CAPUT II.

Quomodo Magi cum muneribus ad Christum natum pervenerint : de Herodis in infantes sævitia, et Christi in Ægyptum exsilio ipsiusque reditu in terram Israel.

  1. Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam 2,

  2. Dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et veminus adorare eum.

  3. Audiens autem Herodes rex, tur-

Tertio modo dicitur primogenitum, hoc est, generatio præclarior et dignior. Sapient. xviii, 12 : Uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. Et hoc modo accipitur hic. Ad Roman. viii, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Apocal. 1, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ. Sic enim natura genitus, est princeps eorum qui per adoptionis spiritum nati sunt. Eccli. xlix, 17 : Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi. Joseph accrescens significat Christum, qui proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines1.

« Et vocavit nomen ejus Jesum. »

Ecce impositio nominis ab effectu, qui superius inductus est. Jerem. xxii, 6 : In diebus illis salvabitur Judd, et Israel habitabit confidenter. Psal. xlui, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos : et odientes nos confudisti.

batus est, et omnis Jerosolyma cum illo.

  1. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

  2. At illi dixerunt ei : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam :

<--- Page Split --->

  1. Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel 1.

  2. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stelle quae apparuit eis.

  3. Et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renunti ate mihi, ut et ego veniens adorem eum.

  4. Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant Oriente, in antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.

  5. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

  6. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et pro cidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham 2.

  7. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

  8. Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum : et esto ibi usquedum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.

  9. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum.

  10. Et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum 3.

  11. Tunc Herodes, videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis.

  12. Tunc adimple tum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :

  13. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt 4.

  14. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,

  15. Dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.

  16. Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.

  17. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.

  18. Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur.

<--- Page Split --->

IN CAPUT II MATTHÆI

« Cum ergo. »

ENARRATIO.

« Cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Juda in diebus Herodis regis. »

In isto secundo capitulo per totum agitur de Nati manifestatione. Et ideo tres in eo inducuntur historie. Quarum prima continet qualiter Natus tam primitiis gentium, quam etiam principibus Judæorum est manifestatus. Sed quia innotescens Herodi ad perdendum est quæsitus, ideo secundo inducitur, qualiter malitie Herodis in Ægyptum translatus, et subductus. Et quia sicut ex origine salus est ex Judæis, ideo tertio inducitur historia, qualiter defuncto Herode ex Ægypto est reductus. Et istae historie patent in littera.

In prima harum partium continentur quatuor. Primo, qualiter videlicet Natum inquisiverunt: secundo, qualiter invenerunt, ibi, y. 9 : « Qui cum audissent regem. » Tertio, qualiter inventum adoraverunt, ibi, in medio y. 11 : « Et procidentes. » Et quarto, qualiter Herodis dolos evacuaverunt, ibi, y. 12 : « Et responso accepto in somnis ».

In prima harum duo dicuntur, scilicet qualiter indicio stelle venerunt in Judaem : et qualiter in Judaea quæsiverunt indicio Scripturæ, ibi, y. 3 : Audiens autem Herodes rex, etc.

Et ideo dicit :

Circa primum istorum quatuor inducuntur : Nati videlicet, qui quæritur, dispositio : Magorum inquisitio : et de stelle, cujus Natum quærunt, indicio : et inquirentium devotio. Et hæc patent in littera.

De primo tria dicuntur : persona nascentis, locus, et tempus.

De persona nascentis dicit :

Sicut in præmissis dictum est.

« Natus esset Jesus. »

Prætermittitur autem apparitio pastoribus facta, quam ponit Lucas 1 : eo quod illa per figuram et faciem respicit vituli : quia pastores figura sunt Prælatorum et Sacerdotum. Alia etiam causa est : quia in Judæa, nota Judæis Matthæus præteriit, Judæis fidelibus scribens : quæ tamen ignota fidelibus fuerunt qui de gentibus crediderunt, ponit is qui gentibus scribit Lucas.

Sic ergo Rege cœli nato (sicut dictum est) cœli non defuit testimonium, tam in habitantibus cœlum, quam ex ipso cœlo. Habitantes enim cœlum testimonium dant, dicentes : Luc. ii, 10 et 11 : Evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Ex ipso cœlo duplex testimonium : luminis videlicet, et stelle. Luminis, Luc. ii, 9 : Claritas Dei circumfulsit illos. Stelle autem ut hic. Et sic tres sunt, qui huic nativitati testimonium dant in cœlo : Angelus gaudii et salutis : lumen fidei et cognitionis : stella vero æterni solis. Sed quia salus hæc promissa est David, ideo conveniebat in domo et civitate David nasci salutem.

« In Bethlehem Juda. »

Omittit autem Matthæus qualiter a Galilæa venit in Bethlehem. Venit autem, sicut refert Lucas 2, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante : quæ præterit, ut nota Judæis fidelibus, quibus ipse scribit.

<--- Page Split --->

Dicit autem : « In Bethlehem, » tangens locum.

« Juda, » autem ad differentiam alterius Bethlehem, quae erat in Galilæa, in sorte Zabulon sita. Locus autem iste prius dictus est Ephrata, ab uxore Caleb ibi sepulta : vel quia frugifer erat. Cum autem accidisset ibi fames, propter quam inde peregrinata est Noemi et Elimelech cum filiis suis, sicut dicitur Ruth, 1, 1 et seq., postea tanta ubertas loco restituta est, quod nomine mutato, domus panis vocabatur, quod interpretabatur Bethleem.

Mystice autem hoc significabat, quod post famem diutinam verbi Dei, qui de cœlo descendit, ut det vitam mundo 1, ibi nasciturus erat. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore : omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Genesxlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat cœli regem, nos se ipso pascentem : in cujus figura in præsepe positus est : quia homines et jumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus.2Ecce quare in Bethlehem.

Alia ratio est historialis : quia Bethleem erat hæreditaria civitas David, Jerusalem autem non, sed potius erat civitas regni communis.

Et quia promissio facta est David, ideo nascitur in domo David. Et hoc exprimit Lucas, ii, 4, dicens : Eo quod esset de domo et familia David. Et hoc exprimit, quia de tribu Juda leo est Christus : et ideo conveniebat eum in sorte sibi hæreditaria nasci. Joan. i, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt.

« In diebus Herodis regis. »

Ecce tempus. Nec fuit iste Herodes Tetracha, ut dicunt quidam, sed potius

totam tenebat regni monarchiam : sed filii ejus quatuor regnum in tetrarchias diviserunt, ut inferius patebit. Fuit autem iste Herodes Idumæus, quem Augustus Cæsar Judæis præfecerat, ut rex esset, et tributa Romanis solveret, et Romano pareret imperio. Et ideo etiam milites, qui ibi erant in præsidio et subditi Herodi, Herodiani dicebantur. Fit ergo mentio dierum Herodis regis, et non Augusti Cæsaris, ut sciatur alienigena regnare super Judæos : et ita regnum Judæorum defecisse, et prophetias de tempore nativitatis Christi esse completas. Genes. xlix, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est : et ipse erit exspectatio gentium.

Sicut et hic filius natus a gentibus exspectatur, Daniel. ix, 24 : « Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra.» Et hæc inducuntur secundum Septuaginta. Sic ergo patet, quod verus rex natus est per prophetiam : et quod ille a gentibus quaeritur, et exspectatur per eamdem. Et ideo dicitur, « Herodis regis, « ut nomen ostendat alienigenam, et regnum in Judæis, potestatem, et dignitatem amissam. Et hæc sunt tria, quæ dispositione Nati sunt inducta.

« Ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam. »

Hic inducitur gentium inquisitio de Nato, qui est exspectatio eorum.

Et dicuntur quinque, scilicet inquisitionis evidentia : qui, et quales, et quanti inquirunt ; unde venerunt : et ubi inquirunt, et qualiter. Et hæc patent in littera.

Evidenter enim et patenter inquisiverunt, ut innegabilis esset inquisitio ejus, qui datus erat in lumine ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel, etc 3. Non enim in angulis et cavernis quaerebant, sed in propatulo, omnibus

<--- Page Split --->

putantes inesse devotionem quam ipsi habebant ad eum, credentes verbo Isaïe, 11, 2 : Fluent ad eum omnes gentes.

« Magi. »

Dicit qui, et quales, et quanti. Hæc enim tria simul importantur in verbo, Magi. Quia Chrysostomus dicit, quod « isti lingua patriæ suæ Magi, sive Ma- « gusei vocati sunt. » Et est secundum eum nomen clare ejusdam nationis eorum, quæ semper pulchris student, et maxime divinis cognoscendis.

Quales autem, quia dicit Glossa quod Magi (alias, Magni) fuerunt, de omnibus philosophati sunt, et maxime in libris Seth studentes, et doctrinis Balaam inhærentes, per doctrinas hujusmodi notitiam stellæ indicio de Christo nato perceperunt. Unde Chrysostomus dicit, quod « ex quo Balaam reliquit discipulos, et « de stella oritura prædixerat, illi qui « Magusci (alias, Magusei) dicti sunt, « duodecim inter se eligentes statuerunt « peritiores et honestiores per genera- « tiones suas : qui singulis annis post « messem triticeam secum deferentes ne- « cessaria victui, ascenderunt in montem, « qui lingua eorum Victorialis vocaba- « tur : et ibi observabant ortum stellæ « versus terram Jacob, quam orituram « dixerat Balaam. Et si quis eorum mo- « riebatur, alius post eum honestior et « studiosior de genere suo, vel filiis ejus « instituebatur : ne forte præteriret eos « tantum stellæ indicium. Et hoc fece- « runt ita diu quousque per annum ante « Virginis partum, quando jam per mis- « sionem Gabrielis agebatur Incarnatio- « nis mysterium (primo de ortu Joannis, « et postea de ortu Salvatoris) stella mi- « ræ claritatis eis apparuit, quæ in se « figura pueri Jesu (alias, parvuli) præ- « tendit, et super se signum crucis exhi- « buit, et ad Maguseos super montem « Victorialem se demittens ore pueri lo- « quebatur, qui in ea apparuit, et de via « instruxit, quod in Judæam pergerent,

« et in Jerusalem quærerent, et ibi per « Scripturas discerent, ubi Christum in- « venirent. Hi etiam Magi in terram « suam revertentes multos converterunt, « et cuidam de discipulis Jesu postea il- « luc advenienti fideliter adhæserunt, et « Episcopi, et martyres effecti sunt. » Ecce qui et quales isti fuerunt.

Quanti etiam fuerunt, intelligitur ex hoc, quod reges fuisse ab Ecclesia prædicantur. Magi enim grammatice magni sunt. Isa. xlv, 14 : Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt : post te ambulabunt, vincit manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Isa. lx, 11 : Afferetur ad te fortitudo gentium, et reges eorum adducentur. Nec sunt Magi malefici, sicut quidam male opinantur.

Magus enim et Mathematicus, et Incantator, et Maleficus sive Necromanticus, et Ariolus, et Aruspex, et Divinator differunt. Quia Magus proprie nisi magnus est, qui scientiam habens de omnibus necessariis, et effectibus naturarum conjecturans, aliquando mirabilia naturæ præostendit et educit.

Mathematicus autem duplex est. Mathesis enim idem est quod scientia de separatis, et abstractis : quæ licet secundum esse suum naturale sint in rebus motui subjectis, tamen diffinitione abstracta considerantur : sicut est tota quadrivii scientia. Et hoc non est reprehensibile, sed laudabile. Aliter dicitur Mathesis producta media syllaba, idem quod divinatio per cursus siderum. Et hæc aliquando est bona, et aliquando mala : sicut et ipsi dicunt qui scientiam noverunt. Si quis enim pronosticatur per stellas de his quæ non subjacent nisi ordini causarum naturalium, et sua pronosticatio est de eis secundum quod ordini illi subjacent, et non extendit se ad illa eadem, nisi ea tenus, quo inclinat ad ea primus ordo naturæ qui est in situ stellarum et circulo, non male facit : sed potius utiliter a multis cavet nocumentis, et promovet utilitates. Qui autem non consideratis omnibus, prænuntiat et de

<--- Page Split --->

his quae futura sunt, aliter quam dictum est, trufator est et tyrannus, et abjiciendus.

Incantator autem est, qui carminibus quibusdam bestias, aut herbas, aut lapides, aut imagines ad quosdam parat effectus.

Necromanticus autem dicitur a græco vikpos quod est mortuus latine : qui divinat in mortuis, vel in umbris dæmonum, sive mortuorum.

Augur autem est, qui in garritu, volatu, aut sessione avium divinat.

Aruspex autem qui in aris sive in extis animalium ante aras immolatorum divinat.

Divinatores autem multi sunt valde : in punctis terræ, et casu ignis, et aqua, et in aere divinantes.

Et præter hos sunt sortilegi et in pythonibus divinantes.

Nulli istorum dediti fuerunt isti nisi magicis, hoc modo, prout dictum est. Et hoc est laudabile.

Hi autem magi

« Ab Oriente venerunt. »

Ecce unde venerunt. Præpositio ab potest notare locum a quo moti sunt : et potest notare causam.

Si notat locum, tunc venerunt a finibus illis : et dicuntur fuisse de finibus Persidis, quæ est versus Orientem et Aquilonem respectu Jerusalem et Judææ : et est fere collateralis anteriori Indiæ, nisi quod India plus est ad meridiem. Et consuetudo illius gentis est multos habere reges pro rectoribus civitatum et provinciarum, et quosdam quibusdam substituere. Et ex hujusmodi regibus fuerunt isti. Et licet Glossa dicat, quod scitur quod plures fuerunt, nescitur tamen quot fuerunt numero, tamen tota Ecclesia reputat tres fuisse viros sapientissimos, qui pro habitu sapientiæ reges omnium fuerunt aliorum. Et hoc est, quod

dicit Psal. lxxi, 10 : Reges Tharsis et insulæ munera offerent : reges Arabum et Saba dona adducent. Fuerunt autem homines illi semper studiosi : propter quod et regina Saba venit inde audire sapientiam Salomonis 1.

Si autem præpositio ab notat causam, tunc verbum « Oriente, » quod sequitur, non dicit specialem locum : sed dicit id quod fuit super terram emergens de cœlesti prodigio. Et est sensus : « Ab Oriente, » hoc est, propter id quod ortum est nobis de signis ejus cœlestibus. Et hoc dignum est, quia et ipse sol est justitiæ, qui tunc ortus est in terris. Zachar.vi, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino. Job, 1, 13 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Conveniens enim fuit Orientales venire, in quibus ortum est lumen fidei et cognitionis suæ : quando per viscera misericordiæ suæ visitavit nos oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 2.

« Jerosolymam. »

Ecce quo '(alias, quomodo) venerunt ad caput regni et caput sacerdotii.

Venientibus enim in Judæam, ad tempus dispensative stella se occultavit propter tria. Quorum unum et principale est, ut inquirentes testimonia legis et prophetarum, cum in dono (alias, indicio) stella concordare perciperent, et sic certiores essent de Christi nati regno et deitate.

Secundum est, quod per eos principibus Sacerdotum et Scribis et populo rex natus innotescere t : et sic minus excusabiles fierent. Ad Roman. 1, 21. Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et

<--- Page Split --->

sequitur, 3. 23: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum.

Tertium est : ut ipsa occultatione instruerentur de tribus. Unum, quod scirent quantum facit malorum societas, quae lumen cœli occumbere facit. Jerem. 11, 12 et 13 : Obstupescite, cœli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus : me enim dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Secundum, ut ipsa occultatione stellæ scirent lumen natum a talibus vulpibus et lupis fore occultandum, sicut inferius patebit. Tertium, ut eo ipso scirent notitiam regis nati a Judæis esse occidentem, et gentibus orituram. Malach. 1, 11. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, etc.

Secundum primam igitur causam Jerosolymam venerunt. Ibi responsa legis erant et prophetarum, sicut dicitur, Isa. 11, 3: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

« Dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? »

Ecce qualiter inquirunt. Et tanguntur duo : fidei videlicet certitudo, et loci ubi sit natus inquisitio.

Fidei certitudo ex duobus (quæ in quæstione certa relinquunt) intelligitur : scilicet quod natus sit, et quod in regnum Judæorum sit natus. Propter quod et ipse Pilatus secundum omnes Evangelistas quasi certus de hoc, inscriptit titulo, quod Rex esset Judæorum. Et hoc Judæi opponebant sibi pro causa mortis, quod eis specialiter datum erat in causam salutis. Daniel. ix, 26: Occidetur Christus :et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Dixerunt enim : Non habemus regem, nisi Cæsarem 1.

Sed quaeritur : Unde fuerunt tam certi ? Quod enim de nato certi essent, potest dici quod fuerunt ex ortu stellæ. Sed quod Rex sit, non videtur haberi ex stellæ indicio.

Et ad hoc dicendum, quod hoc habebant ex prophetia Balaam, Numer. xxiv, 19 : De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.

Quærunt ergo ubi sit : de aliis duobus certum relinquentes. Præcipue autem Judæis hoc certum esse debuit, propter tempus quod prædixerat Daniel, quod tunc recte fuit expletum. Ita quod nec minus. Et ideo regnum omnino defecerat, et ad alienigenam fuit devolutum. Et in hoc vituperabiles et inexcusabiles sunt Judæi. Jerem. viii, 7 : Milvus in cælo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini. Matth. xvi, 4 : Faciem ergo cœli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ! Quærunt igitur ubi sit. Cantic. i, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, in uberibus matris : ubi cubes, in sinu matris : in meridie, plenæ lucis tuæ, ne vagari incipiam. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.

« Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. »

Hæc est particula in qua ostendunt stellae novi regis indicium.

Et dicunt quatuor : scilicet, modum certificationis eorum, quia, « Vidimus. » Etenim.

Seginis irritant animum demissa per aures, Quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus.

Certificantes describunt secundo, quia vidimus « stellam, » quæ fallax indicium esse non potest. Et ne maneat confusus

<--- Page Split --->

noster animus per signi communitatem, vidimus stellam « ejus, » scilicet sibi propriam, quæ non aliud loquitur nisi novam regis nativitatem. Et ne credatur diu orta, et sic tempus non determinans, vidimus eam « in » primo suo « oriente. » Et ideo de tempore et nato rego non quærimus, sed solum de loco, quem non nisi communem nobis stella indicavit, hoc est, Judæam.

De primo igitur dicunt :

« Vidimus, »

Non visu exteriori tantum, sed intus per intellectum advertentes prodigium. Joel, II, 30, et Act. II, 19 : Dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis.

« Stellam. »

Numer. xxiv, 17 : Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel. Baruch, III, 34 et 35 : Stellæ dederunt lumen in custodiiis suis, et lætatæ sunt : vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Et attende, quod isti lumen lumine requirunt : cæliregem cæli lumine petunt. Isa. LX, 3 : Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reyes in splendore ortus tui.

Hæc autem stella differebat in quinque a stellis aliis secundum omnes communiter, natura videlicet, situ, motu, elaritate, et significatione.

Natura, quia corruptibilis fuit, et non de natura cœli : et ideo peracto officio conversa fuit in præjacentem materiam. Et hoc conveniens fuit : quia lumine vero invento, alio lumine non indigemus. Et ideo etiam fides est ex parte, et deficit quando secundum (alias, per) specien con. templabimur 1. Isa. LX, 19 : Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lunæ illuminabit te : sed

erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.

Situs autem ejus fuit, quod non fuit in alto cum aliis stellis in firmamento, sed in spatio hujus aeris vicina loca terræ tenebat. Non tamen erat cometes, qui in ortibus et in mortibus regum apparere solet : qui est utfacula ardens, et non stat diu. Job, XXXVII, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra. Hujus enim stelle ratio in terra in spatio hujus aeris posita est. Et hoc conveniebat, quia etiam incorruptum lumen cœlorum Domini ad nos *se humiliando descenderat. Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justititæ.

Motu etiam differebat, quia cum aliae omnes tam veræ stellæ quam illæ quæ cometæ vocantur, in circuitu rotentur : hæc sola recta linea tendebat ab Oriente qui est versus Aquilonem, ad Occidentem : declinans ad meridiem versus Judæam, ubi erat Christus. Job, XXXVII, 18 et 24 : Indica mihi, si nosti, omnia... Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? Et ideo dicitur oriri super Judæam, quia ortu suo tendebat ad eam. Et hoc erat conveniens, quod ad solem sicut omnis alia stella declinaret : aquilonem frigidum et tenebrosum relinquens diabolo, qui in eo sedet 2, et ad meridiem calidam et luminosam sanctorum habitationem festinaret. Isa. LX, 1 et 2 : Venit lumen luum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos : super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.

Claritate autem (quia clarior omnibus aliis videbatur) differebat (I ad Corinth. xv, 41 : Stella a stella differt in claritate) convenientissime. Continuis enim radiis accedendo ad verum solem, accepit augmenta lucis. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque in perfectam diem.

<--- Page Split --->

Significatione : quoniam aliae stelle (quae faciles a mathematicis dicuntur) non sole significant, sed collectae omnibus quae sunt in periodo partibus et stellis. Haec autem sola dedit gloriae Christi significationem, eo quod ille venerat, in cujus dispositione et providentia omnia sunt, stelle, signa et dispositiones. Et obsequio suo, significavit totum quod fecit : causaliter autem faciendo, nihil omnino. Et hoc et etiam praecedens dicuntur, Sapient. vii, 29 et 30, de sapientia, quod est super omnem dispositionem stellarum : luci comparata invenitur prior. Illi enim succedit noz : sapientiam autem non vincit malitia. Quidquid est in periodo luminis et fortunae secundum vanitatem fallacem geneaticorum acceptum, totum vincitur malitia ejusdem periodi, quae in stellis et partibus ejus accipiuntur.

De fatalibus autem stellis utrum sint, vel non sint, vel quid efficiunt, vel quid non : non est hic locus determinare. Sed hoc dicimus cum Augustino, quod « ad « corporum immutationem flatus valent « siderei, non autem ad permutationem « animorum libero arbitrio præditorum. » Haec autem stella fuit « ejus, » hoc est, pueri nati Regis.

Est autem « ejus » quadrupliciter : efficienter, figuraliter, obsequialiter, et finaliter.

Efficienter : quia eam fecit, ut ostenderet quod ipse est qui stellas creavit.

Figuraliter : quia, Genes. xv, 3, semen, in quo benedicendae sunt omnes gentes, stellis comparatur, in signum quod omnes sicut stelle fulgebunt, qui in ipso benedictionem consequuntur.

Obsequialiter : quia sibi obsecuta est, adducendo primitias gentium.

Finaliter : quia non est nisi propter glorian ipsius et laudem.

De primo, Genes i, 16 et 17 : Fecit Deus stellas. Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram. Psal. cxxxv, 9 : Stellas in potestatem noctis, supple, fecit. Venit enim stelliferi conditor caeli in ter-

ram in noctem ignorantiae hujus : et sicut primo produxit stellas in ornatum suae habitationis, quod est caelum, ita nunc terram, quam in habitationem elegit, nova stella, lumine scilicet suae cognitionis, decoravit. II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris.

De figura autem : quia omnes suos ut stella (alias, stellas) radiare facit. Ad Philip. ii, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudium multos, quasi stelle in perpetuas aeternitates.

De obsequio, Job, xxxvii, 7 : Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?

De fine, Eccli. xlii, 10 : Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in altissimis Dominus.

Sic ergo

« Vidimus stellam ejus. »

Haec stella per lumen est purgans ignorantiae et caecitatis tenebras, et manifestans, arguendo concupiscentiae latebras. Per motum enim est directio errantium : per situm autem repressio superbia arrogantium : per significationem, confusio et detestatio geneaticorum : et per transitum, suspirium et desiderium contemplativorum.

Lumen enim ejus purgat ignorantiae et caecitatis tenebras per veri luminis cognitionem : eo quod sicut dicit Psalmus xxxv, 10 : In lumine ejus videbimus verae fidei et scientiae lumen. Quod, Joan. i, 5 et 9 : In tenebris lucet, et illuminat hominem venientem in hunc mundum. Et quia castitatis lumen est, manifestat latebras et turpitudinem immundae concupiscentiae : sicut dicitur, Job, xxiv, 15 : Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus.

Per motum dirigit. Luc. ii, 31 et 32 : Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gen-

<--- Page Split --->

tium. Job, xxix, 3 : Ad lumen ejus ambulabam in tenebris.

Per situm humiliat, quia descendit. Psal. cxliii, 3: Inclina caelos tuos, et descende. Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes caelos, et descenderes : a facie tua montes defluerent.

De confusione geneaticorum, Isa. xlvii, 13 et 14: Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annumtiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos.

Per transitum autem est suspirium contemplativorum, quibus omne lumen parvum est respectu interni luminis, quod concupiscunt. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ?

Sic ergo « Vidimus stellam ejus »

« In Oriente. »

Vel, nos existentes « in Oriente, » vidimus stellam ejus super Judæam. Vel, existentes « in Oriente, » vidimus stellam ejus in Oriente existentem. Et hoc est probabilius, quia stella præcedebat eos : quod non fecisset, si super Judæam apparuisset. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Isa. xliii, 3 : Ab Oriente adducam semen tuum.

« El veninus adorare eum. »

Hic tangitur devotio quaerentium.

Tangunt autem laborem itineris : et tantus labor itineris fuit in hoc quod tanto terrarum spatio venerunt. Quia Chrysostomus dicit, quod « spatio unius « anni et tredecim dierum iter per- « fecerunt. » Alii autem dicunt, quod in tredecim diebus in dromedariis venientes, iter unius anni spatio tredecim dierum perfecerunt. Sed non est probabile, quod aliquod animal sit quod annuum motum spatio tredecim dierum perficere possit. Et id»o de hujumosdi

dromedariis nihil legitur apud philosophos. Sed etsi esset, corpus humanum tantum motum in tam brevi spatio sustinere non posset. Nec possumus dicere, quod miraculum fuerit, cum de hoc penitus nihil dicat Evangelium. Sed hoc certum est, quod magnum et longum itineris laborem sustinuerunt. Genes. xxix, 20 : Et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Daniel. ut, 41 et 42 : Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam : ne confundas nos.

Sic ergo vadunt « adorare eum » adoratione latriae sicut verum Dominum. Ad Hebr. i, 6 : Adorent eum omnes Angeli Dei. Psal. lxv, 4 : Omnis terra adoret te, Deus. In hoc enim notatur fides divinitatis ejus.

« Audiens autem Herodes rex, turbatus est. »

Hic incipit inquisitio facta per Scripturas.

Habet autem paragraphos tres : in quorum primo continetur de nato Rege perturbatio, quae tamen utilis fuit ad hoc, ut diligens per Scripturas fieret inquisitio. In secundo continetur Scripturæ de loco nativitatis ejus evidens attestatio. In tertio, dolosa Herodis de inquirendo puero simulatio. Et hæc patent in littera.

Adhuc, in primo horum duo dicuntur : malignorum videlicet perturbatio : et diligens de loco nativitatis pueri inquisitio.

Circa primum ponuntur duo : perturbatio regis, et turbatio civitatis.

Turbatio regis continetur in quatuor. Primo enim ponitur turbativum, et hoc fuit auditus eorum quae dicebant Magi. Secundo, dicitur quis turbatur, « Herodes, » versipellis in dolo, et glorians in pellibus exterius coloratis in ambitione mundi. Tertio, subinfertur causa, cum dicitur : « Rex. » Putabat enim amit.

<--- Page Split --->

tere regnum Judaeæ cum esset alienigena nato rege, ad quem regnum hæreditario jure devolvebatur. Quarto, ponitur ipsa turbatio sequens irrationabilis et proterva, cum dicitur : « Rex. »

« Audiens autem. »

De primo horum sciendum, quod Magi ut viri boni, bonum nuntium apportantes, læta putabant nuntiare regi et civitati, personantes novitatem novi regis. Malignitas autem Herodis in malo accipiebat auditum in malo cordis sui ad tristitiam et dolorem. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet : tamen Dei providentia desiderium peccatorum peribit. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me.

« Turbatus est. »

Sic ergo talem auditum cum audiret

« Herodes. »

Versipellis in dolo, glorians in pelle pompe seculi. Luc. xni, 32, vocatur Herodes vulpes a Domino propter dolum. Thren. v, 18 : Vulpes ambulaerunt in eo. Et naturam vulpis ostendit infra, quando clam vocatis Magis devotionem simulavit, ut efficacius noceret. Canticorum, n, 13 : Capite nobis vulpes parvulas, quae demolimtur vineas, hoc est, occultas machinationes : Ecclesiam de nato demoliri nitentes. Iste idem est pelliceus gloriosus, vel glorians in pellibus : exteriorem pompam in regno mundi ambiens. Hic enim coeli Rege nato turbatur. Psal. lxxvi, 3 et 6 : Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum.

1 Cf. Hymnum Epiphanie ad II Vesperas :

Crudelis Herodes, Deum Regem venire quid times ?

Ecce causa turbationis. Quia est (alias, cum) rex, timebat privari regno per regem verum regni hæredem : sed Ambrosius dicit :

Hostis Herodes impie, Regem venire quid times ? Non arripit mortalia, Qui regna dat cœlestia '1.

Unde, Joannis, xvii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo.

Iste ergo frustra hac de causa

« Turbatus est. »

Sicut oculus infirmus sordibus plenus, de clarissimo turbatur lumine. Sapient. xvn, 10 : Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim praesumit sæva, perturbata conscientia. Genes. iv, 6 : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? Hinc respondetur, Sapient. xvii, 12 : Dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.

« Et omnis Jerosolyma cum illo. »

Ecce turbatio civitatis valde irrationabilis.

Et sunt tres causæ turbationis civitatis : quarum una fuit in Principibus, qui locum et potestatem amittere timebant, non regnante impio rege, cum et ipsi impii fuerunt. Secunda fuit in vili et irrationabili plebecula, quæ prona in malum turbatur cum rege malo, propter applausum et consensum in malo. Tertia fuit in quibuslibet etiam bonis : quia sciverunt Herodem ita malum, quod nisi tristarentur, ipse occideret eos, ut secum quocumque modo tristarentur. Unde

Non eripit mortalia. Qui regna dat cœlestia.

<--- Page Split --->

etiam in morte sua præcepit occidi nobiliores, ut ex hoc plangere cogerentur, et non gaudere de morte sua.

De prima harum dicitur, Proverb. xxix, 12: Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Joan. xi, 47: Collegerunt pontifices et Pharisæi consilium. Et sequitur, §. 48: Si dimitimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Unde hanc etiam quidam dicunt esse quartam causam turbationis : quia principum fuit edictum, quod nullus se deum, vel regem faceret, nisi per auctoritatem eorum : et timebant, quod si surgeret inter eos rex, quod exstirpandus esset locus et gens, et ipsi a potestate deponendi.

De secunda dicitur, Osee, vii, 6: Applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis rex. Jerem. v, 31: Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia.

De tertia dicitur, Isa. xxxii, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdonos miles in sermone mendacii.

Et quid ?

Sic ergo

« Omnis Jerosolyma cum Herode turbata est. »

Quilibet enim aliquam istarum causarum habuerunt turbationis, præcipue propter prophetiam Balaam, Numer. xxiv, 19, ubi dicitur de Jacob: Erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.

« Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. »

Hic ponitur diligens de loco nativitatis pueri perquisitio.

Et dicuntur duo. Primo enim dicit diligamenti Herodis in congregandis illis, a quibus probabilius inquisitio fieri poterat. Secundo autem dicit diligentiam inquisitionis.

In primo horum dicit, qualiter congregavit generaliter omnes, in quibus erat aliqua auctoritas : per quorum metum alii, quod scient, dicere cogerentur.

Et hoc est, quod dicit :

« Congregans omnes principes sacerdotum, »

Hoc est, Pontifices.

Et deinde dicit diligentiam congregationis eorum in quibus erat eminens scientia, hoc est,

« Scribas populi. »

Illi autem, qui approbati fuerunt magistri, et sermones eorum scribebantur, Scribæ dicebantur. Matth. xxm, 2 et 3: Super cathedralm Moysi sederunt Seribæ et Pharisæi. Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate et facile. Et, Luc. xi, 52, dicitur, quod hi tulerunt clavem scientiæ 1.

« Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. »

Ecce diligentia inquisitionis. Isa. viii, Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet. Psal. lxiii, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio. Et forma verbi sciscitabatur notat frequentiam, quia formam habet verbi frequentativi : quia diligenter et frequenter quæsivit. Joan. vii, 34: Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.

« At illi dixerunt ei : In Bethlehem

<--- Page Split --->

Judæ : sic enim scriptum est per Prophetam :

Dicit ergo :

Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. »

« Et tu. »

Quasi dicat : Licet alias civitates metropolitanas de potentia, et divitiis, et gloria laudaverim : tamen,

Hic ponitur evidens attestatio Scripturae de nato Rege.

Dicuntur duo : Primo enim edocti per Scripturam, veritatem respondent. Secundo, Scripturae testimonio responsionem probant.

« Et tu, Bethlehem. »

Non illa, quae est in Galilæa, in sorte Zabulon : sed

« Terra Juda. »

Dicunt igitur :

« In Bethlehem. »

Nasciturum Christum.

Et addunt :

Et potest esse, quod de se dicunt Sacerdotes et Scribæ ad majorem expressionem : quia Propheta dicit: Et tu, Bethlehem Ephrata. Cujus ratio superius in principio istius capituli dicta est 1.

« Judæ. »

Et addunt dignitatis ejus expressionem, dicentes :

Ad differentiam cujusdam Bethlehem, quae fuit in Galilcea, in tribu Zabulon. De Juda enim debuit nasci Christus. Genes. xlix, 8 et 9 : Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum suorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda.

Et inducunt testimonium, dicentes :

« Sic enim scriptum est per Prophetam. »

Michææ, v, 2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, etc.

« Et tu, Bethlehem, terra Juda, etc. »

Attende, quod in testimonio isto tria dicuntur. Primo enim locus describitur. Secundo, dignitas ejus exprimitur. Tertio, ratio dignitatis ex nativitate Christi ibi futura.

« Nequaquam minima es in principibus Juda. »

Hoc est, in principibus (alias, principalibus) civitatibus Juda. Dicitur enim princeps civitas, ubi est thronus principis, eo quod illa jure et libertate et privilegiis principatur aliis. Et intelligitur ex hoc eminens dignitas : quia ex quo nequaquam minima est inter civitates principes aliarum civitatum, multo magis dignitate excellit omnes alias.

Sed videtur hoc contrarium ei, quod dicit Propheta : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, hoc est, parvulus vicus es in sorte Juda, in qua sunt vicorum et villarum et civitatum millia. Ergo secundum Prophetam minor est aliis, non dico principibus civitatibus, sed etiam vicis. Responsio est quod Sacerdotes ponunt sensum Prophetae, non verba: Intendit Propheta, quod licet parvulus vicus sit propter paucitatem habitatorum, tamen ma-

<--- Page Split --->

ximi est privilegii. Sicut patet ex sequentibus prophetiae Isaiae, LX, 13 : Locum sanctificationis meae, et locum pedum meorum glorificabo.

Et subjungit rationem :

« Ex te enim. »

Sicut ex loco nativitatis.

« Exiet. »

De utero Virginis.

« Dux. »

Deuter. XXXII, 12: Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo deus alienus. Exod. XV, 13 : Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti.

« Qui regat populum meum Israel. »

Ecce actus ducis qui regit, quia ducem regem vocat. Sicut et Genes. XLIX, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus.

Hinc arguuntur Sacerdotes et Scribae de tribus : de proditione, de ignorantia, et de malitia.

De proditione : quia secreta Dei consilia deliberate (alias, deliberatione) prodiderunt impiissimo cani Herodi contra illud quod dicitur, Tob. XII, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est. Et, Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

De ignorantia autem, quia nescientes verba Prophetarum, non adducunt Scripturam sicut jacet : cum tamen nihil mutandum sit in sacro eloquio. Job, XXIX, 22 : Verbis meis nihil addere audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercitium est.

De malitia arguuntur : quia hoc tantum de prophetia inducunt quod potuit provocare Herodem, et tacent hoc quod mitigare poterat ferocitatem ejus. Non enim dicunt nisi id quod loquitur Propheta de temporali nativitate, de qua turbatus fuit Herodes : et de æterna tacent, quod sequitur : Et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis 1 : quod si addidissent, cogitasset Herodes, quod æterna sunt quæ dicuntur, et non temporalia regna requirit Christus : et mitigatus fuisset, et cessasset persequi.

« Tunc Herodes, clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis.

Et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renunti ate mihi, ut et ego veniens adorem eum. »

Iste est tertius paragraphus : in quo continetur dolosa Herodi s et callida de inquirendo puero simulatio.

Et dicuntur quatuor : quorum primum est diligens temporis ortus stellae indagatio clam a Magis facta. Secundum, Magorum in Bethlehem, ubi natum esse cognoverat missio. Tertium, ut personam pueri investigarent fraudulenta injunctio. Quartum, ut omnibus his cognitis, sibi renuntiarent, petitio. Et haec plana sunt in littera.

« Tunc Herodes, clam vocatis magis. »

Circa primum istorum duo dicit : quod clam vocavit Magos semotis Sacerdotibus et Scribis : ne ab eis forte de ferocitate ipsius præmunirentur (alias, præmonerentur), quia timebat quod aliqui gauderent de nato Rege, et illi de dolis ejus præmunirent (alias, præmonerent) eos.

<--- Page Split --->

Et etiam ideo, quia quod inter plures dicitur, facilius manifestatur. Volebat autem hoc verbum Herodes esse occultum, ne per famam publicaretur : et quod probabilius fieret quod ex devotione puerum inquireret. Isa. xvi, 3 : Ini consilium, coge concilium : pone quasi noctem umbram tuam in meridie. Ignorabat enim id quod dicitur, Sapient. 1, 8 : Qui loquitur iniqua, non potest latere : nec praeteriet illum corripiens judicium. Et post modicum, §. 9 et 10 : Sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquita tum illius : Quoniam auris zeli audit omnia.

Nec dicit :

« Interrogate »

« De puero, »

Secundo, tangit diligentiam inquisitionis temporis, ut cognito jam loco a Sacerdotibus et Scribis, discat tempus a Magis. Ita quod non restet nisi personæ interfectio, cognita persona.

Et hoc est :

« Diligenter didicit ab eis tempus stelle, quæ apparuit eis. »

Ut ex aetate pueri facilius persona dignosceretur. Non attendit quod dicitur, Sapient. 1, 1 et 2 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : : quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.

« Et mittens eos in Bethlehem. »

Ecce secundum : missio scilicet Magorum in Bethlehem, quam jam noverat esse locum nativitatis. IV Regum, vi, 32 : Numquid scitis quod miserit filius homicide hic, ut praeidatur caput meum. Psal. liv, 24 : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

« Ite, et interrogate diligenter de puero. »

Ecce tertium : injunctio scilicet frau-

dulenta de personæ pueri indagatione. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.

Quis, vel ubi sit puer.

Sed

Ut omnes circumstantias, quæ de puero erant, investigaret : ut sic omnibus, quæ de puero erant cognitis, nullo modo latere vel effugere posset. Sed, Proverb. 1, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

« Et cum inveneritis, renuntiata mihi, ut et ego veniens, adorem eum. »

Ecce quartum : ut omnibus his cognitis, sibi renuntiatur.

Et dicuntur tria. Primo enim tangit quod certificentur ante renuntiationem, cum dicit : « Et cum inveneritis. » Secundo, sibi petit renuntiari certissime inventum, cum dicit : « Renuntiata mihi. » Tertio, simulatio, ne deprehendatur, adjungit devotionis causam, cum dicit : « Ut et ego veniens, etc. »

Iste deridetur. Job, xi, 7 et seq. : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior cœlo est, 3 et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ? Idem, Job, ix, 12 : Quis dicere, Deo scilicet, potest : Cur ita facis ?

<--- Page Split --->

« Qui cum audissent regem, abierunt. »

Hæc est pars, in qua agitur de pueri inventione.

Et tanguntur quatuor, quorum primum de recessu Magorum ab Herode. Secundum, de iterata stella apparitione. Tertium, de gaudio quod habuerunt ex stella restitutione. Quartum, de pueri per stella stationem inventione. Et hæc patent in littera.

« Qui cum audissent regem, abierunt. »

Circa primum duo tanguntur : auditus videlicet Herodis, et recessus ab eo. Putabant enim Herodem ex devotione puerum quaerere : et ideo audierunt eum, proponentes sibi in animo omnia renuntiare quae injunxerat. Proverbior. xxvi, 24 et 25 : Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei : quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.

« Et ecce stella quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. »

Ecce secundum de iterata stella apparitione.

Et dicuntur tria, scilicet ejusdem quae modo apparuit, ad eam quae in Oriente apparuit, identitas. Quia si alia fuisset, confusus esset animus eorum : utrum idem significasset, quod prior significavit. Et deinde, dicitur stella praecessio in via. Tertio, statio ejus supra locum ubi erat puer.

Stella restitutio significabat hoc quod dicit, Isa. LXII, 1, quod egressus fuerat ut splendor justus fidelis animæ, et

salvator ejus velut lampas est accensus 1. Praecessio significabat directionem via fidelium ad ipsum. Psal. v, 9 : Domine, deduc me in justitiæ tua : propter inimí- cos meos dirige in conspectu tuo viam meam Psal. LXXXVIII, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Isa. LX, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.

Per stationem supra, ubi erat puer, significabat quietem sanctorum in lumine Dei invento. Ad Coloss. 1, 12 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Psal. xxvi, 1 : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ? Stetit enim,

« Supra, ubi erat puer. »

Et hoc justum fuit, ut stella staret ad solem, a quo accepit illuminationem.

« Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. »

Ecce tertium : gaudium de restitutione stella.

Et tangit duo, scilicet stella certam discretionem, et mirabilem de hoc exsultationem.

Dicit ergo :

« Videntes, »

Hoc est, optime discernentes.

« Stellam. »

Oportet enim examinare ea quae apparent : quia sicut dicitur in Epistola Judæ, 7. 13 : Quædam sunt sidera errantia quae ducunt in errorem 2, per hoc quod

1 Isa LXII, 1 : Propter Sion non tacebo: et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

pravis hominibus, quos vocat nubes sine aqua, arbores autumnales, fluctus feri maris, tandem, sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in æternum

<--- Page Split --->

contra cursum coelestem movere dicuntur. II ad Corinth. xi, 14 : Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, ut efficacius decipiat. Et, in Apocal. xii, 4 : Tertia pars stellarum trahitur non motu coeli, sed cauda draconis 1. Primo ergo,

Et hoc est :

« Videntes autem stellam. »

Sic igitur certissime discernentes eam.

« Gavisi sunt gaudio magno valde. »

Quoniam de restitutione stelle gaudebant.

De directione per antecessionem gavisi sunt,

« Gaudio magno valde. »

Aut de statione supra, ubi erat puer : quia terminum significabat longi itineris et fructum magni laboris. Valde autem gaudebant de inventione. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti laetitiam in corde meo. Hi enim cum in lumine vultus Dei ambularent, in nomine suo exsultaverunt tota die. Esther, xi, 11 : Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt. Cum luce enim stelle, ortus est eis sol justitiae, Christus Deus noster

« Et intrantes domum, . . .venerunt puerum cum Maria, matre ejus. »

Et ideo,

Et ideo, I Joan. iv, 1, dicitur : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt.

« Puerum. »

Ecce quartum : de pueri inventione.

Et dicit tria. Quorum primum est, quod certi de indicio stelle domum intraverunt. Secundum, quod puerum invenerunt. Tertium est societas, quam

habebat secum. Et haec patent in littera.

« Intrantes domum. »

Videtur autem non fuisse domus : quia Luc. ii, 7, dicitur esse diversorium : quod fuit tectum inter duos parietes, ad divertendum potius quam ad habitandum. Potest dici quod illud diversorium vocatur hic domus : vel potest dici, quod primo propter multitudinem profitentium in civitate non poterat habere domum, sed postea illis recedentibus, et Joseph manente propter curam puerperii invenit domum. Sed primum est magis consonum dictis Sanctorum. Et in hoc commendatur fides Magorum : quod nihil exteriorum considerantes, eum quem in diversorio et in stabulo invenerunt, regem et Deum esse confessi sunt. Indicium enim stelle plus attenderunt, quam omnia quae ad mundi pertinent ambitionem. II ad Corinth. vn, 9 : Propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

« Invenerunt puerum. »

Non divina, sed puerilia prætendentem : ut scirent vere esse humanatum propter hominem. In stella quidem ostendit se esse Deum : et per hanc, majestatem Dei (quæ intus latebat) agnoverunt. Sed in se, non nisi bonam pueritiam, puram et innocentiae simplicitatem prætendit.

Non ætate tantum, sed etiam actu, Sadoc, puer dicuntur invenisse. Iste est Sadoc, puer egregiæ indolis, ut dicitur, I Paralip. xii, 28, et Isa. xlui, 1, secun-

<--- Page Split --->

dum litteram Septuaginta : « Ecce puer meus electus, quem elegi : posui super eum spiritum meum 1. » Puer vero a puritate vocatur.

« Cum Maria, matre ejus. »

Nec fit mentio de Joseph, ne aliquid malæ suspicionis oriretur, ut quidam dicunt. Sed hoc frivolum mihi videtur, quia nihil talium in malam suspicionem induxisset Magos. Unde ideo non fit mentio ejus, quia Magis ostendebatur divinitas ejus, in qua nihil operis habebat Joseph: mater autem cum Deo in filio communicavit : et ideo fit mentio ipsius.

Admiratione autem dignum est, quod non viderunt curiae regalis frequentationem (alias, frequentiam), et pro palatio diversorium : pro throno, præsepium : pro purpura regali, fascias conscissas : pro splendore et cultu regio, stabulum. Et tamen hæc omnia in domo Herodis videntes, ab ipso diverterunt : et nihil horum apud puerum invenientes, eum Regem mundi esse confessi sunt.

« Et procidentes adoraverunt eum. »

Hæc est pars illa, in qua circa inventum fidei suæ devotionem habebant.

Et dicuntur duo : adoratio videlicet, et oblatio.

Adoratio in duobus consistit : in prostratione, et oratione.

Prostrationem notat, cum dicit :

« Et procedentes. »

Prostratio, toto corpore facta, recognitionem significat, quod homo de se nihil est nisi pulvis et cinis. Resurrectio autem significat, quod erigitur ex pulvere manu Creatoris et plasmatoris, ut dicit Damascenus. Exod. iv, 31 : Audie-

1 Vulgata habet, Isa. xlii, 1 : Ecce servus meus, suscipiam eum : electus meus,... dedi spiri-

runt quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. Psal. cxxx, 7 : Adoravimus in loco, ubi steterunt pedes ejus. Et praecedit, y. 6 : Audivimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis silvæ, scilicet in condenso mundi hujus. Introibimus in tabernaculum ejus, hoc est, in diversorium : et tunc adorabimus, etc. Isa. xlv, 14 : Te adorabunt, teque deprecabuntur.

« Adoraverunt eum. »

Ecce oratio. Psal. xxviii, 2 : Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Genes. xliii, 28, secundum litteram Septuaginta : « Cum inveneritis, adorate eum super terram.

« Et apertis thesaurus suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. »

Tangit oblationem. Et dicit tria, scilicet munerum præparationem : munerum oblationem : et munerum specificationem.

De præparatione dicit :

« Apertis thesaurus suis. »

Thesaurus dicitur theca auri. Et in hoc significatur abundantia. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Matth. xii, 33 : Bonus homo de bono thesauro, cordis scilicet sui, profert bonum.

« Obtulerunt ei munera. »

Genes. xliii, 11 : Deferte viro munera. Isa. xix, 21 : Colent eum in hostiis et in muneribus. Exod. xxiii, 15 : Non apparebis in conspectu meo vacuus.

<--- Page Split --->

« Aurum, thus et myrrham. »

Ecce munerum specificatio. Et tradunt communiter Sancti, quod specificatio munerum, professio est fidei Magorum. Aurum enim obtulerunt in signum regalis dignitatis, quia fideles venerat congregare in regnum. Thus autem, in professionem deitatis, quia thus Deo incenditur in signum cordis, per devotionem ascendentis in Deum, et in signum redolentiae gratiae bonitatis divinae. Myrrham autem, in professionem mortalitatis ab omni corruptione putredinis conservata et conservantis mortis.

De primis duobus, Isa. ix, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Unde et terra Persidis (unde isti venerant) Sabea a quodam fluvio Saba dicto, vocata est.

De myrrha, Cantic. v, 3 : Manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

De auro, Aggaei, ii, 9 : Meum est argentum et meum est aurum. Apocal. iii, 18 : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Cantic. v, 11 : Caput ejus aurum optimum. Haec notitia regalis est regni Christi.

De thure dicitur, in Psal. cxL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Levit. ii, 1 et 2 : Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio : fundetque super eam oleum, et ponet thus, ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, «c totum thus, et ponet memoriale super «llare in odorem suavissimum Domino.

De myrrha simul et thure. Cantic. iii, 6 : Ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrha, et thuris, et universi pulveris pigmentarii. Cantic. iv, 6 : Vadam ad montern myrrha, et ad collem thuris. Beatus Gregorius in quadam Homilia dicit, quod « aurum si-

« In somnis. »

« gnificat regalem dignitatem, thus au- « tem pontificalem : quia, ad Hebr. ix, « 11, dicitur : Pontifex futurorum bo- « norum, etc. : myrtha autem odora- « mentum virtutum in vita. Psal. xlix, « 9 : Myrrha, et gutta et casia a vesti- « mentis tuis, a domibus eburneis. Myr- « rha enim, quae marcescere non potest, « significat virtutes sapientis, quae non « marcescunt. Sapient. vi, 19 et seq. : « Custoditio legum, consummatio incor- « rutionis est : incorruptio autem facit « esse proximum Deo. Concupiscentia « itaque sapientiae deducit ad regnum « perpetuum. »

« Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. »

Hic incipit pars illa, ubi excluditur dolus Herodis.

Et tanguntur duo : præmunitio scilicet per oraculum divinum, et obedientia eorum.

Præmunitio autem oraculi continet tria : modum, tempus et oraculum.

Modus est, quia per modum responsionis datum est. Non dubium quin semper a Deo corde quaererent, ut viam eorum in pace dirigeret : et huic desiderio respondet oraculum. Deuter. iv, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Simile est, Exod. xiv, 13, ubi non ore, sed corde clamanti Moysi Dominus respondet : Quid clamas ad me ? Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos, etc.

Qui non est nisi aversio (alias, versio) spiritus et animæ a sensibus et strepitu exteriori ad interiorem cordis contemplationem, sicut superius diximus 1. Job, ii, 13 : Nunc dormiens silerem, et somno

<--- Page Split --->

meo requiescerem. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam.

« Ne redirent ad Herodem. »

Ecce oraculum : ostendit puer, quod dicitur, Joan. n, 24 et 25, quod non credebat semetipsum Herodi, et non erat ei opus, ut quis ferret testimonium de homine : ipse enim novit quid esset in homine 1. Job, xii, 16 : Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Proverb. xi, 9 : Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia.

« Per aliam viam. »

Ecce obedientia. Et dicuntur duo : cautela videlicet, et salus redeuntium.

Cautela : quia non per Herodem, sed per aliam viam. Proverb. xiv, 12 : Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Et attenditur horum Magorum fides et humilitas. Turpe enim est honestis viris benigne receptis, sine resalutatione quasi fugitivos recedere. Et hanc turpitudinem elegerunt in se potius quam puerum proderent Herodi. Sapient. xvii, 2 : Fugitivi perpetue providentiae jacuerunt. Unde et Laban in simili facto arguit Jacob, Genes. xxxi, 27 : Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, etc.

« Reversi sunt in regionem suam. »

Ecce, quod salvi reversi sunt ad propria. Genes. xxviii, 13 : Ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc. Tob. v, 21 : Bene ambuletis : et sit Deus in itinere vestro, et Angelus ejus comitetur vobiscum. Psal.

1 Alludit ad haec verba Joan. ii, 24 et 25 : Jesus non credebat semetipsum eis, scilicet Judaeis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei

cxx, 8 : Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, etc.

« Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph. »

Hic incipit secunda pars istius capitulli : in qua postquam innotuit puer, cavetur ei a dolo Herodis.

Et habet duas partes : in prima quarum malitiae Herodis puer Dei providentia subducitur. In secunda, per apertam malitiam fraus Herodis detegitur, ibi, y. 16 : « Tunc Herodes videns quoniam illusus, etc. »

Prima harum habet tres partes : in quarum prima ponitur revelatio facta de fuga in Ægyptum : in secunda, obedientia Joseph : et in tertia, confirmatio facta per prophetiam. Et hæ partes patent in littera.

Circa primam istarum tria dicuntur : tempus videlicet revelationis, dispositio revelantis et ejus cui fit revelatio, et revelatio ipsa.

De tempore dicit :

« Qui cum recessissent. »

Hoc est, cum Magi jam recessissent. Non quidem statim, sed interpositis his quae Lucas, ii, 22, dicit quadragesimo die accidisse, de Purificatione et Præsentatione Salvatoris in templo, quia illa facta sunt ante fugam in Ægyptum.

« Ecce Angelus Domini. »

Ecce secundum. Et tangit duo : dispositionem scilicet revelantis primo, et dispositionem ejus cui fit revelatio secundo.

non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

<--- Page Split --->

Revelantis dispositionem dicit per quatuor :

Per evidentiam, ne dubitetur. Act. x, 3 : Is, scilicet Cornelius, vidit in visu manifeste... Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi.

Per officium, quia Angelus est nomen officii, ut Dei nuntium esse sciatur. Malach. ut, 1 : Ecce ego mitto Angelum, etc.

Per eum cujus est nuntius, ne Satanae angelus esse credatur.

Per modum apparitionis, quando dicit :

« Apparuit. »

Ne humana visio esse credatur. Et de his dictum est superius 1.

Describit autem dispositionem ejus, cui facta est revelatio :

Per qualitatem sensuum, cum dicitur :

« In somnis. »

« Surge. »

Et per nomen, cum dicit :

« Joseph. »

Aversus enim a sensibus, superioribus se inseruit luminibus Angelorum, sicut dicitur in Psal. cxxxvni, 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Nox est sensuum obscuritas. Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Et hoc est, quod dicitur, Exod. xix, 9 : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis. Caliginem non habitat Dominus, sed potius lucem inaccessibilem, sicut dicitur, I ad Timoth. vi, 16. Sed caligo est obscuritas sensuum omnium, luce spirituum et animæ festinante ad altissimam intellectus revelationem : ut tota simul convoluta anima, certius et luculentius percipiat ea quæ apparent.

De Joseph autem facit mentionem propter sanctitatem : ut sciamus tam sanctum

virum cum Angelis habere familiaritatem, et ideo crebras ab eis habere revelationes. Unde, Apocal. xxu, 90, dicit Angelus : Conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, etc.

« Dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus. »

Ecce hic ponitur revelatio, et dicit quatuor : quorum primum est imperium ut curam gerat de puero et matre. Secundum, de subductione pueri in Ægypttum. Tertium, de mora in Ægypto. Et quartum est ratio istorum omnium. Et hæc per ordinem patent in littera.

Circa primum tria dicit : evigilationem scilicet ad actum exteriorem, curae impositionem, et quibus cura est impendenda.

De evigilatione ad actum exteriorem a somno contemplationis dicit :

Hoc est, sursum te age, exterius magna operare. Daniel. iv, 10 : Vigil, et sanctus de cælo descendit, circa quem est vigilandum Proverb. viii, 34 : Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostiì mei. II ad Timoth. iv, 5 : Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

« Accipe puerum et matrem. »

Hoc est, curam impende : quia jamdudum acceperat in habitationem. Et dicit «puerum » primo, quia dignitatem habet per se, et prior debet esse in cura, et postea matrem : quia dignitas in (alias, et) cura matris est propter puerum. Nec fit mentio quod dicatur, conjugem tuam, quia jam inductus fuit quod voluit dimittere eam. Et ideo quod ma-

<--- Page Split --->

gis attendit Joseph quam conjugium, hoc fuit, quod fuit mater pueri. Et ideo etiam non dicitur, puerum tuum, quia sibi, ut patri, puer ille non est natus, sicut Zachariae ut patri, natus est Joannes, Luc. 1, 13: Pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Si autem mentio fieret de conjugio, apud minus peritos videretur aliquid habere in puero. Nunc autem tamquam procuratori Domini sui et dominae suae dicitur: « Accipe puerum et matrem ejus. » Ad Galat. iv, 2: Sub tutoribus et actoribus est usque ad tempus praefinitum a patre.

Sic ergo dictum sit de cura et de puero et matre, quibus cura impenditur.

« Et fuge in Ægyptum : et esto ibi usque dum dicam tibi. »

Hic tangit subductionem pueri in Ægyptum.

Et dicit duo : fugam, et locum quo fugiendum est.

Dicit igitur :

« Fuge. »

Et mirabile videtur, qualiter dicit debere fugere eum, qui de Spiritu sancto natus est, qui Deus est, qui Salvator et præsidium est omnium et refugium. Proverb. xvii, 10 : Turris fortissima, nomen Domini : ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

Si dicas, quod humana voluit ostendere. Contra, Luc. iv, 29 et 30, ubi etiam humana ostendit in hoc quod permisit se duci ad præcipitium montis, et tamen postea transiens per medium eorum ibat invisibilis. Et ita videtur hic debuisse facere : quia si inventus fuisset ab Herode, omnibus fuisset parcitum infantibus : et tamen sicut vellet, posset se subducere, ne occideretur. Ad hoc dicunt tam Chrysostomus, quam alii Sancti, quod « dispensativa est fuga « ista, ne divinitatem ante tempus os- « tenderet : et sic humanitas phantastica

« et non vera putaretur, sicut Manes « haereticus dicebat : et ut suos, quando « soli quæruntur ad mortem, fugere « doceat per exemplum, Matth. x, 23 : « Cum autem persequentur vos in civi- « tate ista, fugite in aliam. »

Ad hoc, quod objicitur de Luca, quod transiens per medium illorum ibat, Dicendum, quod hoc fuit tempore prædicationis, quando sermo confirmandus erat per miracula : nunc autem fuit tempus, quando nuper humanitatem assumpserat, cujus veritas erat comprobanda per infirmitates humanas. Ad Hebr. ii, 17 : Debiut per omnia fratribus similari, ut misericors fieret.

« In Ægyptum. »

Ecce quo fugiendum.

Et sunt dua causæ assignandæ, quare potius in Ægyptum dicit fugiendum, quam in aliam terram : quarum una est, quia ibi magis vigebat idololatria, quam ipse destruere venerat. Isa. xix, 1 : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti. Unde dicitur, quod in ingressu in Ægyptum non fuit templum, in quo non corrueret idolum : sicut in egressu filiorum Israel non fuit domus, in qua non jaceret primogenitus mortuus. Nubes autem levis est caro non onerata peccatis, solo cœlesti calore formata, sicut nubes. Habacue, iii, 13 : Percussisti caput de domo impii, etc.

Secunda causa est, quia multis plagis plagaverat Ægyptum : ingreditur ergo, ut tot plagas una sua præsentiae visitatione sanaret. Isa. xix, 22 : Percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam : et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Unde dicitur, quod Ægyptii ædificaverunt altare Deo qui prostravit idola, et sanavit eos a plagis. Isa. xix, 19 : In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. Dicitur etiam, quod habitavit Dominus

<--- Page Split --->

in civitate Ægypti, quæ Heliopolis, hoc est, civitas solis vocabatur. Isa. xix, 18 : In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum. Civitas solis vocabitur una. Et in hac eadem civitate vidit beatus Dionysius et Apollohanes eelypsim solis in die passionis dominicae 4.

« Et esto ibi, etc. »

Hic tangitur mora Domini in Ægypto. Nec tangitur determinatum tempus secundum propriam temporis quantitatem, sed indeterminate præcipitur, quod maneat usquequo redire præcipiat. Nec hujus causa est quod Angelus nesciat quamdiu morari in Ægypto debeat, sed ideo est, quia jam Joseph devotum et paratum ad omnia fecerat. Et ideo quantumcumque temporis in exsilio et in labore esse debeat, jucundum sit ei et devotum : et videantur ei dies pauci, præ amoris magnitudine. Nec quærit ab Angelo quamdiu : quia paratus est in omne tempus omnem puero et matri sollicitudinem impendere.

Et hoc est :

« Usque dum dicam tibi. »

Psal. lxxxix, 4 : Mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit. Non enim causatur pondus diei et æstus, qui totum obsequium vix unius horæ esse reputat 2. Sapient. viii, 9 : Proposui hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, scilicet suis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

« Futurum enim est ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. »

« Quærat, »

Hic assignat fugæ inductæ rationem.

1 Cf. Commentarios in opera B. Dionysii Areopagita, tomo XIV hujusce nova editionis

pag. 1019. 2 Cf. Matth. xx, 12.

Et tangit tria : quorum primum dicit præscientiam : secundum, Herodis fraudulentiam : tertium autem, malitiam.

Providentia tangitur per hoc quod dicitur, quod

« Futurum est. »

Et objicitur, quod si futurum est, de necessitate eveniet : et sic providentia rebus imponit necessitatem. Ad hoc dicendum est secundum supra dicta, quod hæc prædictio non est nisi signum futuri, et non causa. Et si dicas, quod non ex dicto, sed ex providentia arguitur necessitas futuri, Dico, quod providentia de inquisitione futura, est sicut causa prima, quæ non tollit causalitatem a causa proxima. Et quia illa est voluntas Herodis : ideo non sequitur, quod sit futurum ex necessitate, sed ex voluntate : quia necessitas, et possibilitas attribuuntur rebus ex causis proximis, et non ex primis : quia primo primæ causæ non sunt in rebus, nec aliquid ponunt in eis, licet aliquem ponunt ordinem respectu rerum futurarum. Si autem dicas, quod ille ordo est necessarius, et sic redit idem quod prius, Dico, quod ille ordo est voluntarius, non necessarius : quia Deus nulli subjicitur necessitati. Scilicet voluntas illa ordinata per providentiam est immobilis, sed illa immobilitas est suppositionis, et non necessitatis. Isa. xliv, 8 : Ex tunc audire te feci, et annuntiavi. Joan. xvi, 13 : Quæ ventura sunt annuntiabit vobis.

« Ut Herodes quærat puerum. »

Ecce Fraudulentia. Sed quare dicit,

Et non quæsiturus sit puerum, ex quo

<--- Page Split --->

est futurum ? RESPONSIO. Herodes quaesivit a Magis, et adhuc corde tractat inquisitionem : sed futura est inquisitio illa sola, quae fuit per necem puerorum. Ut ergo notet et praesentiam et futuritionem, dicit futurum esse, ut quaerat puerum. E contra dicitur, Sapient. x, 11 et 12 : In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum.

« Nocte. »

« Ad perdendum eum. »

Ecce malitia Herodis. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Exod. xv, 9 : Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

« Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum. »

Hic incipit pars illa, quae est de obedientia Joseph.

Et dicuntur quinque. Primum est obedientiae celeritas. Secundum est cura pueri et matris imperata per Angelum. Tertium, tempus fugae ex qualitate aeris. Quartum, fuga. Quintum, mora. Et haec omnia patent in serie litterae.

De primo dicit :

« Qui consurgens. »

Hoc est, simul corpore et mente surgens, tota velocitate et devotione. Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit. Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis. Psal. cxxxii, 4 et 5 : Si dedero somnum oculis meis, et palpebris

meis dormitationem : et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino.

« Accepti puerum et matrem ejus. »

Expone sicut supra 1. Genes. xlui, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Nisi redaxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

Hoc non dixerat Angelus. Quare ergo fecit illud ? RESPONSIO. Angelus dixerat implicite, quando dixit, quod fugeret : quia de die fugiens latere non posset. Adhuc, significat noctem infidelitatis esse in cordibus Judaeorum, ablato ab eis vero lumine. Joan. 1, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ezechiel. xii, 12 : Et dux qui est in medio eorum, scilicet filiorum Israel, in humeris portabitur, in caligine egredietur.

« Et secessit in Ægyptum. »

Ecce quartum, fuga in Ægyptum. Et hoc est supra expositum 2.

« Et erat ibi usque ad obitum Herodis. »

Hoc est quintum, de mora. Et videtur non convenire superioribus : quia dixerat Angelus, quod maneret ibi usque dum diceret ei : hic autem non facit mentionem de hoc usque ad obitum Herodis. RESPONSIO. Idem est : quia Angeli dictum et obitus Herodis in uno tempore fuerunt, sicut in sequentibus patebit. Dicitur autem, quod septem anni fluxerunt ab ingressu Domini in Ægyptum

<--- Page Split --->

usque ad exitum de Ægypto. Et quid interim fecerit Dominus, vel quid passus sit, ignoratur. I Machab. 11, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam. Psal. cxliv, 4 : Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam : in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

« Dicentem : »

« Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi Filium meum. »

« Per Prophetam, » Osee, xi, 1.

Hæc est pars, in qua ponitur confirmatio præinductorum per Scripturam.

Dicuntur autem duo : modus impletionis, et Scriptura quæ impletur.

« Ut. »

Conjunctio autem, quæ hic ponitur, non dicit causam, sed potius terminationem signi ad signatum infuturo, sicut superius diximus 1.

« Adimpleretur. »

Impletur, quando verificatur : sedNone
None

« Tunc. »

« Quod dictum est a Domino. »

Cujus est prima auctoritas veritatis. Exod. iv, 12 : Ego ero in ore tuo. Isa. xxxiv, 16 : Quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.

Quia puer Israel, et dilexi eum : et

« Ex Ægypto vocavi filium meum. »

Numer. xxiv, 8, per sensum, non per verba : Dominus ex Ægypto vocavit eum, cujus fortitudo similis est sicut rhinocerotis 1.

« Tunc Herodes, videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde. »

Hic incipit pars illa, in qua apertam malitiam Herodis prosequitur ad perdendum.

Habet autem tres paragraphos, quorum primus est de Herodis exacerbatione. Secundus, de puerorum interfectione. Tertius, de facti hujus per Scripturam confirmatione. Quæ patent cuilibet in serie litteræ.

Circa primum horum dicit tria : tempus historiae, causam exacerbationis, et ipsam exacerbationem.

Tempus dicit quando dicit :

Et attende, quod non fuit tempus immediatum : sed potius primo cum Magi non redirent ad eum, et nihil de fama pueri perciperet, putavit Magos visione fallaci esse deceptos, et ex verecundia non rediisse ad eum : et ideo tunc quievit ab inquisitione pueri, sed postea audiens famam (alias, per famam) de prophetia Simeonis et Anna, et multa qua dicebantur de puero, iterum incepit quarere. Negotiosus fuit diligenter investi-

<--- Page Split --->

gare, quia a filiis citatus fuit Romam ad Imperatorem, ab Alexandro scilicet et Aristobulo (quibus in regem volebat præficere puerum ex ignobili conjuge susceptum, eis a regno abjectis) oportuit ire Romam. Sed ibi cum filiis prævaluisset, et licentiam haberet instituere quem vellet, eo quod excepisset contra filios, quod volebant eum interficere, consilium quæsivit ab Imperatore, quid ageretur de fama pueri Jesu : non enim ausus fuit tantam stragem puerorum committere sine auctoritate Imperatoris. Habens autem licentiam, et rediens victor super filios, fluxit annus a Nativitate Christi et tres dies, quarta die interfecit eos : secundum quod etiam celebratur solemnitas eorum. Et ideo præponitur festum testis Christi, qui actu et voluntate martyr, hoc est testis est, hoc est, Stephani: et conjungitur illi festum Joannis, qui voluntate, non actu martyr fuit : et tertio ponitur festum puerorum, qui actu, non voluntate testes sunt : quia præconium Christi non loquendo, sed moriendo confessi sunt.

Gratia igitur illius totius temporis dicit :

« Tunc Herodes. »

Et subjungit causam perturbationis, cum dicit :

« Videns quoniam illusus esset a Magis. »

Quia rediens in Judæam multa fama pueri venit ad eum. Unde etiam transiens in via per Tharsum Ciliciæ invenit naves quæ asportaverant Magos in terram suam revertentes, et combussit eas in ira furoris sui. Ut impleretur, quod dixit Psalmus xlvii, 8 : In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

Attende autem, quod dicit :

« Illusus. »

Non enim bonorum virorum est alicui illudere. Sed dicendum, quod Magi sibi

non illuserunt, sed potius profuerunt : sed ipse hoc, quod non redierunt, illusionem reputavit. Proverb. iii, 34 : Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Isa. xxix, 19 et 20 : Addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in sancto Israël exsultabunt : quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor. Proverb. xiii, 1 : Filius sapiens, doctrina patris : qui autem illusor est, non audit cum arguitur. Proverb. ix, 12 : Si sapiens fueris, tibimetipsi eris : si autem illusor, solus portabis malum. Quia hic Herodes illusor fuit, ideo omne quod ad votum malitia suæ non obtemperavit, illusionem reputavit.

Deinde subjungit ipsam suam exacerbationem, dicens :

« Iratus est valde. »

Similis est dæmoni Herodes, cujus malum est furor irrationabilis, demens concupiscentia, phantasia proterva. Nam quia dementer terrenum regnum concupivit, ideo cœli Rege nato, irrationabiliter iratus fuit : et contra ordinationem Dei, quam prophetia et stelle indicio audierat, non ex ratione, sed ex phantasia frustra proterviebat. Genes. xlix, 7 : Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura. Judith, iii, 11 : Nec ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt. Fit autem iratus de opinata malorum (alias, Magorum) illusione. Valde autem iratus fuit de crescente puero Jesu bona opinione. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Pravi enim animi est tristari de bono statu, et opinione bonorum.

« Et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis.»

Ecce secundus paragraphus de puerorum interfectione.

<--- Page Split --->

Et dicuntur sex : Videlicet Herodis timiditas, atrocitas, malitiæ generalitas, crudelitas, locus occisorum, et ætas. Et ista per ordinem dicuntur in littera.

Per hoc enim, quod dicit,

« Mittens, »

Notatur timiditas, quia per seipsum libentius ivisset : sed timuit, quod aliquis parentum irrueret in eum, cogitans quod cum sit odiosus, non sequetur vindicta. Cum autem alios misit, et se præservavit, timebant parentes puerorum vindictam sequentem, si in ministros sceleris irruerent. Dicunt etiam quidam, quod regiæ dignitatis est, non per se, sed per alium punire. Isa. xvi, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plus quam fortitudo ejus.

« Qccidit. »

Ecce atrocitas. Sapient. xii, 3 : Necatores sine misericordia, et comêstores viscerum hominum, et devoratores sanguinis. Pueri enim innocentes propter teneritudinem dicuntur viscera hominum.

« Omnes. »

Ecce malitiae generalitas, quia nulli omnino pepercit. Exod. i, 16 : Si masculus fuerit, interficite eum. Et ibidem, 7. 22, præcepti omni populo dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite. Similis enim crudelitas et malitia fuit Pharaonis et Herodis : Herodes tamen vicit Pharaonem in hoc, quod quæsivit interficere Deum cœli natum Regem : Pharao autem diminuere Dei populum.

« Pueros. »

Ecce crudelitas. Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur : quia nec etiam innocentia ætatis movet ad par-

cendum. Cum tamen dicat Apostolus, ad Roman. v, 7 : Pro bono, hoc est, innocenté, forsitan quis audeat mori, supple, ut liberet eum. Iste autem interfecit innocentes omnes. Proverb. xi, 17 : Qui crudelis est, etiam propinquos abjicit.

« In Bethlehem. »

Ecce locus. Et dicit duo, locum scilicet nativitatis, et loca conjuncta nativitatis.

Locum tangit, cum dicit :

« In Bethlehem, et in omnibus finibus ejus. »

Ne forte sit portatus ad villas adjacentes, ut lateat.

Bethleem fecit occidi. Thren. 1, 20 : Foris interficit gladius, et domi mors similis est.

« A bimatu et infra. »

Hic determinat tempus ætatis occisorum. Est autem bimatus ætas duorum annorum. Et dicit hic tria, scilicet quod bimos occidit, et eos qui infra erant, occidit. Et dicit rationem. Infra bimos autem esse dicitur dupliciter, quoad numerum, et quoad tempus. Si quoad numerum annorum, tunc major numerus fit infra minorem in ordine numerandi : tunc illi qui erant infra bimos, erant majoris ætatis. Et ita dicit Chrysostomus, quod bimos occidit, et majores usque ad lustrum, quod est spatium quinque annorum. Cujus signum est, quia quædam ossa Innocentium inveniuntur, quæ prætendunt ætatem quinque annorum per quantitatem suam. Hujus autem causa potuit esse, quia timebat, cum tot mirabilia dicerentur de puero, quod ætatis majoris assumeret sibi formam. Si autem infra bimos esse dicantur, qui sunt infra spatium continuum temporis, tunc infra bimos sunt hi qui minoris sunt ætatis quam duorum annorum. Et ita dicit

<--- Page Split --->

Glossa, quod ab ætate unius noctis occidit pueros usque ad ætatem duorum annorum. Puto, quod utrumque fecit. Quia sicut timuit quod assumeret sibi formam majoris ætatis, ita timuit quod assumeret sibi formam ætatis minoris.

« Secundum tempus quod exquisièrat a Magis. »

Ecce ratio. Tempus autem quod exquisierat a Magis, fuit jam quasi duorum annorum secundum Chrysostomum : quia « uno anno ante nativitatem stella appa- « ruerat, et unum annum occupatus si- « luerat, et in secundo anno fuit. Et ideo « sub illo tempore, et secundum tempus « et supra occidit crudelis, et impius : quia « magis voluit quod multi Innocentes per- « irent ad hoc, quod solus non evaderet, « quem quaerebat : quod est impietatis. « Pietas enim magis eligit quod multi li- « berentur nocentes, quam quod unus « moriatur innocens : quia nocentes libe- « rati pœnitere possunt, sed innocens « mortuus revocari non potest. » Et hæc sunt verba Chrysostomi.

17

« Tunc adimple tum est quod dictum est per Jeremiam Prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. »

Ecce confirmatio per Scripturam. Et dicit duo, scilicet impletionem, et Scripturam quae impleta est.

De primo dicit :

« Impletum. »

Simpliciter, non adimple tum : quia crudele factum fuit : et in illo Dominus non addit.

« Per Jeremiam Prophetam dicentem : »

Jerem. 11, 21 : Vox in viii audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel. Et, xxxi, 15 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.

Et hoc prænuntiantem : ut sciretur, quam cito Christi persecutiones inceperunt in hoc mundo.

Ecce Scriptura impleta.

Et tangit quatuor, quorum primum est exaggeratio facti per magnitudinem lamenti. Secundum est, quod determinatur quorum fuit lamentum. Tertium, inconsolabilitas plorantium. Quartum, inconsolabilitatis causa.

Circa primum dicit duo : magnitudinem enim lamenti determinat per clamorem, et per modum.

Per clamorem : quia clamor lamentantium, sive

« Vox in Rama. »

Et attende, quod Rama est civitas Saul in sorte Benjamin, sicut dicitur, Josue, xviii, 23. Quæ quia metropolis fuit, ibi maximus fuit ploratus. Verius tamen est, quod Rama hic sit nomen appellativum, et non loci proprium, hoc est, In excelso : quia in excelsum cœlum clamor ascendit. Jacob. v, 4 : Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Eccli. xxxv, 19 : A maxilla lacrymæ ascendunt usque ad cœlum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

« Ploratus et ululatus multus. »

Exaggeratio est a modo ploratus. Est autem ploratus ipsa lacrymatio : ululatus autem sonus ejulantium præ multitudine doloris. Ululatus proprie est luporum : quia ex nimietate doloris bestialiter cla-

<--- Page Split --->

maverunt, rationis obliti penitus. Nec sic miserabatur Herodes. Threnorum, 1, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei.

« Rachel plorans filios suos. »

Ecce qui ploraverunt.

Et videtur loqui incongrue : quia Bethleem non erat in finibus Benjamin, sed Judæ, qui fuit Liæ. Præterea, Rachel jam fuit mortua : quomodo ergo ploravit ?

Dicunt quidam, quod loquitur Propheta de filiis Benjamin, qui occisi fuerunt pro uxore Levitæ, quam libidine interfecerunt, sicut dicitur, Judicum, xix, 23 et seqq. Sed hoc ridiculum est : quia Propheta hoc dicente pro futuro diu hoc præterierat : et consolatio reddita fuerat : et Rachel diu mortua. Unde dicendum, quod juxta Bethlehem Rachel sepulta fuerat, sicut dicitur, Genes. xxxv, 19. Et a corpusculo ibi sepulto et materno affectu dicitur plorare. Et est sensus : tanta fuit crudelitas, quod etiam mortui, si fieri posset, plorassent. Præterea, sortes Benjamin et Judæ erant conjunctæ. Et quia in finibus adjacentibus occidi præcepit, multi de Benjamin pueri fuerunt interfecti : et ideo ad Rachel istis duabus de causis pertinet ploratus.

« Et noluit consolari. »

Nihil enim consolationis habebat tam enormis crudelitas. Threnor. 1, 2 : Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Isa. xxii, 4 et 5 : Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei : dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum.

« Quia non sunt. »

Ecce causa inconsolabilitatis : quia in-

terfecti sunt antequam essent. Infantes enim perfectum esse naturae nondum acceperant, quando sunt interfecti.

Vel.

« Quia non sunt, »

Hoc est, quia ad non esse secundum vitam naturae deducti sunt. Et istae duae expositiones sunt litterales. Genes. xxxvii, 35 : Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum.

Quidam exponunt, quod Rachel sciens gloriam Innocentium occidendorum pro Christo, flevit : non quia filii sui ibi fuerunt occisi, sed pro stupro uxoris Levitæ, quod erat ei inconsolabile : quia turpem causam mortis acceperunt, et infantes honestam.

« Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,

Dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. »

Hic incipit tertia pars capituli istius, in qua agitur de relatione pueri Jesu de Ægypto.

Et dividitur in tres partes. In quarum prima ponitur revelatio de efferendo puero. In secunda, obedientia Joseph. Et in tertia, confirmatio per prophetiam. Et hæc patent in serie litteræ.

In prima harum dicuntur sex per ordinem : tempus videlicet revelationis, dispositio revelantis, dispositio revelationem accipientis, locus, ipsa revelatio, et causa revelationis. Quæ consequuntur in serie litteræ.

<--- Page Split --->

De tempore dicit :

« Defuncto autem Herode. »

Qui fuit causa fugae. Isa. xvi, 4 : Finitus est pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Isa. xiv, 5 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.

« Ecce Angelus. »

Descriptio est revelantis ab evidentia, ab officio, ab auctoritate, a modo revelationis mittentis.

Ab evidentia, quia se ipsum demonstrat. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso.

« Angelus. »

Id est, nuntius. Proverbior. xxv, 25 : Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

« Domini. »

Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, etc.

« Apparuit. »

Potestas apparentis, sicut supra diximus 1. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, scilicet eis. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis.

« In somnis. »

Dispositio est ejus, qui accipit revelationem : per modum, et per nomen.

Per modum, quia in somnis. Genes.

xv, 17 : Cum occubuisset sol, Abraham accepit revelationem. Idem dicit, Job, xxxiii, 15 et 16 : Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.

Per nomen :

« Joseph. »

Genes. xxxvii, 19 : Ecce somniator venit, scilicet Joseph.

« In Ægypto. »

Ecce locus. Non enim discernit locum, ubique adest suis. Matth. xxvii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, etc. Genes. xxvi, 3 : Ero tecum, etc.

« Dicens : Surge, etc. »

Ecce revelatio.

Et præcipit tria : vegilationem ad opera exteriora, curam laboris, et reditum de Ægypto.

De vegilatione autem ad opus, a somno revelationis et contemplationis, dicit : « Surge. » Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii, 2 : Ad te de luce vigilo. Cantic. ii, 10 : Surge, propera.

« Accipe puerum et matrem ejus. »

Exponendum est ut supra 2.

« Et vade in terram Israel. »

Quia inde debet procedere illuminatio pueri in totum orbem. Isa. xix, 25 : Hæreditas autem mea Israel. Isa. lxii, 4 : Terra tua non vocabitur amplius Deso-

<--- Page Split --->

lata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te : et terra tua inhabitabitur.

« Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. »

Tangit hic causam revelationis. Sed quaeritur, qualiter dicat,

« Defuncti, »

Pluraliter, cum non legatur nisi Herodes ? Dicendum, quod unus defunctus est vita naturae, qui fuit præsidium et causa omnium quaerentium : et in ipso omnes alii defuncti sunt iniquitatis destutione, quia nequierunt perficere quod volebant, defuncto pessimo Herode.

Et dicit :

« Qui quaerebant animam pueri, »

Hoc est, animalem et naturalem vitam. Anima enim hic dicitur ab animalitate. Vel,

« Quaerebant animam, »

Non secundum substantiam, quae teneri ab hominibus non potest : sed secundum actum animandi, quia sic extorqueri potest. Simile, III Reg. xix, 10 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam.

« Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. »

In ista parte demonstratur obedientia Joseph.

Et habet quatuor paragraphs : in quorum primo notatur promptitudo obedientiae. In secundo, dubitatio de loco mansionis. In tertio, revelatio ubi maneat. In quarto, confirmatio per Scripturas.

In primo horum tria dicuntur, quae imperaverat Angelus : celeritas scilicet, adhibitio curae, et perfectio praecepti Angelici.

Celeritas importatur, cum dicitur :

« Qui consurgens. »

Hoc est, tota intentione mentis et corporis surgens : et imperatum quod voluit Angelus pro (alias, prompta) devotione suscipiens. Ezechiel x, 22: Impetus singulorum ante faciem suam ingredi. Stabant enim animalia Dei prompta et parata ad obeidendum voci quae fiebat supra firmamentum Exod. xxiv, 7: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

« Accepit puerum et matrem ejus. »

Ut Dominum et dominam suam. Psal. n, 11 : Servite Domino in timore, etc.

« Et venit in terram Israel. »

Ecce perfectio praecepti Angelici. Et dicit in communi,

« In terram Israel. »

Quia licet in aliquo loco esset speciali, tamen nullum adhuc locum elegerat ad manendum. Genes. xxxi, 30 : Ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui. Volebat autem ire Jerusalem, sciens quod puer ibi dare debuit illuminationes : tamen dubitavit.

« Audiens autem quod Archelaus 22 regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. »

Hæc est causa dubitationis. Et attende, quod Herodes defunctus quatuor reliquit filios, Herodem minorem, et Philippum, Archelau m, et Lysaniam, qui regnum

<--- Page Split --->

suum in tetrarchias sub Imperatore Romano diviserunt. Archelaus autem inter alios elevabatur ambiens totum regnum : et ideo pro ambitione illa et pro sede regni Jerusalem quam tenebat, regnare dicitur, non quod in veritate in toto regnaverit.

Et hoc est quod dicit :

« Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa. »

Hoc est, in sorte Judæ.

« Pro patre suo. »

Cum similis patri fuit in crudelitate et ambitione.

« Timuit illo ire, »

Supple, in Judæam et Jerusalem, ubi putabat convenientius educandum esse puerum. Proverb. 1, 15 et 16 : Prohibe pedem tuum a semitis eorum : pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant innoxium sanguinem.

« In somnis. »

Sed objicitur, quod eadem ratione non debuit ire in Galilæam, ubi alter filius Herodis regnavit. Et dicendum, quod in Jerusalem major fuit frequentia principum et aliorum : et ibi minus latere potuisset. In Galilæa autem apud pauperes et contemptibiles non æstimabatur aliquid magni esse : et ideo melius ibi latere potuit.

« Et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.

Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas : Quoniam Nazareus vocabitur. »

Ecce revelatio.

1 Cf. Supra, 1, 20 ; n, 13 et 19. 2 Cf. Joan. xxi, 20.

Et dicit tria : revelationem, locum communem habitationis, et locum specialem.

De revelatione dicit duo : modum revelantis, et dispositionem accipientis revelationem.

Modum revelationis dicit :

« Et admonitus. »

Quoniam jam tantum Joseph profecerat in devotione pueri et matris, et familiaritate Angeli, quod non oportuit nisi fieri admonitionem. Et ideo etiam non facit mentionem modo de Angelo Domini sicut prius 1. I ad Corinth. xm, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Ad Hebr. vi, 1 : Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur.

Quando strepitus exteriorum exclusus est, et caput cum Joanne inclinamus ad thesaurum sapientiæ et scientiæ Dei, obdormientes in pectore Domini 2. Sic Jacob dormivit super lapidem solida veritatis et confessionis Dei, et accepit revelationem 3.

« Secessit in parte Galilææ. »

Ecce locus communis provinciæ. Et ex modo loquendi significat, quod vagabundus propter timorem primo fuerit de villa ad villam. Hoc enim significat, quod dicit : « In partes Galilææ. » Jerem. xiv, 8 : Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum. Jam enim demonstrabatur, quod postea pati debuit. Matth. vn, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

3 Cf. Genes. xxvn, 14 et seq.

<--- Page Split --->

« Et veniens. »

Postea : fiducia per admonitionem Angeli accepta.

« Habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. »

In qua sorte notos habuit et amicos : quia ibi annuntiatus fuit, sicut dicitur, Luc. i, 26.

« Ut adimpleretur. »

Ecce testimonium Scripturae confirmans. Et quia hoc de gratia est, et etiam in illa superabundat Deus supra veritatem promissionis, ideo dicit :

« Ut adimpleretur. »

Psal. xc, 16 : Longitudine dierum replebo eum : et ostendam illi salutare meum.

« Quod dictum est per Prophetas. »

Non unum, sed multos : quia omnes concorditer tradunt florem virtutis esse Christum. Jeremias, in Thren. iv, 7 : Candidiores Nazarei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Osee, xiv, 6 : Ero qua-

si ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. David, in Psal. xci, 12 : Justus ut palma florebit, etc. Ezechi el. xxxvi, 8 : Montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Cantic. ii, 1 : Ego flos campi, et lilium convallium. Isaie, xi, 1 : Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Glossa dicit, quod ibi Septuaginta habent : « Et Nazareus vocabitur. »

Et hoc est quod inducit :

« Quoniam Nazareus vocabitur. »

Flos æternus patris, quia de uno cœelesti Patre nascitur. Flos matris virginis, quia de una matre in terra producitur, in flore annuntiatur, in flore educatus, non nisi floribus respersis datur, quia pascitur in liliis. Cantic. i, 15 : Lectulus noster floridus. Unde secundum translationem Septuaginta in Canticis dicitur : « Sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium '.» II Regum, xxiii, 5 : Cuncta salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Isa. lxvi, 14 : Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.

Sic ergo dictum est de Nati manifestatione secundum omnes suas differentias.

vernis et quasi tilia qua sunt in transitu aqua.

<--- Page Split --->