CAPUT XV.
Jesus coram Pilato accusatus, nihil respondet : præeligitur Barabbas, et Jesus traditur crucifixus : qui multis modis illusus a militibus, ducitur ad crucifigendum : et divisis ipsius vestimentis, inter latrones crucifixus, audit variorum jaclatas in se blasphemias : suboriuntur tenebræ : et clamans Jesus Eli, acetoque potatus, cum clamore valido exspirat : cujus corpus a Joseph sepelitur.
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes, cum senioribus et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato1.
Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis2.
Pilatus autem rursum interrogavit eum3, dicens : Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat
<--- Page Split --->
vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Et cum ascendisset turba, cœpit rogare sicut semper faciebat illis.
Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
Scicbat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Pilatus autem iterum respondens , ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum 2.
Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii3, et convocant totam cohortem.
Et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
Et cœperunt salutare eum : Ave, rex Judæorum.
Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum.
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt illum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
Et angariaverunt prætereuntem quempiam 4, Simonem Cyrc-
næum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
Et crucifigentes eum 5, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
Et erat titulus causæ ejus inscriptus : REX JUDÆORUM.
Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris ejus.
Et impleta est scriptura quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est6.
Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes : Vah, qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas 7,
Salvum fac temetipsum, descendens de cruce.
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Christus rex Israel, descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant convitiabantur ei.
Et facta hora sexta, tenebræ factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, Eloi, lamma subacthani ? quod
<--- Page Split --->
est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me 1 ?
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
Currens autem unus, et implesn spongiam aceto circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Jesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
Videns autem centurio, qui exadverso stabat, quia sic clamans exspiasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
Erant autem et mulieres de longe adspicientes 2, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
Et cum esset in Galilea, sequebantur eum et ministrabant ei 3 :
et aliae multae, quae simul eum eo ascenderant Jerosolymam.
Et cum jam sero esset factum 4, quia erat paraseve, quod est ante sabbatum,
Venit Joseph ab Arimathaea, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Maria autem Magdalene et Maria Joseph adspiciebant ubi poneretur.
IN CAPUT XV MARCI
ENARRATIO.
« Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes, cum senioribus et scribis,et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt et tradiderunt Pilato. »
Hic incipit agere Marcus de passione
Domini quae vere passio vocatur, quae consistit in vulneribus et doloribus mortis.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima ponuntur ea quae faciunt ad condemnationem ipsius : in secunda, describuntur ea quae circumstant crucifixionem, ibi, y. 20 : « Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum purpura, etc. » In tertia autem, ponuntur ea quae circumstant officium sepulturæ, ibi, y. 40 : « Erant autem mulieres de longe adspicientes, etc. »
In prima tria dicuntur : scilicet, Christi ad judicium Pilati a Judæis præsentatio : secundo, causæ pro qua præsentabatur discussio, ibi, y. 2 : « Et interro-
<--- Page Split --->
gavit eum Pilatus, etc. » Tertio, Domini ad crucifigendum condemnatio, ibi, 3. 15 : « Pilatus autem volens satisfacere populo, etc. »
In primo horum quinque dicuntur : scilicet, Judaeorum ad crucifigendum Christum aviditas, concordantium in condemnationem suam generalitas, crudelitatis eorum malignitas in modo contrahendi Christum, pœenarum ipsius societas, et ad condemnandum eum a gentibus Judaeorum obstinata impietas.
Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Isa. v, 21 : Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismeteipsis prudentes!
« Et universo concilio, » ut omnes involverentur. Jerem. xxiii, 10 : Factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.
« Vincientes Jesum. »
Dicit ergo : « Et confestim. » Omnis enim mora prolixa eis videbatur. Proverb. 1, 16 : Pedes illorum, hoc est, affectus, ad malum currunt : et festinant ut effundant sanguinem. Psal. xiii, 3 : Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos eorum.
« Mane facto. » Job, xxiv, 14 : Mane primo consurgit homicida, et interficit egenum et pauperem. Vide quam sunt solliciti in malo, tota nocte vigilaverunt ut facerent homicidium.
« Consilium facientes, »
Ut nullus a reatu sanguinis esset alienus. Genes. xlix, 5 et 6 : Vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea. Isa. 1, 13 : Iniqui sunt cætus vestri.
« Summi Sacerdotes, » tamquam illius mali auctores. Jerem. xxiii, 15 : A Prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
« Cum senioribus, » aetate et malitia pariter provectis. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit.
« Et Scribis, » ne litteratura tanto facinori deesse per consilium videretur,
Ecce crudelitatis eorum malignitas. Vinciunt enim eum qui omnes a vinculis peccatorum absolvit. Psal. cxliv, 7 et seq : Dominus solvit competidos : Dominus, etc. Psal. cxv, 16 et 17 : Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Hunc crudeliter vinciunt, quia consuetudo eorum fuit nullum ad condemnandum praesentare potestati publicæ, nisi vinctum. Eccli. vi, 30 et 31 : Erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ : decor enim vitæ est in. illa, et vincula illius alligatura salutaris. Et ideo etiam vinciri voluit. Unde in Prosa dicitur : « Teque vinciri voluisti, et nos inferni mortis vinculis eripuisti. »
« Duzerunt, » hoc est, vinctum traxerunt : et in hoc tractu notatur qualiter poenis ejus sunt saturati. Job, xvi, 11 : Satiati sunt poenis meis. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
« Et tradiderunt Pilato, » in quo notatur obstinata Judaeorum impietas. Sapient. xn, 11 : Semen erat maledictum ab initio : Et, paulo supra, 3. 10 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
« Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judaeorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
<--- Page Split --->
8 Et accusabant cum summi sacerdottes in multis.
4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusent.
5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. »
Hic ponitur causa pro qua præsentabatur captivus Dominus discussio.
Dicuntur autem hic quatuor : in quorum primo accusationis quae principalior, inquisitio : in secundo, ad multitudinem frivolarum accusationum, Domini patiens et taciturna dissimulatio : in tertio, a Pilato quaesita Domini liberatio : in quarto, innocentiae Domini ostensio.
Dicit igitur : « Et interrogavit eum Pilatus, » quia a Judæis non probabatur, propter hoc a Domino quærebatur : « Tu es, » hoc est, si tu es « Rex Judæorum. » Accusaverunt enim Sacerdotes Jesum in tribus principaliter : scilicet, quod gentem subverteret, quod tributa dari prohiberet, et quod se regem faceret. Luc. XXIII, 2 : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Sed de primo tamquam superstitioso Pilatus non curavit : de secundo, audiverat quod dixerat : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari 1. Et ideo quærit de tertio, quia tunc non licuit alicui se regem facere nisi per Romanorum auctoritatem. Joan. XIX, 12 : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
« At ille, »
Ut confessor veritatis, « ait illi, » Pilato : « Tu dicis, » supple, id quod sum. Tamen sicut additur, Joan. XVII, 36 : Regnum meum non est de hoc
mundo : si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis. Et ideo etiam huic accusationi Pilatus non multum insistebat : quia nec exercitum videbat, nec pecunias, nec tumultum concitavit contra potestatem Romanorum. Et ideo cito destitit etiam ab hac accusatione, præcipue quia audierat id quod dicitur, Joan. VI, 15, quod cum cognovisset Jesus quia venturi essent ut raperent eum, et facerent regem, fugit in montem ipse solus.
« Et accusabant eum summi sacerdotes, »
Qui præ cæteris instabant ad mortem ejus. Luc. XXIII, 10 : Stabant autem principes sacerdotum, et Scribæ, constanter accusantes eum.
« In multis : » quæ tamen rationem non habebant, quia nulla fuerunt. Psal. CVIII, 2 et 3 : Os peccatoris et dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
« Pilatus autem, »
Volens investigare causam, « interrogavit eum, » Jesum, « dicens. » Job, XXIX, 16 : Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
« Non respondes quidquam. » Ac si dicat : Respondendo te statim defenderes : quia licet multa sint, tamen frivola sunt quæ tibi objiciuntur. Matth. XXVII, 62 : Nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur ?
Et hoc est quod sequitur : « Vides in quantis te accusant. » Ac si dicat : Nulla sunt quæ dicunt, simplici responsione excludes eos. Unde, Glossa : « Et invitus condemnat Jesum, causam referens in populum Judæorum. »
<--- Page Split --->
« Jesus autem nihil amplius respondit. »
Glossa : « Ne crimen diluens, a Præside dimitteretur, et sic crucis utilitas differretur. » Isa. lxii, 7 : Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
« Ita ut miraretur Pilatus. » Causa admirationis fuit innocentia Domini : qui uno verbo poterat omnes exsufflare accusationes, et non fecit : quam tamen innocentiam Judæi non consideraverunt. Isa. lxvi, 11 : Non cogitasti in corde tuo ? quia ego tacens, et quasi non videns. Psal. xxxvii, 2 et 3 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me : obmutui.., et silui a bonis. Dedit enim nobis exemplum : ut coram judice, coram quo praevalet iniquitas, nihil respondeamus.
« Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. »
Hic incipit Pilatus quaerere occasionem liberationis, quia vidit esse innocentem.
Dicuntur autem hic quinque : scilicet, bonae consuetudinis observatio, dimissionis innocentis Domini ad dimissionem seditiosi collatio, populorum a Pontificibus ad dimittendum latronem concitatio, Pilati de causa condemnationis Domini inquisitio, et populi ad crucifigendum Dominum conclamatio. Et haec plana sunt in littera.
Dicit igitur : « Per diem autem festum » Paschæ, quod præcipuum erat apud Judæos, « solebat dimittere, » Pilatus, « unum ex vinctis, » sine discretione meritorum, « quemcumque petissent, » in memoriam ejus quod tunc omnes ab Ægyptiaca servitute fuerunt liberati. Isa. lxiii, 6 : Dissolve colligationes
impietatis, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. Psal. cvi, 16 et 17 : Contrivit portas æreas et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum. Isa. xlv, 2 : Portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. In memoriam ergo hujus consuetudo hæc invaluit.
« Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Et cum ascendisset turba, cepit rogare sicut semper faciebat illis. »
Hic ponitur Domini ad latronem collatio.
Dicuntur autem hic tria : malitiae latronis exaggeratio, populi secundum consuetam observationem instans petitio, liberationis Domini ad liberationem latronis collatio.
Dicit igitur : « Per diem autem festum » vel « solemnem, » quia duplex est ibi littera : propter facti æternam memoriam. Numer. x, 8 : Erit hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
« Dimittere, » Pilatus, « solebat unum ex vinctis » publicis, « quemcumque petissent, » sine discretione meritorum 1 : quod tamen malum fuit quia innocens magis debuit quam nocens liberari. Daniel. xiii, 53 : Innocentem et justum non interficies.
« Erat autem. »
Ecce sceleris in latrone vincto exaggeratio, et hoc est : « Erat autem qui dicebatur Barabbas. » Binomius erat propter scelera. Dicebatur enim Barabbas per duo R, id est, filius magistri, eo quod erat imitator magistri omnium latronum : . dicebatur et Barabbas per
<--- Page Split --->
unum r, quia filius patris latronum erat t. Et hoc nomen antonomastice sortitus fuerat. Luc. xxii, 19 : Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem.
Et hoc est : « Qui cum seditiosis, » quia inter cives discordias suscitabat, « vinctus erat, » ne pacis semper unitatem violaret, « qui in seditione fecerat homicidium, » et sic civem civitatis occiderat : unde merito tota debuit commoveri civitas. Hos enim et tales etiam gentilis rex Assuerus sine misericordia præcepit trucidari, Esther, xiii, 7 : Ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem quam turbaverant. Iste ergo secundum leges gentium nullo modo putabatur esse liberandus, maxime cum dicatur, Exod. xxi, 18 : Maleficos non patieris vivere.
« Et cum ascendisset turba, »
Ad diem festum. Et est petitio quod teneatur ab antiquo observata consuetudo. « Cæpit rogare » Pilatum quod faceret « sicut semper faciebat, » hoc est, sicut semper consuetus fuerat facere, « illis, » in dimittendo unum vinctum. Consuetudo enim honesta vim tenet juris et legum, quæ est ex præscriptione tem-
poris observata. Jerem. vi, 16 : Interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea.
« Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vullis dimiltam vobis regem Judæorum ?
Sciebat enim quod per invidiam trodidissent eum summi sacerdotes.
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. »
Hic fit a Pilato dimissionis Domini ad dimissionem seditiosi latronis collatio. « Vultis dimittam vobis, » hoc est, ad honorem festi, « regem Judæorum, » hoc est, quem in nullo accusatis nisi quod sit rex Judæorum : quod tamen fatuum est, quia nullus apparatus regius apparet in ipso. Et sic dicitur, Joan. xix, 15 : Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem.
« Sciebat enim Pilatus quod per invidiam, »
Quia in potestate docebat et faciebat miracula, et evacuabat traditiones eorum, « tradidissent eum. » Hæc est fera pessima quæ filium magni Patriarchæ
1 Hoc nomen, Barabbas invenitur in quatuor Evangelistis. « Les hébraisants modernes ne sont pas d'accord sur l'étymologie de cette dénomination commune alors chez les Juifs (Cf. Hightfoot, Hor. Hebr. p. 439), mais qui est écrite de quatre manières dans les manuscrits grecs : βαρραθάς, βαρραδάς, βαρράδας, et βαρ- βαράδας. Les uns l'expliquent par μετ-ρ, Barrabba, fils du doateur (Langen, etc) ; d'autres par μετ-ρ, Bar-rabbán, fils de notre maître (Ewald, etc) ; d'autres enfin par μετ-ρ, BarAbba, fils du père. S. Jérôme admettait déjà et très justement, croyons-nous, cette dernière interprétation, in Psal. cviii, Cf. Theophyl. in h. 1. Il est impossible pourtant que μετ, Abba, ait été un nom propre. Barabbas serait alors une de ces appellations patronymiques si fré-
quenteschez les Sémites, et signifierait fils d'Abba. Cf. Simonis, Onamasticon N. T., p. 38. Un grand nombre de manuscrits grecs, peu anciens à la vérité, mais corroborés par la ver sion arménienne, appellent (Matth. xxvii, 16 et 47) 'Ιησούς βαρραδάς, le malfaiteur que Pilate opposa au Sauveur. Cette leçon, qu'Origène affirme avoir parfois rencontrée, a été adoptée par plusieurs critiques distingués, tels que Lachmann, Fritzsche et Tischendorf. Mais la plupart des commentateurs la rejettent à bon droit : si elle eut été authentique, comment pourrait-on expliquer son omission dans les manuscrits anciens et dans versions les plus importantes ? (L. Cl. Fillion, in Matth. xxvii, 16, Paris, 1878.)
<--- Page Split --->
devoravit, Genes. xxxvii, 33: Fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Sapient. ii, 24 et 25: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
« Summi sacerdotes, » qui circa sacrificia templi officia habebant.
cifige eum, » ut morte mulctaretur, et cruce turparetur, ne aliqua de cætero fama esset de eo. Sapient. ii, 20 : . Morte turpissima condemnemus eum. Jerem. xi, 19: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
« Pontifices autem, »
Annas et Caiphas apud quos summa negotiorum agebatur, « concitaverunt turbam, » persuasionibus et minis et promissis, « ut magis Barabbam, » homicidam seditiosum et latronem, « dimitteret eis, » ad solemnitatis honorem. Jerem. ii, 13: Duo mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et fecerunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Nullum enim refrigerium fuit in dimissione latronum, sed potius multum damnum. Daniel. xii, 52 et 53: Nunc venerunt peccata tua quæ operabaris prius, judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios.
« Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. »
Et hæc est innocentiae Domini declaratio.
Et hoc est : « Quid enim mali fecit ? » Glossa : « Quod dicendo, Jesum tamquam innocentem absolvit. » Unde, Joan. xvni,
« At illi magis, » hoc est, invalescendo, « clamabant, » clamore et non veritate confidentes : « Crucifige eum. » Jerem. xii, 8 : Hacta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem. Isa. v, 7 : Exspectavi ut faceret justitiam, et ecce clamor. Glossa : « Insaniae suæ satisfacientes, non interrogationi satisfacientes Præsidis. » Luc. xxiii, 23 : At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
« Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. »
Hic fit de causa condemnationis a Pilato inquisitio. « Quid ergo vultis faciam regi Judæorum, » in quo nihil causæ invenio ? Joan. xvii, 38 : Ego nullam invenio in eo causam. 1 Petr. ii, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
« At illi, »
Persuasi a malignis, « iterum clamaverunt, » ut clamore vincerent, qui de veritate nihil objicere habebant : « Cru-
« Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. »
Hic incipit pars illa quæ est de sententia condemnationis.
Dicuntur autem hic tria : scilicet, malum ad sententiam (alias, factum) inductivum : pejus, ex electione duorum præoptatum : et pessimum, innocentis et puniti homicidium.
Et hæc dicuntur primo : secundo autem describitur Christi illusio.
Dicit igitur : « Pilatus autem, »
<--- Page Split --->
ambitiosus nolens amittere principatum, « volens, » voluntate placendi, « satisfacere populo » insano. Psal. LII, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. 1, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
« Dimisit illis, » sicut pejus elegerunt, « Barabdam » flagitiosum. Proverb. 1, 23 et 26 : Despexistis omne consilium meum, ... ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
« Et tradidit eis Jesum, »
quod a talibus cessent violentiis, Luc. III, 14, dixit militibus : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.
Hi ergo milites, satellites Satanæ, condemnatum « duxerunt eum, » Jesum, « in atrium, » tamquam in aulam regiam, « prætorii, » ubi sedebat Præses et Senatus, ut omnes tali interessent spectaculo. I ad Corinth. iv, 9 : Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
« Et convocant totam cohortem, » ut sicut mortis, ita omnes participes sint illusionis. Psal. xxx, 12 : Qui videbant me foras fugerunt a me.
Innocentem, « flagellis cæsum, » ut vel sic pænis ejus saciati non peterent eum crucißigi, « ut crucifigeretur, » post tot opprobria et flagella. Isa. lvni, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo : et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
« Et induunt eum purpura, »
In illusionem : quia objectum fuit ei quod fecerat se regem. Isa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Hoc enim mirantes patientiam Domini clamabant Angeli. Et tamen quamvis ignorantes et inimici fuerint, tamen induunt eum purpura : mysterium regni cœlestis significantes, quod incepit per Christum : cujus vestis purpurea fuit vestis humana, sanguine redemptionis perfusa. Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Iste formosus in stola sua. Cantic. vii, 5 : Comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Hoc dicitur de Ecclesia, cujus mens caput est : comæ dependentes sunt cogitationes et affectus, e quibus comis numquam separatur hæc purpura sic rubricata. Eccli. xlv, 12 : Circumcinxit eum purpura, opus textile viri sapientis. Contexta est hæc rubea purpura de multis guttis sanguineis a purpure nostro elicitis : purpur enim nostrum Christus est, sine virili semine in claustris uteri virginalis conceptus de sanguine purificato a sancto Spiritu, qui coloravit purpuram istam.
Et hanc regalem dignitatem etiam inviti
« Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem.
Et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam-
Et coeperunt salutare eum : Ave, rex Judæorum.
Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. »
Hic incipit pars illa in qua Christi continetur illusio.
His autem quinque illuditur : scilicet purpura, corona, arundine, sputo, et adoratione : quæ per ordinem in littera continentur.
Dicit igitur : Milites autem, » qui semper ad omne facinus proni fuerunt pro pecunia : hi enim ad hoc conducti fuerunt. Unde etiam et Joannes Baptista
<--- Page Split --->
« Imponunt ei, »
In capite, « plectentes, » ut aculeorum acumen caput undique pungeret, « spineam coronam, » de juncis spinosis valde acutos angulos habentibus : ostendentes se esse spinetum, qui sic Dominum majestatis pupugerunt. Isa. vii, 23 : In spinas et in vepres erunt. II Reg. xxiii, 6 et 7 : Prævaricatores quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus : et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum. Christus enim rex noster quamvis manu se tunc non defenderit, tamen adhuc armabitur ferro judiciariæ potestatis : et longe distans ab eis spatio immortalitatis et impassibilitatis accut diram iram in lanceam, et evellet eos, et dabit in ignem æternum. Sic ergo spinatum est caput regis nostri docens eum spinis nostris esse compunctum. Malach. iii, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte affiget filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua, hoc est, Judæorum synagoga, spinis peccatorum compungens caput ipsius. Inter has spinas florent omnes qui in Christi innocentia, et humilitate, et patientia refloruerunt. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
« Et coeperunt salutare eum, »
Per irrisionem regia salutatione, dicentes probrose : « Ave, rex Judæorum, » quia (sicut dixerunt) regnum voluit usurpare Judæorum. Salutatio hæc non est salutis imprecatio, sed potius pœnarum et exprobrationis inflictiu. Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo..., cor autem ejus longe est a me, id est, sine causa colunt me. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Tales autem sunt qui Christum voce prædicant, et factis irrident. Ad Tit.
1, 16 : Conftentur se nosse Deum, factis autem negant.
« Et percutiebant. »
Tertium irrisorium est quod hic semiplene tangitur, quia perfectius, Matth. xxvii, 29 et 30, continetur, ubi sic dicitur : Posuerunt arundinem in dextera ejus. Et genuflexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave, rex Judæorum. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Arundinem autem dabant pro sceptro, significantes vacuum a decore et fragile esse regnum regis, qui seipsum non defenderet. Hæc autem arundo regnum est Judæorum (in quo rex fuit Dominus) jam vacuum et fragile, et transferendum ad alios significabat. Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Et ideo, Isa. xxxvi, 6, dicitur de rege Judæorum, quod innititur super baculum arundineum, qui cum fractus fuerit, intrabit et perforabit manum innitentis super eum. In regno autem Christi nihil significat nisi arundinis rectitudo : unde, Apocal. xxi, 15, arundineu mensura erat in manu mensurantis civitatem : quod novæ gratiae et novorum sacramentorum significat institutionem.
« Et percutiebant caput ejus arundine. » Arundo hæc sambucus fuit, quæ est arundo magna in exterioribus dura, et ictibus suis livores inducit plus quam moderatus baculus. Sicut Philosophus dicit de percussuris ferulae in quibus etiam ideo livet, quia dura valde est, et non cedit in se quando percutit. Præterea spinae erant in capite, quas ictibus arundidinis necesse fuit profunde pungere caput Domini. Psal. ci, 5 : Percussus sum ut fænum, et aruit cor meum.
« Et conspuebant eum. »
Irrisio quarta est. Job, xxx, 10 : Fa-
<--- Page Split --->
ciem meam conspuere non verentur. Sic conspuunt eum qui blasphemant eum.
« Et ponentes genua. »
Quinta irrisio est. « Adorabant eum, » falsa et irrisiora adoratione. Luc. XXII, 63 : Alia multa blasphemantes dicebant in eum. Joan. XIX, 2 et 3 : Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.
« Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvarie locus.
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. »
Hic agitur de Domini crucifixione.
Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima continetur de modo crucifixionis : in secunda, de modo irrisionis crucifixi, ibi, §. 29 : « Et praetereuntes blasphemabant eum, etc. » In tertia autem, describitur de modo mortis, ibi, §. 33 : « Et facta hora sexta, etc. »
In prima harum continentur septem paragraphi : in quorum primo describit Christi ad crucifigendum eductionem : in secundo, loci in quo crucifixus est horrorem : in tertio, interiorem ejus affictionem : in quarto, spoliationem : in
quinto, temporis congruitatem : in sexto, tituli inscripti dignitatem : in septimo, per latronum societatem Scripturae impletionem : quae per ordinem plane continentur in littera.
In primo horum duo dicuntur ; scilicet, Christi reductio, et per angariatum Simonem crucis Christi portatio.
Quatuor in primo horum continentur : scilicet, purpurea exuitio, vestium suarum resumptio, reductio, et crucifixionis proposita a Judæis intentio.
Dicit igitur : « Et postquam illuserunt ei. » Isa. XXVIII, 14 : Viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem.
« Exuerunt eum purpura, » ne regalem vestem crucifixione fœdarent. Vestis autem hujus depositio significat Judæorum depositionem, ne amplius decore Judæorum regnum vel domus induatur. Cantic. v, 3 : Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ?
« Et induerunt eum vestimentis suis » pauperculis, quibus ante utebatur. Zachar. ni, 3 : Jesus erat indutus vestibus sordidis. In suis ergo eduxerunt eum.
Et hoc est quod dicit :
« Et educunt eum, »
Sicut vitula rufa (cujus sanguis inferebatur intra Sancta sanctorum) extra castra educebatur cum immolabatur 1. Ad Hebr. xui, 11 et seq.: Quorum animalium infertur sanguis in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ezeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
« Ut crucifigerent. » Hæc enim erat intentio eorum, ut eum et morte mulcterent, et cruce turparent. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.
<--- Page Split --->
« Et angariaverunt. »
Secundum est prime partis. Est autem sensus, quod primo exivit Jesus in eum locum, qui dicitur Calvarie locus, hajulans sibi crucem : sicut dicitur, Joan. xix, 17. Sed cum lassus esset sub pondere crucis, tunc quemdam casu sibi obvium Simonem Cyrenensem angariaverunt, ut crucem portaret per vie residuum usque ad crucifixionis locum.
Et hoc est quod dicit : « Et angariaverunt, » violenta coactione, « quempiam » casu sibi obvium, « venientem de villa, » ad civitatem causa mercationis, vel operis alterius, « praetereuntem, » scilicet in via qua educebant Jesum.
Et describit illum nomine, et patria, et cognatione, quia omnia haec nota fuerunt : « Simonem » nomine, « Cyrenæum » patria, quia gentilis fuit, « venientem, » casu tunc temporis, « de villa, » habitationis suæ ad civitatem sanctam Jerusalem, « patrem » carnalem « Alexandri et Rufi, » quia illi noti erant apud eos, ne res veniat in negationem : « ut tolleret, » portandam, « crucem ejus, » jam lassi Jesu Christi. Quod significabat quod gentilitas ab ipsis humeris immediate crucem susceptura erat ad redemptionem : quæ et tenebras ignorantiæ exstirparet, quod Alexander interpretatur : et totam Ecclesiam de gentibus sanguine suo decoraret, quod significat Rufus : et per omnia mærorem gentium per obedientiam deponeret, quod interpretatur Simon : et hæredes regni sui faceret, quod interpretatur Cyrenæus : et crucem Christi in altum per pœnitentiam extolleret, quod sustollere crucem Christi significat : et ad hoc compellerent Judæi per hoc quod verbum crucis rejecerunt, quod significat angaria. Act. xiii, 46 et 47 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicialis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes : sic enim præcepit nobis Dominus. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem
gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
« Et perducunt illum in Golgotha. »
Secundus paragraphus, in quo tangitur horror loci in quo crucifixus est Dominus. Quid autem sit Golgotha, interpretatur Evangelista, subdens : « Quod est interpretatum, » in latino, « Calvariæ locus, » ubi multæ calvariæ damnatorum hominum jacebant. Est enim calvaria, testa denudata pilis et pelle : quia ibi per publicam justitiam suspendio, et decollatione jacebant calvariæ eorum plurimæ, inter quos mori voluit Dominus : ut ostenderet quod pro peccatoribus moriebatur, quia ipsi in omnibus vilificare eum intenderunt. Deuter. xxxii, 10 : Inventi eum in terra deserta, in loco horroris et vastæ solitudinis. Psal. lxxxvii, 7 : Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Non autem ideo dicitur Calvariæ locus, quod ibi sit sepulta calvaria Adam : quia illa in Hebron sepulta est, ut dicitur, Josue, xiv, 15.
« Et dabant ei bibere. »
Tertius est paragraphus, in quo ostenditur quod etiam interiora dulcissimi Domini amaricaverunt.
« Et dabant ei bibere, » ex mala intentione, amaritudinem suam declarantes, « myrrhatum vinum, » acidum, quod amaritudine myrrhæ amarius fecerunt : spongiam implentes, et spongiam sambuco arundineo circumponentes, quo ad os in alto crucifixi Domini porrigerent : et ipsum felle miscuerunt, et hyssopo herba anarissima circumposuerunt, sicut dicunt Matthæus, et Lucas, et Joannes. Et hoc fecerunt quando dixit : Sitio. Jerem. ii, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ? Deut. xxxii, 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Fel draco-
<--- Page Split --->
num vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Et ideo sequitur : « Et non accepit, » quia felleam amaritudinem in hominibus dulcis et rectus Dominus numquam acceptavit : de quibus, Act. vn, 23 : In amaritudinis felle et obligatione iniquitatis video te esse.
24
« Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. »
Quartus est paragraphus de Domini spoliatione, in quo tangitur et truculentia in Domini spoliatione, et avaritia in spolio, et sors illicita in divisione spoliorum.
Dicit igitur: « Et crucifigentes eum, » truculenter et atroci ter : non sunt contenti mulcta mortis, imo « diviserunt » sibi inter se « vestimenta ejus, » quae tamen paupercula fuerunt : et in hoc notatur avaritia eorum qui tam modica et parum valentia concupierunt. Hieronymus : « Credenti totus mundus di- « vitiarum est, infidelis etiam obolo in- « diget. » Ezechiel. xm, 19 : Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis. Job, xxiv, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum. Quia (sicut tradunt Patres) totum denudaverunt coram hominibus : et pannum, qui in picturis ejus circa lumbos ejus repræsentatur, dicitur quod Virgo mater de velo sui capitis sibi circumligavit.
« Mittentes sortem. »
Plenius hoc narratur, Joan. xix, 23 et 24, ubi dicitur, quod quatuor milites acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica
inconsultilis, desuper contexta per totum. Dizerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Psal. xxi, 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Est autem miranda patientia et dispensatio misericordiæ Salvatoris, qui sicut agnus tondentem et occidentem se suo vellere vestit, ita se tondentes et spoliantes, et occidentes se, suo vestitu vestivit : ostendens quod nisi suis exemplis vestirentur, ignominiosa nuditas eorum esset coram oculis Dei et Angelorum apparens Ezechiel. xvi, 7 et 8 : Eras nuda, et confusione plena... : et expandi amictum meum super te.
Hoc est ergo quod dicit : « Super eis, » vestimentis, « sortem mittentes, » fortuitam, « quid » de vestitu, « quis » militum « tolleret, » in usus suos redigendo.
« Erat autem hora tertia. »
Quintus est paragraphus, in quo tangitur hora crucifixioni congrua.
Et hoc est quod dicit : « Erat autem » tunc « hora tertia, » ab ortu solis quæ medium ascensum solis ostendit « ad meridiem. Videtur autem contrarium id quod dicitur, Joan. xix, 14, ubi dicitur quod erat hora quasi sexta, quando soj est in puncto meridiei. Sed ad hoc dixit Beda et quidam alii, quod hora tertia crucifixus est coram Pilato linguis Judæorum : hora autem sexta suspensus in ligno crucifixus est manibus gentilium : et sic verificat utrumque dictum, et solvit contrarietatem. Alii probabilius dicunt quod in veritate in hora tertia Dominus jam condemnatus, eductus erat : et in hora tertia incepta est crucifixio ejus : et occupatis eis in crucifixione, fluxit tempus in crucis erectione, et deinde ad crucem aptatione, et conclavatione usque ad sextam : et in hora sexta crucifixio fuit consummata : et ideo quod hic dicitur verum est de cru-
<--- Page Split --->
cifixionis principio, et quod dicit Joannes verum est de crucifixionis consummatione.
Et est sensus: « Erat autem, » hoc est, esse incipiebat, « hora tertia. »
« Et crucifixerunt, » hoc est, crucifigere inceperunt eum. Hæc autem hora conveniens erat: quia ex quo post meridiem Adam jam peccaverat et abscondit se, turpitudinem suam considerans, a luce præsentiae Domini: oportuit quod ante meridiem tentatio ejus ageretur, et mulier ad consensum 'induceretur, quæ viro gustum necis obtulit: et ad hoc probabiliter tres horæ exiguntur: et sic tempus redemptionis conveniebat tempori proditionis, sicut lignum redemptionis congruebat ligno proditionis. Eccle. iii, 1: Omnia tempus habent, et suis spatiiis transeunt universa. Hoc tempus est quod cum desiderio Patres exspectaverunt. Eccli. xxxvi, 10: Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio. Cantic. 1, 12: Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Præconialis est, ut omni laude extollatur. Eccli. xliii, 32: Glorificantes Dominum quantumcumque poteritis, supervalebit enim adhuc. Psal. cxliv, 21 : Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto ejus. Eccli. xliii, 33: Benedicentes Dominum, exaltate eum quantum potestis : major est enim omni laude. Quis enim digne laudare valeat opus redemptionis : in quo Pater ut servum redimeret, Filium tradidit : in quo Filius pro suis seipsum in oblationem obtulit : in quo Spiritus sanctus sanctitate omnia complevit?
Hic titulus etiam triumphalis est, in quo Christus de morte et mortis auctore triumphavit, et mortis carcerem confregit, et suos liberatos eduxit. Isa. lxiii, 1: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Osee, xiii, 14: Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne!
« Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. »
Hic est sextus paragraphus, in quo honestas causæ et innocentia Domini describitur.
Dicuntur autem hic tria: modus, et materia, et virtus.
Modum notat cum dicit: « Titulus, » quod derivatur a Græco τττάν, quod est radius, quia totum mundum suo lumine titulus iste irradiavit: erat enim simul et memorialis, et præconialis, et triumphalis. Memorialis, qui numquam oblivione deleatur. Thren. iii, 20: Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Propter hunc enim titulum ponimus Dominum super cor nostrum, ut numquam operis redemptionis obliviscamur ad gratiarum actiones. Cantic. viii, 6: Pone me ut signaculum super cor tuum,
Materia tangitur, cum dicit: « Causæ ejus, » hoc est, causa pro qua crucifigebatur. Non enim ut homicida et seditiosus, sed potius ut suo cruore etiam homicidas et seditiosos liberans: quod Barabbæ significat dimissio, et latronis in paradisum introductio 4. Hæc igitur est sibi causa passionis: et ideo significatur per agnum paschalem, qui sua morte captivos liberavit, et suo cruore liberatos assecuravit ab Angelo percussore 5.
« Inscriptus » autem est, ut nulla eum deleret oblivio. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut percurrat qui legerit eum. Erat autem, ut Joannes, xix, 20, dicit, scriptus hebraice propter patrum religionem et virtutem : græce propter Græcorum sapientiam, ut sciamus quod dicitur, I ad Corinth. 1, 23 et 24 : Nos
<--- Page Split --->
prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Latinis autem litteris scriptus fuit, propter Latinorum potestatem et monarchiam, ut sciamus quod dicitur, Matth. xxvii, 18: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Sic ergo in titulo est perfectio virtutis, et sapientiae, et potestatis : virtutis ad bene vivendum, sapientiae ad bene intelligendum, potestatis ad a contrarietatibus se defendendum : et ideo hic titulus corrumpi Judæis petentibus non potuit, quia Spiritus sanctus non permisit.
veritatem verbi, operis, et judicii, et fidei habent in confessione (in quibus gloria Dei semper est in conversatione) regnat Christus rex noster. Luc. 1, 32 et 33 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus nomen erit finis. Huic titulo additur, Joan. xix, 19 : Jesus Nazarenus. Sed quia hoc in causam crucifixionis sibi non objiciebatur, ideo hic non ponitur : non enim negari poterat quin Jesus, hoc est, Salvator esset, qui tot in anima et corpore salvavetat. Nec objiciebatur quod Jesus Nazarenus esset, qui inter eos germinaverat cum flore conversationis. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis.
« Rex Judæorum. »
Hic igitur est titulus.
Hoc enim et non aliud objiciebant, et quia in hoc Romano contradixisset Cæsari: sed Spiritus sanctus hoc voluit ut honestas passionis omnibus legentibus ostenderetur. Est enim Rex (secundum diffinitiones eorum qui de urbanitatibus tractaverunt) rector regni (quod est boni, hoc est, honesti, et delectabilis, et utilis non sibi sed patriæ) et legum æquissimarum, et ordinis officiorum, et finium quibus beatitudo vitæ attingitur, perfecta potestate distributio. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus: « Regnum est omnis finis, et legis, et « ordinis distributio. » Distribuitur autem a rege omnia continente : quando uniuscujusque sua, et ea propria dignitate quilibet ad sibi aptatur conveniens : et hæc nullus umquam perfecit distribuens in mundo nisi Christus: et ideo dicitur, Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Jerem. xxxiii, 16: Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.
« Judæorum » autem dicitur, quia Judæus confitens et glorificans interpretatur : quia confessio et pulchritudo est in conspectu ejus 1. Quia in talibus qui
« Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
Et impleta est Scriptura quae dicit : Et cum iniquis reputatus est. »
Septimus est iste paragraphus, in quo quidem turpare intenderunt, sed non poterant ad Scripturæ et veritatis impletionem.
Et ideo duo ista simul hic dicuntur : et hoc est : « Et cum eo, » non simili causa, « crucifigunt duos latrones, » propter scelera damnatos. Matth. ix, 13 : Non veni vocare justos, sed peccatores, scilicet ad pœnitentiam. Et ideo quos causam habuit incarnationis, hos socios voluit habere passionis.
« Unum a dextris, » qui in fine pœnituisse dicitur, et Dismas vocari perhibetur. Matth. xxv, 33 : Statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
« Et unum a sinistris, » qui in pertinacia remansit, et Gesmas vocatus esse dicitur. Proverb. iv, 27 : Vias quae a
<--- Page Split --->
dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Unde Glossa : Matth. xxiv, 40 : Unus assumetur, et unus relinquetur. Ad Roman. ix, 13 : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Lactatorem enim in passionibus diligit, et reprobat eum qui propter carnis mollitiem conjungitur blasphemantibus.
Hoc igitur fecerunt ut in famem facerent ex societate crucifixorum.
« Et » tamen, sine voluntate ipsorum ad sua facta,
« Impleta est Scriptura. »
Isa. Lii, 12, « quæ dicit, » prævidens ista in Spiritu sancto : « Et cum impiis reputatus est. » Littera Isaiae sic dicit : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
29 « Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes : Vah, qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
30 Salvum fac temetipsum, descendens de cruce. »
Tangitur hic de irrisione crucifixi. Irrisio autem hæc facta est a tribus generibus hominum : scilicet prætereuntibus, sacerdotibus, et latronibus : et secundum hæc tria recipit divisionem.
Irrisio prætereuntium habet tria : blasphemiam, motus capitis, et improperium in verbis.
Dicit igitur : « Et prætereuntes. « Qui vagos in mundi vanitatibus significant, stabiliter in veritate non manentes. Jerem. xiv, 10 : Populus hic dilexit movere pedes suos, et Domino non placuit. Job, xi, 12 : Vir vanus in superbiam
erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
« Blasphemabant eum, » dicentes eum virtutes quas fecerat in principe dæmoniorum perfecisse. Supra, iii, 29 : Qui blasphenaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in æternum. Isa. i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphenaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
« Moventes capita sua, » in signum comminationis et irrisionis : unde de Sennacherib dicitur, Isa. xxxvii, 22 : Post te caput movit filia Jerusalem. Et hæc irrisio per comminationem propheticam est causa captivitatis ipsorum. Psal. cxxxix, 10 : Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos : quia movendo capita circumdabant ipsum.
« Et dicentes, » improperando : « Vah! » Interjectio est indignantis. Job, xxxix, 25 : Ubi audierit buccinam, dicit : Vah.
« Qui destruis templum Dei, » sicut dixisti, Joan. ii, 19, « et in tribus diebus reædificas » tua virtute, quæ nunc tam infirma apparet. Habacuc, iii, 4 : Ibi abscondita est fortitudo ejus.
« Salvum fac temetipsum, »
Virtute quam de te in potestate reædificandi templum prædicasti, « descendens de cruce. » Sed isti non cognoverunt quod non venerat ut seipsum temporaliter salvaret, sed omnes : et ideo non descendet de cruce, sed potius ascendet. Joan. xii, 32 : Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Si serpens de palo deponitur, nullus a morsu serpentis liberatur 1. Joan. iii, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.
<--- Page Split --->
« Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Christus rex Israel, descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant convitiabantur ei. »
Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Ad Galat. vi, 14 : Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Unde Ecclesia cantat : « Nos autem gloriari « oportet in cruce Domini nostri Jesu « Christi, in quo est salus, vita et resur- « rectio nostra, per quem salvati, et libe- « rati sumus. »
« Similiter et summi sacerdotes. » Secunda irrisio est. « Illudentes ei, » sicut et primo fecerant in domo summi Pontificis, « ad alterutrum, » in exsultatione, « cum Scribis, » qui nequam dederant consilium, « dicebant. » Proverb. ii, 14 : Lazantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
« Alios salvos fecit. » Hoc enim innegabile fuit. Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.
« Seipsum non potest salvum facere, » quia alios non salvaret, nisi seipsum non salvando : sicut pelicanus qui non salvat pullos, nisi seipsum non salvando. Psal. ci, 7 : Similis factus sum pelicano solitudinis.
« Et qui cum eo crucifixi erant, »
Latrones, « convitiabantur ei. » Et Glossa dicit quod plurale ponitur pro singulari : quia unus latronum convitiabatur ei, sicut dicitur, Luc. xxiii, 40 et 41 : Alter autem increpabat eum dicens : Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es ? Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali facit. Tamen veritas historiae fuit quod primo ambo Christo convitiabantur, et postea visis signis quae fiebant, alter conversus est : et tunc veniam impetravit. Habacuc, iii, 2, secundum Septuaginta : « In medio duum animalium cognosceris, » hoc est, brutaliter et animaliter viventium.
Hoc est igitur quod dicit.
« Christus rex Israel, »
Supple, sicut ipse de se dicebat : qui Christus omnia reformabit, et salvabit. Sed isti Scripturam dissimilant, quae dicit quod et Christus salvabit per mortem. Thren. iv, 20 : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
« Descendat nunc de cruce : » imo secundum intentionem nostrae salutis exaltet se in cruce, « ut videamus, et credamus, » hoc est, ut videamus virtutem ipsius, et sic credamus ei. Luc. iv, 23 : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice, cura teipsum. Nos audivimus quia videmus effectum crucis, et ideo credimus ei. I ad Corinth. i, 21 : Placuit
« Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. »
Tangitur hic de modo mortis Domini. Dicuntur autem tria : scilicet, elementorum sive mundi in morte Christi dispositio, morientis in clamore ostensio, et eorum quæ mortem Christi testabantur se sustinere non posse aperta confessio.
In primo dicit : « Et facta hora sexta, » quando lux clarissimæ animæ Christi est mundo subtracta, « tenebræ factæ sunt, » visibiles exterius per totam terram Judæorum et etiam amplius : unde Origenes in Glossæ super Exodum,
<--- Page Split --->
ubi adaptat plagas Ægypti operibus recreationis, dicit quod sicut per totam terram Ægypti tenebræ factæ sunt per triduum excepta terra Gessen, in qua habitabant Judæi ' , sic in Passione Domini per tres horas factæ sunt tenebræ per solam terram Judæorum, et non alibi. Sed hoc stare non videtur, quia dicit Dionysius in epistola ad Apollophanem, quod tenebræ illæ extendebantur usque ad regiones Iliacas, hoc est, usque ad Phrygiam ubi fuit Troja : et hoc longe est ultra terram Judæorum. Adhuc autem has tenebras apud Heliopolim civitatem Ægypti Dionysius cum Apollophane conspexit. In hora autem tenebrarum Dionysius concordat cum his quæ hic dicuntur.
Tenebrarum autem modus (ut dicit Dionysius) iste fuit, quod luna cum esset quintadecima tam in circulo deferenti, quam in circulo æquinoctiali, a sole multum destitit. Cum enim esset quintadecima secundum gradus æquinoctialis, numerando a sole in lunam, destitit per centum et tres gradus de gradibus æquinoctialis : quia tredecim gradibus plus destitit a sole quam per medium cæli. In gradibus autem deferentis circuli a deferente sole destitit per medium deferentis, et per spatium motus unius diei : et hæc duo spatia infra momentum redivit, et se soli supposuit majori oppositione quam facere potuit : quia Dionysius dicit, quod æthiopicis velis totum solem obtenebravit : et ante tempus vespertinum totum illud spatium redivit in locum quem naturaliter tenuit : et sic in circulo æquinoctiali dies motus reflexivos fecit, in quo necesse fuit duas quietes intercidere, quod secundum omnem naturam est impossibile. Præterea, infra nonam et duodecimam horam, eundo ad solem et redeundo, spatium centum et trium graduum bis peregit, quod est ducentorum et sex
graduum, quod est aliud impossibile, cum in spatio trium horarum non peragat luna naturali cursu parum plus quam duos gradus. Adhuc autem, in una parte circuli, et redivit ad solem et recessit ab ipso ad locum suum, ,quod erat omnibus aliis majus inconveniens : propter quod quærens Dionysius ab Apollophane dixit : « O speculum doctrinæ « Apollophanes, quid his secretis adscri- « bis?» Et respondens Apollophanes Dyonysio, dixit : « O bone Dionysi, hic inju- « riæ sunt divinarum rerum 2. » Hæc au tem omnia si quis subtiliter inspiciat dicta Dionysii ad Apollophanem continentur, Amos, vni, 9 : Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Joel, ii, 10 : Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt lumen suum. Quia si luna se soli supposuit, sicut dicit Dionysius, lunc oportuit lunam esse tenebrosam, et sic oportuit quod in tribus horis nulla, et novacularis sive monoides, et panselenos sive plena, et amphitrios, hoc est, plus quam plena appareret. Job, v, 14 : Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Glossa : « Sol refugit, quia non poterat videre mortem Christi, et collaborabat laboranti : vel ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. »
« Usque in horam nonam. »
Quod quidam dicunt hoc esse miraculum, quod per tres horas eclipsis duraverit, non est satis perspecte dictum, quia eclipsis per tres horas durare poterat : sed illa quæ ante diximus exaltant istud miraculum super omnia miracula quæ facta sunt de cœlo.
« Et hora nona, exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, Eloi, lam-
2 Cf. in editione nostra B. Alberti hanc totam epistolam XI B. Dionysii Areopagitæ ad
<--- Page Split --->
ma subacthani? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
Currens autem unus, et implens spongiam aceto circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
Jesus autem, emissa voce magna, exspiravit. »
ctorum eorum qui sunt mei, quos ego redemi : et pro delictis eorum et facta sunt et dicta. Et attende quod in isto clamore non adhuc erant tenebrae : et ideo quod dictum est, accipiendum est per anticipationem.
« Et quidam de circumstantibus, »
Romanis militibus, qui Hebraeam linguam non intelligebant, « dicebant : Ecce Eliam vocat, » putantes quod eloi sonaret idem quod Elias, propter quamdam affinitatem soni.
« Et hora nona. » Eodem tempore quo in peccatis absconsum inclamavit Adam.
Hic autem duo dicuntur : scilicet, clamor Christi, et perversus intellectus clamoris.
Dicit igitur : « Et hora nona » quando a principio clamaverat Deus Adam : Ubi es 1 ?
« Clamavit voce magna, » peccatum inclamando, quod tanta mortis et miseriae causa fuerat, « dicens » in clamore : « Eloi, Eloi, lamma subacthani. » Et hoc Evangelista latinis interpretatur verbis, dicens : « Quod est interpretatum, » scilicet, latine : « Deus meus, Deus meus. » Bis dicit, Deus meus, quia Deus est Pater secundum deitatem per generationem aeternam : et Deus est Pater Filii, hoc est, secundum humanitatem quia fecit eum secundum generationem humanam.
« Currens autem unus, »
Qui prae caeteris curiosior erat, « implens spongiam » potu confortante, « aceto, » quod penetrativum erat, ut interiorem sitim exstingueret, « circumponensque » spongiam « calamo » sambuci, quousque ad os Christi pertingere posset, « potum, » quo confortaretur, « dabat ei, » non pietatis, sed curiositatis causa, « dicens » ad consocios : « Sinite, » a tormentis cessate paulisper, « videamus, » per experimentum, « si veniat Elias, » qui in antecessorem Christi venturus esse praedicabatur Propheta 2, « ad dependendum eum » de cruce. Psal. LXVIII, 22: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potavevunt me aceto.
« Jesus autem, »
« Ut quid, » hoc est, quare? Ac si dicat : Quam nefaria et tibi molesta res erat, pro qua « me » unigenitum tuum, sic « dereliquisti, » ut me tam turpi et acerba morti exponeres ? Littera nostra habet, Psal. XXI, 2 : Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti ? Et addidit Esdras, quod David subticuerat : Longe a salute mea verba delictorum meorum, hoc est, haec sunt verba deli-
Intendens operi nostrae redemptionis, non in clamationem insultantium, « emissa voce magna, » quae magna virtutis adhuc erat indicium, « exspiravit, » hoc est, in manus Patris spiritum tradidit. Luc. XXII, 46: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Joan. XIX, 30: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
<--- Page Split --->
Et tunc tenebrae factae sunt per totam terram, de quibus dicit Hieronymus in Glossa: « Hic adest Noe inebriatus ac « nudatus: coelo ac terra tenebroso pallio « tectus, et ab homine irrisus. Hic stillavit « de ligno sanguis. » Noe enim Christum significavit: ebrietas ejus ebrietatem amoris in passione, ut quasi sui oblitus videretur. Nudatus autem est spoliatione militum, tectus autem tamquam duobus filiis, coelo lumen retrahente, et terra umbras expandente, ne nudatus oculis irrisorum appareret. Hic est irrisus a Cham imitatoribus. Hic de ligno crucis stillavit sanguis redemptionis de ligno vitae quod est Christus. Proverb. III, 18: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus.
« Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. »
Tangit Christi mortem consequentia. Et sunt duo: apertio secretorum, et conversio infidelium.
De primo dicit: « Et velum, » quod a velando dicitur, « templi, » quod distinguebat sancta a Sanctis sanctorum. Et de velo isto dicitur, ad Hebr. IX, 8: Hoc significante Spiritu sancto nondum propalatam esse Sanctorum viam, adhucpriore tabernaculo habente statum: sed modo, scisso velo, significatur quod in morte Christi via ad Sancta sanctorum est propalata. Apocal. xi, 19: Apertum est templum Dei in cælo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus: quae omnia continent sacramenta nostrae redemptionis, hic enim est arca novi testamenti.
« In duas partes, » credentium Judæorum, et fidelium Gentium. Ad Roman. III, 29 et 30: An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumscisionem ex fide, et præputium per fidem.
« A summo usque deorsum, » hoc est, a maximo usque ad minimum: vel a
littera usque ad spiritum. II ad Corinth. III, 18: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur.
« Videns autem centurio qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat. »
Ecce conversio infidelium qui ante velum habebant supra cor eorum. Centurio autem fuit qui centum sub se habebat milites, et erat gentilis. « Videns autem centurio qui ex adverso stabat, » ordinans eos qui occidebant damnatos : et videns ea quæ fiebant, ut dicitur, Luc. XXII, 48. Quia sic clamans in tenebris, et scissura petrarum, et monumentorum apertione, divisione vel item pli, et maxime in clamore valido vocis, quæ in morientibus acui solet. Ad Hebr. V, 7: Cum clamore valido, et lacrymis offerens preces supplicationesque ad Deum. Et pro crucifixoribus, Luc. XXII, 34: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.
Et « quia sic clamans exspirasse t, » quod mirandæ pietatis esse videbatur, « ait : Vere, » sicut probant ista prodigia, « hic homo, » qui in humanitate apparuit extra, intus « Filius Dei erat : » aliter enim tanta gloria Dei in morte ejus non appareret. Joan. I, 14: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Et ideo dicitur, Luc. XXII, 48, quod alii etiam videntes percutientes pectora sua reversi sunt in civitatem.
« Erant autem et mulieres de longe adspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
Et cum esset in Galilæa, sequebantur cum et ministrabant ei: et aliae
<--- Page Split --->
multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. »
Hic igitur de Domini sepultura.
Et habet tres partes : in quarum prima descriptio ponitur eorum qui officium funeri Domini impenderunt pietatis : in secunda, qualiter impetratum fuit corpus a Pilato, sive modus describitur impetra- tionis, ibi, in medio §. 43 : « Et audacter introivit, etc. » In tertia, ponitur modus sepulturae, ibi, §. 46 : « Joseph autem mercatus, etc. »
Adhuc autem in prima harum duo di- cuntur: scilicet, descriptio sanctorum fominarum, et descriptio Joseph qui Christum sepelivit.
Mulieres autem describuntur in spe- ciali, et in generali.
In speciali a tribus : a diligentia obser- vationis, a nominibus, et obsequio pie- tatis.
Dicit igitur : « Erant autem mulieres, » affectu pietatis flentes, « de longe, » extra turbam stantes primo : postea autem aliis revertentibus in civitatem compun- ctis, audaciam accipientes et ad crucem accedentes. Unde, Joan. xix, 23 : Sta- bant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleo- phe, et Maria Magdalene.
« Advpicientes » quæ fiebant et circa Dominum et in passionibus, et prodigia quæ ostendit Deus.
Et tangit descriptionem earum in spe- ciali : « Inter quas erat Maria Magda- lene : » quia multæ fuerunt, sed istæ erant inter eas principales. Maria Mag- dalene Domini Jesu dilectrix præcipua. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Luc. vii, 2 : De qua septem dæmonia exie- rant.
« Et Maria mater Jacobi minoris, » Apostoli, « et » hæc eadem erat, « ma- ter Joseph, » qui cognominabatur Barsa-
bas, sive justus : qui fuit unus de disci- pulis positus ad sortes cum Matthia 1. « Et » Maria, « Salome » filia : quæ erant sorores beatae Virginis et materte- ra Domini.
« Et cum esset »
Dominus « in Galilæa, » per omne tempus suæ prædicationis, « sequebantur eum, » propter doctrinam, « et mini- strabant ei, » de facultatibus suis 2. Et hæc est descriptio ab obsequio pietatis. Unde de bona vidua dicitur, I ad Timoth. v, 10 : Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si omne opus bonum sub- secuta est.
« Et aliæ multæ. »
Descriptio est in generali sive com- muni : « quæ simul cum Domino as- cenderant, » ad diem festum, ad quem tota terra ascendere tenebatur ex lege 3.
Et hoc est : « Cum eo, » Jesu, « Jeru- salem, » sicut Joanna et Susanna uxor Chusi procuratoris Herodis, et quibus dixit Dominus, Luc. xxii, 28 et 31 : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete...: quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?
« Et cum jam sero esset factum, quia erat parascere, quod est ante sabbatum.
Venit Joseph ab Arimathæa, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei. »
Hic describitur pietas Joseph ab Ari- mathæa, qui in nullo a virtutibus præ- decessorum nominis sui minor apparuit. Sicut enim Joseph Patriarcha captivita-
1 Cf. Act. 1, 23.
2 Cf. Luc. viii, 3.
3 Exod. xxiii, 15.
<--- Page Split --->
tem et venditionem Christi, et salutem gentium per Christum factam, virtutibus suis præfiguravit : et sicut Joseph nutritius Domini diligenter obsecutus fuit : ita iste nunc paribus virtutibus mortuo Domino officium funeris impendit.
Describit autem in hoc illustri viro temporis ad obsequendum congruitatem, fidelitatem, nominis non vacuam proprietatem, gentem, generis nobilitatem, dignitatem, et religionem : quibus dignus habitus est ad obsequendum tanto funeri.
Dicit igitur de tempore tria : diei passionis complementum, temporis negotium, et futuri temporis perfectum sabbatum.
Dicit ergo : « Et cum sero factum esset. » Toto die perfecto in opere nostrae redemptionis, quod ad illud sero perfectum erat. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Haec est oratio vespertina quam pro nobis Christus obtulit, quae ad Patrem ascendit. Psal. cxl., 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hic est pinguis agnus, qui quartadecima die ad vesperam est oblatus 1. Sero enim hoc factum est complementum nostrae redemptionis : in vigilia enim matutina captus est, et illusus fuit coram Pontificibus : in prima, productus est in Pilati pretorio, et accusatus : in tertia, condemnatus : in sexta, mortuus : in nona, adhuc remansit in cruce distensus : in vespera, deponitur : ideo completo opere nostrae redemptionis, in completorio sepultus. In sero ergo vesperarum istud fuit. Ruth, ii, 7 : De mane usque ad nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Ad litteram : Sapientia Dei sic in agro ante portam civitatis suspensa stetit, nec ad momentum se passionibus subtrahens, donec perfecit redemptionem.
« Quia parasc eve erat. »
Describit tempus a negotio temporis. Parasc eve enim Graece, latine sonat praeparatio : quia tunc necessaria ad sabbatum sequens praeparabantur. Sicut etiam, Exod. xvi, 22, Dominus praecepit, quod sexta feria duplum mannatis colligeretur propter sabbatum futurum : tunc etiam Joseph iste praeparabat quieti Domini in sepulcro necessaria, praeparando sepulcrum, et mercando sindonem, et cum Nicodemo parando mixturam myrrha, et aloes quasi libras centum : sicut dicitur, Joan. xix, 39. I Paralip. xxix, 16 et 17 : Omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus (hoc est, sepulcrum) nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. Scio, Deus, quod probas corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei latus obtuli universa haec.
« Quod est ante sabbatum »
Futurum, in quo non erat congruum operari omnibus jam perfectis. Ad Hebr. iv, 3 et 4 : Operibus ab institutione mundi perfectis, dixit de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus. Sic etiam completo opere redemptionis cum abundantia gratiae sepulcrum intravit. Job, v, 26 : Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Et ideo dicitur, Isa. xi, 10, secundum translationem Septuaginta : Erit sepulcrum ejus gloriosum 2.
Haec igitur est congruitas temporis.
« Venit. »
Fidelitatem quam habuit ad vivum, voluit etiam exhibere mortuo. Haec enim est vera fidelitas. Ruth, ii, 20 : Benedictus sit a Domino, quia eamdem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mor-
<--- Page Split --->
tuis ! Et ideo notatur fidelitas ejusqui ad mortuum venit, et damnatum non erubuit. Sic laudat Apostolus Onesiphorum, II ad Timoth. 1, 16 et 17, quia eum captivum, et fere damnatum sollicite quæsivit, et invenit, et catenam suam non erubuit.
« Joseph. »
Ecce laus nominis, quod a significatione sua non cecidit, quia accrescens cum virtute fuit : accrescens Christo, cum etiam Apostoli relicto Christo fugerunt. Genes. xlix, 22 : Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus adspectu.
« Ab Arimathæa »
Natus : et est'luas a patria et gente. Hæc enim*erat civitas Samuelis, cui iste in nullo fuit inferior : sed probans se tanti concivis consortem, et tanti judicis in omni dignitatis honore hæredem (unde Arimathæa suscitans donum Domino, vel vigilia donationis Domini interpretatur) quia et iste dona Samuelis suscitavit in omni honestate : et ad hoc vigilavit, ut dona a Domino per spoliantes eum abstracta suis resuscitaret impensis. I Paral. xxix, 17 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria, Domine Deus Israel. Populus autem qui post fugam omnium repertus est, fuit turba sanctarum mulierum, et Nicodemi, et præcipui inter omnes Joseph ab Arimathæa.
« Nobilis. »
Laus est a natalibus : talibus enim natalibus dignus fuit, qui summo majestatis Domino in obsequio electus sit. Hic est qui laudatur in Ecclesiis, Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir
ejus, quando sederit cum senatoribus terræ, inter quos tenet principatum : quia aliis fugientibus Christo accrevit.
« Decurio. »
Ecce laudatur a dignitatis suae potestate. Decurio enim vocatur, qui officium publicae dignitatis in curia Imperatoris administravit electus. De his dedit consilium Jethro, Exod. xvn, 21 et 22 : Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore. Ex talibus igitur electus factus est decurio. Unde, Luc. xxm, 50 et 51 : Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus, hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathæa, civitate Judææ.
« Qui et ipse erat exspectans regnum Dei. »
Laus est a religione. Fide enim et spe « regnum Dei » suscitandum in Christo, et firmandum « exspectabat : » religione et pietate suspensus ad illud. Luc. xxui, 51 : Qui expectabat et ipse regnum Dei. Sicut et sanctus Simeon et felix Anna regnum Dei in Christo exspectabant 1. Unde dicitur, Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Quod jam in sacramentis perfectum, et per Christum confirmatum est. Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est.
« Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. »
Tangit impetrationem corporis Domini.
Et dicuntur tria : corporis petitio,
<--- Page Split --->
de morte certificatio, et corporis concessio.
Petitio tangitur quando dicit : « Et audacter, » omni timore deposito, sicut homo potestatem habens plus ex virtute quam ex adjutoribus. Eccli. vn, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
mortuus esset, » ut certissime sciret id de quo mirabatur. Job, xxix, 16 : Causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
« Et cum cognovisset a centurione, »
« Introivit » in palatium, « ad Pilatum » praesidem. Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum.
« Et petitit corpus Jesu » sibi concedi a publica potestate, hoc praeferens omni thesauro. Sapient. vn, 8 : Præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
Qui crucifixoribus praeerat, quod mortuus esset, quia ipse viderat eum clamantem exspirare, « donavit corpus » Jesu « Joseph » sepelieendum : et tanto facilius donavit, quanto plura viderat miracula. Psal. xcvni, 1 : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Psal. lxvii, 3 : Psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum, hoc est, per miracula sua mortis elevatur : et ideo tam facilis fuit Pilatus ad donandum corpus.
« Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. »
« Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindone. »
Hic tangit mortis Christi certificationem.
Dicit autem tria : admirationem, inquisitionem, et certificationem.
Dicit igitur : « Pilatus autem mirabatur si » tanta virtutis homo et potentia, qui cœelum mutavit, qui saxa scidit, qui tumulos aperuit, qui velum per scissuram divisit, « jam, » quasi talibus penis mortis superatus, « obiisset. » Potius etiam sibi mors cedere quam ipse morti cedebat, ut Pilato videbatur, debebat. Hac igitur de causa mirabatur : unde etiam ministri sceleris non fregerunt ejus crura, quia jam ante tempus aestimatum invenerunt eum mortuum, sicut dicitur Joan. xix, 33.
« Et accersito centurione, »
Qui crucifixoribus praeerat, et Deum glorificaverat dicens : Vere Filius Dei erat iste : « interrogavit eum si jam
Hic tangitur dominica sepultura.
Quinque autem dicit : scilicet, expensas involutionis, depositionem corporis, solemnitatem sepelitionis, clausuram munitionis, observationem sacrarum mulierum tantam custodiam adhibentium ut observarent locum sepelitionis.
Dicit igitur de primo : « Joseph autem mercatus sindonem, » pannum candentis linei, qui innocentiam Domini et liliosam significabat castitatem : ut qui rubricatus fuerat sanguine Passionis, candidaretur sindone innocentissime castitatis. Cantic. vii, 10 : Dilectus meus candidus et rubricundus. Et ideo etiam Ecclesia corpus ejus non nisi in panno lineo involvit. Proverb. xxxi, 24 : Sindonem fecit, et vendidit. Quia Ecclesia fecit hanc sindonem de candore innocentiae Christi : et vendidit Joseph pro commutatione æterni regni, ut in perpetuum Christi corpus involveretur.
« Et deponens eum, » Christum de cruce cum Nicodemo et aliis sanctis, « involvit
<--- Page Split --->
sindone : » ut significaretur quod in perpetuo in corde mundo esset involvendus. Psal. l., 12 : Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in viseribus meis. Luc. xxiii, 53 : Depositum involvit sindone. Joan. xix, 40 : Acceperunt corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus. Matth. xxvii, 59 : Accepto corpore Jesu, Joseph involvit illud in sindone munda.
dinis : quæ versus meridiem tota patebat, et erat aperta tribus palmis. In hac spelunca positum fuit corpus.
Et hoc est quod dicit : « Quod erat excisum in petra : » quæ petra soliditatem fidei significat, in qua apud Ecclesiam sepultus est Christus. 1 ad Corinth. x, 4 : Petra autem erat Christus, hoc est, fides Christi. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.
« Et advolvit. »
« Et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
47
Maria autem Magdalene et Maria Joseph adspiciebant ubi poneretur. »
Hic tangitur solemnitas sepelitionis.
Tanguntur autem hic duo : scilicet, quod posuit in monumento, quod quasi munimentum dicitur, quia firmissimum erat, ne dici posset quod esset ablatus: quia per Spiritum scivit, quod hoc dicere debebant Pharisæi, et idcirco Dominus voluit ad sepulcrum adhiberi custodiam, ut innegabilis esset Resurrectio. Matth. xxxvii, 64 : Jube custodiri sepulcrum, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Idcirco ergo posuit in loco munito, Dicitur autem etiam monumentum a monitione, quia in memoria erat sanctorum. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus. Psal. cxi, 7 : In memoria æterna erit justus.
« Quod excisum erat in petra. » Ad litteram enim sepulcrum fuit domus camerata, excisa in petra ad tantam altitudinem, quantam homo vix attingit extensione manus a fundamento usque ad superius : habens introitum ab Oriente, in cujus aquilonari parte erat in petra spelunca septem pedum longitudinis in pariete aquilonari, et trium pedum latitu-
Ecce sepulcri sigillatio.
« Et advolvit lapidem » mire magnitudinis, qui humana fortitudine esset immobilis, nisi multi et cum instrumentis convenirent, « ad ostium monumenti : » ut omnis suspicio in Resurrectione ejus tolleretur, quia firmam spem Resurrectionis habebat. Ostium autem monumenti dicitur apertura spelunca conversa ad meridiem, quæ erat intra concavitatem cryptæ : in qua spelunca, Matth. xxvii, 60 : Advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Thren. iii, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
« Maria autem Magdalene, »
Præ cæteris ardens in amore Domini, « et Maria Joseph, » supple, mater : et cætere mulieres quæ inseparabiliter Domino in morte adhæserunt. Luce ænim, xxiii, 49, dicitur, quod stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
Et hoc est : « Adspiciebant » diligenter « ubi poneretur, » ut mortuum visitarent, et officium funeri impenderent. Visus enim ab amico mortuo non retrahitur. Matth. xxvii, 61 : Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum, ut viderent quid ageretur.
<--- Page Split --->