CAPUT XVI.
Mulieribus ad Christi monumentum obstupescentibus, Angelus resurrectionem ipsius annuntiat; qui primum Maria Magdalene apparet, deinde duobus discipulis in alia effigie : demum undecim recumbentibus apparens, exprobrata incredulitate, mittit eos ut in universo mundo prædicent ac baptizent, subjunctis signis quæ sequantur credentes, ac ita in cælum ascendit.
Et cum transisset sabbatum 1, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes urgentem Jesum.
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Et introeuntes in monumentum 1, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galileam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis 3.
At illæ exeuntes, fugerunt de monumento, invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini
quidquam dixerunt, timebant enim.
Surgens autem mane, prima sabbati 4, apparuit primo Maria Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.
Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
Post hæc autem, duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam 5.
Et illi euntes nuntiaverunt cæteris : nec illis crediderunt.
Novissime, recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant eum resurrexisse non crediderunt.
Et dixit eis : Euntes in mundum universum, prædicate evangelium omni creaturæ.
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
<--- Page Split --->
Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : In nomine meo dæmonia ejicient', linguis loquentur novis ,
Serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eis nocebit , super ægros manus imponent et bene habebunt*.
Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum *, et sedet a dextris Dei.
Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
IN CAPUT XVI MARCI
ENARRATIO.
gelos : in secunda autem, describitur de apparitione, ibi, y. 9 : « Surgens autem mane, prima sabbati, etc. »
Adhuc in prima parte tria dicuntur : in quorum primo personæ quibus facta est denuntiatio describuntur : in secundo, describitur persona denuntians, ibi, y. 4 : « Et introeuntes, etc. » In tertio autem, denuntiatio facta describitur, ibi, y. 6 : « Qui dicit illis : Nolite expavescere, etc. »
« Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Sa- lome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum.
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole.
Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
In prima harum partium quatuor dicuntur : in quorum primo describitur tempus visitationis : in secundo, personæ visitantes : in tertio, tempus àdventus ad sepulcrum : in quarto, angustiosa inquisitio de possibilitate intrandi in sepulcrum. Et hæc patent in littera.
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. »
Hic de ultima Leonis proprietate agitur, quæ est quod animal suorum esse dicitur vivificativum. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos. Et hoc ostenditur in Resurrectione, quæ sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, passim, causa est nostræ resurrectionis.
Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima continetur de nuntiatione Resurrectionis facta per An-
Dicit igitur : « Et cum transisset sabbatum, » in quo nulli operari aliquid licebat : quia erat magnus dies ille Sabbati, sicut dicitur, Joan. xix, 31. Quia et sabbatum erat et festum Paschæ. Et ideo, sicut dicitur, Luc. xxiii, 36 : Siluerunt : aromatibus in Parascæve emptis et præparatis. Cum autem sabbatum hoc magnum transisset, Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum : Dominus enim tunc quievit ab omni opere suo. Et ideo dignum fuit ut sui ab omni opere quiescen-
<--- Page Split --->
do quietem illam significarent. Ad Hebr. iv, 10 : Qui ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
« Maria Magdalene, »
Quæ terrifica interpretatur, quæ cæteris audacior fuit, et hæc audacia ex amore provenit. Unde de amore ejus dicit Chrysostomus : « Magnus amor et « igne vehementior, et non est aliquid « quod ejus proprium impetum sustinere « possit. »
« Et Maria Jocobi, » hoc est mater Jacobi, « et Salome, » hoc est, filia Salome ; quarum due erant sorores, et tertia specialissima fuit Domino : cum quibus non erat beata Virgo, quia fides ejus non nutavit a spe Resurrectionis. Probabile autem erat quod cum eis erant aliae mulieres, quae non commemorantur : quia iste erant potissime, et aliae erant quasi pedisseque istarum in religione Christiana.
Iste ergo « emerunt » magnis pretiis « aromata, » quasi aeromata dicta, quia diffundunt longe lateque bonum odorem in aerem : significantia famam Crucifixi longe lateque diffundendam. II ad Corinth. ii, 14 et 15 : Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco : quia Christi bonus odor sumus Deo. Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
« Ut venientes, » ex devotione ad visitandum sepulcrum, « ungerent Jesum : » quia tunc moris erat ungere corpora mortuorum, ut praefiguraretur quod resurrectura erant unguento plene gloriae delibuta. In figura hujus Joseph, Genes. i, 2 : Præcepti servis suis medicis, ut aromatibus condireut patrem. Aromata sunt virtutum, quas in conversatione habebant, significationes. Unguenta autem præsignant gloriam resurrectionis, in qua surgent delibuta.
« Et valde mane , »
Invigilia matutina, ut congrueret facto Veteris Testamenti, Exod. xiv, 24 et 25 : Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum, per columnam ignis et nubis, inter fecit exercitum eorum : et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Hoc enim factum est tempore Resurrectionis, cum victor ab inferis Christus resurrexit.
« Una sabbatorum, » hoc est, prima sabbatorum, quia unum et primum apud Judæos est idem : et apud omnes qui numero litterarum significant nomina ordinalia numerorum, sicut primum et secundum et tertium, etc.
Una ergo sabbatorum, quae est dies dominica. Sabbatum enim hic septimana dicitur, propter hoc quod dies septimane a sabbato numerantur sic, prima sabbati, hoc est, prima a sabbato, et secunda sabbati, et tertia, et sic de aliis : unde, Luc. xvii, 12 : Jejuno bis in sabbato, hoc est, in septimana numerata a sabbato.
« Veniunt, » ex devotione et fide quam habebant ad Dominum, « ad monumentum. » Inde enim dicitur monumentum, quia admonitio est mortuorum, ut sint in recordatione vivorum. Psal. cx1, 7 : In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit. Et ideo tituli scribuntur in tumulis mortuorum, qui epitaphia dicuntur, ut memoria eorum apud vivos remaneat. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus.
« Orto jam sole, » videtur autem contrarium quod dicitur, Joan. xx, 1, ubi dicitur : Cum adhuc tenebræ essent. Ad hoc hoc autem dicit Augustinus, quod cum venerunt, tenebræ erant : sed tamen aurora apparuit, quando radii solis tenebris se immiscuerunt, nec adhuc solis corpus apparuit : et ideo cum dicit, « Orto jam sole, » intelligendum est, quod solis ortus fuit per radiorum appa-
<--- Page Split --->
ritionem, et non per corporis sui ortum de sub terra.
Quod autem dicit : « Orto jam sole, » significat quod tunc primo radii solis in nubibus inceperunt apparere. Quod significabat jam surrexisse solem justitiæ, de quo dicitur, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitia, scilicet Christus Deus noster, et sanitas in pennis ejus, quam oriri dicit Job 1, sed non malis, ad salutem. Job, in, 9 et 4 : Non videat ortum surgentis aurora, et non illustretur lumine.
« Et dicebant ad invicem, »
Sollicita de lapidis revolutione, ut possent ingredi in sepulcrum : et hoc est quartum divisionis praecedentis. « Quis » virilis fortitudinis, « revolvet nobis, » qua feminae imbecilles sumus, « lapidem » gravissimum. Infra, y. 4 : Erat quippe magnus valde.
« Ab ostio, » hoc est, ab apertura spelunca, « monumenti : » hoc enim feminea imbecillitati erat impossibile.
« Et respicientes, »
Quia ex desiderio iterum et iterum adspiciebant : et quia semper suis adest Deus, « viderunt revolutum lapidem. » Quod qualiter factum sit, Matth. xxvii, 2 et 4, dicit quod Angelus Domini accedens revolvit lapidem... Prae timore autem exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui, qui custodes erant infra cryptam spelunca, in qua erat monumentum.
Et reddit causam sollicitudinis mulierum, dicens : « Erat quippe magnus valde, » et mulierum superans imbecillitatem. Hoc enim voluit Dominus, ut esset insuspicabilis Resurreccio : sed illi possibile fuit, qui etiam totam terram sua Resurrectione tremere fecit. Psal. lxxv,
9 et 10 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicium Deus.
« Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. »
Describit hic personam ejus qui Resurrectionem nuntiavit.
Dicuntur autem hic tria : ubi scilicet nuntium Ressurectionis invenerunt : et qualiter invenerunt : et quod ad magnifcientiam ejus obstupuerunt.
Dicit igitur : « Et introeuntes in monumentum, » hoc est, in cryptam exteriorem monumenti, -cujus ostium introitus fuit ad Orientem, « viderunt, » statim revelatis oculis, « juvenem, » ipso habitu corporis juvenilis prætendentem immortalitatem gloriosa Ressurectionis : quia, sicut dicitur, ad Hebr. viii, 13 : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Et Philosophus : « Omnis secundum naturam corruptio in hac vita, est sicut senectus et vetustas. » In Resurrectione autem nemo senescit, quia sicut dicitur, Matth. xxii, 30 : Erunt sicut Angeli Dei in caelo.
« Sedentem, » quiescentem, quia in æternis nemo laborat. Apocal. xiv, 13 : Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.
« In dextris, » quia sinistra temporalium jam transiit. Ad Coloss. ii, 1 et 2 : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Dextera enim significat æterna, in quibus jam et corporaliter quievit Dominus.
« Coopertum stola candida. »
Candor enim vestis, ut dicit Gregorius, significat amictum luminis, quo Chri-
<--- Page Split --->
stus corporaliter jam indutus significatur. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Sapient. vii, 26 : Candor enim est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Significat etiam ad amicos Christi blandimentum lenitatis : quia candor blandus est color. Candor dicitur albedo candens, quæ lumine sibi incorporato candet, sicut color argenti. Marc. ix, 2 : Vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Et voluit Angelus sic blandiens venire, ne mulieres territe de sepulcro fugerent. Matthæus autem, xxviii, 3, dicit, quod erat adspectus ejus sicut fulgur, quod terribile erat : et hanc formam assumpsit Angelus, ut terreret custodes. Unde, ibidem, 4, dicitur : Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
« Et obstupuerunt »
Mulieres, præ gaudio et admiratione tantæ visionis.
Multæ autem contrarietates hic esse videntur inter Evangelistas. Matthæus, xxvii, 1, dicit, quod mulieres ad monumentum venerunt vespere sabbati, quæ lucescit in prima sabbati. Luceæ autem, xxiv, 1, dicitur : Una sabbati valde diluculo, venerunt ad monumentum. Et, Joan. xx, 1 : Cum adhuc tenebræ essent. Hic autem quod venerunt orto jam sole. Hic ergo multiplex apparet contrarietas : prima inter Matthæum et Marcum : quia Matthæus dicit quod venerunt vespere, Marcus autem dicit quod mane, orto jam sole. Secunda inter Marcum et Joannem : quia Joannes dicit quod venerunt, cum adhuc tenebræ essent, Marcus autem quod orto jam sole. Tertia inter Joannem et alios : quia, Joan. xx, 1, dicitur sola Maria Magdalena venisse : alii autem dicunt plures mulieres venisse. Has autem et similes contrarietates determinat Augustinus in libro de
Concordia Evangelistarum, dicens, quod « vespera a qua nox incipit cum nocte et die sequenti ad unam refertur diem. » Et quia in vespera unguenta paraverunt ad veniendum, ideo Matthæus dicit, quod tunc venire coeperunt : et cum adhuc tenebræ essent erant in via veniendi, sicut dicit Joannes : sed orto jam sole non per corpus solis, sed per radios diluculi pervenerunt. Quod autem Joannes dicit Magdalenam venisse, per hoc non negat etiam alias venisse, quamvis de sola Magdalena faciat mentionem : quia principalis fuit inter eas, et aliae quasi obsequentes illi.
« Qui dicit illis : Nolite expave- 5 scere. »
Tangitur de Resurrectionis Christi nuntiatione.
Tria autem hic dicuntur : confortatio mulierum, et nuntiatio Resurrectionis, et mulierum taciturnitas ex timore.
Dicit igitur : « Nolite expavescere. » Pavor enim est in cordis fuga secundum systolen : sed expavescere est quando pavor etiam in tremore corporis manifestatur. Job, iv, 14 : Pavor tenuit me, et tremor. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. Contra tales ergo motus confortat Angelus, et est sigum boni Angeli, sicut, Luc. i, 13 : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Et postea, y. 30 : Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Gregorius : « Ti- « meant qui ad societatem Angelorum « se non pertinere considerant : vos au- « tem cur timetis, quæ vestros concives « videtis ? »
Attendendum autem est quod Matthæus dicit Angelum revolvisse lapidem et sedisse super eum, et hæc mulieribus dixisse. Marcus autem, quod sededat in monumento. Ad hoc autem dicit Augustinus, quod « duo fuerunt : unus in-
<--- Page Split --->
tus, de quo loquitur Marcus : alter extra, de quo loquitur Matthæus. » Hæc autem solutio non est necessaria : quia lapis qui super os speluncæ jacuit, etiam revolutus intra cryptam exteriorem sepulcri jacebat : et ideo quamvis super lapidem sederit, tamen intra cryptam sedebat supra lapidem et sic uterque verum dicit.
« Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic : ecce locus ubi posuerunt eum. »
Hic tangitur nuntium, quod continet tria : scilicet obsequii commemorationem, resurrectionis nuntiationem, et nuntiationis ad discipulos injunctionem. Dicit igitur : « Jesum quæritis, » Salvatorem, « Nazarenum, » per conversationem florentem in gratia, et per resurrectionem florentem in gloria. II Reg. XXII, 5 : Cuncta salus mea : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Cantic. n, 12.: Flores apparuerunt in terra nostra.
« Crucifixum, » morte pro nobis mulctatum, et cruce turpatum ex obedientia Patris pro omnibus nobis. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Hæc autem omnia Angelus dicit, scilicet, secretum commemorat, dispositionem quæsiti annuntiat, ut sciatur ex Deo esse nuntius, qui talia scire potuit, ut ita sermo ejus apud sanctas fæminans fiat credibilis. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
rum numquam computandus, Gregorius : « Ut quid quæritis viventem cum mor- « tuis ? » Matth. XXII, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. Actuum, II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni : juxta quod impossibile erit teneri illum ab eo. David enim, Psal. xv, 10, dixerat in eum : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplebis me lætitia cum vultu tuo.
Ponit autem Resurrectionis signa, dicens : « Ecce locus, » sudarium et linteamina quibus involutus fuit continens, ut sciatis quod mortis fasciis non est de cætero circumligandus. Psal. xix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.
« Ubi posuerunt eum » manus sanctorum Nicodemi et Joseph ab Arimathæa. Locus autem intacto signaculo fuit clausus : ut sicut de Virginis utero exivit intacto pudoris signaculo, sic de tumulo exivit non apertis sigillis quæ posuerunt Judæi, custodes sepulcro adhibentes. Matth. xxvi, 66 : Signantes lapidem cum custodibus. Hoc autem ideo factum est, ut esset insuspicabilis Resurrectio : quia si signa fracta fuissent, dicere poterant quod aperto sepulcro discipuli fuissent eum furati, nunc autem remanentibus signaculis nihil dicere poterant. Et ideo intelligitur quod Angelus dicens : « Ecce locus, » tunc primo lapidem removit, vel parum remotum longius a spelunca ejecti, ut mulieres in speluncam possent respicere.
« Surrexit. »
Ecce nuntium Resurrectionis, quod consolatorium fuit vespertini fletus, quando unguenta tamquam mortuo ungendo paraverunt. Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
« Non est hic, » cum mortuis, sed potius cum semper vivis, in congerie mortuo-
« Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. »
Injunctio est nuntiationis ad discipulos, in qua quatuor dicuntur : quod in communi dicatur discipulis, quod specialiter Petro, et dicitur locus ubi appareat, et verificatio verbi quod prædixit.
Dicit igitur : « Sed ite, » non tar-
<--- Page Split --->
dantes inter mortuos vitam quaerendo : sed ite, « nuntiate, » vitam nuntiando, « dicite discipulis ejus, » qui digni sunt vita. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
« Et Petro » specialiter, ne desperet de negatione. II ad Corinth. ii, 7, confortate in illum charitatem, ne forte abundantiori tristitia absorbelatur. Negatio enim sua dispensatoria fuit ad multorum peccatorum consolationem. Luc. xxii, 31 et 32 : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficial fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
« Quia præcedit vos, » sicut dux itineris. Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.
« In Galilæam » autem præcessit, ut ubi fuit initium splendoris gratiae, ibi esset etiam initium splendoris gloriæ. Isa. ix, 1 et 2 : Aggravata est trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
« Ibi eum videbitis, » oculis corporeis. Joan. xvi, 22 : Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Isa. lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum.
« Sicut dixit vobis. » Ecce veritas sermonum Domini, qui omnia hæc prædixit. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. Et, Matth. xxiv, 35 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
numento, invaserat enim eas tremor et pavor ; et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. »
Ecce taciturnitas mulierum ex solo timore proveniens.
Et hoc est quod dicit : « At illæ, » mulieres, « exeuntes de monumento, » hoc est, de crypta monumenti, « fugerunt, » timore perterritæ, « de monumento, » magnitudine visionis percussæ. Job, iv, 14 et 15 : Pavor teunit me, et tremor : et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
Et hanc causam subjungit : « Invaserat enim eas pavor » cordis, « et tremor » corporis : .et ideo non plenam fidem habentes in verbis Angeli, « nemini quidquam dixerunt, » non plene de verbis Angeli fiduciam habentes.
« Timebant enim, » de his quæ videbant et audiebant. Ad Hebr. xn, 21 : Exterritus sum, et tremebundus. Territus autem non certe judicat de auditis et visis. Job, ix, 36 : Neque enim possum metuens respondere. Timor enim fuga cordis est : et ideo judicium verum de re aliqua habere non potest.
« Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejeceral septem dæmonia.
Illa vadens nuntiavit his qui cum 10 eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Et illi audientes quia viveret et vi- 11 sus esset ab ea, non crediderunt. »
Hic agitur de apparitione. Et dicuntur tria : in quorum primo de triplici continetur apparitione, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum 1 : in secundo, continetur de assumptione, ibi, y. 19 : « Et Dominus quidem Jesus, etc. » In tertio, continetur de discipulo-
<--- Page Split --->
rum missione, ibi, y. 20 : « Illi autem profecti, etc. »
Prima autem harum secundum triplicem apparitionem dividitur in tres partes, quae patent in littera.
Dicit igitur : « Surgens autem mane, prima sabbati, » quae erat prima post sabbatum : et haec est quam diem Dominicam appellamus. Surrexit autem ut ad alta nos surgere doceret. Ad Coloss. ii, 1 : Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Mane autem surrexit, ut tenebras omnis ignorantiae et infidelitatis se pellere doceret. Psal. cxxxvii, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur..., et nox illuminatione mea in delicis meis. Mich. vi, 8 : Cum sedero in tenebris, lux mea est. Prima sabbati autem surrexit, ut jam ad sabbatum suos transivisse significaret. Isa. lxvi, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.
bus, » in vöcibus querulosis, « et flentibus, » in lacrymis präe desiderio videndi eum. Joan. xvi, 20 : Quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini.
« Et illi, »
Discipuli, « audientes quia viveret, » post tormenta passionis et mortis, « et visus esset ab ea, » Magdalena, « non crediderunt » post tot pœenas mortis hominem posse vivere. Genes. xix, 14 : Visus est eis quasi ludens loqui : et ideo non crediderunt.
Tamen jam tres apparitiones factae sunt : primo enim apparuit Maria Magdalena, sicut hic dicitur : secundo autem mulieribus, quando tenuerunt pedes ejus 2. Tertio apparuit Petro, sicut dicitur, Luc. xxiv, 34 : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
« Apparuit primo Mariae Magdalene, »
Inter eos in quibus probavit Resurrectionem. Matri enim Mariae Virgini beate apparuit omnium primo : non ut probaret Resurrectionem, sed ut eam visu suo latificaret : sed in Maria Magdalena Resurrectionem probavit.
Et dicit quare huic primum apparuit, dicens : « De qua ejecerat septem demonia 1. Ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Psal. lxxxvi, 5 : Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Gregorius : « Septem « daemonia Maria habuit, quae universis « vitiis plena fuit. »
« Post haec autem, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam,
Et illi euntes nuntiaverunt caeteris : nec illis crediderunt. »
« Post haec autem. » Quae hic est apparitio secunda : tamen inter eas, quae in die Pascha e facta sunt, est quarta.
Et hoc est quod dicit : « Duobus ex eis » discipulis, sicut dicitur, Luc. xxiv, 13 et seq., quorum unus fuit Lucas, et alter Cleophas, ambulantibus in castellum, cui nomen Emmaus, in via dum ambularent.
« Illa v adens, »
Et videns Dominum, gaudium hoc sola tenere noluit : sed « nuntiavit his qui cum eo erant, » discipulis, « lugenti-
« Apparuit in alia effigie, » hoc est, in specie peregrini : quia peregrinus erat in mentibus eorum.
Et hoc est : « Euntibus in villam, » castellum scilicet Emmaus, quod erat castellum Cleopha».
<--- Page Split --->
« Et illi, »
Scilicet duo discipuli, cognoscentes eum in fractione panis, « euntes, » hoc est, in Jerusalem regredientes, « nuntiaverunt cæteris » discipulis : « nec illis crediderunt. » Quæ fuit quarta apparitio.
Et tunc juanis clausis ipso die, quando Thomas non erat cum eis, apparuit decem Apostolis et aliis discipulis, sicut dicitur, Joan. xx, 19 et seq.
Et hæ sunt quinque apparitiones in ipso die Paschæ perfectæ. Has quinque apparitiones repræsentat Ecclesia, quia quinquies in Missa se sacerdos convertit ad populum : et quasi vultum pro apparitione repræsentans eis, et toties dicit : « Dominus vobiscum. »
Postea etiam legitur in Evangelio quinquies apparuisse : quorum apparitionem prima fuit post octo dies, quando Thomas fuit cum eis, et dixit ei quod inferret digitum in loca clavorum 1. Septima fuit ad mare Tiberiadis septem facta discipulis, sicut dicitur, Joan. xxi, 1 et seq. Octava fuit facta undecim discipulis in Galilæa. Matth. xxvii, 16 : Undecim discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Nona autem facta est in cænaculo Jerusalem, undecim discipulis facta : et de illa hic loquitur. Decima facta est in ipso die Ascensionis in monte Oliveti, sicut dicitur, Luc. xxiv, 50 et 51.
Dicit autem hic duo : scilicet, de ipsa apparitione, et de ascensione.
De apparitione quidem dicit tria : modum apparitionis, modum exprobrationis, et modum missionis.
De modo apparitionis dicit tria : scilicet, ordinem temporis quo facta est apparitio, modum devotionis quo tenebantur hi quibus apparuit, et modum ipsius apparitionis.
Dicit igitur : « Novissime autem, » non quoad numerum apparitionis, sed quoad ordinem dierum : quia quadragesimo die a Resurrectione facta est hæc apparitio in mane in Jerusalem in cænaculo, post quam diem in nullo alio die apparuit.
« Recumbentibus, » in cœna et devotione fractionis panis : quando et ipse Dominus apparens comedit cum eis, Act. i, 1 : Et conversens, præcepit eis ab Jerosolvmis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum.
« Illis undecim discipulis. » Glossa : « Ut omnes testes sint et omnibus narrent, quod communiter viderunt et audierunt. » Act. 1, 8 : Vos eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
« Apparuit, » scilicet illis undecim Jesus Salvator, qui semper salvat sperantes in se. Est autem apparitio, manifestatio perfecta occulti, et præter spem et providentiam ejus cui manifestatus ostenditur.
De nona ergo hic loquitur : de qua etiam loquitur Lucas, Act. i, 9.
« Et exprobravit. »
« Novissime, recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. »
Exprobratio est objectio ex probro : quod probrum fuit, quod tantis visis argumentis Resurrectionis, tantis auditis signis per testes idoneos propositis, non crediderunt. Joan. vii, 46 : Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et
<--- Page Split --->
Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Ideo ergo exprobravit « incredulitatem eorum. » Luc. xxiv, 23 : O stulti et tardicorde ad credendum!Matth. xv, 16: Adhuc et vos sine intellectu estis.
Sapient. i, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
« Et duritiam cordis, » quod tot signa ad fidem emollire non poterant. Ezechiel. xxxvi, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
« Quia iis qui viderant eum resurrexisse, » sicut Maria Magdalene, Petro, et aliis, « non crediderunt. » Tot enim et tam magna signa mortis apparuerunt, quod nihil poterant aestimare de vita ipsius : unde et Thomas dixit : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et imitam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam 1.
15
« Et dixit eis : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. »
Tertium est de missione ipsorum ad convertendum mundum.
Tria autem dicit, scilicet, quod mittit ad prædicandum, et quibus, et qua utilitate.
« Prædicate Evangelium. »
Nihil aliud. Job, xxix, 22: Verbis meis nihil addere audebant, et stillabat super eos eloquium meum. Ezechiel. ii, 7 : Loqueris verba mea ad eos. Hoc enim est bonum salutis nuntium. Isa. xli, 27 : Jerusalem evangelistam dabo.
« Omni creaturæ, » hoc est, homini qui secundum corpus et animam convenit omni creaturæ : secundum corpus quidem habet in se substantiam elementorum, coagulationem cum mineralibus, complexionem cum vegetabilibus, compositionem cum animalium corporibus, æqualitatem complexionis et compositionis cum cælestibus : secundum animam autem, quia est cum non vivis, vivit cum vegetabilibus, sentit cum animalibus, intelligit cum Angelis. Et ideo homo dicitur omnis creatura. Joan. xii, 32: Omnia traham ad meipsum. Sapient. xi, 25 : Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.
Dicit autem in primo tria : profectum prædicantium, universitatem eorum quibus prædicandum est, et quid prædicamdum.
Dicit igitur : « Euntes, » hoc est, continuis profectibus in prædicando proficientes. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant in similitudinem fulguris coruscantis.
« In mundum universum, » non in Judæam tantum. Isa. xlix, 5 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, etc.
« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. »
Hic tangit utilitatem. Et duas tangit utilitates : unam ex parte audientium, et unam ex parte prædicantium.
Ex parte audientium duo sunt, scilicet, meritum devotionis audientium, et meritum justitiae ex parte contemnentium.
De primo dicit : « Qui crediderit, » fide formata. Joan. iii, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam.
<--- Page Split --->
« Et baptizatus fuerit, » vel baptismo aquae : vel si ille haberi non potest, bathismo flaminis, vel sanguinis 1. I ad Corinth. x, 1 et 2 : Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari. Baptizati sunt, dicit propter baptismum aquae : in nube autem dicit fuisse, propter baptismum flaminis, sive spiritus : et in Mari rubro dicit, propter baptismum sanguinis. Matth. xxvni, 19 : Euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
« Salvus erit, » salute æterna, liberante a peccatis et pecnis : quia baptismus exterius non requirit neque gemitum, neque planctum. Psal. xlui, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Matth. i, 21 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc significatum est, Exod. xv, 3, ubi dicitur : Descenderunt in profundum quasi lapis, quia omnes Ægyptii, hoc est, peccata merguntur in baptismo.
« Qui vero non crediderit, »
Per meritum justitiae infidelitatis suae, « condemnabitur, » æterna condemnatione. Luc. xix, 37 : Inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Isa. lxii, 3: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.
« Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis,
Serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eis nocebit, super ægros manus imponent et bene habebunt. »
Fructus est ex parte prædicantium, fideliter et credentium.
Et dicit quinque, quæ per ordinem patent in littera.
Et hæc quidem præmittit in communi, dicens : « Signa autem eos qui crediderint, » propter meritum fidei. Joan. xii, 12 : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
« Hæc sequentur » sermonem eorum. Ad Hebr. ii, 4 : Contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus.
« In nomine meo »
Invocato et honorato. Joan. xvi, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
« Dæmonia ejicient. » Hoc est primum : quia vis expellitur dæmonis, ne possit impedire a fide percipienda, et sacramento fidei : quod Ecclesia observat in suis exorcistis. Luc. iv, 11 : Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei. Præsentiam enim Christi in corde per fidem vis dæmonis sustinere non potest.
« Linguis loquentur novis. »
Hæ linguæ sunt locutio divina et Angelorum de cœlestibus et gaudiis æternorum. I ad Corinth. xiv, 26 : Unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim, hoc est, revelationem, habet, linguam habet, etc. Isa. 1, 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
« Serpentes tollent, »
Ad litteram. Sicut Paulus, cujus manui adhæsit vipera, et excussit eam in
<--- Page Split --->
ignem 1. Et Jacobus duos ingentes dracones emisit in desertum, quos Hermogenes et Philetus concitaverant contra eum. Tamen spiritualiter hoc impletur in sacerdotibus Ecclesiae, qui absolvunt serpentes de cordibus fidelium per compunctionem, et confessionem, et satisfactionem. Job, xxvi, 13: Spiritus Domini ornavit caelos, et obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus.
« Et si mortiferum quid biberint, etc. »
Hoc ad litteram impletum fuit in Joanne ante portam Latinam, qui venenum bibit, quod ei non nocuit. Spiritualiter impletur in ministris Ecclesiae : qui cum sint medici spirituales, venenum bibunt, quando peccata aliorum per auditum et compassionem in se suscipiunt: quod illis non nocet, et sanant peccatores. Sicut medici qui exsugunt morsus venenatorum ab his quos venenata percusserunt. Job, xxiv, 7 et 8: Quis est vir ut est Job, qui bibit subsamationem quasi aquam? Qui graditur cum viris operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ? Isa. xi, 8 et 9: Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis: et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes. Sicut enim ipsa venenata serpentem aeneum non sustinuerunt 2, ita venenum non potest nocere habenti ad serpentis intuitum formatam fidem. Unde, Act. x, 13, de talibus dictum est Petro: Occide, et manduca. Et quod timeret, subjunxit, 3. 13: Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris. Psal. xc, 13: Snper aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Sic ergo: « Simortiferum quid biberint,
non eis nocebit :» et tamen aliis valebit ad curam perfectae sanitatis percipiendam.
« Super aegros, »
Quarumcumque aegritudinum, « manus imponent, » ad litteram, vel ad operationis exemplum. Et ad tactum eorum, « bene habebunt, » perfectae sanitatis beneficium et corporaliter et spiritualiter consequentes. Act. ix, 40 et 41, ubi Petrus dedit manum Tabitha : et erexit eam, et sanctis ac viduis assignavit vivam. Matth. ix, 18: Veni, impone manum super eam, et vivet. Et de sacramentali manus impositione, Act. viii, 17: Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Et qui accipit Spiritum sanctum, non potest nisi bene habere.
« Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est, in coelum, et sedit a dextris Dei. »
Tangitur decima apparitio, quae facta est in die Ascensionis in monte Oliveti.
Et tanguntur hic duo, scilicet ascensio, et ex parte discipulorum ministerii et legationis sibi injunctae perfectio.
In Ascensione tria tanguntur, scilicet eruditio consolationis, ascensio exaltationis, et corregratio ascendentis in æqualitate Patris.
De primo dicit : « Et Dominus. » Vere Dominus, qui se probavit et vitæ et mortis habens potestatem. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.
« Quidem Jesus, » qui salvat omnes sperantes in se. Psal. xlii, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Fortis in bello Jesus Nave,... secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei.
« Postquam locutus est eis, » quæ ad eruditionem suæ consolationis pertine-
<--- Page Split --->
bant : quae, Act. 1, 4 et 8, describuntur. Ibi certificavit eos de promisso Patris, et splendore scientiae in spiritu veritatis, et ardore affectionis in spiritu charitatis. Isa. 1, 4 : Erigit mihi aurem, ut audiari quasi magistrum. Isa. vnt, 11 : Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus.
« Assumptus est in cœlum. »
Tangitur ascensio, exaltationis. Non autem virtute aliena. est assumptus, sed propria virtute ascendens per congratulationem totius militiae cœelestis et occursum, in gloriam paternam est assumptus. Psal. lxxxviii, 19 : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri. Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Hic adest noster luctator, Genes. xxxv, 1, cui dicitur : Surge, Jacob, et ascende Bethel, hoc est, domum Dei, et habita ibi, facque altare Deo. Ad Hebr. ix, 24 : Non in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
« Et sedet a dextris Dei, »
Corregnans Patri in omni aequalitate secundum deitatem, et fruens potissimis honis Patris secundum humanitatem. Ad Roman. viii, 34 : Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sedet autem in dextris cœli paterni, sicut totius cœli illuminator, etiam secundum humanitatem. Apocal. xxii, 5 : Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos. Apocal. xxi, 23 : Claritas Dei illuminavit eam, scilicet civitatem Jerusalem, et lucerna ejus est Agnus. Unde sicut in terris illuminavit ad gratiam, ita in cœlis illuminat ad gloriam. Isa. ix, 1 : Surge, illuminare, Je-
rusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
« Illi autem profecti praedicaverunt 20 ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.»
Tangitur impletio ministerii et legationis apostolicae.
Et tanguntur tria : profectus praedicantium, praedicationis exercitium, et divinum quod numquam defuit eis adjutorium.
De primo dicit : « Illi autem, » scilicet Apostoli, « profecti, » non tam passibus pedum quam passibus virtutum. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu a Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant in similitudinem fulguris coruscantis.
« Predicaverunt »
Intelligenda, credenda, agenda, et appetenda. Intelligenda, quae subnixa sunt necessaria veritati : credenda, quae innituntur divinae auctoritati : agenda, quae vel timore fugienda sunt, vel ut honesta cum virtute complenda sunt : appetenda quae beatos faciunt.
De primis dicitur in Psalmo cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Daniel. x, 1 : Intelligentia opus est in visione. II ad Timoth. ii, 7 : Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominas in omnibus intellectum.
De credendis dicitur, Joan. xiv, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Matth. xvii, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
De agendis autem dicitur, Sapient. viii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
De appetendis dicitur, Matth. vi, 33 :
<--- Page Split --->
Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus,et hæc omnia adjicientur vobis.
De his omnibus dicitur, II ad Timoth. iv, 1 et 2 : Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, prædica verbum : insta opportune, importune.
« Ubiq ue. »
Prædicationis in hoc notatur generalitas. Totum enim mundum sua compleverunt prædicatione. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Psal. xviii, 3 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
« Domino cooperante. »
Ecce Dei quod numquam defuit adjutorium.
Dicit autem duo : cooperationis divinae adjutorium, et sermonis per signorum efficientiam confirmationem.
Dicit igitur : « Domino cooperante, » hoc est, virtutem operis ministrante. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine.
« Et sermonem confirmante. »
Sermo autem confirmatus est per exempla ostensionis, et signa probationis. De primo dicitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus.
De virtute autem signorum dicitur, ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis,et variis virtutibus. Sermo enim qui super naturam et rationem est, non nisi signis potest confirmari. Joan. x, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite.
Et hoc est quod dicit :
« Sequentibus signis. »
Joan. xiv, 12 : Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Psal. cxxxviii, 14 : Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Unde etiam comminatur his qui nec propter signa crediderunt, Joan. xv, 24 et 22 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Numer. xiv, 11 et 12 : Quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis ? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam. Sed eos qui credunt ex omnibus signis quæ nobis narrantur ex Scripturis, beatificabit Dominus. Daniel. iii, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem : cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.