CAPUT XIII.

Templum dicit evertendum, prædicitque bella et varias afflictiones ac persecutiones, abominationemque desolationis : de pseudochristis et pseudoprophetis : post signa in corporibus coelestibus veniet cum gloria Filius hominis : et hujus signum dat a fcu : quia autem nemo tempus novit, jubet omnes vigilare.

  1. Et cum egrederetur de templo', ait illi unus ex discipulis suis : Magister, adspice quales lapides et quales structurae.

  2. Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur 2.

  3. Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :

  4. Dic nobis quando ista fient? et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari?

  5. Et respondens Jesus, ccepit dicere illis : Videte ne quis vos seducat 3 :

  6. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.

  7. Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri, sed nondum finis.

  8. Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.

  9. Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

  10. Et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium.

  11. Et cum duxerint vos tradentes', nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus.

  12. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

  13. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

  14. Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat 4 : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :

  15. Et qui super tectum, ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua :

  16. Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

<--- Page Split --->

  1. Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!

  2. Orate vero ut hieme non fiant.

  3. Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, neque fient.

  4. Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos quos elegit, breviavit dies.

  5. Et tunc si quis vobis dixerit¹ : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

  6. Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

  7. Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

  8. Sed in illis diebus ², post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,

  9. Et stelle ææl erunt decidentes, et virtutes quæ in æælis sunt movebuntur.

  10. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

  11. Et tunc mittet Angelos suos ³, et congregabit electos suos a qua-

tuor ventis, a summo terrae usque ad summum cæli.

  1. A ficu autem discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :

  2. Sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiiis.

  3. Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

  4. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

  5. De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.

  6. Videte, vigilate et orate⁴ : nescitis enim quando tempus sit.

  7. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet.

  8. Vigilate ergo : nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane :

  9. Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

  10. Quod autem vobis -dico, omnibus dico : Vigilate.

IN CAPUT XIII MARCI

ENARRATIO.

Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. »

« Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, ads pice quales lapides et quales strueturæ.

Tangitur hic reprobationis modus et effectus, quia in effectu ponderatur modus.

Et dividitur hæc pars in duas : in quarum prima describitur reprobatio Judææ

¹ Math. xxiv, 23 ; Luc. xvii, 23 et xxi, 8. ² I Isa. xiii, 10 ; Ezechiel, xxxii, 7 ; Joel, ii, 40.

³ Math. xxiv, 31. ⁴ Math. xxiv, 42.

<--- Page Split --->

et excidium in communi : et in secunda, in speciali, ibi, y. 3 : « Et cum sederet in monte Olivarum, etc. »

Adhuc autem prior in duas partes dividitur : in quarum prima demonstratio fit status templi et Synagogae : et in secunda, in communi praedicitur reprobatio et excidium futurum, ibi, y. 2 : « Et respondens Jesus ait, etc. »

« Adspice quales lapides, » in quantitate et qualitate firmitatis et decoris, « et quales structurae, » in arte enim et materia ditissima fuit, et ars mirabilis. II Paralip. ii, 5: Domus quam aedificare cupio magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos : ergo talis esse debet, qualis non sit in universa terra.

In prima parte duo tanguntur, scilicet, desertio templi in signo, et demonstratio status templi in aedificio.

Dicit igitur : « Et cum, » post laudatam devotionem vidue in templo, « egrederetur de templo. » Ipso egressu designans quod deserendus esset locus. Ezechiel. x, 18 : Egressa est gloria Domini a limine templi. Matth. xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Egreditur autem Dominus et recedit de templo, quia per incredulitatem Synagoga recessit ab eo. Osee, vii, 13 : Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me : et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendaciam.

« Ait illi unus, » exceptae auctoritatis vel exceptae familiaritatis (Petrus scilicet, vel Joannes) quasi prae omnibus aliis loquens. Unde, Matth. xxiv, 1, Luc. xxi, 3, dicitur, quod discipuli istam fecerunt demonstrationem.

« Ex discipulis suis, » qui disciplinis suis imbui et erudiri cupiebant, per demonstrationem statustempli ad docendum provocabant. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Supra, iv, 34: Seorsum discipulis suis disserebat omnia. Audaciam autem iste accepit a facto Abraha, Genes. xvii, 17: Num celare potero Abraham qua gesturus sum ? Amos, ii, 7 : Non facit Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.

Hac igitur fiducia dicit iste pro omnibus : « Magister, » cujus doctrinam secuti sumus. Joan. ii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.

« Et respondens Jesus ait illi, »

In communi desolationem praedicens. Vides has magnas aedificationes, » tam in templo quam in aliis habitaculis Sacerdotum ? II Paral. ii, 3 : Domus quam aedificare cupio magna est : magnus est enim Deus noster.

« Non relinquetur lapis super lapiden, » propter peccata inhabitantium, « qui non destruatur, » hoc est, comminuatur. II Machab. v, 20 : Locus particeps factus est populi malorum. Destruitur etiam quia in figura fuit factus : et ideo apparente veritate destruitur figura. Jerem. xxvi, 18 : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus Domini in excelsa silvarum.

« Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas. »

Hic incipit pars in qua in speciali describitur excidium.

Et habet duas partes : in quarum prima a discipulis proponitur quaestio : in secunda autem, ad quaestionem aptatur responsio, ibi, y. 5 : « Et respondens Jesus, cepit dicere illis. »

In prima harum tria dicuntur, scilicet, loci congruitas, quaerentium idoneitas, et quaestionis difficultas.

Dicit igitur : Et cum sederet, » animum quietum indicans. Psal. lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super Cherubim, mani-

<--- Page Split --->

festare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Super Cherubim enim sedens est super plenitudinem scientiae in aeternis illuminationibus quiescens. Apparens autem cora n Ephraim, etc., est se manifestans discipulis in sapientiae responsis. Discipuli enim sunt Ephraim in fructu, Benjamin in contemplatione, et Manasses in sui et suorum oblivione.

« In monte Olivarum. » Ibi locus propter fomenta luminis congruebat illumiinationi. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aetemis.

« Contra templum. » Glossa : « Ubi ipse situs corporis congruebat verbis : quia jam contra templum et Synagogam faciem obfirmaverat. » « Hieronymus : « Mons ille non infructuosas arbores « generat : sed oliveta gignit, quibus lu- « men alitur, umbra fugatur, requies « lassis tribuitur, infirmitas solvitur. » Hæc omnia oleum fertilitate, significatione misericordiæ, fomento luminis, illuminatione, unctione pedum, et unctione membrorum. Cantic. i, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Eccle. ix, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat.

« Interrogabant eum, » qui magis erant idonei, « separatim, » qui secretis ejus semper interesse consueverunt, « Petrus, » Apostolorum vertex, « et Jacobus, et Joannes, » qui in omnibus familiarius sibi admissi fuerunt, « et Andreas, » qui primus ad testimonium Joannis ad Christum conversus fuit. Joan. 1, 40 : Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

« Quando ista fient, » de templi destructure, quia scimus quod tunc nihil eis regnum tuum prævalebat. Act. 1, 6 : Qui convenerant interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel ?

« Et quod signum erit quando hæc omnia incipient consummari ? » Omnia dicit, quia multa ad hæc quæ dicuntur exiguntur, in depressione potestatis, in amissione loci, in destitutione auxilii, et in destructione templi : et ideo dicit omnia.

In hoc autem discipuli laudantur quod desiderant finem Judææ et mundi : quia pro hoc sciunt quod incipiet felicitas Sanctorum et beatitudo Eccle. v, 11 : Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat, hoc est, somnus æternæ contemplationis, sicut peregrinus quærit via æ terminum. Ad Hebr. xi, 13 et 14 : A longe promissiones adspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Sic mercenarius quærit finem temporis laboris sui, Job, vii, 2 et 3 : Sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Sic prægnans computat menses parturitionis suæ, Joan. xvi, 21 : Mulier cum parit, tristitiam habet : cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

« Dic nobis quando ista fient? et quod signum erit quando hæc omnia incipient consummari ? »

Ecce quaestiones duas faciunt: unam de tempore, et aliam de signis tempus praecedentibus.

Dicit igitur : « Dic nobis, » familiaribus tuis. Joan. xv, 13 : Vos autem dixi

« Et respondens Jesus, cæpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :

Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum : et multos seducent. »

« Et respondens Jesus, cæpit, » quia propter infirmitatem discipulorum consummare dicenda non potuit, « illis di-

<--- Page Split --->

cere, » Joan. xvi, 12 : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

« Videte, etc. »

Hic incipit pars in qua particulariter signa destructionis determinat.

Habet autem duas partes : in quarum prima ponuntur signa communia et adventus Domini ad judicium extremum, et destructionis Judae : in secunda autem, specialia signa ponuntur adventus ad universale et ultimum judicium, ibi, 7. 19 : « Erunt autem dies illi tribulationes tales, etc. »

Adhuc in prima harum primo ponit signa propinqua, ibi, 7. 14 : « Cum autem videritis, etc. »

In primo duo facit : in quorum primo duo tangit signa tristitiae : et in secundo, intermisceat quaedam de consolatione, ibi, 7. 10 : « Et in omnes gentes, etc. »

Adhuc in prima triplicia signa inducit : quorum primum est, signum seductionis a veritate : secundum autem, signum commune de pacis impugnatione, ibi, 7. 7 : « Cum audieritis autem, etc. » Tertium autem, signum speciale de fidelium admonitione et admonitionis ratione, ibi, in medio 7. 7 : « Ne timueritis, etc. »

« Videte ne quis, » cujuscumque apparitionis in religione, « vos seducat, » ut a veritate fidei devietis. Ad Coloss. 11, 18 : Nemo vos seducat. II ad Thessal. 11, 3 : Ne quis vos seducat ullo modo.

tionem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati. Ad Philip. 11, 18 : Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis,... inimicos crucis Christi.

« In nomine meo, » hoc est, nomen meum invocantes et signa facientes. Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia ejicimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.

« Dicentes, » ex praesumptione, « quia ego sum » Christus Dei electus, quorum unus fuit Judas Galilaeus, et unus Theodas, de quibus dicitur in Act. v. 36 et 37. Praecipuus tamen in primitiva Ecclesia fuit Simon Magus, qui sicut dicit Hieronymus, credebatur esse magna virtus Dei. Qui inter caetera in suis voluminibus scriptum hoc dereliquit : « Ego sum « sponsus, ego sum omnipotens, ego sum « anima Dei, ego sum sermo Dei. »

« Et multos sedueent, »

Seorsum abducentes a veritate. Et maxime Simon qui omnes fere viros Ecclesiasticos in suam seduxit haeresim. Act. viii, 18 et 19 : Cum vidisset Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens : Date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Eccle. x, 19 : Pecuniae obediunt omnia.

« Multi enim venient. »

Ratio est admonitionis. Et bene dicit : « Multi, » quia in multa partiti. I Joan. iv, 1 : Multi pseudoprophete exierunt in mundum. Sapient. iv, 3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis.

« Venient, » non missi a me. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipistis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. II ad Thessal. ii, 10 et 11 : Ideo mittet illis Deus opera-

« Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri, sed noindum finis. »

Tangit signa quae fiunt de impugnanda pace, et ante excidium Judae, et ante finem mundi communiter. Haec autem tangit dupliciter, scilicet, in communi, et in speciali.

In primo duo dicit : signum impug-

<--- Page Split --->

nandæ pacis, et confortationem contra instantiam tribulationis.

Dicit igitur : « Cum audieritis bella, » remota a Judæa, « et opiniones bellorum » majorum, que surrectura opinantur, per quæ Sanctorum probatur patientia. Jacob. 1, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri; in nullo deficientes.

« Ne timueritis. »

Confortationem contra hæc mala inducit, et rationem confortationis.

Dicit igitur : Ne timueritis. » Luc. xii, 4 : Ne terreaminini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. Proverb. xxviii, 1 : Fugit impius, nemine persequente : justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. Proverb. xii, 21 : Non contrustabit justum quidquid ei acciderit.

Et subjungit istius confortationis rationem : « Oportet enim hæc fieri, » hoc est, conveniens est ad probationem electorum. I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut hi qui probati sunt manifesti fiant in vobis.

« Sed nondum statim finis, » nec Judææ, neque mundi : quia ista sunt signa remote incipientia non propinqua. Unde, Luc.xxi, 28 : His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.

rum gentium. Isa. xix, 2 : Pugnabit vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem.

« Et regnum super regnum : » Romanorum regnum contra regnum Judæorum : ut intus per seditionem, et extra per bella debiles in sua destrucione inveniantur. Luc. xxi, 9 : Cum audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. Gregorius : « Bella quippe ad hostes pertinent, sedi- « tiones ad cives. Ut ergo nos indicet in- « terius exteriusque turbari, aliud nos « fatetur ab hostibus, aliud a fratribus « perpeti '. » Isa. ix, 20 : Unusquisque carmen brachii sui vocabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam.

« Et erunt terremotus per loca, et fames. »

Secundum signum quod terremotus magni ante destructionem Judææ apparuerunt. Luc. xxi, 11 : Terremotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Ex aeris enim distemperantia fames exoritur, eo quod fructus non nascuntur : in tantum autem in excidio hoc malum accrevit, quod mulieres nobiles suos proprios filios comederunt. Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium cozerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.

8

« Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terremotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. »

Hæc sunt signa propinquiora. Et duo dicit : signa periculi, et cautelam.

Signa autem sunt tria : quia scilicet, « Exsurget gens contra gentem : » gens scilicet Judæorum contra gentem vicina-

« Initium dolorum hæc, »

Sed non consummatio. Quia finis dolorum multo est acerbior: ista enim sunt temporalia, sed consummatio dolorum erit æterna. Matthæi, xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

<--- Page Split --->

« Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis : et ante præsides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis. »

Jesu contumeliam pati. II ad Corinth. xi, 23 : Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum. II Machab. vii, 1 : Flagris et taureis cruciati.

« Et ante reges, »

Cautos reddit, et ponit hic cautelam. Dicit autem tria : monet enim cavere, et dicit cautelæ necessitatem, et passionis honestatem.

Dicit igitur: « Videte vosmetipsos, » hoc est, considerate ut vobismetipsis caveatis. Matth. x, 17: Cavete autem ab hominibus. Act. xx, 28: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Glossa: « Quare hæc omnia inferantur dicit: « Videte, etc. : » ea enim vel sola vel maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones simul et confessores impia crudelitate vexabant: et ideo multum erat Apostolis cavendum. »

« Tradent enim vos. »

Ecce necessitas cautelæ : quia « tradent vos, » proditione ad damnationem, « in conciliis » consistoriorum suorum, in quibus accusationes contra vos et sententias inquirent. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea. Isa. i, 13 : Iniqui sunt cætus vestri.

« Et in synagogis, » hoc est, conductionibus et congregationibus post concilii sententiam, « vapulabitis, » plagas recipietis, et flagellationes. De hac synagoga dicitur, Eccli. xxi, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Apocal. ii, 9 : Blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. De vapulatione dicitur, Act. v, 41 : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine

Majores, « et præsides, provinciarum judices, « stabitis » judicandi. Jacob. ii, 6: Divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia. Unde, Ecclesiasticus, li, 7, petit se liberari a rege iniquo et a lingua mendacii. Daniel. iii, 32 : Tradidisti nos in manibus inimcorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram.

« Propter me. »

Honestissima causa est passionis. Matth. v, 11 et 12 : Beati estis cum maledizerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me : gaudete, et exsultate. I Petr. ni, 14 et 13 : Si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris.

« In testimanium illis. » Hic est fructus, ut illis testificemini fidei veritatem : quod erit eis testimonium salutis si crediderint : vel, « testimonium » condemnnationis si non crediderint. Act. ix, 15 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Unde, Luc, xvi, 27 et 28, dives in inferno petivit ut Lazarus testetur fratribus suis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Act. i, 8 : Eritis mei testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terra.

« Et in omnes gentes primum opor- 10 tet prædicari Evangelium. »

<--- Page Split --->

Intermiscet hic aliquid consolationis.

Tangit autem tria : profectum prædicationis, administrationem sapientiae et eloquentiae pro eis satisfacientem, et pro omnibus qui perseveraverint promissionem salutis.

Dicit igitur : « Et in omnes gentes. » Glossa : « Divinitus procuratum est ut patefacta per orbem evangelicae fidei gratia, ipsum templum cum ceremoniiis tolleretur, ne forte aliquis parvulus adhuc ac lactens in fide, si videret manere illa a Prophetis facta a Domino instituta : admirando sanctum seculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata, » Hæc ergo est consolatio, ut prius per orbem veritas prædicetur. Isa. xxvii, 6: Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et inplebunt faciem orbis semine. Alia Glossa : « Ne de perditione gentis vestræ tristemini, quia socios de omnibus gentibus estis habituri. »

Et hoc est : « In omnes gentes, » longe lateque, « primum, » ante finalem templi destructionem prædicaverunt discipuli, quorum fama pervolavit totum orbem terrarum, « oportet prædicari Evangelium. » Psal. xvii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Mæc. xvi, 15 : Prædicate Evangelium omni creaturæ. Et tunc persequentibus vos Judæis apud gentes habebitis refugium. Isa. xvi, 3 et 4 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas... Moab esto latibulum eorum. Unde in historia Hegesippi dicitur, quod cum vasteretur Judæa, fideles qui in Judæa erant, admoniti per oraculum recedentes a Judæa salvati sunt in finitimis regionibus, ita quod eos gladius Romanorum non invenit.

sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. »

Secundum est in quo ad consolationem traditionis dicit qualiter Spiritus pro eis loquentis accipient donum consolationis.

Dicit igitur : Et cum duxerint vos, » ad concilia, et synagogas, et reges, et præsides, « tradentes, » prodiitose ad supplicia, « nolite, » in humano sensu confidentes, « præcogitare, » per humanam sapientiam, « quid loquamini. » II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Eccli. xliii, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. I ad Corinth. i, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Abdiae, y. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.

« Sed quod datum vobis fuerit, »

A Spiritu sancto. Psal. lxxx, 11 : Dilata os tuum, et implebo illud. Datur autem a Spiritu sancto quidquid per studium divinae Scripturae, et contemplatione Spiritus sanctus revelaverit. Unde hoc quod dicit, non dicit ut non præmeditemur, sed ut in humana sapientia spem non ponamus : quin semper oremus ut Spiritus sanctus et illuminare cor dignetur, et dirigere linguam. Luc. xii, 11 et 12: Cum inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere 1.

« Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini :

Et hoc est quod dicit : « Sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquamini. » Luc. xxi, 15 : Ego dabo vobis os

<--- Page Split --->

et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

« Non enim vos estis. »

Ratio est antedictorum, quia « vos, » inquam, homines ab humano sensu, « non estis loquentes. » Sapient. ix, 14 : Cogitationes mortalium timide, et incerte providentiae nostrae. Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.

« Sed spiritus sanctus. » Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Act. ii, 4 : Ceperunt loqui variis linguis Apostoli, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.

« Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes et morte afficient eos.

Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. »

Tertium est amarissimum genus perseutionis, quia non habet consolationem nisi de perseverantia quae est meritum salutis.

Dicit igitur : « Tradet autem, » proditione, « frater, » infidelis, « fratrem, » fidelem, « in mortem » Jerem. ix, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit. Mich. vii, 2 : Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur.

« Et pater filium, » supple, tradet in mortem : pater infidelis filium fidelem. Hic est pater de quo dicitur, Ezechiel. xvi, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.

« Et consurgent filii, » infideles, « in parentes, » hoc est, contra parentes fideles. I Reg. xvii, 8 : Conjurastis omnes adversum me. Matth. x, 35 : Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, etc.

« Et morte afficient eos. »

Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.

« Et eritis odio omnibus »

Humanum sapientibus. Joan. xv, 19 : Quia ego elegi vos de mundo, odit vos mundus.

« Propter nomen meum. » Hoc est, consolationis : quia delectabile est propter amorem nominis Domini esse odiosum. Psal. lxxvii, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

« Qui autem sustinuerit in finem. »

Ecce consolatio perseverantiæ : « hic salvus erit. » Ezechiel. ix, 6 : Omnem super quem videritis thau, ne occidatis. Thau enim ultima littera alphabeti hebraici est figuram crucis habens (Γ), et perseverantiam in cruce significat. Apocal. t, 12 et 13 : Vidi... similem Filio hominis, vestitum podere. Poderis est talaris vestis, et significat perseverantiam usque in finem : quia talus est finis corporis. Sapient. xvii, 24 : In veste poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia : quia omnes per perseverantiam sunt salvati ab initio mundi qui salvati sunt.

« Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat. »

Tangit hic signa valde propinqua desolationis.

<--- Page Split --->

Dicit autem duo : signum propinquum, et consequens periculum. :

Dicit igitur : « Cum autem videritis, » oculis corporis, « abominationem desotationis, » hoc est, quae in proximo desolationem instare significat, « stantem ubi non: debet. » Glossa : « Matth. xxiv, 15, in loco sancto : quod ideo est, quia in loco sancto abominatio stare non debet. » Glossa : « Potest abominatio vel Antichristus intelligi, vel imago Caesaris quam Pilatus in templo posuit, vel statua Adriani equestris, quae in ipso Sancto sanctorum loco multo tempore stetit. » Abominatio quoque secundum veterem scripturam idolum nuncupatur : et ideo addit : « Desolationis, » quia in desolato templo atque deserto idolum positum est. Daniel. ix, 26 : Post finem belli statuta desolatio. II ad Thessal. u, 4 : Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.

« Qui legit, »

In Prophetis qui hoc prædixerunt, et maxime in Daniele, x, 11.

« Intelligat » esse completum. Vel, « qui legit » præterita impleta, « intelligat » etiam futura quae restant esse implenda. Luc. xviii, 31 : Consummabuntur omnia quae scripta sunt de Filio hominis. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. Daniel. xi, 38 : Deum autem Maozim in loco suo venerabitur, et deum, quem ignoraverunt patres ejus. Deuter. xxxii, 17 et 18 : Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

« Tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes :

Et qui super tectum, ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua :

Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!

Orate vero ut hieme non fiant. »

Narrat hic instans periculum, dicens : « Tunc, » omnes Judæi, « qui in Judæa sunt fugiant ad montes, » hoc est, ad deserta. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est.

« Et qui super tectum, »

Ad adspiciendum venientem hostem ascendit. Isa. xiii, 1 et 2 : Quidnam tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? Clamoris plena, etc.

« Non descendat in domum suam, » cum mora et inquisitione rerum suarum, quia si moram traxerit in fuga, pro certo comprehendetur. Amos, 11, 14 et seq. : Peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et veloz pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus fugiet.

Et hoc est quod sequitur : « Nec introeat, ut tollat, » cum mora, « quid de domo sua, » quia tantum erit periculum quod a fuga præoccupabitur : et sic etiam multi qui nimis diu cogitant ordinare de domo sua, adhuc sæpe præoccupantur. II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. Hieronymus in Proæmio primo galeato : « Si « habes in tua potestate rem tuam, ven- « de : si non habes, projice. Hærenti in « salo naviculæ funis magis est præci- « dendus quam solvendus. »

<--- Page Split --->

« Et qui in agro erit, »

Forte ad agri fructus colligendos, vel ad agrum excolendum, « non revertatur retro, » ut fructus collectos domum deducat, vel ut instrumenta cultus agri in domo reponat: quia periculum instat. Et quia tales laboratores cultiora vestimenta domi relinquunt, ideo dicit quod « non revertatur tollere vestimentum suum » cultius, ut illud secum asportet : quia intercipitur ei via ab hostibus. Isa. xxx, 16 et 17: Velociores erunt qui persequentur vos. Mille homines a facie terroris unius: et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis.

asperitas hiemis a fuga vos prohibeat. Glossa : « Matth. xxiv, 20, dicit : Orate ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : quia in sabbato propter religionem et hieme propter temporis asperitatem fuga non patebit. » Hæc tamen Glossa spiritualiter exponit sic dicens : « Orate autem ne finiatur fructus operis vestri cum fine temporis. » Hieme enim finitur fructus, sabbato tempus. Fructus enim qui tempore finiuntur temporales sunt. Cantic. ii, 11 : Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.

« Erunt enim dies illi tribulationes 19 tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus, usque nunc, neque fient.

Quia pondere uteri fugere non poterunt : et ideo deficientes scindentur, ne fructus ex eis proveniat. IV Reg. xv, 16 : Percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erat in ea..., noluerant enim aperire ei : et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas. Isa. xxxvn, 3: Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.

« Et nutrientibus in illis diebus » tante tribulationis, quia nutrientes nec curam infantibus exhibere possunt, nec studere ad cibum unde lac dent filiis suis. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Thren. ii, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. Vel forte ideo, ut dicit Hegesippus, quia natos coactæ sunt matres comedere. Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium cozerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.

« Orate vero ut hieme non fiant. »

Quia omnibus testantibus impedimentis de tollendis rebus, vel pondere prægnantium, vel sollicitudine nutriendi,

Et nisi breviasset Dominus dies, 20 non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. »

Tangit hic specialiter signa diem extremi judicii praecedentia.

Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima dicit signa praecedentia : in secunda autem, confirmat veritatem illorum, ibi, y. 30 : « Amen dico vobis, quoniam non transibit, etc. » In tertia autem, dicit quod dies ultimi judicii est hominibus occulta, et occultationis innuit causam, ibi, y. 32 : « De die autem illa, etc. »

Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima dicit tribulationis extremæ acerbitatem et periculum : in secunda autem, ipsorum signorum vicinum signum ponit, ibi, y. 24 : « Sed in illis diebus, etc. »

Adhuc autem prior harum dividitur in duas partes : in quarum prima tribulationis dicit acerbitatem : et in secunda, seductorum dicit periculositatem, ibi, y. 21 : « Et tunc si quis vobis dixerit, etc. »

In prima harum tria dicuntur : describitur enim tribulationis acerbitas, de-

<--- Page Split --->

scribitur ejusdem brevitas, et describitur causa brevitatis.

Dicit igitur: « Erunt enim dies illi, » ante finem ultimae destructionis, « tribulationes tales. » Glossa : « Hoc proprie ad Antichristum refertur, quando crebriora et acerbiara tormenta inferentur fidelibus, et quod gravius est, signa quoque comitabuntur. »

« Quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, » cum ante semper mali bonos sint persecuti a primo Abel justo quem occidit Cain 1. II ad Timoth. 111, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

« Usque nunc. » Daniel. xii, 1 : Veniet tempus quale non fuit ex quo gentes esse caperunt super terram. Quia tres fuerunt Ecclesiae persecutiones: prima, tyrannorum: secunda, haereticorum: tertia, falsorum fratrum: ultima autem persecutio conflabitur ex omnibus his.

« Neque fient » ulterius tales tribulationes. Psal. cxiv, 3 et 4 : Tribulationem et dolorem inveni : et nomen Domini invocavi. Isa. xix, 3 : Dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti.

« Et nisi breviasset Dominus dies. »

Hoc est de consolatione, quia summum mali diu durare non potest. « Non fuisset salva omnis caro, » quia caro infirma est, et diu tribulationem sustinere non potest. Genes. vi, 3 : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. E1loquitur ibi Dominus de spiritu ira sua quem infirmitas carnis diu sustinere non potest. Psal. xxix, 6, ubi nos habemus : Quoniam ira in indignatione ejus, ibi habet translatio Hieronymi : « Ad momentum et parumper « abscondi faciem meam a te. » Job, xxvi,

14 : Cum vix parvam stillam sermonis audierimus, quis poterit tonitruum ma- . gnitudinis illius intueri ?

« Sed propter electos, quos elegit. »

Tertium est propter quos breviavit : et hoc est propter electos, quos elegit finaliter a massa perditionis separando.

« Breviavit dies » extremè tribulationis : vel post mortem Antechristi, sicut dicitur, Daniel. xii, 1 et seq., quia tunc dabuntur quadraginta dies in pœenitentiam, ut hi qui converti volunt agant pœenitentiam. I ad Corinth. vii, 29 : Tempus breve est. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Joan. xvi, 19 : Modicum, et non videbitis me. Hoc una Glossa exponit de tempore ante judicium, quod modicum est respectu aeternitatis. Apocal. i, 3 : Tempus enim prope est. Isa. xiii, 6, et xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel.

« Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprotehæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. »

Tangit periculum seductionis in falsis Prophetis.

Et tangit tria : periculum seductionis, admonitionem provisionis, et signa vicina dominicae ad judicium manifestationis.

Dicit igitur : « Et » in diebus illis, « tunc, » in ultima persecutione, « si quis, » cujuscumque professionis vel auctoritatis, « vobis, » vel successoribus

<--- Page Split --->

vestris, vel plebibus vobis commissis, « dixerit : Ecce hic est Christus, » in unius vel alterius haeresis conventiculis, sicut Arius in sua perfidia dixit Christum, et Donatus in sua, et Mahumeth in sua : et ita venient multi similia dicentes in novissimis temporibus.

« Ecce illic. » Et inducent auctoritates Scripturae male intellectas ad sua perfidia confirmationem. II ad Timoth. un, 1: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa : et, post pauca, iv, 4: A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur : et paulo ante, §. 3: Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus.

« Ne credideritis. » Deuter. xiv, 8 : Non acquiescas, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis.

Et dicit causam :

« Exsurgent enim. »

rationem Satanæ, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt.

« Ad seducendos, » qui pessimus est finis, « si fieri potest, » 'hoc est, si fieri posset, « etiam electos, » quod Deus elegit non seducendos finaliter. Et hoc ideo contingit, quia veritati credere noluerunt. II ad Thessal. ii, 10 et seq.: Ideo, quia charitatem veritatis non receperunt, mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

« Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,

Et stellea cœeli erunt decidentes,et virtutes quae in cœelis sunt movebuntur. »

In tempore illo, « pseudochristi, » qui revera Antichristi erunt, sed se Christos esse mentientur. I Joan. ii, 18: Antichristi multi facti sunt. Et, ibidem, iv, 3: Omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est : et hic est Antichristus de quo audistis quoniam venit.

« Et pseudoprophete, » qui visiones et somnia prædicunt ut homines a fide catholica avertant. Deuter. xii, 1 et seq. : Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat : et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis : non audies verba prophetae illius, aut somniatoris. Matth. vi, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

« Et dabunt signa et portenta, » quae digito produntur et demonstrantur propter admirationem. II ad Thessal. ii, 9 et 10 : Cujus est adventus secundum ope-

Admonitio est cautelæ : et quia jacula quae prævidentur minus feriunt, ideo dicit : « Ecce prædixi vobis. » Joan. xiv, 29 : Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.

« Sed in illis diebus, »

Periculosæ tentationis Antichristi, « post tribulationem illam, » quam in persequendo Sanctos movebit Antichristus : jam Antichristo mortuo, cum jam Judæi cognoverint se esse deceptos, « sol contenebrabitur : » et quia sol contenebrabitur, ideo etiam « luna, » quæ non habet lumen nisi a sole, « non dabit splendorem suum, » ad cursum generationis et corruptionis causandum.

« Et stellea cœeli, »

Quæ in imaginibus suis sunt causæ figurarum in inferioribus, « erunt decidentes, » non quod corporaliter cadant

<--- Page Split --->

de cœlo, sed quoad effectum quem in sphæra generatorum et corruptorum facere consueverunt. Joel, iii, 13 et 16 : Sol et luna obtenebrati sunt, et stelle retrazerunt splendorem suum : et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. .

« Et movebuntur » cœli et terra. Isa. xxiv, 23 : Erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus. Isa. xiii, 10 : Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Apocal. vi, 12 et 13 : Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stelle de cœlo ceciderunt super terram. Glossa Hieronymi : « Stellæ erunt decidentes a « lumine, quando pœnae deerit semen « Abrahæ cui sunt assimilatæ. »

oculis corporis, « Filium hominis, » in forma humanitatis, in qua judicatus et condemnatus est ab eis, « venientem in nubibus, » ut ex nube terribilis appareat. Apocal. i, 7 : Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Unde, Act. i, 11, cum Apostoli a se recedentem viderent in nubibus, responsum fuit eis ab Angelis : Sic veniet quemodmadium vidistis eum euntem in cœlum.

« Cum virtute magna, » contra inimicos quos deprimet, « et gloria, » propter bonos quos glorificabit. Matth. xxvi, 64 : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Dei, et venientem in nubibus cœli. Luc. xxi, 27 : Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

« Et virtutes quae in coelis sunt, »

« Et tunc, »

Ut cœlos moveant Angeli qui Virtutes vocantur, « movebuntur, » a consueto ordine officiorum suorum : quia tunc majora dabunt signa. Matth. xxiv, 29 : Virtutes cœlorum commovebuntur. Psal. cui, 21 : Benedicte Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatetem ejus. Glossa : « Quid mirum tremere homines, cum adspectu divini judicii tremant Angelicæ potestates ! » Unde, Job, xxvi, 11 : Columna cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Quid patietur virgula deserti, ubi patietur cedrus Libani ?

« Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27 Et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum cœli. »

Tangit modum venientis judicis, dicens : « Et tunc videbunt, » et boni et mali

Ante Resurrectionem communem, « mittet Angelos suos, » qui administratorii spiritus erant in merito, ut etiam congregent bonos et malos in judicio : « et » per illos, « congregabit electos suos, » ab omnibus elementis in qua putrefactione resoluti sunt. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Unde Glossa : « Ut triticum de area totius terrae ventilatum congregent in horreum cœli. »

« A quatuor ventis, » scilicet Aquilonis et Austri, Orientis et Occidentis, et omnibus mediis spatiis. Et hoc est secundum terrae latitudinem, secundum quatuor elementa, quae alio modo septem esse dicuntur climata secundum latitudinem a Meridie in Aquilonem mensurando per totum ortum et occasum, laudabile nomen Domini.

« A summo terrae, » secundum longitudinem terrae, quae mensuratur ab ortu solis usque ad occasum secundum distantiam lineæ meridianæ in omni loco habitabili, « usque ad summum cœli, » in eadem longitudinis mensura. Isa.

<--- Page Split --->

XLI, 3 et 6 : Adducam semen tuum... Dicam Aquiloni: Da : et Austro : Noli prohibere. Ezechiel. xxxvn, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et'reviviscant.

Sic ergo signa adventus Domini sunt determinata. Hæc autem quidam mystice exponunt : sed quia hæc fidem catholicam sonant, ideo hæc aliter quam jacent exponere non audemus. Dicunt enim Hieronymus et Gregorius quod hæc magis speranda sunt quam tractanda.

bolam, quia inter omnes arbores ultimo vernat et fructificat : et postquam fructificare incepit, ante aliam hiemem non cessat : et ideo signum est æstatis. Et similiter ea quæ inducta sunt proxima signa sunt ultimæ consummationis, in qua mundus reflorebit et justitiæ sereno lumine resplendebit. Unde, Judicum, ix, 11, dixit ficus : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter ligna promovear ? Dulcedo enim ficus dulcedinem significat futurorum gaudiorum. Psal. lxxvi, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

« A ficu autem discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :

Sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. »

« Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. »

Ponit per similitudinem signum certitudinis a ficu sumptam : quia illa si mala est, mala est valde : et si bona est, bona est valde. Et quia judicium valde malum est malis, et valde bonum justis, ideo ab hac arbore sumit parabolam, hoc est, sermonem similitudinis.

« Cum jam ramus ejus, » de gemma ejusdem anni exortus, « tener fuerit, » et humidus et calidus, « et nata fuerint folia, » propter fructus operimenta, « cognoscitis quia in proximo est æstas, » ad refloritionem. Cantic. n, 13 : Ficus protulit grossos suos, vineæ florentes odorem dederunt. Et præcedit, ». 11 : Jam hiems transiit, imber abiit et recessit.

« Sic et vos, »

In successoribus vestris, « cum videritis hæc fieri, » ultimæ consummationis prænuntia, « scitote, » securi, « quod in proximo sit in ostiis, » hoc est, quod judicium jam intrat super homines ac si sit in ostiis. Job, v, 9 : Ecce judex ante januam assistit.

Ab arbore enim ticu sumit istam para-

Omnium inductorum, quia supra humanum sensum sunt, ponit hic confirmationem.

« Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc » hominum, vel Judæorum, vel etiam fidelium, « donec omnia, » ad gratiam et judicium pertinentia, « fiant, » hoc est, impleantur. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.

« Cœlum et terra transibunt. »

Cœlum quoad usum et formarum revolutionem. Quia sicut tradunt Philosophi, cœlum revolvitur per formas, propter formarum in inferioribus renovationem. Tunc autem stabit : et hoc modo vocatur cœlum a xo^oov, quia quoad hoc atteritur, quia secundum formas non revolvetur. Job, xiv, 12 : Donec alteratur cœlum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. I ad Corinth. vii, 31 : Præterit figura hujus mundi. Glossa : « Non substantia. » Et hoc vocat Petrus cœlo-

<--- Page Split --->

rum liquefactionem 1 : quia in igne qui praeedit faciem judicis, quoad talem revolutionem quae generationi deservit liquefiet, sed in substantia manebit. II Petr. iii, 10 : Adveniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera exurrentur. Glossa tamen exponit de cœlis aereis ad quos ascendet ignis, faciem mundi exurens.

« Et terra transibunt, » quoad faciem istam terrae exteriorem, quae generationi et corruptioni deservit. Et haec est opacitas terrae in frigido et sicco : tunc autem erit perspicua, sicut crystallus vel vitrum. Transibit ergo quoad exteriorem qualitatem, sed non quoad substantiam. Isa. lxv, 17 et 18 : Ecce ego creo caelos novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaubebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo.

temporis, et praeceptum sollicitae observationis.

De primo dicit : « De die autem illo vel hora. » Diem vocat non propter qualitatem temporis, sed propter lucem clarea manifestationis. Matth. xxiv, 27 : Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit adventus Filii hominis 2. Apocal. 1, 7 : Videbit eum omnis oculus.

« Vel hora, » quando ad judicium veniet. Luc. xii, 40 : Qua hora non putatis Filius hominis veniet.

« Nemo scit, »

In Ecclesia. Quia scire non expedit : melius est enim nobis sempersolicitos esse, quam scire horam, et ideo ante horam semper esse pigriores. Act. 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate.

« Neque Angeli in cœlo, »

« Verba autem mea, »

Fundamentum aeternae veritatis habentia, « non transibunt. » Psal. ci, 26, et seq. : Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

« De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in cœlo, neque Filius, nisi Pater. »

Tangit de illius temporis occultatione propter nostram sollicitudinem, ut semper simus parati.

Qui tamen plura quam homines cognoverunt : hoc enim non est de pertinentibus ad beatitudinem. Matth. xxiv, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater.

« Neque Filius, »

Per humanam naturam : vel, « neque Filius, » quia non facit nos scire, cum tamen ipse sciat, scilicet, Patrem manifestans : et ideo dicitur, I ad Thessal. v, 2 : Quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet 3. Fur autem in furno, hoc est, in nigro venit hominibus occultatus. Matth. xxiv, 44 : Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

Et ideo dicuntur hic duo : occultatio

1 Cf. Isa 11, 6 : Cæli sicut fumus liquescent, etc.

2 Cf. Luc. xvii, 24.

3 Cf. II Petr. ii, 10 ; Apocal. iii, 3 et xvi, 13 ; Matth. xxiv, 36.

<--- Page Split --->

« Nisi Pater, »

A quo fons omnis cognitionis est : in quo tamen fonte habitant Filius et Spiritus sanctus. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. Et ideo dicit Glossa : « In Filio sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi ' : ideo abscondit, quia scire nobis non expedit. » Unde, Act. 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. In quo ostenditur ut sciat, sed nosse omnibus non expediat, quod semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi illa die judicandi. Scit ergo Filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti.

Et ideo præceptum cautelæ subjungit, dicens :

Eccli. xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum. Psal. ci, 8 : Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto : qui solus, et præ omnibus avibus mane vigilat.

« Et orate, » hoc est, affectum totum in Deum extendite. Luc. xxi, 28 : Respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Caput animæ est affectus in Deum oratione directus.

« Videte, » parte rationabili, « vigilate, » sollicitudine irascibili, « et orate, » concupiscibili.

Et subjungit causam :

« Nescitis enim quando tempus sit. »

33 « Videte, vigilate et orate : nescitis enim quando tempus sit.

34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet. »

Et hoc ideo nescitis, ut semper sitis parati. Luc. xii, 40 : Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Quia nescitis quando Dominus vester venturus sit. Et hoc idem continetur, Matth. xxiv, 42.

« Sicut homo, etc. »

Dicit autem hic quatuor : præceptum vigilantiae, causam, similitudinem, et finem.

Et hoc est : « Videte, » per circumspectionem, « vigilate, » per sollicitudinem, « orate, » per gratiae devotam voluntatem.

De visione, parum ante, §. 5 : Videte ne quis vos seducat. Et, parum infra, §. 9 : Videte vosmetipsos. Et iterum, §. 23 : Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia. Primo modo videre, est cavere malum : secundo modo videre, est considerare debitum : tertio modo videre, est cautum esse ad futurorum adventum.

« Vigilate, » hoc est, totum spiritum et caloris charitatem ad Deum expandite.

Ponit similitudinem : « Sicut homo qui peregre profectus, » in cœlum per ascensionem suam, « reliquit domum suam, » hoc est, facultatem domus suæ, « et dedit servis suis potestatem. » Matth. xxv, 13 : Unicuique secundum propriam virtutem. « Cujusque operis, » ad negotiationem multiplicandorum talentorum pertinentis. Sicut dicitur, Luc. xix, 13 : Et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

« Et janitori, » custodi domus, « præcepit ut vigilet, » ne aliquis domum irrumpat vel suffodiat : ita, supple, se habet vestrum negotium. Luc. ii, 8 : Vigilantes et custodentes vigilias noctis super gregem suum. Proverb. vim, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me.

<--- Page Split --->

35 « Vigilate ergo : nescitis enim quándo dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane :

Et subjungit causam tantæ sollicitudinis in vigilando :

« Ne cum venerit repente, »

36 Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate. »

Tangit vigiliarum finem. Tangit autem duos fines : unum citra alium, finis enim operis est quem dicit : « Nescitis enim quando dominus domus veniat, » hoc est facultatum dominus, qui venit rationem ponere cum servis suis. Matth. xviii, 23 : Assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

Et tempora horarum determinat : « Sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. » Quatuor horarum tenebras determinat. Et quia tota vita hominis in tenebris est, propterea hæ quatuor partes ætatis humanæ vitæ significant. Sero autem est juventus : media autem nox, virilis ætas : galli autem cantus, est senectus : mane autem, est putridum senium. Infantilis enim ætas potius est ingressus vitæ quam vita. Matth. xxv, 13 : Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi, ignorantiam enim Dei quidam habent, scilicet usque adhuc.

Hoc est, ex improviso. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habenti.

« Inveniat vos. » Proverb. vi, 9, 10 et 11 : Usquequo, piger, dormis ? paululum dormies, paululum dormitabis :... et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Matth. xxvi, 40 : Non potuistis una hora vigilare mecum ? Apocal. 11, 2 : Esto vigilans, et confirma cætera quæ moritura erant. Isa. xxvi, 9 : Spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.

Quod autem vobis, »

Apostolis et Prælatis Ecclesiarum, « dico, » quibus præcipuevigilare incumbit, « omnibus dico, » per sollicitudinem quam sibi quilibet impedere debet. Ad Roman. x, 12 : Non est distinctio Judæi et Græci. Marc. xiv, 38 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. II ad Timoth. iv, 5 : Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistæ, ministerium tuum imple, sobrius esto. De aliis dicitur, Proverb. xxiii, 35 : Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

<--- Page Split --->