CAPUT XII.
Parabolam narrat de vinea agricolis elocata, qui servos ac filium patrisfamilias occiderunt : tentatur a Pharisæis de censu Cæsari solvendo : et a Sadducæis de resurrectione : interrogatur a scriba de primo mandato : ipse véro rogat quo modo scribæ dicant Christum filium esse David, docens ab ipsis cavendum : viduam laudat ob duo minuta in qaqophylacium missa.
Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo 1, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Et iterum misit ad illos alium servum, et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis afiecerunt.
Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios, quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum, et nostra erit hæreditas.
Et apprehendentes eum, occiderunt, et ejecerunt extra vineam.
Quid ergo faciet Dominus vineæ?
Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
Nec Scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli 2 :
A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
Et quærebant eum tenere, et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis, ut eum caperent in verbo 3.
Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc et inscrip tio? Dicunt ei : Cæsaris.
Respondens autem Jesus dixit il-
1 Isa. v, 4 ; Jerem. 11, 24 ; Matth. xxi, 33 ; Luc. xx, 9.
2 Psal. cxvii, 22 ; Isa. xxviii, 46 ; Matth. xxi,
<--- Page Split --->
lis : Reddite igitur quae sunt Cæsaris Cæsari, et quae sunt Dei Deo 1. Et mirabantur super eo.
Et venerunt ad eum Sadducæi 2, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum, dicentes :
Magister, Moyses nobis scripsit ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo 8.
Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Et acceperunt eam similiter septem, et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem
Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas neque virtutem Dei?
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cœlis.
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob 4?
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Et accessit unus de Scribis qui audierat illos conquirentes 5, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi, Israel : Dominus Deus tuus Deus unus est 6 :
Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum 7. Majus horum aliud mandatum non est.
Et ait illi Scriba : Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus, et non est alius præter eum :
Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine : et diligere proximum tamquam seipsum majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis.
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt Scribæ Christum filium esse David?
Ipse enim David dicit in Spiritu sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 8.
Ipse ergo David dicit eum Domi-
<--- Page Split --->
num, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
turba jactaret æs in gazophylacium ; et multi divites jactabant multa.
Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro ' ,
Et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.
Et sedens Jesus contra gazophylacium a, adspiciebat quomodo
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
Et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium.
Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum.
IN CAPUT XII MARCI
ENARRATIO.
« Et cœpit illis in parabolis loqui. »
Hic tangitur de merito reprobationis et electionis.
Habet autem duas partes, secundum quod hoc meritum dupliciter describitur, Primo enim describit absolute : et secundo, describit respective, ibi, y. 41 ; « Et sedens Jesus contra gazophylacium, etc. »
Adhuc autem prima pars, in qua describitur meritum reprobationis absolute, dividitur in duas partes : in quarum prima describit demeritum : in secunda, ab hoc demerito dicit esse cavendum, ibi, y. 38 : « Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a Scribis, etc. »
Adhuc autem prior istarum dividitur in duas : in quarum prima ostendit demeritum illorum in observatione legis et
intellectu, quae ducunt ad cognitionem Dei et redemptoris : in secunda autem ostendit hoc demeritum in ignorantia ejus, qui est finis legis, ibi, y. 35 : « Et respondens Jesus dicebat, docens in templo, etc. »
Adhuc autem prior in duas partes dividitur : in quarum prima demeritum reprobationis ostendit in genere, hoc est, in perversa legis observatione : in secunda autem ostendit hoc idem demeritum in specie, ibi, y. 13 : « Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, etc. »
Adhuc autem prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima ponit parabolam, malos de malo merito erudientem : in secunda autem mali meriti eorum per effectum ponit reprobationem, ibi, y. 12 : « Et quaerebant eum tenere, etc. »
Adhuc autem parabola prima in quatuor dividitur paragraphs : in quorum primo describit Dei providentiam et curam in salutis procuratione. In secundo, malum meriti ostendit Synagogæ in talis procurationis ingratitudinem, et hanc immiscet in partem primam. In tertio, ostendit judicium reprobationis, ibi, y. 9 : « Quid ergo faciet Dominus vineæ,
<--- Page Split --->
etc. » In quarto, inducit consonantiam Scripturæ, ibi, ʒ. 10 : « Nec Scripturam hanc legistis, etc. »
Adhuc autem in prima parte tria dicuntur : præmittitur enim generalis modus doctrinæ, qui congruit infidelibus : secundo, proponit metaphoram vineæ : tertio autem ostenditur reprobatio in fructus negatione.
Dicit igitur : « Et capít illis, » ut ostendat illis periculum ipsorum. Act. xx, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Isa. xvi, 7 : His qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. Coctus enim later est suffragium, in quo quis sperat et non prodest.
« Parabolice loqui : » ut per similitudinem intelligere possent, et tamen non aperte intelligerent. Glossa : « Duabus de causis scientia veritatis occultatur quaerentibus : ut, aut qui quaerit minus inveniat : aut odio sive contemptu veritatis, est indignus cui debeat secretum aperiri. » Propter alterum horum dicitur : Adhuc multa habeo vobis dicere 1. Propter alterum vero : Nolite dare sanctum canibus 2. Matth. xiii, 13 : Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
« Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. »
Hic describit providentiam et curam Dei in salutis Judæorum procuratione.
Dicit autem quinque : plantationem, distinctionem, munitionem, cultum, et peregrinationem.
Dicit igitur : « Vineam, » hoc est Synagogam, sicut vineam electam ex personis Patriarcharum et Prophetarum, sicut ex viribus optimis. Jerem. 11, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum.
« Pastinavit, » hoc est, plantavit. Pastina est surculus vitis plantatus, a quo vitis surgit. Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditátis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine.
« Homo, » Deus : qui non a natura, sed ab affectu humano homo dicitur : quia perhumanum, hoc est, pium et benevolum habet affectum : unde de Spiritu Dei dicitur, Sapient. vii, 23 : Humanus, benignus, stabilis, securus. Unde Glossa : « Homo, Deus Pater humano affectu. » Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est, et vir Juda germen ejus delectabile.
« Et circumdedit sepem. »
Ecce distinctio, quia terminis latissimis et uberrimis distinxit eam ab aliis gentibus. Amos, vi, 2 et 3 : Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separari estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis, etc. Psal. lxxix, 10 et seq. : Plantasti radices ejus, et implevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Latissimos enim terminos et fertiles habuit Juda juxta latitudinem septem gentium. Deuter: xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Quædam tamen Glossa dicit, quod sepes est custodia Angelorum. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omni-
<--- Page Split --->
bus viis tuis. Isa. v, 5, maceriam circumdedit ei 1.
« Et fodit lacum. »
Tangit munimentum vineæ duplex : munimentum ad utilitatem fructus, scilicet « fodit lacum. » Litteraliter autem lacus hic dicitur torcular, quia in modum lacus fusum et expressum a botris, in se diffusum congregat vinum : et hoc torcular significat legem animæ impressam, exprimens vinum gaudii spiritualis intelligentiae et spiritus occulta legis revelans. Isa. LXIII, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Thren. I, 15 : Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda : quia non est exprimens legis intellectum nisi Dominus per Spiritum suum.
suis agens illuminationes. Luc. xx, 9 : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit multis temporibus : quia non sinebant eum intra se quiescere propter idololatriæ multiplex peccatum. Ezechiel. in, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo, supple, profficiscetur. Et hanc peregrinationem plangit Jeremias, xiv, 8, dicens : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Ad hanc enim peregrinationem Judæi compulerunt Dominum.
« Et misit ad agricolas in tempore 2 servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
Qui apprehensum eum ceciderunt, 3 et dimiserunt vacuum. »
« Et ædificavit turrim, »
Munitio est contra exteriores : turris autem hæc est regni et sacerdotii fastigium. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Cantic. iv, 4 : Turris David ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Isa. v, 2 : Ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit.
« Et locavit eam, »
Sub parte fructuum et in pretio, « agricolis, » Judæis colonis. Matth. xxi, 33 : Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, et sepen circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis.
« Et peregre profectus est. »
Peregrinatus enim est a mentibus et adspectibus nostris, quando se propter peccatum subduxit in cœlo cum Angelis
Hic similiter tangit fructuum requisitionem, et colonorum ingratitudinem sub duplici differentia. Primo enim sub triplici differentia mittit servos : et secundo sub simplici differentia mittit filium unicum. Et ad quamlibet istarum missionum se ingratos exhibuerunt.
Primam autem servorum differentiam tangit cum dicit : « Et misit, » auctoritatem suam nuntio committens, « ad agricolas, » hoc est, Judæos de cultura Dei gloriantes, « in tempore » recipiendarum fructuum de observatione legis secundum intellectum spiritualem, « servum, » Moysen legislatorem cum his qui cum eo erant. Michææ, vi, 4 : Misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
« Ut ab agricolis acciperet, » servus a populo Synagogæ, « de fructu vineæ, » in obedientia mandatorum et intellectu spiritualium ceremoniarum. Proverb. xxxi, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. Dulcis enim in opere est fructus
<--- Page Split --->
obedientiae, dulcis etiam in littera est fructus intelligentiae.
« Qui, » agricolæ (et tangit hic ingratitudinem) « apprehensum eum, » Moysen, quem sæpe circumdederunt ac si tenerent apprehensum, « ceciderunt, » verbis et factis provocantes. Psal. cv, 16 : Irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
Et sic sine fructus assignatione, « dimiserunt eum vacuum, » casso labore legationis suæ, sicut dicitur, Isa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Ita enim statim respersa fuit ista vinea spinis contradictionum, et urticis concupiscentiarum, quod Moyses ex labore suo cassatus est. Isa. xlix, 4 : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ.
« Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. »
Secunda differentia est missorum. Et hic missus significat David cum aliis Psalmistis, qui multi erant valde. David enim præcinebat in musicis : et quatuor concinebant, et quatuor millia succinebant : et sub his consonabat totus populus. Unde Glossa : David misit Dominus et alios Psalmistas, qui missi sunt post Moysen, ut cultores vineæ ad exercitium boni operis excitarent. Sed ipsum quoque Dávid, qui caput psalmodiæ et fons claruerat in Spiritu sancto, abjecerunt dicentes : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai 1 ?
Et hoc est quod dicit, « Et iterum, » secundo modo missionis, « misit ad illos, » vineæ cultores, « alium servum, » qui alio modo venit. Moyses enim venit
in terrore legis, David autem in suavitate metrici dictaminis, et musicorum numeris : ut sic corda territa per legem demulceret suavitate dictaminis, et musicorum organis ad exercitium bonorum operum. Psal. cxLvi, 1 : Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Psal. Lvi, 9 : Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Hieronymus in proæmio Galeato primo : « David noster symphonides Chri- « stum lyra prædicat, et ab inferis exci- « tat dormientem. »
« Et illum, » ordinem Psalmistarum, « in capite, » hoc est, in eo qui caput erat omnium, hoc est, in David, « vulneraverunt » regnum quod integrum erat, quasi corpus David scindentes in duo, sicut patet, III Regum, xii, 16, ubi recedentes ab imperio David dixerunt : Nunc vide domum tuam, David. Isa. viii, 6 : Eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae.
« Et contumeliis affecerunt, » ejicientes eum de regno : et filium stultum sibi præfecerunt 2. Psal lxxvii, 13 : Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psaltebant qui bibebant vinum.
« Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Adhuc ergo unum habens filium charissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. »
« Et rursum misit. » Tertia est differentia missorum. « Alium, » hoc est, totum cuneum Prophetarum cum Isaia duce in eruditionem populi venientium. Glossa : « Prophetarum chorum cum suis sociis, qui suis attestationibus popu-
<--- Page Split --->
lum convenerunt, et mala huic vineae ventura praedicaverunt. » Jerem. vii, 23 : Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens.
« Et illum, » qui dux Prophetarum fuit, Isaiam scilicet, « occiderunt, » cum serra lignea dividentes eum per medium. Ad Hebr. xi, 37 : Secti sunt, in occisione gladii mortui sunt.
« Et alios plures, » ut Jeremiam lapidantes, et Amos in tempore perforantes. « Cædentes quosdam, » virgis et flagellis. II ad Corinth. xi, 25 : Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum.
« Alios vero, » de sociis eorum occidentes. Matth. xxii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores, et homicidae fuistis. Glossa : « His servorum gradibus tribus omnes Doctores qui sub lege fuerunt intelliguntur. » Unde alibi, Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
Hi tres servi etiam nobis mittuntur, dum lex de observantia mandatorum admonet : psalmus ad jubilandum Deo in laude provocat : prophetia autem monet per cautelam vel spem futurorum suppliciorum vel præmiorum. De primo dicitur, Psal. xxxix, 9 : Legem tuam in medio cordis mei. De secundo item, Psal. lxxxviii, 16 : Beatus populus qui scit jubilationem. De tertio, Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut propheta tui fideles inveniantur.
« Et, » hoc est, etiam, « illum misit, » in carnem, ut nihil omitteret de pertinentibus ad conversionem agricolarum. Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ? Genes. xxxvii, 13, filio quem præ cunctis dilexit, dixit : Veni, mittam te ad eos. Ad Galat. iv, 4 et 5 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.
« Ad eos, » Judæos agricolas. Ad Hebr. ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Joan. iv, 22 : Salus ex Judæis est. Matth. xv, 24 : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.
« Novissimum, » in novissimo tempore, post quod alia non erit renovatio. Genes. xxxvii, 3 : Israel diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum. Qui significat Christum quem in ultima mundi aetate Pater de virgine nasci fecit.
« Dicens, » hoc est, ad modum deliberantis quid faceret se habens : et apud se « dicens, » in cordibus rationabilium hominum :
« Quia forte reverebuntur filium meum. » Quod dicit : Forte 1, liberi arbitrii ipsorum notat mobilitatem : unde Glossa : « Non hoc ignorando dicit, qui omnia novit, sed propter hoc ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas hominum servetur. »
« Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : Venite, occidamus eum, et nostra erit hæreditas.
« Adhuc ergo unum habens filium, »
Et apprehendentes eum, occiderunt, et ejecerunt extra vineam. »
Unigenitum, et ideo « charissimum. » Matth. ii, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui 1.
Tangitur ingratitudo colonorum.
Et hoc est : « Coloni autem dixerunt ad invicem, » conceptam malitiam confe-
<--- Page Split --->
rentes. Sapient. 11, 1 : Dixerunt impii cogitantes apud se non recte.
« Hic est hæres. » Hoc enim probabiliter cognoverunt per opera, quod Christus fuit unicus hæres totius vineæ, et omnis paternæ gloriæ. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Psal. viii, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Et hoc cognoveru-zt quando dixerunt, Joan. xii, 19 : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
« Venite, » per consensum malitiæ ad inricem concordatæ. Genes. xxxvii, 20 : Venite, occidamus eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua, hoc est, visiones Prophetarum qui dicunt quod ipse mundum hæreditabit.
« Et nostra erit hæreditas. » Hoc est, per hoc retinebimus nostrum locum et gentem, quæ perdemus si dimittimus eum vivere. Joan. xi, 50 : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Et supra, §. 48 : Et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Jerem. xi, 19 : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius, hoc est, ubi in mensa comedimus cum eo panem, ibi tractemus de suspendio crucifixionis suæ in ligno. Psal. xl, 10 : Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Proverb. 1, 14, 13 : Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum... Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis.
Christi nobis oblatam abjicimus et conculcamus, et extra vineam cordis, in qua virtutes gaudium germinantes plantari deberent. Ad Hebr. x, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum, duxerit in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ? Ad Hebr. vi, 6 : Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
« Et ejecerunt extra vineam, »
Linguis et opere : linguis quidem, quia dixerunt, Joan. viii, 48 : Samaritanus es tu, et dæmonium habes. Et sic eum de consortio Judæorum ejecerunt. Isa. lvii, 4 : Super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Opere autem, quia eum et gentilium potestati extra suam potestatem tradiderunt, et extra portam Jerusalem tamquam extra vineam crucifixerunt. De primo enim dicitur, Matth. xx, 19 : Tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum. De secundo, ad Hebr. xii, 12 : Extra portam passus est. Joan. xix, 17 : Bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum. Et hoc est quod dicit : « Ejecerunt extra vineam, » tamquam ad se non pertinentem.
« Et apprehendentes eum, »
« Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. »
Per proditionem Judæ Iscariot.
« Occiderunt. » Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Act. iii, 14 et 13 : Petistis virum homicidam donari vobis : auctorem vero vitæ interfeciсты. Hoc et nos facimus quoties gratiam
« Quid ergo faciet dominus vineæ ? Commune faciet judicium : et hæc est tertia pars, ut ore suo proprio condemnentur : et subinfert judicium illud, quod omni humanæ rationi est notum. Dicit tamen Matthæus, quod hoc judicium
<--- Page Split --->
Judæi ore proprio protulerunt 1. Et hoc est verum quod corde concesserunt. Lucas autem, xx, 16, dicit : Absit, scilicet quod ori exteriori procaciter contra mentem mentientes negaverunt. Hic autem dicitur quod illud Dominus quasi concessum ab ipsis intulit veritatem, dicens : « Veniet, » ad judicium cum Romanis. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus : vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
« Et perdet colonos, » temporaliter per Romanos, et æternaliter per seipsum si in malitia perseveraverint. Matth. xxi, 41 : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Et hoc est : « Et dabit vineam, » in his qui ex Judæis convertuntur, « aliis, » hoc est, gentilibus. Matth. xxi, 31 : Publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
cii, ubi duo parietes convenerunt, ubi seipsum lapis aptum præbuit : et ibi positus est ad duos parietes in conjungendo : et hoc est : « Lapidem quem reprobaverunt ædificantes » templum, qui Scribas et Sacerdotes et Phærisæos significant, qui Dominum nostrum Jesum Christum reprobaverunt : « hic, » in summo ædificio et in Ecclesia, in qua duo parietes conveniunt Judæi et Gentiles, « factus est in caput » summi culminis « anguli, » duos parietes in se conjungentis. Ad Roman. iii, 30 : Unus est Deus, qui justificat et circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Ad Ephes. ii, 15 : Ut duos condat in unum.
Et ne dicatur hoc casu factum, inducit sequentem Scripturam quae dicit :
« A Domino factum est istud, »
Et non ab homine et divinatione, « et est, » hoc est, quamvis sit « mirabile in oculis nostris, » quia judicia Dei abyssus multa, quibus hoc ita voluit præfigurari. Psal. cxvii, 129 : Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
« Nec Scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :
A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
Et quærebant eum tenere, et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo, abierunt. »
Hic quarto loco Scripturam inducit concordantem : et hoc est de psalmo 2.
Dicit igitur : « Nec Scripturam hanc » psalmi « legistis » ad intellectum : « Lapidem quem reprobaverunt, etc. » Cum templum ædificaretur, lapis magnus et mirae pulchritudinis inventus est, qui nusquam aptari potuit in ædificio : tandem inventus est locus in summo ædifi-
» Et quærebant eum tenere. »
Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis. Et ideo quia prædixit eis pericula eorum, mala intentant Domino majestatis : et ideo dolo quærebant eum tenere et captivare ad mortem.
« Et timuerunt turbam. » Luc. xxii, 2 : Quærebant Principes Sacerdotum et Scribæ quomodo Jesum interficerent, timebant vero plebem.
Et subjungit causam tantæ malitiæ : « Cognoverunt enim, » ex ipsis parabolarum similitudinibus, « quoniam diceret ad eos, » hoc est, contra eos parabolam.
<--- Page Split --->
Marc. iv, 11: Illis qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt 1.
« Et relicto eo, »
Hoc est, abjecto ut ad gentes transiret, « abierunt, » a praesentia Christi in diversos errores. Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
Dicit igitur : Et mittunt ad eum, » scilicet Sacerdotes, « quosdam, » exceptæ malitiæ et simulate religionis, « ex Pharisæis, » qui præ cæteris religionem prætendebant. Matth. vii, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
« Et Herodianis, » qui conducti ab eis fuerant a potestate : ut religione Pharisæorum simulata - pateret veritas, et ex potestate regali humana cogeretur fragilitas.
« Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
« Ut eum caperent in sermone. » Ecce dolosa malitia. Luc. xiv, 1 : Et ipsi observabant eum.
Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ? »
Hic incipit ostendere causam reprobationis in particulari : hæc autem maximæ est tentatio observationis, quasi accusabilem eum reddere cupiebant.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima tentant eum in his in quibus homo ad hominem, inferior ad superiorem ordinatur : in secunda autem, tentant in his in quibus homo ad Deum ordinatur, ibi, 3. 18 : « Et venerunt ad eum Sadduceæt, etc. »
Prima autem istarum partium dividitur in tres paragraphs : in quorum primo describitur quaerentium et tentantium versutia : in secundo, inducitur quæstionis callida malitia : in tertio vero subjungitur in solvendo quæstionem mira sapientia.
In primo horum tria continentur : malorum associatio, dolositatis maligna intentio, et subdola apud eum quem hominem purum putabant astuta adulatio.
« Qui venientes dicunt ei. »
Ecce dolosa et palpans adulatio : « Magister. » Magistrum profitentur, ut dicit Chrysostomus, cujus nolunt esse discipuli.
« Scimus quia verax es, » quia causam criminis vel falsitatis quantumcumque conarentur imponere sibi non potuerunt. Joan. vn, 46 : Quis ex vobis arguet me de peccato ? Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. vn, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum.
« Et non curas quemquam, » ut a veritate devies. Matth. xxi, 16 : Non est tibi cura de aliquo.
« Nec enim vides, » visione personarum acceptionis, « in faciem hominis, » in qua multi decipiuntur attendentes exteriora quæ parent, et humana sunt, et multos decipiunt. Jacob. n, 1 : Nolite in personarum acceptione fidem habere Domini nostri Jesu Christi gloriæ. Act. x, 34 et 35 : Non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
« Sed in veritate » triplici : vitæ, doc-
<--- Page Split --->
trinæ, et judicii, « viam Dei doces, » hoc est, doces viam quæ ducit ad Deum. Matth. xxi, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum.
« Licet dari tributum Cæsari, »
A populo libero qui decimas et primitias solvit et vota offerens et sacrificia, et soli Deo se per legem subjecit, « an non dabimus » censum, istis rationibus? Ecce quæstio dolo plena : ut si dicat, quod census dandus est, contra libertatem populi et privilegium cultus divini loqui videatur in conspectu Pharisæorum, qui plus cæteris pro cultu legis et libertate populi loquebantur. Si autem diceret, quod non licet, a militibus Herodis, qui principatum sub Cæsare habuerunt accusabilis teneatur. Psal. xxxv, 3 et 4 : Dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Verba oris ejus iniquitas, et dolus.
cum dicit : « Qui, » scilicet Jesus ut Deus, « sciens versutiam eorum. » Psal. xcuit, 11 : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Eccli. xxi, 28 : Oculi Domini... circumspicientes omnes vias hominum.
« Ait illis. » Secundum est : reprehensio de hoc quod habebant quærendo intentionem perversam : « Quid me tentatis, etc. »Matth. xxi, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ ? Psal. lxxvii, 41 : Conversi sunt et tentaverunt Deum : et sanctum Israel exacerbaverunt.
« Afferte mihi, etc. »
« Tertium est, in quo versutam eorum convincit nequitiam. Dicit igitur : « Afferte mihi denarium ut videam. » Matth. xxi, 19 : Ostendite mihi numisma census : quia ex hoc quod usum mercationis habebant, jus Cæsaris proferre volebat.
« At illi obtulerunt ei, »
« Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
At illi obtulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæe et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Et mirabantur super eo. »
Tangit hic versutæ quæstionis solutionem. Et tanguuntur hic sex. Primum quidem ut Dominus et Deus tangit cordium eorum deprehensam malitiam,
Supple, denarium : et hoc est quartum in quo ipsi denarium offerunt, in quo convincat Christus intentionem eorum perversam.
« Et ait illis. » Hoc est quintum ex quo per responsum eorum convincit ipsorum malitiam. Quærit ergo non ignorans, sed ut ex verbis suis propriis convincantur : « Cujus est imago hæc et inscriptio » litterarum ? Apocal. xii, 17 : Nemo poterat vendere vel emere nisi haberet characterem bestiæ in manu sua 1.
« Dicunt ei, » Pharisæi et Herodiani : « Cæsaris, » qui sicut Dominus imprimitur in numismate : et superscriptur nomen suæ majestatis.
1 Apocal. xii, 16 et 17 : Et faciet omnes, scilicet Antichristus, habere characterem bestiæ in manu sua, aut in frontibus suis : et ne quis
<--- Page Split --->
« Respondens autem Jesus ait illis, »
Ex propriis eorum concludens. Psal. xxxvi, 13 : Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
« Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, » quia qui pace et foro Cæsaris gaudetis, justum est ut stipendia persolvatis. Ad Roman. xiii, 7 : Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
« Et quæ sunt Dei, » reddite « Deo, » cujus decimas et primitias accipitis, vel in cujus lege gloriamini. Matth. xviii, 26 et 29 : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
« Et mirabantur omnes, » generaliter, « super eum : » et hoc est sextum. Quid autem mirantur ? super sapientiam. Luc. ii, 47 : Stupebant super prudentia et responsis ejus.
Hoc est igitur quod dicit in hac parte.
Prima pars dividitur in duas : in quarum prima quaestio tentativa proponitur : in secunda, quaerentes de errore convincuntur, ibi, 24 : « Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo, etc. »
Prima harum habet quatuor particulas : scilicet, a quibus ista quaestio proponitur : secundo, causa quaestionis subjicitur : tertio, casus exponitur : et quarto, quaestio subinfertur.
Dicit igitur : « Et venerunt ad eum, » tentatores, « Sadducæi, » hæretici. Quia in tres sectas Synagoga scissa erat : Pharisæorum scilicet, Sadducæorum, et Essæneorum. Primi corporum resurrectionem credebant, sed alia corpora cibis utentia futura esse dicebant. Sadducæi corporum resurrectionem omnino negabant, sed tamen spiritus cum Deo post mortem esse dicebant. Spiritus autem illos dicebant esse Angelos bonos, et malas animas hominum sicut et jumentorum interire cum corporibus affirmabant. Essænei autem nullum penitus spiritum separatum a corpore esse credebant, dicentes pro solis temporalibus deo esse serviendum.
« Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum, dicentes :
19 Magister, Moyses nobis scripsit ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. »
In speciali ostendit causam reprobationis Synagogæ.
Dividitur autem in duas partes secundum duas tentationes quas inducunt. Prima enim tentatio est de credendis, inqua convincuntur de hæresis infidelitate : secunda est tentatio de faciendis, in qua convincuntur de operis perversitate, ibi, 7. 28 : « Et accessit unus de Scribis, etc. »
« Sadducæi » ergo « qui dicunt resurrectionem » corporum « non esse, » venerunt : « et interrogabant eum, » tentando, « dicentes. » Matth. xxii, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ ? Deuter. vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum.
« Magister. »
Secundum est in quo causa questionis et dubitationis describitur.
Dicit igitur : « Magister. » Chrysostomus : « Magistrum nominant cujus non « volunt esse discipuli. » Laudant igitur adulando ut decipiant. Psal. ci, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant.
« Moyses, » qui tantæ fuit auctoritatis quod sibi ore ad os loquebatur Deus, sicut solet homo loqui ad amicum suum '
<--- Page Split --->
« nobis scripsit, » in lege (Deuter. xxv, 3) « ut si cujus, » hoc est, alicujus hominis, « frater, » uxoratus, « mortuus fuerit, » sine hærede, « et dimiserit uxorem, » quæ introducta est in partem suæ hæreditatis, et jam libera est ab ipso per mortem viri sui. I ad Corinth. vii, 39 : Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit : quod si dormierit vir ejus, libera est a lege viri.
« Et filios, » ex illa uxore genitos, « non reliquerit » superstites, qui suam percipiant hæreditatem, « accipiat frater ejus, » vel propinquior in genere suo, « uxorem ipsius, » cum hæreditate ipsius, « et resuscitet semen fratri suo, » filio primo quem ex ea genuerit imponens nomen fratris defuncti : quia ille filius quasi adoptivus est fratris defuncti : et naturalis est filius ejus qui accepit uxorem, ne nomen defuncti pereat in Israel. Hoc etiam observatum fuit a Judæis ante legem : unde, Genes. xxxvrn, 8, 11, dixit Judas ad Onan filium suum ut acciperet uxorem Her sine liberis defuncti, et mortuo Onan dixit eam debere reservari in viduitatis habitu, donec cresceret Sela filius suus junior, qui acciperet eam,et suscitare deberet semen duobus fratribus sine liberis defunctis.
« Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Et acceperunt eam similiter septem, et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. »
Hic tertio ponitur casus de facto super quod est quaestio fundanda.
Dicit igitur : « Septem ergo fratres erant, » apud nos : sicut Job septem
filios habuit 1. Et, Tob. xiv, 3, septem juvenes filii Tobiae junioris steterunt ante Tobiam seniorem avum suum.
« Et primus, » primogenitus, « accepit uxorem, » quia antiqua patrum consuetudo erat ut primogeniti primo uxores ducerent, et sic deinceps secundum ordinem ætatis. Genes. xxix, 26 : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Hic ergo primus duxit uxorem, « et, » accepta uxore, « mortuus est, » soluto matrimonio, « non habens semen, » hoc est prolem quæ partem suæ hereditatis acciperet.
« Et secundus, »
Frater secundo genitus, « accepit eam, » ut semen defuncti suscitaret, « et mortuus est, » absque liberis, et hoc est : « Nec iste » secundus « reliquit semen. »
« Et tertius similiter, » accepta eadem uxore mortuus est nullo relicto semine.
« Et similiter »
Omnes « septem, » successive accepta eadem uxore, « non reliquerint semen, » ad posteritatem hæreditatis, nec ab alio postea ducta est : quia « novissima omnium, » post mortem septem maritorum, « mortua est, » sine liberis, « et » hoc est, etiam « mulier, » quæ septem sine fructu viros emolliverat.
« In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem. »
Quartum est propositio quaestionis. Supponitur autem hic quod unusquisque resurget in suo ordine. I ad Corinth. xv, 23 : Unusquisque in suo ordine resurget.
<--- Page Split --->
Dicit ergo secundum hoc : « In resurrectione » communi, « cum resurrexerint, » ad unam domum paternam omnes isti septem fratres, eo quod alia domus de his fratribus nulla ædificata sit, « cujus de his » septem in unam domum intrantibus, « erit uxor ? »
Et causam quaestionis subjungit : « Septem enim fratres, » sine liberis, « habuerunt eam uxorem. » Hoc autem dicebant, quia Dominus fidem resurrectionis adstruebat : et supponebant isti quod diceret resurrectionem futuram sicut Pharisaei, qui in aurea Jerusalem, et regno mille annorum, unumquemque dicebant resurgere ad suum domicilium : et ideo mirabilis confusio sequeretur, si in resurrectione illa omnium esset uxor, quod omnes simul ea abuterentur. Si autem unius tantum esset uxor futura, videretur quod alii dilectione uxoris carerent, et sic felicitas eorum completa non esset.
24
« Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ? »
Incipit istius tentationis solutio. Habet autem tres particulas, scilicet, ignorantiae increpationem, erroris eorum osfensionem, et resurrectionis morfuorum probationem.
Dicit igitur increpando : « Nonne, » etiam humano judicio, « erratis nescientes Scripturas, » de resurrectione mortuorum loquentes, quam putatis carnaliter debere intelligi, dicentes illud Apostoli, I ad Corinth. xv, 35 : Quomodo resurgent mortui ? qualive corpore venient ? Quia enim Pharisæi dicunt quod animali corpore venient cibis egentes, et sexus permiscentes : et quia vobis hoc videtur impossibile, ideo negatis resurrectionem, nescientes quid Scriptura loquitur, quod resurgent mortui cum corporibus immortalibus, qui cibis non
egent, et sexus non permiscent : et ideo erratis nescientes Scripturas 2. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Isa. xxix, 11 et 12 : Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege : et respondebit : Nescio litteras. Ad Roman. 1, 21 : Obscuratum est insipiens cor eorum. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
« Neque virtutem Dei, » quia infirmitatem morientium intuentes, non putabant mortuos posse resurgere, non intelligentes quod virtute Dei erit resurrectione communis. Matth. xxii, 29 : Erratis nescientes Scripturas,. neque virtutem Dei. Virtus enim Dei resuscitabit mortuos. Joan. v, 25 : Mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent : quia etiam insensibilia Deo, cui omnia obediunt, sensibilia efficiuntur. Ad Roman. iv, 17 : Ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Haec enim est virtus Dei quam Sadducæi ignoraverunt. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi : ignorantiam enim Dei quidam habent. Sapient. ii, 21 et 22 : Haec cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanetarum.
« Cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in cœlis. »
« Tangit hic secundo qualitatem veram resurgentium in duobus : in remotione erroris, et in doctrina veritatis.
<--- Page Split --->
De primo dicit : « Cum enim a mortuis, » illi qui mortui sunt, « resurrexe rint, » sive boni sive mali, « neque nubent, neque nubentur. » Glossa : « Græco idiomati Latina consuetudo nón respondet : nubere enim proprie mulieres dicuntur, et viri uxores ducere : sed nos simpliciter dictum intelligamus sic, ut neque nubant viri, neque nubantur mulieres. » Unde Augustinus dicit, quod - ibi erunt membra genitalia, non quae libidinem provocent, sed quae sapientiae admirationem indicant. Matth. xxii, 30 : In resurrectione neque nubent, neque nubentur : sed omnis ibi fecunditas est ex conjunctione spiritus creati cum increato.
« Sed erunt. » Tangit doctrinam veritatis dicens : « Sed erunt, » in futuro, « sicut Angeli, » non in natura Angeli, sed sicut Angeli in proprietate spiritualitatis et immortalitatis. Et quia nuptiae sunt bonum mortalium, ideo neque nubent, neque nubentur.
« In cælis » autem dicit, ne in terra in aurea Jerusalem resurrectio putetur esse futura. Luc. xx, 34, 35 et 36 : Filii hujus sæcùli nubunt, et traduntur ad nuptias : illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : neque enim ultra mori poterunt : æquales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei, cum filii sint resurrectionis. Unde Glossa : « Nemo ibi moritur, nemo ibi nascitur, nec infans nec senex ibi erit. »
Tangit autem tria : auctoritatis inductae commendationem, scriptam a Deo auctoritatem,*et erroris confutationem.
Dicit igitur : « De mortuis autem quod resurgant. » Hoc est quod probare intendit. Job. xix, 23 et 26 : Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:...et in carne mea videbo Deum meum. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, Domine : interfecti mei resurgent. Daniel, xii, 2 : Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt : alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. Ezechiel. xxxvii, 12 : Aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris. Sed has Scripturas Dominus non inducit, quia Sadducæi non reciplunt nisi quinque libros Moysi.
« Non legistis, » hoc est, nonne legistis ad intellectum verum, « in libro Moysi, » Exod. m, 3 et 6, quem pro maxima allegastis auctoritate, « super rubum, » in quo Deus ipse apparuit in igne deitatis : non consumens virorem virginitatis, sed consecrans : ita quod dixit : Locus in quo stas, terra sancta est. In qua visione tota legis auctoritas roboratur.
« Quomodo, » ore ad os, « isti, » Moysi, « Deus » de seipso « dixerit : Ego sum Deus. » Auctoritas est quam inducit : « Ego sum Deus Abraham, » hoc est, quo Abraham fruitur jam spe felici, et post modicum felicitate dulci in præsentia ipsius. « Et Deus Isaac, » quo similiter postmodum fruetur Isaac. « Et Deus Jacob, » ad quem Jacob omnem vitam suam direxit.
Et ex his concludit :
« Non est Deus »
« De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo illi dixerit Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. »
Tangit hic ultimo resurrectionis probationem.
Fruibilis « mortuorum, » in corpore et anima, quia tales nullo bono frui possunt, « sed viventium, » in anima ad minus. Et si anima vivit per justitiam Dei, probatur quod corpus aliquando resurget : quia cum anima vitam æternam promeruit, sicut dicit Glossa. Non enim
<--- Page Split --->
anima sola meruit, sed corpus animae obediens, virtutibus operam dedit : et ideo radicem immortalitatis per virtutem acquisivit : et ideo de castitate, quae potissimum est in corpore, dicitur, Sapient. iv, 1 : Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.
rans ? populum impudentem non videbis.
« Qui audierat, » et intellexerat, « illos, » Sadducæos, « conquirentes » cum Domino. Matth. xxii, 34 et 35: Pharisæi audientes quod Jesus silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum : et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum, et dicens.
« Vos ergo multum erratis. »
« Et videns quoniam bene responderit illis, »
Confutatio est erroris. Matth. xv, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Et, ibidem, y. 14: Cæci sunt, et duces cæcorum.
Sadducæis, « interrogavit eum, scilicet Jesum, quod esset primum omnium mandatum. » Hoc est, quod esset principale inter omnia tam multa quæ in lege ponuntur mandata. Matth. xxii, 36: Magister, quod est mandatum magnum in lege ? Dicit autem Chrysostomus, quod de mandato magno interrogat, qui nec minimum implevit : simplicissimus interrogator, et astutissimus observator.
« Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Tangitur tentatio hic de faciendis, per quam arguuntur de operis perversitate.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima tentatio proponitur : in secunda, tamquam victor ab omnibus derelinquitur tentatoribus.
Adhuc autem duo in prima parte dicuntur, scilicet, tentatio, et tentatoris in aliquo commendatio.
Quæstio autem tentativa tria habet, scilicet, quæstionem, solutionem, et solutionis commendationem.
In quæstione autem est commendatio quærentis, subtilitas audientis præcedentia, quæ induxit ad quæstionis propositionem.
Dicit igitur: « Et accessit unus de Seribis. » Unus, inquam, exceptæ auctoritatis, qui ab aliis ad quærendum est electus tamquam magis potens in scientia et sermonis facunditate. Joan. iii, 10 : Tu es magister in-Israel, et hæc ignoras ? « De Scribis » autem dicitur, quia in lege fuit doctissimus. Isa. xxxii, 18 et 19: Ubi est litteratus ? ubi legis verba ponde-
« Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi, Israel : Dominus Deus tuus Deus unus est :
Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. »
Hic incipit solutio maximæ subtilitatis et sapientiæ. Quia enim de faciendis iste quæsivit quod utile est ad vitam, quamvis tentando faceret : tamen benignus Magister plus respondet ad illuminationem, quam in quæstione exigatur ad tentationem. Et ideo habet duas partes : in quarum prima maximum declarat affectu mandatum : in secunda, docet maximum in effectu operis.
In prima tria dicit : primo enim repetit id de quo Scriba quærit : secundo, solvit : et tertio, confirmat solutionem.
Dicit igitur : « Jesus autem respondit
<--- Page Split --->
ei : Quia primum, » sive principale omnium mandatorum, « mandatum est » quod ad Dei pertinet dilectionem : et hoc est totum primae tabulae mandatum.
Et hoc est quod dicit : « Audi, » tamquam magnum aliquid quo nihil majus est, « Israel, » rectissime : qui ad mandata te rectificare quæris. Isa. xliv, 2 : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
« Dominus Deus tuus Deus unus est, » hoc est, unicus et incommutabilis : et ideo totum affectum tuum in se vult dirig. Isa. xliv, 8 : Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ? I ad Corinth. vni, 3 et 6 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra, (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum.
« Et diliges Dominum. »
Primum quod dixit, Dominus Deus tuus Deus unus est (quod continetur Exod. xx, 3) non inducitur hic sicut mandatum, sed potius sicut causa et ratio mandati istius, quod dicitur, Deuter. vi, 3 : Diliges Dominum Deum tuum.
Dicit autem tria : ex quali, et quid, et ex quanto diligendus.
Ex quali enim ametur affectu, notatur cum dicit : « Diliges, » quod componitur ex præpositione de diversitatem propositorum notante, et eliges verbo electionis, hoc est, Dominum Deum tuum ex omnibus eliges quem ames. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus, et rubicundus : electus ex millibus. Eligitur enim ad amandum quod præ omnibus amatur : sicut et Deus est præ omnibus amandus. Psal. lxxii, 25 : Quid mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ?
Quid autem ametur dicit :
« Dominum Deum tuum. »
Dominum, qui omnibus excellenti superpositione superponitur : qui omnium pulchrorum liberam et omnimodam habet possessionem : qui indeflexa virtute continet suam excellentiam, ne umquam ad scabellaria et conculcanda inclinetur. De primo dicitur, Psal. xcii, 4 : Mirabilis in altis Dominus. Luc. n, 14 : Gloria in altissimis Deo. De secundo, ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Psal. cxi, 3 : Gloria et divitiae in domo ejus. De tertio, Numer. xxiii, 8 : Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? Primum in Domino diligimus, ut exaltemur : secundum, ut præmiemur : tertium, ut contineamur et defendamur. De primo, I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. De secundo dicitur, I ad Corinth. i, 3, 6 et 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. De tertio dicitur in Psalmo xxvi, 1 : Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?
« Deum. »
Quod, ut dicit Damascenus, sonat provisionem, circuitionem, et ignis ardorem. εωσέω enim est idem quod video : Thorí- ste 4 idem quod circumeo : et Thothy est ardor in Græco. Providet enim præscientia, circumit cura, et ardet in nos charitate. Ut ergo fruamur providentia, Deus diligitur : ut custodiamur, Deus amatur : et ut incendamur, charitas in Deum habetur. De primo horum dicitur, Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Genes. xvi, 13 :
<--- Page Split --->
Tu, Deus, qui vidisti me. De secundo dicitur, I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. LIV, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. De tertio dicitur, Deuter. IV, 24 : Deus tuus ignis consumens est. Psal. XLIX, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet.
« Tuum, » cultu et servitute et possessione, ut ad nutum habeatur. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Exod. ni, 6, 13 : Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob... : hoc nomen mihi est in æternum. Apocal. xxi, 3 : Ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
« Ex toto corde. »
exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius, quæ pulchra est absque nubilo. Sapient. vii, 26 : Cendor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Hæc est pulchra dilectio. Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchræ dilectionis. Dicit tamen Augustinus, quod anima ponitur hic pro animo. Ut sit sensus : « Ex tota anima, » hoc est, ex toto animo, hoc est, voluntate sine contrarietate : quia tota voluntas et animus sic extenditur ad ipsum, quando nihil habetur in voluntate sibi contrarium. Hoc est interior homo de quo dicitur, ad Roman. vii, 22 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sic ergo sapienter diligitur Deus.
Hic tangit ex quanto est diligendus. Cor autem quia principium est affectionum et motuum, ponitur pro voluntate, ut ex tota voluntate dulciter diligatur : ita quod nihil voluntatem ab ejus dilectione possit illicere et abstrahere. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Proverb. xxiii, 26 : Præbe, fili, cor tuum mihi. Psal. ix, 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Cor etiam secundum Augustinum est principium conceptionum et cogitationum : et sic ex toto corde diligitur, quando toto intellectu diligitur ut nullo errore decipiatur : quia ipse ut lumen intellectus in diligendo habetur. Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Primo modo diligitur dulcedo bonitatis, et secundo lux veritatis.
Et ex tota anima tua. »
« Et ex tota mente tua. »
Mens a metiendo est dicta, quia omnia ad veritatis regulam metitur. Et hæc est ratio, ut sic rationabiliter eum in mentis memoria ponamus, ut sine oblivione eum diligamus. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Isa. xlix, 15 : Ego non obliviscar tui.
« Et ex tota virtute tua, »
Hoc est, fortitudine tua : ut omnes vires tuæ sibi serviant, et ad ipsum expendantur. Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam. Et sic fortiter diligitur. Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio.
Diligatur ergo ex toto corde dulciter, ex tota anima sapienter, ex tota mente constanter, et ex tota virtute fortiter.
Anima hominis intellectualis est : quia dicit Philosophus, quod homo est solus intellectus. Et hoc modo ex tota anima diligere, est ex intellectu absque omni obnubilatione phantasmatum diligere. Sapient. viii, 2 : Sapientiam amavi, et
« Hoc est primum mandatum. »
Certificatio est veritatis in responso. Sicut enim Deus primus est, et præcipuus, et unicus : ita affectus ordinatus in ipsum est primus, et unicus, et præci-
<--- Page Split --->
puus. Et ideo de isto dicitur, Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam : quia nulla est comparatio ad Dei dilectionem.
in nos fluit dilectionis divinae : quod non esset, si alia esset aqua fontis et virorum. Et ita est a me fluens dilectio Dei, quae in vos fluit in dilectione proximi. Sic ergo in forma dilectionis est simile, quamvis in affectu non sit aequale.
In fine etiam est simile : quia sicut diligitur Deus propter Deum, sic et proximus non nisi propter Deum diligitur. Unde Augustinus in libro II Confessionum : « Ille solus neminem odit qui « et amicum diligit in te, et inimicum « propter te. » Matth. v, 44 et 45 : Ego dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,... ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Inimicus autem diligitur nisi propter Deum : quia sicut secundum moralem philosophiam de naturali proprietate hominis est amicum diligere, ita (secundum eamdem) de natura hominis est inimicis male facere. Sic ergo secundum simile est illi, scilicet primo.
Benignus Magister in doctrina salutis plus respondet quam quaerens exigat, ut perfecte viam salutis doceat.
Dicit autem tria : secundi ad primum similitudinem, non aequalitatem : et dat praecepti secundi descriptionem : et subinfert amborum praeceptorum commendationem.
Dicit igitur : « Secundum autem, » quod implet praecepta secundae tabulae, « simile, » non aequale, « est huic » primo mandato. Simile autem est in tribus, scilicet, in dilecto (alias, dilectione), et forma dilectionis, et fine.
In dilecto (alias, dilectione) quidem, quia in proximo non diligitur nisi Deus : quia parentale bonum Patris cœelestis est in imagine sua ad quam factus est proximus. I Joan. iv, 20 : Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Deus enim invisibilis est et non videtur nisi in imagine sua. Unde sicut honor imaginis sanctorum ad prototypum refertur (ut dicit Damascenus) ita honor proximi et dilectio imaginis Dei, refertur ad honorem et dilectionem Dei.
In forma etiam dilectionis est simile : quia quamvis duo sint mandata dilectionis, Dei et proximi, tamen unus est habitus virtutis, et unus dator virtutis Spiritus sanctus, ex quo Deus et proximus diliguntur. Et hoc notatur, Joan. xin, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionm habueritis ad invicem. Ac si dicat : Ego sum fons dilectionis a quo continuis profectibus manat dilectio, quae est Spiritus sanctus. Et si in nos rivus hujus fontis continuo manat, tunc omnibus apparet, quia fons
« Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
Et ait illi Seriba : Bene, Magister, in veritate dixisti quia unus est Deus, et non est alius praeter eum :
Et ut diligatur ex toto corde, et ex tota intellectu, et ex toto anima, et ex tota fortitudine : et diligere proximum tamquam seipsum majus est omnibus holocaustomatibus, et sacrificiis.
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non longe es a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
Descriptio est praecepti : « Diliges proximum tuum tamquam teipsum. »
Tria dicit : qualiter, et quis, et quantum diligatur.
<--- Page Split --->
Qualiter notatur in verbo diligendi : quia hoc diligitur, quod ex diversis eligitur. Et sicut in Deo et in Dei dilectione notatur ex verbo diligendi quod super omnia ametur, ita in proximo notatur ordo dilectionis qualiter ametur, quia aliter in unoquoque bonum amabile non eligitur, nisi quo ordine amandum sit perpendatur. Proximus igitur secundo post nos diligitur secundum gradum quo nobis appropinquat. Cantic. ii, 4 : Intruduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. 1 ad Corinth. xiv, 40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Hos ordines ministrantium regina Austri mirabatur 1.
« Proximum. » Omnis homo proximus est, qui in primo gradu nobis appropinquat : et sic cum in omni homine parentis nostri imago sit ex eodem ex quo est in nobis, omnis homo nobis in primo gradu conjungitur : et ideo fratres vocamur. Matth. xxm, 8 : Omnes vos fratres estis. Tamen secundum lineam carnis unus alio proximior est : et similiter secundum modum beneficiorum nostrorum plus appropinquat qui plura impendit beneficia. Luc. x, 36 et 37 : Quis videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter. Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum.
« Sicut teipsum, » hoc est, ad modum et formam quibus diligis teipsum : diligis autem te ad justitiam, et salutem : et hoc modo dilige proximum. Unde Tullius in libro de Amicitia : « Prima lex « amicitiæ seminatur, ut pro amicis « non nisi hõnesta faciamus. » Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt, hoc est, omnibus opera charitatis impendit, et ad sanctitatem diligit universos.
« Majus horum »
Præceptorum, « aliud mandatum non est. » Confirmatio est veritatis in responso. Est autem majus istud dilectionis duplex mandatum generalitate ambitus, et dignitatis excellentia, et permanentia æternitatis.
Ambit enim præceptum dilectionis Dei omnia primæ tabulæ mandata, sicut supra dictum est. Præceptum autem de dilectione proximi ambit et implet omnia mandata secundæ tabulæ. Ad Roman. xiii, 8 et seq. : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit : nam : Non adulterabis : Non occides : Non furaberis : Non falsum testimonium dices : Non concupisces : et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum... Plenitudo ergo legis, hoc est, decalogi, estdilectio. Psal. cxviii,96: Latum mandatum tuum nimis.
De excellentia dignitatis est quod charitas omnia merita informat ad placentiam Dei. I ad Corinth. xii, 31 : Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Et loquitur de charitatis mandato, quod linguis præfertur Angelorum scientiæ, et Prophetiæ, et fidei quæ montes transfert, et etiam ipsi martyrio, et eleemosynis.
De majoritate autem permanentiæ in æternitate dicitur, I ad Corinth. xiii, 8 : Charitas numquam excidit : et parum post, 13 : Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria hæc, major autem horum est charitas. Ex primo habet, quod est majus ad merendum : ex secundo, quod est majus ad exaltandum : ex tertio, quod est majus ad benefaciendum.
« Et ait illi, »
Scilicet Jesu, « Scriba, » qui primo ten-
<--- Page Split --->
tando quæsierat : sed nunc convictus responsione tentantis et observantis malitiam deponebat, sicut dicit Glossa. « Bene, Magister, in veritate dixisti. » Matth. xxii, 16 : Viam Dei in veritate doces.
« Quia unus est Deus, » unice diligibilis præ omnibus, « et non est alius præter eum, » qui dilectionem cordis in se trahat : quia alii falsi dii sunt, et ideo non diligendi.
Et mandatum est, « ut diligatur, » intimò affectu, « ex toto corde, » quia ipse dulcedo est cordis, « et ex tota mente, » omnia diligibilia per rationem movente et mensurante, ut diligatur quantus est ipse, « et ex toto intellectu, » quia lux est intellectus sine obnubilatione, et ideo dilectio ejus non vult aliquid tetrum sibi admisceri, sed in lumine manifestari sine errore, « et ex tota anima, » quæ principium est et causa vitæ : « ut tota vita referatur ad ipsum, qui vita est animæ nostræ. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. « Et ex tota fortitudine, ut nihil nos abstrahat ab ipso, sed omnes vires nostræ expendantur in ipso. Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam.
Hoc est, videri faciens, « quod sapienter respondisset, » in commendatione dicti Salvatoris : quod non prætulit ceremonias legis mandato dilectionis, sicut Pharisæi et Sacerdotes fecerunt, qui suas traditiones Dei mandatis prætulerunt. Matth. xv, 6 : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
« Ait illi, » provocans eum ad meliorem veritatis cognitionem :
« Non longe es, » ex quo jam veritatem mandati Dei cognovisti, et traditiones hominum non prætulisti, « non longe es, » per intellectum, « a regno Dei » cognoscendo. Non enim distas, nisi quod metum hominum postponas, et illi quem cognovisti firmiter adhæreas. Iste enim fuit unus de illis de quibus dicitur, ad Hebr. ii, 15 : Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti, hoc est, servilis legis oneribus. Hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus 1.
« Et nemo jam audebat eum interrogare. »
« Et diligere proximum tamquam seipsum, » secundo loco, « majus est omnibus holocaustomatibus, » quæ tota incendebantur. Isa. i, 11 et 12 : Adipem pinguium et sanguinem vitulorum nolui : quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ? Psal. xxxix, 7 et 8 : Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio.
« Et sacrificiis, » quæ non tota incendebantur. Deuter. x, 12 : Etnunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut diligas eum ex toto corde tuo ?
Sic ergo commendata responsione, et converso ad dilectionem tentatore,
Triumphus est victoris super tentatores : sicut, supra, 1, 34 et 39, triumphaverat super dæmones. Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Tentator homo sicut Satanas jam desperans abscedit. Joan. xvi, 30 : Et non opus est tibi ut quis te interroget.
« Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt Scribe Christum filium esse David ?
Ipse enim David dicit in Spiritu sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
<--- Page Split --->
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ?
Tangit hic demeritum quod est ex ignorantia ejus qui est finis legis. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
Dicuntur autem hic tria : in quorum primo doctrina commendatur : in secundo, subtilitas veritatis ostenditur : in tertio, fructus doctrinae in turba describitur.
Dicit igitur : « Et respondens Jesus, » ei qui jam veritatem faciendorum cognoverat, « dicebat, » etiam adjungens de veritate credendorum, « docens in templo, » publice et solemniter. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. Joan. xvnii, 20 : Ego semper docui in templo quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
« Quomodo ergo. » Tangit veritatis subtilitatem dicens : « Ergo, » ex quo tu jam intelligis traditiones et holocausta animalium nihil esse nisi in figura : ergo, « quomodo, » hoc est, quo intellectu, « dicunt Scribae, » quorum tu unus es et praecipuus, Joan. in, 10 : Tu es magister in Israel, « Christum esse filium David. » Si enim, ut dicunt, unius, hoc est, humanae naturae est tantum, ita quod ut homo purus sit filius David, tunc obviat inconveniens, quia,
« Ipse enim David, »
Propheta inspiratus, « dicit in Spirí- tu sancto, » non in spiritu humano in quo est deceptio. Glossa : « Non errore, non propria voluntate. » II Petr. 1, 21 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
« Dixit Dominus, »
Qui absolute Dominus est. Et hic est
Pater qui dicit, Exod. x, 2, et in multis aliis locis : Ego Dominus. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.
« Domino meo : » in quo modo locutionis notatur unus dicens, et alter ad quem dicit : qui de necessitate sunt duae personae : et ille ad quem dicit Dominus, fuit Dominus David, quem tantus rex Dominum cognovit esse in Spiritu sancto, et se esse servum ipsius : dicens, Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
« Sede, » quiete regni potitus. I Reg. ii, 8 : Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Luc. i, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum.
« A dextris meis, » hoc est, in omni aequalitate principatus. Ad Coloss. iii, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens.
« Donec ponam, » hoc est, donec subjiciendo perficiam, « inimicos tuos, » aut voluntarios, si se fidei tuae et devotioni tuae subjiciunt : aut involuntarios, si se tibi opponere nituntur, « scabellum, » hoc est, conculcationem, « pedum tuorum. » Voluntarii enim adorant in loco ubi steterunt pedes deitatis, cui in humana tua natura involuntarii aut victi conculcabuntur. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Hoc enim est tempus quod decurrit usque in diem judicii, quo omni tempore Christo inimici subjiciuntur. Quod autem dicit Pater Filio : « Donec ponam, » et non quod Filius ponat (ut dicit Glossa) non est infirmitatis Filii, sed ostendit quod alter in altero operatur. Nam et Filius subjicit inimicos Patri. Isa. xlv, 1 et 2 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam... Et portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam.
<--- Page Split --->
« Ipse ergo David dicit eum Dominum. »
Habacuc, ii, 2 : Explana visum super tabulas, ut percurr at qui legerit.
Repetit id in quo est vis auctoritatis inductae. Et arguit ex hoc dicens : « Et unde est filius ejus ? » Pater enim super Filium si ambo sint ex una et simplici natura non habet suppositionem, sed e converso : et sic in Spiritu sancto falsum diceret, si eum Dominum vocaret, ad quem ipse habet superpositionem. Et sic Scribae falsum dicunt, dicentes Christum purum hominem.
« Cavete a Scribis qui, »
Hoc est, quia illi « volunt in stolis ambulare. » Stola est talaris vestis pretiosa, dicta a τσόλoν Græco quod Latine est longum. Luc. xvi, 19 : Induebatur purpura et bysso.
« Et salutari in foro, » solemni salutatione, quæ cum muneribus ab inferioribus superioribus consuevit exhiberi. Matth. xxii, 7 : Amant salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
« Et multa turba eum libenter audivit.
« Et in primis cathedris, »
Et dicebat eis in doctrina sua ; Cavete a Scribis, qui volunt in .stolis ambulare et salutari in foro,
Et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in ccenis :
Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium. »
Hic dicit ab his causis reprobationis esse cavendum.
Dicit autem hic tria : devotionem audientium, cautelam Christi doctrinarum, et causam quare dicit esse cavendum.
Dicit igitur : « Et multa turba, » simplicium simplici veritati intendentium, « eum libenter audiebat, » propterea quia in potestate erat sermo ejus. Cantic. ii, 14 : Vox tua dulcis, et facies tua decora. Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua.
« Et » ideo, propter devotionem ipsorum, « dicebat illis, » ad utilitatem ecorum, hoc est, turbarum, « in doctrina sua : » et hæc est doctrina quam rudes in parabolis intelligere non poterant.
Dignitatum, « sedere. » Matth. xxiii, 2 : Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi. « In synagogis » Pontificalibus. Psal. cvi, 32 : Exaltent eum-in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. « Et primos recubitus, » in altiori loco eligere, « in cænis : » contra hoc quod dicitur, Luc. vix, 10 : Recumbe in novissimo loco.
« Qui devorant, »
Avido dente, « domos viduarum, » quæ præ cæteris pro animabus maritorum suorum oblationibus sunt intentæ, « sub obtentu prolixæ » et simulate « orationis, » hoc est, obtinentes hoc prolixa oratione. Glossa : « Quasi patroni in divino judicio futuri, ab infirmis et conscientia peccatorum turbatis pecunniam accipere non dubitant : cum commendet Deo orationem porrecta manus ad dandum, et non contracta ad accipiendum 1. » Quibus illud congruit illud Psalmi cviii, 7 : Oratio ejus fiat in peccatum. Matth. xxiii, 14 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia com-
4 Cf. Eccli. iv. 36 : Non sit porrecta manus tuia
<--- Page Split --->
editis domos viduarum, orationes longass orantes. Modo autem nostri Sacerdotes et Scribae domos viduarum comedunt, non sub obtentu longe orationis, sed sub violentia aperte depredationis. Isa. iii, 14 et 15 : Rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, etc.?
« Hi accipient prolixius judicium »
Sua e condemnationis. Glossa : « Quam qui amant in angulis platearum orare. » Hi enim non solum laudem hominum quaerunt, sed etiam pecuniam quaerunt. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Apocal. xvii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Sapient. vi, 7 : Potentes patenter tormenta patientur.
Hoc est ergo quod intendit.
41
« Et sedens Jesus contra gazophylacium, adspiciebat quomodo turba jacrater es in gazophylicium : et multi divites jactabant multa.
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. »
c, 6: Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum.
« Contra gazophylacium. » Glossa : Φυλάσσειν Græce, servare Latine: gaze persice, divitiae latine. Gazophylacium locus in quo divitiae servantur. Erat autem arca in qua populi donaria congregabantur ad usus templi: unde, IV Reg. xii, 9: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare, ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini. Dicebatur etiam porticus quaedam in qua fuit hoc gazophylacium : et contra illam sedebat Dominus quando ista dixit: unde, Joan. viii, 20: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio.
« Adspiciebat, » per approbationem, « quomodo turba jactaret es in gazophylacium. » I Paralip. xxix, 17 et 18: Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offere donaria. Domine Deus, custodi in æternum hanc voluntatem.
« Et multi divites, » de hoc quod sibi abundavit, « jactabant, » in gazophylacium, « multa. » Tob. iv, 9: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Hic tangit causam reprobationis, quæ sumitur ex comparatione in operibus pietatis et misericordiæ.
Tanguntur autem hic tria: in quorum primo notatur approbatio generaliter omnium offerentium: in secundo, specialiter attenditur oblatio pauperum: in tertio autem, ex hoc accipitur instructio discipulorum.
Dicit igitur: « Et sedens, » hoc est, post detestationem avarorum et superborum quiescens in devotione fidelium. Psal. xxv, 4: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Cum his ergo non sedit. Psal.
« Cum venisset autem, »
Ex devotione, « una, » in paupertate et devotione ab aliis excepta, « vidua, » solatio et lucro viri destituta, « pauper, » in rebus fortunæ non sibi sufficiens, « misit duo minuta. » Cum denarius usualis valuerit decem, duo minuta erant quinta pars denarii, ut videtur. Marcus tamen dicit : « Quod est quadrans. » « Glossa : « Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujuslibet rei, scilicet, loci, temporis, pecuniae : forsitan ergo hic quartam partem siculi, hoc est, quinque obolos signat. » Si au-
<--- Page Split --->
tem minuta erant quinta denarii, forsitan graviora fiebant ut quartam facerent, hoc est, quod habebant duas.
« Et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium.
Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt: haec vero de pecunia sua omnia quae habuit misit totum victum suum. »
« Et convocans discipulos, » qui erant specialiter instruendi, tamquam Ecclesiae Prælati futuri, « ait illis. »
Dicit autem duo: commendationem oblationis, et rationem commendationis.
Dicit igitur: « Amen dico vobis. » Affirmatione utitur: quia opinione hominum quantum et non ex quanto offeratur attenditur.
« Quoniam vidua haec, » solatio patroni carens, « pauper, » sibi non sufficiens, « plus omnibus misit, » non effectu ponderis, sed affectu devotionis, « qui miserunt » suas « in gazophylacium » oblationes. Hieronymus : « Inti-
« matur quam sit acceptabite Deo quod « offertur bono animo : qui non offeren- « tium substantiam, sed pensat con- « scientiam : nec perpendit quantum offe- « ras in ejus sacrificio, sed ex quanto. » Unde, Genes. iv, 4 et 5 : Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus : ad Cain vero et ad munera illius non respexit.
« Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt. »
Et hoc quidem est bonum, quamvis non sit perfectum. Luc. xi, 41: Quod superest date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
« Hæc vero, » vidua pauper, « de pecunia sua 2, » in qua sibi non sufficit. Job. xxxi, 17 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
« Omnia quae » ad manum « habuit misit. » Luc, xii, 33 : Vendite quae possidetis, et date eleemosynam.
« Totum victum suum, » quem habuit pro viatico, dedit ad templum, se Deo in totum de caetero committens. Psal. xi, 2 : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Do minus.
Sic ergo causa reprobationis sufficien ter est determinata.
<--- Page Split --->