CAPUT XI.

Super pullum asinæ cum honore Jerusalem ingreditur : ficum maledicendo arefacit : ementes ac vendentes de templo ejicit : efficaciam fiduciæ in Deum ostendit, dicens fratri remittenda quæ in nos commisit : Scribis non dicit qua potestate hæc faciat, eo quod nec illi responderent ad propositam de Joannis baptismo quæstionem.

  1. Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit quos ex discipulis suis',

  2. Et ait illis : Ite in castellum quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum et adducite.

  3. Et si quis vobis dixerit : Quid facitis? dicite : Quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

  4. Et abeuntes, invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

  5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

  6. Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

  7. Et duxerunt pullum ad Jesum, et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum4.

  8. Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus et sternebant in via.

  9. Et qui præibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna s. 10. Benedictus qui venit in nomine Domini : benedictum quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis.

  10. Et introivit Jerosolymam in templum4 : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

  11. Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

  12. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia 5, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

  13. Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

  14. Et veniunt Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit.

<--- Page Split --->

  1. Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :

  2. Et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus '? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

  3. Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

  4. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

  5. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

  6. Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.

  7. Et respondens Jesus, ait illis : Habete fidem Dei 3.

  8. Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti : Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

  9. Propterea dico vobis : Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis 3.

  10. Et cum stabilitis ad orandum, di-

mittite si quid habetis adversus aliquem4, ut et Pater vester qui in cœlis est dimittat vobis peccata vestra.

  1. Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est dimittet vobis peccata vestra.

  2. Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores,

  3. Et dicunt ei : In qua potestate hæc facis 5 ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

  4. Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.

  5. Baptismus Joannis, de cœlo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.

  6. At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cœlo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?

  7. Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

  8. Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus, ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

<--- Page Split --->

IN CAPUT XI MARCI

ENARRATIO.

fides Patrum et Gentium vocatarum ostenditur, ibi, y. 8 : « Multi autem vestimenta sua straverunt, etc. » In tertia, desiderium salutis Judaeorum in Christo, et ingratitudo eorumdem demonstratur, ibi, y. 11 : « Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis, etc. »

« Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum. »

Ab hoc loco agere incipit de electione quorumdam ad regnum Leonis pertinentium, et de reprobatione aliorum.

In prima harum patrium tres sunt paragraphi: in quorum primo discipulorum missio continetur: in secundo, obedientia discipulorum perfecta describitur: et in tertio, electionis Gentium metaphora per sessionem aselli demonstratur.

In primo horum paragraphorum duo dicuntur, scilicet, discipulorum missio, et legationis injunctio.

Continentur autem in ea tria capitula : in quorum primo sub metaphora describitur Synagogæ reprobatio, et Ecclesiæ de gentibus electio : in secundo autem meritum reprobationis ostenditur, quod est hujus libri capitulum duodecimum : in tertio autem, hoc est, tertiodecimo hujus libri capitulo, modus reprobationis Synagogæ determinatur.

Circa missionem duo attenduntur, scilicet, loci unde mittuntur opportunitas, et nuntiorum idoneitas.

De loci opportunitate tria dicuntur : describitur enim opportunitas ex viae termino: et describitur opportunitas ex loci in quo missio ordinata est mysterio : et tertio, describitur ex loci a quo missio est facta proprio significato.

Istud autem capitulum in duas dividitur partes : in quarum prima duplex metaphora reprobandæ Synagogæ inducitur : in secunda autem quæstio de potestate hujus reprobationis determinatur, ibi, y. 27 : « Et veniunt rursus Jerosolymam, etc. »

Prima harum adhuc secundum duplam reprobationis metaphoram in duas partes distribuitur, quarum prima est metaphora inducens inobedientiam legis, propter quam Synagoga reprobatur: secunda autem, ariditatem dulcedinis intellectus spiritualis, propter quam per panem condemnatur sterilitati : quæ incipit ibi, y. 12 : « Et alia die cum exirent a Bethania, esuruit. »

Adhuc autem prior harum in tres sciiditur partes : in quarum prima per adductionem pulli indomiti Gentium vocatio, et reprobatio Judaeorum præsignatur. In secunda, per processionem una

Dicit igitur:« Et cum » (quinque diebus ante Pascha, hoc est, die dominica palmarum) « appropinquarent, » hoc est, Jesus et discipuli appropinquare inciperent, « Jerosolymæ, » ad quam Jesus tendebat tamquam ad locum passionis. Luc. xviii, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam : et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per Prophetas de Filio hominis 1. Luc. xm, 33 : Non capit Prophetam perire extra Jerusalem. Hic autem locus opportunus fuit passioni, quia per passionem introitus est ad æternæ pacis visionem, quod Jerusalem interpretatur. Ad Galat. iv, 26 : Illa, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Isa. lxvi, 13 et 14 : In Jerusalem consolabimini, videbitis, et gaudebit cor vestrum.

« Et Bethaniæ. » Locus est in quo or-

<--- Page Split --->

dinatum est de missione ista. Joan. xii, et seq.: Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei cænam ibi: et Martha ministrabat. Lazatus vero erat unus de discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit librum unguenti nardi pistici, pretiosi: et unxit pedes Jesu, et certesit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. Et ibi proditor pro unguenti recuperatione concepit protidionem: et Christus ibi ordinavit electorum, per discipulorum legationem, vocationem: et hoc fuit sabbato ante palmas. Hic autem locus non nisi duodecim stadiis distabat a Jerusalem. Opportunus autem fuit, quia Bethania domus obedientiæ interpretatur, et per obedientiam Patris ordinatum est vocationis electorum officium. Ad Philip. n, 8: Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.

« Ad montem Olivarum. » Matth. xxi, 1: Cum venissent Bethphage ad montem Oliveti. Bethphage enim casale parvum erat in latere montis Oliveti situm : opportunus autem locus fuit unde talis missio fieret : unde Glossa : « Hæc in monte Oliveti posita esse dicitur, ut Ecclesia per gratiam Dei esse salvanda signetur : quam unctione spiritualium charismatum, et scientiæ et pietatis luce fovet. » Mons enim Oliveti spiritualium distributor gratiarum esse signatur : et ne absconderetur civitas supra hunc montem posita, mittit duos ex discipulis suis, dicens illis : Ite in castellum quod contra vos est. Sic ergo patet hujus loci, unde facta est, ad ipsam legationem convenientia. Matth. v, 14: Non potest civitas abscondi supra montem posita. Mons enim est elevatio potestatis ecclesiasticae : et fructus olivæ signat gratiarum in Ecclesia ubertatem. Cantic. 1, 2: Oleum effusum nomen tuum. Eccle. ix, 8: Oleum de capite tuo non deficiet.

« Mittit duos ex discipulis suis. »

Tangitur hic legatorum sive nuntiorum idoneitas.

Duo autem tanguntur circa hoc, scilicet mysterium, et informatio æterna veritatis.

Dicit igitur : « Mittit, » auctoritatem dans legationis. Matth. x, 16: Ecce ego mitto vos sicut oves. Luc. x, 3: He : Ecce ego mitto vos.

« Duos, » propter geminæ charitatis affectum, sicut dicit Gregorius, quia « Charitas non minus quam inter duos « haberi potest. » Vel, sicut dicit Glossa, propter veritatis scientiam, et operis munditiam. Proverb. xvii, 19: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle. iv, 9: Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum societatis suæ.

« Ex discipulis suis, » quos æternæ informaverat veritatis institutis. Joan. viii, 31 et 32: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

« Et ait illis : He in castellum quod contra vos est. »

« Et ait illis. » Injungens illis suæ legationis officium. II ad Corinth. v, 20: Legatione fungimur tamquam Deo exhortante pér nos.

« Ite in castellum. » Injuncta hæc tangitur discipulis legatio.

Quatuor autem dicit: legationis processum, legatorum eventum, legationis officium, et legationis injunctæ statim ad movendum impedimentum.

Primum tangit cum dicit : « Ite, » procedendo legationis processu et profectu. Marc. xvi, 13: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Job, xxxviii, 33 : Numquid mìttes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? Ac si dicat : Non

<--- Page Split --->

tu facies hoc, sed ego. Fulgura enim sunt Apostoli tonantes prædicatione, et micantes coruscatione, et ferventes comminatione, et blandientes leni lumine, æternæ vitæ promissione.

« In castellum, » quod jam propter iniquitatem, ea quae erat metropolis civitas, in castellum humile sit conversa. Isa. i, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. Incastellata autem est armis contra Deum ordinatis. Thren. in, 7 : Circumædificavit adversum me, ut non egrediar. Psal. lix, 11 : Quis deducet me in civitatem munitam ?

« Quod contra vos est, » quia tota se totam paraverat civitas contra Salvatorem. Psal. liv, 11 et 12 : Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas :... et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Hæ sunt munitiones contra quas mittuntur Apostoli. II ad Corinth. x, 4, 5 : Consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei.

populum, qui nulla lege frænatus fuerat. Job, xi, 12 : Vir vanus, in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se natum liberum putat. Putabat enim gentilis populus se natum ad libertatem, et ideo nulla lege se frænari permisit.

« Ligatum, » multorum vinculis peccatorum. Proverb. v, 22 : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Psal. cxvii, 6 : Dolores inferni circumdederunt me, præoccupaverunt me laquei mortis. Et, Psal. cxviii, 61 : Funes peccatorum circumplezi sunt me, etc.

« Super quem, » regendum ad honestatem legum, « nemo adhuc hominum, » ratione utentiium, « sedit, » domandum et regendum : sed in barbaris scientia (alias, scientiis) vivit vagans per campos licentiae. Psal. lxxx, 13 : Ibunt in adinventionibus suis. Job, xxxix, 5 : Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ? Onager est asinus agrestis cui nullus rationabilium insedit doctorum, ut dicit Glossa.

« Solvite illum, »

« Et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum et adducite.

Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite : Quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc. »

Tangit hic legatorum eventum.

Dicit igitur : « Et statim, » in ipso urbis promurai, « introeuntes, » quia statim occurrit eis quod quaerebant. Genes. xxvn, 20 : Voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam.

« Illuc, » hoc est, inibi, « invenietis pullum. » Luc. xix, 30 : Invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit. Qui nullo fræno domitus et attractus gentilem significat

A vinculis peccatorum. Matth. xvi, 19 : Quodemque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Psal. cxliv, 7 et 8 : Dominus solvit eompeditos, Dominus illuminat caecos.

Et absolutum a vinculis peccatorum, « adducite mihi » insidendum et regendum. Et hæc est injuncta legatio. Joan. 1, 42 : Adduxit eum ad Jesum. Isa. lx, 5 : Tunc videbis et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Omnes enim illi per pullum significantur, adducendi per Apostolos.

« Et si quis vobis dixerit, »

Hoc est, si aliquis vobis aliquid dixerit objiciens contra pulli solutionem : totus enim mundus contra solutionem

<--- Page Split --->

pulli istius rationibus armabatur, solutioni contradicens. Ezechiel. iii, 12 : Audivi post me vocem commotionis magnae. Psal. xcii, 3 : Elevevarunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, hoc est, defluentes temporaliter infideles. Sic eductioni populi de Ægypto Ægyptii contradixerunt. Sic Pharao contemptus surgit in scandala. Luc. xix, 31 : Si quis vos interrogaverit, dicens :

« Quid facitis ? » hoc est, quare hoc facitis ? Sicut multi quaerunt rationem, quare a libertate vocetur aliquis ad fidem vel religionem ? Isa. lviii, 2 : Scire vias meas volunt. Exod. v, 2 : Nescio Dominum, et Israel non dimittam.

« Dicite, » hoc est, rationes fidei ostendite : « Quia Domino » regendus pullus « necessarius est. » Non necessitate Domini, sed necessitate pulli, quia aliter indomitus periret. I Petr. iii, 13 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe, et etiam fide.

« Et continuo, » audita fidei ratione, « illum » pullum « dimittet huc, » adducendum ad me. Isa. xlv, 2 : Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo: portas areas conteram, et vectes ferreos confringam. Dominus enim assignata rationabili ratione fidei, humiliat intellectum audientium, et humiliat gloriosos terrae Philosophos. Et confringit portas areas, quando frangit Oratorum eloquentiam per orbem sonantem. Et vectes ferreos confringit, quando acutos syllogismos dialecticae fidei subdit. Et tunc dimittitur ab eis adducendus ad Dominum, qui ante rationibus phantasticis detinebatur.

« Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.

Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. »

Tangitur hic discipulorum simplex obedientia.

Et dicuntur hic quinque : profectus, sermonis praedicti effectus, praecepti impletio, praesentium adstantium contradictio, et pulli ad Dominum adductio.

Dicit igitur : « Et abeuntes, » discipuli a Domino ad obedientiae perfectionem. Ezechiel. i, 14 : Animalia ibant in similitudinem fulguris coruscantis. Nulla enim erat dubitatio, nulla interrogatio, quo minus injunctae obedientiae opus non statim perficeretur in impetu charitatis et fervore spiritus.

« Inverenurt pullum » liberum, nullo jugo obedientiae pressum, nullo fraeno alicujus legis fraenatum : « ligatum » loris suorum peccatorum et lasciviarum. Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis, hoc est, spiritus fornicationis et lasciviae. Orat. Manassa versus medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo..., et non est respiratio mihi.

« Ante januam, » hoc est, ante fidei principia et articulos per quos est ingresssus in Ecclesiam. Joan. x, 9 : Ego sum ostium : per me si quis introierit, salvabitur, et pascua inveniet. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicite Domini, cur foris stas ? Quia foris est qui est ante principia fidei et ante Christum.

« In bivio, » hoc est, in libertatis arbitrio : quia poterat intrare et divertere prout volebat. Eccli. xv, 18 : Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei, dabitur illi. Ad litteram tamen, sicut alibi diximus, erant ibi ligata animalia onerifera : ut pauperes qui ad diem solemnem ascenderant, et lassati in via perficere iter non poterant illis vehementur. Vel si forte onera habebant ad ritus sacrificiorum pertinentia, animalibus illis communibus vehementur : ut sacrificiorum usus in tanta haberetur solemnitate. Sed primum est, quod mysterium est de intentione Domini.

<--- Page Split --->

« Et solvunt eum. »

Ecce obedientia. Psal. cxv, 16 et 17 : Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis.

« Et quidam de illic stantibus dicebant. »

Sicut Athenienses dixerunt Paulo, Act. xvii, 19 et 20 : Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? Nova enim quaedam infers auribus nostris.

« Quid facilis solventes pullum? » hoc est, quare hoc facitis? quia paternas leges et consuetudines relinquitis, et nova quaedam et hactenus inaudita servare vultis. Joan. ix, 28 et 29 : Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit.

« Qui, »

Scilicet discipuli, « dixerunt illis, » taliter objicientibus, « sicut praeceperat Dominus, » omnem objectionem eorum et laqueum dissolventes. Psal. xiv, 4 : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus : timentes autem Dominum glorificat.

« Et dimiserunt eos, » nihil ulterius objicientes. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris, scilicet ignorantiae, conticescent, quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

« Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. »

Perfectio est obedientiae discipulorum. Psal. xxxv, 7 et 8 : Homines et jumenta salvabis, Domine : quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus,

Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Pullus enim licentiosse liber, quem nullum praeceptum legis divinae domuerat, et quem nulla lex humana ordinaverat ad disciplinam : adducitur autem, quando fraenum legis imponitur, et regimini divino praeparatur. Hoc significatur, Joan. i, 41 et 42, ubi dicit Andreas fratri suo Simoni : Invenimus Messiam, qui dicitur Christus : et adducit eum ad Jesum. Ad litteram etiam Philippus putatur fuisse unus ex discipulis qui missi fuerunt ad pullum adducendum, quia ipse primus gentilem adduxit eunuchum reginae Candacis 1. Alter autem putatur fuisse Petrus, qui adduxit Cornelium centurionem 2.

Tanguntur autem tria adhuc, scilicet pulli adductio, stramenti praeparatio, et Domini inessio. Primum fit per fidei praedicationem, secundum per exempli et virtutis informationem, tertium autem per Domini in regimine gubernationem.

Dicit igitur : « Et duxerunt pullum ad Jesum, » fidem gentibus praedicando, « et imponunt illi, » pullo pro stranento, « vestimenta sua, » ut in eis Dominus molliter sederet. Vestimentum autem quod sic ad substernendum est aptum vocatur stragulum, a stramento sic vocatum. Proverb. xxxi, 22 : Stragulatam vestem fecit sibi. Hoc autem spiritualiter fit, quando Doctor talia exhibet exempla, quae super alio poni possunt per impositionem. I Regum, xviii, 4 : Exspoliavit se Jonathas tunica sua, usque ad gladium et balteum. Quia gladium verbi Dei in praedicationis officio, et balteum in prelationis Ecclesiasticae fastigio Praelatus subdito communicare non debet. Quædam tamen Glossa dicit, quod vestimenta significant corpora Sanctorum : quae pro confirmatione multi martyres straverunt, ut viam gentilibus ad fidem praepararent. Proverb. xxxi, 22 : Byssus et purpura indumentum ejus. Byssus in

<--- Page Split --->

candore innocentiae, et purpura in sanguinis rubore. Apocal. ii, 4: Qui non inquinaverunt vestimenta sua, scilicet cum mulieribus, ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.

« Et sedit Dominus super eum, » hoc est, pullum, de caetero fraeno Domini legendum. Zachar. ix, 9 : Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem. Ecce Rex tuus veniet tibi justus, et Salvator : ipse pauper, et ascendens super pullum filium asinae. Isti sunt nitentes asini, quibus insident pugnatores Diaboli doctrinis et exemplis Apostolicis strati. Judicum, v, 10 : Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.

8

« Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via. »

Tangitur hic ordinata Domini processio, per quam una tides gentium vocatarum et Patriarcharum demonstratur, ut inserti sciantur esse in radicem olive. Ad Roman. xi, 17 : Tu cum oleaster esses, insertus es in illis, scilicet in ramis bonae olive, et socius radicis et pinguedinis olive factus es.

Habet autem haec processio tres partes: quidam enim viam praeparando suavem viam fecerunt, alii viam ornaverunt, tertii laudes unitatem fidei declarantes decantaverunt.

Per indumentum enim pullus non calcitrat, et per virtutis exemplum asininus homo rudis molliter in vita Ecclesiastica pedem ponit, et per corpora martyrum ne cadat in fide confirmatur. Isa. xl, 3 : Parate viam Domini. Job. xxxvii, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ? Apocal. xvi, 14 : Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida.

« Alii autem cædebant frondes »

Virides « de arboribus, » ut viam ornarent, « et sternebant in via. » Hæ autem frondes signant virides Patrum sententias de Christo promulgatas, et flores virtutum. Eccli. xxiv, 22 : Rami mei honoris et gratiae. Matth. xxi, 8 : Alii cædebant ramos de arboribus, etc. 1 . Levit. xxiii, 40 et 41 : Sumetis vobis fructus arboris pulcherrime, spatulasque palmarium, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et letabiimini coram Domino Deo vestro : celebrabitisque solemnitatem.

« Et qui præibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna !

Benedictus qui venit in nomine Domini : benedictum quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis. »

De primis dicit: « Multi autem, » procedentium cum Domino ad festum Paschæ, « straverunt vestimenta, » indumentorum, vel exemplorum, vel corporum, « in via, » ut molliter et pulchre jumentum incederet vehens Dominum, et ad duritiem et inæqualitatem lapidum sub Domino non calcitraret : unde Glossa, « ut noffenso pede pullus transiret. »

Hic tangit de laude. Tangit autem duo : diversitatem laudantium, et unitatem laudis.

De primo dicit : « Et qui præibant, » in via ante Dominum, qui signant Patres præcedentes primum adventum. Genes. xxxii, 16 : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. « Decebat enim, ut dicit Augustinus, ut magnus rex ve-

<--- Page Split --->

niens, multis antecedentibus eum præconibus prænuntiaretur. »

« Et qui sequebantur, » Christi in carne adventum usque in finem sæculi. Daniel. III, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quærimus faciem tuam.

« Clamabant dicentes. »

ris: Jesum enim Salvatorem deprecantur ut salvificet, ne significatio nominis ab effectu cadat Salvatoris. Orat. Manassæ sub finem : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam. Hæc autem salus facta est per Passionem ad quam ibat. Psal. xliii, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

Tangitur hic unitas laudis in tribus, scilicet in prædicatione venientis, et in prædicatione potestatis, et in desiderio salutis.

In primo dicuntur tria : intensio devotionis, præconium venientis, confessio majestatis.

De primo dicit : « Clamabant, » quod intensionem significat devotionis. Isa. VI, 4 : Commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis. Quia iste clamor novæ gratiæ commotionem et finem significabat templi Synagogæ. Psal. xxvi, 6 : Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo et psalmum dicam Domino.

« Dicentes, » in desiderio salutis :

« Hosanna ! »

Glossa : « Hosanna verbum Hebræum, et compositum ex integro et corrupto. Osi enim salva, vel salvifica : amna autem interjectio est deprecantis. Denique in Psalmo cxvii, 23, ubi Septuaginta interpretes transtulerunt : O Domine, salvum me fac, ibi in Hebræo habetur Anna, Adonai, Hosanna. Quod noster Hieronymus ita transtulit : Obsecro, Domine, salva, obsecro. Idem ergo est osi, Domine, per interjectionem obsecrantis, quod obsecro, Domine, per ipsum verbum obsecrationis 1. » Hæc Glossa videtur esse magistralis : et secundum hanc expositionem vox clamantium in desiderio salutis videtur alludere nomini Salvato-

« Benedictus. »

Præconium est venientis. Dicitur autem benedictus non passive, quod ab aliquo ut majore acceperit benedictionem, sed quia ut omni benedictione plenus, etiam in maledictis benedictio ab ipso profluxit. Eccli. xxxix, 27 et 28: Benedictio illius quasi fluvius inundavit. Quomodo cataclysmus aridam inebriavit ? Hæc autem benedictio tria facit, scilicet, quia maledictum primum in benedictionem commutat. Genes. xxvii, 13 : In me sit ista maledictio : tantum pergens affer qua dixi. Secundo, omnibus bonis nos implet: quia sicut dicit Gregorius : « Benedictio Dei est bonorum col- « latio, et eorumdem multiplicatio. » Unde etiam ipse veritatis inimicus hæc dicit, Job, i, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra. Deuter. xxxiii, 23 : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini. Nephthali latitudo interpretatur: quia bonis Domini dilatamur. Tertio, benedictio Domini munit et tutat contra hostem: unde, Genes. xxxii, 26 et 28, cum Jacob timeret hostes, dixit Domino: Non dimittat te nisi benedixeris mihi. Et benedixit eum in eodem loco, dicens: Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ? Sic ergo clamant eum benedictum, omnibus benedicentem. Genes. xii, 3: In te benedicentur omnes gentes.

<--- Page Split --->

« Qui venit. »

« Benedictum quod venit regnum. »

In præterito quidem venit in mundum, sed modo venit ad patiendum et immolandum: et per resurrectionem ad regnandum. Psal. cxvii, 26 et 27: Benedidictus qui venit in nomine Domini ! Deus Dominus, et illuxit nobis.

« In nomine Domini. »

Professio est majestatis. In nomine enim Domini venire est notam divini dominii in se omnibus ostendere, sicut Christus venit in omni majestate Patris, notata et expressa per modum signorum : hæc enim fecit absque clave supplicationis sicut potestatem habens. I ad Timoth. vi, 15 : Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium. Apocal. xix, 16 : Habens in vestimento, et in femote suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. Sic ergo venit in nota et nomine Domini, omnibus superpositis dives in omnes in omni gratia : et non nutantis virtutis qui suos continere valeat, ne umquam ad scabellaria, quæ conculcanda sunt, inclinentur. De primo horum dicitur, Psal. viii, 7 et 8 : Constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. De secundo, I ad Corinth. i, 3, 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia... : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. De tertio, ibidem, 3. 8 : Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine. Hæc enim tria (ut dicit Dionysius) sonat nomen Domini : dicit enim sic : « Dominus est non pejorum sive inferio- « rum excessus tantum, sed et omnium « pulchrorum et bonorum possessio fir- « ma, et non cadere valens fortitudo. » Sic ergo venit in nomine Domini : et hoc est præconium venientis.

Hæc est prædication potestatis. Regnum enim nihil aliud est nisi completa et unica in omnes potestas continendi in legibus, et officiorum ordine, et virtutibus et potestatibus omnes subjectos. Dicit enim Dionysius, quod « regnum est « omnis finis, et ordinis, et legis distri- « butio. » Hoc ergo incipit in gratia in Christo in quo sui continentur et reguntur in omnis finis et boni perfectione, et in omni graduum et dignitatum et officiorum divinorum ordine, et in omni divinarum legum honestissima distributione, quæ pro locis et temporibus et personis unicuique secundum propriam dignitatem distribuuntur. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum : et dominatio tua in omni generatione et generationem.

Hoc regnum dicitur esse

« David patris nostri »

Quia in ipso est præfiguratum, qui est secundum cor Dei electus '. Act. xii, 22 : Inveni David,... virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. Et in nomine David est perfectum : quia ut manu fortis suos continet, et in adspectu desiderabilis plenas omnibus largitur donationes gratiarum. Et de fortitudine quidem dicitur, Isa. xix, 4 : Rex fortis dominabitur eorum. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? De desiderio autem benignam et largissimam faciem ejus videndi dicitur, Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Et hoc dictum est de eo de quo dicitur, Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnifcientiam principalem. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus.

Sic igitur : Benedictum est quod venit in Christo regnum patris nostri David, quia rex iste non ut tyrannus opprimit,

<--- Page Split --->

sed in affectu patris suos diligit. Jerem. III, 19: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Isa. LXIV, 8: Pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Joan. VIII, 41: Unum patrem habemus Deum. Unde Glossa: Hoc consonat Gabrieli qui ait: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus 1: ut scilicet, gentem quam David temporaliter rexit, et cui exempla justitiae praebuit, et spiritualibus hymnis ad fidem et Dei timorem accendit: ipse factis, verbis, donis, et promissis ad regnum cœeleste regeret, et ad regnum cœeleste introduceret.

Multa autem de his notata sunt, Matth. XXI, 1 et seq., Luc. XIX, 29 et seq., et Joan. XI, 12 et seq., quae ibi requiri habent, quia magis ibi competunt quam hic: haec historia enim de primo est canone, in quo omnes Evangelista conveniunt. Factum autem est istud in die palmarum, quinque diebus ante Pascha Judaeorum.

« Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. »

« Hosanna in excelsis. »

Ingemination est desiderii salutis. Quod dicit: « In excelsis, » signum est quod in inferioribus non est salus, sed multiplex periculum : sed in excelsis (quae sola cœelestia sunt) salus sine periculo invenitur. Job, XVII, 3: Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Vel, per hoc quod dicitur : « In excelsis, » hic signatur per primum Hosanna, quod Christus rex est in terra universa per fidem et gratiam. Per hoc autem quod additur hic : « In excelsis, » significatur quod non tantum in terris, sed etiam in cœelestibus Christus regnat : quia per eum ea quae in terris et in cœelo sunt instaurantur 2. Unde Glossa: Per hoc quod jungitur, « Hosanna in excelsis, » quod est salus, significat quod adventus Christi non solum hominum salus, sed totius mundi : terrena jungens cœelestibus, ut ei omne genu flectatur cœelestium, terrestrium et infernorum 3.

Sic igitur dicitur : « Hosanna in excelsis. » Et hic terminatur laus istius processionis.

Hic ostenditur desiderium salutis Judæorum in Christo, et ingratitudo Judæorum ad tantum beneficium.

Dicuntur autem hic duo : quorum unum est beneficium quod impedit Dominus ad salutem procurandam : secundum autem est ingratitudo quam Judæi impenderunt Salvatori.

Dicit igitur : « Et intravit » Jesus ut exhiberet salutem, « Jerosolymam, » ubi fuit metropolis Judæorum, « in templum, » in quo fuit exhibenda Judæis salus. Psal. XLVII, 10: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Malach. III, 1: Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. In hoc autem introitu, sicut dicitur, Matth. XXI, 12, et Joan. II, 13 et 16, et Luc. XIX, 43, ejecti vendentes et ementes, sicut infra continetur : et in loco solemni se exhibuit ad docendum salutis viam. Isa. II, 3: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Joan. XVIII, 20 : Ego semper docui in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

<--- Page Split --->

« Et circumspectis omnibus. »

Tangitur hic Judæorum ingratitudo, quia Doctorem salutis etiam hospitio recipere noluerunt. Et hoc est : « Circumspectis omnibus. » Omnes circumspicit qui nihil habuit de proprio ubi hospitaretur, sed omni benevolentia indiguit. II ad Corinth. viii, 9 : Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Matth. viii, 20 : Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet Hieronymus : « Ergo circumspicit si quis sit tanta « egestatis auxiliator et consolator. » Psal. lxviii, 21 : Consolantem me quæsivi, et non inveni. Eccli. li, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

« Cum jam vespera esset, » quod erat tempus declinandi ad hospitium. Luc. xxiv, 29 : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Tunc enim, ut dicit Glossa circumspexit, si quis eum hospitio susciperet. Tanta enim paupertatis fuit ut hospitio indigeret : et ita nulli adulatus, ut in tanta urbe nullum hospitium inveniret.

Et ideo, « cum jam vespera esset hora, » et nullus eum colligeret, « exiit in Bethaniam, » ubi recipi consuevit in domum Marthæ et Mariæ et Lazari : quinque enim diebus semper in sero exiit in Bethaniam in vespera, et iterum mane rediit ad templum ad docendum.

« Cum duodecim, » qui magis quam alii erant instruendi. In mane autem semper venit ad templum. Psal. v, 8 : Adorabo ad templum sanctum tuum. Unde Glossa : « Exemplum dedit nobis, ut quocumque veniremus, primum ad domum orationis, si ibi est, divertamus : et cum nos per orationis studium commendaverimus, ad ea propter qua veni-

mus agenda secedamus. » Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.

« Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. »

Hic per similitudinem ficus arida reprobatio inducitur Synagogæ.

Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima per similitudinem ficus, maledictionem inducit Synagogæ : in secunda autem causam istius inducit maledictionis, ibi, §. 13 : « Et veniunt Jerosolymam, etc. » In tertia autem ex hoc inducit instructionem Prælatorum et Ecclesiæ, ibi, §. 19 : « Et cum vespera facta esset, etc. »

Adhuc autem in prima harum sunt quinque : in quorum primo desiderium salutis Synagogæ exprimitur in Domino : in secundo, promissio fructus significatur in Synagoga : in tertio, sterilitas et evacuatio dulcedinis demonstratur : in quarto, sterilitati perpetuæ addicitur : et in quinto, discipuli hoc ad instructionem suam audisse perhibentur.

Dicit igitur : « Et alia die, » hoc est, alia die, cum secunda lux fulgeret in prædicatione discipulorum quæ primo fulserat in prædicatione ipsius, « cum » Christus luce prædicationis discipulorum, « exiret » iterum ad notitiam hominum, « a Bethania, » sicut per obedientiam injunxerat ei Pater, « esuriit » salutem Judæorum et dulcedinem intelle-

<--- Page Split --->

ctus spiritualis. Mich. vii, 1 : Præcoquas ficus desideravit anima mea.

« Cumque vidisset. »

Secundum est. « Cum vidisset, » quasi a lumine suo, « a longe, » per peccatum elongatam. Psal. cxvii, 135 : Longe a peccatoribus salus.

« Ficum, » hoc est, ficulneam, « habentem folia, » quorum viriditas fructum promittit. Quia, sicut dicit Philosophus, « Folia plantis ad cooperiendum fructus data sunt. » Matth. xxi, 19 : Nihil invenit in ea. Folia enim quae sunt verba litteræ, dulcedinem promittentis significant Synagogæ.

Quia igitur foliis fructum promisit, « venit, » visitando per se, et visitando Synagogam per Apostolos, « si quid » fructus dulcis, « forte, » quod significat arbitrii libertatem, « inveniret in ea. » Isa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas, et feeit labruscas. Jerem. xvii, 6 : Erit quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum : sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.

« Et cum venisset ad eam, »

In Prophetis, et in se, et in Apostolis, tamquam tribus annis continuis. Luc. xm, 7 : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?

« Nihil invenit, » de fructu, « præter folia » verborum, quæ et ipsa sine fructu erant defluentia. Proverb. xiv, 23 : Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas est in opere.

« Non enim erat tempus fiorum. » Hic quamvis sit ficus sine culpa, quia quando non est tempus, fructum non habet : tamen Synagoga est per culpam, quod culpa sua tempus fructificationis fæglexit. Luc. xix, 44 : Non cognovisti tempus visitationis tuæ. Et quia hoc ex culpa

neglexit, propter quod maledicenda fuit : tamen ex dispensatione Domini aliud tempus fructificationis ei ordinatum fuit, hoc est, finis mundi, in quo fructificabit. Ad Roman. xi, 25 et 26 : Cæcitas contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret : et sic omnis Israel salvus fieret. Et pro his duobus templòribus dicit, Jerem. xxiv, 3 : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt, eo quod sint malæ.

« Et respondens »

Jesus virori in foliis sine fructu dulcedinis spiritualis, « dixitei, » ficulneæ : « Jam non amplius in æternum, » spem ponens in ceremoniis tuis, « ex te quisquam fructum manducet, » tuæ scilicet bbservationis et cultus, quia in Passione Domini facta sunt ceremonialia mortua : et postquam hoc prædicatione Apostolorum vulgatum est, facta sunt etiam mortifera : et hoc significatum est, IV Reg. iv, 40 : Mors in olla, vir Dei ! Quia mortua sunt ceremonialia in Synagogæ olla decocta, et facta sunt mortificantia : et ideo nisi farina spiritus immittatur in ollam, in dulcedinem refectionis converti non potest.

« Et audiebant discipuli ejus, »

Hoc est, per auditum verbi virtutem acceperunt : quia ex hoc fuerunt instruendi. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et hoc est quod intendit. Quod ergo ficus sic aruit, est quod dicitur, Job, v, 3 : Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Psal. xxxvi, 35 et 36 : Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani : et transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

<--- Page Split --->

« Et veniunt Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cæpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit.

Et non sinebat ut quisquam tanserret vas per templum. »

Hic ostenditur causa quare maledicta est inducta ficus, et qualiter meruit addictionem perpetuæ sterilitatis : quia scilicet, sacramenta Dei et templi in lucrum convertit suæ avaritiae et cupiditatis. Osee, ix, 16 : Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient. Psal. li, 7 : Eveilet te, et. emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Dicuntur autem hic principaliter tria : in quorum primo tangit perversorum propter avaritiam in templo inordinationem : secundo, zelum Christi inordinationem illam evertentem et ulcicentem : tertio, tangit ad suam ultionem Scripturam concordantem.

Dicit autem : « Et veniunt Jerosolvmam, » in tanta processionis et laudis prosecutione.

« Et cum introisset in templum, » secundum suam consuetudinem : quia semper locum Dei visitare consuevit. Genes. xxviii, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Psal. lxvii, 6 : Deus in loco sancto suo.

poterant : sed appensa pecunia ea inibi comparabant.

Et hoc est quod dicit : « Cæpit ejicere vendentes et ementes, » qui simoniacos in Ecclesia Dei designant. Psal. lxx, 13 et 16 : Quoniam non cognovi negotiationem 1, introibo in potentias Domini : Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. Chrysostomus : « Qui negotiator est, eji- « ciatr de Ecclesia : quoniam scriptum « est : Quoniam non cognovi negotiatio- « nem, etc. » Difficile negotians exuitur a negligentia. Chrysostomus : « Sicut « cum cribratur triticum, in fine nihil « remanet nisi pulvis : sic inter emptio- « nem et venditionem in contractibus « mercatorum, tandem nihil remanet nisi « peccatum. » Eccli. xxvii, 3 : Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.

« Et mensas nummulariorum evertit : » qui ibi sedebant ut ad usuram accommodarent his qui non habebant de promptu sacrificia comparare. Horum ergo mensas evertit et æs effudit. Joan. ii, 13 : Nummulariorum effudit æs.

« Et cathedras, » hoc est, sedes, « vendentium columbas, » ad ritus sacrificiorum pertinentes, « ejecit. » Qui significant eos qui vendunt dona Spiritus saneti in dignitatibus ecclesiasticis. Glossa : « Qui honores vendunt et gradus emunt. » Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

« Cœpit ejicere. »

« Et non sinebat, »

Propter festum enim multi convenerant vendentes in atrio templi exterioris ea quae ad ritus sacrificiorum pertinebant : et hoc Sacerdotes procurabant et sinebant, ut lucrum acciperent sacrificiorum. Alii autem emebant qui de longe venerant, et secum animalia ad ritum sacrificiorum pertinentia adducere non

Zelo Dei succensus, facto flagello de tribus funiculis. Psal. lxvni, 10 : Zelus domus tuæ comedit me.

« Ut quisque transferret vas per templum. » Glossa : « Commune immundum mercandi gratia : non Deo dicatum. » Isa. li, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Psal. xcii, 5 : Domum tuam

<--- Page Split --->

decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum.

et elevabitur super colles: et fluent ad eum omnes gentes. Isa. 1x, 3: Ambulabunt gentes in lumine tuo.

« Et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? Vos autem fecistis eam speluncam latronum.

Quo audito, principes sacerdotum et Scribae quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super docrtina ejus. »

« Et docebat, dicens eis » Scripturam ad ultionem suam concordantem.

Habet autem duos paragraphos : in quorum primo confirmans factum Domini Scriptura inducitur : secundo, maligni tas Scribarum et Pharisæorum contra factum Domini excitatur.

Dicit ergo : « Nonne scriptum est. » Isa. LVI, 7 : Lætificabo eos in domo orationis meæ : holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus orationis vocabitur cunctis populis1.

« Quia domus mea, » in qua invocatum est nomen meum, « domus orationis vocabitur, » sicut et Salomon dedicavit eam longa oratione2, « omnibus gentibus. » Augustinus in Regula : « In orato- « rio nemo aliud agat nisi ad quod factum « est : unde et nomen accepit. » Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum. Act. ii, 1 : Petrus et Joannes ascendebant in templum, ad horam orationis nonam. Daniel. vi, 13, Daniel tribus vicibus per diem oravit contra templum.

« Vos autem fecistis eam. »

Increpatio est Sacerdotum et Pharisæorum qui sedentes in templo per dispensationem sacramentorum insidiabantur bursis simplicium. Jerem. vii, 11 : Numquid spelunca latronum facta est donus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Isa. v, 23 : Justificatis inpiium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum : omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Osee, vi, 9 : Quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interfcientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. Intendit dicere quod comedebant pauperes, et mandebant pro sacrificiis et oblationibus, sicut pauperes comeduntur a viris, hoc est, virilibus et violentis latronibus : et quod participant hoc vitio cum latronibus Sacerdotes, qui socii furum erant, et in via eos qui ad templum ibant in solemnitatibus interfecerunt, ut auferrent ab eis pecuniam quam ad solemnitatem deferebant : et hoc non prohibebant Sacerdotes, quia cum latronibus participabant : et hoc est quod dicit : « Vos autem fecistis illam speluncam latronum. » Psal. x secundum Hebræos, 9 : Quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. I Reg. ii, 16 et 17 : Nunc dabis, alioquin tollam vi. Ita dicebant filii Heli, retrahentes homines a sacrificio Dei.

« Quo audito. »

Quod autem dicit : « Omnibus gentibus, » statum futuri templi Ecclesiae significat : quia in templo Synagogæ gentes non adorabant. Isa. ii, 2 : Erit mons domus Domini in vertice montium,

Hic in malitia resurgunt contra patrem paterne filios corrigentem, sicut filii adulterini qui in disciplina patris esse renuerunt. Ad Hebr. xn, 8 : Quod si extra

<--- Page Split --->

disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis.

« Principes Sacerdotum, » summi Pontifices Annas et Caiphas, qui tunc erant in potestate summi sacerdotii. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. I Esdræ, ix, 2 : Manus magistratuum fuit in trangressione hac prima.

« Et Scribæ, » qui falso nomine scientiæ gloriabantur. I ad Corinth. vn, 1 : Scientia inflat. Eccle. 1, 18 : In multa sapientia multa est indignatio : et qui addit scientiam, addit et laborem.

« Quærebant » modum et occasionem et opportunitatem, « quomodo, » opportune eis, « eum perderent, » et traderent publicæ potestati condemnandum. Matth. xxvi, 3 et 4 : Principes sacerdotum et seniores populi..... consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

« Timebant enim eum : » quia sicut dicitur, Sapient. xvn, 10: Timida est nequitia, quia veritatem et justitiam non habet se fulcientes. Luc. xxi, 2 : Timebant vero plebem.

« Quia universa turba, » simplicis populi, « admirabatur, » suspensa ad veritatem : nullus enim admiratur ad puram falsitatem et mendacium : « super doctrina ejus, » quia sicut dicitur, Matth. vii, 29 : Erat docens eos sicut potestatem habens. Psal. cxxxvii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

« Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit. »

In hac parte ex præindustis instructionem inducit prælatorum Ecclesiæ.

Habet autem tres paragraphos : in quorum primo inducitur manifestus verbi Domini effectus : in secundo, de hoc tangitur admiratio Principis Apostolorum et totius Apostolici cœtus : in tertio, ex his inducitur instructio veri intellectus.

Dicit igitur in primo horum tria, hospitalitatis Judæorum redargutionem, Domini instantiam ad salutis oblationem, et verbi quod dixerat manifestam verificationem.

Dicit ergo: « Et cum vespera esset, » et hora hospitandi : nullo eum vocante ad hospitium, « egrediebatur de civitate, » ut non collectus ad hospitium. Matth. xxv, 43 : Hospes eram, et non collegistis me. Judicum, xix, 18 : Nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere.

« Et cum mane transirent, »

De Bethania versus Jerusalem salutis monita ingratis offerre et ingerere, « cum discipulis » qui ex omnibus instruendi erant, « viderunt » discipuli « ficum, » hoc est, ficulneam, « aridam factam, » omni humore fecundæ, dulcedinis destitutam a radicibus, hoc est, a fundamentis quæ erant Sacerdotes et Scribæ. Jerem. xxiii, 13 : A Prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. Ezechiel. xvi, 3 : Radix tua de terra Chanaan. Isa. xl, 24 : Neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum : repente flavit in eos, et aruerunt. In canonica Judæ, §. 12 : Arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ. Bis mortuæ dicit, quia in naturali lege, et lege scripta mortui erant : et ideo dicitur, Luc. iii, 9 : Jam securis ad radicem arborum posita est : omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mitletur.

<--- Page Split --->

« Et recordatus Petrus. »

Matth. xxvi, 75: Recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat.

« Dixit ei, » Christo pro se et pro omnibus aliis :

« Rabbi. » Magistrum vocat cujus cupit instrui disciplinis. Joan. iii, 2: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.

« Ecce, » in evidenti est per effectum demonstratum, « ficus cui maledixisti, » per imprecationem et prædictionem sterilitatis. Jerem. xvii, 6: Non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate, in terra salsuginis, et inhabitali.

« Aruit. » Sapient. iv, 3: Spuria vitulamina non dabunt radices altas.

« Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.

Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

Propterea dico vobis : omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. »

Hic inducitur instructio Apostolorum ex ficulnea arefacta.

Et habet in se tria : in quorum primo juxta factum inductum generale dat fidelium documentum : in secundo, ex illo infert specialem Apostolorum orationis effectum : in tertio, ut efficaciter impetrent docet orationis modum. Et hæc patent in littera.

Dicit igitur in primo tria : primo enim quia secundum humanum judicium, hoc quod dicit habet dubitationem in sermone, præmittit confirmationem : secundo, inducit majoris miraculi promissionem : tertio, dicit fidei in qua totum hoc impetratur firmitatem.

Dicit igitur : « Habete fidem Dei, » hoc

est, fidem quæ est in Deum, et de Deo, et quam dedit Deus. I ad Corinth. xiv, 2: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. Fides enim eo quod omnipotentiae innititur, omnia potest in operibus miraculorum.

« Amen dico vobis. »

Utitur confirmatione : et loquitur de fide formata et opportunitate temporis, quando necessarium est fieri miracula.

« Quia quicumque dixerit, » fidem formatam habens in tempore quo hoc opportunum est Ecclesiae, « huic monti, » quem impossibile est moveri per fortitudinem humanam : « Tollere, » ad litteram per loci mutationem, « et mittere, » per Dæmones vel Angelos, « in mare, » ut mare impleatur. Matth. xvii, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis. Luc. xvii, 6 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

Si autem aliquis objiciat quod modo ad petitionem fidelium miracula non fiunt. Dicimus quod modo non est tempus, quia jam plantata est Ecclesia. Alia etiam causa est, quam dicit Damascenus: « Quia indignos nos voluptatum passionibus fecimus : et ideo nec ex parte facientium, neque ex parte eorum pro quibus fiunt, modo possunt fieri miracula. » Adhuc quia, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xiv, 22 : Linguæ in signum sunt non infidelibus, sed fidelbus. Et ideo multiplicatis jam fidelibus, signa sunt subducta non in toto, sed quod crebra jam non sunt ut fuerunt. Quædam tamen Glossæ exponunt illud mystice : quod videlicet, mons sit superbus dæmon in corde. Jerem. 11, 25 : Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram : et evolvam te de petris tuis, hoc est, de duris cordibus. Huic ergo monti dicunt fideles verbo prædicationis igniti

<--- Page Split --->

eloquii, quod transplantetur de duris cordibus hominum in mare amaritudinis pcnitentiae vel inferni : et fit frequenter hoc quod dicitur in Psalmo lxvii, 23 : Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris.

In tali autem petitione fides impetrans est causa : et hoc est quod dicit :

« Et non hæsitaverit in corde suo. »

Per fidei dubitationem vel modicitatem. Jacob. 1, 6 et 7 : Postulet in fide nihil hæsitans. Qui enim hæsitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Propterea dicit Petro, Matth. xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti ?

« Sed crediderit. » Marc. v, 38 : Noli timere, tantummodo crede. Il Paralip. xx, 17 : Confidenter state, et Dominus pugnabit pro vobis. Marc. ix, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Hoc autem habet fides potius quam spes, vel charitas : quia fides innititur omnipotentia, quod nulla alia facit virtus : et ideo veritas omnipotentiae in ipsa operatur, et per opera omnipotentiae fides probatur : sicut et charitas probatur per bonitatem, et spes per largitatem.

Si ergo quis sic credens petierit, « quodcumque, » orando Patri cœlesti, « dixerit fiat, fiet ei, » aut in ipsa re petita, si est opportunum et utile : aut in æquivalente, si forte hoc quod petit non est opportunum et utile tunc, pro temporibus, et locis, et personis pro quibus petitur. Matth. xvii, 19 : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint fiet illis a Patre meo qui in cœlis est. Ad Roman. vii, 26 : Quid oremus sicut oportet nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Sic Paulus in hoc quod petiit in fide nihil hæsitans, non est exauditus 1, sed tamen in æqui-

valente gratiam sibi gratum facientem accepit.

« Propterea dico vobis. »

Secundum est, quod est specialis modus Apostolorum. « Omnia quæcumque orantes petitis, » non simpliciter, sed « orantes. » Jacob. iv, 3 : Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Orando enim petere, est (quando pius affectus mentis in Deum est directus) secundum affectum in Deum directum petere : ille autem affectus non petit nisi ad salutem pertinens, et cum proposito perseverandi. Talis autem affectus nihil in se habet contrarium petitioni suæ : et ideo petit pro se : et si pro alio petit, petit hoc secundum consonantiam providentiæ et justitiæ divinæ : et hoc est quod dicunt Doctores quod oratio exaudibilis quatuor habet : quod scilicet, pie, perseveranter, et ad salutem pertinens, et pro se petat. Joan. xiv, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Hoc et innuit Dominus, Luc. xi, 13, ubi instruit nos quid orantes a Patre cœlesti possimus obtinere, dicens : Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se. Et ante, yj. 11 et 12, dixit quod pro ovo non porrigat scorpionem, et pro pisce non dabit serpentem, et pro pane non largitur lapidem. In quibus intelligitur quod petenti nihil largitur eorum quæ sunt nociva.

« Credite, » firma et formata fide, « quia accipietis, » vel in se, vel in æquivalente, vel meliori. Jerem. xxxii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur.

« Et evenient vobis » petita. Ad Hebr. v, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia. Hoc enim dixit caput pro se, et pro membris. Joan. xi, 42 : Ego sciebam quia semper me audis. Et parum ante illud, ibidem, y. 22 : Scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

<--- Page Split --->

« Et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in cœlis est dimittat vobis peccata vestra.

Luc. xxiv, 34 : Ignosce illis : non enim sciunt quid faciunt.

« Ut Pater vester. »

Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est dimittet vobis peccata vestra. »

Tangit hic modum orationis qui debet esse ex parte orantis.

Dicit anten duo : unum, quod oratio in cœlestia in orante dirigatur : secundum autem, quod impedimenta orationis auferantur.

De primo dicit : « Et cum stabitis. » Stans enim sursum erigitur : et omnia membra dirigit, et in ordine ponit. Qui ergo cor ad cœlum dirigit, qui conversationem totam ad lineam virtutis in rectum ponit, qui ordinem naturalem superpositionis et suppositionis servat : hic recte stat. Qui aliquid istorum corrumpit, ille non stat. I ad Timoth. ii, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Unde Glossa : « Cum stabitis ad orandum, » recti corde. Psal. xxxii, 1 : Rectos decet collaudatio.

« Dimittite, »

In ablatione impedimenti exauditionis. Tangit duo : doctrinam, et comminationem.

Doctrina est quod dicitur : « Dimittite » debitum vobis, « si quid habetis adversus aliquem, » pusillum vel magnum. Quod autem dicit : « Si quid habetis, » intelligitur : si quid habetis justæ querelæ. Querela enim dimittitur (etiamsi justitia coram judice requiratur) si ante rancor dimittatur in proximum : quia aliter malefactoribus per hoc licentia malignandi daretur. Luc. xi, 4 : Dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Act. vii, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum.

Ratio est quare debitum dimitti debet: ut scilicet « Pater vester, » qui noster et illius cui dimittimus Pater est : et sic vult filio dimitti, et vult in affectu fratris illum a nobis diligi. Malach. n, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum? Joan. viii, 41 : Unum Patrem habemus Deum.

« Qui in cœlis est, » et ideo hæreditas nostra est in cœlis, et a Patre cœlesti cœlestia sunt petenda. Matth. vi, 9 : Pater noster qui es in cœlis.

« Dimittat vobis peccata vestra, » quæ peccastis in eum. Eccli. xxviii, 2 : Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Matth. v, 23 et 24 : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo.

« Quod si vos non dimiseritis. »

Comminatio est. « Nec Pater vester, qui in cœlis est, » cœlestia libenti dans animo, « dimitet vobis peccata vestra. » Eccli. xxviii, 3 : Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam? Luc. vi, 37 et 38 : Dimittite, et dimittemini... Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Matth. xviii, 32 et 33 : Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui miser tus sum ?

« Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et Scribæ, et seniores,

Et dicunt ei : In qua potestate hæc

<--- Page Split --->

facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? »

Hic incipit pars illa quæ est de inquisitione potestatis.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima ponit occasionem ex circumstantia loci et temporis qua deventum est ad istam quaestionem : in secunda, inducit de potestate quaestionem ipsam : et in tertia, ponit implicitam quaestionis solutionem.

In prima tangit temporis et loci circumstantiarn simul, dicens : « Et veniunt, » Jesus et discipuli ejus, « rursus, » hoc est, iterato, « Jerosolvmam, » a Bethania. Et hoc fuit in feria tertia ante Pascha : quia sabbato cenam accepit in Bethania : Dominica, processione venit Jerusalem, et in sero exivit in Bethaniam : in secunda feria, ficulneæ maledixit : et in tertia feria, iterum docturus Jerusalem redivit : eo quod adhuc multi erant in civitate, qui se ad festi futuram præparabant solemnitatem, quos docere utile fuit.

« Et cum ambularet, »

Per circuitum omnibus offerens doctrinam salutis, « in templo, » hoc est, in atrio templi exteriori, « accedunt, » congregati malitia, « ad eum, » in dolo. Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, cor autem ejus longe esta me.

« Summi sacerdotes, » qui suam timebant amittere potestatem et locum et gentem, sicut dicitur, Joan. xi, 48. « Et Scribæ, » qui fastum in falsitate scientiae per ipsum minui videbantur, « et seniores, » qui loco Senatorum erant, et tempore consilii ex nomine vocabantur : qui sicut profecerant aetate et humana sapientia, ita experti erant in malitia. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines proficiunt in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

« Et dicunt ei, »

Domino, arbitrantes a se debere recipere potestatem multitudinem convocandi, et docendi. Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum.

« In qua potestate, etc. ? »

Duas faciunt quaestiones : unam de potestate, et aliam de auctoritate.

De potestate dicunt : « In qua potestate ? » Sciebant enim quod potestas sua non erat humana : nec volebant credere quod esset divina. Quærunt ergo quæ sit hæc potestas? utrum scilicet, sit potestas sicut Sanctorum, qui miracula per invocationem Dei fecerunt? vel, utrum sit diabolica? Et si esset Sanctorum potestas, volebant minorationem : quod scilicet non se deberet dicere Filium Dei. Et si diceret, blasphemaret. Matth. xxvi, 65 : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus? Et sic occasionem accusationis ad mortem contra eum quærebant : unde, Joan. x, 33 : Tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Si autem diceret quod esset potestas dæmoniaca, volebant eum reddere abominabilem populo. Joan. x, 20 : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

« Et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ? »

Quætio est de origine potestatis. Dicitur enim, ad Roman. xiii, 1, quod ea quæ sunt, a Deo ordinata sunt ad unum. Et hoc modo volebant quod vel Cæsaris ostenderet auctoritatem, vel summi Sacerdotis, et tunc compescere t eum vel per Centurionem et Præsidem Cæsaris, vel per auctoritatem summi Sacerdotis : contra quod dixerat Dominus, Joan. v, 41 : Claritatem ab hominibus non accipio. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super

<--- Page Split --->

me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me.

20 « Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate haec faciam.

30 Baptismus Joannis de cœlo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.

31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cœlo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?

32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus, ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. »

Occulta solutio est inductae quaestionis per quaestionem factam Sacerdotibus et Scribis.

Et habet quatuor particulas : in quarum prima obligatio est sub conditione ad responsionem quaestionis : in secunda, subtilitas factae quaestionis : in tertia, intellectus innuitur subtilitatis : in quarta, professio malitiosa ignorantiae simulatee calliditatis.

Dicit igitur : « Jesus autem, » summa sapientia Patris. Ad Roman. xi, 34 : Quis cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit 1 ?

« Respondens ait eis : Interrogabo vos et ego. » Cum statim respondere poterat, interrogat : ut ex responsis illorum solutionem quaestionis contra malignantes concludat. Ille enim optimus modus respondendi, et concludendi contra malignantes : quando ex suis propriis verbis et responsis arguuntur. Luc. xix, 22 ; De ore tuo te judico, serve nequam. Pro-

verb. xxvi, 5 : Respondě stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

« Unum verbum, » a cujus responsione totius solutio dependet quaestionis : « et respondete mihi. » Obligatio est ex parte Sacerdotum.

« Et dicam vobis : » obligatio est ex parte Domini, « in qua potestate haec faciam. » Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te, et responde mihi. Multum enim virilis et accinctor lumborum esse debet, qui disputare cum Deo desiderat. Job, ix, 3 : Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

« Baptismus Joannis. »

Quæstio est, ex cujus responsione dependet solutio quaestionis. « De cœlo erat, » per institutionis auctoritatem. Joan. iii, 31 et 32 : Qui de cœlo venit, super omnes est : et quod vidit et audivit, hoc testatur.

« An ex hominibus ? » Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur.

« Respondete mihi, » qui ex vestro responso, dicere contra veritatem non prius a vobis concessam cum clamore contenditis, sicut protervi contra veritatem. Psal. lxi, 10 : Mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Statera enim hominis mendax est : quæ non secundum rem ipsam, sed secundum affectum proprium loquitur ad quæsita Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur : quia mendax est, et pater ejus.

« At illi cogitabant, »

Hoc est, ratiocinatione quæsitum cogitabant, videndo quid ex quæsito inevitabiliter sequeretur, « secum in cordi-

<--- Page Split --->

bus suis, » quia conferre aperte de hoc non audebant, « dicentes, » conferendo in cordibus suis : quia conscientia propria convicti erant et confutati. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo, adstitit omni viae non bona, malitiam autem non audivit.

« Si dixerimus, »

Veritatem sequendo, « de cælo » erat baptismus Joannis : quia de cælo erat auctoritatem accipiens. Psal. lxxxiv, 12 : Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.

« Dicet, » contra nos concludendo solutionem quaestionis a nobis proposita. « Quare ergo non credidistis ei, » testimonium mihi de potestate perhibenti? Joan. 1, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto, in vera purificatione. Et hic de cœlo habet potestatem et potestatis originem.

« Si dixerimus, » aliam partem divisionis accipendo : quia falsitatis fuerunt amici. Isa. xxvni, 15 : Posuimus mendacium spem nostram : et mendacio protecti sumus. Unde exclamat Propheta : Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium1 ?

« Ex hominibus, » qui nusquam cum Joanne in eremo apparuerunt, ut eum ad haec quae fecit agenda subordinarent : tamen hoc libenter mendaciter dixissent, ut testimonium quod Christo perhibuit labefactare potuissent, si timore humano et mundano retracti non fuissent.

Et hoc est quod sequitur : « Timemus populum. » Et causam timoris subjungit. Non enim timebant mendacium hostes veritatis.

« Omnes enim, »

Parvi et magni de populo, « habebant Joannem, » in ea venerationis veritate, « quia vere propheta esset. » Sed contra hoc videtur esse quod dicitur, Joan. 1, 21 : Propheta es tu ? Non. Sed dicendum, quod in hoc non fuit Propheta quia prophetaret in futurum gratiam Christi, quem digito demonstravit in præsenti. Matth. xi, 13 : Omnes Prophetae, et Lex usque ad Joannem. Tamen in hoc fuit Propheta, quod ex inspiratione divina sibi veritatem enuntiavit. Luc. i, 76 : Tu puer, Propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.

« Et respondentes, »

Hostes veritatis, « dicunt Jesu, » potius mentientes quam contra invidiam propriam confitentes veritatem, videntur esse conclusi. III Reg. xxii, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.

« Nescimus : » cum tamen ratione convicti bene scirent.

« Et respondens Jesus ait illis, »

Ex modo obligationis superius inductæ. I Reg. xxvii, 17 : Quod pateris fecit tibi Dominus hodie.

« Neque ego dico vobis, » quia dictum meum quod ex responsione vestra non eliceretur, non valeret nisi ad proterviendum contra illud, « in qua potestate, » hominis, an Dei, an Diaboli, « haec faciam : » quia, supra iii, 23 et seq., et Matth. xii, 28, probavi quod in potestate Dei omnia facio. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi.

<--- Page Split --->