CAPUT X.
Nullo modo dimittendam uxorem adstruit aliam ducendo : parvulos complexus, benedicit eis : dives qui præcepta a juventute observarat, non amplectitur Christi consilium de omnibus divendendis : quid referent præmii qui omnia relinquunt : rursum suam prædicit passionem : occasione ambitionis filiorum Zebedæi docet discipulos quod non ostensione dominii, sed officio ministerii debeant esse majores : Bartimæum cæcum sanat.
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem 1 : et conveniunt iterum turbæ ad eum, et sicut consueverat iterum docebat illos. 2. Et accedentes Pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. 3. At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? 4. Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere 2. 5. Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud. 6. Ab initio autem creaturæ, masculum et fæminam fecit eos Deus 3. 7. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam 4, 8. Et erunt duo in carne una 5. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9. Quod ergo Deus conjunxit homo non separet. 10. Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12. Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur. 13. Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos : discipuli autem comminabantur offerentibus. 14. Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. 15. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16. Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos. 17. Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam, genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam 6 ? 18. Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? Nemo bonus, nisi unus Deus.
1 Matth. xix, 1. 2 Deuter. xxiv, 1. 3 Genes. i, 27. 4 Geues. ii, 24; Matth. xix, 5; I ad Corinth.
vii, 10; ad Ephes. v, 31. 5 I ad Corinth. vi, 16. 6 Matth. xix, 16; Luc. xviii, 18.
<--- Page Split --->
Præcepta nosti : Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem 1.
At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo : et veni, sequere me.
Qui contristatus in verbo abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! '
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis : Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniiis in regnum Dei introire !
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum:
Et cœpit ei Petrus dicere a : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter evangelium,
Qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi 3.
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant, et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura 4 :
Quia ecce asceqdimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
Et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes 5, filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus, ut quodcumque petierimus facias nobis.
At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedemaus in gloria tua.
Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo? aut baptismo quo ego baptizor baptizari?
At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem quem ego bibo bibetis, et baptismo quo ego baptizor baptizabimini :
Sedere autem ad dexteram meam
<--- Page Split --->
vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quiahi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum 1.
Non ita est autem in vobis : sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
Et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium scrvus.
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
Et veniunt Jericho 2 : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi, Bartimæus cæcus,
sedebat juxta viam mendicans. 47. Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare et dicere : Jesu, fili David, miserere mei.
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
Qui, projecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum.
Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam? Cæcuis autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
IN CAPUT X MARCI
ENARRATIO.
« Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem. »
Tangit hic communem omnium instructionem pertinentem ad salutem.
Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima perfectam omnium eorum, quæ ad salutem pertinent, ponit doctrinam. In secunda autem, ad faciem Leonis se convertens, per miraculum ponit doctrinæ confirmationem, ibi, y. 46 : « Et veniunt Jericho, etc. »
Prima harum adhuc duas habet partes : in quarum prima, ponit ea quæ ad salutem exiguntur ex parte nostra : in secunda autem, ponit ea quæ salutem perficiunt ex parte sua, ibi, in medio y. 32 : « Et assumens iterum duodecim, etc. »
Adhuc autem prior harum in tres dividitur partes : in quarum prima, ponitur doctrina salutis secundum legem naturae, instituta in paradiso : in secunda, ponitur doctrina simplicis humilitatis, ostensa in Salvatoris exemplo, ibi, y. 13 : « Et offerebant illi parvulos, etc. » In tertia, ponitur doctrina salutis cum perfectionis fastigio, ibi, y. 17 : « Et cum egressus esset in via, etc. »
In prima harum tria continentur, scilicet, occasio hujus doctrinae salutis ex parte turbæ ad salutarem doctrinam confluentis : in secunda, ponitur occasio
<--- Page Split --->
ejusdem ex parte Pharisæi tentantis : et in tertia, occasionata ponitur doctrina salutis.
In primo horum quatuor dicuntur, scilicet, loci in quo discipulos specialiter docuerat relicto : loci competentis ad salutis doctrinam petitio : turbæ requirentis doctrinam devotio : et consueta doctoris doctrinæ salutis propositio.
Dicit igitur :
« Et exinde, »
Hoc est, de Galilæa, « exsurgens, » ut aliis prodesset qui in aliis locis morabantur : unde Glossa : « Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit. Hic narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est : et primo quæ trans Jordanem ad Orientem : deinde quæ extra Jordanem quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. » Et est hæc Glossa continuans gesta quæ narrat Marcus secundum locorum in quibus facta sunt successionem.
Spiritualiter tamen doctor salutis Dominus (inquam) exsurgit, quia corda audientium sursum erigit, sicut sol se exaltans cuncta ad se trahit quæ lumine suo tangit. Eccle. 1, 5 : Oritur sol, et occidit : et ad locum suum revertitur. Eccli. xlui, 2 : Sol, vas admirabile opus Excelsi.
Sic ergo, « exinde exsurgens, » et se exaltans in lumine, quædam loca relinquit, et ad quædam accedit. Relicta vel despiciens, propter indevotionem : vel sibi relinquens, ad propriæ fragilitatis considerationem : vel tentationi exponens, propter virtutis exercitationem.
De primo horum dicitur, Matth. xxiii, 38 et 39 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, non me videbitis amodo. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini. Tales sol exsurgens deserit, sicut lumen deserit
cæcos a se aversos : quosdam autem deserit ad suæ fragilitatis considerationem. Cantic. 1, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. Hoc est, si tu, quæ pulcherrima es pulchritudine et compositione virtutis, ignoras te per oblivionem propriæ fragilitatis, egredere, hoc est, egredieris de sereno tuæ lucis quæ te tenet et venustat : et statim relicta sequeris vestigia gregum ad modum bestiarum : et abi dissoluta effecta, et pasces sensuum delectatione hædos fætidos, et pecorinos motus, juxta tabernacula pastorum, hoc est, ad similitudinem aliorum pastorum pecorinos motus pascentium. Psal. lxxx, 13 : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum : ibunt in adinventionibus suis. Sic Paulus de lumine æternæ contemplationis projectus est in stimulum carnis 1. Quosdam autem deserens, tentationi exponit ad virtutis exercitationem, Tobiæ, xii, 13 : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. In hoc sensu dicitur, Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. In tenebris enim tentationis caute et patienter sedens, ad lucem pro certo consolationis deveniet. Tob. iii, 21 et 22 : Hoc pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur : si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem, tranquillum facis : et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis. In hoc sensu dictum est illud Psalmi cxxxvni, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur : et nox illuminatio mea in deliciis meis. Psal. xvii, 29 et 30 : Deus meus, illumina tenebras meas : quoniam in te eripiar a tentatione.
Sic ergo exinde exsurgens,
<--- Page Split --->
« Venit in fines Judææ ultra Jordanem. »
Describit locum ad quem venit doctor salutis, ut ex loci congruitate intelligatur opportunitas doctrinae. Unde Glossa : « Cum omnis Judæorum provincia generaliter ad discretionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa, ad distinctionem Galilææ, et Decapoleos, et caeterarum in eadem provincia regionum. »
In hujus ergo plagæ meridiane « fines venit » Jesus causa docendæ salutis. Joan. x, 40 : Abiit iterum trans Jordanem in eum locum, ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic. Illuc autem venit tam propter prophetiæ vaticinium, quam propter Joannis testimonium. De primo dicitur, Isa. ix,1,2 : Trans Jordanem Galilææ gentium, populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. De secundo dicitur, Joan. x, 41 et 42 : Multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Et hoc est quod sequitur :
« Et conveniunt iterum turbæ ad eum, et sicut consueverat iterum docebat illos. »
Hic tangitur doctrinae occasio sumpta ex turbarum devotione.
Dicuntur autem hic tria : turbarum ad audiendum devotio, consueta Domini ad docendum dignatio, et doctrinae salutis impertitio.
De primo dicitur : « Et convenerunt » in cor unum et animam unam, « iterum turbæ ad eum, » sicut sæpius fecerant turbæ : quæ quamvis per errorem Pharisæorum se turbarent, tamen turbationem erroris eorum vincentes, conveniunt ad eum sicut ad salutis doctorem. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii
Jacob, audite Israel patrem vestrum. Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum doctrinae et disciplinæ. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
Convenerunt autem turbæ tripliciter : primo, per principia fidei adjuvante intellectu ex ipsis errorum varietatibus. II ad Corinth. x, 5 : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Sic congregari oravit qui dixit, Psal. cv, 47 : Congrega nos de nationibus, hoc est, de errore nationum : ut confiteamur nomini sancto tuo (libera confessione fidei), et gloriemur in laude tua. Secundo, convenerunt adunatione sensuum in puram cordis contemplationem. Isa. xlvi, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor. Redite, inquam, per sensuum exteriorum a mundi vanis spectaculis aversionem. Et iterum : Redite per aversionem sensuum interiorum (qui sunt sensus communis, imaginatio, phantasia, æstimativa, et memoria) ad intellectum simplicem. Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Sicut, Joan. iv, 16, mulieri audituræ verba Domini (quæ ante per quinque viros dissoluta, lascivia ferebatur) dicitur : Voca virum tuum, unica unicum, et veni huc. Tertio, convenerunt omnem vim cordis per intentionem adunantes in Christi verbum. Nehem. seu II Esdræ, viii, 3 : Aures omnis populi erant erectæ, hoc est, ad superiora actæ : quia totam mentis convolutionem, ut dicit Dionysius, adunaverant in Deum.
« Et ideo sicut consueverat. »
Consuetæ enim benevolentiæ exhibuit effectum. Eccli. xxiv, 46 : Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam. Antequam enim ad ipsum lux cordis, et intelligentiæ nostræ sibi præbeatur, ipse prævenit docens : probans illud Joannis, 1, 9, esse verum : Erat lux vera, quæ
<--- Page Split --->
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Unde sicut consuetum est luci lucere, sic consuetum erat Christo docere.
Sic ergo
« Docebat illos. »
Docere autem, ut dicit Chrysostomus, est id quod suadetur et proponitur, humanis exemplis et rationibus probare et credibile facere. » Isa viii, 1 : Scribe in eo stylo hominis, hoc est, quod humanus possit accipere intellectus. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurr at qui legerit eum. Quidam autem hoc non faciunt, sed alta docent : et dicunt quae docere similitudinibus et rationibus intelligibilibus sibi fastum excitant, et non auditoribus utilitatem faciunt. Contra quod dicitur, I ad Corinth. ii, 4 : Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus. Isa. xxxiii, 19 : Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia. Quidam autem loquentes non docent nisi opiniones contentiosas, quae doceri non possunt : quia phantasticae sunt, et erroribus vicinae : cujus signum est, quia sunt singulares et Christianae fidei non concordantes. II ad Timoth. ii, 14 : Noli contendere verbis : ad nihilum enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Et ideo verbum Dei modo hominis doceri debet, et digito Dei cordibus inscribi. Modo hominis, sicut dicitur, II Esdræ, vni, 8 : Legerunt in Libro Esdras et Nehemias et Levitæ distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt audientes, cum legeretur. Ad hoc in Ecclesia datur clericis Ordo, qui vocatur Lectorum. Digito autem Dei scribitur, quando indicio expresso divinae virtutis et Spiritus sancti hoc quod dicit confirmatur. I ad Corinth. ii, 13 : Loquimur non in doctis humanæ sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiri-
tualibus spiritualia comparantes. Sic, Exod. xxxiv, 29, descendit Moyses de monte, populo quem docturus erat, per modum docendi se coaptans. Sic portavit in manibus, hoc est, in operibus tabulas digito Dei conscriptas.
Sic ergo, « sicut consueverat docebat illos : » aliter enim indocti a sapientia sua recessissent.
« Et accedentes Pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. »
Tangitur hic hujus doctrinae occasio sumpta ex malitia tentantis. Sicut enim docendo ex charitate, profuit studiosis : ita ex veritate retundit dentem rabidi cans, ne lacerare possit doctrinam conventus malignantium, error professus, et interrogando malignus syllogismus cornutus, et quarto, perversus intentionis eorum conatus.
Primum notatur in hoc quod dicit : « Et accedentes, » scilicet, ad se invicem et ad multitudinem, ut se armanent : et ad turbas, ut studiosos se callide simularent : et ad Christum, ut pietatem falsam prætenderent, sub cujus pallio facilius decipere possent. De primo dicitur, Matth. xxi, 15 et 16 : Abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent Jesum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis. Ubi dicit Chrysostomus : « A veritate se nudos esse professi sunt, qui multitudine se armaverunt. » Sic ergo ad se accesserunt, ut sibi fierent mutuæ malitia præsidium. Psal. lxxvi, 31 : Congregatio taurorum in vaccis populorum. Ad turbas autem accesserunt, ut amorem studii mentirentur : unde Glossa : « Magna est distantia inter turbas, et Pharisæos : hæ conveniunt ut doceantur et infirmi curentur, sicut aperte dicit Matthæus, xx, 29 et seq., et Matth. xii, 23 et 24, ubi turbæ attribuerunt virtutes Christo filio David in lege promisso : Pharisæi autem e con-
<--- Page Split --->
tra spiritui immundo. Illi autem, hoc est Pharisæi, ut tentando decipiant accedunt. Has enim devotio pietatis, illos adducit stimulus livoris.» Matth. vii, 15 : Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Job, 1, 6 : Quadam die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. Accesserunt etiam ad Christum, ut pietatem falsam prætenderent. II ad Timoth. iii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Eccli. 1, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
« Pharisæi. »
Ecce malignantium error professus. Exsecrata enim invidia sub falso nomine religionis, veniunt in hypocrisi mendacium loquentes. Pharisæi enim divisi interpretantur : quia specie falsæ religionis, vel potius superstitionis, ab aliis se diviserant : sicut qui majus studium haberent, propter quod hypocritæ sæpe vocantur 1. Proverb. xi, 9 : Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia. Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram.
conditis tuis. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcer de malitia et de vinculis.
« Si licet. »
Hæc enim est materia cornuti syllogismi : unde Glossa : Cornuto syllogismo tentant, et quidquid respondeat capere putant. Si dicit dimittendam, et aliam ducendam, pudicitiæ prædicator sibiipsi videtur contraire : si non dimittendam, reus sacrilegii et contra doctrinam Moysi, et per Moysen contra doctrinam Dei facere. In hoc autem cornuto syllogismo significatur, Genes. xlix, 17 : Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Dan enim est, ex quo semen procedit Antichristi : quod in veritate fuerunt Pharisæi colubri, quia umbras latebrarum insidiando semper coluerunt. Cerastes autem sunt, per cornutum syllogismum quo tentant, quia cerastes serpens est cornutus. Hi momorderunt ungulas equi, quia vectorum Dei semper observaverunt vestigia per insidias detrahentes : et quam potuerunt etiam ipsum ascensorem Christum cadere facere conati sunt. Psal. lxxiv, 11 : Cornua peccatorum confringam : et exaltabuntur cornua justi.
« Interrogabant eum. »
Dicunt ergo, si licet
Ecce interrogando malignus syllogismus cornutus. Cornutus enim syllogismus est, qui quidquid dicatur ad contradictionem tentat arguere : quem Philosophi elenchum vocare consueverunt. Dicuntur autem hic duo, scilicet, modus, et syllogismus. Modus innuitur in hoc quod dicit : « Interrogabant eum. » Interrogatio enim propositio est quaerens, et eliciens respondentis consensum. Eccli. xiii, 14 et 15 : Ne credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de abs-
« Viro uxorem dimittere. »
Matth. xix, 3 : Si licet homini uxorem suam dimittere quacumque ex causa? Quia secundum traditiones Hebræorum diversis ex causis dimiserunt. Deutel. xxiv, 1 : Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam feditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. Super hanc igitur legem fundant quaestionem, non curantes discere, sed
<--- Page Split --->
potus salutis doctorem in sermone capere, et reprehensibilem coram turba facere : et sic salutis fructum in turba impedire. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. Proverb. xi, 27 : Qui investigator malorum est, opprimetur ab eis.
Est autem notandum quod quamvis in jure matrimonii ad paria judicentur vir et mulier, tamen lex non facit mentionem de muliere, quod possit dimittere virum propter aliquam fœditatem : quamvis a Judæis semper observetur, sic quod æqualiter possit uxor dimittere virum sicut vir uxorem. Et hoc est factum tribus de causis : quarum una est, quia non adeo fortis et dura est indignatio uxoris in virum, sicut viri in uxorem : et ideo non ita in periculo est vir ex odio uxoris, sicut uxor ex odio viri : et ideo tacuit lex de muliere quando permisit libellum repudii : mulier enim mollis est, et cordis humidì, et de facili placatur : et hoc significatum est, Genes. xxxiv, 3, ubi corruptam Dinam Sichem tristem delinivit blanditiis, ita quod adhæsit ei contra patrem, et matrem, et fratres : et contra consuetudinem suæ religionis. Alia causa est, quia viro per legem datur, quod sit caput uxoris, quod regere vel reficere habet corpus : et non e converso. Genes. in, 16 : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Tertia causa, quia mulier per se subjacens multis fœditatibus, et laxam habens carnem et non porosam, non ita corrumpitur fœditatibus viri, sicut vir propter oppositam complexionem corrumpitur fœditatibus mulieris : et ideo in dimittenda uxore mentio fit de viro et non de uxore. Ezechiel. xvi, 7 : Eras nuda, et confusione plena.
Adhuc autem notandum, quod secundum antiquam legem Romanorum, non dimittebatur uxor nisi ex unica causa :
si scilicet sterilis ad unum et non ad alium esse credebatur. Tunc Imperator et Senatus, cujus erat intentio populare regnum, permisit dimitti uxorem : et sic Marcia separata fuit a Catone : et sic aliquando fuit in lege naturali : et de hoc secundum litteralem sensum loquitur beatus Job, xxiv, 20 et 21, ubi loquitur de maledictione ejus, qui in nuptiis quarit sterilem, et abjicit fecundam, dicens : Non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem qua non parit, et vidua bene non fecit, hoc est, ei quam a se separavit, ut suae libidini cum sterili vacaret, sicut equus et mulus quibus non est intellectus 1. Ex omnibus his patet quod non fuit umquam intentio legislatoris per se de libello repudii, sed per accidens : et hoc posterius erit manifestum.
Hoc est igitur quod dicunt : « Si licet viro uxorem dimittere? » Et quia permissio hæc legis multorum malorum fuit occasio in populo, eo quod multi dimittebant uxores suas, et alias ducebant, ideo Dominus hanc legem quasi arguere videtur, Malach. ii, 13 et 14 : Operiebatis lacrymis altare Domini fletu, et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis : Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, et quam tu despexisti : et hæc particeps tua, et uxor fæderis tui. Ac si dicat : Sub prætextu repudii violatis fædera sacramenti a Deo instituta, et uxoris sic per calumniam dimissæ, plorantis ante altare meum : et ideo vobis placari non possunt : sed propter duritiam odii vestri ad eas, permissum est vobis, ne occidatis eas : sed coram Deo peccatum est, qui propter sacrificia non placatur. Hæc omnia attendentes Pharisæi perplexam et cornutam ex perplexa et cornuta lege proponunt quæstionem.
<--- Page Split --->
« Tentantes eum. »
In quo intelligitur perversus intentionis eorum conatus : non enim intentione discendi, sed tentandi quaestionem proposuerunt. Matth. xxii, 18 : Quid me tentatis, hypocritae ? Psal. lxxvii, 41, et cvi, 11 : Conversi sunt et tentaverunt Deum : et consilium Altissimi irritaverunt. Contra hoc quod dicitur, Deuter. vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum. « Tentator autem est, ut dicit Hugo de sancto Victore, qui quaerit movere et inducere ad aliquod illicitum. » I ad Corinth. x, 9 : Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Congrue autem tentatores perierunt a serpentibus, quia serpentes primi fuerunt tentatores.
autem : « Quid vobis præcepti Moyses ? » et non dicit, quid vobis præcepti Deus ? Quia istud non a Deo, neque secundum Dei intentionem, et justitiæ ordinem, et legis intentionem spiritualem processit : sed potius malitia carnalium, et concupiscentia carnis hoc extortum est : unde Glossa : « Sane intellectam in testimonium adducit naturalem legem, primamque Dei sententiam secundæ opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est. » Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. Joan. ix, 28 : Tu discipulus Christi sis, nos autem Moysi discipuli sumus.
« Qui dixerunt. »
Præceptum Moysi adducunt in medium tamquam legis zelum habentes :
« At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepti Moyses ?
Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. »
Occasionata ex prænissis ponitur doctrina salutis.
Dividitur autem in partes tres : in quarum prima, de Scriptura legis quæritur ut doctrinæ detur occasio : in secunda, doctrinæ veritatis ponitur promulgatio : in tertia, doctrinæ non satis intellectæ ponitur plena interpretatio.
In primo horum tria dicuntur, scilicet, Christi ad tentantes responsio, præcepti Moysi inquisitio, et ipsius præcepti per Pharisæos propositio.
Et hoc est quod dicit : « Atille, » doctor veritatis, « respondens, dixit eis. » Sic dicit Glossa : « Dominus sic temperat responsum, ut transeat decipulam. » Proverb. 1, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.
« Quid vobis præcepti Moyses ? »
Inquisitio est præcepti Mosaici. Dicit
« Moyses permisit. » Coacti ipsa veritate dicunt Moysem hoc permissise. Quod autem sic permittitur, a necessitate peccantium extorquetur, ne pejus aliquod fiat : sicut et lex humana (sicut dicit Augustinus) permittit meretricem, et usuras : et quae sic permittuntur, sic fiunt ut temporaliter a judice non puniantur, sed æternum et divinum judicium non evadunt : unde doctorum distinctio est, quod quædam præcipiuntur, et quædam conceduntur, quædam autem indulgentur, et quædam permittuntur. Præcipiuntur quidem, sine quibus non est salus : conceduntur autem specialia privilegia pro dignitate personarum et meritorum, sicut dicitur, I Machab. 11, 54 et seq. : Phinees, pater noster, zelando zelum Dei, testamentum sacerdotii æterni. Jesus, dum implevit verbum, factus est dux in Israel. Caleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem. David, in sua misericordia, consecutus est sedem regni in sæcula. Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. Ananias, et Azarias, et Misael, credentes, liberati sunt de flamma. Daniel, in sua simplicitate, liberatus est de ore leonum.
<--- Page Split --->
Quod autem indulgetur est veniale, sicut dicit Augustinus: sicut ex libidine uxorem cognoscere: et ideo dicit Apostolus de talibus, I ad Corinth. vii, 6: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Permissum autem in lege a legislatore, extortum est, ne pejus aliquid fiat: sicut libellus repudii: quia sicut dicitur, Jerem. v, 8: Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui himiebat 1. Et amore secundarum nuptiarum primas uxores occidebant. Et ideo ne occiderentur, maluit Moyses ut sub fœditatis nomine dimittentur: et ideo lacrymas uxorum dimissarum Dominus improperat Judæis, Malach. u, 13 et 14, dicens: Operiebatis lacrymis altare Domini fletu, et mugitu, ita ut nón respiciam ultra ad sacrificium vestrum... Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testifcatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fæderis tui.
Adhuc autem quaedam consulit lex, et quaedam in exemplum proponit, et quadam laude magna extollit. Consulit autem, sicut consilia ad quae non omnes obligantur, sicut virginitatem, viduitatem, et voluntariam paupertatem. I ad Corinth. vii, 25: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino. In exemplum proponit eximiae sanctitatis viros, propter quorum merita aliis parcitur. Exod. xxxii, 13: Recordare Abraham, Isaac, et Israel quibus jurasti per temetipsum, etc. 2. Laudat vero opera supererogationis, Luc. x, 35: Quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. II ad Corinth. xii, 15: Ego libentissime impendam, et superimposed ipse pro animabus vestris.
Sic ergo Pharisæi non intelligentes dicunt veritatem, dicentes : « Moyses
permisit libellum, » in memoriam facti, ne postea negari posset, «repudii, » quia causam repudii continebat, quæ secundum legem erat aliqua fœditas conjunctionem maritalem impediens : sicut est maxime sterilitas, vel arctitudo, propter quam cognosci non poterat, vel immunditia continui fluxus menstrui, vel putredinis in inguinibus : hæc enim et alia impediebant conceptum, et abominabilæm reddebant uxorem : et has fœditates postea carnalis populus ad solum odium convertit, propter odium uxorem dimittens : unde, Malach. ii, 13 et 16 : Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel. Odium autem cum sit inveterata ira, causa est homicidii : et adhuc si mulier certitudinaliter experta est odium viri quærentis eam occidere, non teneretur viro cohabitare durante tali odio, nisi cautionem præstaret quod eam nec affligeret, nec occideret. Non enim fides thori servatur ab eo, qui uxorem ad thorum ideo afficit et recipit, ut eam in thoro occidat. Et ideo uxoricidæ secundum antiquas leges puniebantur in matrimonio contra quod deliquerunt, ut scilicet deinceps uxores non acciperent.
Hac ergo de causa permisit libellum repudii « scribere, » in quo fœditates superius inductæ scribebantur : et quas vir de muliere probare tenebatur : « et » sic « dimittere » a thoro per divortium. Et sic per odium multæ bonæ mulieres dimittebantur, quod erat contra fidem matrimonii, et contra substantiam sacramenti : cujus substantialis diffinitio est, quia est legitimarum personarum conjunctio, individuam vitæ consuetudinem retinens. Et erat contra hoc bonum matrimonii, quod bonum Sacramenti vocatur : quod est signum individuæ conjunctionis spiritus creati cum increato : quæ unitas nullo modo est dividenda : unde
<--- Page Split --->
de talibus conqueritur Dominus, Malach. 11 et 12: Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, scilicet in Israel. Sanctificatio enim Domini, quam dilexit Dominus, est castitas matrimonialis, individuitatem spiritus creati cum increato significans. Hoc autem contaminatur quando propter libidinem alterius mulieris, separatio quaeritur. Et filia dei alieni ducitur, quando alia quae divisionem libidinis, et non unitatem spiritus designat. Hoc est enim fornicari a Domino. Psal. lxxii, 27: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Divisio enim in plures indicat fornicationem et divisionem spiritus a Domino : qui in plures spargitur alliciente libidine.
nem legis, « scripsit » Moyses « vobis, » non Deo vel legislatori, « præceptum istud. » Jerem. xvii, 1 : Peccatum Juda scriptum est in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum. Unde Glossa : Moyses dicit, quasi dicat : Hominis est consilium, non Dei, hoc est, Moyses tunc humane consuluit uxoribus dimittendis : et non attendit fidem, et significatum sacramenti, et naturae legem, et institutionem : quia illa tempore Moysi peccatum vitiaverat : et ideo oportuit ut intentio legislatoris aliquantulum cederet iniquitati et furori concupiscentiæ, tempore non revelatæ gratiæ : unde Dominus ratione talium carnalium legum dicit corrigendam esse legem. Jerem. xxxi, 31 et 32 : Feriam domui Israel et domui Juda fœdus novum, non secundum pactum quod pepigi patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt : et ego dominatus sum eorum. Quod Apostolus exponens, ad Hebr. viii, 7 et seq., ait : Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum : non secundum testamentum quod dedi patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Ex quo patet quod tales leges negligunt observantem, et non beatificant : quia per necessitatem peccati sunt exortæ, ne pejus aliquid committeretur.
Tangit doctrinae veritatis probationem, et veritatis probatae conclusionem.
In probatione veritatis dicit tria, scilicet, duritiae cordis extorquentis libellum repudii, detestationem : ad naturalem legem, repudii discrepationem : ad legem disciplinae in Paradiso ante peccatum datam, dissimilitudinem.
Dicit igitur : « Ad duritiam, etc. » Unde, Matth. xix, 8, dicitur sic: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Et est sensus : « Ad duritiam cordis vestri » cogentem et extorquentem permissio-
Hoc est igitur quod dicit : « Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis Moyses præceptum istud. » Deuter. xxxi, 27 : Scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentione egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ? Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et trans-
<--- Page Split --->
gressorem ex ventre vocavi te. Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcisi cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.
« Ab initio autem, etc. »
Scilicet, non fuit sic.
Inducit ad legem de libello repudii naturalis legis discrepationem.
Dicit ergo : « Ab initio autem creaturae, » cum Deus ad imaginem suam crearet hominem, et institueret eum lege naturali, « non fuit sic : » quia naturalis lex omnino ad licita instituit hominem : de qua dicitur in Psalmo iv, 6 et 7 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Ac si dicat : Non oportet quod sequamur ignorantiam multorum quaerentium : quis ostendit nobis bona facienda, vel mala vitanda ? quia lumen vultus tui in lumine naturalis legis signatum et descriptum est super nos, hoc est, in ratione mentis nostrae quae super nos est : quod docet quae secundum intentionem Dei facienda sunt, et quae peccatis hominum permittuntur : haec enim ratio dictat fidem uxoriam, et fedus matrimonii non esse violandum : et ideo, Malach. n, 13, ubi de eadem lege loquitur, mittit nos ad spiritum mentis et rationis dicatment quid de talibus sit tenendum, dicens : Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere.
Et hoc est « ab initio creaturae. » Et hoc est, quando in natura nihil fuit nisi quod Deus creavit. Eccle. vii, 30 : Fecit Deus hominem rectum : et ipse se infinitis miscuit quaestionibus. Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
Et hoc est quod intendit per hoc quod sequitur : « Masculum, » unicum, « et feminam, » unicam, « fecit eos Deus. » Non enim fecit uni feminæ duo masculos, vel plures : nec uni masculo fecit duas,
vel plures feminas : ut cum repudiaret unam, assumeret aliam. In quo facto ostendit feminam per fidem et legem Dei conjunctam masculo numquam esse repudiandam. Hoc enim omni naturae consonum est, sicut naturae ab ipso Creatore inditum, et insitum et inseminatum. Nullum enim mobile plus habet quam unum motorem immediatum : nec aliquod patiens plus habet; quam unum agens proximum : et in ómnibus animalibus (cum quidem distincti sexus) in ipsis embryonibus, et ovis eorum, non nisi duo sexus congregantur. Quia sexus masculinus est ingrediens in gultam feminæ, sicut spiritus in corpus, ut dicit Philosophus, nec umquam duo spiritus in unum corpus ingrediuntur : nec duo corpora uni aptantur spiritui.
Si autem objicitur quod est in uno conceptu : sed nihil prohibet unam fecminam successive concipere a duobus viris, et sic separari ab uno, et conjungi alii. Dicemus ad hoc quod natura hominis alia est, quam natura alterius animalis : natura enim hominis ratio est, et ideo rationes vocis naturales dicuntur, quia sunt homini naturales : unde Tullius dicit in fine Primæ Rhetoricæ, quod « jus naturale est, quod non opinio ge- « nuit : sed innata quaedam vis inseruit. » Natura autem homini dictat, non tantum de generatione prolis, sed etiam de cura et educatione prolis, usque ad perfectionem virium et ætatis, quousque curare possit de se ipsa : ad hoc autem exigitur quod pater certitudinem habeat de nato quod suus sit, et de corpore suo exierit. Quia ex hoc dictat ei natura, sicut dicit Philosophus, quod sicut de corpore exivit cum parte substantiæ corporis, per quam negotiari potuit in substantia nutrimential ad corporis perfectionem, ita exire deberet de domo cum parte facultatum domus patris, per quam negotiari possit ad perfectionem suæ domus : quia sic natus, pignus naturae mortalis vocatur : et sic homo naturaliter est animal conjugale, et œconomicum, et civile.
<--- Page Split --->
Talis autem cura de nato non potest esse patris, nisi certa sit uxor : quia si certa sit uxor, tunc fide uxoris certificatur suus esse natus. Certa autem non potest esse uxor, nisi per thori fidem : et sic fides thori facit matrimonium. Fides autem thori est de individuitate vitæ : individuitas autem vitæ, non nisi ad unam haberi potest : et ideo nisi per dispensationem aliter fiat, secundum legem naturæ non potest esse nisi unica unius. Dispensationem autem dicimus sicut factum fuit tempore non revelatæ gratia, quando pauci erant fideles : tunc enim dispensabatur quod unus fecundaret plures, ut cum propagatione seminis fieret etiam propagatio religionis. Et hoc est quod ex ordine naturæ hic probat summa sapientia Christus, quod « ab initio creaturæ masculum » unum, « et » unam « feminam fecit Deus. » Et addit :
« Propter hoc, »
Scilicet matrimonium, « relinquet homo patrem et matrem, » ita quod filia relinquet patrem, ne sibi matrimonialiter societur : et filius relinquet matrem, ne eam ducat in matrimonium. Et est hæc lex disciplinæ matrimonii : quia naturale non est quod pater et mater qui de suo habent in natis, jungantur ei quod suum est. Hoc enim in nulla natura contingit, quod aliquid ei quod suum est iterum conjungatur. Jam enim id quod patris est, ei quod matris est in procuratione prolis est conjunctum : et ideo non amplius conjungendum.
Dicit autem : « Relinquet, » non relinquit : quia Heva de costa Adæ accepta fuit, et quasi filia Adæ fuit, et illi conjuncta : sed ulterius filia patri conjungenda. Et hæc sola persona in lege naturæ a conjugio excipiebatur, scilicet, quod filia non accepit patrem, et filius non accepit matrem : et hoc ideo, quia naturæ fugientis per mortalitatem pignus est nata vel natus : nec retineri potest
natura in parentibus, quæ fugit et deficit : et ideo per pignus ordine retinenda est in aliis posteris, abeuntibus parentibus : sicut succus a radice propagatur in ramos, ut dicit Augustinus, et non e converso : unde, Levit. xx, per decursum, præcipit Dominus, quod pater et mater natis in matrimonio vel concubitu non conjungantur.
« Et adhærebit, »
Per individuam vitam, quæ cum pluribus esse non potest, « uxori suæ, » cujus et ipse est vir : suus autem, et per reciprocam servitutem esse non potest duarum. I ad Corinth. vn, 4 et 5 : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem. Si autem haberet duas, si poneretur quod simul uno tempore peterent debitum, oporteret quod altera a suo debito defraudaretur. Adhuc autem, sicut dicit Aristoteles, quod veros amicos decet esse non multos, eo quod ea quæ pro amicis sunt facienda, multis non possunt exhiberi : sic etiam uxores non decet esse multas : quia fides thori, et uxorius affectus, et redditio debiti, et procuratio domus, et cura natorum et familìæ non possunt multis exhiberi. Matrimonium enim est officium civile, et ad beatitudinem civium in cura domus est exhibendum, ut dicit Aspasius.
Sunt enim quatuor in matrimonio attendenda, scilicet quod est officium naturæ, quod est bonum mortalis vitæ, et quod est officium civile, et quod est sacramentum Ecclesiæ. In hæc enim quatuor genera incidit matrimonium. In officium naturæ est simpliciter institutum in paradiso : et sic est unica uni : hoc enim sufficit ad naturæ generationem : et sicut dicit Philosophus, « natura numquam « deficit in necessariis, et numquam « abundat superfluis. » Et si dicitur quod masculus naturaliter movetur ad
<--- Page Split --->
plures. Hoc sicut dicit Philosophus, per accidens est, scilicet, ex humoris abundantia superflua, quae non convenit homini secundum statum naturae primum et simplicem : et sic loquitur hic Dominus, et Matth. xix, 9.
Secundum autem, quod ipsum est bonum mortalis vitae, sicut dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, sic ipsum est ad solam prolis procreationem, in qua tamquam in pignore, natura fugiens teneatur ne deficiat : et hoc modo attendendum est, quod non est proles, quae statum naturae dissipat et confundit, et quae humanis non studet, sicut Plato in Politegiiis (alias, Politegniis) dicit : sed illa est pignus naturae, quae parentem restituit in omni bono humano, hoc est, quae justitiam amat, et pietatem colit, et intellectualibus (quae sola humana sunt) dat operam et studium impendit.
Hanc autem prolem tam in profusione seminis, quam in casu seminis in matricem, et in toto tempore impraegnationis, et in cibis matris, et in exitu de matrice, et in omni educatione oportet esse perfectam : quia aliter nec complexionem, nec compositionem membrorum, nec vires animae, nec operationes habebit ad justitiae amorem, et ad pietatis cultum, et studium intellectualium perfectionum. Talis autem cura non potest pluribus impendi uxoribus : ex coitu enim multo cum pluribus mulieribus virtus in masculis destituitur, et efficitur semen immaturum. Si autem mulier saepe cum pluribus coeat, pro certo sterilis efficitur : quia saepe in matrice semen fusum, per frequentem coitum exsiccata, non retineretur ; sed exstillatur et ejicitur : et sic ad talem prolem pertinet, quod una sit unius, secundum quod matrimonium est bonum naturae, et officium civile : quod per constructionem domus est populas civitates.
Jam ex prædictis patuit, quod unus
non sufficit ad plures domos procurandas. In domo enim, sicut dicit Aristoteles, paterfamilias est sicut Imperator et Rex : et uxor, sicut Imperatrix et Regina : et nati sunt sicut principes : et clientuli, sicut vasalli. Et ideo sicut corruptio urbanitatis et regni est plures simul imperare, sic corruptio boni ceconomi est plures viros conjungi in una domo, vel plures uxores jungi uni viro in una domus dispensatione. Et ideo conditores antiquarum legum Romanorum præceperunt, quod una esset unius uxor, et non plures : sicut dicunt Cetina et Achalus antiquissimi Pontifices Romanorum in libro quem de Religione deorum conscripserunt. Hac ergo de causa quamvis gentes Babylonica et Persarum et Græcorum, quæ civilitatem colebant, plures habere concederent uxores, tamen una sicut domina domus præ aliis habebatur, ne dispensatio domus per plures dissolveretur. Sic legitur Judic. v, 29, de Sisara cui erat una sapientior cæteris uxoribus ejus. Hac ergo de causa Assuerus præ cæteris coronavit primum Vasthi : et postmodum illa repudiata coronavit Esther, cum tamen plurimas haberet uxores. Sic etiam dictum est illud, Cantic. vi, 7 et 8, secundum sensum litteralem : Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea.
Quartum autem est, quod cadens matrimonium in genere sacramenti, sic fundatur super fidem Christi implicitam vel explicitam : et sic consensus legitimarum personarum ad contrahendum efficit ipsum, et copula carnalis perficit ipsum : ita quod ex tunc non pari voto continentiam solemniter voventium potest separari : quae perfectio in matrimonio ex solo consensu non fuit, cum ante carnalem copulam alter conjugum etiam reclamante alio ad frugem melioris vitae poterat convolare, et alteri dabatur nu-
<--- Page Split --->
bendi licentia. Et sic matrimonium est in duplici usu: prout enim est Ecclesiasticae congregationis, sic per fidem thori honestas conservatur officii: per bonum prolis multiplicatio fit fidelium, quia bonum prolis est quod in fide et timore Dei suscipitur, et ad religionis Christianae observantiam educatur: et per bonum sacramenti, hoc est, signi illius quod est individuitas personarum, deservit fidei Christianae: quia sic praesignat individuam unionem spiritus creati et increati ad perfectam omnium bonorum fecunditatem tam in gratia quam in gloria, sicut dicitur, I ad Corinth. vi, 17: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Et hic est usus matrimonii in bonum. Alium autem usum habet in ordine a malo: sic est in medicinam, ut dicit Augustinus: quia morbida concupiscentia, quae ruitura esset in praecepse per solutum concubitum, per medicamentum matrimonii honestate excipitur nuptiarum: et sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 2 et 5: Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat... Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Hoc igitur modo accipiendo matrimonium, sic cum tempore fuit sacramentum Ecclesiae: quia Ecclesia numero fidelium numquam deficit, ex quo esse mundus incepit: sed non fuit in medicinam actualem, nisi post statum vel lapsum peccati. Si autem isto quarto modo consideretur, non potest esse nisi unica unius: quia individuitas sacramenti ad plures salvari non potest.
Onni ergo modo consideratum matrimonium, si secundum perfectum et optimum statum suum consideretur, semper requirit quod una sit unius: et sic Dominus dicit:
« Et erunt duo, »
Agens, et patiens : impraegnans, et
imprægnatum : unum ad spiritum, et alterum ad corpus : unum regens, et alterum rectum : unum ex se in altero generans, et alterum in se ex altero suscipiens generationem, « in carne una » conceptæ prolis. Quia quamvis sexus distincti sint in conjugibus, vires tamen et humiditates sexuum uniuntur in carne susceptæ prolis : et gutta maris ingreditur in guttam fæminæ, sicut spiritus pulsans et vitalis ingreditur in corpus : quia in vitalem pulsantem spiritum convertitur semen, quod est gutta viri. Et ex paucioribus quam duobus una caro prolis constitui secundum naturam non potest. Ex pluribus etiam quam talibus fieri non potest : quia duæ (alias, duo) agentes se invicem corrumpunt, et nihil efficiunt secundum naturam. Similiter duæ guttae patientes non movent se invicem, sed coadunatæ simul, putrescunt et corrumpuntur. Duæ etiam guttæ agentes in uno et eodem patiente, et se et patiens corrumpunt secundum naturam. Et ideo quando duæ guttæ ex uno et eodem coitu dividuntur in matrice, oportet dividi sanguinem matris, ut gemini nascantur : quod utraque gutta divisim habeat suum patiens, ne monstruosa fiat generatio, et corrupta. Et si ex duobus coitibus duas concipiat mulier guttas vel plures, oportet etiam successive ministrato sanguine menstrui, fieri impraegnationem super impraegnationem. Et ideo in generatione gutta viri est faciens : et in adjutorium assumitur gutta fæminæ, in qua gutta viri perficiat convenientem sibi generationem. Genes. ii, 18: Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. Tob. viii, 8: Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Hæc est igitur expositio litteralis.
Tamen quædam Glossa dicit, quod « erunt duo in carne una, » hoc est, in uno carnali opere: vel « una carne, » hoc est, in una reciproca carnali servitute. Sed prima expositio litteralior est:
<--- Page Split --->
quia et una carnalis commistio, et reciproca servitus ordinantur (ut ad finem) ad unitatem carnis in prole constituta : unde Glossa Interlinearis : « Præmium nuptiarum est, e duobus unam carnem fieri : castitas juncta spiritui efficitur unus spiritus. » Alia Glossa dicit : « in carne una, » faciendo unam carnem viri, et feminae.
« Itaque jam non sunt duo, sed una caro. »
Conclusio est ex inductis necessario consequens.
Et dicuntur hic duo, scilicet, matrimonii individuitas, et responsio solvens objectionem Pharisæorum.
De individuitate dicit concludendo : « Itaque, » ex quo Deus dicit, et matrimonii societas hoc requirit, « jam, » ex quo matrimonialiter conjuncti sunt, « non sunt duo, » divisa jura, vel corpora, ab invicem habentes : vel divisa jura censentes : « sed una » individua « caro. » Semper in omni natura agens proximum et movens individuum est a patiente et moto, sicut patet in primis generantibus, quae sunt plantæ : in quibus unum generans conjunctum est uni impreagnabili per ipsum, et numquam duo in talibus conjunguntur nisi per adulterinam insertionem : et tunc male proficiunt. Levit. xix, 19 : Agrum tuum non seres diverso semine.
19 « Quod ergo Deus conjunxit homo non separet. »
Conclusio est manifestans solutionem objectionis Pharisæorum.
Dicit ergo : « Quod ergo, » matrimonium unius ad unam, « Deus conjunxit, » per suam quae plena auctoritate est institutionem, « homo, » qui de humo est et humum in concupiscentia sapit, « non separet, » quia individuitatem sacramenti separaret. I ad Corinth. 11, 3 : Nonne
carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Homo enim de divinis non debet per humanum sensum se intromitterre, quia divina sunt super hominis sensum et rationem. Sapient. ix, 14 et 13 : Cogitationes mortalium sunt timidæ, et incertæ providentiæ nostræ. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam : et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Ad Roman. ix, 20 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dixit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? Temerarius est homo qui mutat ea quae instituit Deus : cum etiam par in parem non habeat potestatem, quanto magis inferior non habet potestatem in superiorem.
« Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, møechatur. »
Hic incipit doctrina veritatis facta ad discipulos interpretatio.
Dicuntur autem duo, scilicet studiosorum iterata interrogatio, et benigni doctoris facta ad questionem explanatio.
Dicit igitur : « Et in domo, » ubi familiariter cum Magistro convenerant. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius.
« Iterum, » quia studiosi erant frequenter de verbis Domini meditantes. Psal. 1, 2 : In lege Domini meditabitur die ac nocte.
« Discipuli ejus, » disciplinis ejus imbuendi. Joan. vni, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere disci-
<--- Page Split --->
puli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
« De eodem, » non plene intellecto, « interrogaverunt eum, » quia frequens interrogatio, una clavium est scientiae. Eccli. vi, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum : et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
« Et ait illis, »
Dignis qui perfectiora aliis audirent documenta. Supra, iv, 34 : Seorsum discipulis suis disserabat omnia 1.
erant in illo populo, et ex fide matrimonii intelligebant uxores non nisi propter fornicationem esse dimittendas, et corporales fœditates, quæ in eis erant : has propter fidem thori intelligebant esse tollendas. Dicunt tamen quod sicut sub dispensatione divina tunc plures habebantur uxores (quod tamen fuit contra matrimonii individuitatem), ita etiam dispensione tunc dabatur libellus repudii, quod fuit contra thori fidem. Causa autem dispensationis fuit duritia populi, cui ex operibus legis gratia non conferebatur.
« Quicumque, »
«Et si uxor dimiserit virum suum : »
Cujuscumque conditionis, « dimiserit uxorem suam, » quam consensus secundum legem contrahentium suam fecit. Matth. v, 32, additur : Qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa. Sed excludit Marcus per hoc quod addit : « Et aliam duxerit, » quia qui propter incontinentiam et adulterium a thor o separat uxorem, non potest aliam ducere illa vivente. I ad Corinth. vii, 10 et 11 : Præcipio... uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari.
Quia ad paria in jure matrimonii judicantur vir et mulier. Dimittit autem uxor virum, si excepta causa fornicationis recedit a viro, dans ei libellum repudii.
« Et alii nupserit. » Hoc dicit, quia propter adulterium dimitti potest, sed non potest alius duci, primo vivente. Et si alii nupserit, « mæchatur, » hoc est adulterium committit. Proverb. ii, 16 et seq. : Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, et relinquit ducem pubertatis suæ, et pacti Dei sui oblita est.
Et hoc est quod addit :
« Adulterium committit super eam. »
Hæc est enim doctrina veritatis tempore revelatae gratiae, discipulis promulganda. I ad Corinth. ii,6 et 7 : Sapientiam loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est. Hæc enim duro populo non erat propalanda, ne pejus eveniret de occisione uxorum, ut superius dictum est. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Si qui autem devoti
« Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos : discipuli autem comminabantur offerentibus.
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos. »
Hic ponitur doctrina simplicissimæ humilitatis ostensa in exemplo Salvatoris.
Dividitur autem in quatuor paragraphos : in quorum primo continetur devotio eorum qui parvulos offerebant, ex quo sumitur hujus doctrinae occasio : in
<--- Page Split --->
secundo, discipulorum ex compassione prohibitio : in tertio, erroris discipulorum correctio : in quarto, doctrinae istius promulgatio.
Dicit igitur : « Et offerebant, » homines ex devotione, « illi, » Salvatori, « parvulos. » Glossa : Forsan quia parvulum statuerat in medio discipulorum, quem Jesus complexatus fuerat, sicut dicitur, Matth. xviii, 2 : Advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio discipulorum : quem doctores dicunt fuisse beatum Martialem Lemovicensium Apostolum.
Hoc autem videntes homines de turba, qui jam fidem inceperunt habere, suos parvulos certatim Domino offerebant, « ut tangeret illos, » tactu corporis, in quo latebat divinitatis substantia. Psal. xxviii, 1 : Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, » hoc est, ducem gregis dominici filios, quos fide imbuerunt, et domino offerunt benedicendos. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. Genes. xxvii, 21 : Accede huc, ut tangam te, fili mi. Daniel. viii, 18 : Tetigit me, et statuit me in gradu meo. Ideo dicit, quod intendebant ad offerentes Domino parvulos, ut manu benediceret eis. Ad tactum enim vis divinitatis operabatur ad gratiam, et fomitis mitigationem : sicut ad tactum fugabat infirmitatem corporalem. Matth. viii, 3 : Extendens Jesus manum, tetigit leprosum, dicens : Volo, mundare. Luc. vii, 14 et 13, tetigit loculum, et revixit mortuus. Tangit igitur Dominus gratiam conferendo. Jerem. 1, 9 : Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo, hoc est, do tibi gratiam prophetalem. Tangit etiam aliquando flagellando. Job, xix, 21 : Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Tangitur autem Dominus per fidei de-
votionem. Luc. viii, 46 : Tetigit me aliquis, nam ego cognovi virtutem de me exisse 1. Tenetur autem Deus orationis devotione. Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Isa. lxiv, 7 : Non est qui invocet nomen tuum : qui consurgat, et teneat te. Vulneratur autem fervore charitatis, et simplicitate intentionis. Cantic. iv, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
« Discipuli autem, etc. »
Secundus est paragraphus.
« Discipuli autem, » compatientes lassitudini Domini, qui in turba per doctrinam afflictus fuerat, « comminabantur. » Non penam comminantes, sed a lasso prohibentes : unde, Matth. xix, 13 : Discipuli autem increpabant eos. Sic ergo, non aliter, comminabantur « offerentibus. » Glossa : Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici : sed nondum plenam fidem habentes, putabant eum more hominum, offerentium importunitate lassari. Et in hoc laudatur compassio et reverentia discipulorum, quamvis non esset secundum scientiam. Ad Roman. x, 2 : Testimonium perhibeo illis quod emulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
« Quos cum vidisset Jesus, »
Discipulos suos prohibentes. Et hic est tertius paragraphus. Sapient. iv, 15 : Respectus ejus in electos ejus.
« Indigne tulit, » hoc est, ad modum indignantis se habuit propter imperitiam, et modicitatem fidei discipulorum. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
Et corrigendo errorem eorum subdit : « Et ait illis, » discipulis :
<--- Page Split --->
« Sinite parvulos venire ad me, »
Et subservite ut veniant: Psal. vn, 3: Ex ore infantium et lactentium perfeccisti laudem propter inimicos tuos. Isa. vn, 18: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.
« Et ne prohibueritis eos, » obstaculo aliquo vetantes accessum. Chrysostomus. « Si sanctificaturi sunt, quid vetatis « ad patrem venire filios. Si peccatores « futuri sunt, ut quid sententiam con- « demnationis profertis antequam cul- « pam videatis. Quales modo sunt, « meum est : quales futuri sunt, ipsorum. « Quod meum est, honorate : quod ipso- « rum erit, miseremini. » Ad Roman. xiv, 4: Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem, potens est enim Deus staquere illum. Ad Roman. xiv, 13: Hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Matth. xvii, 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est 1. Et ideo ne prohibueritis eos.
« Talium est enim regnum Dei. »
Doctrina veritatis. Quartus paragraphus ponitur hic de simplicitate humilitatis.
Dicuntur autem hic tria, scilicet ostensio humilitatis per similitudinis exemplum, generalis doctrina promulgata per veritatis verbum, et ostensio veritatis dictorum per charitatis signum.
Dicit igitur : « Talium, » non istorum solum, sed his similium. Proprietates enim bonae in pueris sunt novem, quas qui imitatur, regnum Dei consequitur : quae sunt innocentia, munditia, obedientia, simplicitas, humilitas, veritas, malorum illatorum immemoratio, fortuitorum nulla reputatio, et praesentium et
valde parvorum ad sufficientiam acceptatio.
De innocentia quidem dicitur, Psal. xxiv, 21: Innocentes et recti adhæserunt mihi. Psal. xxv, 6: Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine.
De munditia mentis et corporis, Apocal. ut, 4 : Qui non inquinaverunt vestimenta sua, scilicet cum mulieribus, ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
De innocentia simul et munditia dicitur, Job, xxn, 30 : Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
De obedientia autem, ad Galat. iv, 1 et 2 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad tempus præfinitum a patre. Ad Ephes. vi, 1 : Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Ad Hebr. xm, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete illis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
De simplicitate dicitur, Proverb. iii, 32 : Cum simplicibus sermocinatio ejus. Matth. vi, 22 : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Sapient. i, 1 : In simplicitate cordis quærite illum. Ad Roman. xvi, 19 : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. I ad Corinth. xiv, 20 : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.
De humilitate autem dicitur, Matth. xvn, 4 : Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Eccli. m, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
De veritate autem dicitur, Apocal. xiv, 5 : In ore eorum non est inventum men-
<--- Page Split --->
dacium. Ad Ephes. iv, 23: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
De malorum illatorum immemoratione, Luc. xxiii, 34 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Act. vii, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum.
De nulla reputatione fortuitorum, ad Philip. iii, 8 : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. I Reg. xii, 3 : Si de manu cujusquam munus accepi, contemnam illud hodie, restituamque vobis. Luc. xix, 8, dixit Zachæus, qui statura pusillus erat : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
De hoc autem quod præsentia etiam valde parva acceptant tamquam sufficientia dicitur, ad Hebr. xiii, 5 : Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam. I ad Timoth. vi, 7 et 8 : Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes igitur alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
Hac igitur de causa dicit : Non tantum horum, sed « talium est enim regnum Dei. » Regnum autem istud est in quo regnat Deus : quod consistit in decore justitiae, et confirmata potestate, et beatitudinis opere. Hoc enim regnum Dei est, quo Deus regnat in nobis, hic per gratiam, et in futuro per gloriam. Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Regnum Dei est omnis finis, et legis, « et ordinis distributio. » Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca, et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Hoc enim regnum Dei maxime est talium,qui sunt sicut parvuli. Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusil-
lus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
« Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos. »
Ponit doctrinam generalem ad similitudinem sumptam a parvulis, et utitur confirmatione dicens : « Amen dico vobis, » quia dicit Chrysostomus, quod « ab « Apostolis errorem aufert, qui putabant « ut corpore tantum mundos laudaret, et « non corde. »
Et ideo generalem infert doctrinam dicens : « Quisquis, » juvenis vel senex. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit : et aequaliter cura est illi de omnibus.
« Non receperit regnum Dei, » per gratiam et gloriam, « velut parvulus, » in præindusticis proprietatibus parvuli existens, « non intrabit in illud. » Numer. xiv, 31 : Parvulos vestros, qui nesciunt boni et mali distantiam, introducam, ut videant terram quæ vobis displicuit I Petri, n, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis. Sicut enim dicitur, Matth. vii, 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. Magni autem impingunt in eam et excluduntur.
« Et complexans eos, »
Per signum charitatis ad parvulos ostensum : probat doctrinam, ut Glossa, dicit. Ut significet tales sua dilectione et gratia et benedictione esse dignos. Cantic. ii, 9 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me Genes. xlvi, 29 : Videns eum, irruit super col lum ejus, et inter amplexus flevit.
<--- Page Split --->
« Et imponens manus super eos. » Actuum, vn, 18, ut per impositionem manuum daretur Spiritus sanctus ad robur. A quo initium sumpsit confirmatio ab Episcopis facta, quia etiam ab ipso Domino est celebrata. Act. vn, 17 : Imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Marc. xvi, 18 : Super ægros manus imponent, et bene habebunt.
« Benedicebat eos, » aliqua vocali benedictione quaenon est scripta. Eccli. xliv, 25 : Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus : et testamentum confirmavit super caput Jacob. Genes. xlviii, 15 et 16 : Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem, Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis, et invocetur super eos nomen meum.
tio : et obedientiæ ad mandata professio.
In primo horum paragraphorum dicuntur tria : scilicet, devotio interrogantis, reverentia ad responsionem provocantis, et sapientia interrogantis.
Dicit igitur: « Et cum ingressus esset in viam, » ubi liber accessus ad salutis docterem habebatur. Psal. cxlii, 2 : Notam fac mihi viam in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam. Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Psal. xvi, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Via enim pedum occasio fuit ostendendi viam morum. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per senitas æquitalis : quas cum ingressus fueris, non arcabuntur gressus tui.
« Præcurens quidam. »
Devotio interrogantis ostenditur hic in quinque : in fervore devotionis, in dignitate petentis, in reverentia se ad Christum humiliantis, in supplicitate orantis, et in sapientia orationis.
« Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam, genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? »
Hic ponitur doctrina salutis cum fastigio perfectionis.
Dividitur autem in partes duas : in quarum prima totam promulgat doctrinam. In secunda, doctrinae hujus ostendit difficultatem, ibi, §. 23 : « Et circumspiciens Jesus ait, etc. »
Prima harum dividitur in partes duas : in quarum prima ostenditur perfectio vitæ, quæ est in observantia mandatorum. In secunda autem ponitur fastigium perfectionis in observantia consiliorum, ibi, §. 21 : « Jesus autem intuitus eum, etc. »
Adhuc in prima dicuntur quatuor : scilicet, salutaris doctrinae inquisitio : erroris in requirente reprehensio : salutis in observantia mandatorum declara-
« Præcurens. » Hæc autem præventio in cursu fervorem devotionis et charitatis significat. Psal. cxvii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Joan. xx, 4 : Currebant duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius. Et ideo dicit Augustinus : « Velocius cucurrit qui prius dilexit. » Beatus Bernardus : « Qui plus dilexit, « velocius et citius pervenit. »
« Quidam, » specialis dignitatis et vitæ eximioris. Eccli. xliv, 1 : Laudemus viros gloriosos. Et post pauca, §. 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes.
« Genuflexo ante eum, » ecce reverentia. Flectebat enim genu ante eum, ut cognoscere faceret quia eum qui per peccatum nutaverat et declinaverat, nemo nisi Christus posset erigere. Ad Ephes. iii, 14 et 13 : Hujus rei gratia flecto genua mea
<--- Page Split --->
ad Deum, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur. Ad Philip. 11, 10 et 11 : In nomine Domini Jesu Christi omne genu flectatur cœlestium, terrestrium, et infernorum : et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Orat. Manassæ, sub finem : Et nunc, Domine, flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem.
« Rogabat eum. » Ecce supplicitas petentis. Osee, xii, 4: Flevit, et rogavit eum. Luc. xviii, 1: Quoniam oportet semper orare, et non deficere. I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate.
« Magister bone. »
Ecce sapientia orationis, quae notatur in quatuor : in professione sapientiæ, in confessa bonitate, in quaestionis intentione, et in quaestionis fine.
De primo dicit : « Magister, » in quo sapientiam profitetur. Tamquam enim sapientem novit per doctrinam. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister. Matth. xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum 1.
« Bone. » Bonus enim magister est qui cum ratione persuadet, et exemplo quae dicit confirmat. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus. Act. i, 1 : Cæpit Jesus facere, et docere. Matth. vii, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi. Talem enim bonum magistrum vitæ Jesum esse putavit, qui et persuaderet quod diceret (alias, doceret) et exemplis confirmaret. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Ecce quaestionis intentio, in qua quaerit de opere, et non de faceta et lepida oratione. I ad Corinth. ii, 5 : Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Philosophus in III Ethicorum : « Sunt quidam ad orationem confugien- « tes, qui quaerunt philosophari et esse bo- « ni : aliquid simile facientes ægris, quime- « dicos quidem audiunt studiose, faciunt « autem operandorum nihil : et quem- « admodum numquam bene habebunt « corpus sic curati, sic nec isti animam « sic philosophantes. » Luc. xvii, 18 : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ? Luc. x, 28 : Hoc fac, et vives. Joan vi, 28 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? Jacob. i, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
« Ut vitam æternam percipiam. »
Ecce optimus finis quaestionis : ut sine fine duraturam vitam æternam percipiam, et non humanam laudem cum his qui omnia' faciunt ut videantur ab hominibus . Glossa audierat istos tantum qui volunt parvulis esse similes introitu regni cælestis esse dignos : et ideo, certior esse desiderat et non per parabolas, sed quibus operibus vitam æternam consequi possit. Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Scivit enim iste quod dicitur, Sapient. xv, 3 : Scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Et ideo justitiam et virtutem Dei in operibus quærit quæ vitam conferat æternam.
« Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? Nemo bonus, nisi unus Deus. »
« Quid faciam ? »
Ecce correctio erroris: hic enim eum non bonum simpliciter, sed magistrum
<--- Page Split --->
bonum dixerit. Quaecumque autem tali accidentali praedicatione praedicantur, sicut dicit Philosophus, non licet dividere : quia non sequitur, si sit sutor bonus, quod sit et sutor, et sit bonus. Et sic iste magistrum bonum dixerat, quasi non esset Magister et bonus.
Et ideo istum reprehendit, dicens: « Quid me dicis bonum? » hoc est, quare me accidentaliter dicis bonum ut magistrum bonum, quasi non sim divisim perfectus sapientia, et perfectus essentiali bonitate : sed sim bonus magister ut doctor quidam veritatis, qui perfecta ratione hoc quod doceo persuadeam, et exemplo confirmem. Haec enim tua confessio imperfecta est de me, qui sum sapientia Patris etiam essentialis, et bonitas ipsius. Unde Glossa : « Quid me dicis bonum? quia magistrum nominaverat bonum et non Deum vel Dei Filium : quamvis hominem sciret comparatione Dei non esse bonum. » De quo, Psal. cv, 1, et alibi : Confitemini Domino quoniam bonus.
« Nemo bonus, nisi unus Deus. »
Non Pater solus, sed Filius qui dicit, Joan. x, 11 : Ego sum pastor bonus : et Spiritus sanctus bonus, de quo, Luc. xi, 13 : Pater de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se. Una scilicet, et individua Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus solus et unus Deus bonus est. Non igitur se bonum esse negat, sed se Deum esse significat : nec se magistrum bonum non esse, sed absque Deo nullum bonum esse testatur.
« Nemo bonus, » simpliciter et essentialiter, et sicut omnis boni causa, « nisi solus Deus, » qui est omnis boni bonum, ut dicit Augustinus. Matth. xix, 17 : Unus est bonus, Deus. Et, Luc. xvii, 19 : Nemo bonus, nisi solus Deus. In nulla enim natura pura est bonitas nisi in Deo, quia quidquid privationi et peccato per-
mistum est, puram non habet bonitatem : sicut enim dicit Philosophus, « privatio semper machinatur ad maleficium. » Et ideo, Luc. xi, 13, etiam de Apostolis Dominus dicit : Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo (supple, qui pure bonus est) dabit spiritum bonum petentibus se ? Thren. ii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quaerenti illum.
Hoc est ergo quod dicit : « Nemo bonus, nisi unus Deus. »
« Praecepta nosti : Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem. »
Salutis est doctrina in observantia mandatorum consistens.
Dividitur autem haec pars in tres partes : in quarum prima ostenditur in quibus consistit doctrina salutis : in secunda, ostenditur ad mandata obedientia salutaris : in tertia, signum ad sic mandata observantes divinae dilectionis.
Dicit igitur : « Praecepta nosti. » Sub uno sensu potest legi et interrogative et remissive : sed melius legitur remissive ut sit sensus : « Praecepta » salutis suntin corde tuo descripta : et ideo ea « nosti, » et quoad haec de via salutis interrogare te non oportet : et ideo etiam quasi sub reprehensiene dictum fuit ei : Quid me interrogas de bono ? Dicitur autem praeceptum quasi prae aliis ad regulam morum captum, velut principium dirigit in moribus, sicut dicit Cassianus. Baruch, iv, 3, 4 : Animæquior esto, populus Dei : quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis. Psal. cxlvii, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Hoc significatum est, Exod. xx, 18, ubi dicitur quod cunctus
<--- Page Split --->
populus audiebat voces, quia ea quae in notitia omnium debent esse descripta ab omnibus dicuntur audita: et quia praeceptum dirigit sic ut principium et lucerna in opere. Ideo dicitur, Proverb. VI, 23: Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae.
Et exsequitur particulariter praecepta ea quae sunt secundae tabulae quae magis pertinent ad propositum, dicens :
« Ne adulteres. »
Non omittit autem hic praeceptum, Non occides, sed transponit propter tres causas: quarum una est quia de hoc apud omnes erat manifestum, neque aliquis de hoc poterat dubitare. Secunda causa est, quia de hoc a principio Pharisaerum quaestio non erat: qui de libello repudii quaerebant, et non de homicidio: et cum iste unus fuerit Pharisaeus, specialiter isti revocat ad memoriam quod dixerat, quod mechatur qui super dimissam ducit aliam: et qui absque causa fornicationis dimittit uxorem, facit eam mechari, sicut dicitur, Matth. v, 32. Tertia causa est, quia castitas est de proprietatibus puerilis innocentiae, ex cujus laude (alias, causa) iste ad hanc provocatus est quaestionem. Unde Glossa: « Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. » Notandum sane quod justitia legis suo tempore custodita non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam: et ideo dicit: Quid faciam ut vitam aeternam percipiam? Sed hoc intelligitur de justitia legis naturalis: aut si etiam de justitia legis Mosaicae intelligitur, tunc intelligitur de justitia legis observata fide et devotione justorum dictam justitiam facientium.
Cum autem dicit: « Ne adulteres, » intelligitur prohibitum esse omnem mechalem concubitum: hic autem cum adulterio convenit in hoc quod non sua cognoscitur. Exod. xx, 14: Non mechaberis. Mechia autem haec generalis duobus
modis contingit, scilicet voluntate et opere: unde, Matth. v, 28: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mechatus est eam in corde suo.
« Ne occidas. »
Tangit mandatum quod notat nocumentum in corpore proximi: quod etiam fit voluntate et opere. Opere autem duplici, completo scilicet, quando occiditur proximus: et incompleto, quoniam, Psal. LIV, 24: Dolosi non dimidiabunt dies suos. Daniel. XIII, 53: Innocentem et justum non interficies. Exod. xx, 13: Non occides.
« Ne fureris. »
Hoc est contra nocumentum proximi in bonis fortunae, ad sustentationem vitae ordinatis. Furtum autem hic dicitur omnis illicita contractatio rei alienae: et aliena res dicitur omnis illa quam ex lege convenit repetere postquam ab alio accepta est. Et sic usura cadit sub furio, quia lex usurarum concedit repetitionem. Exod. xx, 13: Non furtum facies. Joan. x, 10: Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat.
« Ne falsum testimonium dixeris, »
Tam in verbo communi, quam etiam in judicio. Et prohibetur hic omne mendacium: sed primo et principaliter prohибetur perniciosum: et consequenter prohibetur etiam jocosum, sive libidinosum, et officiosum. Sapient. I, 11: Os quod mentitur, occidit animam. Psal. v, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ex patre enim Diabolo est mendacium, et mendax. Joan. VII, 44: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. Proverb. XIX, 9: Falsus testis non erit impunitus. Deutcr. XIX, 18 ad finem: Qui cum diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fra-
<--- Page Split --->
trem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, ut audientes caeteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
« Ne fraudem feceris. »
Hoc per verba in Exodo xx, 13, non continetur : sed per hoc intelligit duo quae in corde consistunt, scilicet, non concupisces rem, et non concupisces uxorem : quia cupiditas causa est fraudis. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. Proverb. xii, 5 : Consilia impiorum fraudulenta.
« Honora patrem tuum et matrem. »
Præceptum affirmativum quod in Exodo primum est, hic ultimo ponit propter tres causas : quarum una et prima, quia cum loquatur hic de his quæ erant in notitia istius, ordinat ea hic secundum quod plus et minus sunt nota carnaliter legem intelligenti : prohibitiones autem in talium cordibus sunt notiores quam affirmationes : et ideo præordinantur. Secunda causa est, quia prohibitiones majoris sunt obligationis quam affirmationes : prohibitiones enim obligant semper, et ad semper : affirmationes autem obligant semper, et non ad semper : igitur inter obligantia præcepta prohibitiones præordinantur. Tertia causa est, quia justitia Pharisæorum plus consistebat in vitando malum, quam in faciendo bonum : quia pauca bona faciebant, multa autem mala vitabant propter homines, ut boni viderentur : et ideo in responsis (alias, præceptis) prohibitiva præordinantur affirmativis. Luc. xvnii, 11 : Non sum sicut
caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus.
Quod autem dicit : « Honora patrem tuum et matrem, » intelligitur generaliter de parentali bono honorando. Parentale autem bonum est naturae, et gratiae : naturae, in imagine : gratiae autem, in gratuitis superadditis : bonum matris etiam Ecclesiae, quae charitate et castitate concipit in gratia adoptionis formans filios, in compassione parturit, et per conversionem parit ad lucem filios Dei. Et hoc modo omnis homo intelligitur esse in parentali bono : et ideo omnis homo est honorandus. In honore autem intelligitur et exhibitio reverentiae, et subministratio obsequii et necessariorum secundum facultatem facientis et indigentiam patientis. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitates infrmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostra eruditores habuimus, et reverebamur eos.
Attendendum autem quod de mandatis prime tabulae non facit aliquam mentionem, quia justitia Pharisæorum tota in exteriori justitia consistebat : impletio autem mandatorum prime tabulae, tota fuit in interiori et spirituali justitia : et quia hic Pharisæis in uno respondit Pharisæorum, ideo de mandatis prime tabulae nullam facit mentionem. Matth. xxiii, 27 : Similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa : intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Matth. xxiii, 5 : Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
« Atille respondens, aitilli : Magister, haec omnia observavia juventute mea.»
Tangitur hic ad mandata obedientia salutaris.
<--- Page Split --->
Tanguntur autem hic tria, professio sapientiae, generalitas obedientiae, et perseverantia in bonis operibus a juventute.
Dicit igitur : « Magister, » in quo perfectae fidei existens, magistrum vocat ut sapientem aliquem doctorem. Joel, II, 23 : Exsultate et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae.
« Hæc omnia observavi. » Ecce generalitas obedientiae. Exod. xxiv, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Psal. cxviii, 6 : Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
« A juventute mea. » Perseverantia tangitur. Dicit autem : « A juventute, » quia dissolutio juventutis avertit ab obedientia mandatorum. Psal. xxiv, 7 : Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Et ideo magis se exhibet commendabilem, quia dissolutio juventutis ipsum ab observatione mandatorum non avertit. Psal. lxx, 5 et 6 : Domine, spes mea a juventute mea. In te confirmatus sum ex utero : de ventre matris meæ tu es protector meus. Job, xxiii, 11 et 12 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, nec declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi.
« Jesus autem intuitus eum, dilexit eum. »
Tangitur hic signum dilectionis ad sic mandata observantes.
Tanguntur autem duo signa : quorum unum est intuitus cordis conscius, et alterum dilectionis affectus justitiae declaratae exhibitus nuntius.
Dicit igitur : « Jesus autem, » absconditorum conscius. I Reg. xvi, 7 : Dominus intuetur cor. »
« Intuitus eum. » Sapient. iv, 13 : Respectus ejus in electos ejus. Psal. c, 6 : Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum. Sic intuitus est Nathanaelem,
Joan. 1, 47, quando dixit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
« Dilexit eum, » propter præsentis justitiae declarationem quam semper Dominus diligit. Proverb. viii, 16 : Ego diligentes me diligo : et qui mane vigilant ad me, invenient me.
Objicitur autem contra ea quae dicta sunt. Quia dicit Hieronymus in Glossa Matth. xix, 20, super illud : Omnia hæc custodivi, etc. : « Mentitur : si enim di- « ligeret proximum sicut seipsum, non « esset tristis, cum sua pauperibus dare « juberetur. Videtur quod Dominus qui « odit hypocritas, justum non dilexit. » Contra hoc est Glossa Beda æ qua hic ponitur : quæ dicit : « Non putandus est « voto tentantis, ut quidam putant, Do- « minum interrogasse, et de sua vita « mentitus esse, cum se legis mandata « custodire div rit : sed simpliciter con- « fessus. Si enim mentiretur, numquam « arcana cordis ejus intuitus, eum dili- « gere diceretur. Jesus enim diligit eos « qui mandata legis etiam minora custo- « diunt : et quod in lege minus fuerat, « his qui perfecti esse desiderant ostendit : « quia non venit solvere legem, sed « adimplere. Unde addit : « Vade, quæcumque habes vende, etc. »
Ad istam autem quæ inducta est contrarietatem, duæ sunt responsiones : quarum una est, quod primo iste hoc dixit modo tentantis : et postea visa benignitate Christi, corde conversus est : et hoc respexit Dominus quando eum intuitus est et dilexit. Primum ergo respicit Hieronymus : secundum autem respicit Beda. Alia autem responsio est, quod iste simpliciter confessus est perfectionem vitæ in observantia mandatorum : sed multi sunt prompti ad custodiam mandatorum, qui tamen non sunt parati ad perfectionem consiliorum : et ideo iste non de mandatorum, sed de consiliorum observatione tristabatur : et Dominus in eo dilexit communem observantiam mandatorum. Et quod dicit Hieronymus, quod mentitus est, quia si proximum ut
<--- Page Split --->
seipsum diligeret, non tristaretur sua pauperibus erogare. Dicendum, quod hoc verum est: quia non tristabatur pauperibus erogare quod superfuerat, et hoc sufficit ad proximi dilectionem. Luc. xi, 41: Quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. Sed tristabatur de abjectione omnium et mendicatione: et hoc non est saluti contrarium, sed perfectioni secundum statum maxima paupertatis. Et quod Hieronymus dicit hunc esse mentitum, Dicendum, quod non est mentitus simpliciter, sed quoad statum maximae charitatis proximi: quia secundum illum statum omnia proximo impenduntur.
« Et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo : et veni, sequere me.
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones. »
Addit fastigium perfectionis in observantia consiliorum.
Dividitur autem in duo : in quorum primo, in observantia mandatorum ostendit esse defectum perfectionis : in secundo, ostenditur sublimior via perfectionis.
Dicit igitur: « Unum tibi deest. » Glossa : Ad perfectionem. Ad Philip. iii, 12 : Non quod jam acceperim, aut quod jam perfectus sim. Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui. Daniel. v, 27 : Appensus es in statera, et inventus es minus habens.
« Vade, quaecumque, etc. »
Sex autem dicit ad perfectionem pertintentia : in quorum primo notatur virtutis' profectus : in secundo, generalitas abdicationis terrena facultatis : in tertio, ponitur bonitas erogationis : in quarto,
directio intentionis : in quinto, devotio imitationis : in sexto autem, perfectio insecutionis Christi in hoc opere prae cunctis.
Dicit igitur : « Vade, » non passibus pedum, sed plus passibus virtutum. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant in similitudinem fulguris coruscantis.
« Quæcumque habes vende, » si ea habes in potestate tua. Hieronymus: « Si habes in potestate tua rem tuam, « vende : si non habes, projice. Credenti « totus mundus divitiarum est : infidelis « etiam obolo indiget. » Luc. xii, 33 : Vendite qua possidetis, et date eleemosynam. Luc. xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
« Et da pauperibus. » Ecce bonitas erogationis. Pauperi enim dandum est qui non habet unde retribuat, non diviti. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.
« Et habebis thesaurum in cœlo. » Ecce directio intentionis. Matth. vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cœlo : ubi nec ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Thesauri autem isti sunt accumulationes sanctorum meritorum, et præmiorum. II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
« Et veni, » per imitationem. Jerem. li, 50 : Venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
« Sequere me, » per perfectam insecutionem. Matth. iv, 19 : Venite post me.
<--- Page Split --->
Glossa: « Sicut ego ambulo ambulate. » I Joan. n, 6: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
« Qui contristatus verbo, »
Hoc est, in verbo, « abiit mærens. » Signum est imperfectionis ad consiliorum observationem. Bene autem dicit quod « abiit, » quia a re divini intuitus et dilectionis, recessit ad curam rei familiaris. Ezechiel. nn, 14: Abii amarus in indignatione spiritus mei.
Et causam mæstitiæ subjungit, dicens: « Erat enim habens, » et habitus ab eis, « multas possessiones. » Vere possessiones in quibus quiete penitus fuit ad manendum. Matth. xix, 22 : Cum audisset verbum adolescens, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. Hieronymus in Glossa : « Quasi spinas nascentes et tribulos, quæ sementem dominicam suffocaverunt. »
« Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pec unias habent, in regnum Dei introibunt !
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. »
Hic ostendit Dominus hujus doctrinae difficultatem et altitudinem.
Dividitur autem in partes duas : in quarum prima difficultatem hujus doctrinæ declarat : in secunda autem (quia difficile altiori præmio remunerandum est) ostendit quanto præmio talis perfectio remuneratur, ibi, §. 28 : « Et cæpit ei Petrus dicere, etc. »
Adhuc autem dividitur prima harum partium in duas : in quarum prima difficultatem ostendit absolute. In secunda autem eamdem declarat sub comparatione et quadam explanatione, ibi, §. 24 : « At Jesus rursus respondens, ait, etc. »
Adhuc autem in prima sunt tria : in quorum primo, ipsa circumspectione ostendit eorum qui talem doctrinam observant raritatem : in secundo, doctrinae tangit difficultatem : in tertio, de hoc tangit audientium stuporem.
Dicit igitur : « Et circumspiciens Jesus, » utrum aliquis talis doctrinae renaneret observator, quia adolescens tristis desperaverat. Psal. xiii, 2 et 3 : Non est intelligens aut requirens Deum : omnes inutiles facti sunt. II ad Timoth. iv, 9 : Demas me reliquit, diligens hoc sæculum.
« Ait discipulis suis, » specialiter hujus doctrinae observatoribus. Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Hi sunt qui dicunt, I Paralip. xii, 18 : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai.
« Quam difficile, etc. »
Infinitam ponit comparationem, ut ostendatur magna esse difficultas. « Qui pecunias habent. » Habent autem pecuniam, qui habent eam ut futurae necessitatis fidejussorem, sicut dicit Philosophus : quia hæc ad omnia promittit sufficientiam. Et tales sunt qui amant eam non ad necessitatem, sed sufficientiam quaerentes ex ea. Sic enim habens pecuniam habetur ab ea. IV Reg. v, 1 : Naaman erat vir fortis et dives, sed leprosus. Appetitus enim pecuniæ, et sollicitudo sunt leprae divitibus adhærentes.
« In regnum Dei, » gratiæ et gloriæ, « introibunt. » Sicut enim sæpe diximus, regnum est confirmata potestas, in qua regnum confirmatur in homine secundum justitiæ decorem, et virtutem, et opera tam in gratia quam in gloria. Ab hac autem confirmata potestate impedit sollicitudo divitiarum : quia illæ cum labore acquiruntur, et cum timore et sollicitudine retinentur, et cum magno dolore expenduntur, vel perduntur : et ideo significantur per spinas verbum Dei
<--- Page Split --->
suffocantes 1 : quia spinae, et pungunt, et retinent transeuntes. Isa. vii, 23 : In spinas et in vepres erunt. Significantur etiam per lutum tenax et densum, quod quasi gluten tenet pedes transeuntium, Habacuc, n, 6 : Vae ei qui multiplicat non sua ! Usquequo et aggravat contra se densum bibitm? Matth. xix, 23 : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cœlorum. Luc. xviii, 24 : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
« Discipuli autem obstupescebant in verbis istis. »
Stupor est motus cordis secundum systolen in admirationem ducti : quia videbant quasi nullos esse qui voluntate divites non essent : et David, et alios sanctos patres divites fuisse legerant : et ideo verum intellectum verbi Domini non capiebant : et ideo prae admiratione stupebant. Jerem. u, 12 : Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer. Jerem. v, 30 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra.
« At Jesus rursus respondens, ait illis : Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei int roire ! »
« At Jesus rursus respondens, » admirationi discipulorum, « ait illis, » difficultatem doctrinae sub comparatione et quadam explanatione ostendens.
Tanguntur autem hic tria, scilicet, quaedam dictorum explanatio : difficultatis ad id quod secundum naturam est impossibile, comparatio : et audientium major quam prius suspensio, et admiratio.
Dicit duo circa primum, scilicet benignitatis signum ad observantes, et doctrinae quamdam explanationem.
Benignitatis signum est quod dicit : « Filioli. » Dicit enim Priscianus, quod diminutiva aliquando notant dilectionis amorem. Quasi dicat : Dilectissimi filii mei, speciales in paupertate voluntaria imitatores, haec verba vobis dicuntur. Deuter. xxxni, 12 : Benjam in ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur. Hi enim omnia derelinquentes sunt filii dexterae Dei vocati.
« Quam difficile est confidentes in pecuniis, etc. »
Ecce explanatio : quia eos quos primo dixit habere pecuniam, nunc exponendo dicit esse qui confidunt in pecuniis : unde Glossa : « Qui multiplicandis divitiis incumbunt, patet quia vitae alterius gaudia quaerere contemnunt. » Sed aliud est pecuniam habere, aliud amare. Multi habent, et non amant : multi non habent, et amant : alii autem et habent et amant : alii vero nec habere, nec amare se gaudent, qui certiores sunt : qui cum Apostolo dicere possunt, ad Galat. vi, 14 : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Unde Salomon ait, Eccle. v, 9 : Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis, quia vanæ sunt.
Sed ipse Dominus de his verbis obstupescentibus discipulis exponit, dicens : « Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! » I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Ideo dicit, Psal. LXI, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Ibidem etiam dicit Apostolus, I ad Timoth. vi, 17 : Divitibus hujus saeculi praecipie non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Isti enim sunt confidentes in divitiis, et difficile est tales in regnum Dei intrare hoc
<--- Page Split --->
modo, prout regnum Dei est .diffinitum.
II, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest, hoc est, negare non potest justitiam suam.
Et hoc est :
25 « Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
« Quam divitem intrare in regnum Dei. »
26 Qui magis admirabant, dicurrentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibileest, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum. »
Tangit hic comparationem ad id quod secundum naturam est impossibile.
Et hoc est quod dicit : «Facilius est camelum per foramen acus transire. » Camelus oneriferum est animal et gibbosum : et hoc onere, et gibbo retento, secundum naturam impossibile est transire per foramen acus, tribus de causis : quarum una est quantitas, et altera gibbus, et tertia acus. Sed in talibus non obstat ei natura : et talia quae impossibilia sunt secundum naturam, apud Deum sunt possibilia. Qui enim se claustris virginis, et signaculis sepulcri irreseratis traduxit, retenta naturali quantitate : et se, quantitate proprii corporis retenta, induxit in domum ad discipulos, ipse etiam camelum gibbosum et oneratum potest per foramen acustraducere : quia natura ei non obstat qui auctor est naturae. Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Natura enim suo obedit Factori. Sapient. XVI, 24 : Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Quod autem amans pecuniam intret in regnum Dei, est contra justitiam divinam, quae multo fortius ordinem suum servat quam natura. II ad Timothy.
Ad hoc significandum dixit, Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Pauperes enim spiritu sunt qui quantumlibet multum de terrenis habeant, tamen non confidentes in terrenis se deficere sciunt, nisi cœelestia acquirant. Et quia pauperum est regnum caelorum, per oppositum confidentes in pecuniis, qui divites in pecuniis sunt, excluduntur a regno caelorum : et hoc est significatum, Luc. xvi, 22 et 23, ubi dives mortuus, sepultus est in inferno : mendicus autem in sinum Abrahæ est receptus.
Hæc est expositio litteralis.
Sunt tamen et alii qui exponunt quod acus sit nominata quaedam porta Jerusalem arcta valde et angusta, per quam cameli onerati transire non poterant, nisi gibbo deposito, hoc est, sarcina quae posita fuit super gibbum, et tunc transibant. Unde dicunt quod intendit Dominus dicere, quod sicut camelus non potest transire per illam portam quae foramen acus vocatur, nisi deposita sarcina, ita non potest transire dives in regnum caelorum, nisi deposito onere amoris et cupiditatis pecuniarum. Ad Hebr. xii, 1 : Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Isa. lviii, 6 : Dissolve colligationes impietatis..., et omne onus dirumpe.
« Qui magis admirabantur, »
Hoc est, discipuli adhuc carnales, et intellectum illuminatum non habentes. Matth. vii, 28 et 29 : Admirabantur su-
<--- Page Split --->
per doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens 1.
Et quia hoc tam constanter iteravit, et confirmavit, mirabantur, « dicentes ad semetipsos : » quia, sicut dicitur, Joan. vn, 39 : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, scilicet in cordibus eorum.
« Et quis potest salvus fieri ? »
Cum penes omnes cupiant fieri divites. Cum enim plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent, nisi ad divitum numerum pertinere intellexissent cunctos qui divitias adipisci voluissent.
« Et intuens illos Jesus, »
In quos erat dilectio ejus : quia amoris nuntius est oculus. Psal. c, 6 : Oculi mei ad fideles terra.
« Ait » illis, ponens suorum sufficientem explanationem dictorum : « Apud homines, » hoc est, humum sapientes, « impossibile est, » quia humanus homo habens divitias, amat eas : et cum tali amore impossibile est intrare in regnum Dei : « sed apud Deum, » qui omnia potest, « non » est impossibile : quia ille per gratiam separare potest affectum a divitiis, sicut fecit in Abraham, et David, et Zachæo 2. Ad Philip. in, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta..., et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Psal. lxxii, 25 : Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? Tob. v, 25 : Sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, etc.
18
« Et cœpit ei Petrus dicere. »
Hic ostendit quam alto præmio talis est remuneranda perfectio.
Dicuntur autem hic tria : in operibus
(quod est summae perfectionis) a vertice Apostolorum propalatìo : et ejusdem perfectionis digna remuneratio : et remunerationis in discipulis admiratio.
Dicit igitur : « Et, » post tantam laudem perfectionis : quia, sicut dicit Philosophus, circa difficile et bonum est ars et virtus : « cœpit ei Petrus, » vertex Apostolorum pro se et aliis loquens. Dicit autem quod cœpit, quia de uno tantum loquens (quod præcipuum aliorum est) de multis aliis intellexit. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cœpi : hæc mutatio dæxteræ Excelsi.
« Dicere, » non jactando, sed desiderans ut sua, et aliorum spes per præmii expressionem ad meliora provocaretur. Ad Hebr. vi, 18 et 19 : Fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam.
« Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. »
Duo tangit : dimissionem impedimenti ad bonum, et imitationem boni.
In abdicatione impedimenti dicit tria : evidentiam paupertatis, dimissionem cupiditatis, et generalitatem sive universalitatem in dimittendo rem quæ est impedimentum perfectionis.
Dicit igitur : « Ecce. » Quasi dicat : Evidens est per signum voluntarie paupertatis, quod quasi lux omnibus lucet in nobis. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis, est. Cantic. vii, 1 : Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Sulamitis captiva interpretatur : et significat egenos et pauperes Christi, in quibus de rebus mundi nihil videtur : sed chori castrorum cælestium præsidiorum, quibus semper immisti sunt, videntur in eis, et nihil aliud.
<--- Page Split --->
« Nos dimisimus. » Non enim nos dimiserunt res, sed nos voluntarie dimisimus ipsas, non tantum ut teneamus habitas, sed etiam ut non sequamur habendas res hujusmodi. Unde Hieronymus 1 : « Grandis fiducia : Petrus piscator erat, « dives non fuerat, victum manu et arte « quaerebat : et tamen loquitur confiden- « ter, Dimisimus omnia, » quia omnium dimisit cupiditatem. Gregorius : « Tanta « a sequentibus Christum dimissa sunt, « quanta a non sequentibus concupisci « potuerunt. » Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? Beatus Bernardus : « Bene, Petre : et non ad insipientiam « tibi, omnia dimisisti : quia eum qui « exsultavit ut gigas ad currendam viam, « oneratus sarcina cupiditatis, sequi non « poteras. » Jerem. ii, 23 : Cursor levis explicans vias suas.
« Omnia, » nihil de omnibus cupientes. Psal. lxxii, 25 : Quid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ? Isa. LII, 11 : Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne particeps sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. Causa enim delictorum Babylonis sunt bona fortunae : et haec sunt propter quae plagantur. Isa. xxxiii, 15 et 16 : Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum : iste in excelsis habitabit. Excutiens enim manus ab omni munere, nihil accipit eorum quae mundus offerre potest : et qui obturat aures ne audiat sanguinem, nulli propter sua per fraudes insidiatur : et qui claudit oculos ne videat malum, vanitates et spectacula mundi cum dilectione non considerat : et ideo dignus est ut in excelsis habitet.
Sic ergo omnia discipuli dimiserunt.
« Et secuti sumus te. »
Hieronymus : « Non dixit, Qui reli- « quistis omnia : hoc enim et Crates « fecit Philosophus, et multi alii divitias « contempserunt : sed adjungit quod « perfectum est, Secuti sumus te. » Sequi enim Christum, est cum fidei dilectione et devotione Christum imitari. Et hoc est perfectionis, et dignitatis, et beatiudinis. Perfectionis quidem, quantum ad virtutem : dignitatis, quia privilegii singularis : beatitudinis autem, quia est Angelicae felicitatis mortalem hominem de solatiiis mortalis vitae nihil appetere. Propter primum dicitur, Job. xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Quod autem dignitatis sit, dicitur, Eccle. ii, 12 : Quid est homo ut sequi possit regem Factorem suum ? De insectione felicitatis, Eccli. xxiii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo. Sic igitur sequi Dominum est perfectionis, secundum virtutem : dignitatis, secundum excellentiam singularem : et beatitudinis, secundum gloriae felicitatem. Hoc est igitur quod dicit : « Secuti sumus te. »
Matth. xix, 27, additur : Quid ergo erit nobis ? Hieronymus : « Quasi dicat : « Fecimus quod jussisti, quid ergo dabis « nobis præmii ? »
« Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et
<--- Page Split --->
agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. »
Tangit dictae perfectionis congruam remunerationem.
Tangit autem tria. Primo enim repetit operis per singula perfectionem : secundo, tangit in praesenti eam qua competit remunerationem, et in futuro. In tertio autem, tangit eorum qui pertingunt ad hanc remunerationem, idoneitatem et ordinem.
Dicit igitur assertionem praemittens : « Amen dico vobis, » hoc est, vere dico vobis. Psal. xcu, 3 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Tob. xiv, 6 : Non excidit verbum Domini.
« Nemo est, » masculus, vel femina : nobilis, vel ignobilis : dives, vel pauper. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
« Qui reliquerit, » per affectum haereditatis habendam, « domum, » per quam omne id quod per dilectionem inhabitatur intelligitur. Jerem. xii, 7 : Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
converti nolentes. Deuter. xiii, 6 et seq. : Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignaras tu, et patres tui, cunctarum in circuitu gentium, quæ juzta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ : non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies.
« Aut agros. » Genes. xii, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua. Act. iv, 34 et 35 : Quotquot possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum.
« Propter me, »
Hoc est, propter devotionem fidei meæ. Proverb. xii, 26 : Qui negligit damnum propter amicum, justus est.
« Et propter Evangelium, » hoc est, bonum nuntium, quod spiritualia temporalibus præponi docet. Psal. xvi, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
« Aut fratres, » qui nolunt credere in Christum per fidem operantem dilectionem. Cantic. i, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Jerem. ix, 4 : In omni fratre suo non habeat fiduciam.
« Aut sorores, » nolentes cum eo pergere ad Deum. Matth. x, 36 : Inimici hominis, domestici ejus.
« Aut patrem, aut matrem, » fidem in ipso impugnantes. Deuter. xxxiii, 9 : Qui dixit patri suo et matri : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Psal. xliv, 11 : Obliviscere popultum tuum, et domum patris tui.
« Aut filios, » ad fidei devotionem
« Qui non accipiat centies tantum, »
In spiritualibus : quia illa quidem perfecta accipit in decem mandatis, et retributionem decem mandatorum : quorum quodlibet decuplum efficitur, dum quodlibet in admirabili dilectione Dei, et in ardore devotionis, et luce veritatis, et tranquillitate mentis, et altitudine cordis (quod omnibus infimis superponitur, et ad nulla conculcanda inclinatur), et in virtute divina invincibili, et in potestate liberæ severitatis quæ omnia legi Dei contraria corripit, et in rectitudine legis, et in mobilitate consilii danti, et in forma perficit virtutis. Hæc enim decem nisi cuilibet adsint præcepta, non impletur
<--- Page Split --->
secundum spiritualem observationem. Et sic decem in centum multiplicantur : quia perfectionem operum docet, et formam accipit virtutis, et doctrinam consilii, et rectitudinem legis, ut id quod facit sit licitum, a Deo consultum, et virtuosum : virtus autem in qua facit opus sit alta, nulli subjecta, sit vigorosa, sit a contrario expedita et remota : affectus autem quo facit, sit fervidus, lucidus, et tranquillus : et finis sit admirabiliter purus et delectabilis. Sic enim hic accipiet centum pro uno quod dimisit. Genes. xxvi, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Matth. xix, 29 : Centuplum accipiet. Et hoc accipiet,
oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate, ecce enim merces vestra multa est in cælo 1.
« Et in sæculo futuro, »
Quod erit post mortem in terra viventium. Psal. xxvi, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium.
« Vitam æternam. » Vita hæc continuus est deliciarum increati spiritus influxus in spiritum creatum in admirabilibus, puris, et firmis contemplationibus, et delectationibus ex his provenientibus, nullum contrarium habentibus. Hic est enim vita beatitudinis, in quo totum est vita de fonte vitæ sincere bibita. De quo dicitur, Joan. xiv, 19 : Videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Apocal. vn, 17 : Agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacymam ab oculis eorum. Hic est fons vitæ, in Psalmo xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitæ : et in lumine tuo videbimus lumen. Hæc est aqua vitæ de qua dicitur, Joan. iv, 14 : Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Æterna autem est propter tria, scilicet immutabilitatem, simultatem, et simplicitatem. De immutabilitate quidem dicit Augustinus, quod « vera æternitas est vera. incommutabilitas. » Et ideo tota in ea absorbetur mors, sicut dicit Apostolus, ut absorbatur quod mortale est a vita 2. Quia, sicut dicit Augustinus, quamvis mutabilis sit per naturam spiritus creatus, tamen a Deo glorificatus et beatificatus, numquam mutabilitatem et mortalitatem suam exerit, undique fonte vitæ repletus. I ad Corinth. xv, 54 : Absorpta est mors in victoria. I ad Timoth. xi, 16 : Solus habet immortali-
In gratiae delectatione. Luc. vi, 36 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
« Domos, et fratres, et sorores , et matres, et filios, et agros : » quia pro quolibet quod reliquisse se gaudet, centuplum invenit in spiritualibus. Mercedem etiam dictis centum quæ induximus : divina enim et Angelorum novem ordinum dona, et gaudia jungit decuplo operum perfectioni.
« Cum persecutionibus. » Duo enim remunerantia adjungit, unum quidem promissionem spiritualium quæ dicta est : et aliud quod pungit ad exeundum, sicut filios Israel promissionibus vocavit Dominus de Ægypto, et verberibus pupugit Pharaonis ad exeundum : sic enim persecutio bona est quæ compellit ad exeundum de mundo. Deuter. xxxin, 19 : Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Suguntur enim quasi lac inundationes maris, quando dulces reputantur propter nomen Domini nostri. Matth. Luc. vi, 22 et 23 : Beati eritis cum vos
<--- Page Split --->
tatem, et lucem inhabitat inaccessibilem.
Talis immutabilitatis continuus influxus ab immutabili spiritu, facit immutabilem spiritum creatum : eo quod numquam mutabilitatem exercere potest in ipso natura creata. Simultas autem est, quod in Deo non est successio vicis hujus, totum quod in eo est, stat simul: et sic se influit in spiritum creatum : et hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 28 : Erit Deus omnia in omnibus. Jacob. ii, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis abumbratio. De simplicitate est, quod licet multis illuminationibus et attributis percipiatur, tamen omnia hæc sunt unum simplex immediate spiritui creato influxum : sicut una natura simplex est ignis, quæ influxa est candenti ferro : quæ tamen in multis proprietatibus a ferro percipitur, scilicet, caloris adustione, luminis claritate, accensione, attractione, et multis aliis similitudinibus. Sic enim illapsus spiritus simplex in spiritum creatum, trahit ad seipsum spiritum creatum : et trahendo eum ad se, unum simplex vivificat et simplificat ipsum, ne in plura de cætero dividatur. Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod intelligentia magis accedens ad unum primum, magis efficitur una et simplex. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo in vos quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Hæc igitur est vita de qua dicitur, Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Hæc igitur vita est quam in præmio accipiunt perfectionem Apostolicam imitantes.
« Multi autem primi erunt novissimi. »
rum videbatur esse primus, et ad hoc præmium perfectionis Apostolicae factus est novissimus : et gentilis qui novissimus videbatur, assumendo fidem factus est primus.
Et hæc est expositio litteralis.
Tamen novissimus veniet ad eam : et ideo est sensus : Multi autem primi, » Judæi promissionibus et observatione legis primi, « erunt novissimi, » in fine mundi redeuntes. Ad Roman. xi, 25 et 26 : Cæcitas contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret : et sic omnis Israel salvus fieret. Matth. xx, 8 : Voca operarios, et redde illis mercedem suam incipiens a novissimis usque ad primos. Et, ibidem, §. 16 : Erunt novissimi primi, et primi novissimi. Hæc est expositio litteræ.
Dicit autem hic Glossa, quia multi incipiunt et non perficiunt. Et hæc est terribilis sententia : unde Judas inceptione primus, traditione factus est novissimus : et latro malis demeritis novissimus, factus est confessione primus. Sed hæc expositio non est litteralis, quia novissimus hic a pervenientibus est exclusus : et sic non sonat novissimus, quia novissimus unus est de pervenientibus sicut primus. Tamen hæc Glossa est secundum alium Evangelistam qui dicit, Matth. xx, 16 : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, non electi autem sunt exclusi.
Alia expositio est, quod aliquando signo perfectionis primi sicut Religiosi, et Prælati, fiunt in præmio novissimi : quia minori coram Deo præmio digni sunt propter fastum superbiae quo inflantur. Et sæculares signo virtutis novissimi, fiunt apud Deum secretorum cognitorem primi. Luc. xiv, 11 : Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Matth. xx, 14 : Volo et huic novissimo dare sicut et tibi.
Tangit ordinem veniendi ad hanc mercedem. Adolescens enim cum toto populo Judæorum in observatione mandato-
« Erant autem in via ascendentes Jerosolymam, et præcedebat illos Je-
<--- Page Split --->
sus, et stupebant, et sequentes timebant. »
effluamus. Ad Roman. xi, 20: Noli altum sapere, sed time.
Tangitur hic admiratio discipulorum ordinem divinæ sapientiæ audientium.
Tanguntur autem duo, scilicet, qualiter in omni perfectione Christus discipulos præcessit : et qualiter sequentes eum discipuli in his stupebant, et sibi timemebant.
« Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quæ essent ei ventura. »
Hic tangit Christus ea quæ exiguntur ad salutem ex parte sua.
Dicit igitur: « Erant autem, » doctor salutis et discipuli, « in via, » quæ significat viam ad vitam. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis : et vestigia tua non cognoscentur : hoc est, via tua est in abysso sapientiæ et amaritudinis in difficultate : et semitæ consiliorum sunt in diluvio persecutionum, et ideo a paucis cognoscuntur cognitione beneplaciti. Matth. vii, 14 : Pauci sunt qui inveniunt eam, scilicet viam.
« Ascendentes Jerosolymam, » quando hoc dixit, ut ibi pateretur pro nobis : et signat tendentes ad visionem pacis in qua est vita æterna. Isa. lxvi, 13 et 14 : In Jerusalem consolabimini, videbitis, et gaudebit cor vestrum.
« Et præcedebat illos Jesus, » sicut in via pedum, ita etiam in omnis vitæ bonæ perfectione. Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Isa. xlv, 2 : Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Psal. xviii, 6 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Ad Hebr. xii, 1 et 2 : Curramus ad propositum nobis certamen : adspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Ideo dicitur, I ad Corinth. iv, 16 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
« Et stupebant, » in verbis sapientiæ ipsius. Luc. v, 9 : Stupor circumdederat Petrum; et omnes qui cum illo erant.
« Et timebant, » ne a tanto fastigio perfectionis exciderent. Ad Hebr. ii, 1 : Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte per-
Habet autem hæc pars duas partes : in quarum prima tanguntur Sacramenta causantia nostram salutem : in secunda, quia tangit gloriam suæ resurrectionis, ponitur quaestio de exaltatione duorum discipulorum præ cæteris exaltari cupientium, ibi, §. 35 : « Et accedunt ad eum, etc. »
In prima harum duo dicuntur : in quorum primo intimorum amicorum quibus omnia revelanda sunt, continetur secreta assumptio : in secundo, tangitur secretorum revelatio.
De primo dicit sic : « Et assumens iterum duodecim, » qui speciales erant Ecclesiæ fundatores, et fundamenta : et ideo specialiter erant instruendi. Psal. lxxxvii, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis.
« Cæpit Jesus, » doctor salutis, « docere, » quia ita grandia fuerunt, verba, quod ad perfectum non poterant audire : et ideo « cæpit, » principia docendo, sed non usque ad perfectum. Ad Hebr. v, 11 : De quo nobis grandis sermo, et inimterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audendum. Joan. xvi, 12 : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
« Quæ essent ei ventura, » ad salutem nostram pertinentia secundum ordinationem sapientiæ divinæ. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
« Quia ecce ascendimus Jerosolvmam, et Filius hominis tradetur Prin-
<--- Page Split --->
cipibus sacerdotum, et Scribis, et Senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
Et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget. »
Revelationem ponit sacramentorum ex parte Christi salutem nostram causantium.
Duo autem dicit : primo enim ostendit hæc in proximo esse ventura : et secundo, dicit quæ ventura sunt ei per speciem et numerum determinata.
Dicit igitur : « Quia ecce. » Quasi dicat : Jam in evidenti est et instat tempus quo omnium salus procurabitur. Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Joan. xvi, 32 : Venit hora, et jam venit.
« Ascendimus, » jam in via existentes, qua vado ad patiendum : quae tamen passio licet videatur descensio et minoratio, tamen secundum veritatem ascensio est : quia omnes de morte ad vitam, de exsilio ad patriam, de inferno ad cœlum faciet ascendere. Psal. lxxxiii, 6 et 7 : Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit.
« Jerosolymam, » ad locum passionis. Luc. xii, 33 : Non capit Prophetam perive extra Jerusalem. Matth. xxiii, 37 : Jerusalem, Jerusalem quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quæ licet olim nomine et significatione vocata fuerit Jerusalem, tamen propter iniquitates suas nomen mutavit. Apocal. xi, 8 : Vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus Prophetarum occisus est. Isa. 1, 21 : Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
« Et Filius hominis tradetur. »
A Juda Judæis : et a Judæis « Principi-
bus sacerdotum. » Filius hominis dico, ut dicit Glossa, ad quem pertinet pati, et tradi, et cædi : quia non potest divinitas pati, vel tradi, vel cædi. Matth. xxvi, 13, dixit Judas principibus sacerdotum : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? Principibus autem sacerdotum fuit tunc utraque data potestas : spiritualis scilicet, et sæcularis in populo : quamvis super eos dominium Romani in populo Dei usurpassent.
« Et senioribus, » qui senatus dicebantur : et in eis erat perfectio consilii publicorum negotiorum.
« Et Scribis, » in quibus fuit auctoritas litteratae scientiae : ut omnes in quibus aliquid fuit praeminentiae partem habeant in reatu sanguinis Christi. Jacob, n, 6 : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi pertrahunt vos ad judicia ? Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum : quia fuerunt socii furis Judæ. Joan. xi, 47 et 48 : Collegerunt Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimitimus eum sic, omnes credent in eum.
« Et damnabunt, »
Hoc est, accusationes condemnationis quaerent contra eum. Matth. xxvi, 39 : Principes sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium, contra Jesum, ut eum morti traderent.
Et hoc est quod dicit : « Damnabunt eum morte : » quae tamen condemnatio, nostra fuit a morte liberatio. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Genes. 1, 23 : Post mortem meam Deus visitabit vos.
« Et tradent eum gentibus, »
Quia accusatione mortis quæsita contra eum, tradiderunt gentilium sive Romanorum potestati, ut sententia mortis proferretur in eum. Joan. xvii, 35 : Gens
<--- Page Split --->
tua, et Pontifices tui tradiderunt te mihi: quid fecisti?
« Et illudent ei, »
Tam Judæi quam gentiles. Thren. iii, 14: Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Psal. lxviii, 10: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Job, xii, 4 et 5: Deridetur justi simplicitas: lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
Et conspuent eum, »
Tamquam immundum. Job, xxx, 10: Abominantur me, et longe fugiunt a me: et faciem meam conspuere non verentur.
ut cognoscamus Dominum. Joan. x, 17 et 18: Ego pano animam meam ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso: et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
« Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes, filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedearnus in gloria tua. »
« Et flagellabunt eum, »
Flagellis cædent eum. Isa. lii, 5: Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. Psal. xxi, 4: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
« Et interficient eum »
Tandem. Daniel. ix, 26: Occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Matth. xx, 19: Tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellantum, et crucifigendum.
Tangitur hic duorum discipulorum ad consortium regni indiscreta petitio.
Et habet tres partes : in quarum prima indiscrete petitionis continetur reprehensio : in secunda, aliorum decem Apostolorum indignatio : et in tertia, qualiter ad regnandum cum Christo procedatur communis instructio.
In primo horum tria dicuntur, scilicet, petitio indiscreta in communi, et ejusdem specificatio in speciali, et reprehensio indiscretionis.
De primo dicit duo: familiaris audaciæ duorum discipulorum ad Christum accessum, et indiscretum ambitionis eorum petitum.
« Et tertia die resurget. »
Sicut tristia dixit discipulis ignorantibus, ne videntes passionem ejus de ipso diffiderent, sed scient quod voluntarie pateretur qui hoc præsciens prædixisset: ita læta prædicit quæ tristes ad spem gaudii certificarent. Psal. iii, 6: Ego dormivi, et soporatus sum: et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Osee, vi, 3: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos: et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque
Dicit igitur : « Et accedunt ad eum, » hoc est, ad Christum ausu familiari tamquam consanguinei : filii scilicet materteræ suæ, « Jacobus et Joannes, filii Zebedæi, » qui et consanguinei erant : et patrem, et omnia propter eum ad unius vocationis vocem reliquerant.
« Dicentes, » ausu familiari postulantes. Glossa super Matth. xx, 20 et seq., dicit matrem postulasse : sed Marcus dicit ipsos discipulos petiisse, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat. Et in utroque Evange-
<--- Page Split --->
lista Dominus discipulis, non matri respondit : quia in veritate mater petitionem proposuit, sed hoc fecit mater consilio et suasu discipulorum. Sicut enim Lucas refert 1, a discipulis putabatur communiter quod regnum Christi terrenum, et in hoc saeculo illico esset manifestandum : et quod discipuli statim essent cum Domino regnaturi. Et ideo in regno illo duo isti discipuli cupiebant esse proximae dignitatis cum Rege suo.
Et hoc est :
« Magister, volumus, etc. »
Magistrum profitentur cujus disciplinam se gloriantur esse secutos. « Volumus, » quasi pro mercede a te recipere, « ut quodcumque a te petierimus, facias nobis. » Dixisti, Matth. vn, 7 : Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Et, Joan. xvi, 24 : Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit pleuum. Matth. xvn, 19 : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo. Celant autem petitum, et a discipulis ne indignentur : et quia adhuc rudes, Deo tamquam homini loquebantur.
« At ille dixit eis : »
Non ignorans quid petere vellent, sed ut ex dictis eorum, opportune reprehensionem acciperet carnalis intellectus eorum.
« Quid vultis ut faciam vobis? Ac si dicat : Ex quo non committitis remunerationem vestram gratiae mea, videte quid velitis. Glossa : Interrogat, ut stultitiam confessos corrigat. Luc. xix, 22 : De ore tuo te judico.
« Et dixerunt. »
Carnaliter Christum in hoc mundo
illico regnaturum credentes, et visibilia invisibilibus praeferentes. Joan. xii, 37 : Cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.
« Da nobis, » tamquam ex singulari privilegio prae aliis munera nos, « ut unus, » ex nobis, « ad dexteram tuam, » proximus, « et alius ad sinistram, » proximus tibi in terra regnanti, « sedeamus, » ut principes, « in gloria tua, » terrena et regiae tua dignitatis. « Magna elatio istorum et stultitia fuit, super alios in terreno regno super consortes velle inthronizari : in hoc enim non sequebantur Magistrum, qui dixit, Joan. viii, 50 : Ego non quero gloriam meam : est qui quaerat, et judicet.
« Jesus autem ait eis : Nescitis quid pelatis. »
Tangitur hic stulte petitionis reprehensio.
Et dicuntur duo : in quorum primo reprehensio ponitur : in secundo, via ad regnandum cum Christo ostenditur.
Dicit igitur : « Nescitis quid petatis, » in hoc quod sine meritis mecum regnare præsumitis, sicut Lucifer qui per seipsum ascendere voluit, Isa. xiv, 13 : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Et sicut primi parentes qui ex seipsis voluerunt esse sicut dii, scientes bonum et malum 2. Sed alius modus fuit quo peccaverunt isti, et alius quo peccaverunt primi parentes : sed idem fuit genus superbiae in his tribus. Isti enim in hoc elati fuerunt, quod absque merito ad thronum honoris ascendere quaerebant, primi autem parentes per vetiti gustum hoc obtinere putabant : quod etiam fuit cum demerito velle exaltari. Sed Lucifer quaerebat hoc obtinere propria virtute, et non per Deum. Hi ergo quia absque ordine sine
<--- Page Split --->
meritis ascendere cupiunt, reprehenduntur : unde Glossa : « Regnare vultis qui noni meruistis culmen honoris. » Et ideo, « Nescitis quid petatis, » regnum quarendo sine exercitio laboris. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare; scilicet, Angelus, et primi parentes. Et ideo neque vos in hoc pede stabitis. Eccli. vn, 4 : Noli quaerere a domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. Sed potius in devotione verborum Christi delectati, et in cultu per sapientiam ipsius dicere habebant illud Judicum, ix,13 : Numquid possum deserere vinum metum, quod latificat Deum et homines, et inter ligna caetera provoveri ?
« Potestis bibere calicem quem ego bibo? aut baptismo quo ego baptizor baptizari?
At illi dixerunt ei : Possumus. »
Tangit hic viam ad regnandum.
Et tanquntur tria, scilicet, quaestio de experientia passionis patientae, responsio inexperiorum, et benigna instructio stultorum de suis viribus praesumentium.
Dicit igitur : « Potestis bibere, etc. ? »
Duas tangit quaestiones sub metaphora, passioneni significantes. Prima est quod dicit : « Potestis, » hoc est, potestisne « bibere, » hoc est, faciliter sicut potum gluttiendo, non masticando, bibere « calicem, » qui ex charitate fervente calida potio vocatur, « quem ego, » pro vobis et pro multis, « bibo, » hoc est, ex charitate bibituris suim voluntarie, nullam comminationem, nullam defensionem exhibendo : sed ita de facili me ad patiendum exhibendo ac si bibam illam passionem ut delectabilem calicem. Ad hoc enim Christus, Matth. xxvi, 27, calicem quem bibit, discipulis etiam propinavit :
ut eos communicare Passioni suae debere doceret, dicens : Accipite, et bibite ex hoc omnes. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Ac si dicat : Probate vires vestras, quia per Passionem venitur ad regnum. I Petr. i, 11 : Praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Ad Roman. vn, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemir. Ad Philip. it, 10 et 11 : Confguratus morti ejus, si quomodo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis.
« Aut baptismo »
Martyrii, « quo ego baptizor » pro vobis, ut sordes vestra abluantur, « baptizari? » Magis enim debetis velle baptizari pro me baptismo sanguinis (qui baptismus, ut dicit Damascenus, secundis sordibus non inquinatur) ut sordes vestra laevitur, quam ego, qui sanguine baptizari habeo pro vobis, ut vestra sordes laevitur, non mea; qui sordes nullas habeo, et ego, urgente me charitate, sic volo baptizari pro vobis. Probate ergo vos : utrumne vos simili charitate per sanguinem mundari velitis? Luc. xii, 30 : Baptismo habeo baptizari : et quomodo coarctor usquedum perficiatur ? Ad Roman. vi, 4 : Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morlem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae dumbelmus.
Hæc est expositio litteralis.
Est autem in Scriptura sacra calix in diversa significatione, bona et mala. In bona quidem significatione est calix eruditionis sacrae Scripturae, Psal. xxii, 5 : Calix meus inebridus, quam praeclarus est ! Est calix benedictionis, Eucharistia, I ad Corinth. x, 16 : Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? Est calix salvationis per pœnitentiam et devotionem Christi Passionis, Psal. cxv, 13 :
<--- Page Split --->
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Est calix passionis, mortis angustia in charitate suscepta, Matth. xxvi, 42 : Pater, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et, Joan. xvii, 11 : Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
Calix autem in malo, est calix mundane voluptatis, Jerem. 11, 7 : Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnen terram. Et calix pene afflictae per sententiam, Psal. lxxiv, 9 : Calix in manu Domini vini meri plenus misto... Verumtamen fex ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terre. Est calix ebrietatis mundanorum gaudiorum, Proverb. xxm, 29 et 30 : Cui suffusio oculorum ? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis.
Similiter etiam baptismus est in diversa significatione : sed tantum in bona est significatione. Est enim baptismus in verbo, Joan. xv, 3 : Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Et idem est : Vos mundi estis, quia vos baptizati estis : in aqua, unde, Joan. 1, 26 : Ego baptizo in aqua. In aqua et Spiritu, Joan. iii, 5 : Nisi quis renatus, fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. In Spiritu tantum, Act. 1, 5 : Vos autem baptizamini Spiritu sancto non post multos hos dies. In igne præsentis tribulationis, Isa. iv, 4 : Si abluerit (alia translatio) si baptizaverit Dominus sordes filiarum Sion..., in spiritu judicii, et spiritu ardoris. In morte, Luc. xii, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usquedum perficiatur ?
« At illi dixerunt ei, »
Scilicet duo discipuli « Possumus : » inexperti propriarum virium. Cantic. 1, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima mulierum, egredere, et abi post vestigia gregum. Et ideo stulti fuerunt, quia sui
ipsius nescierunt propriam quantitatem. Ptolomæus Philosophus : « Insipiens est « qui suiipsius nescit quantitatem, hoc « est, quantum de viribus suis præsume- « re debeat. »
« Jesus autem ait eis : Calicem quidem quem ego bibo bibetis, et baptismo quo ego baptizor baptizabimini. »
Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. «
« Jesus autem ait illis : « corrigens inexperientiam, et docens corregnandi viam, et prædicens futuram eorum, quando per Spiritum instructi erant, passionem.
Dicit igitur quid passuri sunt pro nomine ejus : « Calicem quidem meum, » hoc est, Passionem voluntariam, « bibetis, » hoc est, ex charitate patiemini. Matth. xxvi, 27, et Luc. xxii, 17 : Bibite ex hoc omnes.
« Et baptismo quo ego baptizor, » voluntarii in Spiritu sancto « baptizabimini, » vel voluntate et actu. I ad Corinth. x, 2 : Omnes baptizati sunt in nube, et in mari. In nube quidem, propter spiritus mundationem : in mari, propter pœnitentiæ amaritudinem : in Mari rubro, propter sanguinis Christi et martyrii rubricationem. Sic ergo « baptizabimini, » hoc est, mundabimini.
« Sedere autem, »
Propter hæc omnia, « ad dexteram meam, » in gaudio æternitatis. Ad Coloss. ii, 1 et 2 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite. « Vel ad sinistram, » in perfruitione humanitatis. Proverb. iii, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
« Non est meum, » cum quidem sit ex auctoritate : sed « non est meum, » ex
<--- Page Split --->
ordine justitiæ quæ respondet meritis, « sed quibus, » ex ordine meritorum, « paratum est, » hoc est, propter merita ab æterno dispositum a Patre meo, sicut dicitur, Matth. xx, 23. Æterna enim sapientia illud præparavit. Apocal. xiv, 13 : Opera enim illorum sequuntur illos. Et ideo stultum est quod illud appetitis sine meritis. Jacob. iv, 3 : Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Ad Roman. viii, 26 : Quid oremus sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
41
« Et audientes decem coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. »
Hic tangitur indignatio aliorum Apostolorum. Indignatio autem eorum fuit de indiscreta petitione duorum, qui ignorantes mensuram suam, immoderata ardebant cupiditate regnandi super alios. Zachar. iv, 7 : Quid tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum.
« De Jacobo et Joanne, » qui aliis præferri in regno terreno cupiebant. Job, xx, 12 et 13 : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, atlontios habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Causa autem fuit, quia in via disputaverant quis eorum videretur esse major, sicut dicitur, Luc ix, 46, et Matth. xvii, 1, et Luc. xxii, 24.
« Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis : sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
Et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. »
« Jesus autem vocans eos, » tamquam benignus doctor humilitatis, « ait illis. »
Et tangitur hic communis omnium sal utis instructio contra fastum tumoris, qui eis surrepserat : et ostenditur via salutaris ad regnandum cum Christo.
Tanguntur autem hic tria, scilicet, fastus gentium in regno terreno : dissimilitudo ad illos regnantium cum Christo : et exempli subjectio in Dei Filio.
Dicit igitur : « Scitis, » quia per ea quæ in mundo videtis hoc scire potestis, « quia hi qui videntur » (hoc dicit quia dominatus sæcularis magis est umbra et phantasma quam veritas) « principari gentibus, » sine legibus gentium, sicut ordinati in principes, sed per tyrannidem opprimunt pauperes, sicut Nemrod 1, « dominantur eis, » violenta dominatione et ambitione dominatus et potestatis. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Amos, vi, 14 : Quæ lætamini in nihilo, qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
« Et principes eorum, vel potius tyranni oppressorum, « potestatem habent ipsorum, » quam pro viribus et non secundum judicium et justitiam exercent in eos. Luc. xxii, 25 : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
« Non ita est autem in vobis. »
« Doctrina est viae ad regnandum cum Christo per viam humilitatis. Et ideo
<--- Page Split --->
dicit : « Sed quicumque, » scilicet inter vos discipulos meos, « voluerit fieri major, » in gloria mea, « erit vester minister, » sicut minor, qui ad obsequia est deputatus. Luc. XXII, 26 : Qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator. Matth. XVII, 4 : Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum.
« Et quicumque voluerit in vobis primus esse, » dignitate in gloria regni mei, ille per actum humilitatis et ministerii « erit omnium servus, » quantum ab obsequium. Et, Luc. XVII, 14 : Qui se humiliat, exaltabitur. Proverb. XV, 33 : Gloriam praecedit humilitas. Eccli. XI, 1 : Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. Job, XXII, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
« Nam et Filius hominis. »
Ponit seipsum in exemplum. « Filius hominis non venit, » in carnem et in mundum formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, exinaniens semetipsum 1 : et ideo, « non venit ut ministretur ei, » hoc est, ut serviatur ei, « sed ut ministraret » aliis. Luc. XXII, 27 : Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? Nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Isa. LI, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.
Et tangit maximum quod exhibuit ministerium : et dicit : « Et daret animam suam, » in pignus, « redemptionem pro multis » efficaciter, sed pro omnibus sufficienter. Psal. CXXIX, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Jerem. XII, 7 : Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. I Joan. II, 2 : Ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non
pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
« Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus et plurima multitudine, filius Timæi, Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. »
Hic ad faciem Leonis se convertens Marcus, ponit per miraculum doctrinae præhabitaé confirmationem.
Dividitur autem in quatuor particulas : in quarum prima ponuntur antecedenter impetrantia miraculum : in secunda, ponuntur miraculum impetrantia ex parte ejus in quo perfectum est miraculum : in tertia, ponuntur ea quæ circumstant miraculi perfectionem ex parte Salvatoris : in quarta autem et ultima, tangitur miraculi fructus.
In prima tanguntur quatuor : locus, et iter, discipulorum ædificatio, et turbæ comitantis eum multitudo.
De primo dicit : « Et veniunt, » itinerando versus Jerusalem, « Jericho. » Omittit autem hic Marcus quod et Matth. XX, omiserat : quod Lucas refert, XVII, 33 et seq., quod Salvator veniendo Jericho unum cæcum in via illuminavit : et, Luc. XIX, 1 et seq., quod veniens Jericho Zachæum allocutus est, et apud eum hospitatus : qui etiam merito suæ hospitalitatis est secundum nomen suum tunc justificatus. Hæc enim omnia competunt, quia Jericho luna interpretatur : luna autem est quæ suum lumen continuo mutuat a sole : sicut etiam a sole justitiæ cæcus mutuato lumine illumnatur, et Zachæus justificatur. Eccli. XLII, 7 : A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione. Psal. LXXXVII, 38 : Et luna testis in cælo fidelis.
<--- Page Split --->
IN EVANG. MARCI, X-46.
« Et proficiscente eo, »
Christo, « de Jericho. »
Tangit iter ad Jerusalem quo festinabat ad passionem. In hoc enim nobis dedit exemplum. Ad Hebr. xii, 2 : Adspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempla.
« Et discipulis ejus, » qui et instruendi et confortandi erant per miraculum. Joan. ii, 11 : Hoc fecit initium signorum Jesus coram discipulis suis : et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
« Et plurima turba, » quæ ex devotione cum eo ad diem festum cum Domino ascendebat, et per miraculum ad fidem . ædificabatur. Apocalyps. vii, 9 : Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, stantes ante thronum. Isa. ii, 3 : Ibunt populi multi et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.
« Filius Timæi. »
Tangit ea quæ impetrant miraculum ex parte ejus in quo factum est : et sunt tria, scilicet, pristinæ felicitatis prosperitas, instantis miseriæ infelicitas, et instanter ad se clamantis supplicitas. Attende autem quod Matth. xx, 30 et seq., dicitur, quod duo fuerunt cæci illuminiati a Domino, sed Marcus unum ponit, qui notæ fuit famæ : et de altero non negat, sed tacet : unde Beda in Glossa : « Matthæus in hoc loco dicit duos cæcos « sæcus viam sedentes illuminatos : Lu- « cas, cum appropinquaret Jericho unum « illuminatum pari ordine : sed Lucas « scribit quod Matthæus omisit. Quod « autem hoc loco Matthæus duos dicit, « Marcus dicit unum, et alterum non ne- « gat, sciendum est unum eorum fuisse « notissimum : unde et nomen ejus et « patris Marcus commemorat, quod in
« aliis non facit, nisi cum Jairum nomi- « ne expressit : quia sicut ille nobilis « « fuit, ita et iste ex aliqua felicitate de- « « jectus, notissimæ et famosæ miseriæ « « fuit, qui non solum cæcus, verum « « etiam mendicus sedebat. » Hujus ergo illuminationem Marcus describit, quia miraculo majorem famam comparavit.
Hoc est igitur quod dicit : « Filius Timæi, » nobilis viri, nomine « Bartimæus, » qui filius pinguedinis interpretatur : ex quo nomine præterita prosperitas significatur. Job, xvi, 13 : Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum. Luc. i, 31 : Depositi potentes de sede.
« Cæcus, »
Ex tanta prosperitate dejectum tangit in duplicem miseriam incidisse. « Cæcus, » luminibus privatus, ut vias ad quærendum necessaria non videret : et ideo « sedebat, » duces per vias non habens. Thren. iii, 2 : Me minavit et adduxit in tenebras, et non in lucem.
« Juxta viam, » non in via, ne offendiculum esset transeuntibus, et tamen a transeuntibus videretur. Matth. xx, 30 : Duo cæci sedentes secus viam. Isa. lix, 9 : Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ : splendorem, et in tenebris ambulavimus. Forsitan enim iste quia prosperitate abusus fuit, incidit in miseriam cæcitatis et mendicæ paupertatis. Deuter. xxxiii, 29 : Palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas.
« Mendicans, » hoc est, extensione manus paupertatem suam dicens, et in miseria corporis nulla habens vitæ solatia, et miseriæ temperamenta. Job, xxx, 3 : Egestate et fame steriles, sgualentes calamitate et miseria. Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas quam vidi sub sole : divitie conservatæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.
<--- Page Split --->
« Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare et dicere : Jesu, fili David, miserere mei. »
Tangit instantiam supplicantis. Et dicit duo : supplicationem, et instantiam.
In supplicatione dicit tria, scilicet excitationem ad petendum, intensionem ad clamandum, discretionem ad impetrandum.
Dicit igitur : « Qui cum audisset, » a transeuntibus : quia, sicut dicit Luc. xvnii, 36 et 37 : Cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dizerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret.
Et hoc est : « Quia Jesus Nazarenus, » omni flore vernans, « est, » qui transiret: sperans de misericordia et bonitate et largitate ejus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, excitatus est ad petendum ab eo, de quo dicitur, Luc. 1, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Et hoc est : « Cœpit clamare, » cum magna desiderii et intentionis et vocis intensione. Psal. xvn, 7 : Clamor meus introivit in aures ejus. Psal. cxvnii, 143 : Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine. Baruch, ni, 1 : Anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te, Domine.
« Et dicere. » Tangit discretionem petitionis ad exaudiendum.
salvare possit : misericordis etiam in inimicos, quem aliena miseria in corde afficit et cogit ad miserendum. Tu qui filius hujus es, et haereditate cuncta ista accepisti, « miserere mei. » De primo dicitur, Eccli. xlvi, 1 et 2 : Jesus Nave... qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. De secundo, Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est..., et præstabilis super malitia. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum. Et ideo omnes in facie ejus gratiam inveniunt. De tertio, I ad Corinth. i, 3 : In omnibus divites facti estis in illo. Et sequitur, y. 7 : Ita ut nihil desit vobis in ulla gratia. Ad Roman. x, 12 : Dives in omnes qui invocant illum. De quarto, Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemp tio.
Ergo, « miserere mei, » tua compassione, utramque meam miseriam corporis et fortunæ removendo. Psal. l, 3 : Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam : et secundum multitudinem miserationum tuarum. Isa. lxiii, 15 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum ? super me continuerunt se.
« Et comminabantur illi multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. »
« Jesu, fili David, miserere mei. »
Jesum nominat Salvatorem, cujus et officium et actus semper fuit ad salvandum. In oratione Manassæ, sub finem : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
« Fili David, » manu fortis, qui salvare potest : affectu desiderabilis, qui ex benignitate cunctis exhibet vultum gratiosum : divitis regis, qui habet unde
Tangit hic ad petendum instantiam. Et tanguntur tria quæ instantiam important, scilicet increpantium comminatio, qui a clamore hunc avertere non poterant : clamoris per omnia momenta accumulatio : et petitionis ingeminatio.
Dicit igitur : « Et comminabantur ei multi, » nolentes inquietari Dominum, « ut taceret » a clamore. Luc. xvnii, 39 : Qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat. Et
<--- Page Split --->
tales signant eos qui retrahunt a bono opere. Proverb. iii, 27: Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
« At ille multo magis clamabat. » Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Luc. xvii, 1 : Oportet semper orare et non deficere. Thren. ii, 18 : Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem : non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
« Fili David, miserere mei. » Ecce petitionis ingeminatio. Matth. xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David. Facilis enim et mollis ad placandum fuit David, cujus tu es hæres. II Reg. xxm, 8 : Ipse est quas tenerrimus ligni vermiculus. Habacuc, i, 2 : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
præceptum : unde dicit : « Præcepti illum vocari, » ut Deo et lumini æterno appropinquaret. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur. Genes. xliv, 21 : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super eum.
Tertium est quod juxta Christi imperium cæcus vocatur. « Et vocant cæcum, » ministri illuminationis et intercessores, « dicentes ei, » cæco jam statim illuminando. II ad Corinth. n, 8 : Confirmetis in illum charitatem.
« Animæquior esto. » Tobiæ, v, 13 : Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Baruch, iv, 5, 4 : Animæquior esto, populus Dei, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
Ergo « surge, » hoc est, sursum ad cœli lumen age te. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
« Et stans Jesus præcept illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
Qui, projecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum.
Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum facit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. »
Tangit hic ea quæ circumstant istius miraculi perfectionem.
Sunt autem septem, quorum primum est status transeuntis, cum dicit : « Et stans Jesus, » ut eum cæcus consequi posset : stetit enim ex misericordia exspectans eum, quem desidem transiverat ex justitia. Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum. Et quid mirum quod stat exspectans, quia ante stetit pulsans.
« Vocat te. » Ad Roman. iv, 17 : Qui vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt.
Quartum est cæci ad lumen acceleratio, et hoc est :
« Qui, projecto vestimento suo, »
Ut rverentiam exhiberet, et pristini erroris per confessionem conversationem deponeret. Cantic. v, 3 : Ex spoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ? Ad Ephes. iv, 22 : Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
« Exsiliens, » præ gaudio quod concepit spe sanitatis percipiendæ. Cantic. ii, 8 : Ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles : quia etiamsi claudus fuisset, præ gaudio saltasset : et hoc fuit signum perfectæ fidei, quia aliter gaudium tantum non concepisset. Isa. xxxv, 6 : Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.
Secundum est adducendi cæci ad se
« Venit ad eum, » Salvatarem et illu-
<--- Page Split --->
minatorem omnium. I Regum. xxv, 8 : In die bona venimus ad te.
« Et respondens Jesus dixit illi. »
Quintum est, in quo per quaestionem intendit Dominus aliis hujus caeci ostendere affectum. « Quid tibi vis facium ? » Hoc quaerit non ignorans, sed ut aliis ostendatur quod non carnale aliquid, sed perceptionem luminis interioris et exterioris habet in desiderio. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?
« Cæcus autem dixit ei, » de videndo lumine suum exclamans desiderium. Eccle. xi, 7 : Dulce lumen et delectabile est oculis videre solem.
« Rabboni, » dulcissime magister, qui veritate tua omnes illuminas, qui dixisti, Joan. vni, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ : qui dixisti adhuc, Joan. ix, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, cæci fiant.
« Ut videam. » Luc. xvii, 41 : Domine, ut videam 1. Psal. xvii, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas.
« Jesus autem ait illi, »
Fons veræ lucis. Sapient. vn, 26 : Cendor est lucis æternæ, et speculum sine macula.
« Vade, » illuminationis profectu. Et
hoc est sextum. Psal. lxxxvii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulaubunt : et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Baruch, in, 14 : Disce ubi sit lumen oculorum et pax.
« Fides tua, » qua me posse hoc tibi facere credis, « te salvum fecit. » Luc. vn, 30 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
« Et confestim vidit. »
Hoc est septimum. « Confestim, » quia nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Et ne putetur per medicinam curatus, statim in momento factum est. Confestim ergo vidit. Psal. cxvii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Act. ix, 18 : Ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit. Mich. vn, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
« Et sequebatur eum in via. »
Fructus est miraculi et utilitas. Matth. vn, 19 : Sequar te quocumque ieris. Hic enim de cætero lumen sequebatur, ne in tenebris impingeret. Joan. xii, 36 : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis ambulate. Hoc enim est primum lucis beneficium ut sequamur lucem.
1 Matth. xx, 33 : Dicunt illi : Domine, ut ape-
<--- Page Split --->