CAPUT IX.

Transfigurato Jesu junguntur Moyses et Elias : dicit Eliam dum venerit, omnia restituturam : imo jam venisse, nec fuisse susceptum : surdum ac mutum spiritum ejicit, qui sola oratione et jejunio ejicitur : suam passionem prædicit : disputantes discipulos docet quis eorum sit major : de ejiciente dæmonium qui non sequebatur Jesum : de amputando manus, pedis, vel oculi scandalo.

  1. Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis 1.

  2. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

  3. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Jesu.

  4. Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.

  5. Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.

  6. Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.

  7. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

  8. Et descendentibus illis de monte 2, præcepti illis ne cuiquam quae vidissent narrarent, nisi cum Fi-

lius hominis a motuis resurrexerit.

  1. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset : Cum a mortuis resurrexerit.

  2. Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt Pharisæi et Scribæ quia Eliam oportet venire primum 3 ?

  3. Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur 4.

  4. Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt), sicut scriptum est de eo 5.

  5. Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis.

  6. Et confestim omnis populus videns Jesum stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

  7. Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?

  8. Et respondens unus de turba 6,

<--- Page Split --->

dixit : Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritutum mutum :

  1. Qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

  2. Qui respondeus eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.

  3. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.

  4. Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait : Ab infantia :

  5. Et frequenter eum in ignem et in aquas misit, ut eum perderet. Sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

  6. Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

  7. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat : Credo, Domine : adjuva incredulitatem meam.

  8. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.

  9. Et exclamans et multum discerpens eum, exiit ab eo : et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

  10. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit.

  11. Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interroga-

bant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?

  1. Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

  2. Et inde profecti prætergrediebanttur Galilæam, nec volebat quemquam scire.

  3. Docebat autem discipulos suos 1, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

  4. At illi ignorabant verbum, et timebant interrogare eum.

  5. Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis?

  6. At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverant quis eorum major esset 2.

  7. Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister.

  8. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

  9. Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

  10. Respondit illi Joannes 3, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

  11. Jesus autem ait : Nolite prohibere eum 4. Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :

  12. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

  13. Quisquis enim potum dederit vo-

<--- Page Split --->

bis calicem aquæ in nomine meo1, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

dum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis,

  1. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me 2, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

  2. Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam 3 : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem,

  3. Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.

  4. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi clau-

  5. Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur 4.

  6. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

  7. Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.

  8. Omnis enim igne salietur 5, et omnis victima sale salietur.

  9. Bonum est sal 6 : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

IN CAPUT IX MARCI

ENARRATIO.

« Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute 7. »

Tangit hic Ecclesiae fundationem in gloria.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima, praemittit istius gloriae revelationem : in secunda autem, facit revelationis exhibitionem, ibi, ix, 1 : « Et post dies sex, etc. »

In primo horum dicit quatuor : in quorum primo dicit quibus haec revelatio promittitur : secundo, quando : tertio, quid : quarto, quale est quod videbunt.

Dicit igitur : « Et dicebat illis, » fundationem in gratia ordinans ad fundamentum spei in gloria : « Amen dico vobis. » Quia de invisibilibus est quod promittit, ideo praemittit confirmationem. Apocal. iii, 14 : Haec dicit : Amen, testis fidelis, et verus.

« Quia sunt quidam, » exceptae dignitatis inter alios : Petrus, Joannes, et Jacobus major, « qui non gustabunt mortem, » per experimentum resolutionis animae a corpore. Haec autem ideo dicit, quia dictum fuerat, Exod. xxxm, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Et ideo Christus ostensionem gloriae vitae aeternae promittit ante mortem, ut magis discipuli in fide firmentur. Dicuntur autem isti, « de hic stantibus, » quia recti isti stant in gratia. Ad Roman. xiv, 4 : Sta-

<--- Page Split --->

bit autem : potens est enim : Deus statuere illum.

« Donec videant, » oculis corporalibus, « regnum Dei, » hoc est, figuram decoris regni Dei, in signo et claritate transfigurationis. Exod. XXXIII, 19 et 17 : Ego ostendam omne bonum tibi... Invenisti enim gratiam coram me. Quibus ergo ostenditur, in communi non determinatis nominibus, declaratur. Quando autem, quia ante mortem. Quid, quia regnum Dei in decore transfigurationis. Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum : honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

« Vivens in virtute, » hoc est vitam ostendens non in infirmitate, sed in immortalitatis virtute et potestate. Alia littera habet : « Veniens in virtute, » quia secundus adventus Christi non erit in infirmitate, sed in potestate et virtute : et hanc gloriam præmonstravit in transfiguratione. Matth. xxvi, 64 : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. De hac visione dicitur, Isa. xxxv, 2 : Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. II Petr. i, 16 et 17 : Non doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis... Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria, etc. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.

« Et post dies sex assumit Jesus Petrum et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. »

Tangit hic revelationem gloriæ. Tangit autem tria, scilicet quando, et quibus revelavit : secundo, qualem gloriam reve-

lavit : tertio, qualiter disparuit, et ad quid revelata fuit.

Dicit igitur « Et post dies sex, etc., » scilicet a doctrina inducta : quia sex diebus ab initio perfecit Deus mundum, et per quietem salutiferam in gloria quietem ostendit. Possunt tamen per sex diex, sex gratiae illustrationes significari, quibus Sol justitiæ Christus Deus noster super nos illuxit : et post quos gloriam suam, quam nobis daturus est, demonstravit : scilicet primo, naturæ sanctificatio, in humanæ naturæ susceptione : secundo, maledictæ generationis reparatio, in mundissima et sanctissima sui de illibata Virgine generatione : tertio, concupiscentiæ damnatio, in circumcisione : quarto, originalis peccati detersio, in baptismi sanctificatione : quinto, damnatoris nostri diaboli devictio, in tentatione : sexto, omnium animarum illuminatio, in prædicatione, et doctrinæ per exempla et signa confirmatione. Per hos enim sex dies in nobis lux gratiae diffusa et confirmata est : et post hos ad gloriæ demonstrationem sublimamur. In primo die, sicut dicitur, Ezechiel. xlml, 2, ingressa est gloria lucis Domini in templum naturæ humanæ, et resplenduit terra a majestate ejus. In secundo, Sol justitiæ nubem primæ maledictionis dissolvit. II Machab. 1, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. In tertio, tenebras fugavit Ægypti, quæ tenebant oculos omnium natorum. Joan. 1, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt : quin potius, ut dicit Chrysostomus, « Lux tenebras nos tenentes dissipavit. » In quarto, ad illuminationem naturæ damnatæ illuxit, et ipsam ad lucem reduxit : et fit quod dicitur, ad Roman. xm, 12 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. In quinto, adducit lucis serenitatem, jam quasi in meridie exaltatus Sol, ad depulsionem auctoris tenebrarum : et fit quod dicitur, Eccli. xlui, 3 et 4 : In meridiano sol exurit terram,... et refulgens radiis suis obcecat oculos, scilicet, ne

<--- Page Split --->

videant terrena quibus incitentur in tentationem. In sexto et ultimo, fit Sol in multitudine stellarum, quas illuminavitad lucem gratiae stans in decore suo, sicut dicitur, Eccli. xliii, 10 : Species cœli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus.

Post tales igitur sex suae gratiae illustrationes, « assumit, » hoc est, ad se sumit : quia infirmitas humana ad hoc non sufficeret, nisi virtute Christi elevata assumeretur in tante lucis accessum. Psal. lxxxviii, 19 : Domini est assumptio nostra : et sancti Israel regis nostri. Unde etiam Paulus, II ad Corinth. xii, 2 , dicit raptum hujusmodi usque ad tertium cœlum. Exod. xxxiii, 21, cum Moyses visurus esset Dei gloriam, prius assumptus est dicente Domino : Est locus apud me, et stabis supra petram, hoc est, in solido veritatis revelandæ.

Assumpsit « autem Jesus, » auctor salutis, quæ salus tota in luce consistit. De quo dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem.

« Petrum, »

Ut Apostolicum verticem, et suum in terra vicarium, illuminationes divinas omnibus conferre debentem, et inferni tenebras dissipantem suorum vinculorum potestate. Matth. xvi, 18 et 19 : Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et partæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claveo regni cælorum.

Adhuc autem assumpsit « Petrum, » qui tenebras et nubes carnis, et humanarum opinionum transcenderat, et visum jam fixerat in globis æternæ lucis. Matth. xvi, 17 : Beatus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est.

« Et Jacobum, »

Qui primus inter Apostolos constanter moriendo fidem probavit. Act. xii, 2 : Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.

« Et Joannem, »

Qui secreta cœlestia verbi æterni omnibus describeret, et sic veritatis lucem demonstraret. Joan. xxi, 24 : Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc : et scimus quia verum est testimonium ejus.

« Et ducit illos, etc. »

Quia nisi ipse ductor esset, deviarent. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo deus alienus.

« In montem. » Locus est in quo est transfiguratus, qui erat mons Thabor, qui veniens lumen interpretatur : mons iste visionis est. Genes. xxii, 14 : In monte Dominus videbit. Psal. lxvni, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Mons enim iste spiritus eminentiam designat. Jerem. xxxi, 23 : Benedicti tibi Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus.

« Excelsum, » quia designat celsitudinem intellectualis visionis. Ezechiel. xi, 2 : Adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis. Apocal. xxi, 10 : Sustulit me in spiritu in montem magnum et altum.

« Seorsum, » a strepitu frequentantium. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum.

« Solos : » ut nullus alienus tantæ visionis turbaret secretum. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se.

« Et transfiguratus est. »

Quamvis transfiguratio mutationem

<--- Page Split --->

sonet figurae corporeae, non tamen hic sumitur in tali significatione : sed quod Filius Dei sit in figura hominis ut homo verus. Ad Philip. ii, 7 : Formam, hoc est, figuram servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Figura, ut dicit Philosophus, inter omnia quae corpori accidunt propriam speciem et naturam designat : et ideo cum mutatione speciei in animalibus, continuo mutatur et figura : et quorum est una figura communis, eorum est species una : et animalia convenientiam habentia in figuris, convenientiam habent in aliquo. Hanc autem figuram humanam in infirmitate nostra Filius Dei inter homines ostendit. Quia autem Filius Dei in natura fuit et est divina, ideo etiam figura divinae substantiae esse describitur. Ad Hebr. i, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Quia igitur in monte coram discipulis, non humanitatis, sed gloriae divinae claritatem ostendit, quam ostendere non erat consuetus, ideo transfiguratus esse dicitur, hoc est, claritatem qua figura substantiae divinae et splendor aeternae gloriae est, demonstrasse. Sapient. vii, 26 : Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

splendorem corporis quem Matthæum posuisse cognoverat, Matth. xvii, 2 : Resplenduit facies ejus sicut sol. In hac enim claritate futurae resurrectionis claritatem ostendit, in qua in dispari claritate erit par gaudium. I ad Corinth. xv, 41 et 42 : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : sic et resurrectio mortuorum. Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.

« Et vestimenta ejus facta sunt, etc. » Non est credendum quod vestimenta Domini in monte ex laneis in coelestia mutata sint : sed potius quia tanta fuit sui corporis claritas, quod radii et lumen diffusum ab ipso, cum per modum vestimenti cinxerunt : et hanc claritatem vestitus ejus laneus vel sericeus quem habuit, abscondere non potuit, sed per vestimentum undique diffusa claritas emicuit : et hoc vocatur vestimentum, Job. xl, 3 : Circumda tibi decorem :... et speciosis induere vestibus. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Psal. xcii, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.

Sic ergo etiam exteriora vestimenta ab interiori habitu luminis, « facta sunt splendentia » Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te.

« Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candita nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Jesu. »

Tangit hic qualiter transfiguratus est. Tangit autem hic quinque istius gloriae testimonia, scilicet fulgorem vestimenti, idoneitatem testium Legis et Prophetiae, idoneitatem testium gratiae, testimonium coelestis luminis, et testimonium paternae vocis. Omittit autem Marcus

« Et candida, » lumine undique impleta : ipsa dicitur enim candor, albedo, qua» ad modum argenti candet undique diffuso lumine in clara superficie. Luc. ix, 29. Vestitus ejus albus et refulgens. Matth. xvii, 2 : Vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix.

« Qualia fullo super terram, » arte quacumque, « non potest candida facere : » et hujus causa est, quia interius lumen fullo non potest infundere, quod clarescat per colorem habitus exterioris : tales enim colores, ut dicit Philosophus, artifices facere non possunt, in quibus lumen interius diffunditur per perspicui-

<--- Page Split --->

tatem alicujus corporis colorati circumstantis, sicut est in iride et chelis (alias, celis) cœelestibus, et hujusmodi. Talis autem candor, candorem sanctorum in Ecclesia futurum significat, qui cœelestis est, et viribus et arte terrenis fieri non potest : ut, Isa. xlix, 18 : Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi quasi sponsa eos.

scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias.

« Et respondens petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Elie unum.

« Et apparuit illis Elias cum Moyse. »

Non enim sciebat quid diceret : erant enim [timore exterriti.

Ecce testes idonei Legis et Prophetiae. Apparuit enim Moyses, ut ostenderet in eo impleri testimonium Legis. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Elías autem Prophetarum eximius, qui et post se successorem unxit Eliseum, qui praefuit congregationibus Prophetarum 1, et tulit testimonium prophetiae. Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Propheta tui fideles inveniantur. Sic ergo isti duo apparuerunt. Venit autem Moyses de inferno, ut consolationem patribus nuntiaret : Elias de paradiso spirituum, ut sic ruinam angelicam esse reparandam significaret : discipuli autem venerunt de mundo, ut viventes redimendos esse docerent : et sic fieret quod dicitur, ad Philip. n, 10 et 11 : In nomine Jesu omne genu flectatur cœelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris, transfiguratus.

« Loquentes cum Jesu. » Luc. ix, 31, dicitur, quod dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem. Loqui autem ipsorum, est talem gratiam redemptionis futuram per Christum, testimoniis Legis et Prophetarum praefiguratam esse ostendere. I Petri, i, 10 et 11 : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :

Et facta est nubes obumbrans eos. »

Inducuntur hic testes idonei de mundo venientes, qui tres sunt : Petrus pro omnibus loquitur sicut vertex Apostolorum.

Tanguntur autem hic duo, scilicet manendi testificata felicitas, et ignorantia ordinis ad manendum.

De primo dicit : « Rabbi. » Magistrum vocat, cujus in hac schola felicitatis vellet esse discipulus. Matth. xxm, 10 : Magister vester, unus est Christus. Joan. xni, 13 : Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.

« Bonum, » hoc est, felix « est nos hic esse, » ubi præsentia gaudii omnem abstergit miseriam. Unde Glossa : Quamvis stupefactus, insitum tamen sibi affectum indicat Psalmus secundum Hieronymi translationem : « Bene mihi non est sine te. » Totum enim bonum felicitatis est interesse contemplationi beatitudinis : quia videtur illic, et habetur omne bonum. Exod. xxxm, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Hoc autem Petrus secundum Chrysostomum dicebat propter visionis felicitatem : et ideo quia Christus dixerat se crucifigendum, cui cum Petrus diceret : Absit a te, Domine, non erit tibi hoc : et esset redargutus a Christo, non aperte audet dicere contra crucifixionem aliquid, sed occulte suadet in monte esse remanen-

<--- Page Split --->

dum, ne crucifixores in Domino crucifigendi habeant locum : et secundum hunc sensum, latere intendit Petrus, ne cum Domino, cum quo mori et vivere elegerat, incideret in periculum. Isa. iv, 5 et 6 : Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab astu, et in securitatem et absonsionem a turbine et a pluvia. Ab astu enim ira Judaeorum putabat protegi, et a turbine comminationum defendi, et a pluvia tempestuosa persecutionis abscondi.

Et subintulit :

« Faciamus tria tabernacula, »

In quibus nostra habitatio sit. Apocal. XXI, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Tabernacula enim sunt hic tamquam habitacula : scivit enim quod diu sub dio habitare non posset, secundum hoc quod etiam dixerunt filii prophetarum, IV Reg. VI, 1 et 2 : Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Sicut enim desideraverunt habitare cum Eliseo, ita iste desideravit habitare cum Domino, et non redire ad turbationes mundanorum. Psal. lxxxiii, 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te. Et illud ejusdem Psalmi lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

« Tibi unum, » in quo et ipse cum condiscipulis cum Domino habitare cupiebat : « Moysi unum, » quem secundum a Domino esse volebat : « et Elizæ unum, » qui erat a Moyse secundus, et a Domino tertius : qui tamquam omnium arbitri ad Dominum pro tempore vocarentur. Hæc tabernacula tria voluit esse Petrus, ut in uno decor Domini consideraretur in contemplatione familiarium : in secundo, virtus armata muni-

retur contra insurgens contrarium : in tertio, opus officii compleretur ad quodcumque a Domino prædiffinitum negotium. Sicut enim scivit esse tria cœli tabernacula in hierarchiis, in quarum prima (quæ in vestibulis est apud Deum) decor consideratur regni cœlestis, in igne divino spiritus absumente, in luce veritatis spiritus „illustrante, in quiete et spiritualitate receptionis divinæ spiritus movente, et regente, et gubernante. In secunda autem est armata militia, in Dominationibus, virtutes elevatæ ne scabellaribus inclinatæ vilificentur : in Virtutibus invincibiliter omnia perficientibus, quæ sunt voluntatis divinæ : in Potestatibus, severa et libera ordinatione comprimentibus omne contrarium, ut id quod bonum est, ad actum liberum expediatur. In tertia autem ordinat omnis opus officii : ut legibus sit consonum, quod per Principes decernitur : ut ad consilium divinum sit prædiffinitum, quod Archangeli perficiunt : ut omni forma virtutis sit formatum, quod custodia perficitur Angelorum. Sic ergo ordinem cœli conspectum habuit in mente, et rationem ejus voluit ponere in monte : sciens Angelos non deesse, ubi Dominus habitaret Angelorum : et præcipue Domini senatores, quibus Angeli ministraverant. Hoc etiam significatum vidit, Genes. iv, 16, ubi dicitur : Cænacula, et tristega facies in ea. Tristega enim sunt tricamera, propter tres ordines beatorum spirituum, qui dicti sunt.

« Non enim sciebat, »

Stupefactus et totius ordinis temporis oblitus, « quid diceret : » volebat enim beatitudinis obtinere locum : et non tenere ordinem a Deo diffinitum, quo ad ipsum veniretur per passionis meritum. Postea autem scivit quando, I Petr. I, 11, dixit : Prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Ad Roman. viu, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

<--- Page Split --->

Causam autem stupefactionis istius subjungit Evangelista, innuens quod omnes idem cum Petro sentiebant. « Erant enim, » scilicet omnes tres Apostoli, « timore exterriti. » Hic autem timor, magni et non mali fuit exspectatio, qui est timor admirationis : si enim malum et non magnum exspectassent, non dixissent : Bonum est nos hic esse. Est enim, ut dicit Damascenus, timori in magna phantasia. Act. iii, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi. Habacuc, iii, 1 : Domine, audivi auditionem tuam, et timui : consideravi opera tua, et expavi

mine figuram æternaè claritatis expressit. Sic dicitur, Luc. i, 35: Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Isa. xlix, 2: In umbra manus suæ protexit me .

« Et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus charissimus : audite illum. »

Testimonium quintum est a voce Patris, quae maxime certificavit certitudinem æternaæ gloriae : vox enim ista Patris de cœlo fuit.

Dicuntur autem hic tria : quid sonuit, unde, et quis.

« Et facta est nubes, etc. »

Tangitur hic testimonium cœlestis luminis. Dicens enim : « Et facta est nubes obumbrans eos, » non est credendum quod hæc nubes tenebrosa vel obscura fuerit, cum, Matth. xvii, 3, et Luc. ix, 34, dicatur : Et nubes lucida obumbravit eos. Spissitudo enim calcati luminis vocatur nubes, sicut solent Philosophi vocare tentorium solis, spissitudinem luminis a corpore solis refulgentis. Sic enim nunc, ut dicit Psalmus xviii, 6 : Christus in sole, hoc est, in fulgore solis, posuit tabernaculum suum. Et hoc texti Apostolos et perstrinxit : et hoc vocatur nubes.

Et quod dicit : « Obumbrans eos, » intelligitur quia et umbram, hoc est, formam æterni luminis expressit : sicut exprimit forma speculi sive umbra figuram ejus, quod in speculo resultat : et Apostolis per modum umbræ refrigerium attulit securitatis a turbine mundi, quem ex verbo Christi sibi imminere timebant : unde Glossa dicit, quod Petrus petens tabernaculum, accepit nudis umbraculum. Et in hoc sensu nubes hæc testimonium fuit claritatis æternaæ, quia suo lu-

Quid sonuit? quia « vox venit, » quæ semper cum intentione profertur, quia Pater illa voce totam suam intentionem expressit : vox enim illa est, in qua Verbum formatum est. II Petr. i, 17 : Voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria. Hæc est vox dulcis, quam sponsa desideravit, Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis.

« De nube. » Ecce unde sonuit, quia « de nube, » tamquam de corporali et materiali elemento formata fuit. Psal. lxxvi, 18 : Vocem dederunt nubes. Psal. xvn, 14 : Intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Ezechiel. i, 24 : Audiebam sonum alarum quasi sonum, aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei.

« Hic est Filius meus. »

Ecce quid sonuit : et tria dicit : naturae dignitatem, affectus dilectionem, et obedientiae auditionem.

Primum tangit cum dicit : « Hic, » in persona demonstratus, « est Filius » hominis : quia Christus homo, et Christus Deus, una est persona in deitate et humanitate : et meo judicio quamvis duas vere habeat nativitates, unam æternam, et unam tem-

<--- Page Split --->

poralem, cum una et eadem filiatione est Filius.

Et ideo dicit : « Hic est Filius. »

« Meus, » quia filiationem qua Filius est, a me et non ab alio habet. Et hoc quidem Pater bis dixit, et in baptismo, et in monte : in baptismo quidem, quia ibi sanctificationem fecit regenerationis per Filium : in monte autem, quia ibi ostendit futurae gloriae beatificationem etiam futuram per Filium. Has enim duas formas dat imago Patris qua est Filius : formam scilicet gratiae per regenerationem, et formam gloriae per beatitudinem, formam autem naturae etiam per Filium dedit in creatione : et sic ad imaginem Patris (qua est Filius) et formamur, et reformamur, et beatificamur. Et hoc aliter fieri conveniens esse non potuit : et hoc tangitur, ad Ronan. vn, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... Quos praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.

Ideo ergo dicit : « Filius meus. »

« Charissimus. »

In quo sonat dilectionis affectus, quia in eadem dilectione qua Pater diligit Filium, etiam nos reformamur ad formam dilectionis, et in ea nos ipse Pater diligit : quia ipsa dilectio, Spiritus sanctus, a Patre in Filium, et a Filio in Patrem, et ab utroque in nos sanctificandos, et illuminandos, et perficiendos 1 : per hoc quod per ipsam reducimur ad hujus fontem dilectionis. Ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sic dicit Apostolus, ad Coloss. 1, 13 : Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis sua. Sic ergo Filius charus in obedientia quam pro nobs subivit, charior in spiritui

quem nobis inspiravit, charissimus autem in seipso, in quo fons redundat charitatis. Genes. xxxvii, 3 : Israel diligebat Joseph super omnes filio suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam. Israel magnus patriarcha rectissimus Patrem Domini significat : Joseph autem accrescens Christum significat hominem, per quem multi fideles Patri accreverunt. Hunc prae omnibus ut prae omnibus amabat, quia de corde suo genitum non minus quam seipsum dilexit. Hunc etiam in senectute quidem, hoc est, in fine saeculi, non quidem genuit iterato, sed in carne nasci fecit : et sic generationis ejus carnalis auctor fuit. Et fecit ei tunicam polymitam, hoc est, vitae conversationem cum morum honestate picturatam.

Sic ergo est charissimus.

« Audite illum. »

Tertium est quod praecepit, voci suae in omnibus esse obediendum. Deuter. xvii, 19 : Qui verba ejus, qua loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Psal. xciv, 8 : {Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Iste enim est audiendus quatuor de causis : quarum prima est, quia ipse solus Verbum Patris. Isa. lv, 11 : Verbum quod egredi etur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad qua misi illud. Vacuum autem esset, si non esset auditum et exauditum. Secunda causa est, quia ipsum est cordis divini manifestativum solum. Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Et ideo est audiendus, et nihil contra eum est audiendum. Matth. xi, 27 : Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Tertia causa est, quia om-

<--- Page Split --->

ni sapientia et gratia plenus in auditu. Ad Coloss. ii, 3: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Quarta causa est, quia ipsum est in potestate effectiva omnium eorum quae dicit: est enim Verbum illud Angelus sive nuntius intelligentiae activae. Haec autem factiva est per Verbum: unde quando miraculà fecit, verbo suae potestatis effecit. Quia sicut dicit Psalmus xxxii, 6: Verbo Domini caeli firmati sunt. Et hoc modo dicit Psalmus cxl, 6: Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, potestatem effectivam habuerunt. Et, Matth. vii, 28: Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum, et Pharisaei. Omne enim verbum hominum respectu verbi Filii Dei, est quasi mortua vox absque potestate effectiva eorum quae dicunt.

Sic ergo audiet illum.

ciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur.

« Neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. » Et haec fuit utilitas, ut in nullo alio spes salutis poneretur. Dixerat enim Petrus Moysi et Eliae debere fieri tabernacula (tamquam familia Domini in tria esset dividenda) nesciens quid diceret: et ideo solus Jesus permanens ostenditur: ut omnes salvandi ad tabernaculum Domini pertinere noscantur. Joan. x, 16: Fiet unum ovile, et unus pastor. Et hoc docet Moyses, et ideo non manens transit: et hoc docet prophetia, et ideo evacuatur et transit. Psal. lxxii, 25: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ideo ergo solum « Jesum tantum secum » viderunt. Apocal. xxi, 3: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit eum illis: et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

« Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. »

Tangitur hic istius visionis terminatio et utilitas. Tanguntur autem hic tria : in quorum primo tangitur visionis terminatio : in secundo, de visione eruditio : in tertio, eruditionis non bene intellectae declaratio.

In primo horum tria dicuntur : in quorum primo notatur discipulorum ad gloriam Dei contemplandam aviditas : in secundo, notatur subducta ab oculis eorum gloriae majestas : in tertio, notatur ex his tanta utilitas.

Dicit igitur : « Et statim, » quia magnitudo desiderii videndi, moram non admittendam esse persuasit. Eccle. xi, 7: Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

« Circumspicientes, » undique occulos circumducentes ex contemplandi aviditate. Genes. xxxii, 30: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Tob. x, 7: Quotidie exsiliens circumspi-

« Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

Et verbum continuerunt apud se. »

Tangit secundum de instructione, dicens : « Descendentibus illis, » de statu contemplationis ad actionem virtutis, « de monte » Thabor, qui significat eminentiam spiritus. Psal. cui, 8: Ascendunt montes (contemplationis) et descendunt campi (fructiferi fructu virtutis) in locum quem fundasti eis.

« Praecepit illis, » praecepto instructionis, « ne cuiquam » hominum, « quae vidissent narrarent, » de gloria transfigurationis, « nisicum Filius hominis a mortuis resurrexerit. » Quia, sicut dicitur Eccle. iii, 1 et 7: Omnia tempus habent. Et : Tempus est tacendi, et tempus loquendi. Causa autem praecepti est, quam jam in ante habitis diximus : quia gloriam referentes his qui postmodum Chri-

<--- Page Split --->

stum in tot opprobriis erant visuri, potius irrisionem fecissent quam fidem certificassent : et ideo tacendum præcepit usque ad tempus, quo gloria transfigurationis confirmaretur per gratiam immortalitatis, quando ad oppropria patienda numquam redibat Christus : quia tunc ex præteritis narratis scitur quod voluntarie propter nos passus fuit, ut nos ad gloriam per Passionem reduceret perpetuæ Resurrectionis. Eccli. xxvii, 17 : Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non inveniet amicum. Et illud, ibidem, y. 24 : Denudare amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.

« Et verbum continuerunt, etc. »

Tangit in hoc obedientiam trium Apostolorum : quia « verbum » istud « continuerunt apud se, » in secreto, nemini dicentes, sicut præceptum fuit ipsis. Psal. cxviii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua : ut non peccem tibi. Job, iv, 12 : Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

« Conquirentes quid esset : Cum a mortuis resurrexerit.

Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisæi et Scribæ quia Eliam oportet venire primum?

Qui respondens ait illis : Elias, cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.

Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt), sicut scriptum est de eo. »

Tangitur hic tertia pars in qua induci-

tur illuminatio ad eruditionem non plene intellectam. Et habet tres particulas : in quarum prima, ponitur verbi quod non intelligunt conquisitio : in Secunda, illuminationis a Domino petitio : et in tertia, Domini perfecta illuminatio.

Dicit ergo : « Conquirentes, » hoc quod præcessit apud se quærentes. Dialecticum est, et refertur et ad antecedens et sequens : quia et apud se verbum continuerunt sub silentio illud claudentes : et apud se erant conquirentes de hoc quod dubitaverunt. Quia non libenter audiverunt in parte : et ignotum erat in parte quod dixit. Et ideo quæsierunt « quid esset » hoc dictum quod dixit : Cum a mortuis resurrexerit. » Moriturum enim Dominum non libenter audiverunt. De resurrectione autem nullum habebant intellectum : quia non est qui agnitus sit reversus ab inferis 1.

« Et »

Идео.

« Interrogabant eum, »

Petentes de hoc dubio illuminationem.

« Dicentes : Quid ergo dicunt, etc. » Putabant enim Apostoli visa gloria Domini, adventum Domini in gloria illico manifestandum : et ideo Dominum de cætero non moriturum, sed in omni gloria in perpetuum regnaturum : et ideo quærunt de signis præcedentibus hunc in gloria adventum, dicentes :

« Quid ergo dicunt Pharisæi, » qui sectam fidei tenebant probabiliorem? Act. xxvi, 5 : Secundum certissimam sectam nostræ religionis, vixi Pharisæus.

« Et Scribæ, » qui eminent in scientia legis, « quia Eliam oportet, » secundum Scripturam , « venire primum, » ante adventum Messiæ in quo regnaturus

<--- Page Split --->

est in gloria. Etenim, IV Reg. ii, 11, legitur quod Elias per turbinem in curru equorum igneorum levatus est in cœlum : et reservatus, ut veniat ante diem Domini magnum et manifestum. Malach. iv, 5 e t 6, dicitur: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathematé. De hoc igitur quærunt Apostoli.

« Sed dico vobis, »

Quamvis ita futurum est ante secundum adventum : tamen dico vobis, « quia et Elias, » non in corpore et persona, sed in spiritu et virtute, « venit, » jam ante (in gratia) meum adventum. Luc. i, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Hic autem est Joannes Baptista qui me præcessit.

« Qui respondens ait, »

Dans plenam dictorum illuminationem : « Elias, etc. » Glossa : « Non est hic adventus quem putatis, quem præcedet Elias. » Quia « Elias, cum venerit, » ante secundum adventum, qui erit in majestate et gloria, « primo, » ante adventum meum, quo judicabo mundum, « restituet omnia, » destructo jam (alias, destructa) Antichristo : et manifestato errore, et assumpta fide Ecclesiae ab omnibus : convertet enim corda patrum ad filios, boc est, ad fidem Apostolorum : et corda filiorum, Judæorum, qui in fine (alias, infidi) invenientur, ad patres ecorum, hoc est, ad verum patrem eorum, quod est ad verum Patriarcharum intellectum. « Restituet » etiam debitum mortis quod debet : quia sententiam primi maledicti exsolvet.

« Et fecerunt illi, » in contemptu et passione decollationis, « quæcumque voluerunt, » malam suam voluntatem probris et passionibus eorum satiantes : « sicut scriptum est de eo, » scilicet Joanne Baptista 1. Matth. xxiii, 34 et 33 : Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas : et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis..., ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram.

« Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis.

Et confestim omnis populus videns Jesum stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?

« Et quomodo scriptum est in Filium hominis, » hoc est, contra Filium hominis, « ut multa patiatur, » probra, illusiones, et flagella, et vulnera, et mortem, « et contemnatur » per crucis confusionem. Sic, supple, multa patietur Elias ab Antichristo, et insepultus abjicietur in opprobrium. Hoc autem scriptum est, Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Hoc igitur erit ante secundum adventum qui in gloria est futurus.

Hlc incipit historia in qua figuraliter ostenditur fortitudo Leonis de tribu Juda, contra defectum, qui est facilitas faciendi bonum : et hoc ultimum suae fortitudinis signum, secundum divisionem Glossæ, quam prosecuti sumus a principio.

Dividitur autem historia hæc in quatuor partes : in quarum prima, hujus miraculi docet occasionem : in secunda, hujus miraculi docet magnitudinem et significationem, ibi, y. 16 : « Et respon-

<--- Page Split --->

De primo dicit duo, scilicet, afferentis infirmi humilitatem, et infirmi allationem.

Dicit igitur : « Et respondens, » ad interrogationem Domini de quo conquirrent inter se, « unus, » quia alii Scribis jam consentire coeperant. III Reg. xix, 10 : Derelictus sum ego solus. Job, I, 19 : Effugi ego solus, Job, ut nuntiarem tibi.

« De turba, » humilis, plebeius, de plebe. Judith, ix, 16 : Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Non enim erat de Principibus et Scribis, quia illi conquisitionem cum discipulis faciebant. Joan. vii, 48 et 49 : Numquid ex Principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis ? sed turbahæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.

« Dixit. » Tangit infirmi allationem.

« Magister. »

Magistrum vocat tamquam sapientem divinum aliquem, quia perfectam deitatis fidem nondum habuit. Joan. in, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.

« Attuli filium meum, » pignus naturae meæ, superstitem hæreditatis, baculum meæ senectutis. Tob. x, 4 : Lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitæ nostrae, spes posteritatis nostrae.

« Ad te, » Salvatorem, qui salvas omnes in te sperantes.

« Habentem spiritum mutum. »

Tangitur hic infirmitatis magnitudo et difficultas : et ideo duo continet hæc particula. Magnitudo autem infirmitatis consideratur in septem, quæ per ordinem in littera continentur : quorum primum est habitus spiritus immundi, quod notatur cum dicit : « Habentem spiritum. » Non enim haberet spiritum immundum, sed haberetur ab ipso spiritu, nisi causam vel ipse, vel parentes dedissent : quia illi habent spiritus immundos, qui eos ad se vocant peccatis : et seipsos,

dæmones præveniendo, exhibent ad malum. Sapient. i, 16 : Impiì manibus et verbis accersierunt illam, scilicet mortem. Isa. xxvii, 13 : Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.

Secundum nocumentum est quod dicit : « Mutum, » quia linguam a locutione impeditiv, et aures ab auditu sermonis. Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Psal. xxxvii, 14 : Ego tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Mutus tamen maxime erat a laude divina.

Tertium est et impetuosa apprehensio : quod notatur in hoc quod dicit : « Qui ubicumque eum apprehenderit. » 1 Reg. xvi, 14 : Exagitabat eum spiritus nequam a Domino. Illos enim spiritus nequam apprehendit, quos totos in potestatem accipit et furiose exagitat.

« Allidit. » Quartum est nocumentum, quod allisit eum ad parietes, et ad lapides, et ad terram cum impetu dejiciens : unde, Luc. ix, 39 : Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi : et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma.

« Et spumat. » Quintum est nocumentum. Spuma autem fiebat spiritu malo corporeo, cerebro resoluto ad guttur descendente, et salivam in ampullas convertente. Et quia hoc cerebrum subvertit, propter hoc dicit Glossa, quod hoc stultitiae est signum. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Luc. ix, 39 : Spuma vix discedit dilanians eum.

« Et stridet denlibus, » ex furore quo agitat et incitat ad mordendum se, et alios. Proverb. xxx, 14 : Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Matth. viii, 12 : Ibi erit fletus, et stridor dentium. Ad Galat. v, 13 : Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Et hoc est sextum nocumentum.

<--- Page Split --->

Septimum autem est quod dicit : « Et arescit, » in stipite, omni vigore natura- lis refectionis destitutus : et significat eos qui arescunt et marescunt ignavia : illi quasi moriuntur in seipsis : unde, Matth. xvii, 14, dicitur, quod lunaticus est, et male patitur. Sic ficulnea arefacta est, cui maledixit Deminus 1. Isti sunt ignavi, stultitia libidinis spumantes, in se aridi : de quibus in Epistola Judae dicitur : Ar- bores autumnales, infructuose, bis mor- tue, eradicatae: fluctus ferimaris, despu- mantes suas confusiones .

« Et dixi discipulis tuis, »

Quibus tu potestatem dedisti super spiritus immundos, et ut languores curarent, « ut ejicerent illum » spiritum immundum. Et tangitur hic istius infirmitatis difficultas.

« Et non potuerunt » discipuli tui hunc tanti nocumenti spiritum ejicere. Sed hoc videtur contrarium ei quod dicitur, Joan. xiv, 12 : Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Sed ad hoc dicendum quod discipuli adhuc in fide erant imperfecti. Joannes autem loquitur de perfectione fidei Apostolorum post adventum Spiritus sancti : tunc enim non erant missi nisi ad Judæos, ut eos ad Dominum reducerent tamquam ad perfectiorem : et ideo in aliquo major debuit apparere virtus in Domino, quam in discipulis pro tempore illo. Luc. ix, 40 : Rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. Matth. xvii, 15 : Obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Et hoc significat magnam difficultatem agendi bonum, et dimittendi malum : ad quam curandam non sufficit nisi virtus divina. I Joan. v, 16 : Est peccatum ad mortem : non pro

illo dico ut roget quis, hoc est, quicumque, quia oportet habere divinam virtutem curantem.

« Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? a'erte illum ad me.

Et attulerunt eum. »

« Qui respondens eis, » pro infirmo intercedentibus, « dixit. » Et hæc est tertia particula, defectus fidei exprobratio. Et dicuntur hic duo : exprobratio scilicet, et infirmi ad præsentiam Salvatoris postulatio.

De primo dicit : « O generatio ! » quia clamans « O » non est signum impatientiae, sed compassionis. « Generatio » autem dicit, quia a patribus hanc pravitatem habuisse dignoscuntur. Psal. xciv, 10 et 11 : Quadraginta annis offensus fui generationi illi : et dixi : Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas.

« Prava3 » vero dicitur, quia intus et obstinatione depravata. Matth. xii, 39 : Generatio mala et adultera signum quærit. Deuter. xxxii, 3 et 6 : Generatio prava atque perversa. Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ?

« Incredula » ad omnen Dei veritatem. Ezechiel. ii, 6 : Increduli et subversores sunt tecum. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.

« Quamdiu apud vos ero ? »

Sine profectu docens, signa faciens, beneficia impendens, et omnia consilia Dei vobis ostendens. Psal. xii, 2. Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in cordemoe per diem ? Matth. xvii,

<--- Page Split --->

16 : O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum ?

« Quamdiu vos patiar ? » pro doctrina verborum observatores, in miraculis malos interpretes, et pro beneficiis malorum redditores. Matth. xvii, 16 : Usquequo patiar vos ? Luc. ix, 41 : O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? Hoc enim mirae fut patientiae quod tot pro beneficiis mala pertulit : etenim per seipsum ab eis ad gentes non recessit, sed exspectavit donec completa malitia eorum post Resurrectionem per discipulos ab ipsis recederet. Isa. lvii, 11 : Neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns.

tus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.

Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait : Ab infantia :

Et frequenter eum in ignem, et in aquam misit, ut eum perderet. »

« Et cum vidisset eum » Jesus in praesentia sua positum. Et tangitur hic quartum, quod est spiritus immundi in praesentia Domini major afflictio.

Et tanguntur hic tria, scilicet afflictio incitata ex praesentia Domini, diuturnitas afflictionis aegroti, et interpellatio patris ad misericordiam Domini.

« Afferte illum ad me. »

Ecce non lacessitus injuria, sed in seipso benignitate et misericordia flexus, infirmi expostulat oblationem. Joel, n, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multe misericordiae, et praestabilis super malitia. Glossa : Illum, scilicet istum puerum, non daemonem, ut ostendat illi daemoni traditum propter peccatum suum, vel propter peccatum parentum : et ideo oportuit quod offerrent eum ad Dominum : in quo a daemone aversio, et ad Christum conversio denotatur. Joel, n, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro.

Dicit igitur: « Statim illum, » in praesentia Domini, « spiritus » immundus « conturbavit, » ut vel ad modicum tempus pecnis ejus satiaretur. Apocal. xii, 12 : Descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

« Et elisus in terram. » Glossa, quia dum post peccatum ad Deum converti volumus, magis a diabolo impugnamur : ut vel excruciet virtutem, vel suam vindicet expulsionem.

« Volutabatur spumans. » Judicum, v, 27 : Volvebatur ante pedes ejus. Luc. ix, 42 : Cum accederet, elisit illum demonium, et dissipavit.

« Et interrogavit Jesus patrem ejus. »

« Et attulerunt eum, »

Ad Dominum conversi. Luc. ix, 41 : Adduc huc filium tuum. Matth. xvii, 16 : Afferte huc illum ad me. Psal. xxvii, 1 : Afferte Domino filios arietum, hoc est, prelatorum Apostolorum. Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum, scilicet Jesum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

Nec interrogat, quia ignorat : sed ut ex responso acciperet erudiendi occasionem : unde Glossa dicit : « Non quasi ignarus interrogat, sed ut diuturnitas infirmitatis ostensa, curationem faciat gratiorem. » Eccli. x, 11 et 12 : Languor prolixior gravat medicum. Brevem languorem praecidit medicus.

« Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? » Non ideo quia longitudo temporis faciat difficultatem ex parte curantis Christi : sed ut ostendatur, quod longitudo temporis magnam facit cura-

<--- Page Split --->

tionis difficultatem ex parte aegroti: unde, Joan. v, 5 et 7: Triginta et octo annos habentem in infirmitate sua..... Et ille dixit: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. Ac si dicat: Longitudo dierum effecit quod nec meo auxilio, nec humano alieno adjutorio curari possum. Et ideo Dominus hoc exponi voluit, ut sciretur quod non possit subvenire nisi auxilium divinum.

« At ille ait, » scilicet pater : « Ab infantia. » Psal. L, 7 : Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

corpore : non enim finem ponit nocumentis nisi novissimum interitum. Joan. x, 10: Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat. Esther, xiii, 15: Volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere.

« Sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. »

Et repetit malitiam :

« Et frequenter eum in ignem et in aquas misit. »

Duo genera tentationum in hoc significantur: quorum unum est amor male inflammans, vel libidinis, vel male cupiditatis, vel iræ. Quia etiam ira provenit ex improbo suiipsius amore: quia dum nimis se amat aliquis, quærit vindicare in alium injuriam, quam, ut sibi videtur, intulit alius. Aqua autem (quæ frigida est) timorem significat: quia cordis et sanguinis frigiditas retrahit ab omnibus Dei obsequiis: dum vel pelli suæ more humano, vel rebus suis timet timore mundano. Psal. lxxix, 17: Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt. Glossa, ibidem : « Incensa amore male inflammante: suffossa autem timore male humiliante. » De igne quidem secundum se dicitur, Deuter. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: quia ignis concupiscentiæ non exstinguetur. De aqua autem male infrigidante dicitur in Psalmo lxxvii, 2 et 3: Intraverunt aquæ usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi, et non est substantia.

Et tangit demonis malam intentionem: « Ut eum perderet, » et in anima, et in

Hic ponitur debilissimæ fidei in intercessoribus significatio.

Tanguntur autem hic tria, scilicet, significatio debilitatis fidei: ex parte Domini exhibitio adjutorii: et ex parte intercessoris petitio ad majorem fidem auxilii.

Dicit igitur : « Sed si quid potes » tu, quod discipulis non tradidisti : tu enim solus plus omnibus posse debes. Sapient. xii, 18: Subest tibi, cum volueris, posse.

Ex hac ergo omnipotenti virtute, « adjuva nos, » filium in afflictione, me autem in compassione laborantem. Psal. lxxviii, 9: Adj uva nos, Deus, salutaris noster : et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos.

« Misertus nostri. » Matth. xv, 22: Misere mei, Domine, fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. Eccli. xxxvi, 1: Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.

« Jesus autem ait illi, »

Invitans ad fidei perfectionem: « Si potes credere. »

Videtur autem hæc eruditio supervacua : quia dicit Augustinus, quod « credere est gratia fidelium : posse credere, omnium. » Sed ad hoc est dicendum

<--- Page Split --->

quod duplex est posse, scilicet imperfectum, quod est ex natura liberae voluntatis et rationis : et hoc est omnium, quia inditum est omnibus per naturam. Aliud est posse perfectum ad actum credendi : et hoc est posse credere ex habitu fidei : et hoc est non omnium, sed tantum fidelium : et ad hoc provocat hic Dominus patrem istius infirmi.

Sed adhuc dicitur contra hoc : quia sic posse credere non fuit in eo, sed potius in dono Dei, quod non fuit in potestate ipsius. Quid est ergo quod dicit, Si potes credere? Ad hoc dicendum quod revera sic posse credere quodammodo est in nobis, et quodammodo non. Humiliare enim nos ad hoc, est in nobis : completio autem ipsius est in dono Dei. Et quia hoc donum nulli negatur se ad ipsum humilianti, ideo dicit : « Si potes credere. » Quasi dicat: In te est, ex visis et auditis a me, te ad fidem meae deitatis humiliare, tunc fiet quod petis. Jacob. 1, 6 et 7 : Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

« Omnia possibilia sunt credenti. »

Etiam montes, et montis arbores transferre: sicut dicitur, Matth. xxi, 21 et 22: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de fluélnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. I ad Corinth. iv, 2: Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, etc.

Sed quæritur. Quare hoc potius attribuitur fidei, quam spei, vel charitati : Et consuevit ad hoc dici : quia fides innititur omnipotentiae divinae : quia quamvis multi articuli sint in Symbolo, tam Apostolorum quam Nicaene synodi, tamen primus est articulus omnipotentiae, qui est : « Credo in Deum Patrem omnipo-

tentem. » Vel, « Credo in unum Deum Patrem omnipotentem. » Quia etiamsi credimus Deum esse hominem, vel passum, vel resurrexisse, et quidquid aliud credimus, non habemus unde hoc probemus, nisi quia Deus omnipotens est : et hoc et omnia alia in se facere potuit et fecit ex sua omnipotentia. Huic autem omnipotentiae non sic innititur spes, neque etiam charitas : et ideo non dicitur quod omnia possibilia sunt speranti, vel charitatem habenti, sed quod omnia possibilia sunt credenti. Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xvii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? Ad Roman. iv, 21 : Plenissime sciens quia quæcumque promisit ei Deus, potens est et facere.

« Et continuo, »

Adjusta ad fidem ex verbis Domini, « exclamans, » in devotione fidei, « pater pueri » dæmoniaci, « cum lacrymis, » dolorem cordis indicantibus. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.

« Aiebat, » fidem suam confitens. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

« Credo, Domine. »

Joan. xi, 27: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Et quia ante dubitavit de potentia Domini, modo suam recognoscit imperfectionem, et quod non potest perfici nisi a Christo : et ideo dicit : « Adj uva, » fidei gratiam apponendo, « incredulitatem meam, » hoc est, fidei meæ imperfectionem. Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meam viderunt oculi tui. Sapient. viii, 21 : Scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det : et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Et quia sic imperfectionem pro-

<--- Page Split --->

priam humiliter recognovit, et a Domino perfici postulavit : quod non postulasset nisi eum perfectorem omnium esse credidisset, ideo fit ei quod dicitur, Sapient. m, 14 : Dabitur illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.

Et hoc est quod sequitur :

« Et cum videret Jesus concurrrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.

Et exclamans et multum discerpens eum, exiit ab eo : et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. »

Tangitur autem hic hujus miraculi perfectio. Et habet quatuor particulas : in quarum prima impetrantis innuit perfecctionem : in secunda, vocem omnipotentis imperii facit probationem : in tertia, daemonis exeuntis ostendit malignitatem : in quarta, ponit infirmi a nocumento daemonis perfectam liberationem.

Dicit ergo : « Et cum videret, » hoc est, videri ab omnibus fecisset, « Jesus » auctor fidei et salutis, « concurrentem, » jam per fidem deitatis, « turbam, » quia multorum intercessio multum facit ad impetrandam misericordiam. Matth. ix, 2 : Videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.

« Comminatus est, »

Verbo in quo erat virtus deitatis : unde Glossa interlinearis : « Comminatio potentia est. » Matth. xvii, 17 : Et increpavit illum, scilicet daemonem, Jesus. Luc. ix, 43 : Increpavit Jesus spiritum inmundum. Psal. lxvii, 31 : Increpa

feras arundinis. Haec autem increpatio fuit nocumenti repressio, et potestatis daemonis diminutio, et alligatio : quod nunc Ecclesia facit in suis Exorcistis.

« Dicens illi, » spiritui immundo : « Surde et mute spiritus, » per effectum : quia et surdum et mutum fecerat pucrum. « Ego praecipio tibi, » omnipotenti imperio. Sapient. xvii, 15 : Omnipotens sermo tuus, Domine, de cælo, a regalibus sedibus..... in mediam terram prosilivit.

« Exi ab eo, » cui modo præsides, « et amplius ne introeas in eum, » remisso et sanato jam peccato, propter quod introeundi in eum accepisti licentiam. Joan. v, 14 : Jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Si enim amplius peccatis indulsisset, tunc assumptis aliis septem nequioribus daemon ad ipsum redivisset : et facta fuissent novissima hominis illius pejora prioribus, ut dicitur, Matth. xii, 43, et Luc. xi, 26. Et ideo quod dicit hic : « Et amplius ne introeas in eum, » non est confirmatio hominis liberati, sed potius consilium, ut de cætero locum non daret diabolo. Ad Ephes. iv, 27 : Nolite locum dare diabolo.

« Et exclamans. »

Tertium est de nocumento daemonis exeuntis. « Et exclamans » puer præ dolore affligentis daemonis : vel, « exclamans » daemon, quia exire cogebatur. Luc. iv, 41 : Exibant daemonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei.

« Et multum discerpens eum, » corporaliter lanians, quia laceratio interiorem animæ in bono naturali significat lacerationem. Luc. x, 30 : Plagis impositis abierunt, semivivo relicto.

« Exiit ab eo, » relinquens eum laceratum et semivivum. Habacuc, iii, 5 : Egredeitur diabolus ante pedes ejus.

« Et factus est sicut mortuus. » Quantitatem exaggerat nocumenti : « ita ut

<--- Page Split --->

multi dicerent, » immobilitatem pueri considerantes, « quia mortuus est. » Et hoc significabat eum jam mortuum esse peccato, et vivere Deo. Ad Coloss. ii, 3: Mortui enim estis: et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Ad Galat. ii, 20: Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetispsum pro me. II ad Corinth. iv, 12: Mors in nobis operatur, vita autem in vobis.

stri illuminatio : et salutis et illuminationis in omnem locum dilatatio.

Dicit ergo : « Et cum introisset in domum, » ubi seorsum cum suis accepit secreta silentia. Matth. xiii, per totum caput, seorsum autem omnia discipulis disserebat.

« Discipuli ejus, » qui omnia sciebant per eum cum sapientia agi. Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Plato in Timeo : « Nihil ortum est sub sole cujus legitima causa non præcesserit. »

« Jesus autem tenens manum ejus, »

Hoc est, gratiam sublevationis porrigens ad opera vitæ et virtutis. Psal. lxxii, 24: Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

« Elevavit eum, » ad altitudinem virtutis et operis. Ad Ephes. v, 14: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Psal. cxlv, 8: Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos.

« Et surrexit, » hoc est, sursum se corpore et mente erexit. Ad Coloss. iii, 1 et 2: Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

« Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant cum : Quare nos non potuimus ejicere eum?

Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et jejunio.

Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam, nec volebat quemquam scire. »

« Secreto, » quia scandalum fuisset coram ignorante turba infirmitatem discipulorum exponere, et mystica divinorum consiliorum aperire. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus.

« Interrogabant eum, » illuminationem petentes. Psal. xii, 4: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

« Quare nos non potuimus ejicere eum ? »

Ac si dicant : Fuitne hæc impotentia in nobis, vel in ipso ? Quia si fuit in nobis, videtur esse in te defectus, qui completam non dedisti potestatem : si autem in ipso fuit causa impotentiae nobis collatæ, videtur resistere cui contrarium tu dixisti, Matth. xvi, 18, dicens : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Adhuc autem, Luc. x, 17 : Reversi sunt septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis, in nomine tuo. Qualiter ergo hoc dæmonium restiit nobis, ita quod non ejecimus illud ?

Hic ponitur ex miraculo perfecta discipulorum instructio.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, a discipulis illuminationis petitio : Magi-

« Et dixit illis, »

Ad omnia hæc dans illuminationem : « Hoc genus » dæmoniorum in spiritu et

<--- Page Split --->

in carne simul, secundum causam radicatum, « in nullo » potestatis remedio « potest exire, » ita quod non habeat potestatem in homine, « nisi in oratione, » quae curat pestes mentis et spiritus, « et jejunio, » quod curat pestes corporis. Oratione enim Jacob vicit fratrem ad malum concitatum, Gênes. XXXII, 24 : Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Et, Infra, y. 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi : et benedixit eum in eodem loco. Osee, XII, 3 et 4: In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatas est : flevit, et rogavit eum. Sic Tobias et Sara a se, orando, dæmonium compescuerunt 1. Jejunio autem Ninivitæ misericordiam, ne dæmonibus traderentur, invenerunt 2. Joel, II, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in plantu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.

Quæritur autem cum etiam eleemosyna sit una cura peccati, quare de eleemosyna non facit mentionem, cum dicatur, Tob. XII, 9, quod eleemosyna a morte liberat ? Ad hoc dicendum quod eleemosyna non potest esse generale satisfactivum, quantum ad elargitiones exteriores : quia non omnes habent unde dent eleemosynam. Hic autem loquitur de generalibus satisfactivis quantum ad omnes.

Adhuc autem quæritur hic quare Dominus nec orationem, nec jejunium isti injunxit : et tamen dæmonium expulit : ergo sine oratione et jejunio exire potuit ? Ad hoc dicendum sicut sæpe diximus, quod Domini potestas in ejiciendo dæmones non fuit operans, sicut per claves, sed sicut absoluta et libera potestas, cui nihil obstat : et ideo in sua operatione non fuit opus injunctione orationis et jejunii. Sed hanc potestatem discipulis non dedit : quia hæc est potestas excellentiae, et divina : sed potius dedit discipulis po-

testatem clavium, ut per ministerium instrumenti orationis, et jejunii, et exorcismorum contra malitiam dæmonis operarentur : et ideo, Matth. xvi. 19, dans potestatem ligandi et absolvendi, præmittit potestatem ligandi, dicens : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis. Et subjungit potestatem solvendi, dicens : Et quodcumque solveris super terram, ersit solutum et in cœlis. Ac si dicat : Si vis ut non erret clavis, liga prius ad opera satisfactionis : et tunc solve a vinculis dæmonum, quibus ligati sunt peccatores : tunc portæ, hoc est, malitiæ dæmonum tibi non prævalebunt. In opere autem Dei et Christi absolutio præcedit ligationem : quia aliter aliena et non propria, et potestas ministri non Domini, et ligata et non absoluta potestas videretur.

Hoc est igitur quod de ministrorum potestate dicitur : « Hoc genus dæmoniorum non ejicitur, » ministrorum potestate, « nisi in oratione » injuncta, « et jejunio » injuncto : et hoc omiserunt Apostoli : et ideo non fuit causa quod non ejecerunt, diminutio potestatis collatæ : sed potius error clavis adhibitæ ad dæmonem excludendum. Sicut adhuc multi errant, eo quod clavibus secundum debitum ordinem potestatis non utuntur. Hoc est igitur quod dicit. Quod enim minister sibi usurpet potestatem divinam et absolutam, hoc dicit esse Hieronymus de supercilio Pharisæorum, et de superbia Luciferi, qui sine merito, in summo suam voluit sedem collocare 3.

« Et inde, »

De loco illo « profecti, » ut ubique prædicarent, et lucem spargerent, « prætergrediebantur, » loca illa prætereuntes, « Galilæam, » ut loco in quibus prædicaverant, visitarent. Act. xv, 36 : Ut revertentes visitemus fratres per universas

<--- Page Split --->

civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.

« Nec volebat quemquam scire, » ut formam daret humilitatis. Vel verius, ut in secreto docere posset discipulos. Osee, 11, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

Hoc est ergo quod dicit :

« Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

At illi ignorabant verbum, et timebant interrogare eum. »

Hic postquam perfecte Marcus fortitudinem Leonis de tribu Juda descripsit : quia in quolibet quatuor animalium facies hominis fuit ' , ideo hic faciem hominis in doctrina veritatis assumit : et durat haec pars usque ad principium capitis decimi quarti, ubi de Passione agere incipit.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima doctrinam ponit quantum ad viam justitiae : in secunda autem docet quorumdam ad vitam et regnum justitiae assumptionem, quorumdam autem reprobationem : et haec incipit ibi, xi, 1 : « Et cum appropinquaret Jesus Jerosolvmae, etc. »

Adhuc autem prior istarum dividitur tn partes duas : in quarum prima docet viam justitiae quantum ad idoneitatem Apostolicam : in secunda autem docet viam justitiae quantum ad hoc quod convenit omnibus, quantum ad salutem ad regnum Dei necessariam : et haec incipit ibi, x, 1 : « Et inde exsurgens venit in fines Judae, etc. »

Adhuc autem anterior harum dividitur in quatuor, quae ad perfectionem Apostolicam requiruntur : quorum primum

est doctrina patientiae et humilitatis : secundum autem est de debito et merito susceptionis eorum qui accipiunt a Christo officium praedicationis, ibi, y. 36 : « Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, etc. » Tertium autem est de diligentissima scandali vitatione pusillorum, ibi, y. 41 : « Et quisquis scandalizaverit unum ex pusillis his credentibus in me, etc. » Quartum autem est de discretione habenda Prælatorum, ibi, y. 48 : « Omnis enim igne salietur, etc. »

Adhuc autem duo dicuntur in prima parte, scilicet, instructio ad pacis perfectionem, et instructio ad humilitatis profunditatem, ibi, y. 32 : « Et venerunt Capharnaum, etc. »

In primo horum duo tangit, scilicet, doctrinam patientiae per suae Passionis exemplum, et quod hoc erat a carnali intellectu discipulorum absconditum.

In primo horum quatuor dicuntur, scilicet modus, quo dixit : traditio, quam prædixit: Passio mortis, quam sustinuit : resurrectio, quae horum prædictionem mitigavit.

Dicit igitur : « Docebat autem discipulos suos. » Docere proprie est informatio ad scientiam per causæ assignationem : unde Philosophus : « Signum sapientis est posse docere. » Et quoad hoc intelligimus quod Christus in hac doctrina causas convenientiæ assignavit, quare conveniens esset eum pati pro redemptione generis humani. Joan. xi, 51 et 52 : Jesus moriturus erat pro gente : et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Dicit autem Chrysostomus super Matthæum, quod docuit naturalia sicut virtutes. Et sic intelligimus quod suæ Passionis proposuit exemplum, ad patientiæ informationem. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Psal. cxvii, 68 : Bonus es tu : et in bonitate tua doce me justificationes tuas.

<--- Page Split --->

« Et dicebat illis, »

In doctrina pro redemptione hominis : « Quoniam Filius hominis : » quia quamvis etiam sit Filius Dei, tamen tradebatur in eo quod Filius hominis, hoc est, in natura quam accepit de homine.

« Tradetur. » Traditus est autem a bonis et malis : a bonis quidem, a Patre, et a seipso : a Patre quidem, sicut dicitur, ad Roman. vn, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. A seipso autem, sicut dicitur, Isa. l.u. 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est : et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent. A malis autem est traditus, a proditore Juda, et a Judæis : a Juda quidem, sicut, Joan. xm, 2 : Cum diabolus misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ. A Judæis autem, sicut dicit Pilatus, Joan. xvm, 35 : Gens tua, et Pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ? Sed Pater et Filius tradiderunt Filium hominis in hostiam redemptionis : Pater quidem auctoritate : Filius, obedientiæ operatione et passione. Judas autem et Judæi tradiderunt Filium hominis in mortem ad perdendum : Judas quidem, prodendo : judæi autem, accusationes condemnationis in eum coram judice proferendo.

Sic ergo Filius « tradetur in manus hominum, » omnibus quatuor modis, hoc est, in hominum malorum potestatem : ut malitiosam in pœnis suis satient voluntatem. Job, xvi, 11 : Satiati sunt pœnis meis.

« Et occident eum. »

Ecce mulcta mortis quam homines, in quorum manus traditus est, malitiose inflixerunt : sed tamen traditione Patris, per occisionem istam hostia oblata est reconciliationis mundi. Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiter-

num sanctificatos. Et per traditionem, qua tradidit seipsnm in mortem, dilectio cum effectu liberationis nobis exhibita est. Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Judas autem in occisione damnatus est, Matth. xxvn, 3 et 4 : Videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta .argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. Et post pauca, y. 5 : Abiens, laqueo se suspendit. Judæi autem negantes Christum (non populus Dei) abjecti et exceæati facti sunt. Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Sic ergo pro nobis occidetur.

Et quia hæc duo tristia erant valde, lætitiam magnam subjungit : ne abundantiori tristitia absorbeantur discipuli, dicens :

« Et occisus, »

In eo quod de nobis accepit pro nobis, « tertia die, » virtute suæ deitatis, « resurget, » non solum ad vitam, sed ad immortalitatis et beatitudinis gloriam. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Jacuit enim Christus per duas noctes et unum diem, qui intermediums fuit duarum noctium, ut dicit Augustinus, in sepulcro : ut duas nostras obscuras mortes, scilicet culpæ et pœnæ, quæ per duas noctes significantur, sua luminosa morte, quæ per diem significatur, destrueret et illuminaret. Et sic impletur quod dictum est in Psalmo cxxxvnu, 11 et 12 : Nox illumí- natio mea in delictis meis. Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur.

« At illi, »

Præsentia corporali Christi delectati :

<--- Page Split --->

et scientes tantam virtutem Christi, quod saepe ab insidiis et violentiis eorum potenter exierat, « ignorabant verbum, » hoc est, rem de qua est verbum : quia putabant non posse fieri quod virtus Christi succumberet malitiae eorum : sicut et Petrus dixit, Matth. xvi, 22 : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

« Et timebant » increpari, sicut Petrus increpatus fuerat, « interrogate eum, » de hoc verbo quod dixerat Petro : Vade post me, satana : scandalum es mihi : quia non sapis qua? Dei sunt, sed ea qua? hominum 1.

sed ut ex responsione occasionem convenientem acciperet docendi, dicens :

« Quid in via tractabatis ? »

In via tractare consueverant de verbis auditis a Domino : nunc autem deprehensi sunt alia quidem inter se tractare. Et hoc, ut dicit Glossa, via conveniens fuit. Quia etiam Prælatio via quadam est instabilis, et dum tenetur labitur : et incertum est, in qua mansione, id est, qua die finiatur. Job, xiv, 2 : Numquam in eodem statu permanet. Eccli. x, 11 : Omnis potentatus brevis vita.

« Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?

At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverant quiseorum major esset. »

Tangit de doctrina humilitatis. Et habet particulas duas : in quarum prima ad hanc doctrinam veniendi datur occasio : in secunda autem, doctrinae ponitur informatio.

In prima autem tria sunt : opportunitas scilicet sumpta ex loco, ex quaestione, et ex facto.

Dicit igitur : « Et venerunt, » Christus et discipuli, « Capharnaum : » quavilla pinguedinis vel pulchritudinis interpretatur, ubi Christus plurimas virtutes præclarissimas ostendit. Luc. iv, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaam ! Ibi ergo, ubi virtus ejus tot experimentis signorum ostensa fuit, locus conveniens doctrinae fuit.

« Qui cum domi essent, » in secreto hospitii, ne coram multis redarguti confunderentur Apostoli. Matth. xviii, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum.

« Interrogabat eos. » Non ignorans,

« At illi tacebant, »

Videntes se esse deprehensos, et nihil dicere valentes.Genes. xx, 16:Quocumque perrexeris, memento te deprehensam.

« Siquidem » (verba sunt Evangelistæ). « Inter se, » ut dicit Chrysostomus, aliquid humanum passi : « inter se, » non apud Dominum, quia apud illum confundebantur de hoc disputare, « disputaverant » contentiose. Luc. xxii, 24 : Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Luc. ix, 46 : Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset.

Et hoc est quod subdit :

« Quis eorum major esset »

Apud Dominum. Glossa : Hinc orta videtur disputatio, quia viderant Petrum, et Jacobum, et Joannem seorsum ductos in montem : et aliquod secretum ibi eis creditum. Et Petro dixerat claves regni cœlorum esse promissas, et Ecclesiam supra petram fidei, a qua ipse nomen acceperat, ædificandam 2. Putabant ergo, vel alios tres cæteris, vel Petrum omnibus esse prælatum. Chrysostomus autem videtur dicere probabilius, quod sicut dicitur, Matth. xx, 20 et seq.,

<--- Page Split --->

Euntes in Jerusalem, putabant regnum Christi per apertam et saecularem potestatem illico fore inchoandum : et in via mater filiorum Zebedæi petebat ut duo filii ejus sederent, unus ad dexteram, et alter ad sinistram in regno illo, in quo Petrus quasi princeps futurus erat : reliqui autem indignati sunt de duobus fratribus, et ideo in hanc venerunt disputationem : quæ bene disputatio vocatur, quia de vana mundi dignitate accepit exordium. Eccle. vi, 11 : Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. Si enim de hoc disputassent tantum quod Petrus omnibus præferretur, vel quod illi tres omnibus aliis erant præpositi, ex hoc a Christo non essent redarguti : sed potius ad reverentiam ædificati, quia hoc verum fuit, et ad gradus Ecclesiasticae dignitatis pertinuit. Dicit tamen Ambrosius, quod non disputabant ita quod quilibet præferri niteretur, et ex contentione melior alio fieri : sed potius ita quod reverentiam illis tribus tamquam præferendis dicebant exhibendam esse. Ad Roman. xii, 10 : Honore invicem prævenientes. Chrysostomi expositio est litteralior : et huic continuatur textus sequens :

34

« Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. »

Hæc instructio duo continet, scilicet doctrinam, et exemplum.

De doctrina dicit : « Et residens, » ut quieto animo, et non ex commotione animi loqui videretur. Isa. xlui, 2 : Non clamabit, nec accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.

« Vocavit ad se duodecim, » quia illi disputaverant. Alii enim discipuli non erant electi ad dignitates majores, sed potius in partem sollicitudinis erant vocati, sicut dicitur, Luc. x, 1.

« Et ait illis, »

Instruendo ad formam humilitatis :

« Si quis vult. »

Qui tamen rarus est, quia omnes cum diabolo petunt ascendere. Isa. xiv, 13 et 14 : In caelum consendam, super astra caeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis... Similis ero 'Altissimo. Et perrarus est qui cum Christo descendere velit et humiliari. Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco.

« Si » ergo est « quis, » qui rarus est : qui « vult » ex propria electione et prompto (alias, proprio) animo. Il ad Corinth. viii, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est. Nihil autem ita habet in promptu sicut humilitatem, quia causam humiliationis habet in seipso. Eccli. x, 9 : Quid superbit terra et cinis ?

« Primus esse, » apud Patrem et apud me : « erit, » reputatione sua, « omnium novissimus. » Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Sic enim erit Christo simiilor, de quo dicitur, ad Philip. 11, 8 : Semeptismu exinanivit, formam servi accipiens. Sic doctrinae, ejus discipulus, Matth. x, 29 . Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Sic ad gratiam Dei Patris idoneus, Jacob. iv, 6, et I Petr. v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sic deitatis receptaculum et templum, Luc. 1, 48 : Respexit humili tatem ancillae suae. Sic locus beatorum Dei pedum, si se ex humilitate omnibus praebeat conculcandum : et ideo dicitur, Ezechiel. xliii, 7 : Locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Hic locus pedum meorum, est locus humilis scabelli infimi cordis, quod omnibus se praebet conculcandum. Isa. lxvi, 1 et 2 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ

<--- Page Split --->

est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Sic ergo et istis de causis fit novissimus.

« Et omnium minister, » officio et actu : ut corde sit novissimus, et actione minister. Augustinus : « Honore coram vo- « bis Prælatus sit, vobis timore coram « Deo substratus sit pedibus vestris. Mi- « nister autem est formam servi acci- « piens, et transiens, et ministrans. » Luc. xx, 27: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Numer. viii, 26: Levitæ erunt ministri fratrum suorum in tabernaculo fæderis. I ad Corinth. iv, 1: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

35

« Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset. »

Doctrina est humilitatis per exemplum.

Dicit autem tria : pueri istius merito ipsius humilitatis acceptationem, et in exemplum commune positionem, et dilectionis ad ipsum complexum ostensionem.

De primo dicit : « Et accipiens puerum, » hoc est, acceptum merito humilitatis ostendens. Dicitur enim a Principibus quod puer-iste beatus fuit Martialis Lemovicensium Apostolus, qui in virtute humilitatis præ omnibus excellere videbatur, et puritate simplicitatis inter alios eminere. Unde, Matth. xvii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Pueri enim hæc est humilitas, quod a servo non differt (qui tamen infimus est domus) cum secundum jus hæreditatis Dominus sit omnium. Et secundum hoc

vere humilis est, qui licet sit magnus dignitatis merito, tamen voluntarie descendit ad ministerium, et actum servorum. Ad Galat. iv, 1 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium. Hic est servus sublimis et infimus, de quo dicitur, Isa. xii, 13 et 14 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros adspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste enim quo major est, et sublimior est merito, et throno dignitatis, tanto humiliorem se reputat inter homines. Puer quidem et parvulus malitia, sed sensibus et sapientia perfectus. I ad Corinth. xiv, 20 : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Iste est de quo dicitur, Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. De quo dicit Ptolemaeus in Almagesto : « Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior. Sicut lacunæ profundiores plures capiunt aquas. » Iste enim non delectatur in throno dignitatis, cui præsidet : sed sollicitus est ministrare his quibus præponitur. I Petr. v, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et Ptolemaeus : « Est major in omnibus, qui non curat in cujus manu sit mundus. » Hoc ergo merito puerum istum acceptavit.

« Statuit eum in medio, » per exemplum cui quilibet se commensuraret, sic ut et de seipso dicit, Luc. xxi, 27 : Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat, hoc est, qui habitum et actum servi accepit in cordis, et corporis, et operis humilitate.

. « Quem cum complexus esset. »

Ostensione dilectionis ad ipsum : strinxit enim humilem ad osculum. Hoc significatum est, Genes. xlui, 29, ubi dixit magnus Joseph : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et

<--- Page Split --->

rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. Et, Genes. xlv, 14 : Cum amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit. Benjamin autem fratrum suorum erat minimus. Minimos enim suos reputat, et quidquid illis fit, sibi reputat esse factum. Matth. xxv, 40 : Quamdiu uni ex fratribus meis minimis fecistis, mihi fecistis. Hic igitur Marcus omittit exempli istius doctrinam, quam positam scivit, Matth. xvii, 4 : Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caiorum.

Sed de jure susceptionis istorum, qui sic humiles mittuntur a Christo, subjungens dicit :

« Ait illis :

Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. »

« Ait illis, » Apostolis, quibus sumptus ab his quibus prædicabant, debebantur : « Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, etc. »

Dicit autem tria de recipientium merito, scilicet, quod ipse et Pater in talibus recipiuntur : quod sane docentes quamvis non bene viventes, a tali receptione non excluduntur : et quod reception non in delictis, sed in facultate recipientis, attenditur.

Dicit ergo : « Quisquis unum ex hujusmodi pueris, » a puritate dictis de humilitate, et a me missis, « receperit in nomine meo, » ad sumptus ministrandos in prædicatione Evangelii, et in corde verbum recipiendo per devotionem fidei, « me recipit : » quia eum qui me portat, et loco juvat, et corpore et ho-

spitio recipit. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Sic Abraham recipiens Angelos, hoc est, Dei nuntios, Deum recipit benedictionem consequendo 1. Sic Lot Angelos Dei nuntios recipiens, Deum recipit liberationem ab incendio promerendo 2. Sic Rahab meretrix, recipiens Dei nuntios, annumerata est populo Dei excidium peccatorum evadendo 3. Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.

« Et quicumque me suscipit, »

In talibus parvulis, « non me suscipit » tantum, « sed eum qui, » prima auctoritate « me misit : » quia ille in me manens omnia opera facit. Joan. xiv, 10 : Pater in me manens ipse facit opera. Attendere autem debent Prælati Ecclesiarum, quod ut parvuli recipiuntur : parvuli autem non recipiuntur in equis plurimis, et apparatu magno : et ideo Prælati in magna pompa venientes non sunt nuntii Christi, sed potius nuntii Nabuchodonosor regis, qui Holofernem in tanta misit virtute, quod terra non potuit eum sustinere 4. Sed in parvulis Pater et Filius suscipiuntur, numquam sunt sine Spiritu sancto, quem mittunt omnibus se suscipientibus. II ad Corinth. xii, 14 : Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Non enim multo apparatu venit, qui tertio veniens gravis non fuit.

« Respondit illi Joannes, dicens : 37 Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 38 Jesus autem ait : Nolite prohibere

1 Genes. xvii, 2 et seq. 2 Genes. xix, 1 et seq.

<--- Page Split --->

eum. Nemo est enim qui facit virtuttem in nomine meo, et possit cito male loqui de me.

Et hoc est :

« Jesus autem ait »

Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. »

Hic tangitur implicite quod si aliquis venit in doctrina sana parvulorum, quamvis non habeat vitam, acceptione et ministerio sumptuum non est arcendus : et hoc est quod hic intelligitur. Et ideo duo hic dicuntur, scilicet, perversus intellectus Apostolorum, quod tales sint arcendi : et correctio perversitatis ad rectitudinem veritatis Evangelii.

Dicit igitur : « Magister, » cujus doctrinae est standum, « vidimus, » quia Joannes hic vice omnium loquebatur Apostolorum, « quemdam, » nomine non dignum. Psal. xv, 4 : Non memor ero nominum eorum per labia mea.

« In nomine tuo, » hoc est, in fide nominis tui : et hoc non potuit esse nisi in doctrina sana, « ejieientem damonia : » sic in digito Dei, hoc est, in demonstratione virtutis divina daemonia ejecit. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

« Qui non sequitur, » merito virtutis et imitatione sanctitatis, « nobiscum, » te quem nos sequimur, « et prohibuimus eum, » volentes ut quicumque te annuntiat, habeat idoneitatem Apostolicam, tam ex virtutis merito quam ex doctrina sana veritatis in verbo. Hoc autem magnum damnum generaret in Ecclesia : quia multi annuntiant Christum non ex vitae merito, et tamen multa bona faciunt in Ecclesia : unde, ad Philip. i, 17 : Quidam ex contentione Christum annuntiant non sincere. Et, post pauca, 18 : Quid enim ? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudeo. Et ideo hunc errorem corrigit Christus in Apostolis.

Illis, docens tales esse tolerandos : « Nolite prohibere eum, » quia licet sibi noceat, multis tamen prodest in Ecclesia. Matth. xxm, 3 : Quaecumque dixerint, facite : secundum opera vero eorum nolite facere. Isti enim in laude Dei linguis loquuntur Angelorum, et doctrina fidei linguis loquuntur hominum : sed non habentes charitatem, verbo suo quo aliis prosunt, se ipsos percutiunt. I ad Corinth. xm, 1 : Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum timniens.

« Nemo enim est qui facit virtutem, » sive signum, « in nomine meo, » notam faciens de me in doctrina sua, « et possit, » convenienter, « cito male loqui de me : » quia nisi pervertat doctrinam, male loqui non potest : et hoc cito fieri non potest quamdiu nomen Christi invocat. Matth. vii, 22 et 23 : Domine, Domine, nonne in nomine tuo multas virtutes fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.

« Qui enim non est adversum vos, »

Doctrinae perversitate, « pro vobis est : » quia idem docet vobiscum. Et ideo, ut dicit Glossa, non est arcendus ab eo quod habet, sed provocandus ad id quod non habet. Luc. ix, 50 : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Econtra autem si esset adversarius doctrinae sanae perversa docendo, prohibendus esset : quia de illo dicitur, Matth, xm, 30, et Luc. xi, 23 : Qui non est mecum, contra me est : et, qui non colligit mecum, dispergit.

« Quisquis enim potum dederit vo- 40 bis calicem aquae in nomine meo,

<--- Page Split --->

quia Christi estis, tamen dico vobis, non perdet mercedem suam. »

Tangit hic tertium quod receptio constituitur in facultate recipientis.

ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. »

Et hoc est : « Quisquis enim, » homo, « potum dederit vobis, » ad refrigerium in evangelizando ut sustentemini, « calicem : » vas in quo propinatur hic aqua, calix vocatur, quia in calore charitatis administratur et suscipitur, « aquæ frigide : » omne quod appetitum naturalis desiderii famis et sitis refrigerat, hic dicitur aqua frigida : « in nomine meo, » hoc est, in honore nominis mei et notitia, « quia Christi estis, » hoc est, uncti ad evangelizandum. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me.

« Amen dico vobis, » hoc est, vere dico vobis, « non perdet mercedem suam, » quia inde recipiet vitam æternam. Glossa dicit calicem aquæ frigidæ : ne paupertate et penuria lignorum aliquis se excuset, quibus aquam calefaciat. Sic, III Reg. xvii, 4, Abdias pane et aqua pascebat centum Prophetas Domini, et spiritum meruit Prophetiæ. Sic et Ramalech Æthiops pascens et liberans Jeremiam Prophetam, liberatus est a Chaldæis 1. Sic, III Reg. xvn, 10 et seq., Mulier vidua pascens Eliam meruit quod non defecit tempore famis. Matth. x, 41 : Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Jerem. xxxi, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo. Ad Hebr. vi, 10 : Non injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

Hoc est ergo quod dicit.

Hoc est tertium de diligentissima scandali pusillorum vitatione. Exaggerat autem hic scandali vitationem per duos modos, quorum unus est magnitudo pene : et alter magnitudo damni, quod subeundum est antequam aliquis scandalizetur.

Dicit igitur : « Et quisquis, » hoc est, quicumque sine personarum acceptione, « unum de pusillis istis. » Pusilli hic dicuntur modicae adhuc fidei, qui scandalizari possunt, hoc est, qui adhuc sunt in fide infirmi, et de levi ad illicita per mala Prælatorum exempla provocati. I ad Corinth. viii, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

« Credentibus in me, » quamvis non perfectam et confortatam devotione charitatis adhuc habeant fidem, « scand alizaverit, » hoc est, malo verbo vel facto occasionem ruinae dederit. Matth. xvii, 7 : Vea mundo a scandalis. Et, ibidem, 3. 6 : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt. Et, infra, 3. 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Herodiana enim malitia est necare parvulos in Christo recenter renatos.

« Bonum est ei magis, » hoc est, melius est ei, « si circumdaretur, » fune, « mola asinaria, » hoc est, mola quam asinus trahere consuevit, « in collo ejus, » ut vitales partes superiores in profundum trahantur, « et, » sic cum mola ligatus, « in mare » profundum « mitteretur, » ad litteram, quia sic submersus in peccato suo moreretur : et non puniretur propter hoc quod efficitur causa ruinae multorum, pro quibus omnibus punitur. Matth. xvii, 6 : Expedit

<--- Page Split --->

ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Et ut dicit Glossa, loquitur secundum morem provinciae. Haec enim piena majorum (alias, malorum) criminum erat. Et revera, melius est innoxium piena atrocissima temporaliter finire vitam corporalem, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. Alia autem Glossa dicit: « Nota quid in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare scandalum debemus: si autem de veritate scandalum est, utilius irasci permittitur, quam veritas relinquatur: sed in hac Glossa, scandalum dicitur quaecumque conturbatio proximorum pusillorum. Quaestionem autem de scandalo nos jam notavimus 1.

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. »

Secundum est, in quo exaggeratur scandalum per damnum, quod potius quam scandalum est subeundum : et tangit tria : de manu scilicet, pede, et oculo.

De manu quidem dicit: « Et si scandalizaverit te, » hoc est, si causam vel occasionem ruinae, verbo vel facto minus recto tibi dederit, « manus tua, » hoc est, ille qui pro te operatur sicut manus tua, et qui te defendit sicut dextera tua, « abscinde eam, » per separationem tui ab ipso, et relinque illum. Non enim loquitur de membrorum corporalium detruncatione, sed potius de scandalizantium nobis conjunctorum separatione. Matth. xviii, 8 : Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te.

« Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.

Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.

Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

Et subjungit rationem : « Bonum, » hoc est, utilius « est tibi debilem, » hoc adjutorio amici temporalis destitutum, « introire in vitam, » scilicet aeternam, in quam intrabis si causam cadendi in peccatum a nullo accipies, « quam duas manus, » hoc est, duo adjutoria, « habentem, » tuum scilicet, et amici, « mitti, » propter causam ruinae, « in gehennam ignis, » hoc est, in infernum. Hoc verbum, ut dicit Hieronymus, novum in Evangelio Salvator posuit pro inferno, quod ante eum in nullo auctore positum invenitur. Sumptum est autem a Josue xviii, 16, quia quidam Ennom habuit vallem, in quam jugis erat ignis sacrificiorum idolorum. Unde gehennom est idem quod vallis Ennom 2 : et quia ibi multus et jugis erat ignis, propter hoc ignem daemonum infernalem ab illa valle denominavit. Jerem. vii, 31 et 32 : Adificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom : ut incenderet filios

1 Cf. Enarrationes in Matthæum, xviii, 6 et seq. Tom. XX hujusce editionis.

2 Josue, xviii, 16 : Descenditque in Geenom

(id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum, etc.

<--- Page Split --->

suos et filias suas igni : quæ nec præcepi, nec cogitavi in corde meo. Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed Vallis interfectionis.

Hac ergo similitudine dicit : « In gehennam ignis inexstinguibilis, » quia ignis ille a verbo sententiae Domini sumit virtutem. Et quia verbum suum nihil habet contrarium, ideo ignis ille exstingui non poterit. Ignis enim ille nec virtutem consumendi ea quæ cremat, nec naturam illuminandi habet, ut dicit Gregorius, nisi ad ea quæ molesta sunt et invite videntur : sed a sententia Domini habet virtutem affligendi reum. Isa. xxvi, 11 : Ignis hostes tuos devoret. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

« Ubi vermis eorum non moritur. »

Vermis hic dicitur conscientiae remorsus, qui non cessabit in eis.

« Et ignis, » afflictivus, non consumptivus, « non exstinguetur, » quia ex quo non consumit, numquam ei deerit materia. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Eccli. vii, 19 : Vindicta carnis impii ignis et vermes.

« Et si pes tuus, »

Hoc est, ille qui te portat sicut pes, et supportat te in labore vel sollicitudine, « scandalizat te, » verbo vel facto minus recto tibi dat causam ruinae vel occasionem, « amputa illum, » per tuam ab ipso sequestrationem : hoc est enim periculum in falsis fratribus. Jerem. ix, 4 et 5 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet : et vir

fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Hic ergo talis pes est scandalizans. Proverb. xxv, 19 et 20 : Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, et amittit pallium in die frigoris. Talis enim pes et supporationem subtrahit in die an? gustiae, et pallium charitatis non expandit in die tentationis, quando refrigescit charitas multorum.

Et hic ergo pes amputandus est, quia « bonum, » hoc est, utile « est tibi claudum, » tali amico te supportante carenlem, « introire in vitam æternam, » in qua supportante te de cætero non indigebis, et quia Angeli te supportabunt. Luc. xvi, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Vel, « in vitam » gratiae in quam te Sancti portabunt. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate.

« Quam duos pedes habentem, » hoc est, duas supporationes, tuam et amici scandalizantis, « mitti, » per ruinae causam, vel occasionem, « in ignem æternum. » Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.

Et hoc est quod subdit : « Inexstinguibilem, » quem flatus Domini, hoc est, spiritus iræ Domini continue succendit.

« Ubi vermis eorum non moritur. »

Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. « Et ignis non exstinguetur. » Isa. 1, 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.

<--- Page Split --->

« Quod si oculus tuus, »

Hoc est, consultor, vel provisor, vel gubernator, qui tibi est pro oculo, « scandalizet te, » verbo vel facto minus recto : tibi dat causam casus, vel occasionem. Thren. iii, 51 : Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mea. Matth. vi, 23 : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.

« Erue eum, » per tui ab ipso separationem. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum.

« Bonum est tibi, » hoc est, utile, « luscum, » sive monoculum : ut non nisi tuam ipsius providentiam, et consilium, et gubernationem, in temporalibus habeas, « introire in regnum Dei, » ubi multi tibi providebunt, et consulent : de quibus dicitur, Ezechiel. i, 18, quod plena sunt animalia oculis ante et retro.

« Quam duos oculos, » hoc est, duplicem provisionem vel consilium, habentem, » tuum proprium, et mali amici. Luc. xvi, 8 : Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

« Mitti, » propter peccatum cui ille dat causam, vel occasionem, « in gehennam ignis. » Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus.

« Ubi vermis eorum non moritur. »

Tunc dentem acuit in æternum. Job, xxi, 26 : In pulvere dormient, et vermes operient eos.

« Et ignis non exstinguetur, » quia nec materia ejus consumitur, nec contrarium habet a quo corrumpatur. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, hoc est, beatis.

« Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ?

Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. »

Hoc est quartum de habenda discretione circa regnum subditorum.

Dicuntur autem hic tria : quorum primum est, de salis utilitate : secundum, de salis sanctificatione: tertium autem, de salis insulsi nocivitate. Glossa autem quaedam dicenda dictis continuat, dicens : « Quia tertio mentionem facit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare : ut vermes sale arceantur, et ignis inferni igne sancti Spiritus depellatur. »

Et hoc est quod dicit : « Omnis enim, » supple, homo, vel Dei « victima, » qua se ipsam in sacrificium Deo obtulerit, sicut dicitur, ad Roman. xii, 1 : Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

Talis igitur omnis homo, et omnis hostia, ad hoc ut Deo placeat, « igne salietur. » Effectum ponit pro causa per metonymiam : quia sal exsiccat et purgat : unde sensus est : Igne exsiccatur et purgatur : nihil enim ita purificat corpora putrescencia, sicut ignis : quia ignis humorem putridum de profundo extrahit, et consumit : et partes quae humorem putridum generant abjiciendo constringit, ne iterum putredinem vel regenerare, vel emittere possint. Volens ergo Dominus per simile in spiritualibus ostendere Apostolis et Prælatis, qualiter sapienter et discrete regant subditos, ita quod omnino sint bonus odor Deo, docet quod igne arceant, tam in se quam in aliis, fœtorem putrescentis concupiscentiae : et omnia quæcumque cogitant et loquuntur vel operantur, sale condiantur sapientia.

<--- Page Split --->

Ignis autem est quadruplex : sed primus causa est trium aliorum ignium.

Primus quidem est ignis Spiritus sancti, Act. ii, 3 : Apparuerunt Apostolis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum, scilicet Spiritus sanctus. Deuter. iv, 24 : Deus tuus ignis consumens est.

Secundus ignis est fervor charitatis, Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Ezechiel. i, 13 : Hæc erat visio discurrens in medio quatuor animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

Tertius ignis est fervor devotionis in affectu orationis. Psal. xxxvii, 4 : Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardescet ignis. Iste est ignis sacrificii et holocausti, quod Deo incenditur. Levit. vi, 12 : Ignis in altari semper ardebit.

Quartus ignis est iræ per zelum bonum, vindicantem et urentem in se quod dolet admissise. Psal. xxv, 2 : Ure renes meos, et cor meum : et vide si via iniquitatis in me est 1. Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Eccli. xxvn, 6 : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Tribulatio autem ista, vel est a se facta, aut in se ex zelo vindicat quod dolet admissise, vel ab alio illata patienter suffertur, ut per tribulationem ab admissis malis expurgetur. Sapient. ii, 6 et 5 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et invenit illos dignos se.

Igitur ignis Spiritus sancti purificat spiritum, cui illabitur : ignis autem charitatis purificat affectum, quando affectus charitate informatur : ignis autem devotionis purificat desiderium, ut Deo dignum sacrificium offeratur : ignis autem tribulationis vindicantis purificat loca delectationum, ne in peccatis quis

delectetur : et sic secundum unam quamdam, quæ ibidem est Glossam, illud Apostoli, I ad Corinth. iii, 13, intelligitur : Uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et infra, §. 13 : Si cujus opus arserit, quod super fundamentum fidei ædificavit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

Sic ergo legenda est littera :

« Omnis » homo, vel « omnis » hostia, « igne » isto quadruplici « salietur, » hoc est, ad saporem suavitatis divinæ, et exsiccationem et restrictionem fætoris deducetur. Genes. vii, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis.

« Et omnis » homo, vel « victima sale, » sapientiæ et discretionis, « salietur, » hoc est, omnis victima sale debet esse salita. Levit. ii, 13 : In omni oblatione tua offeres sal. Quia nihil oblatum Deo placet, quod sale discretionis et sapientiæ divinæ omnia condientis, non est salutum. Job, vi, 6 : Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? Attende autem, quod etiam nimis salsum habet saporem abominabilem : et ita innuitur quando in rebus tanta adhibetur discretio, quantam natura negotii exigit : et tanta sapientia, tunc sufficit : et si magis aliquis adhibeat quam exigit negotii qualitas, abominabile est. Ad Roman. xii, 3 : Dico per gratiam Dei, quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Matth. v, 13 : Vos estis sal terræ, quia Apostolica sapientia cuncta sunt condienda : fatuus enim insulsus vocatur.

« Bonum est sal, »

Hoc est cunctis condiendis est utile sal. Unde Ambrosius : « Inter omnia quæ creasti, non minimam gratiam con-

<--- Page Split --->

ferre dignatus es sali : ut ex illo possint universa condiri. » Et hoc significatum est, IV Reg. n, 20 et seq., ubi Eliseus sanavit aquas per immissionem salis, ita quod non erat ultra in eis mors vel sterilitas : quia insipida humanæ conversationis condivit sale discretionis et sapientiae divinae : ut de cætero nec mortem proferret in peccatis, nec sterilitatem pateretur in otiosis et fatuis. Sic ergo bonum est sal.

« Quod si sal insulsum fuerit. » Sal est insulsum quando non condit : et hoc est quando Prælatus ad communem populi sæcularis convertitur insipiditatem. Matth. v, 13 : Quod si sal evanuerit, etc. 1.

« In quo illud » sal « condietis, » quo ad saporem salis revertatur ? Ac si dicat : In nullo : quia si salis est sal, tunc ut probat Philosophus, ibitur in infinitum, et sic numquam devenitur ad condiens primum : et sic intolerabile damnum est, si sal sit insulsum. Cavete ergo ne sal insulsum efficiatur. Ad Coloss. iv, 6 : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.

« Habete »

Ergo « sal in vobis, » ut in vobis sapor sit sapientiae, quae magis dicitur a sapore quam a sapere : ut in vobis nullus sit fœtor libidinis, nihil insulsum fatuitatis : quia sic alios condietis. Unde,

IV Reg. ii, 20 : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Vas enim innovatum, spiritus est innovatus, qui debet esse sal ne fœtorem contrahat, et ut habeat unde alios condiat : quia aliter Prælatus esse non potest.

« Et pacem habete in vos, »

Quia salis sapor asper est aliquando, et purgativus : ideo monet ut quando alios condiunt, diligenter caveant ne pacem unitatis Ecclesiæ rumpant : quia (sicut diximus) si nimis aliquid saliatur, abominabile efficitur : unde Glossa : « Qui sapienter loquitur, magnopere metuat, ne ejus eloquio audientium unitas rumpatur. » Nolite rumpere pacem, sed estote solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 2. Sic conditos esse et condire alios jubet Apostolus, ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite illum in spiritu lenitatis : considerans teipsum, ne et tu teneris. Quod enim dicit, præoccupatum in aliquo delicto, notat insulsum. Quod autem addit, instruite illum, notat salis apponendum condimentum. Quod vero subdit, in spiritu lenitatis, etc., notat sollicitos esse debere, ne per nimiam salis appositionem provocent ad amaritudinem : et sic pacis violent unitatem. Hoc est ergo quod dicitur hic Apostolica idoneitate.

<--- Page Split --->