CAPUT VIII.
Septem panibus paucisque pisciculis satiat quatuor hominum millia : discipulos a fermento Pharisæorum cavere jubet : cæcum sensim curat : interrogatis Apostolis quem Jesum esse dicerent, Petrus confitetur ipsum esse Christum : et paulo post Satanas ab eo dicitur, quod increparet illum dum suam prædiceret passionem : de tollenda cruce, et quod anima nihil debet esse carius.
In diebus illis iterum cum turba multa esset1, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine?
Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent : et apposuerunt turbæ.
Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
Et manducaverunt, et saturati sunt : et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Erant autem qui manducaverant
quasi quatuor millia, et dimisit eos.
Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Et exierunt Pharisæi 2, et cæpeperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cœlo, tentantes eum.
Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
Et obliti sunt panes sumere 3, et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis.
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : Quia panes non habemus.
Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis quia panes non habetis ? nondum cognoscitis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
Oculos habentes non videtis? et
<--- Page Split --->
aures habentes non auditis, nec recordamini?
Quando quinque panes fregi in quinque millia 1 : quot cophinos fragmentorum plenos sustilistis ? Dicunt ei : Duodecim.
Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei : Septem.
Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis?
Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Et adspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre, et restitutus est, ita ut clare videret omnia.
Et misit illum in domum suam, dic ens : Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Et egressus est Jesus 2, et discipuli ejus, in castella Caesareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines 3 ?
Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de Prophetis.
Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus ait ei : Tu es Christus.
Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo.
Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum 4, et tollat crücem suam, et sequatur me.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam faciet eam.
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animæ suæ faciat?
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute 7.
<--- Page Split --->
IN CAPUT VIII MARCI
ENARRATIO.
Adhuc autem historia de miraculo dividitur in tres partes : in quarum prima inducit ad istud miraculum faciendum inducentia : in secunda, inducit ea quae sunt discipulos de miraculo faciendo instruentia : in tertia autem, ponit ea quae sunt miraculum perficientia.
« In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent. »
In prima harum partium dicit tria, scilicet opportunitatem temporis, congrentiam devotionis, et affectum misericordiæ et miserationis.
De primo dicitur :
Hic incipit pars illa quæ est de ostensione virtutis Leonis contra sequelas peccati actualis, quæ sequelæ sunt tres : prima quidem est inedia, quæ causatur ex longo defectu carentiæ refectionis spiritualis ex cibo gratiæ, propter quam fit deperditio virium ad vitam spiritualem : et contra hunc defectum adducitur miraculum refectionis turbarum. Secundus defectus, est defectus visus in discretione credendorum, et agendorum, et appetendorum, quæ Domino placent : et hic defectus causatur ex longa obscuratione cordis, contra tenebras peccatorum : contra hunc defectum inducitur miraculum de cæci illuminatione, ibi, §. 22 : « Et veniunt Bethsaïdam, et adducunt ei cæcum, etc. » Tertius defectus est difficultas ad faciendum bonum, et recedendum a malo : et contra hunc defectum inducitur miraculum dæmoniaci, quem discipuli curare non poterant : et incipit post principium capituli noni, ibi, ix, 13 : « Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam, etc. »
Prima autem harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima inducit miraculum contra defectum prædictum. Sed quia quidam non intelligebant quod contra talem ordinaretur defectum, ideo in secunda parte de hoc plenam inducit instructionem, ibi, §. 10 : « Et statim ascendens navim. »
« In diebus illis, etc. »
Significans quod pluribus diebus eum turba sustinuerat : quia aliter pluraliter, « in illis diebus, » non diceret. Psal. cxxxviii, 16 : Dies formabuntur, et nemo in eis, supple, defluit. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pâuci dies præ amoris magnitudine. Dicit enim Avicenna, quod homines delectati in divinis tempus non percipiunt, ita et isti non perceperunt tempus nec defectum corporis, ex desiderio et delectatione auditus Christi. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! Sic Moyses in monte perseveravit cum Domino quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, panem non comedit et aquam non bibit 1.
« Iterum. » Notat quod ante fecerat miraculum de refectione quinque panum in quinque millia hominum : et ideo addit hic : « Iterum. » Deus enim dives in misericordia non defecit, nec finem ponit benefi ciis, sed semper influit et effluit. Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
« Cum turba multa, » quia multa de causa sequebatur : quidam ut satiarentur de panibus, Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Eccli. vi, 10 : Est amicus socius mensæ. Quidam autem
<--- Page Split --->
propter curiositatem videndi signa, Joan. vi, 2: Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. Quidam autem ut caperent eum in sermone, Matth. xxii, 13: Convenerunt ad Jesum Pharisæi ut caperent eum in sermone. Quidam autem sequebantur propter devotionem, ut discipuli, Joan. vi, 69: Ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. Et sic ex diversis causis sequens turba multa, et multiplex erat cum eo.
Et hoc est quod dicit : « Cum turba multa esset, » scilicet cum Jesu. Cum eo enim esse, est esse cum auctore salutis : et sine eo esse, est salutem perdere. Matth. xii, 13 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit.
Et hoc est secundum quod movit ad pascendum, quia secum erant, « nec haberent quod manducarent. » Ecce necessitas quæ inducit ad miraculum faciendum, quia nec habebant, nec de facili habere poterant quod manducarent in loco deserto, in quo esculentum non inveniebatur : suis enim numquam in necessitate deest Dominus. Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se. Ideo dicit, Matth. vi, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis.
sed ut nobis formam daret, etiam a minoribus aliquando consilium habendi. Joan. vi, 6 : Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. Convocavit etiam, ut ex facto instrueret et ad fidem ædificaret.
« Ait illis, » instruens et ædificans ad fidem.
« Misereor super turbam. »
Ecce tangit inclinativum misericordiæ. Tangit autem tria. Primum quidem multitudinem, quia multitudini compatiendum erat : et hoc notat cum dicit : « Misereor super turbam : » multos enim fame affligere erat miserable. Unde, Matth. vi, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et, ibidem, v, 44 et 43 : Diligite inimico vestros,... ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Defert enim toti multitudini propter bonos qui sunt in ea.
Secundum est quod dicit : « Quia ecce jam triduo sustinent me, » quamvis puniantur gravi pondere necessitatum : sustinentiæ autem causa, fuit desiderium audiendi : propter hoc enim libenter sustinebant famem et laborem. Matth. xx, 12 : Portavimus pondus diei et æstus. Genes. xxxi, 40 : Die noctuque æstu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
« Et si dimisero eos jejunos, »
« Convocatis discipulis, ait illis : Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
Et si dimisero eos jejunos in domum suam, defi cient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. »
« Convocatis discipulis. » Non ut ignorans quid acturus esset, consuleret :
Sic laboribus et fame affectos, « in domum suam, » revertentes, « defieient in via. » Talis enim est natura hominis, quod abstractus a se et ad divina suspensus, defectus proprios non sentit : reversus autem ad se sentit, et tunc defieit. Psal. xvi, 13 : Satiabor cum apparuerit gloria tua : et si illa subducta fuerit, in inedia propria defieiam.
Causam autem subjungit, cum dicit : « Quidam enim ex eis de longe vene-
<--- Page Split --->
runt, » et ideo diu jejunarunt, quia sibi ad viaticum nihil providerunt, putantes ex abundantia meae largitatis saturari.
Et hæc est litteralis expositio.
Triduum autem quo sustinuimus Jesum fuit status naturae, et legis, et prophetiae. Genes. xl, 12 et 13: Tres enim adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao, scilicet magnus rex regum, ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum. Vel triduum morale, est triduum contritionis, confessionis, satisfactionis. Exod. viii, 27: Viam trium dierum pergemus in solitudinem, et sacrificabimus Domino Deo nostro. Et triduum anagogicum, est contemplatio vestigii, imaginis, et speciei expressae. Genes. xxi, 4, Abraham immolaturus filium, tertia die vidit locum quem ostendit Dominus.
Quod autem dicit : « Nec habent quod manducent, » significat nostrum, qui ex nobis est, defectum boni gratiae reficientis. Isa. iii, 7 : In domo mea non est panis, neque vestimentum. Luc. xi, 6 : Non habeo quod ponam ante illum, scilicet ad reficiendum spiritum.
Quod autem dicit, quod « Quidam de longe venerunt, » significat pœnitentes de regione longinqua dissimilitudinis venisse. Isa. lx, 4 : Filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent. Isa. xliii, 6 : Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. Psal. cxviii, 135 : Longe a peccatoribus salus.
Quod autem dicit : « Si dimisero eos jejunos in domum suam, » denuo non pascens, « deficient in via, » significat quod nisi pascamur gratia Dei in affectu, et verbo Dei in intellectu, et corpore Domini in Sacramento, quod deficiemus, quomodocumque ex nostro sensu in bonis naturalibus, et in bonis fortunæ abundemus. Psal. xxxii, 11 : Divites equerunt et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Luc. i, 53 : Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Iste ergo est sensus spiritualis.
« Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine ?
Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt ei : Septem.
Et præcepti turbæ discumbere super terram. »
Hic tangitur pars quæ est de instructione discipulorum.
Dicit autem tria, scilicet, discipulorum quaestionem, quæ exigit illuminationem : Domini interrogationem, quæ excitat discipulorum ad id quod faciendum erat intentionem : et turbæ ad refectionem dispositionem.
Dicit igitur : « Et responderunt ei, » scilicet Domino, « discipuli sui, » qui ex omnibus erant instruendi : « Unde, » hoc est, ex quibus abundantiis, « illos, » tam multos, tam famelicos, « quis, » quantumcumque dives, « poterit, » ex facultatibus suis, « saturare, » quia fame affecti multa vorabunt, « panibus, » etiam sine pulmentario ? et hoc « in solitudine, » ubi nihil est esculenti vel poculenti. Ac si dicant : Nullus homo posset hoc facere. Psal. ciii, 27 : Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore, ne deficiant. Et quia homini hoc impossibile est, speratur hoc a benignitate et misericordia tua. Ergo fac quod dixit Propheta, Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Et iterum, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Et quod dicunt de solitudine, nihil est : quia multa millia quadraginta annis in deserto pavisti. Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.
« Et interrogavit eos, »
Instruens de facilitate qua cum gratia Dei pasci poterant. Sapientis enim interrogatio, instructio est. Unde Hierony-
<--- Page Split --->
mus : « Jesus sedens in medio doctorum, « magis docet dum prudenter interro- « gat. »
« Quot panes habetis? » Ac si dicat : Scrutamini secreta vestrarum facultatum, et videte quid a Deo habeatis : hoc enim, quantumcumque parvum sit, cum adjutorio Dei sufficiet. III Reg. xvii, 12 et seq., Vidua Sarephana non habuit nisi parum farinae et modicum olei in lecytho : et sufficit ad pastum Prophetae, et sustentationem domus suae. IV Reg. iv, 1 et seq., Vidua non habuit in domo sua nisi modicum olei quo ungeretur, et cum gratia Dei sufficit ad debitorum solutionem, ad filiorum redemptionem, et ad vitae suae et filiorum sustentationem. II ad Corinth. ix, 8 : « Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Videte ergo « quot panes » gratiae « habetis. »
« Qui dixerunt, »
Ex magistri interrogatione jam ad spem refectionis et abundantiae elevati :
« Septem, »
Panes, qui vel significant septem virtutes, tres theologicas, spem, fidem, charitatem : et quatuor cardinales, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam : de quibus dicitur, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. Quaelibet enim virtutum suum panem ministrat, dum quaelibet suam intus ministrat refectionem : prudentia quidem, in eligendo id quod adjuvat ad vitam : justitia autem, ad operum recti-
tudinem : fortitudo ad strenuitatem in adversis : et temperantia ad modum convenientem in prosperis. Fides autem pascit intellectum in vero, spes elevat in exspectando aeterno, et charitas reficit in bono amato.
Ecce septem panes quos habent discipuli Domini, septem Spiritus sancti donorum dulcedines intus reficientes, de quibus dicitur, Isa. xi, 2 et 3'. Sapientia enim divinorum reficit sapore, I Pet. n, 3: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxm, 9: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Intellectus autem reficit mentem, et pascit in vero audito. Quia Gregorius dicit, quod intellectum dat, et de auditis mentem illuminat. Sapient. xvi, 20: Angelorum esca nutrivisti populum tuum. Consilium autem stabilit et pascit in dubiis, dum consilio Dei mens stabilitur. Quia sicut Gregorius dicit, consilium Dei est immobilis diffinitio de faciendis. Luc. 1, 53: Esurientes implevit bonis. Fortitudo autem spe vincendi pascit in adversis. III Reg. xix, 8, Elias in fortitudine cibi panis vicit Jezabel, et pervenit ad montem Dei. Pietas autem benevolentia, qua per affectum fluit ad omnes, pascit dulcedine largitatis : et in hoc casu verum est aenigma Samsonis, Judic. xiv, 14: De comedente exivit cibus : quia dum pauper pascitur et cibatur, cibus per gratiam exit ab ipso, et cibat pascentem. Scientia dum docet immaculate conversari in medio nationis prava et perversa, reficit intus gaudio dum malis prodest, et non maculatur ab illis. Psal. cxvii, 1: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. De refectione dicitur, Proverb. xv, 15: Secura mens quasi juge convivium. Timor autem Domini in conspiratione displicentiae mali, magnam affert refectionem : et iste est panis doloris : quia semper reficit in hoc quod dolet de malis. Psal. cxvii, 2: Surgite
<--- Page Split --->
postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Vel, septem panes sunt septem gratiae sacramentales, dum gratia baptismi reficit contra originalem injustitiam. Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Lotio enim aquae per tinctionem corporis de baptismo transit, et refectio gratiarum intus per totum tempus invenitur. Confirmatio autem contra fomitis incendium reficiendo confortat, ut confirmatus intrepide. Christum confiteatur corde, ore, et opere. Psal. cni, 15 : Panis cor hominis confirmat. Penitentia autem maculas actuales purgat, et defectum restituit. III Reg. xix, 6 : Respexit Elias, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae, quo fugiens Jezabel impiam refectus evasit. Eucharistia autem deperditum in spiritualibus propria refectione reparat et restituit. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ordo autem in potestate divina reficit, ut etiam divinos actus facere possimus in omnium spiritualium dispensatione : et iste est panis filiorum Dei, qui comedunt ad Dei mensam. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine : et populus meus bonis meis adimplebitur. Luc. xiv, 15 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Isti enim ministri Dei in regno decoris cum Deo sedent ad mensam. Luc. xvii, 29 et 30 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Extrema vero unctio reficit transeuntem ad corporis et animæ refectionem. Isa. xxi, 14 et 15 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prelii. Gladius enim peccati reliquias reliquit, contra quas reficit unctio : gladius imminens, infirmitas est corporis : arcus au-
tem, qui extenditur de longe feriens, rèliquiæ fomitis ex prima transgressione. Ab omnibus enim his confugit homo ad refectionem gratiae, quæ datur in Extrema unctione. Matrimonialis autem gratia reficit, dum concupiscentiam fluentem in præceps recipit, et unionem castam et fæcundam spiritus creati cum increato ostendit : sic enim dicitur de muliere bona, Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, hoc est, matrimoniales utilitates : et panem otiosa non comedit. Quia refectionem in omnibus talibus gratiis habuit, et non otiose ad libidinem matrimonium suscepit. Istos omnes panes secum habent discipuli Domini, qui vere discipuli Domini sunt et ministri, quos super familiam suam constituit.
Adhuc, septem habent panes, quibus turbas reficiant. Septem enim sunt in verbo Dei, quibus pascere tenentur, et facultatem unde pascant semper secum habere. Primum quidem est, quod verbum Dei illuminativum est ad fidei vehitatem : secundum autem est, quod est ædificativum ad omnem spei promissionem : tertium est, quod est ignitivum ad divinae bonitatis charitatem : quartum autem est, quod divinam in se habet potestatem : quintum autem, quod perfectam confert libertatem : sextum autem, quod ad omnem injustitiam semper habet contrarietatem : septimum et ultimum est, quod contra omnem vincit falsitatem.
De primo dicitur in Psalmo cxvii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quia ad credenda, et facienda, et appetenda quae Deo placent, verbum Dei est illuminationem præbens. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis. Animæquior esto, populus Dei, etc.
De secundo dicitur in Psalmo cxviii, 49 et 50 : Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Hæc me consolata est in humilitate mea. Firmitas enim verbi quo promisit, stabilit spem
<--- Page Split --->
hominis : quia verbum Dei numquam excidit. Ad Hebr. vi, 18 et 19 : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Psal. cxviii, 114 : Adjutor et susceptor meus es tu : et in verbum tuum supersperavi.
De tertio dicitur in Psalmo cxvii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud. Jerem. xx, 20 : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis : et defeci, ferre non sustinens.
De quarto dicitur in Psalmo cxl, 6 : Audient verba mea quoniam potuerunt. Hoc est, perfectam potestatem habuerunt, ut veniant semper ad effectum. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Unde, Matth. vii, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens.
De quinto, Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberavit vos. Ad Galat. iv, 31 : Non sumus ancille filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit. Liberat autem, per formam et imaginem verbi sui nos formando.
De sexto dicitur, Matth. v, 25 : Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo. Ubi dicit Glossa, quod adversarius noster, verbum Dei est. Job, vii, 20 : Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
De septimo dicitur, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Hinc est quod ad Ephes. vi, 17, dicitur quod accipiamus gladium spiritus, quod est verbum Dei. II Machab. xv, 16 : Accipe sanctum
gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel.
Per istos septem effectus dum verbum Dei in nobis fuerit, nos intus reficit et confortat : et ideo panis vocatur quo turbæ a Christi successoribus sunt cibandæ. De pane quidem veritatis dicitur, Exod. xii, 15 : Septem diebus azyma comedetis. Et, Levit. n, 11 : Omnis oblatio, scilicet panis, absque fermento fiet, quia veritas fidei sincera debet esse, et fermento hæreticae pravitatis non admista.
De pane autem qui ex spe confortat dicitur, Levit. viii, 31 : Panes consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praeepit mihi Dominus. Panes enim spei (quia ex meritis in conscientia repositis surgit spes) edunt in loco sancto, qui ex tali spe propter conscientiam meritorum reficiuntur.
Panis autem charitatis, Josue, ix, 12 : En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus. Quando enim aliquis sua relinquit, ut ad populum Dei veniat, oportet accipere refectionem verbi igniti, quae per calidum panem designatur. Ibi est panis calidus, qui proponitur ante conspectum Domini 1.
Panis autem potestatem perfectam dans est, de quo dicitur in Psalmo ciii, 15 : Panis cor hominis confirmet. Hoc pane confortatus est Paulus, ut contra omnes posset in verbi Dei potestate. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est.
Panis autem conferens libertatem, est panis filiorum, qui liberi sunt. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Et iste est panis, quem de simila Abraham paravit Angelis, cum repromissionem Isaac in futuro per liberam acciperet. Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sata simile commisce, et fac subcinericios panes : quia libertatem, quam ex verbo Dei habemus,
<--- Page Split --->
sub tegmento hujus cinericiae humilitatis occultamus.
Sextus autem panis, qui reficit ex hoc quod injustitiæ nostrae adversatur, est quidem panis sed non desiderabilis. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi, quia desideriis non obedivi : sed refectus sum duro sermone Domini adversante mihi.
Panis vincens falsitatem et in hoc reficiens, est panis verbi per disputationem elicitus, qui conterit omnem falsitatis et mendacii panem. Isa. xxx, 23 : Et panis frugum terra erit uberrimus et pinguis. Dulcissima enim veritas, et pinguis, ad delectationem a patribus per disputationem est elicita, omnem panem mendacii destruens et elidens : de quo pane mendacii dicitur, Proverb. xx, 17 : Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo. Quia primo mendacium haereticae pravitatis suave est homini decepto, sed cum in judicio calculo veritatis arguitur, tunc convertitur in amaritudinem.
rumdem munerum in communitatem et utilitatem turbarum distributionem, et per pisciculos paucos, panum dulcoramentum.
In primo horum dicuntur quatuor : munerum Dei acceptatio, munerum Dei per quantitatem determinatio, gratiarum de muneribus perceptis actio, et ad communicandum fractio.
Dicit igitur : « Et accipiens, » hoc est, Dei munus acceptans : quia omne quod dat Deus, acceptandum est. Isa. lvi, 7 : Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo. Ibi habent Septuaginta : « Munera tua accepta erunt super altare meum. » Hoc autem altare ipsa divinitate sanctificatum, manus Christi est. Super hoc altare omnia dona oblata, Deo sunt accepta et grata : et in tali acceptatione quidquid nobis offertur, primo Deo debet esse oblatum, et nobis acceptum. Ad Philip. iv, 18 : Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
« Et præcepit turbæ, »
Per Apostolos ordinantes eos per contubernia, « discumbere super terram, » quae corpus designat, et subjici debet. Sapient. ix, 13 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sic ergo instructi sunt Apostoli.
« Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent : et apposuerunt turbæ. »
Tangit ea quæ faciunt ad miraculi perfectionem dupliciter : ex parte Christi facientis, et ex parte turbæ comedentis.
« Septem panes. » Ecce munerum Dei per quantitatem determinatio. Et sunt quidem pauca numero, sed cum benedictione Dei sunt et sufficientia, et abundantia : et ideo potius in benedictione Dei quam in muneribus est sperandum. Unde in Psalmo cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, supple, ad benedicendum : et imples omne animal benedictione. Hoc etiam testatur veritatis inimicus, Job, 1, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra. Quia quamvis parva sunt quæ ad manus habemus, hæc tamen Dei benedictione crescunt in abundantias.
« Gratias agens. » Ecce gratiarum actio de muneribus a Deo acceptis. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
Ex parte quidem Christi facientis tangit quatuor : acceptionem Dei munerum, collationem eorumdem in dispensationem discipulorum, et per Apostolos eo-
« Fregit. »
Ecce ad communicandum Dei dona
<--- Page Split --->
fractio, ut in multos dividi possint. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. Et hoc modo non fit, quia modo unus solus totum in se colligere conatur, quod in omnes indigentes a Christo frangitur. Isa. lxvii, 7 : Frange esurienti panem tuum. Thren. iv, 4 : Parvuli, id est, humiles pauperes, petierunt panem, et non erat qui frangeret eis : quia nostri temporis sacerdotes, et abbates, et caeteri religiosi totum ad se recolligunt, ut integrum recipiant, quod a Christo in multos est fractum.
« Et dabat discipulis suis, » non ut sibi retinerent, sed « ut apponerent, » scilicet turbis. Et tangitur commissio munerum Dei in dispensationem discipulorum : omnia enim quae committuntur Apostolis, dispensanda turbis committuntur. Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. IV Reg. iv, 41, dixit Eliseus filiis prophetarum : Infunde turbæ, ut qomedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. Propter turbas enim et augentur dona Dei, et dulcorantur ut sapiant et placeant. Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
« Et appouserunt turbæ. »
Appositio notat quod unicuique sibi competens collatum est : quia non est appositum per appropinquationem partis ad eum cui confertur, nisi unicuique quod sibi competit tribuatur. Hinc est quod, Matth. xx, 14, dicitur : Tolle quod tuum est, et vade. Tuum enim est, quod tibi secundum capacitatem et usum vitæ proportionatur : et ideo non apponitur parvulo, quod competit perfecto : nec competit rustico, quod clerico est proportionatum : nec militi expedit, quod artifici est debitum. Matth. xxv, 13 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem.
« Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. »
Tangit hic panis dulcoramentum : pisecs enim dulces sunt : pisciculi autem humiles, humilium dulces consolationes : pauci vero ideo, quia raro et raptim per breve tempus in hac vita datur consolatio divina. Talis autem consolatio numquam debet Christi desse discipulis, quin verbum consolationis semper sit in ore eorum : non enim semper donare debent in terrore et timore. Unde, Exod. xvi, 31, Manna quod pluit Dominus, saporem habuit panis oleati : ut cum refectione etiam haberet saporis dulcoramentum. Similiter, Levit. ii, 4, vi, 15, et xxiv, 5, ubi Dominus panes offerri præcepit, semper adjungit lagana oleo lita. Lagana autem panes frixi sunt in oleo, ut refectionis habeant dulcoramentum. Et quia panes, et virtutes, et dona, et gratias sacramentales, et verbi Dei effectus esse diximus, ideo cum consolatione dulcedinis omnia ista sunt miscenda : unde, Apostolus ad Hebr. xiii, 22 : Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpæucis scripsi vobis. Quia solatii verbum est, quod cum consolatione est propositum. Eceli. vi, 5 : Verbum dulce multiplicat amicos. Ezechiel. xxxiv, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersæ sunt oves meæ. De Aser autem (qui beatus interpretatur) dicitur, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
« Et ipsos » scilicet pisciculos, « benedixit, » ut sicut dictum est, et multiplicarentur ad sufficientiam, et dulcorarentur ad saporem. Sapient. xvi, 20 : Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
« Et jussit apponi : » quia non per se dulcia ministrantur discipulis, sed pro subditis sibi commissis : unde, IV Reg. iv, 41, cum etiam amaritudo mortis esset in olla, tamen hanc ipsam Eliseus in dulcedinem convertit, ne turba fidelium
<--- Page Split --->
amaritudine diffideret. Et hoc fit quando Prælatus in dulcedine verbi, et conversationis, et affabilitatis, subjectis verbum saltis proponit. Eccli. xlix, 2 : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. Psal. cni, 15 : Vinum lætificat cor hominis. Et ideo significat lætificantia subjectos.
« Et mandu ca verunt, et saturati sunt : et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia : et dimisit eos. »
Tangit perfectionem miraculi ex parte turbæ comedentis. Tanguntur autem quinque : comedentium generalitas, quia nulli abstinebant : comedentium saturitas, quia nulli inanes et famelici remanebant : super excrescentis quantitatis quantitas, quam in alios pauperes Apostoli relevabant : comedentium numerosa quantitas, quæ virtutem divinæ benedictionis ostendebat : et saturatorum dimissio, quæ Domini benignitatem significabat.
Dicit igitur : « Et manducaverunt, » refectionem accipientes internam, « et saturati sunt : » quod de phantastica refectione non fieret. Proverb. xiii, 25 : Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo.
« Et sustulerunt, » Apostoli et discipuli, « quod superaverat, » per excrescentiam, « de fragmentis, septem sportas, » quia communicata gratia in alios, ipsa gratia crescit in communicante. II ad Corinth. ix, 10 et 11 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit
inerementa frugum justitiae vestrae : ut in omnibus locupletati, abundetis in omnem simplicitatem. Proverb. iii, 9 et 10 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei : et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
Septem enim sportæ significant id quod universaliter excrescit de gratiis Dei proximo communicatis : quia tot sunt sportæ, quot sunt panes : quia de unoquoque pane mystici intellectus superexcrescunt : unde, Daniel. xii, 4 : Plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. Vel, septem sportæ, quæ sunt vasa munda, in quibus portantur panes, sunt impletiones septem petitionum, quæ in Dominica oratione continentur : quæ omnes, communicata gratia Dei, ad proximum superimplentur. Hoc est quod sub alia metaphora, Genes. xli, 5, dicitur : Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ. Culmus enim ille, in quo omnium petitionum nostrarum pullulat ubertas, misericordia est communicationis eorum, quæ nobis a Domino commissa sunt in pauperes. Sic fit, quia Joel, ii, 24, dicitur : Implebuntur arææ frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo.
« Erant autem qui manducaverant. »
Ecce comedentium numerosa quantitas. « Quasi quatuor millia. » Quaternarius vel ad mundi plagas refertur, a quibus veniunt qui a Deo saturantur. Isa. xl.ii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabote. Dicam Aquiloni : Da, et Austro : Noli prohibere. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum. Millenarius autem refertur ad perfectionem praemiorum : quadratur enim millenarius in longum, latum, et profundum, ex denario, quia
<--- Page Split --->
decies decem decies sunt mille : et haec quadratura est quando praemium respondet capacitati naturae, et capacitati meriti, et capacitati spei, et capacitati largitatis divinae quae satisfacit charitati. Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Vel forte quatuor, ad quatuor referuntur passiones, quae sunt timor, spes, tristitia, et gaudium : omne enim quod timetur, elongabitur : et omne quod speratur, habebitur : et omne contristans, vincentur : et omne quod gaudium facit, exuberanter dabitur nobis. Vel, quatuor referuntur ad ea quae generaliter sunt in omni eo quod recte fit. Hoc enim ad rationem est electum, hoc est, operanti debitum : hoc in opere habet modum, et hoc ipsum contra impedientia est virtuosum et strenuum : et omne tale ad millenarium est perfectum, sicut diximus, ad naturam, et meritum, et spem, et largitatis divinae excessum relatum.
« Et dimisit eos. »
Ecce demonstratio divinae benignitatis. Dimittit enim in pace sine improperatione eos quos pavit. Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
« Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Et exierunt Pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cœlo, tentantes eum. »
Hic de miraculo facto contra inertiam (quam ex defectu boni inducit peccatum) plenam inducit instructionem.
Dividitur autem haec pars in duas particulas : in quarum prima corripitur mala doctrina Pharisæorum, et perversorum : et in secunda, in bona doctrina discipuli
informantur ibi, y. 13 : « Et dimittens eos, ascendit iterum etc. »
In priori autem harum tria dicuntur : primo enim occasionem a loco accipiunt perversi cum Domino conquirendi : in secunda, ponitur inquirentium perversa intentio doctrinam Christi pervertendi : in tertia, redargutio Domini ponitur contra istos, ne facultatem accipiant malignandi.
Dicit igitur : « Et statim, » dimissa turba, « ascendii navim » ut a littore remotus, doctrina vacaret discipulorum.
« Cum discipulis suis. » Hoc est significatum, Genes. vi, 7, ubi solus Noe cum sua familia intravit in arcam, dimissis omnibus in diluvio submersionis.
« Et venit in partes Dalmanutha, » Ha partes sunt juxta Genesareth, qua Math. xv, 39, fines Magedam vocantur. Et sunt partes idem locus, quia etiam plerique codices in hoc loco habent Magedan. Interpretatur autem Magedan poma, vel hortus : quia (ad litteram) in locis hortorum poma et fructus ferentium applicuerunt : ibi enim propter loci amcinitatem, quia interlucentes horti fuerunt, et propter umbrositatem, quia fervor radii solaris ibi non accessit, et quia solitarius locus fuit, Christus cum suis libenter conversabatur. Talia enim loca et a tumultu sunt sequestrata, et animos hominum elevant ad sapientiae divinae contemplationem, propter loci solitudinem. Vocatur autem Dalmanutha, hoc est, paupertas requiescens superius : quia in talibus hortis pauperes rusticani, de pomis hortorum viventes, requieverunt : et ad illos instruendos semper declinavit Dominus.
De primo dicit, Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus, fons signatus. Cantic. vim, 13 : Quæ habitas in hortis, amici auscultant.
De secundo dicit, Matth. xi, 5, et Luc. vii, 22 : Pauperes evangelizantur. Eccli. vii, 16 : Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.
<--- Page Split --->
Quod autem in talibus locis doctrina sit conveniens sapientiae, dicitur, Eccli. xxvii, 7 : Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis, supple, ostendit. Hac igitur de causa ad talem locum Dominus, post turbarum tumultum, declinavit.
« Et exierunt Pharisæi, »
Scientes quia in talibus locis quiescens cum discipulis frequenter inveniretur : unde, Joan. xvii, 1 et 2 : Egressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc. Ita et isti loca talia observabant, ubi eum tentarent. Exisse autem dicuntur de vicinis villis, et civitatibus in quibus convenientes de malitia suae tentationis tractabant.
Exeuntes ergo sic ad eum, « caperunt conquirere cum eo » de diversis, ut caperent cum in sermone. Quia erant de talibus de quibus dicitur, II ad Timothy. III, 7 : Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quia non quaerunt ad hoc ut inveniant, sed potius ut tentent et accusent. Eccli. I, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
« Quærentes ab illo signum de cælo. » Non invenientes enim causam contradicionis in sapientia, nitebantur infirmitatem invenire in potentia, ut sic coram populo derisibilem facerent, qui se Filium Dei diceret, et nullum de cœlo suæ divinitatis demonstraret signum. Signum autem de cœlo dicebant, sicut quod vel ignem de cœlo ejiceret, sicut
Elias, IV Reg. 1, 10. Vel solem et lunam stare faceret, sicut fecit Josue 1. Vel solem retrocedere faceret, sicut fecit Isaias 2. Quasi parva quaedam essent quæ fecit de terra, in curatione infirmorum : et quæ fecit de abysso, in suscitatione mortuorum : et quæ fecit de mari, in sedatione tempestatum : et quæ fecit de aere, in quietatione ventorum. Non tamen hæc ideo petunt, quod illa si faceret non calumniarentur : sed potius ideo, quia si non faceret, infirmitatem suam coram populo prædicarent. Videbantur autem in petitione inniti verbis Isaïæ, vii, 11, qui regi Israel hoc offerebat petendum, dicens : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Joel, n, 30, et Act. ii, 19 : Dabo prodigia in cœlo sursum, et signa in terra deorsum. Et est sensus, ac si dicant : Si de cœlo venisti, proba in hoc quod signa de cœlo ostendas : quia, patres nostri sæpe talia signa demonstraverunt.
Dicebant autem hoc, « tentantes eum, » ut de inani gloria notabilem facerent, vel infirmum, coram populo demonstrarent. Filios autem se diaboli ostenderunt, qui simile aliquid attentavit contra Dominum, Matth. iv, 16 : Si Filius Dei es, milte te deorsum. Cui respondit Dominus illud Deuter. vi, 16, quod his etiam responderi potest : Non tentabis Dominum Deum tuum. Matth. xxi, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ ?
« Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. »
Tangitur hic correptio. Et dicuntur tria : gemitus compassionis perversorum, demonstratio indignitatis signum
<--- Page Split --->
quaerentium, et negatio cum confirmatione peritorum.
Dicit igitur : « Et ingemiscens spiritu; » pro compassione perversorum. Cantic. ii, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Quia turtur gemit pro canto. Psal. lxxvii, 11 : Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Joan. xi, 38 : Jesus fremens in semetipso venit ad monumentum.
« Ait, » ostendens petentium signum indignitatem : « Quid generatio ista signum quaerit ? » Signum enim quamvis exhibeatur infidelibus, quia per hoc ad fidem trahuntur, I ad Corinth. xiv, 22 : Linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus, tamen signum non fit nisi in fide et devotione Ecclesiæ : quamvis ab his aliquando fiat qui fidem non habent formatam, sed informatam : et ideo dicit Augustinus quod « signum impetratur in fide, et devotione Ecclesiæ. » Hi autem non sunt digni quibus signum exhibeatur. Matth. vi, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quia isti per signa non attraherentur, qui venerant ad tentandum. Adhuc autem isti pœnitentiæ locum petere deberent : et se indignos reputare ad signa videnda. Oratio Manassæ, circa medium : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem caeli, præ multitudine iniquitatum mearum. Luc. xvii, 13 : Nobelat oculos ad calum levare.
« Amen dico vobis. »
Confirmatio est de negatione signi. « Si (alias, non) dabitur generationi isti signum. » Juramentum est exsecrationis, ac si dicat : Si dabitur, etc., non credetur mihi. Unde Glossa dicit : « Non dabitur generationi isti, quæ viperea est, et adulterina. » Viperea, quia lacerat veneno detractionis omne quod videt. Luc. ii, 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? Adulterina autem, quia etiam signa quæ
videt, Deo vero animæ sponso non attribuit, sed Beelzebub. Matth. xi, 39, et Luc. xi, 29 : Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei.
« Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi. »
Secunda pars in qua dimissis indignis, instruit dignos de miraculo facto. Habet autem tres paragraphos : in quorum primo a negotio sumit instructionis occasionem : in secundo, ponit instructionem : in tertio, male intellectæ instructionis ponit interpretationem.
In primo horum dicit tria : indignorum dimissionem, cum dignis ad locum alium navigationem, et negotium a quo instruendi accipit occasionem.
Dicit igitur : « Et dimittens eos, » Pharisæos sicut indignos. Osee, iv, 17 et 18 : Dimitte eum, separatum est convivium eorum. Non enim spiritualis epuli debent esse convivæ, qui indigni sunt, et tentantes veniunt.
« Ascendit iterum navim, » ad aliam ripam transiens. Et hoc est : « Et abiit, » ipse et discipuli, « trans fretum » Genesareth, ubi tentantes non fuerunt. Habacuc, iii, 13 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Equi sunt Apostoli Dominum circumportantes : lutum autem tenax mundi concupiscentia, qui tales equos tenere non potuit. Isa. li, 10 : Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati.
« Et obliti sunt, etc. »
Ecce negotium unde sumitur instruendi occasio. « Et obliti sunt, » ut homines. Dicit autem Augustinus : « Nullius « rei oblivisci, sed omnium habere me-
<--- Page Split --->
« moriam, non hominis naturae est, sed « divinae. » Tamen haec oblivio a divina fuit dispensatione. Psal. LIV, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enuriet.
et sermo eorum ut cancer serpit. Talibus enim fermentis sana doctrina corrumpitur et Apostolica.
« Sumere panes. » Sicut enim dicit, Glossa, « Qui secum habent panem vitae Christum : cujus qui reficiuntur amore, minus curant de terreno pane. »
« Et nisi unum panem, » quem casu aliquis puerorum sumpserat, « non habebant secum in navi, » qui tamen ad tot hominum refectionem non sufficiebat. Sportas enim quas intulerant, in cibos pauperum erogaverant.
« Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : Quia panes non habemus. »
Hic male intellectae instructionis ponit interpretationem. Et habet duas particulas : in quarum prima ponit malum intellectum, propter quem necessaria est interpretation : in secunda autem, interpretationem, quae est mali intellectus correctio.
« Et praecipiebat eis, dicens : Videte et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. »
Ecce hic ponitur instructio, scilicet, cautelae praeceptio.
« Videte, » per intellectus discretionem, « et cavete, » per fidei puritatem, « a fermento, » hoc est, corruptione. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio.
« Pharisæorum. » Glossa, hoc est, legem Dei traditionibus hominum postponere : vel verbis prædicare, factis impugnare : Dominum tentare, doctrinae ejus vel operibus non credere. Hæc enim fuit corruptio Pharisæorum, Osee, vii, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
Dicit ergo : « Et cogitabant ad alterutrum, » occulte sibi invicem significantes, et « dicentes, » sub silentio : « Quia panes non habemus. » Putabant enim quod hoc ideo Dominus diceret, quia veniens trans mare Galilææ, ubi erat potestas Herodis, et ubi multi Pha-, risæi habitaverunt, nollet ab ipsis accipere refectionem : et ideo ad refectionem Domini et suorum necessario erant panes secum accipiendi : non advertentes, quia his qui cum Domino in domo sua sunt, nihil deesse poterit. Psal. xxxiii, 10 et 11 : Timete Daminum omnes sancti ejus : quoniam non est inopia timentibus eum. Divites egerunt et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Et ad hunc sensum perversum intellectum eorum corrigit Dominus.
Et hoc est quod subdit :
« Et fermento, » hoc est, corruptione, « Herodis : » cujus fermentum, ut dicit Glossa, est incestus, adulterium, homicidium, temeritas jurandi, et simulatio religionis. I ad Corinth. v, 6 : Modicum fermentum totum massam corrumpit. Fermentum enim spiritualem habet calorem in tota conspersione vapobrialiter diffusa. Et sic facit pravitas hæretica, quae totam corrumpit doctrinam et vitam Christianam. Et ideo diligenter est excludenda. II ad Timoth. ii, 16 et 17 : Multum proficiunt ad impietatem :
« Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis quia panes non habetis ? Nondum cognoscitis nec intelligitis ? Adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
Oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis, nec recordamini ?
Quando quinque panes fregi in quinque millia, quot cophinos frag-
<--- Page Split --->
mentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ? »
Dicuntur autem hic tria, scilicet, divina potestatis judicium, redargutio divinam potestatem ex operibus non intelligentium, et illuminationis ad intelligendum beneficium.
Dicit ergo : « Quo cognitio, » per deitatis potentiam nullo nuntiante. Eccli. xxni, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem :... intuentes in absconditas partes.
« Ait illis Jesus, » corrigens errorem intellectus eorum : « Quid cogitatis ? » Objurgatio est : et est quadruplex : prima, de perverso intellectu sermonis. « Quid » hoc est, quare « cogitatis,» conferendo in cordibus vestris, « quia panes, » materiales, « non habetis, » vobiscum. Matth. vi, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
dicens : « Nec intelligitis. » Psal. lxxxii, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.
« Adhuc cæcatum habetis cor vestrum ? » Tertia est objurgatio de defectu illuminationis interioris, quae et divina illuminare poterat si habita fuisset : dicitur enim cæcum cor quod divina de super immissa caret illuminatione. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus. II ad Corinth. iii, 15 : Velamen positum est super cor eorum.
« Oculos habentes. »
Quarta objurgatio de defectu ordinis sensuum ad ratione^, ex quo contingit quod fides ex auditu non accipitur. Et hoc est quod dicit : « Oculos habentes, » cum visus sit sensus disciplinalis, quando ad rationem visus ordinatur, « non videtis, » per rationem visa discernentes ? « Et aures habentes, » cum auditus etiam sit sensus disciplinalis, « non auditis, » auditu interiori discernente de acceptis per auditum ? Isa.vi, 10 : Aures ejus aggravat, et oculos ejus claude. Psal. cxiii, 5 et 6 : Oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient.
« Nondum cognoscitis ? » Secunda objurgatio de defectu interioris cognitionis, quae haberi de facili poterat ex justitiae signis. Est autem cognitio accepta ex sensibilibus experimentalis scientia, quam discipuli de facili habere potuissent : et ideo objurgationem accipiunt, quia saltem hanc non habent : unde, Luc. xxiv, 25 : O stulti et tardi corde ad credendum ! Intellectus autem vocatur hic, quando ex cognitione experimentali intus in corde legitur, quod non nisi a divina potestate tale procedit opus : et quia etiam hunc intellectum de facili habere poterant : propterea de defectu hujus intellectus, et Apostolos Dominus objurgat,
« Nec recordamini ? »
Hic excitat ad illuminationis beneficium, per duo miracula panum quae fecit. « Nec recordamini, » corde, et memoria praeterita revocante ad cordis oculos, « quando quinque panes fregi, » distributos « in quinque millia » saturanda, exceptis mulieribus et parvulis : « quot cophinos plenos, » qui magna sunt vasa capacitatis, « fragmentorum sustulistis, » in alios pauperes erogandos ! ?
« Dicunt ei, » discipuli Domino veritatem confitentes : « Duodecim, » secundum numerum Apostolorum : in quo os-
<--- Page Split --->
tenditur quod omnibus sufficientiam Deus ministrabit suis.
« Quando et septem panes, »
In secundo miraculo 1, « in quatuor millia » fregi distribuendo, « quot sportas, » vasa minoris capacitatis, tamen capientia ultra sufficientiam hominis, « fragmentorum tulistis ? » A discipulis quaerit, ut confitentes veritatem, magis sint in recordatione miraculi.
« Dicunt ei, » discipuli Domino : « Septem : » in quo notatur abundantia donorum Domini.
« Et dicebat eis, »
Occasionem'sumens ex verbis eorum : « Quomodo nondum, » tot signis visis, tot eruditionibus auditis, tot exemplis ostensis, « intelligitis ? » Ac si dicat : Hoc mirum est de vobis. Matth. xvi, 11 et 12 : Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum ? Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum.
Sic ergo terminata est pars, quæ est de miraculi hujus illuminatione.
« Et veniunt Bethsaïdam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. »
Hic inducitur miraculum ordinatum contra defectum relictum ex peccato, qui est cordis obscuratio.
Dividitur autem in partes duas : in quarum prima potentiam Leonis manifestat in miraculo : sed quia ostensa potestate non satis adhuc intelligitur, ideo in secunda parte adjungit doctrinam per quam explanatur, ibi, 7.27 : « Et
egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella. »
Historia autem miraculi dividitur in tres partes : in quarum prima ponitur impetrantium miraculum devotio : in secunda, miraculi perfectio : et in tertia, humilitatis contra elationem, quæ ex magnalibus surgere consuevit, ponitur instructio.
In prima harum tria dicuntur, scilicet, loci opportunitas, eorum qui cæcum adduxerunt dignitas, et intercessionis simplicitas.
Dicit ergo : « Et veniunt Bethsaïdam, » quæ est civitas supra mare Galilææ : unde fuerunt Andreas, et Petrus, et Philippus, et Nathanael frater suus. Et ideo ad honorem talis loci congruum fuit ibi fieri miraculum. Adhuc autem quia Bethsaïda domus venationis interpretatur, et ideo de venatione sua benedictus a Deo Filius, aliquem gustum summo Patri Deo ut offerret, competens fuit. Jerem. xvi, 16 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos. Genes. xxvn, 4 : Affer mihi de venatione tua, ut comedam : et benedicat tibi anima mea.
«Et adducunt ei,» hac digni adductione, quia noti fuerunt, Apostolorum compatriotæ existentes, « cæcum, » qui convenienter ducitur ad illuminatorem. Joan. ix, 5 : Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Item, ibidem, ix, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant. Ductio autem istorum devotionem et fidem eorum designat, per quæ digni sunt impetrare quod petunt. Matth. xxi, 2 : Solvite, et adducite mihi.
« Et rogabant eum, » Ecce intercessionis simplicitas. Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
« Ut illum tangeret, » firmiter credentes quod ad tactum suæ manus, deitas unita manui salutem operaretur. Job,
<--- Page Split --->
v, 18 : Percutit, et manus ejus sanabunt. Sicut autem tangi petebant extra, ita tangi per compunctionem petebant intra, scientes quod nisi peccatum intus solvatur, infirmitas extra non curatur. Et hoc est quod dicit Interlinearis : « Tangitur, qui compungitur. » Psal. cxlii, 5 : Tange montes, hoc est, superbos, et fumigabunt.
congruit operationes : quae diversae operationes non congruunt nisi intellectui moventi, qui est oculus interior : et ideo ut significet quod causa ab interiori incipit, organum interioris apprehendit. Unde Glossa dicit quod manum apprehendit, ut ad bonum opus confortet. Matth. vn, 3 : Extendens Jesus manum tetigit eum.
« Eduxit eum extra vicum. »
« Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. »
Hic tangitur miraculi perfectio. Est autem hic duplex perfectio : una significationis, quae est difficultas purgationis feliiquarum peccati : et altera significans perfectionem potentiae medici.
Prima est duplex : scilicet, ex parte medici, cujus potentia potest super morbum : altera ex parte morbi, cujus difficilis est cura ex parte infirmi.
Dicit igitur in primo quatuor : quorum primum est de conjunctione infirmi ad medicum, cum dicit : « Et apprehensa manu cæci, » hoc est, potentia operativa cæci : ut intus potentia operativa obicem operatrici gratiae non poneret. Ideo eam manus gratiae apprehendebat et tenebat. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Manus enim hæc est quæ formavit in creatione, sed nunc apprehendit ne a reformatione excideret, sicut exciderat a formatione. Job, x, 8 : Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?
Si autem quaeritur quare manum apprehendit cum oculos sanare debuerit, dicemus quod manus, ut dicit Philosophus, instrumentum, et organum est intellectus : et est organum, quod in diversas
Secundum, est, remotio impedimenti curationis : quia in vico in tumultu occasionis peccatorum, non potest curari. In his enim vicis et plateis, hoc est, viis strictis, et latis concupiscentiæ sponsa non invenit Deum 1. Isa. xlii, 8 : Educ foras populum cæcum. Genes. xix, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte, scilicet extra homines peccatores, salvum te fac.
« Et exspuens in oculos ejus. »
Tertium est, quod est applicatio saporis sapientiæ divinæ : quia saliva, et a capite descendit, et salis habet saporem : et significat donum sapientiæ, quod a capite Christi Dei descendit, et sapore suo gustum peccati tollit, quod velamen oculis interius obduxit : unde, Joan. ix, 11 : Lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. Unde Glossa : « Exspuens ut videat per flatum Spiritus sancti voluntatem Dei. »
« Et impositis manibus suis. »
Quartum est, quod significat applicationem exempli exterioris, quod in humanitate ostendit : quia hæc etiam lux fuit ad illuminandum. Joan. vn, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Unde etiam Apostolis exemplum Domini sequentibus dicitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant ope-
<--- Page Split --->
ra vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.
His quatuor adhibitis : intus, adjutorio gratiae, et applicatione sapientiae : et extra, remotione impedimenti, et adhibitione exempli, « interrogavit eum si quid videret : » non quod ignorans interrogat, sed docens quod defectus interior (qui est ex peccato) non curatur sine nostro consensu, et voluntate : quia dicitur, Sapient. 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis, hoc est, quod adhuc subjectum vult esse peccatis. Interrogat ergo ut consensum in curam eliciat, non ut hoc quod nescivit addiscat.
24
« Et adspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. »
Tangit hic inceptionem curae ex parte infirmi, quae difficultatem significat recessus reliquiarum (alias, de reliquiis) peccati.
Unde dicit quod « adspiciens, » hoc est, jam adspicere incipiens, « ait, » significans sibi aliquid de lumine gratiae apparere. Daniel. vii, 7 : Adspiciebam in visione noctis, hoc est, visu adhuc permisto tenebris.
« Video, » visu gratiae, « homines » rationales, quos ante rationales videre non curavi, « velut arbores, » quia coadunatum visum non habuit : et ex humore infirmum visum habuit. Talibus enim brevia longa : et parva, magna videntur.
« Ambulantes, » quia etiam stantia talibus moveri videntur : sicut omnibus per experimentum patet, qui infirmum habent visum ex humore defluente in pupillam. Significant spiritualiter, quod quamdiu aliquis humorem concupiscentiae habet ferventem ad oculum cordis, ordinatum visum intellectus habere non poterit. Et hoc ideo fuit, quia longa caecitate obtenebratus fuit : et
ideo ex parte sui lumen cito redire non potuit. Psal. xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
« Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre et restitutus est, ita ut clare videret omnia.
Tangit potentiam Leonis de tribu Juda super caecitatem ab inimico luminis procuratam, dicens : « Herum imposuit manus super oculos ejus. » Haec autem iterata manus impositio significat potentiam gratiae redimentis, quae per Christum facta est : illa enim omnem extersit a nobis caecitatem. Joan. 1, 4 et 5 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed potius ipsa lux tenebras omnes dissipavit : et hoc est quod dicit : « Et cœpit videre » clare, « et restitutus est » sanitati, « ita ut clare videret, » hoc est, distincte et discrete, « omnia » visibilia. Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte : quia in dormitatione oculi obtenebrantur. Psal. cxvii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
« Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris. »
Hic incipit doctrina cautelae. Et dicuntur duo, scilicet, custodia sui, et custodia humilitatis.
Custodia sui adhuc dupliciter : custodiae discussio importatur per hoc quod dicit : « Et misit illum in domum suam, » ut familiam propriae domus discuteret : ne in ea peccati occasionem haberet. Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas
<--- Page Split --->
domus suæ, et panem otiosa non comedit. Ĝenes. xvii, 19 : Scio quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ, scilicet quod timeat me.
« Dicens : Vade in domum tuam. » Custodia tuiipsius. Sapient. vii, 16 : Intrans in dòmum meam, conquiescam cum sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius.
« Et si in vicum introieris. » Præceptum est cautelæ. In vicum autem intrare, est cum mundanis, et peccatoribus conversari, in medio pravæ et perversæ nationis : ad quos vir sanctus intrat, ut eos convertat. II Petr. ii, 8 : Adspectu enim et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
« Nemini dixeris, » ad jactantiam vanitatis. Tamen dicere poterat et debuit ad prædicationem divinæ laudis. Psal. xxxvii, 2 et 10 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me... Obmutui, et non aperui os meum.
Hæc est igitur sententia de intentione historiae hujus miraculi, contra defectum peccati inductum.
doctrinam, quam consequenter hic ponit post miraculum. Duo autem sunt documenta : ostendit enim primo quod hæc potestas fundat Ecclesiam : et secundo, ostendit quod hæc potestas æterna confert gloriam, ibi, y. 39 : « Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, etc. »
Adhuc autem prior dividitur in partes tres : in quarum prima ostendit quod ista divina potestate fundatur Ecclesia : in secunda, ostendit quod ista divina potestas infirmitate Passionis perficitur in gratia, ibi, y. 31 : « Et cæpit docere eos quoniam oportet Filium hominis, etc. » In tertia autem fundatos in gratia monet ad sequendum in humilitatis et patientiæ via, ibi, y. 34 : Et convocata turba cum discipulis suis, etc. »
Adhuc autem in prima dicit tria, scilicet, inquisitionis famæ de potestate sua occasionem, et ipsam de fama quæstionem, et humilitatis instructionem.
In primo horum tria notantur, scilicet, honestas eorum a quibus quæritur, locus ubi quæritur, et ipsa inquisitio.
Dicit igitur : « Et egressus est Jesus, » auctor salutis, cujus omnis actus ingredi fuit. Ezechiel. x, 22 : Impetus singulorum, scilicet animalium, ante faciem suam ingredi, hoc est, dispositum et extensum erat unumquodque animal ad ingrediendum. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem.
« Et discipuli ejus. » Ecce honesta societas. Fama enim honoris et virtutis a bonis et notis exhiberi desideratur, ut dicit Philosophus.
« In castella Cæsææ Philippi, » ubi honesto negotio dediti erant, hoc est, fidei prædicationi, et virtutis doctrinæ. II ad Corinth. ii, 14 : Deo autem gratias... qui odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Hæc enim castella sunt munita virtute, Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt hæc. Munita autem humilitate,
« Et egressus est Jesus, et discipuli ejus, in castella Cæsææe Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo. »
Post potestis suæ operationem, dat hic ejusdem potestatis manifestationem per
<--- Page Split --->
Luc. x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum. Et sunt Caesarea, hoc est, possidentia principatum gratiae dignitate. Michae, v, 2, dicitur de Bethlehem : « Non es minima in principibus Juda, » hoc est, in castris Juda principibus existentia. Et est translatio Septuaginta. Nostra autem habet, in millibus Juda, hoc est, in castris Juda, quae sunt tot millia.
« Et in via, etc. »
Ecce locus : quia in via, in sua laude non diu morans, sed potius in transitu ad aedificationem de ea ab honestis quaerens. In via autem quaerebat, ut interlinearis Glossa dicit : « Ut nec in eundo docere cessaret. » Psal. cxxx, 1 : Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. II ad Corinth. xii, 1 : Si gloriari oportet (non expedit quidem).
« Interrogabat discipulos suos, » quibus omnia sua nota erant, et qui tanta erant bonitatis, quod adulando nihil dicebant. Psal. cxl., 3 : Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Adhuc autem, quia fidei doctrina indigebant. Marc. iv, 11 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt. Dedit autem exemplum Prælatis : ut etiam ab inferioribus famam suam discerent, quia sic cautius aliorum subditorum suorum famam judicarent. Job, xxxi, 13 et 14 : Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ?
« Dicens, » ad formam exempli et docrinam veritatis :
« Quem me dicunt esse homines? »
Hoc est, in tali potestate miraculorum videntes, quem in persona et natura dicunt esse ? Natura enim ex potestate cognoscitur, et persona ex natura. Quia si
divina est natura, tunc is qui operatur est divina persona : quia operatio personae, et potestas operandi est naturae. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Sic ergo ab omnibus scientibus audita dijudicare quaerit, qualem de ipso habeant homines opinionem. Matth. xvi, 13 : Venit Jesus in partes Caesareo Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? Filium enim hominis vident homines, sed conjicere possunt de Filio Dei per opera.
« Qui responderunt illi, dicentes : »
Non ignorabat, sed responsionem audire voluit, ut convenientem instructioni eorum acciperet occasionem : et ut fidei sincere dicerent confessionem : et in illa perficeret Ecclesiae fundationem. Et ideo duo respondent : opinionem hominum, et suae fidei solidum veritatis fundamentum.
Opinio autem hominum (magna quidem est, sed non sufficiens) tripartita. Unde dicunt :
« Joannem Baptistam. »
Et fuit opinio Herodis , sicut dicitur, Matth. xiv, 2 : Joannes Baptista surrexit a mortuis : et ideo virtutes operantur in eo. Sed objicitur contra hoc, quia, Joan. x, 41 et 42, dicitur : Joannes quidem signum fecit nullum. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc vera sunt. Cum ergo Joannes nullum signum fecerit, quomodo probabile fuit Joannem esse Christum : quia Christus multa signa fecit ? Ad hoc dicendum quod Joannes tanta vita fuit, sicut dicit Gregorius, quod propter vita eminentiam a multis Christus crederetur. Sed propter resurrectionem, quia resurgentes majoris potentiae sunt quam ante resurrectionem, credebant quod Joannes per potentiam
<--- Page Split --->
resurrectionis signa et virtutes operaretur. Maxime quia discipuli Christi baptizabant : quod et officium Joannis fuerat.
« Alii Eliam. »
Propter duas causas, quarum una fuit, quia in illo figura baptismi in transitu Jordanis, et divisione praecesserat 1. Alia autem causa fuit, quia Eliam adventum Christi praecedere prophetatum fuerat. Malach. iv, 3 et 6 : Mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathematc. Putabant enim isti Christi adventum in fastu et gloria mundi esse venturum : et videntes Dominum in humilitate, non putaverunt ipsum esse Christum, sed antecessorem ejus Eliam.
illum qui a ventre matris consecratus est Propheta, evertere, et eruere. et perdere, et iterum aedificare, et renovare. Et quia Dominum videbant evertere traditiones antiquas, et quaedam nova facere, putabant ipsum esse Jeremiam : et praecipue propter patientiam passionum. Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
Alii vero illum prophetam Eliseum esse opinati sunt : propter hoc quod magnalium operum erat Eliseus, et in ipso sicut et in Elia figura baptismi praecesserat : unde etiam discipuli, Luc. xxiv, 19, dixerunt : Fuit enim vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
« Tunc dicit illis, »
« Alii vero quasi unum ex prophetis. »
Haec opinio duplex fuit : quidam enim dicebant ipsum esse illum Prophetam, qui unicus et singularis, loco legislatoris in omnibus erat audiendus. Deuter. xvn, 13 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Et secundum hoc sensus est : « Quasi unum, » hoc est, quasi unicum et sin gularem, qui est ex Prophetis in lege promissus.
Fidei volens scire confessionem : « Vos vero, » qui specialiter de me estis instructi, « quem, » in natura, « quem, » et in persona, « me esse dicitis, » fidei sincera confessione ?
« Respondens Petrus, » qui ab hac confessione solidae et fundamentalis veritatis Petrus dictus est. Matth. xvi, 18 : Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
« Ait : » unus pro omnibus, ut dicit Beda, quia omnes unum sciebant.
Alii autem exponunt istud de Propheta non principali : et illi etiam in duo dividuntur : quidam enim dicebant eum esse Jeremiam, quia, Matth. xvi, 14, dicitur : Alii vero Jeremiam. Et hi suae opinionis rationem accipiebant a sanctitate et benignitate Domini, quae in Jeremia praefigurata est : et a patientia quam habuit in passionibus tribulationum. Eccli. xlix, 9 : Male tractaverunt
« Tu es Christus. »
In Christo enim ungens Pater intelligitur, et uncta humanitas, et unctio quae est deitas, et sancti Spiritus unguentum, quod est plenitudo charismatum. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annumtiandum mansuetis misit me. Unde haec
<--- Page Split --->
confessio implicite continet in se illam qua scribitur, Matth. xvi, 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi : quia unctio divinitatis vitam habet in semetipso. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Unctio enim deitatis non tantum sanat, sed etiam vivificat : quia ipsa est vita in semetipsa.
« Et comminatus est eis, »
Discipulis, « ne cui dicerent de illo, » quod ipse esset Christus. Omittit autem hic Marcus beati Petri commendationem, et in hac confessione Ecclesiae fundationem, quia illa scivit plene a Matthæo esse descripta. Comminationem autem hanc fecit Christus tribus de causis, scilicet, causa humilitatis, causa non impediendæ Passionis, et causa non scandalizandæ suæ congregationis. Causa quidem humilitatis : quia de se non magna prædicari voluit, sed humilia. Isa. lii, 3 : Absconditus est vultus ejus, et despectus : unde nec reputavimus eum. Causa non impediendæ Passionis, quia si prædicaretur, et crederetur esse Christus, non crucifigeretur. I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Tertia causa, ne sua congregatio discipulorum scandalizaretur : quia si modo magna de eo prædicata fuissent, et subito postea ignominiosa in eo vidissent, scandalizati fuissent. Et ideo melius fuit quod per gloriam resurrectionis probaretur esse Deus : quia tunc ulterius in eo scandalizari non poterant. Matth. xi, 6 : Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Multi enim ex talibus in eo scandalizabantur, quia post virtutes, infirmas in eo videbant passiones. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.
« Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et re-
probari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi, et post tres dies resurgere.
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. »
Hic docet quod omnis Ecclesiæ fundatio et veritatis confessio perficitur in gratia Passionis et infirmitate. Et habet tres paragraphos : in quorum primo ostendit summam perfectionem gratiae fundantis Ecclesiam in virtute Passionis et Resurrectionis : in secundo autem, ostenditur dispensativa Petri reprehensio, et conturbatio de humilitate Passionis : in tertio autem, instructio ponitur divinæ ordinationis.
In primo horum tria dicit, scilicet Passionis opportunitatem, Passionis multiplicitatem, et finem et modum quo proponit hanc doctrinam.
Dicit igitur : « Et cœpit docere, » quia ante ostendit potestatem : nunc autem incipit efficaciter docere Passionis humilitatem. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cœpi : hæc mutatio dextera Excelsi. Dextera enim Dei est quæ hanc facit virtutem, ut post Passionem omnis infirmitatis, omnis virtus nostri Leonis perficiatur. II ad Corinth. xii, 9 : Virtus in infirmitate perficitur.
« Quoniam oportet, » hoc est, conveniens est secundum ordinationem divinam. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
« Filium hominis, » quia in natura filii hominis pati potest : in natura autem filii (Filii Dei, inquam) nihil penitus pati poterit.
« Pati, » ut Passione consummetur.
<--- Page Split --->
Ad Hebræos, ii, 10 : Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per Passionem consummare.
« Multa. »
Tangitur Passionis multiplicitas : quia ex multis generibus passionum composita est. Fasciculus myrrhae dicitur, Cantic. 1, 12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi : inter ubera mea commorabitur.
Tangit autem quamdam inter multa istius fasciculi compositionem, cum dicit : « Et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus. » Reprobatio enim haec causa sibi fuit Passionis : quia sacerdotibus eum ad reprobationem condemnantibus, etiam populus reprobare eum est inductus. Matth. xxvi, 39 : Principes sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum. Sacerdotes enim primam auctoritatem in mortem Domini habebant. « A senioribus, » qui vice senatorum habebantur. I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
« Et Scribis, » qui vice sapientium et litteratorum habebantur. Jerem. v, 4 et 5 : Dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loguar eis : Ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.
« Et occidi. » Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est.
« Et post dies tres resurgere. » Læta ponit post tristia. I Petr. i, 11 : Pronumtians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.
« Et palam verbum loquebatur. »
Tangit modum doctrinæ : quia coram discipulis adhuc imperfectis palam verbum hoc de sua Passione loquebatur : et ideo Petrus fuit contristatus. Matth. x, 26 : Nihil est opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso. Hæc est consuetudo Christi et omnium discipulorum ejus, quod humilia de se prædicant omnibus, et sublimia tacent, et occultari præcipiunt. Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. ii, 5 : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Et sequitur, §. 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Humilia enim de se non sentientes, prædicare alta non possunt.
« Et apprehendens eum Petrus, »
Seorsum abstractum a discipulis : volebat enim jam servare documentum Evangelicum, Matth. xvii, 13 : Corripe eum inter te et ipsum solum.
« Cæpit increpare, » dicens hoc quod dicitur, Matth. xvi, 22 : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. Zelum enim Dei habens, sed non secundum scientiam : arbitrabatur enim nimis esse turpe Dominum majestatis sputis liniri, probris exponi, flagellis cædi, morte mulctari, et cruce turpari.
« Qui, »
Scilicet Dominus, « conversus ad discipulos, » a quibus eum Petrus abstraxerat, tamquam esset indignum sibi coram suis discipulis, talia de se futura prædicare, eo quod discipuli magnum aliquid secundum fastum mundi de Domino existimabant, et contendebant quis eorum esset primus in regno. Etiam quia statim putabant Dominum fore inthronizandum. Dominus autem e contra volens humilia discipulos de se sen-
<--- Page Split --->
tire, « et videns discipulos suos, » quos ad humilitatem suae crucis instruere intendit, « comminatus est Petro, » ne alta saperet : quia et primus angelus, et primus homo, per superbiam ceciderant : ne et ipse alta sapiens similiter caderet. Unde, Luc. x, 17 et 18, cum Apostoli gloriantes de magnis, ad ipsum redirent dicentes, quia etiam demonia subjiciuntur nobis in nomine tuo : ad humilitatem reducens eos, dixit : Videbam Satanam sicut fulgur de cælo cadentem. Ac si diceret illud Apostoli ad Roman. xi, 20 et 21 : Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis, per naturam in alto plantatis, non pepercit, sed per superbiam condemnat, ne forte nec tibi parcat. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. « Dicens, » ad instructionem Petri :
repleti sunt luubi mei dololore : angustia possedit me sicut angustia parturientis : corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum : tenebræ stupefecerunt me. In tali enim affectu doloris dixit hoc Petrus, nesciens quid diceret : sed Christus instruxit eum in affectu charitatis, et humillimæ redemptionis.
« Et convocata turba cum discipu- 34 lis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. »
« Et convocata turba cum discipulis suis. » Fundati jam in gratia, monet eos ad sequendum se in humilitatis et patientiae via.
« Vade, »
Profectu humilitatis, « retro me, » ut humilem humilis, et humiliter sequaris, « Satana : » qui saluti et viae salutis, quæ per humilitatem Passionis est, adversaris : Satan enim adversarius interpretatur. Zachar. m, 1, Stabat Satan a dextris Jesu Sacerdotis magni, ut adversaretur ei 1. Matth. xvi, 23 : Vade post me, Satana, scandalum es mihi.
« Quoniam, » in isto facto humilitatem Passionis recusans, « non sapis » ea « quæ Dei sunt, » quoad consilium divinum, qui per humilitatem crucis relevare vult casum superbiae primi hominis : hæc enim Dei sunt consilia et judicia. « Sed » sapis ea « quæ sunt hominum, » qui præsentia quæ vident appetunt, et in his elevari et superbiam quærunt. Græca tamen translatio habet, ut dicit Glossa : « Propitius esto tibi, Domine : non erit tibi istud, » id est, non potest fieri, nec recipiunt aures meæ ut Dei Filius sit occidendus. Isa. xxi, 3 et 4 : Propterea
Dividitur autem hæc pars in partes duas : in quarum prima suadet ad sequendum humilitatis et patientiæ viam : in secunda autem, quod hæc via tenenda sit, adhibet rationem, ibi, y. 35 : « Qui enim voluerit animam suam, etc. »
In prima harum partium quinque dicuntur. Quia enim hæc via ad salutem est necessaria, ideo communiter omnibus proponitur. Quia autem est omni laude digna, et magno præmio remuneranda, ideo non compellitur, sed libertati nostræ electionis relinquitur. Tertio, tria quæ ad ipsam requiruntur per ordinem determinantur, quæ cum istis quinque efficiuntur.
Dicit igitur : « Et convocata turba, » a turbantibus in unum cor et animam unam, « cum discipulis suis, » quia non discipuli debent esse cum turbis, sed potius turbæ cum discipulis. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
« Dixit eis, » id quod saluti communi necessarium est. Proverb. i, 20 : Sapien-
<--- Page Split --->
tia foris prædicat : in plateis dat vocem suam.
« Si quis vult me sequi, etc. »
In adoptione et electione nostra ponitur. Quia, ut dicit Joannes Damascenus, non suadet malitiam, et non compellit ad virtutem, ut laudabile sit opus virtutis. Per hoc autem quod dicit : « Si quis, » notat charitatem. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Quamvis rari sint, tamen præ omnibus sunt Deo chari. Judicum, v, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
Ideo ergo dicit : « Si quis vult me, » imitando meæ humilitatis et patientiæ viam. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
« Sequi, » quia qui sequitur, consequitur. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum. Cantic. viii, 2 : Dilecte mi, apprehendam te. Nihil enim sequi prodest, nisi consequi possit. Daniel. ii, 41 et 42 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. Ne confundas nos. Quia qui sequitur et non consequitur, est confusus : sicut confundentur qui viam erroris sequuntur.
« Deneget semetipsum, »
Intus quoad veterem hominem : vetus enim homo est, qui vetustatem sequi persuadet : et hoc est animalitas, quæ non capit quæ Dei sunt. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Hanc ergo animalitatem oportet abnegare. Genes. xxi, 10 : Ejice ancillam, et filium ejus 1. Ancilla enim est per quam, ut dicitur Proverb. xxx, 21 et 23, tota naturae humanæ movetur
terra, quando fuerit cohæres dominæ suæ, hoc est, spiritualis rationis. Hanc ergo primum oportet denegare, ne suasionibus ejus et motibus illicitis in illam consentiatur : et hoc est primum in recedendo a malo.
« Et tollat crucem suam. »
Matth. xvi, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Tollere autem crucem, est exaltare cruciatum crucis nostra penetiante in satisfactionem peccati commissi. Ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentis. Nihil enim delet peccatum, nisi crux : quia et in Christo crux suscepta, nostra peccata delevit : et a nobis exaltata, pro peccato satisfacit. Thren. iv, 20 : Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. I Petr. ii, 23 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum : ut peccatis mortui, justitie vivamus, cujus livore sanati sumus. Hujus (alias, hæc) igitur crucis stigmata portantes in pœna pœnitentiæ, in fide crucis nostram crucem tollamus, et elevemus a terrenis : dicentes cum Paulo, ad Galat. vi, 17 : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Sicut igitur abnegatio sui valet ad vitationem peccati quod poterat committi, ita tollere crucem suam unicuique debitam, valet ad satisfactionem commissi.
« Et sequatur me. »
In hoc est perfectio, quod hoc perficit ad virtutis operationem : ut cum jam peccatum cavetur ne fiat, et deletur quod factum erat, studeatur ad hoc quod opus virtutis perficiatur ad meritum : unde, Eccli. xxm, 38 : Gloria magna est sequi Dominum. Gloriosum enim est imitari
<--- Page Split --->
Dominum virtutis. Eccle. ii, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?
« Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam. »
Hic tangit eorum quæ dixit rationes. Et sunt tres per ordinem : prima quarum sumpta penes ordinem virium animæ ad meritum salutis : et hanc tangit cum dicit : « Qui enim voluerit animam suam salvam facere. » Anima autem hic dicitur ab animando (spiritus enim qui est substantia animæ nostræ) secundum quod corpus animat, desiderat ea quæ sunt corporis, in quibus perditur totum bonum ejus : quia totum bonum spiritus nostræ animæ, est in avertendo se a carne, et abstrahendo se a desideriis concupiscentiæ : sic enim vincit passiones, et virtute perficitur, et contemplationi conjungitur superiorum, et depuratur et emundatur ut sit honestatis subjectum, et divinæ sapientiæ speculum : unde et Plato dicebat concupiscentiam in inferno sepultam esse, quo pergit homo cum ad infima conjungitur.
Et hoc est : « Qui enim voluerit, » quia hoc in nostra ponitur electione, « animam suam, » spiritum qui carnem vincit, « salvam facere, » quia omne quod salvatur, in bonis sibi connaturalibus salvatur, per quæ a contrariis corrumpentibus liberatur : bona autem connaturalia animæ sunt bonum virtutis, et sapientia veritatis : et per hoc liberatur a passionibus corporis, et a vanitate seductionis. Hic ergo sic salvans animam, « perdet eam. » Perdit autem, quando avertit ab eo quod animat et desiderat. Eccli. xvii, 30 et 31 : Fili, post con-
cupiscentias tuas non eas, et a voluntari tua avertere. Si praestes animae tua concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Haec concupiscentia est Dalila, quæ Samsonem perdidit 1. Quia dum dormiens in sinu concupiscentiæ Samson, rasum caput habuit (hoc est, a robore virtutis, et meta mentis, et ratione prudentiae, et certitudine scientiae, et veritate intellectus, et ab industria artis, et lumine sapientiae) quasi septem pilis, quos habuit : statim in gaudium inimicis factus fuit : et sic totus fuit perditus. Consilium ergo est quod perdatur Dalila, ut Samson sol fortis salvetur. Hoc est igitur quod anima in animando corpus, concupiscentiis vivens, perdatur : quia sic in bonis spiritui animae connaturalibus salvatur.
« Qui autem » sic « perdiderit animam suam, » hoc est, animalem sensum, « propter me, » hoc est, ut me lucretur, « et Evangelium, » hoc est, evangelicam veritatem quæ a carne avertit, « salvam faciet eam, » quia in Christo, et in Evangelio sunt bona animam ab omnibus contrariis salvantia : unde, Osee, xni, 9 : Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum. Joan. x, 9 : Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredetur; et egredietur, et pascua inveniet. Joan. xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit.
« Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animæ suæ faciat ?
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? »
Secunda ratio est, sumpta a nocumento quod affert animæ perditio, in comparatione ad lucrum quod affert conoupiscentia. Et hoc est quod dicit : « Quid enim proderit, » quia in momentaneis
<--- Page Split --->
delectationibus secundum veritatis rationem nullus est profectus, « homini, » secundum quod homo : quia homo, sicut dicit Philosophus, est intellectus, et bonum quod prodest homini, in quantum homo, est bonum intellectuale : et hoc, ut dicit Philosophus, est bonum divinum.
« Si lucretur, » ad sensibilem et momentaneam delectationem, « totum mundum » praesentem : de quo dicitur, I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et est ac si diceret : Si totum mundum habeat in delicias carnis, aut adspectum vanitatis, sicut delectatur avarus in contemplandis divitiis : aut habeat mundum in fastum sui dominatus subjectum, sicut habent eum in praelaturis et dominatibus gloriantes. Et per hæc præsentia, lucrata ad ambitionem vel cupiditatem, « detrimentum animæ suæ, » in bonis spiritui animæ connaturalibus « faciat. » Quasi dicat : Nihil prodest, et minus quam nihil : quia lucrum concupiscibilium in mundo, magis in bonis animæ relinquit nocumentum : quod pejus est et damnosius, quam si-nihil lucratus esset : unde, Proverb. vi, 26, loquens de concupiscentia sub metaphora mulieris, dicit : Pretium scorti vix est unius panis, hoc est, momentanee delectationis : mulier autem, hoc est, intellectus et emollita concupiscentia, pretiosam animam capit : quia virilitatem enervat, et tollit totum robur mentis. Melius ergo est perdere sensum animalem, et in tristibus et difficilibus exercere, ut salvetur anima in bonis sibi connaturalibus. II ad Corinth. iv, 16 : Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.
norum, scilicet quanti ponderis sit unumquodque diligibilium, « commutationis, » in aliena a natura animæ bona, « dabit, », vel accipiet, « pro anima sua, » ut illa in bonis sibi connaturalibus perdatur : et ideo dicit Apostolus, II ad Corinth. iv, 17 et 18: Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supple, in quo perditur animalis sensus secundum pœnitentium delectationes, supra modum in sublimitatem æternum gloriæ pondus operatur in nobis : non contemplantibus, hoc est, non æstimantibus, nobis ea quæ videntur sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.
Et hoc est quod dicit :
« Qui enim me confusus 1 fuerit et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur 2 eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. »
Tertia ratio est, quæ sumitur ex comparatione præmii perdentis animam, et salvantis eam.
Dicit igitur : « Qui, » hoc est, quicumque sine personarum distinctione. Act. x, 34 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus.
« Me confusus fuerit. » Confundor, eris, accepit hic Marcus pro verbo deponentis generis, pro verbo, erubuerit : et ideo sensus est : « Qui me confusus fuerit, » hoc est, qui me erubuerit sequi, « et verba mea. » erubuerit implere, « in generatione ista, » quæ salvat animalem sensum sequendo carnis delectabilia : et ideo dicit, « adultera, » quia super verum animæ sponsum admisit diabolum adulterum in delectabilibus
<--- Page Split --->
carnis. Isa. lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepti adulturum.
« Et peccatrice, » quia per hoc quod in libidine suscepit adulterum, statim diffunditur in peccata diversa, et accepit peccati consuetudinem. Matth. xii, 39 : Generatio mala et adultera signum quaerit. Deuter. xxxii, 5 et 6 : Generatio prava atque perversa. Haec line reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Haec enim generatio gloriam reputat sequi concupiscentias, et salvare sensum animalem in concupiscentiis suis : et hi sunt, de quibus dicitur, Proverb. ii, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, et homo perversus inter tales confunditur non esse similis : et sic confunditur Filium Dei, et salvare animam in bonis et veris animæ connaturalibus.
« Et Filius hominis, »
Hoc est, Jesus Christus, confundetur eum, » hoc est, erubesect eum, « cum venerit in gloria Patris sui : » cum omni gloria regni sui, hoc est, in gloria Patris sui, in qua omnes gloriantur, qui non confunduntur animas suas in bonis et
justis et veris connaturalibus animæ : et nullus secutus est sensum animalem in carnis delectabilibus. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Omnes enim isti pedes affectuum habent competidos, ut carnis delectabilia sequantur : et manus operationum manicis ferreis omnia domantibus habent ligatas, ne ad opus peccati possit extendi judicium conscriptum in lege et Scriptura Domini : Gloria hæc est omnibus sanctis ejus 1. Et ibi confusio ejus erit magna his, qui secuti sunt concupiscentias suas : isti sunt de quibus dicit, Apocal. xii, 11, quod non dilexerunt animas suas usque ad mortem, hoc est, animalem sensum in concupiscentia, quæ mortem æternam inducit.
« Cum Angelis sanctis, » qui in puritate spiritus concupiscentias animo conculcarunt. Matth. xxi, 30 : In resurrectione, neque nubent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in caelos 2. Ideo quod hic dictum est continetur, Joan. xii, 25 : Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Et hoc est quod dicit in hoc loco 3.
1 Psal. cxlix, 9. 2 Cf. Luc. xx, 35 et 36. 3 Ultimus §. 39 hujus capitis VIII explicatur
in principio capitis sequentis, cum videatur ex commentariis B. Alberti ad aliam partem pertinere.
<--- Page Split --->