CAPUT VII.
Pharisæos redarguit, Christi arguentes discipulos, quod non lotis ederent manibus, cum ipsi Dei mandata ob suas traditiones transgrederentur : declarans quænam possint hominem coniuginare, nempe quæ de corde exeunt : Syrophænissæ filiam, ad perseverantem illius supplicationem, a dæmonio liberat : et surdum ac mutum sanat.
Et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de Scribis, venientes ab Jerosolymis.
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus 2, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Pharisæi enim et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
Et a foro, nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum.
Et interrogabant eum Pharisæi et Scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 3.
In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et præcepta hominum.
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Moyses enim dixit : Honora patrem tuum et matrem tuam 4 : et : Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur 5.
<--- Page Split --->
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri: Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri,
Rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
Et advocans iterum turbam 1, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare : sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem.
Si quis habet aures audiendi, audiat.
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare,
Quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem vadit, et in secessum exit purgans omnes escas?
Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
Ab intus enim de corde hominum male cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia 2,
Furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis 3 : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes ejus.
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus.
Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
At illa respondit, et dixit illi : Utique, Domine : nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Et ait illi : Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua.
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galiliae, inter medios fines Decapoleos. ,
Et adducunt ei surdum et mutum 4, et deprecabantur eum ut imponat illi manum.
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus, et cxspuens, tetigit linguam ejus.
Et suspiciens in cœlum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, adaperire.
Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.
Et praeepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant :
Et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire et mutos loqui.
<--- Page Split --->
Dicit igitur :
IN CAPUT VII MARCI
ENARRATIO.
« Et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de Scribis, venientes ab Jerosolymis.
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt. »
Hic incipit pars illa quae est de fama dignitatis regalis in legum positarum positione, et injustarum legum positarum evacuatione : hoc enim facere competit Leoni de tribu Juda, sicut in ante habitis dictum est.
Dividitur autem hæc pars in tres particulas : in quarum prima, traditiones stultæ et turpes evacuantur : in secunda, leges juste omnibus promulgantur, ibi, y. 14 : « Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite, etc. » In tertia vero, legum suarum ponit interpretationem, ibi, y. 17 : « Et cum introisset in domum a turba, etc. »
Adhuc autem prior istarum habet quatuor particulas : in quarum prima tangitur introductionis istius partis occasio : in secunda, humanarum observationum apud Judæos observatio : in tertia, quare has discipuli Christi non servent interrogatio : in quarta autem, per responsum Christi observationum hujusmodi ostenditur evacuatio. Et hæc per ordinem in littera continentur.
In prima harum particularum continentur tria, scilicet, per quos facta est discipulorum Christi reprehensio, et de quo facta est, et qualiter.
« Et conveniunt ad eum, »
Hoc est, ad Christum mala conventione. Psal. ii, 2 : Principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
« Pharisæi, » qui de observantia legis suæ gloriabantur. Luc. xvii, 11 et 12 : Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi,.... quia non sum sicut cæteri hominum, etc. Jejuno his in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
« Et quidam de Scribis, » qui de falsi nominis scientia gloriabantur. I ad Corinth. vui, 1 : Scientia inflat, charitas vero ædificat.
« Venientes ab Jerosolymis, » ubi fuit locus religionis, et sapientiae, et legis, et auctoritatis. Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et ideo isti majora aliis præsumpserunt, et forte ad explorandum et observandum Christum missi fuerant. Genes. xii, 9 : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.
« Et cum vidissent, etc. »
Tangit de quo reprehendebant, quia « cum, » observando oculo nequam, « vidissent. » Matth. xx, 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
« Quosdam, » simplices, non omnes, « ex discipulis ejus, » scilicet Domini Jesu, « communibus manibus, id est, non lotis » manibus : quia Judæi communia Gentilibus opera vel escas, immunda reputabant, « manducare panes : » quia quamvis nihil inquinamenti manibus adhæreret, tamen communes reputabant nisi lavarent, quod superfluum et superstitiosum. Reputabant enim, quod contactus aliquis immunditiam manibus impressisset : et hoc exponendo subinfert
<--- Page Split --->
Evangelista : « Communibus, id est, non lotis manibus manducare panes : » quia non nisi ad exteriora respiciebant : et hoc superstitiosum est respicere exteriora, interioribus neglectis. Job, ix, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivos, et fulserint velut mundissimae manus meae : tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, hoc est, quantumcumque lotus fuero extra, tamen intus sordidus existens, a te reputabor immundus : et vestes extra mundatæ interiorem immunditiam detestantur.
nus » suas, quas putant ex tactu diversorum contrahere immunditias, « non manducant » Psal. xxv, 6 : Lavabo inter innocentes manus meas : et circumdabo altare tuum Domine. Hoc enim de lotura corporali intelligebant : « tenentes » in hoc « traditionem, » hoc est, institutiones traditas, « seniorum, » Pharisæorum et Judæorum, qui carnaliter legem intelligentes ista tradiderant servanda.
« Et a foro »
« Vitupæaverunt. » Interiora non habentes reprehendere, ad exteriora se contulerunt : unde dicit de talibus Apostolus, ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
Venientes, in quo cum diversis negotiati fuerant, quorum aliquos immundos reputabant, vel timebant, « nisi baptizentur, » hoc est, laventur prius, « non comedunt, » quia se immunditias contraxisse reputabant. Isa. 1, 16 : Lavamini, mundi estote. Hoc enim de corporali munditia intelligeant, non attendentes quod sequitur, ibidem, §. 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Isa. 11, 11 : Mundamini, qui fer tis vasa Domini.
Pharisæi enim et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum.
Et a foro, nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum.
Et interrogabant eum Pharisæi et Scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ? »
« Pharisæi enim, » præcipue, « et omnes Judæi, » a Pharisæis instructi.
Tangit enim hic observationes superstitiosas Judæorum. Dicit autem tria, scilicet, observationes in lotura manuum, et observationes in lotura corporum, et observationes in lotura vasorum.
Dicit igitur : « Nisi crebro laverint ma-
« Et alia multa sunt, »
De corporalibus munditiis et immunditiis, « quæ tradita sunt illis, » a superioribus suis, « servare, » qui carnaliter legem intelligebant : « baptismata, » hoc est loturam, « calicum, » vasorum ad bibendum, « et urceorum, » vasorum ad liquores diversos retinendum, « et æramentorum, » vasorum æreorum ad diversos usus deputatorum, « et lectorum, » in quibus quiescebant, qui ex diversis causis immundi reputabantur. Ad Hebr. ix, 9 et 10 : Non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismalibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.
<--- Page Split --->
« Et interrogabant eum Pharisæi, »
A facto discipulorum occasionem accipientes : dicentes per modum accusationis : « Quare discipuli tui, » qui tibi obediunt : et ita peccatum eorum in tuam redundat culpam, « non ambulant, » in conxersatione sua, « juxta traditionem » carnalem « seniorum, » qui perfecti in lege sunt reputati ? Et hoc conqueritur Dominus, Isa. xxix, 13 et 14 : Timuerunt me mandato hominum et doctrinis : ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi el stupendo : peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
« Sed communibus manibus, » hoc est, non lotis manibus, « manducant panem, » quod illicitum est, quantumcumque pulchrae sint manus. Et Dominus quidem non reprehendit munditiam corporalem, sed hoc reprehendit, quod relicta munditia interiori, tantum exteriorem munditiam sufficere putabant. Adhuc autem, quia mandatis Dei gravioribus omissis, exteriori munditiae studebant, et parvas suas traditiones firmius quam Dei mandata observari faciebant. Matth. xxii, 25 et 26 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum.
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa. »
Ponitur hic talium observationum irritatio. Hic autem duo facit : primo enim carnalem intellectum per Isaïe auctoritatem redarguit : secundo, per comparationem mandatorum Dei ad suas traditiones, eos irritare legem Dei ostendit.
In primo tria facit, scilicet, redarguit : auctoritatem per quam redarguit, inducit : et auctoritatem exponit.
Redarguit cum dicit : « Bene, » quia vere, « prophetavit Isaias de vobis hypocritis, » qui vos justos simulatis, cum non sitis, « sicut scriptum est 1 » in libro Isaïe ad memoriam rei æternam : « Populus hic labiis me honorat, » verbo confitens me, et non opere et veritate. Ad Tit. 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Contra quod dicitur, I Joan. iii, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
« Cor autem eorum longe est a me, » quia in corde non habent affectum ad me. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Contra quod dicitur, I Reg. xvi, 7 : Non juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
« In vanum autem me colunt. »
« At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
In vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
Exteriori observantia : quia ego illam, neglecta interiori munditia, nec respicio, nec remunerationem exhibeo. Isa. i, 15 : Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis : et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiarn : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Sicut enim Cain extra obtu-
<--- Page Split --->
lit, quia intus injustus fuit : et ideo Deus ad Cain, et ad munera illius non respexit 1.
« Docentes doctrinas, » per traditiones carnalium munditiarum exteriorum, « et praecepta hominum » districte servantes. Sicut et tempore isto servantur valde statuta hominum in potestate constitutorum, et puniuntur transgressores eorum. Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scrisperunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei !
« Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum. »
Matth. xv, 6 : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Littera autem Isaïæ in eodem sensu est sub aliis verbis : sic enim legitur, Isa. xxix, 13 : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et docrinis.
« Baptismata urceorum. »
Hic interpretatur in quo sunt istae doctrinae hominum. Quia « facitis baptismata urceorum et calicum, » tamquam in hoc consistat vis legis, « et alia similia his, » in exterioribus loturis. Propter quod dicit, Isa. xlvi, 8 : Redite, pravaricatores ad cor. Exteriora enim illa a lege et a patribus praecepta, indicant quid in interioribus facere debeatis. Immundus enim spiritus qui per dationem legis a Judæis exiisse dicitur, in domum unde exivit, revertitur, quando exteriori munditia vacant, interiori neglecta : et septem alios se nequiores secum reduxit 2.
« Et dicebat illis : Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Moyses enim dixit : Honora patrem tuum et matrem tuam : et : Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.
Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri aut matri : Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri,
Rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis. »
« Et dicebat illis, » ostendens qualiter magnam de minimis, et parvam vel nullam de maximis curam habebant.
Dicit autem quatuor. Primo enim ostendit generaliter quod irritum faciunt Dei mandatum : secundo, ostendit in quo potissime hoc faciunt : tertio, ostendit qualiter : quarto autem, concludit quod in aliis multis faciunt similiter.
Dicit igitur : « Bene, » hoc est, veraciter sine excusatione, « irritum facitis praeceptum Dei : » quod Deus et in natura hominis, et in tabula descripsit, « ut servetis, » hoc est, « ut servari faciatis a vestram traditionem, » quam ad avaritiam vestram faciendam tradidistis. Luc. xi, 40 et 41 : Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit ? Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ac si dicat : Si aliquid adhasit vobis maculae, non per loturam manum, sed per eleemosynam purgatur. Et idem intendit hic probare :
1 Genes. iv, 5. 2 Cf. Matth. xii, 43 et seq. ; Luc. xi, 24 et
<--- Page Split --->
« Moyses enim, »
Ex verbo Dei, « dixit. »
Et ostendit hic, in quo potissime irritum Dei mandatum fecerunt : « Honorat patrem tuum et matrem tuam 1. » Qui honor maxime consistit in temporalium administratione : quia crescente virtute lucrandi, et providendi in filiis, decrescit eadem virtus in parentibus : et ideo filii parentum vicem tenentur in senectute supplere. I ad Timoth. v, 4 ; Discat domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
« Et : Qui maledixerit patri vel matri 2, » potius maledictione operis quam verbi, hoc est, quando necessaria subtrahuntur (tunc enim maledictioni exponuntur) « morte moriatur. » Dignum enim est ut qui suæ vitæ principia et causas maledicit, auferatur ab ipso vita potius quam ab eis auferatur. Proverb. xxx, 17 : Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ. Et hæc sunt præcepta divina.
« Vos autem dicitis? »
In traditionibus vestris id per quod præceptum divinum evacuatur.
« Si dixerit homo patri aut matri » a se necessaria petentibus ad vitæ sustentationem, (quam alias habere non possunt) : « Corban. » Corban fuit theca, in qua reponebantur vota, et oblationes ad sacerdotes pertinentes : et ponitur hic per metonymiam, continens pro contento, ut sit sensus, quod filius dicat parentibus necessaria petentibus : « Corban, » hoc est, hoc quod habeo est devotum sacerdotibus, et pertinet ad corban in quo reponuntur sacerdotum vota : et ideo sacratum est, et non licet ad usus vestros hoc resumere.
Et in hoc sensu subdit Evangelista ex-
positionem dicens : « Corban quod est » dicere « donum » sacerdotibus devotum, « quodcumque » est « ex me, » hoc est, ex mea voluntate sacratum, « tibi profuerit, » hoc est, repetens, tibi prodesse poterit. Quasi dicat : Non proderit. Quia, Proverb. xx, 25, dicitur : Ruina est homini devorare sanctos, et post votu retractare. Et ideo si retractarem votum, esset ruina, et mihi et tibi. Et hoc est verum, quando votum fit de superfluo, præter quod adhuc habetur, unde paupreres parentes sustentari possunt : de necessario enim ad sustentationem parentum pauperum, et alias non habentium, non debet fieri votum. Hoc autem sacerdotes non attenderunt, sed populum angariaverunt, ut de necessario ad propriam et parentum sustentationem vota facerent in corbonam.
Simile aliquid faciunt nostri temporis Religiosi et Sacerdotes, qui sibi victum pauperum offerri faciunt et cogunt, dicentes has bonas esse consuetudines, et servandas. Mich. 11, 5 : Hæc dicit Dominus super Prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem : et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Eccli. xxxiv, 24 et seq. : Qui offert saerificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Hoc est quod conqueritur de sacerdotibus Deus, Malach. 11, 13 : Operiebatis lacrymis altare Domini, quia cum pauperes coguntur ad offerendum de necessario super altare, fundunt lacrymas contra Sacerdotes. Hoc etiam est contra decretum Apostolicum, II ad Corinth. viii, 13 : Non enim ut aliis sit remissio, vobis au-
<--- Page Split --->
tem tribulatio. Remissio autem in talibus, et consolatio fit sacerdotibus: aliis autem fit tribulatio paupertatis. Unde post parum dicit Apostolus, ix, 7 : Non ex tristitia, aut ex necessitate, supple, fiat eleemosyna, vel oblatio. Ex omnibus his patet quod de necessario sibi, vel parentibus, non debet fieri votum : et quod sacerdotes peccant contra veritatem Evangelicam, si de talibus vota fieri præcipiant, vel cogant, vel etiam recipiant oblationes.
Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis.
Sic ergo ostensum est quomodo contra pietatem sunt traditiones illorum : et ideo in irritum revocandae.
« Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare : sed quæ de homine procedunt, illa sunt quæ communicant 1 hominem.
Et de talibus dicit :
« Et ultra, »
St quis habet aures audiendi, audiat. »
Postquam sua vovit in corban, « non dimittitis, » de facultatibus sic in corban sacr atis, « eum, » filium, « quidquam » boni ad vitæ sustentationem pertinenti, « facere patri suo aut matri » suæ indigentibus, et aliter viæ sustentationem non habentibus.
Et sic
« Rescindentes »
Ab effectu estis « verbum Dei, » quod sub præcepto legis naturae et scriptæ posuit, « per traditionem vestram, » Deo et naturae contrariam, « quam tradidistis, » ad avaritiam vestram satiandam. I ad Timothy. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Et ideo tales leges, et decretales, et statuta, quæ sunt ad exhauriendas bursas, nihil aliud utilitatis habentes, vocat Isaias iniquas, dicens, Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei : ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. De Religiosis autem hoc idem facientibus dicitur, Matth. xxiii, 14 : Comeditis domos viduarum, orationes longas orantes : propter hoc amplius accipietis judicium. Ezechiel. xm, 19 :
« Et advocans iterum turbam. » Glossa : Confutatis superbis humiles, advocat et docet.
« Dicebat illis, » suas æquissimas leges promulgans.
Et facit tria : attentos reddit, veritatem proponit, intellectum ex spiritu accipiendum fore prædicit.
Dicit igitur : « Audite me omnes, » quia res est, quam omnibus persuadet naturalis ratio : « et intelligite » attente, ne erretis : quia nihil est ita verum, quin malus intellectus in eo possit accipi. Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. II ad Timothy. ii, 7 : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Ipse enim dicit : « Intelligite, » idem est, quod intus in corde legite : quia cor vestrum idem vobis dictabit.
« Nihil est extra hominem, »
Ab extra, « introiens in eum, » ut cibus et potus, « quod possit eum, » hominem, « coinquinare, » ad animæ inquinationem : et hæc est propositio veritatis Christianæ. Et si objicitur quod, II Machab. vi, 18 et 19, Eleazarus potius
<--- Page Split --->
mortem elegit, quam carnem suillam comederet. Dicendum quod hoc non fecit propter cibum, sed propter præcepti legis prohibitionem : sicut et Adam non ex cibo, sed ex inobedientia inquinatus est, et nos omnes inquinavit.
Si autem objicitur de veneno, quod inquinat hominem. Dicendum, quod venenum non est de naturaliter ingredientibus in hominem, sed potius de corrumpentibus ipsum. Verbum autem Christi de his quæ naturaliter ingrediuntur intelligitur. I ad Timoth. iv, 4 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.
Sed adhuc objicitur, quia verbum Christi ad propositum facere non videtur. Isti enim causabantur quod non lotis manibus manducarent : et Christus instat de cibis. Ad hoc dicendum quod Christus ostendere voluit, quod non esset vis in exterioribus immunditiis : et arguit a majori : quia si non est vis in cibis, in quibus magis vis esse videbatur, tunc multo minus vis facienda est in absolutionibus exterioribus.
« Sed quæ de homine procedunt, »
Ab inferiori radice voluntatis informata, « illa sunt quæ, » ut causa, « communicant hominem, » quia causa immunditiae spiritualis non potest esse nisi mala voluntas. Matth. xii, 33 : Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Matth. vii, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.
« Si quis, etc. »
Docet a Spiritu intellectum verum in dictis esse accipiendum, dicens : « Si quis, » hoc est, si aliquis, quia pauci erant tunc tales, « habet aures, » quibus auditum et « audiendi » virtutem ministrat Spiritus sanctus : illæ enim sunt « aures audiendi : » cæteri habent figu-
ram aurium, et non veras aures. Psal. cxiii, 6 : Aures habent, et non audient. Luc. viii, 8 : Jesus hæc dicens, clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat 1.
« Audiat, » hoc est, audiendo veritatem in dictis percipiat. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
« Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare :
Quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
Dicebat autem quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Ab intus enim de corde hominum male cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Omnia mala hæc ab intus procedunt, et communicant hominem. »
Tangitur dictorum interpretatio. Et dicit tria : interrogationem discipulorum, increpationem non intelligentium, et interpretationem dictorum tam in communi quam in singulari.
Dicit igitur :
« Et cum introisset in domum, » sequestratus ab insidiatoribus, qui digni non erant ad audiendam veritatem. Genes. xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideam etiam domui meæ.
<--- Page Split --->
« Interrogabant eum discipuli, » qui veritatem sermonis prae caeteris intelligere studuerunt: et videbant quod multa de cibis videbantur lege prohibita, et sic esse immunda: sicut patet, Levit. xi, per totum. Et haec fuit causa quare reputabant apud se, quod Dominus illa dixerit parabolice: et dicit quod ideo « interrogabant eum discipuli ejus parabolam. » Matth. xm, 36: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
escas, » quia secessum emittit impurum, per quod id quod est purum in esca purgatur.
Ex hoc autem quod dicit, quod secessum purgat omnes escas, quidam dixerunt, quod omnis esca emittitur, et nihil de esca incorporatur, sed corpus augetur et nutritur per multiplicationem sui in seipso, sicut dicunt Dominum multiplicasse quinque panes. Et si hoc est verum, tunc miraculosum est totum naturae opus.
« Et ait illis, »
Increpando quod post tot doctrinas spiritualium ab ipso auditas, sermonem tam apertum et rationabilem, parabolam esse reputaverunt, dicens : « Sic et vos, » quos spiritualiter docui, « imprudentes estis ? » non intelligentes quid parabolice, et quid secundum expressam dictum sit veritatem. Ad Hebr. v, 12 : Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini qua» sint elementa exordii sermonum Dei. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
« Non, » hoc est, nonne « intelligitis, » quia de facili id intelligere potestis : quia hoc dictat ratio naturalis, « quia omne extrinsecus introiens, » sicut esculentum et ipoculentum, « in hominem, » naturae est conveniens, et in naturam corporis convertible. Et ideo, « non potest eum communicare, » alias, coinquinare, hoc est, immundare : sicut nec ipsa natura sui corporis eum immundat : quia aliter semper esset et maneret immundus, et numquam posset mundari.
Et causa, quod non immundat eum, est,
« Quia non intrat in cor ejus, »
Hoc est, in animam, quae causa est omnis immunditiae spiritualis, « sed in ventrem vadit, » hoc est, in locum digestionis, « et » digestum ibi, « in secessum exit : » et ponit secessum in neutro genere : et ideo subdit : « Purgans omnes
Adhuc autem, calor digestivus praeternecessarius est, quia nihil de cibo incorporat. Et si dicatur quod humor cibi impedit ne substantia corporis a calore naturali consumatur : hoc nihil est : quia substantia tota est de veritate humanae naturae, et consumi non potest. Et si dicatur quod consumi potest, tunc detur quod consumatur : et nihil debet sequi impossibile. Si ergo hoc detur, tunc consumpta non multiplicatur in seipsa : et hoc est contra positionem, et secundum istos impossibile : ergo falsum et impossibile est secundum istos quod consumi possit cibus : ergo totus superflue sumitur et inutiliter.
Adhuc autem, ad quid diceret Dominus, « purgans omnes escas? Quod enim purgatur in escis, ab impuro depuratur, et cum totum emittatur, nihil remaneret purgatum : et sic inutiliter, et non vere diceret Dominus, « purgans omnes escas. » Ad hoc dicendum, quod revera esca transit in corporis substantiam, in naturae humanae veritatem : et falsum est, quod incrementum accipiat per sui in se multiplicationem, et est haec quorumdam trufatorum falsa positio.
Et hoc quod dicit : « Purgans omnes escas, » vere intelligendum est, quod omnes purgat secundum speciem. escarum, et nullam dimittit non purgatum : sed non purgat omnes secundum materiam, quia aliquid de materia cibi efficitur purum, quod manet. Unde sicut probatur in primo libro de Generatione et Corruptione, quod totum nutritur secundum speciem, et non nutritur totum secundum
<--- Page Split --->
materiam, ita e converso dicendum est, quod omnes et tota esse per digestionem purgantur secundum speciem, et non omnes vel tota purgantur secundum materiam : et sic omnes esse purgantur et emittuntur secundum speciem, et non omnes vel tota secundum materiam. Et hic est intellectus verus hujus sermonis. Alibi autem diximus hunc sensum in aliorum Evangelistarum expositionibus, sed hic ratio perspecta et naturaliter est assignata.
« Dicebat autem, »
Reliquam partem sermonis explanans, « quoniam quæ de homine exeunt, » et ab homine causantur et principiantur, « illa, » ex malitia radicis, quæ non est nisi mala voluntas « communicant, » immunda peccati macula, « hominem. »
« Ab intus enim de corde hominum, »
Quod sine gratia semper pravum est. Jerem. xvii, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile.
« Mala cogitationes procedunt, » sicut malitia principia. Matth. ix, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculus meis.
« Adulteria, » quæ sunt in nocumentum proximi, in quantum ex conjuge juvatur ad sustentationem et multiplicationem speciei. Exod. xx, 14 : Non mæchaberis.
« Formicationes, » quæ sunt secundum libidinem corrumpentes et rationem et sensualitatem : sicut quando ex ratione consentit in concupiscentiam soluti concubitus. Et ideo, ut dicit Aristoteles, « Fornicator pejor est incontinente, quia incontinens detestatur passionem concupiscentiæ : vel violentia tentationis vincitur et trahitur ad eam. Fornicator autem eligit delectari et delectatur in concupiscentia. » Apocal. n, 22 : Ecce
ego mittam mulierem Jezabel in lectum : et qui mæchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt. Dicitur autem fornicatio prostitutio, quæ primo facta est sub fornicibus, hoc est, arcubus triumphalibus, qui tironibus in titulum suæ strenuitatis ædificabantur : ad quos spectandos, quia frequenter convenerunt juvenes mulieres libidine sola ductæ ibi se prostituerunt, ut multos coeuntes secum invenirent.
« Homicidia, » sive voluntaria, sive quæ consilio procurantur, sive quæ fiunt per effectum. Exod. xx, 13 : Non occides.
« Furta, » quæ fiunt in illicita contrec tatione rei alienæ invito domino, et præcipue in furno, hoc est, in nigro sive in tenebris : quando nescit ille cui subtrahitur. Exod. xx, 15 : Non furtum facies.
« Avaritiae, » quæ fiunt in illicita cupiditate rei alienæ. Exod. xx, 17 : Non concupiscæs domum proximi tui. Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius... Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
« Nequitiae. » Hæ sunt cordis malitia, quando tam magna mala machinatur, quæ vires suas excedunt, ita quod ea perficere nequit. Isa. xvi, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus,
« Dolus » est fraus, quæ malum quod intendit, simulatione non nœcendi operit. Unde Augustinus : « Dolus est occulta « malitia, blandis verbis adornata. » Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
« Impudicitiae. » Augustinus : « Impu- « dicitia est immunditia cordis ad libidi- « nem incontinentiae pertinens. » Sicut tactus impudici, et impudica oscula, et amplexus, et nutus oculorum meretricii, et hujusmodi. Augustinus : « Impudicus « oculus, impudici cordis est nuntius. » Pudicitia enim est pudor virginalis, quæ signa venereorum non admittit. Thren.
<--- Page Split --->
v, 13 : Adolescentibus impudice obusi sunt.
« Oculus malus, » hoc est, invidia, quae intus videt bonum proximi, et vulneratur ex ipso ad cordis tristitiam et dejectionem. Eecli. xiv, 8 : Nequam est oculus lividi; et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
« Blasphemiæ, » scilicet impositio falsi criminis in Deum : dum vel Deo attribuitur quod non convenit, vel aufertur ab eo quod convenit. Levit. xxiv, 14 Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. Matth. xii, 31 et 32 : Spiritus blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
« Superbia, » quae est propriæ excellentia sive dignitatis improba delectatio. Tobiae, iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
« Stultitia, » hoc est, stoliditas, quando homo est insipiens. Et talis est, ut dicit Ptolemaeus, qui sui ipsius ignorat quantitatem. Ad Galat. vi, 3 : Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Apocal. iii, 17 : Dici s : Quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Et subdit generaliter :
« Omnia hæc mala ab intus, »
A corrupta voluntate, « procedunt » ad extra, « et communicant, » hoc est, coinquinant « hominem. » Exteriora autem creaturae Dei sunt, et neminem secundum seipsa coinquinant. Genes. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona. Ad Tit. 1, 15 : Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inqui-
natæ sunt eorum et mens et conscientia.
Sic igitur terminatur pars de fama potestatis Leonis.
« Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. »
Hic incipit pars illa, in qua Leo curam suæ fortitudinis ostendit, contra id quod est in actuali peccato, per vexationem improbæ libidinis, quæ fit in cordis voluntate per consensum statim perficiendum in opere : et hoc sub typo curæ filiæ Syrophœnissæ.
Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima miraculi hujus describitur locus : in secunda, describitur hujus miraculi impetrationis modus : in tertia autem miraculi describitur plenus effectus.
In prima dicuntur tria : locus communis, et locus proprius, et instructionis cautela.
Dicit igitur : « Et inde surgens, » ubi insidias et observationes invidorum represserat, tamquam ab indignis recedens, « abiit in fines Tyri et Sidonis, » hoc est, in extremam partem Sidoniae, in qua Tyrus erat : et illa pars Judææ conjungebatur. Matth. xv, 21 : Egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Sed videtur contra suum dictum facere : quia, Matth. x, 5, dicitur : In viam gentium ne abieritis. Ad hoc dicendum quod in finibus illis, Judæi et gentes permitim habitabant, et ipse ad Judæos declinabat. Adhuc autem non
<--- Page Split --->
declinabat ad manendum, sed ad transeundum : sicut et venit in civitatem Samariae quae dicitur Sichar 1.
« Et ingressus domum, » causa quietis, ex labore viae. Joan. iv, 6 : Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem.
« Neminem voluit scire, » ut nos erudiret humiliter nos ad hominum laudem occullare. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.
« Et non potuit latere, » non de impotentia propria, sed de precatione sualaudis. Sicut dicitur, Matth. v, 14 : Non potest civitas abscondi supra montem posita.
Etideo tangit causam quare latere non potuit, dicens :
« Mulier enim, etc. »
Et haec est pars secunda de modo impetrationis miraculi : et haec impetratio fuit per mulierem : et haec commendatur a sex, scilicet a fide, ab affectu naturae, a sui adventus devotione, a cultus rectitudine, ab orationis supplicatione, a sua indignitatis humana recognitione,
A fide, quia « statim ut audivit de eo, » fide mota est ad ipsum. Unde, Matth. xv, 28 : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Matth. viii, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel.
Non enim tardavit, sed « statim ut audivit, » festina cucurrit, sciens quod in digito Dei ejiceret daemonium : et quod sic in ipsam perveniret Dei regnum, regno diaboli expulso 2.
« Cujus filia habebat spiritum immundum. » Ab affectu naturae ordinato hic commendatur : quia filiam diligens, non diligebat in ea spiritum immundum : per contrarium eorum, qui non nisi ad spiritum immundum diligunt suos natos. Isa. xlix, 13 : Numquid oblivisci potest mulier infan-
tem suum, ut non misercatur filio uteri sui ? Spiritus autem immundus erat, qui ad immunditias vexando impellebat libidinum immundarum. Psal. cv, 28 : Initiati, hoc est, consecrati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. Beelphegor est idolum tentiginis, quod extenso veretro figurabatur : et hoc vexabat ad libidinem Maacha, matrem Joas, qui fuit sacerdos in templo Priapi. Sed ista non ad hoc dilexit filiam, sed potius ad munditiam : et ideo ad fontem munditiae per fidem festinavit. Eccli. xlii, 11 : Super fitiam luxuriosam confirma custodiam : ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis.
« Intravit. » Laudatur a devotione, per quam appropinquans intravit ad Dominum. Sicut, Luc. vii, 37 : Mulier qua erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset, non jussa venit.
« Et procidit ad pedes ejus. » Ecce laudatur a cultu : Creatorem et Deum esse confitens per cultum, qui soli Deo debetur. I ad Corinth. xiv, 25 : Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Et tangitur fidei ipsius commendatio cum dicit :
« Erat enim mulier, »
Cujus virtus magis est commendabilis quam viri, quanto minus ad virtutem per constantiam animi disponitur. II Machab. vn, 20 et 21 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat : singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et feminea cogitationi masculinum animum inserens, etc.
« Gentilis, » non edocta per prophetas
<--- Page Split --->
et legem. Ad Roman. ii, 27 : Nonne... judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse. »
« Syrophcenissa, » hoc est, de Syro et Phcenice exorta, « genere. » Huic autem contrarium videtur quod dicitur, Matth. xv, 22: Et ecce mulier Chananxa, a finibus illis egressa. Ad hoc respondet Hilarius : « Chananxi terras in quibus sunt, « incoluerunt, qui remanentes, aliis gla- « dio consumptis, aut in loca vicina dis- « persi sunt, aut in servitutem subjecti, « et nomen tantum sine patria circumfe- « runt. » Ex illa ergo dispersione contingit, quod haec Chananxa a primis progenitoribus fuit, et tamen propinqui genitores ipsius erant de Syria et Phcenice : et Judaeis admista, Proselytorum formam tenebat. Unde ex vicinitate Judaeorum, legem existimatur cognovisse, et cognitionem habuisse, quod Christum, et Deum, et Dominum, et Filium David esse confitebatur.
Tangit hic commendationem a suae indignitatis recognitione. Et dicit duo, scilicet objectionem indignitatis, et recognitionem.
De primo dicit : « Sine prius saturari filios. » Filii dicuntur Judaei. Osee, xi, 1 : Ex Ægypto vocavi filium meum. Exod. x, 3 : Dimitte populum meum. Hos ergo prius gratia mea dimitte saturari usque ad nauseam, ita quod abjiciant eam : et tunc derivabitur haec gratia ad te, quae es gentilis. Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æterna vita, ecce convertimur ad gentes.
Et tangit causam hujus, per metaphoram loquens :
« Non est bonum. »
« Et rogabat eum, »
Instanter clamans, ut dicitur Matth. xv, 23, post eum : ita ut etiam discipuli dicerent Domino : Dimitte eam, quia clamat post nos.
« Ut daemonium ejiceret de filia ejus. » Et commendatur a simplicitate orationis. Matth. xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David : filia mea male a daemonio vexatur.
Ordinis debiti bonum non observaretur aliter : « sumere panem filiorum, » a filiis qui sunt Judaei, » et mittere canibus, » hoc est, gentilibus ; nisi prius panis a filiis saturatis projiciatur. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Panis autem gratia curationis, et divini verbi refectio vocatur.
« At illa respondit, »
« Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
At illa respondit, et dixit illi : Utique, Domine : nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Et ait illi : Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua.
Objectam sibi recognoscens indignitatem. « Et dixit illi : Utique, Domine, » supple, canis suun, et cane immundior. « Nam, » hoc est, quia tantum in misericordia tua, non in dignitate mea confidens, gratiam tuam peto. Daniel. ix, 18 : Non in justificationibus nostris prosterminus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
« Nam, » hoc est, quia « catelli, » imbecilles, et saturitatem filiorum exspe-
<--- Page Split --->
ctare non valentes, « comedunt sub mensa, » interim, dum adhuc reficiuntur filii, « de micis » minutis « puerorum, » hoc est, filiorum. Ita ego necessitatem patiens in filia, non possum exspectare communem Gentilium, qui canes sunt, refectionem : sed statim dum reficis filios, est mihi succurrendum. Unde, Matth. xv, 27, dixit : Etiam, Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Micae autem significant subtiles intellectus, et gratias Spiritus sancti.
« Et ait illi, »
Tangens perfectionem miraculi impetrati. « Propter hunc sermonem, » magnam tuam fidem et devotionem indicantem, « vade, » sciens me corpore absentem, potentia deitatis quae ubique præsens est, posse curare. « Exiit, » jam fidei tuæ merito, « a filia tua dæmonium. » Matth. xv, 28 : Fiat tibi sicut vis. Luc. vii, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
« Et cum abiisset domum, »
Plene credens sermon! Domini. Ad Roman. iv, 20 et 21 : In repromissione Dei non hæsita vit diffidentia, sed confortatus est fide dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quæcumque promisit Deus, potens est et facere.
« Invenit puellam jacentem supra lectum » strati sui, a quo ante per dæmonium præcipitabatur : « et dæmonium » invenit ab ea « exiisse, » et a vexatione immunditiæ cessasse. Matth. xv, 28 : Et sanata est filia ejus ex illa hora, qua hoc dixit Dominus.
fortitudine Leonis de tribu Juda provenientem contra peccatum actuale, secundum hoc quod exhibentur membra corporis, arma iniquitatis peccato, quando perpetratur in opere.
Habet autem hæc pars duas partes, scilicet, locum in quo factum est miraculum, et historiam de miraculi perfectione.
In primo tangit locum quem reliquit, dicens :
« Et iterum exiens de finibus Tyri, » ubi pernistim Judæi et Gentiles habitabant. Exivit autem, ut et alibi gratiam suam indigentibus communicaret et prædicaret. Luc. iv, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
« Venit per Sidonem, » transiens ut venator animarum : quia Sidon venatio interpretatur. Genes. xxvii, 3 et 4 : Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam, hoc est, mihi incorporem. Hoc dixit Patriarcha filio suo. Venit autem sic transiens « ad mare Galilææ, » hoc est, stagnum Genesareth. Quæ (inquam) Galilæa quantum ad partem provinciæ in quam venit, « est inter medios fines Decapoleos, » hoc est, decem civitatum ibi ædificatarum, quarum territoria ibi conveniunt : et significant congregations fidelium, qui decem mandatis decalogi conjunguntur. Luc. xix, 17 : Eris potestatem habens super decem civitates.
« Et adducunt ei surdum et multum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. »
Hic tangitur historia miraculi. Habet autem tres particulas, intercessionem ad impetrandum, modum specialem ad perficiendum, et utilitatem ad ædificandum.
In intercessione tria sunt : adductio, intercessio, et manus impositio.
De adductione dicit : « Et adducunt
<--- Page Split --->
ei, » per fidei suæ devotionem. Psal. xxvii, 1 : Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, hoc est, Prælatorum et Prædicatorum : qui arietes, hoc est, duces sunt gregis, et filios sibi commissos adducere debent ad Dominum ut curentur.
« Surdum, » quia aures arma iniquitatis peccato exhibuerat : ideo diabolus in auribus fecerat surditatem : et maxime a verbo Dei audiendo. Aures enim sic aperuerat serpenti prima mater : et sic aures exhibuerat mulieri a serpente persuasæ primus pater.
« Et mutum. » Omnis enim surdus naturaliter est mutus : quia quid loquatur audiendo, non potest discere. Tamen iste (ut inferius patebit) et linguam ligatam habuit, ne ad loquendum movere posset : unde infra, §. 33, dicitur : « Solutum est vinculum lingua ejus. » Ezechiel. iii, 26 : Linguam tuam adharere faciam palato tuo, et eris mutus. Psal. xxxvii, 14 : Ego tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et hoc etiam merito primæ prævaricationis incurrerat, in qua lingua ad loquendum cum serpente contra Deum laxata fuerat. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui : hoc est, quia non ero memor tui, sed potius verborum diaboli, cum quo loqueris.
« Et deprecabantur eum », hoc est, Dominum. Et hæc est intercessio adstantium, quæ significat sanctæ Ecclesiæ intercessionem. Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
« Ut imponat illi, » muto et surdo, « manum » omnipotentem, quæ eum condiderat : istius enim erat et reformare corruptum. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. Psal. cxxxvii, 3 et 6 : Posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Sciverunt enim quod dicitur, Job, xxvi, 13 : Obstetri-
cante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Et ideo hoc beneficium manus petiverunt. Marc. xvi, 18 : Super agros manus imponent, et bene habebunt.
« Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens, tetigit linguam ejus. »
Tangitur modus perfectionis miraculi dupliciter, scilicet, ex parte Domini facientis, et ex parte infirmi in quo factum est.
Ex parte Domini triplex tangitur modus : in factis, in adspectibus, et in verbis.
In factis tangitur quadruplex modus : primo enim tangitur modus apprehensionis, in qua Dominus infirmo jungitur : et significat apprehensionem misericordiæ et charitatis, in quibus Deus nos apprehendit. Ad Hebræos, ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Et hoc est quod dicit : « Apprehendens eum. » Ad Philip. ii, 12 : Sequor, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
Secundum est apprehensi de turba segregatio : et significat segregationem a massa perditionis et perditorum, quæ fit per gratiae apprehensionem. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Ad Galat. i, 15 et 16 : Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini. Segregatio enim ab utero matris Synagogæ, separatio est a massa perditorum : et hoc est quod significat, cum dicit : « De turba seorsum. »
Tertium factum est, quia « misit digi-
<--- Page Split --->
tos suos in auriculas ejus. » Digitii enim isti significant virtutem operativam, qua cuncta condidit per potentiam, sapientiam, et bonitatem. Isa. xl, 12: Quis appendit tribus digitis molem terræ ? Et isti sunt tres ptimi digiti. Digitus etiam est index virtutis sancti Spiritus per dona sapientiae, et intellectus, et cætera, quae Isaias enumerat 1. Luc. xi, 20: Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Digitii etiam sunt, quibus perfecit subtiliter opus Redemptionis in magna amaritudine Passionis. Cantic. v, 5: Manus meæ stillaverunt myrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Et contra hos digitos nulla potuit stare virtus inimici daemonis: quia ex primis digitis expulit impotentiam audiendi, et ignorantiam audienda non percipiendi, et malitiam auditum divinum repellendi. Ex quarto digito expulit peccatum per Spiritus sancti donum. Et ex quinto expulit obligationem ad surditatem per solutum pretium per passionem. Hos ergo digitos potius spiritualiter intellectos immisit, quam corporales digitos exterius immitteret: quia illis intus tetigit, et vim dæmonis effugavit.
Dicit autem : « In auriculas ejus, » quia auris habens solam figuram auris, et non habens virtutem audiendi, diminuta est et non perfecta.
« Et exspuens, tetigit linguam ejus. » Quartum factum est. Sputum autem quod a capite descendit, saporem significat divinorum, quo sapor redit ad linguam, et solvitur vinculum ad loquendum. I Reg. xiv, 29: Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: quod modo video quid saporandum et loquendum sit. Mel autem, quod est sub lingua Domini, significat dulcedinem doctrina ejus. Cantic. iv, 11: Mel et lac sub lin-
gua tua. Hoc igitur melle tetigit linguam istius.
« Et suspiciens in coelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. »
Ecce hic tangitur modus duplex suspectionis : unus quidem in oculis corporis significat, quod ad Patrem omnia refert per concordiam et unitatem quam habet ad ipsum : et alter cordis, qui significatur per gemitum, quo ingemuit pro nobis : et hunc tangit cum dicit : « Ingemuit. » Joan. xi, 41, dicitur de primo : Jesus elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Docet etiam nos ad coelum dirigere intentiones nostras, cum aliquid volumus impetrare. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamis, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. De gemitu autem dicitur, Cantic. ii, 12: Vox turturis audita est in terra nostra : quae gemitum habet pro cantu : quia Christus gemuit pro nobis, Psal. xxxvn, 9 : Rugiebam a gemitu cordis mei.
« Et ait. » Tangit modum miraculi in verbis, dicens : « Ephphetha, » in Hebræo. Et hoc exponens Evangelista subinfert : « Quod est, Adaperire, » tam in vinculis aurium, quam in vinculis linguæ : ut et audias, et loquaris. Isa. 1, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Isa. 1, 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo.
« Et statim apertae sunt aures ejus,
<--- Page Split --->
et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. »
Discite a me quia mitis sum et humilis. corde.
Tangit modum perfectionis miraculi in effectu ex parte infirmi. Et tria dicit: modum in auribus : « Et statim aperte sunt aures ejus, » quæ prius erant auriculæ, modo factæ aures, quia audiunt. « Sunt aperte, » ut intret sonus et vox ad audiendum. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt.
« Et solutum est vinculum linguæ ejus. » Secundum est, ex parte linguæ ejus. Isa. xxxv, 6 : Aperta erit lingua mutorum. Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus.
« Et loquebatur recte. » Tertium est ex parte actus demonstrantis solutum esse vinculum linguæ et aurium : qui non loqueretur, nisi audiret. Isa. xxxii, 3 et 4 : Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultatabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
36
« Et præcepit illis ne cui dicerent. »
Tangitur ædificatio secuta miraculum. Tanguntur autem duo : ædificatio ad humilitatem ex parte Domini : et ædificatio laudis divinæ ex parte turbæ et amicorum curati.
Dicit igitur : « Et præcepit illis, » non præcepto observationis, sed præcepto instructionis, ad humiliandum in magnis factis exemplo Domini, « ne cui dicerent, » et per hoc non jactare bona sua discernet. Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Matth. xi, 29 :
« Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
Et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. »
Tangit secundum. Et dicit tria, scilicet ædificationem ad ampliorem gloriam, ædificationem ad ampliorem admirationem, et ædificationem ad ampliorem laudem.
Dicit igitur : « Quanto autem eis, » et abundantiore humilitate, « præcipiebat, » præcepto instructionis, « tanto magis plus prædicabant » gloriam ipsius. Quia, sicut dicit Tullius in fine primi libri Rhetoricæ, « gloria est ore multo- « rum prædicata laudatio. » Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare honorificum est. Isa. lxvi, 19 : Et annuntiabunt gloriam meam gentibus.
« Et eo amplius admirabantur. »
Quantum ille ex humilitate non dilatandum esse præcepit. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine : et facies tua plena est gratiarum. Hoc enim valde mirabile : quia in tanta facie, hoc est, præsentia gratiarum tam humilis fuit.
« Dicentes, » in magnifica laudis ædificatione : « Bene omnia fecit, » hoc est, bene se omnia facere posse probavit, hoc est, omnipotentiam demonstravit. Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?
« Et surdos fecit audire, » quotquot voluit, « et muros loqui. » Surdi enim prius est audire, ut sciat quid loquatur. Proverb. xviii, 13 : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
Sic ergo per virtutem Leonis curatur actuale peccatum.
<--- Page Split --->