CAPUT VI.

Christi doctrinam in ipsius patria admirantur : ubi tamen propter illorum incredulitatem pauca edidit miracula : Apostolos mittens ad prædicandum, instruit quid observare debeant : Herodes, audita Christi fama, dicit Joannem Baptistam resurrexisse; cujus caput postulanti Herodiadis filiæ saltatrici propter jusjurandum tradiderat : in deserto quinque panibus et duobus piscibus quinque millia virorum satiat : super mare ambulans, tempestatem sedat : in terra Genesareth plurimos tactu fimbriæ vestimenti sanat.

  1. Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui 1.

  2. Et facto sabbato, cœpit in synago-

ga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ

<--- Page Split --->

data est illi, et virtutes tales quæ per manus ejus effi- ciuntur?

  1. Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Ju- dae, et Simonis¹? nonne et so- rores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.

  2. Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua ².

  3. Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos im- positis manibus curavit.

  4. Et mirabatur propter incredulita- tem eorum, et circuibat castella in circuitu, docens.

  5. Et vocavit duodecim ³, et ccepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immun- dorum.

  6. Et præcepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs.

  7. Sed calceatos sandaliis ⁴, et ne induerentur duabus tunicis.

  8. Et dicebat eis: Quocumque in- troieritis in domum, illic ma- nete donec exeatis inde:

  9. Et quicumque non receperint vos nec audierint vos, exeuntes in- de, excutite pulverem de pedi- bus vestris in testimonium illis ⁵.

  10. Et exeuntes prædicabant ut pæ- nitentiam agerent:

  11. Et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant ⁶.

  12. Et audivit rex Herodes, manife- stum enim factum est nomen ejus ⁷: et dicebat: Quia Joannes

Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.

  1. Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

  2. Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

  3. Ipse enim Herodes misit, ac te- nuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam ⁸.

  4. Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui ⁹.

  5. Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poterat.

  6. Herodes enim metuebat Joan- nem, sciens eum virum justum etsanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

  7. Et cum dies opportunus accidis- set, Herodes natalis sui cæ- nam fecit principibus, et tribu- nis, et primis Galilææ.

  8. Cumque introisset filia ipsius He- rodiadis, et saltasset, et placuis- set Herodi simulque recumben- tibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi.

  9. Et juravit illi: Quia quidquid pe- tieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

  10. Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Ca- put Joannis Baptistæ.

  11. Cumque introisset statim cum fe- stinatione ad regem, petivit di-

¹ Joan. vi, 42. ² Matth. xiii, 57; Luc. iv, 24; Joan. iv, 44. ³ Matth. x, 4; Supra, iii, 14; Luc. ix, 4. ⁴ Act. xii, 8. ⁵ Matth. x, 14; Luc. ix, 5; Act. xiii, 51, et

xvii, 6. ⁶ Jacob. v, 14. ⁷ Matth. xiv, 1 et 2; Luc. ix, 7. ⁸ Luc. iii, 19. ⁹ Levit. xvii, 16.

<--- Page Split --->

cens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptiste.

Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare ?

  1. Et contristatus est rex : propter jusjurandum et propter simul discumbentes, noluit eam contristare,

  2. Et dicit eis : Quot panes habetis? ite et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

  3. Sed misso spiculatore, præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere.

  4. Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum .

  5. Et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

  6. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento.

  7. Et convenientes apostoli ad Jesum 1, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant et docuerant.

  8. Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum 2. Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.

  9. Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

  10. Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.

  11. Et exiens vidit turbam multam Jesus 3 : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit illos docere multa.

  12. Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :

  13. Dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos quos manducent 4.

  14. Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei :

  15. Et discubuerunt in partes, per centenos et quinquagenos.

  16. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cœlum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos, et duos pisces divisit omnibus.

  17. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

  18. Et sustulerunt reliquias fragmentorum, duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

  19. Erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum.

  20. Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

  21. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

  22. Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

  23. Et videns eos laborantes in remigando 6 (erat enim ventus contrarius eis), et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.

  24. At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

<--- Page Split --->

  1. Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum, nolite timere.

  2. Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant.

  3. Non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcaecatum.

  4. Et cum transfretassent', venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

  5. Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :

  6. Et percurrentes universam regionem illam, cceperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse.

  7. Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent : et quotquot tangebant eum salvi fiebant.

IN CAPUT VI MARCI

ENARRATIO.

« Egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui.

Et facto sabbato cœpit in synagoga docere. »

Hic incipit tangere ea quae sunt de essentia actualis peccati, contra quae Leo de tribu Juda fortitudinis suae ostendit vigorem. Sunt autem tria in peccato actuali : quorum primum est ab incommutabili bono aversio, quae provenit ex defectu gustus boni spiritualis : et hunc defectum Leo iste fortitudine sua per ministerium alimenti (quod habet in se omne delectamentum, et omnem saporis suavitatem) curat : tale enim edulium ministrat omnibus aeterni boni inediam patientibus, abundanter et sine labore.

Secundum autem quod est in actua-

li peccato, est vexatio improbi appetitus, et libidinis per cogitatum, et voluntatem, et consensum mali, quod perpetratur jam in corde, et statim perpetrandum est in opere : et contra hoc fortitudinem suam ostendit in cura filiae Syrophenissae, circa medium septimi capituli, ibi, vii, 24 : « Et inde surgens abiit in fines Tyri, etc. »

Tertium autem quod est in peccato actuali, est quod membra corporis exhibentur arma iniquitatis peccato ad malum in opere : et contra hoc iste Leo-fortitudinem ostendit post medium septimi capituli, ibi, vii, 31 : « Et iterum exiens de finibus Tyri, etc. »

Et sic haec pars tota terminatur ad principium capituli octavi.

In prima harum partium quatuor continentur : quorum primum est de fama istius Leonis, quae multitudinem pascendam attraxit. Secundum autem est, de pastu multitudinis, ibi, y. 32 : « Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. » In tertia autem post miraculum quaedam fit universalis ostensio potestatis Leonis, ibi, v. 43 : « Et statim cogit discipulos suos, etc. » In quarta autem et ultima, demonstratio fit regalis dignitatis in ponendis legibus suis, et evacuandis legibus alie-

<--- Page Split --->

nis : hoc enim etiam pertinet ad Leonem de tribu Juda : et hoc incipit in capitulo septimo, ibi, vii, 1 : « Et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de Scribis. »

Adhuc autem prima partium istarum subdividitur in particulas quatuor. Cum autem actum potestatis in qualibet docrtina praecedat potestatis declaratio, tangitur in prima particula impedimentum declarationis illius potestatis ex infidelitate quorumdam. In secunda, magna illius potestatis ostenditur declaratio, per ministrorum missionem, ibi, y. 7 : « Et vocavit duodecim, et cæpit eos mittere.» Quia autem per hanc declarationem fama pervenit ad Herodem, quia credidit rex Joannem Baptistam apparuisse ideo ex incidente inducitur qualiter Joannes ab Herode est decollatus, ibi, y. 14 : « Et audivit rex Herodes, etc. » In quarta et ultima particula, continetur relatio ad Dominum facta de potestate, quae per ministerium eorum jam fuit declarata, ibi, y. 30 : « Et convenientes Apostoli ad Jesum, etc. »

« abiit in patriam suam, » ut ostenderet ordinem charitatis ad suos. Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Patria autem sua Nazareth vocatur, ubi et conceptus, et nutritus est.

« Et sequebantur eum discipuli sui, »

Sicut pulli gallinam, et sicut oves pastorem, et sicut discipuli magistrum. De primo, Matth. xxm, 37: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et nolustii. De secundo, Joan.*x, 4: Ante eas vadit : et oves illum sequuntur. De tertio, Isa. viii, 18: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.

In prima harum particularum quatuor continentur, scilicet, qualiter ordinata charitate Salvator primum suis salutifere potestatis operationem exhibuit : secundo, qualiter sui potestatem in ipso admirati sunt : tertio, qualiter potestatem hanc propter sui generis parvitatem et infirmitatem despexerunt : et quarto, qualiter ipse Christus Jesus rationem reddidit de hujusmodi contemptu, et incredulitate. Et haec per ordinem in littera continentur.

In primo tria dicuntur, scilicet, Salvatoris ad suos accessio : discipulorum instruendorum concomitatio : et potestatis ad salutem suorum in locis solemnibus publica ostensio.

Dicit igitur :

« Et facto sabbato, »

Die solenni: quia tunc multis confluentibus, multis prodesse poterat. « Cæpit docere » doctrinam divinam, « in synagoga, » tamquam in loco publico divinis doctrinis consecrato. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso.

« Et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia quæ data est illi, et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur ?

« Et egressus inde. »

Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et

<--- Page Split --->

Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. »

sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi.

« Et virtutes. »

Secundum est, in quo tangitur admiratio suorum audientium eum. Et tangit tria, scilicet admirationem in communi, et in speciali adfirmationem sapientiæ, et in spirituali, admirationem potestatis.

Dicit igitur : « Et multi, » de suis cognatis, « admirabantur, » alta videntes in opere et verbo, et exigua recolentes in genere, et bonis fortunæ : et ideo causam altorum in ipso non cognoscentes : non advertentes quod scriptum erat, I Reg. ii, 8 : Suscitat de pulvereegenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Admirabantur maxime « in doctrina ejus, » et deitatem in eo non credentes. Joan. vii, 5 : Neque enim fratres ejus credebant in eum. Joan. i, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt.

« Dicentes : Unde huic, »

Tam despecto, et abjecto, « hæc omnia, » tam magna et mirifica, quæ Prophetis, et Patriarchis, et Regibus negata sunt, scire et facere? Sed causam hujus Joannes Baptista consideravit, dicens, Joan. ii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus. Et, ibidem, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum Filio : sed dat Spiritum supereffluenter in plenitudine omnium donorum.

Specialis admiratio est potestatis, quia virtus ultimum est potestatis. « Quæ per manus ejus » operativas in diversis magnalibus, « efficiuntur ? » quia opera negare non poterant. Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent. Joan. v, 36 : Ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me. Hæc igitur magna consideraverunt inviti et nolentes. Sic enim, ut dicitur, Eccli. xlvii, 9 : In omni opere dedit Dominus confessionem Sancto, et Excelsa in verbo gloriæ.

« Nonne hic est faber ?»

Magna visa et audita conferunt ad generis infima, et ad fortunæ bona, quæ videbantur parvitatem ostendere : dicentes : « Nonne hic est faber ? » Non ab usu actus fabricandi dicitur faber, sed ab officio patris putativi : quia Joseph faber lignarius dicitur fuisse. Nescientes tamen dicunt verum : quia ipse est faber, magni fabri filius, de quo scriptum est in Psalmo lxxiii, 16 : Tu fabricatus esauroram et solem. Job, xxxiv, 13 : Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est. Job, xxxvii, 18 : Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

« Filius Mariæ, »

« Et quæ sapientia, quæ data est illi ? »

Specialis admiratio sapientiæ, in verbo doctrinæ. Bene autem dicunt, « data, » quia non acquisita fuit studio litterarum. Joan. vii, 15 : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? sed Paulus, ad Coloss. ii, 3, dicit causam : Quia in ipso

Quæ secundum fortunam hujus mundi quæstu manuum victum quæsivit : et ideo a Sanctis quæstuaria vocatur. I ad Corinth. iv, 11 et 12 : Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus,et colaphis cædimur, et instabiles sumus; et laboramus operantes manibus nostris. Non enim recognoverunt, quod propter nos assumpsit istam pauperta-

<--- Page Split --->

tem, ut mundi doceret contemptum, et divitias quaerere spirituales. II ad Corinth. viii, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.

Et mirabatur propter incredulitatem eorum. »

« Frater Jacobi. »

Frater dicitur hic non uterinus, sed consobrinus: quia fuerunt isti filii Maria, Alphæi filiæ: Jacobus minor, et Judas Thaddæus, et Simon Cananæus sive Zelotes.

« Et dicebat illis Jesus, » rationem reddens de hujusmodi scandalo, quæ a consuetudine hominum mala accipitur.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, qualiter Propheta inter suos sine honore consuevit esse : qualiter hoc ipsum impedimentum fuit salutis suorum : et qualiter tandem undique Dominus suam salutem ingressit.

« Nonne et sorores, »

Non uterinæ, sed beatæ Virginis sorores, hic in loco isto natæ, « nobiscum sunt ? » inter nos conversatæ, in quibus nihil est tantæ sapientiæ, et nihil tantæ virtutis.

Dicit igitur : « Quia non est Propheta, » qui tamen ex spiratione accepta, potens est in opere et sermone, sicut dicitur, Luc. xxiv, 19.

« Sine honore, » reverentiæ sibi propter Dei dona, quæ in ipso sunt, exhibendo. Esther, vi, 9 : Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. Psal. xx, 6 : Gloriam et magnum decorem impones super eum.

Hoc est, occasionem offendiculi et casus sumpserunt in illo. Luc. n, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Isa. viii, 14 et 13 : Et erit vobis... in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel : in laquem et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Matth. xi, 6 : Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.

« Nisi in patria sua, » in qua scitur quod principia ejus humilia sunt : et Dei dona in ipso non considerantur.

« Et in cognatione sua, » quæ eum sibi similem esse existimat, « et in domo sua » ex qua secundum carnem processit. Unde Hilarius ; « Inhonoratur Do- « minus a suis, quamquam et docendi « prudentia, et operandi virtus, ad ad- « mirationem moveat. Josephi in patria « sua affligitur a fratribus, in Ægypto ab « extraneis sublimatur 1. » Numer. xii, 1 : Locuta est Maria et Aaron contra Moysem propter uxorem ejus Æthiopissam. Et, Numer. xvi, 1 et 2, Core, et Dathan, et Abiron et alii quidam, et Levitæ contra Aaron et Moysen surrexerunt. Genes. xii, 1, Abraham in Chaldæa affligitur : et. ideo dicitur ei : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Matth. x, 36, dicitur : Inimici hominis, domestici ejus. Sic ergo

« Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

Et non poterat ibi virtutem ullam

<--- Page Split --->

quasi in omnibus est, quod is in quo Dei dona sunt, a suis despicitur, et ab extraneis honoratur. Sic et Salvator a Judæis abjicitur, et a Gentibus adoratur.

xxvi, 6: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis.

« Et vocavit duodecim, et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. »

Non de impotentia, sed de inconvenientia: non enim conveniens fuit margaritas spargere ante porcos. « Virtutem ullam facere, » quia ea quae fecit irridebant, et contrariæ virtuti dæmonis attribuebant. « Nisi paucos, » devotos et fideles, « impositis manibus » deificis, « curavit » ab infirmitatibus suis. Matth. ix, 18: Impone manum tuam super eam, et vivet. Marci, xvi, 16: Super ægros manus imponent, et bene habebunt.

Hic incipit pars secunda : in qua declaratio famæ potestatis Leonis per ministrorum missionem ostenditur.

Et habet quatuor paragraphos : in quorum primo significat missorum potestatem et auctoritatem. In secundo, tangit eorumdem per observantias institutionem. In tertio, innuit non recipientium eos condemnationem. In quarto autem, missorum per ministerium suum tangit fructum et utilitatem.

« Et mirabatur propter incredulitatem eorum. »

Beda : « Non quasi de improviso, sed « mirandum ostendit : quia nec Prophe- « tis credunt, nec ipsi quem præsentem « cernebant. » Ideo dicitur, Eccli. xi, 2 : Non spernas hominem in visu suo, hoc est, propter hoc quod humilia vides in ipso. Brevis enim in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus ejus : quia si aliquis mel contemnat, ideo quod brevissima et indecora apis inter volatilia illud fructificat, ille stultus reputatur.

« Et circuibat castella in circuitu, docens. »

Antipophora est. Posset enim aliquis dicere quod Christus aliquid omisisset de contingentibus circa suos, et quod ideo erant increduli: et ideo obviat dicens, quod nihil omisit: quia frequenter « circuibat castella, » non tantum civitates habitationis eorum undique in circuitu provinciae, « docens, » et doctrinam per miracula et exempla confirmans. Matth. ix, 35: Circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni. Psal.

In primo horum facit tria: ostendit enim hanc missionem esse missionis apostolicae principium: et ostendit mutua societatis eorum solatium: et confert eis contra impedimentum diaboli (alias, diabolicae potestatis) sancti Spiritus adjutorium.

De primo dicit : « Et vocavit duodecim, » in unum cor, et in unam fidem, et in unam animam, et in unam veritatem prædicandam. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Psal. xlix, 3: Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Genes. xlix, 2: Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Duodecim autem convocavit: quia isti hierarchæ erant, et ordinatores aliorum. Unde, Luc. x, 1, dicitur, quod designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Sed illi mittebantur ut Presbyteri: duodecim autem ut Episcopi et majores Prælati.

« Et cœpit eos mittere, »

Hoc est, prima missione misit eos,

<--- Page Split --->

quando dixit, Matth. x, 5 et 6: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel. Hæc enim fuit prima missio, in quam mittere cœpit. Post resurrectionem autem misit ad Gentes. Et hæc fuit ultima et completa missio ad prædicandum, quando dixit, Marc. xvi, 13: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.

Cœpit autem mittere « binos, » quia caritas minus quam inter duos haberi non potest. Et quia adhuc infirmi erant, ut haberent mutuæ societatis solatium. Proverb. xviii, 19: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle. iv, 9 et 10: Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum societatis suæ. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Quando autem perfecti erant in spiritu post Resurrectionem, et Ascensionem, et Spiritus sancti perceptionem, misit eos simpliciter sive binos, sive solos, quia tunc erant Spiritu sancto solidati. Sic ergo misit, ut ex missione haberent auctoritatem. Luc. x, 3: Ite, ecce ego mitto vos. Matth. x, 16: Ecce ego mitto vos. Isa. vi, 8: Ecce ego, mitte me. Jerem. 1, 7: Ad omnia quæ militam te, ibis: et universa quæcumque mandavero tibi, loqueris ad eos.

« Et dabat illis potestatem spirituum immundorum, »

Hoc est, dabat illis potestatem Spiritus sancti : quia potestate possent compescere spiritus immundos, nec possent impedire audientes se a fidei receptione et sacramentorum. Et hanc potestatem exercet Ecclesia in suis exorcistis. Joan, xx, 22 et 23 : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Luc. ix, 1 : Dedit illis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.

« Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,

Sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. »

Secundus est paragraphus, in quo tangit ministrorum per observantias institutionem.

Tanguntur autem in hoc paragrapbo duo, scilicet institutio pertinens ad viam, et institutio pertinens ad hospitium.

In primo dicit septem : quorum primum est universaliter tollendorum in via prohibitivum, cum dicit : « Et præcepit eis, » in prima missione, « ne quid, » hoc est, aliquid præter necessariorum, « tollerent in via, » ut tota sollicitudo eorum congregata converteretur ad evangelizandum. Tunc enim misit amatos, non odiosos ad fratres et oves, et semper apud se repositam habebant decimam, quæ peregrinis debebatur, sicut dicitur, Exod. xxii, 29. Sicut enim dicitur, Deuter. x, 18 : Dominus amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. Præterea illi, ad quos tunc misit, a patribus instituti erant ad hospitalitatem : et ideo de necessariis nihil oportuit eos esse sollicitos. Matth. vi, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 1. Psal. lxxvii, 19 et 20 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?... numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?

<--- Page Split --->

« Nisi virgam tantum. »

Hoc est secundum, ubi concedi sustentantium accipiendi potestatem. Et videtur esse contrarium quod dicitur, Matth. x, 10, et Luc. ix, 3, ubi inhibet in via accipere baculum. Ad hoc dicendum quod ista institutio, quam super Matthæum notavimus 1, non fuit nisi per primam missionem, in qua non odiosi erant Apostoli : et mittebantur ad eos qui hospitales erant, et apud se unam trium decimarum habebant semper repositam, per quam peregrinis recipiendis, sufficiebant. Virga autem significabat tria, secundum tres actus ipsius. Sustentat enim lassum, dirigit regendum, et defendit et impugnat. Et quoad primos duos actus virga hic conceditur. Quia per virgam secundum quod sustentat lassum, potestas intelligitur accipiendi ea quae ad sustentationem pertinent necessitatis, ab his quibus evangelizatur : unde, Matth. x, 10, dicit, quod dignus est operarius cibo suo. Et, Luc. x, 7 : Edentes et bibentes quae apud illos sunt. Ad Galat. vi, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. I ad Corinth. ix, 14 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Hoc igitur significat virga sustentationis lassi. Virga autem dirigit regendum, sicut dicitur in Psalmo xlvi, 7 et 8 : Virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Exod. iv, 17 : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. Et hoc modo iterum hic conceditur virga. Tertius usus est virga percussionis et defensionis : et quia Apostoli non erant odiosi, nemo eos in hac missione impugnavit : et ideo virga in hoc usu interdicitur . Isa. xiv, 5 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, cædentem populos in

indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. I ad Timoth. in, 2 et 3, inter cætera quae de episcopo dicuntur, dicitur, quod oportet eum non esse percussorem. Sic igitur virga hic interdicitur.

« Non peram. »

Tertium est quod interdicitur. Pera autem significat gestatorium oneris saeculi, sicut dicit Glossa. Et hoc est, quando Evangelium convertitur in quaestum, sicut faciunt quaestuarii. I ad Timoth. vi, 3: Existimantium quaestum esse pietatem. Sapient. xv, 12 : Aestimantes vitam hominum compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque, etiam ex malo acquirere. Hanc peram portant, qui cum Giezi vendunt sacramenta et gratias, vel emere intendunt cum Simone et Jasone 3. Sic ergo pera, Evangelici quaestus reservatorium, interdicitur.

« Non panem. »

Hoc est quartum. Hujus jam assignata est ratio : quia panem sibi debitum in omni loco invenerunt paratum in prima missione in repositione decimae, qui pauperibus debebatur. Unde, Matth. xvi, 8 et seq. : Quid cogitatis intra vos, modica fidei, quia panes non habetis ? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot.cophinos sumpsistis ? Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore. Genes. xlviii, 15 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Tamen Glossa dicit quod in pane prohibet delicias. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.

<--- Page Split --->

« Neque in zona æs, »

Ad emendum viaticum. Et tunc videtur esse contrarium quod dicit, Joan. iv, 8, ubi dicit quod discipuli abierunt in civitatem ut cibos emerent. Sic ergo Dominus portabat æs quo emebantur necessaria : et tunc etiam debuit illud concedere Apostolis. Adhuc autem, Joan. xii, 6, dicitur de Juda Iscariote, quia fur erat et loculos habens, ea quæ mittebantur portabat. Videtur ergo, quod et Apostoli exemplo Domini ista portare debuerant. Joan. xii, 13 : Exemplum dedivobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ad hoc dicendum, quod numquam prohibuit Dominus simpliciter ne æs in zonis portaretur : sed prohibet eis (alias, æris) sollicitudinem, ubi æs non est necessarium : apud amicos autem hospitales, et eis qui habent apud se unde tenebantur ex lege recipere, non erat æs necessarium, et ideo ibi prohibet : et ad tales in prima missione Apostoli mittebantur, et ideo in illa missione prohibuit. Luc. x x i , 3 3 et 3 6 : Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Sacculus autem idem signat apud Lucam, quod in zonis æs apud Marcum.

Ad id ergo quod objicitur de Domino : Dicendum, quod cibos emi fecit in civitate Samaritanorum, qui peregrinos Judaes non receperunt : quia ibi erat æs necessarium, et ideo patet quod non est instantia : quia in ista missione interdixit Apostolis, ne intrarent in civitates Samaritanorum. Ad aliud dicendum, quod jam Dominus cum discipulis factus fuerat odiosus, propter veritatis prædicationem : et ideo cogebatur recipere quæ amici mittebant, ut necessaria emerentur : et hoc in tali casu etiam non interdixit Apostolis. Unde, Luc. x x i i , 3 6 : Et nunc qui habet saccumu, tollat, similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam

suam, et emat gladium. Nec hoc est contra Christi exemplum, vel verbum.

« Sed calceatos sandaliiis. »

Sextum est. Et videtur esse contrarium ad id quod dicitur, Matth. x, 10, et Luc. x, 4, ubi prohibentur calceamenta. Sed ad hoc dicendum, quod sandalium non est calceamentum, sed solea, qua sola planta ab attritione vel punctione spinarum, vel aliarum acutarum rerum obviantium in via defenditur : ne læso pede iter evangelizantis impediatur. Per calceamentum autem superfluus cultus intelligitur calceorum : et ideo non est contrarium. In terra enim calida sufficit usus solearum, et in terra glacialibus frigoribus constricta non interdicitur usus calceorum et caligarum. Act. x n , 8 : Præcingere, et calcea te caligas tuas. Hinc inolevit usus, quod Episcopi utuntur sandaliis. Cantic. vii, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. Ad Ephes. vi, 13 : Calceati pedes in præparatione Evangelii pacis.

« Et ne induerentur duabus tunicis. »

Duæ tunicæ sunt duæ induviæ tunicarum, quarum altera est ad necessitatem, et altera ad decorem : et idem est ac si dicat : Non habeatis mutatoria vestimentorum : quia et Dominus quinque genera vestium legitur habuisse, sed quia omnes erant necessariæ, ideo omnes pro unica tunica computantur : et ideo dicit Glossa : « Nec unam induti, aliam in futuro reservent : » quia hoc esset superfluum, et esset habere mutatoria vestimentorum : et ideo addit Glossa : « Non quod una tunica in locis glacialibus contenti esse debeamus. » De talibus enim superfluis dicit Jacobus, v, 2 et 3 : Vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum, et argentum vestrum æruginauit : et

<--- Page Split --->

erugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.

cutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. »

Tangit hic pœenam non recipientium prædicatores salutis.

• « Et dicebat leis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde. »

Tangit hic inviolabilis, hospitii institutionem. Et est tantum una institutio, quod scilicet per domos non discurrant : quia hoc signum esset animi vagabundi, et instabilitatis, sicut dicitur, Proverb. vii, 10 et seq., de muliere garrula, et vaga, quae quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, etc. II ad Timoth. iii, 5 et 6 : Et hos devita : ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, etc. Jerem. xiv, 10 : Populus hic dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. Utile enim est ut doctor veritatis, et pastor animarum, locum habeat notum, in quo ab omnibus certissime possit requiri. Tamen quamvis honestum præcipiat eligere locum, et hospitem, tamen contributionem pro expensis ab aliis faciendam non interdict. Unde Apostolus laudat Philippenses, ad Philip. iv, 16, et seq., quia tales filii mittebant contributiones, dicens : Quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quæro datum, sed requiro'fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

Dicit ergo : « Quicumque non receperint vos, » hospitio, « nec audierint vos, » id est, audire noluerint verbum salutis a vobis, « exeuntes inde, » de domibus et civitatibus illorum, « exactite pulverem, » qui significat laborem vestri itineris susceptum pro salute illorum, « de pedibus vestris. » Quod erit signum, quod animas vestras liberastis, faciendo quod in vobis est, nec effugistis laborem, ut illi salvarentur.

« Intestimonium illis, » ne injuste condemnentur, qui salutem sibi oblatam recipere noluerunt. Unde, Matth. x, 13, additur : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati 1, quoad hoc, quod perfectæ gratiae prædicatores ad illos non sunt missi. Sic pulverem pedem excussit Paulus, Act. xx, 26 et 27, quando dixit : Mundus sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Sic dicit Dominus, Ezechiel. iii, 18 et 19 : Si, dicente me ad impium : Morte morieris, etc. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non conversus fuerit ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate morietur : tu autem animam tuam liberasti.

Hæc igitur est expositio litteralis. Alias autem expositiones in Matthæo et in Luca aliquis requirere poterit 2.

« Et exeuntes prædicabant ut po- 11 nitentiam agerent :

Et dæmonia multa ejiciebant, et un- 13 gebant oleo multos ægros, et sanabant. »

« Et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, ex-

<--- Page Split --->

Tangitur hic istius legationis fructus et utilitas.

Tanguntur autem hic quatuor, scilicet, doctrina in verbo, quam notat quando dicit : « Et exeuntes » de præsentia contemplationis vultus Domini. Isa. xxx, 22 : Egrede re, dices ei. Cantic. vii, 11 : Egre diamur in agrum, commoremur in villis.

« Prædicabant, » verbo doctrinæ. Proverb. v, 16 : In plateis aquas tuas divide. Matth. xxvii, 19 : Do cete omnes gentes. Prædicabant autem, « ut pæniten tiam agerent, » quia sic etiam Christi prædicatio et Joannis Baptistæ incipiebat, Matth. iv, 17 : Pæniten tiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum 1. Pænitentia enim tabula est, per quam evadunt naufragium passi : et est prima virtus ejus, qui a peccatis recedere intendit. Act. iii, 19 : Pænitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra,

« Et sanabant. »

Quarta utilitas in effectu sacramentorum. Sanabantur autem et in anima, et in corpore. Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas.

Hoc est igitur quod dicit de institutione suorum legatorum.

« Et audivit rex Herodes, manifestum enim factum est nomen ejus : et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea virtutes operantur, in illo.

Alii autem dicebant : Quia Elias est. Alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex Prophetis.

Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. »

Secunda utilitas est in compescendo vim dæmonis per exorcismos factos in nomine Christi. Luc. x, 17 : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Dicit autem « multa, » quia infra Apostoli dicent 2, quod quemdam ejicere non poterant, propter fidei suæ parvitatem : quem tamen Christus ejecit in oratione et jejunio.

Hoc est quartum, quod est de celebritate famæ gratiae Christi : in quo per accidens inducitur de decollatione Joannis Baptistæ.

Habet autem hæc pars duas partes : in quarum prima tangitur famæ Christi celebritas : in secunda autem, Herodis interficiendo Joannem ferocitas, ibi, y. 17 : « Ipse enim Herodes. »

« Et ungebant oleo »

Sacrato et infirmorum, « multos aegros. » Et hæc est tertia utilitas, quæ est dispensatio sacramentorum : et ab hinc intelligitur institutum sacramentum extremaunctionis. Jacob. v, 14 et 13 : Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salcabit infirmum. Psal. lxxxviii, 21 et 23 : Oleo sancto meo unxi eum.... Nihil proficiet inimicus in eo.

In prima harum tanguntur quinque : quorum primum est famæ Christi celebritas : secundum est opinionis Herodis falsitas : tertium est dicentium Christum esse Eliam probabilitas : quartum est dicentium Christum esse Prophetam quædam opinata veritas : quintum et ultimum, erroris Herodis obstinata cæcitas. Et hæc per ordinem in littera continentur.

Dicit igitur : « Et audivit, » exeuntibus Apostolis, et ubique odorem suavitatis diffundentibus, « rex Herodes. » II ad Corinth. ii, 13 : Christi bonus odor

<--- Page Split --->

sumus Deo, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Et, ibidem, 14 : Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Sic ergo etiam ad Herodem odor gratiae Christi pervenit.

centes : « Quia Elias est. » Hic enim Elias tantae fuit virtutis, ut et mortuum suscitatet 1, et ut ignem de cœlo deponeret 2. Tamen et isti minus quam verum esset dicebant.

« Manifestum enim factum est, » omnibus, « nomen ejus, » quod invocabatur ab Apostolis, quod invocatum sanitates conferebat aegrotis. Act. iv, 12 : Non aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Ad Philip. 11, 9 et 10 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, et infernorum.

« Et dicebat, »

Herodes scilicet falsa opinione deceptus, « quia Joannes Baptista resurrexit. » Audierat enim a Judæis de resurrectione mortuorum : et quod resurgentes fortioris sunt virtutis, quam adhuc animaliter viventes.

« Resurrexit a mortuis, » qui tante fuit virtutis, quod Christus credi potuisset. « Et propterea, » quia corpora resurgentium, et ipsi resurgentes majorum sunt virtutum, « virtutes, » immortalis vitæ, « operantur, » ad facturam miraculorum, « in illo, » in Joanne resurgente. Unde Beda : « Bene sentit de re- « surrectione, quod scilicet majoris po- « tentiæ sunt futuri post resurrectio- « nem. » Et ideo quamvis Joannes ante mortem signum fecerit nullum, sicut dicitur, Joan. x, 41, tamen quia virtutes resurgentium sunt majores et validiores quam mortaliter et animaliter viventium, putabat quod virtutes Joannis resurgentis modo operarentur in Joanne ad operationem miraculorum.

« Alii autem, »

Quidam, « dicebant, » probabilius di-

« Alii vero, »

Sapientiam 7 quae non humano modo acquisita fuit considerantes, « dicebant : Quia Propheta est, » in lege promissus 8. « Quasi unus, » per inspirationem divinam habens sapientiam « ex Prophetis. » Joan. vi, 14 : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Luc. xxiv, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Isti ergo minus quam in veritate esset, dicebant.

« Quo audito Herodes, »

De diversis hominum fallacibus opinionibus, « ait, » in falsa sua opinione perdurans : « Quem ego, » tunc infirmum, « decollavi Joannem. » Et confitetur suum scelus in gloriam suæ turpitudinis. Proverb. ii, 14 : Lælantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Psal. li, 3 : Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

« Hic, » Joannes devicta morte et mortis infirmitate, « a mortuis resurrexit : » et ideo nunc tam valide est virtutis, quod signa^super vires hominum existentia operatur.

« Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinit eum in carcere propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

<--- Page Split --->

Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poterat.

Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. »

Hic incidenter tangit historiam de decollatione Joannis Baptistæ : quæ quidem historia secundum veritatem non est evangelica, cum non sit de Christo : sed quia in Christi nomine fecit quæ fecit, ideo in Evangelio historia hæc describitur.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangitur causa decollationis ejus : in secunda, modus : et in tertia, sepultura.

« Quia eam, » adhuc vivente Philippo, « duxerat » Herodes : quia secundum legem erat morte plectendum crimen. Deuter. x x i , 2 2 : Si dormierit vir cum uxore, alterius, uterque morietur. Post mortem quidem fratris potuisset duxisse, ut semen fratri defuncto suscitatet, sicut dicitur,Deuter. x x v , 3 . Glossa autem marginalis tangit historiam qualiter hoc accidit, dicens : « Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis, sub quo passus est Dominus : et duxisse uxorem Herodiadem, filiam Aretæ Regis : et postea Aretam ortis simultatibus, filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi, in dolorem ipsius copulasse. Et quia hoc arguit Joannes, vinctus fuit. »

In causa decollationis adhuc tria continentur, scilicet, causa in communi, et causa in speciali, et machinatio Herodiadis in mortem Joannis, quæ potissisma fuit causarum.

De primo dicit : « Ipse enim Herodes, » qui versipellis interpretatur, qui pium se finxit cum crudelissimus esset. Luc. xiii, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor : unde sicut sitivit sanguinem Joannis, ut sine reprehensione viveret in consueto contubernio : sic adhuc timens a Christo reprehendi, Christum occidere quærebat. Luc. xiii, 31 : Exi et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.

Hic ergo Herodes, filius ejus qui pueros interfecit, « misit » ministros secleris sui, « ac tenuit » captivum « Joannem » innocentem, « et vinxit eum in carcere, » ut se probaret malitia paternæ imitatorem : et hoc fecit, « propter Herodidæm » adulteram, et incestam, et scortatricem, « uxorem Philippi fratris sui, » hoc est, Herodis, qui Philippus tetrarcha fuit Iturææ et Trachonitidis regionis, sicut dicitur, Luc. iii, 1.

« Dicebat enim Joannes. »

Et tangit causam in speciali : « Non licet tibi habere uxorem » alterius : et multo minus tibi licet habere uxorem « fratris tui : » quia Herodes, ut magis acceptus esset Judæis, et regnare posset super eos, legem acceperat Judæorum. Malach. ii, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, hoc est, matrimonium, et habuit filiam dei alieni : quia Herodias gentilis fuit. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. Unde sicut Elias arguit Achab per Jezabel, et ideo Jezabel insidiabatur Elia : ita Joannes arguit Herodem de Herodiale, et ideo Herodias insidiabatur Joanni.

Et hoc est quod sequitur :

« Herodias, »

Delectata in incestu Herodis, « insidiabatur illi, » hoc est, Joanni. Psal. ix secundum Hebræos, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

<--- Page Split --->

« Et volebat occidere eum, » latenter. III Reg. xix, 10 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam. Sicut Jezabel quaesivit occidere Eliam.

« Nec poterat » satisfacere malitiae. Job, v, 12 : Dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperant.

Quare autem non poterat, subdit :

enim adulterium et incestum non dimisit : sed quaedam parva, in quibus vis non erat.

« Et libenter eum audiebat, » hoc est, se audire simulabat. Proverb. xi, 9 : Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia. Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei.

« Herodes enim metuebat Joannem, »

Propter Judæos super quos regnare ambivit, qui Joannem sanctum et magnum habebant : et ideo non metuebat metu reverentiae, quia quo sanctiorem scivit, libentius occidisset : sed metu illo, quod tumultus inter Judæos pro morte ejus fieret, et ipse sic de regno deponeretur. III Reg. xxii, 8 : Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum,

« Sciens eum virum justum : » et ideo esse objurgatorem vitiorum. Isa. lviii, 1 : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.

« Et sanctum : » et ideo stupra et incestum detestantem. II ad Corinth. vi, 14 et 15 : Quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli?

« Et custodiebat eum, » ne ab Herodiade posset occidi. Hoc tamen non amore justitiae faciebat : sed illa de causa quæ dicta est, quia vulpes versipellis erat.

« Et audito eo, » scilicet Joanne, « multa faciebat, » simulatorie, et non ex veritate. Dicit autem « multa, » quia non faciebat, sed quaedam alia in quibus vis non fuit. Matth. xxiii, 24 : Excolantes culicem, camelum autem gluttientes. Et, ibidem, §. 23 : Decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et religuistis quæ graviora sunt legis. Iste

« Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ.

Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi.

Et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. »

Tangit hic modum decollationis Joannis.

Modus autem accipitur partim ex parte regis, partim ex parte puellæ petentis, et partim ex parte Herodiadis : et ideo habet tres partes.

Ex parte regis tria inducuntur : profani festi celebratio : turpis ludi delectatio : et stulte promissionis obligatio.

De primo dicit : « Et cum dies opportunus, » ad profanum festum celebrandum, « accidisset, » (annua revolutio) « Herodes natalis sui, » scilicet diei, quo maledictus ex maledicto, et ad maledictum natus fuit : « cænam, » quæ solemnior esse consuevit quam prandium, « fecit, » cum magno apparatu, « principibus » majoribus, « et tribunis » inferioribus, qui provinciis et civitatibus præerant, « et primis » qui loco senatorum erant, « Galilææ. » Isa. i, 14 : Solemnitates vestras odivit anima mea. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua

<--- Page Split --->

in terris suis. Genes. xi, 4 : Celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Osee, vii, 5 : Dies regis nostri : caperunt principes fuere a vino : extendit manum suam cum illusoribus. Glossa : « Soli Herodes et Pharao leguntur natalis sui diem celebrase : et uterque solemnitatem sanguine fedasse. Sed Herodes tanto nequius, quanto sanctum, et veritatis doctorem, et regis caelestis praeonem occidit : et pro voto saltatricis, caput occisi ante convivas inserere non puduit. Pharao peccantem eunuchum occidit. Utriusque exemplo, melius est nobis diem mortis semper commemorando timere, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur, et Sancti per mortem transeunt ad requiem. Et ideo, Job, iii, 3 : « Pereat dies in qua natus sum. » Hieronymus : « Nullum alium « legimus celebrase diem natalis sui, « nisi Herodem et Pharaonem : ut quo- « rum par erat impietas, esset una so- « lemnitas. »

« Cumque introisset filia ipsius Herodiadis. »

Hæc filia videtur non fuisse filia Philippi : quia cum Joannes pro Philippo loqueretur, filia contra patrem caput Joannis non pétisset : neque videtur filia fuisse Herodis, quia de hoc non fit mentio in littera, cum tamen pater magis commemoretur in natis, quam mater : et quia nomen patris tacetur, videtur vilem et ignobilem habuisse patrem, eo quod Herodias semper scorto dedit operam. Saltatrix enim non esset (nisi filia alicujus ignobilis) saltibus histrionicis coram Herode et principibus. Eccli. ix, 4 : Cum saltatrice ne assiduus sis : nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. Hæc autem efficacia est, qua curvatur ad libidinis gestus : et tecta nudat, et exhibet efficaciter ad libidinem.

« Et placuisset Herodì. » Filia enim saltibus libidinem Herodis provocabat,

qua mater impia scortatoris libidinem satiabat. « Simulque recumbentibus, » qui libidiiu studebant sicut et ipse Herodes. Eccli. ix, 6 : Ne des fornicariis animam tuam in ullo, scilicet tempore : ne perdas te, et hæreditatem tuam.

« Rex ait puellæ, »

Stulto et impio se adstringens promisso (alias, juramento.) « Pete a me quod vis. » Non debuit in voto impudicaponere, quod peteret quod vellet : quia illa non nisi malum velle dignoscebatur.

« Et dabo tibi, » quod satisfacit impudicae voluntati.

Stultior etiam fuit, nam

« Et Juravit illi, »

Indiscrete se obligavit, « quia quidquid petieris, dabo tibi. » Profusa» hoc fuit prodigalitatis.

« Licet dimidium regni mei. » Saltatrici talia dona promittere, stullissimum fuit : promittere autem tanta simpliciter profusa» fuit prodigalitatis. Beda : « Non « excusatur a perjurio : ideo enim forte « juravit, ut occasionem inveniret occi- « dendi. » Et si illa patris aut matris interitum postulasset, non utique consensisset Herodes : unde perjurus erat jurando illicitum. Exod. xx, 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

« Quæ cum exisset, dixit matri 24 suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.

Cumque introisset statim cum festi- 25 natione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. »

« Quæ cum exisset, » extra conventum recumbentium, « dixit matri suæ. » Tangitur secundus modus ex parte puellæ, qui est petitio consilii ab incesta

<--- Page Split --->

et impia matre. Ezechiel. xvi, 43 : Filia matris tuæ es tu. Tob. iv, 19 : Consilium semper a sapiente perquire. Ab incesta enim non requiritur nisi consilium turpe.

« At illa dixit, »

Læta quod nacta fuerat opportunitatem Joannem occidendi. Et est tertium, quod est modus ex parte impiae matris Herodiadis. Et tanguntur hic quatuor, scilicet matris impium consilium, filiæ scurrilis statim acquiescentis votum, regis simulatoris et versipellis ad decollandum edictum, et caput allatum, datum in saltus, et scorti præmium.

Dicit igitur : « Caput Joannis Baptistæ » petes. Timebat enim, sicut dicit Glossa, ne aliquando resipisceret, vel amicus fratris efficeretur, propter verba Joannis : et ideo linguam Prophetæ, quæ scortum detestabatur, voluit habere in potestate. Eccli. xxv, 22 et 23 : Non est caput nequius super caput colubri : et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.

« Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, »

Ne aliud interveniret consilium. Jerem. viii, 6 : Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.

« Petivit, » voto cum matris voluntate concordante, « dicens, » ut talis matris filiam se esse probaret : « Volo ut protinus, » non adhibito consilio saniori, « des mihi in disco. » Discus est scutella lata in medio aliquantulum concava. « Caput Joannis Baptistæ. » Hujus enim sanguinem inter dapes esurio, et inter vina sitio. Apocal. xvii, 6 : Vidi mulierem ebriam . de sanguine sanctorum. Eccli. xxv, 26 : Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam.

« Et contristatus est rex : propter jusjurandum et propter simul discumbentes, noluit eam contristare,

Sed misso spiculatore, præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere.

Et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. »

Hic tangitur regis ad decollandum imperium. Tanguntur autem hic quinque, scilicet, nefanda versipellis religio detestanda perniciosi contristatio : abominanda saltatricis placatio : crudele præceptum : et miserabile ludi præmium.

Dicit igitur : « Et contristatus est rex, » simulatorie, non vere : ut dicit Glossa. II ad Timoth. ii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Proverb. xii, 10 : Viscera impiorum crudelia.

« Propter jusjurandum » se simulavit esse contristatum, qui hoc ipso quod illicite juravit perjurus fuit, et in turpi voto decretum mutare debuit. Jerem. v, 2 : Quod si etiam Vivit Dominus, dixerint : et hoc falso jurabunt.

« Et propter simul recumbentes, » coram quibus juravit. Et simulat se contristari, ne illi eum perjurum et variabilem in promissis existiment. Illi autem omnes erant sibi similes et scelesti sicut ipse : et ideo verecundatur, si scelestus coram eis non videretur. Eccli. xxvii, 10 : Volatilia ad sibi similia conveniunt.

« Noluit eam contristare : » quod pessimum fuit, quia talem fatuam compescere debuit, et punire propter crudelempetitionem. Eccli. ix, 2 : Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.

« Sed misso spiculatore, »

Hoc est, eo qui spiculum ex officio

<--- Page Split --->

portabat, quo capita damnatorum amputabantur. « Præcepit, » crudeli edicto, « afferri, » ante convivas, « caput Joannis in disco. » Glossa : « Vult omnes simul sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruente apule deferrentur. » Apocal. xvi, 6 : Sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.

« Et decollavit eum » spiculator minister sceleris, « in carcere, » quia ad judicium publicum suum ipsum producere noluit. Isa. lix, 13 : Qui recessit a malo, praeda patuit.

cta igni tradidisse, ac denuo per agros sparsisse : fuisse tamen ibi de Jerosolymis monachos, qui immisti paganis ossa legentibus, maximam eorum partem congregaverunt, et ad Philippum Jerosolymam detulerunt : et ille ea misit Athanasio Alexandrie urbis apostolo : et ibi postea servata, Theophilus (jubente Theodosio) omnibus gentium fanis destructis, expurgato a sordibus templo Serapis, ossa eadem ibidem posuit, et tunc basilicam in honorem sancti Joannis consecravit. Haec in Glossa.

« Et attulit »

Spiculator ad convivas, « caput ejus, » hoc est, Joannis, « in disco, » ut satiaretur femina crudelis sanguine propheta. « Et dedit illud puella » saltatrici in præmium, « et puella dedit matri suæ, » in ludibrium : ut illi mortuo illuderet, qui suum incestum detestabatur : sicut Jezabel occidi fecit Naboth : et sicut minata est occisionem Elie. Eccli. xxv, 17 : Omnis malitia, nequitia mulieris.

20

« Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. »

Tangitur hic de sepultura Baptiste. « Discipuli enim audito » quod factum erat, « venerunt » ad corpus quod rex ipsis reddi jussit, « et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud » reverenter « in monumento. » Et sicut dicitur, Matth. xiv, 12 : Venientes nuntiaverunt Jesu. Dicit autem Glossa Bede, quod Josephus narrat Joannem vinctum in castellum Macheronta adductum, et ibi truncatum. Ecclesiastica narrat historia in Sebaste urbe Palestina, quae dicta est quondam Samaria : tempore vero Juliani, paganos invidentes Christianis (qui sepulcrum ejus sollicite frequentabant) monumentum invasisse, et ossa ejus per campos dispersisse : et rursus colle-

« Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant et docuerant.

Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. »

Haec est quarta pars, in qua Apostoli redeuntes de legatione sibi injuncta, relationem fecerunt ad Dominum. Habet autem tres paragraphos : in quorum primo praeinducta ponitur relatio : in secundo, post actionem virtutis, de quiete in contemplatione veritatis ponitur instructio. Quia autem hanc in deserto fieri docet, ideo tertio ostenditur causa esse hujus, hominum nimia frequentatio.

Dicit igitur : « Et convenientes Apostoli ad Jesum, » in una devotione et gratiarum actione. Psal. ci, 23 : In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Job, XXXVII, 33 : Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? Quasi dicat : Non tu, sed ego. Baruch, III, 33 et seq. : Qui emittit lumen, et vadit : et vocavit illud, et obedit illi in tremore. Stellae autem dederunt lumen in custodiiis suis, et letatae sunt : vocatae sunt, et dixerunt :

<--- Page Split --->

Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

« Renuntiaverunt ei omnia quae egerant, »

In virtutum operibus et exemplis, et miraculis : ut de singulis gratias exhiberent. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. Genes. xxxvii, 14 : Renuntia mihi quid agatur. Hoc est holocaustum gratiarum actionis, quod in igne devotionis totum Deo incenditur : quod beatus Job offerebat pro singulis filiorum suorum, Job, 1, 5 : Consurgens diluculo, offerebat holocausta pro singulis.

« Et docuerant, » ut coram Domino conferrent, an recte docuissent. Ad Galat. ii, 2 : Contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum antem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Et hinc originem accepit examinatio Episcoporum et Doctorum.

« Et ait illis, »

Omnium illuminator Dominus, ut ad quietem contemplationis informaret, et induceret : « Venite, » sapientiam quae est in me sequendo. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Eccli. li, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

« Seorsum, » sequestrando vos a vobis et vestris tumultibus. Isa. iii, 11 : Recedite, recedite : exite inde, pollutum nolite tangere. Zachar. ii, 6 : O, o fugite de terra aquilonis. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

« In desertum, » ubi negotia non impediunt. Eccli. xxxviii, 25 : Qui minoratur actu, sapientiam percipiet. Exod. iii, 1 et 3 : Minabo gregem ad interiora deserti.. : et videbo visionem hanc ma-

gnam. Psal. cxxxii, 6 et 7 : Audivimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis silvæ. Introibimus in tabernaculum ejus.

« Locum. » Immutabilem immobilis veritatis locationem signat. Genes. xxviii, 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Psal. lxvii, 6 : Deus in loco sancto suo. Ezechiel. xliii, 7 : Locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel.

« Et requiescite, »

Ab actionis labore. Genes. xxii, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, reverterum ad vos. Ita dixit Abraham ad servos, qui significant actionem sollicitudinis et laboris : asinus autem, onus significat corporis : puer autem spiritus puritatem. Et significat, quod a curis et sollicitudinibus, et a laboribus actionum, et onere corporis est quiescendum, et cum puritate spiritus ad contemplandam veritatem pergendum.

« Pusillum, » quia necessitas vitæ non permittit quiescere nisi pusillum : quia etiam delectatione amplexuum castorum sapientiæ reputatur pusillum. De primo dicitur, Apocal. viii, 1 : Factum est silentium in cælo (hoc est, in cœlestis veritatis contemplatione) quasi media hora. De secundo dicitur, Isa. xxvi, 20 : Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio mea. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, super millia. Beatus Bernardus contra sollicitudines : « Exspectate me hic cum « asino corpore isto : ego et puer illuc « properantes revertemur ad vos : et, « heu ! revertimur quam citius ! Sub- « trahit enim nos a vobis amor veritatis, « sed iterum nos reducit ad vos necessitas « charitatis. »

<--- Page Split --->

« Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant. »

Tangit causam declinationis in desertum, dicens : « Erant enim qui veniebant » ad Christum, ut audirent eum, « et redibant » a Christo ad propria. Matth. vn, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum. Isti enim veniebant et redibant secundum obedientiae sancta mandata. Isa. xl, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Et qui veniebant ad Christum, veniebant ad veritatis contemplationem : qui autem redibant, ibant ad veritatis actionem. De primo dicitur, Isa. n, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas. De secundo dicit Psalmus lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.

« Et nec spatium habebant, »

Christus et discipuli, « manducandi. » Venientes enim petebant doctrinam veritatis : euntes autem, dimitti volebant in gratia actionis et virtutis. Unde Glossa dicit : « Felix studium discentium, et felix labor docentium. » Psal. c, 5 : Oblitus sum comedere panem meum. Sic Christus neglecto cibo proprio dixit, Joan. iv, 32 : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Tob. xii, 19 : Ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. Glossa tamen dicit, quod veniebant ad gratiam accedentes, ut latro : redibant, a gratia cadentes, ut Judas. De primo dicit, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. De secundo dicitur, Joan. vi, 68 : Numquid et vos vultis abire ? Glossa : « Sic-

ut in arca Noe, animalia quae intus erant, foras mittebantur, ut corvus : et quae foris erant, intus eruperunt : sic introducta est columba, quae ibat et redibat. » Sed haec expositio est allegorica : et prima est litteralis.

« Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc, et praevenerunt eos.

Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit illos docere multa. »

Postquam sufficienter ostendit famæ virtutis Christi, Leonis de tribu Juda, diffusionem, tangit hic Leonis ipsius contra inediam fortitudinem.

Et tanguntur sex in ista historia : in quorum primo describit turba e ad doctrinam Christi aviditatem: propter quod digna fuit Christi pastura : secundo, describit Christi ad eos qui pastu indigebant miserationem, ibi, y. 34 : « Et exiens vidit, etc. » Tertio, discipulos instruit qualiter de officio suo pasturae tenentur habere sollicitudinem et provisionem, ibi, y. 33 : « Et cum jam hora multa fieret, etc. » Quarto, ostendit pastorum qua pascere debent facultatem, ibi, y, 38 : « Et dicit eis : Quot panes habetis ? » Quinto, ostendit pasturae istius per divinam virtutem perfectionem, ibi, y. 41 : « Et acceptis quinque panibus, etc. » Sexto et ultimo, ostendit divina virtutis in pascendo quantitatem, et magnitudinem, ibi, y. 42 : « Et manducaverunt omnes, etc. »

In primo horum duo dicit, scilicet, desiderium discipulorum ad eundum in locum solitarium ad contemplationem,

<--- Page Split --->

et aviditatem turbarum ad doctrinæ perceptionem.

Dicit igitur :

« Et ascendentes »

Discipuli cum Christo, quorum omnis actus ascensio fuit. Psal. lxxxiii, 6 et 7: Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacymarum, etc.

« In navim, » qua fluctibus et tumultibus hujus saeculi eximerentur. Proverb. xxxi, 14: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

« Abierunt, » a turba, « in desertum » trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis, sicut dicitur, Joan. vi, 1.

« Locum, » solitudinis quieti deputatum, « seorsum. » Exod. xxxm, 21 : Est locus apud me : et stabis supra petram, hoc est, contemplando solidum veritatis : quia illum locum, gratia contemplationis post actionem Apostoli desiderabant.

« Et viderunt eos »

Turbæ, quæ omnia facta eorum contemplabantur ad instructionem, « abeuntes, » a turbis ad desertum quietis, sicut oves quæ in adspectu virgarum conceperunt 1.

« Et cognoverunt » turbæ quia illic erant in auditu et contemplatione veritatis : « multi, » quia, I ad Timoth. ii, 4 : Omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

« Et pedestres, » fatigationem non sentientes. Erubescebant enim pedestrem Dominum in equis et quadrigis sequi.

« De omnibus civitatibus, » qui civilitate legum scriptarum erant instituti. Lucæ, viii, 4 et 5 : Cum turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem : Exiit qui seminat, seminare semen suum :

« Cucurrerunt illuc, » charitate veri-

tatis eos impellente. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Isa. xl, 31 : Current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

« Et prævenerunt eos, » scilicet Christum et discipulos. Psal. lxxvi, 26 : Prævenerunt principes conjuncti psallentibus. Nimio enim desiderio prævenerunt ad locum, ubi in spiritu putabant psallere discipuli.

« Et exiens »

Jesus, « vidit. » Et est secundum istius partis. Exivit autem extra quietem et doctrinam Apostolorum, de intimis deserti.

« Vidit turbam, » oculo miserationis. Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto,et clamorem ejus audivi.

« Et misertus est super eos. » Luc. xv, 20 : Vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est. Marc. viii, 2 : Misereorsuper turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent.

« Quia erant sicut oves » mansuete, obedientes, et simplices. Isa. lii, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. I Petr. ii, 23 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem, et Episcopum animarum vestrarum.

« Non habentes pastorem : » et ideo negligentia eorum et error non fuit ex ipsis, sed ex defectu pastoris. III Reg. xxii, 17 : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem. Quia Sacerdotes et Scribæ et Pharisæi neglexerunt eos.

« Et cœpit, »

Non nunc primo : quia sic semper in

<--- Page Split --->

fervore fuit ac si nunc inciperet. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc capi : haec mutatio dexteræ Excelsi.

« Illos docere multa » de regno Dei : quia licet ad unum tendant, tamen per multas docentur similitudines. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum.

« Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora preteriit :

Dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos quos manducent.

Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare ?

Et dicit eis : Quot panes habetis ? Ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.

Et discubuerunt in partes, per centenos et quinquagenos. »

« Dimitte illos, »

In benedictione tua : nec amplius docendo protrahas. « Ut euntes in proximas villas, » quia ad propria ante noctem remeare non possunt, ut vel hospitium peregrinum sibi inveniant : « et vicos » rusticorum, ubi pastores habitant juxta desertum : « emant sibi cibos » necessarios, « quos manducent, » post tantam lassitudinem : quia multa indigent recreation. Isa. xxi, 14 : Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis teram Austri : cum panibus occurrite fugienti. Isa. xxviii, 12 : Haec est requies mea, refici te lassum : et hoc est meum refrigerium.

« Et respondens ait illis »

Omnium illuminator benignus Dominus : « Date illis vos manducare. » Unde, Matth. xiv, 16, dicitur : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. Glossa interlinearis : « Quasi dicat : Vestrum est officium pascere verbo, et pascere virtutis exemplo, et pascere temporali subsidio. » Joan. xxi, 17 : Pasce oves meas, Petro dictum est ter, propter triplicem pasturam, verbi, exempli, et temporalis subsidi.

Tertium est. Et dicuntur hic tria : quaestio discipulorum, illuminatio Christi de officio eorum, et a discipulis allegatio defectus facultatum.

« Et dixerunt ei : »

Paupertatem suam in facultate pascendi allegantes : nescientes se esse divites factos in Domino. « Euntes emanus, » si loca in quibus emeremur propinqua essent, et census suppeteret, « ducentis denariis panes : et dabimus illis manducare. » Joan. vi, 7 : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Denarius autem iste imagine regis insignitus, verbum veritatis significat, quod imaginem summi Regis prætendit. Centenarius autem est decalogus per bonum

<--- Page Split --->

divinum, et bona novem ordinum Angelorum multiplicatus : et idem centenarius in duo mandata charitatis. Isti sunt enim ducenti denarii, qui sunt in facultatibus discipulorum Christi.

« Et dicit eis »

Omnibus abundans Dominus. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

« Quot panes habetis ? » Panes enim habebant, sed non erat eis tanta cura de temporalibus, quod scient numerum panum suorum. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.

« Ite, et videte. » Magis dixit Dominus propter curam spiritualium (quae semper computare et scrutari debemus, quae significant isti panes) quam propter curam temporalium, quorum prohibuit sollicitudinem 1. I ad Corinth. II, 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.

« Et cum cognovissent, » scilicet, quot panes habebant, « dicunt » Christo : « Quinque » panes, « et duos pisecs, » ad panis dulcoramentum : quia sicut dicitur, Joan. vi, 9, panes erant hordeacei.

« Et præcepti illis, »

Sciens potestatem suæ divinitatis in multiplicandi potentia, « ut accumbere facerent omnes, » discipuli, quorum intererat distinguere limites et terminos Ecclesiarum. Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Isti enim accubitus distinctiones significant ecclesiarum.

« Secundum contubernia,» hoc est, secundum societates in quibus venerant. Illi enim qui ad unum tabernaculum mi-

litiæ pertinent, contubernales vocantur. Sapient. vui, 3 : Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei.

« Super viride fœnum, » quia sicut, Joan. vi, 10, dicitur : Erat fœnum multum in loco, de quo conjecto, sedes per ordines diversos discumbentium fecerunt. Hoc autem fœnum carnem significat. Isa. xl, 6 : Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Viride autem est, virore virtutis castitatis. Jerem. xvii, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas. Discumbere autem super fœnum, est suppressam habere carnem disciplina continentiae. I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

« Et discubuerunt, »

Secundum ordinem apostolicum, « in partes, » hoc est, societates, « per centenos, » qui perfectionem decalogi in coelestem et Angelorum bonam conversationem implebant. Ad Philip. iii, 20 et 21 : Nostra conversatio in cœlis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suæ.

« Et quinquagenos, » qui aversionem quinque sensuum, in quorum delectabilibus sensualitas avertitur, per observationem decalogi reformabant : et ad annum Jubileum remissionis tendebant. Baruch, iv, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

« Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cœlum, benedixit, et fregit panes, et dedit dis-

<--- Page Split --->

cipulis suis, ut ponerent ante eos, et duos pisces divisit omnibus. »

Hic tangit istius miraculi de pastu perfectionem. Est in sex, scilicet, in acceptatione : in qua docet, quod omne quod nobis apponitur, debet esse acceptum et non contemptum.

Unde dicitur : « Et acceptis, » hoc est, acceptatis, quamvis hordeacei fuerint. Psal. l, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae. Ideo dicit, Luc. x, 7 : Edentes et bibentes quae apud illos sunt. Accepta enim nobis esse debent dona Dei, quae pro tempore ministrat : ne murmuremus cum istis, qui in sepulcris concupiscentiae sepulti sunt 1. « Quinque panibus » hordeaceis, ut dicitur, Joan. vi, 9. Non enim multa requirere debemus, nec delicata. Tob. iv, 23 : Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, hoc est, parum habentem. Non enim respicimus ad præsentia, sed dicimus cum Paulo, II ad Corinth. in, 5 : Sufficientia nostra ex Deo est. Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur. Parum enim habentes, et sibi non sufficientes, sunt pauperes.

« Et duobus piscibus, » pro dulcoramento duri panis et hordeacei : et est dulcoramentum non incentivum libidinis, sed caloris concupiscentiae refrigerativum. Eccli. xviii, 30 : Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

« Intuens in coelum, »

Ut nos dona Dei, nobis ad usum concessa, ad Deum per gratiarum actionem dirigere doceret, et intentionem nostram in summo necessaria ad ipsum referre : ut dicamus cum Psalmista, Psal. cx, 4 et 3 : Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se.

« Benedixit, » ut sanctificaret per Dei

verbum. I ad Timoth. iv, 4 et 5 : Creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur ; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Job, in, 24 et 25 : Antequam comedam suspiro : et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus : quia timor quem timebam, evenit mihi : et quod verebar accidit. Ne dicatur mihi, Psal. xl, 10 : Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

« Fregit, » ut unicuique competens secundum suam facultatem proportionaret nutrimentum. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque iudic in domum tuam. Econtra de incompetentia proponentibus, dicitur, Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hinc est quod, Luc. xxiv, 33, discipuli cognoverunt Dominum in fractione panis, hoc est, in panis spiritualis competenti expositione, capacitati uniuscujusque proportionata.

« Et dedit discipulis suis, » ut ministris : isti enim ministrare habent dona Dei turbis sibi commissis. Matth. xxiv, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ? Luc. ix, 13 : Vos date illis manducare.

« Ut ponerent ante eos. » Non ut sibi retinerent, vel furarentur. Matth, x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Luc. vi, 38 : Date, et dabitur vobis.

« Et duos pisces, » pro dulcoramento, « divisit » fractos « omnibus. » Act. iv, 35 : Dividebatur singulis prout cuique opus erat.

Isti autem quinque panes quamvis a Sanctis, et a nobis spiritualiter, multipliciter in aliis locis expositi sint, tamen hic non deficientes in panibus, ponimus quinque panes pœnitentium, et ad Deum venientium refectionis : panem scilicet

<--- Page Split --->

lacrymarum in compunctione : panem humillimæ veritatis in confessione : panem arctum in justitiæ destrictione (alias, distributione) in satisfactione : panem virtutis in perfectione : et panem consolationis in reconciliatione.

De primo pane dicitur, Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Tob. ii, 3 : Manducavit panem cum luctu et tremore. Psal. xii, 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte.

De secundo pane dicitur in Psalmo ct, 10 : Cinerem tamquam panem mamducabam, et potum meum cum fletu miscebam. Cinis enim (quia in nobis est causa humilitatis, Eccli x, 9 : Quid superbit terra et cinis ?) significat verae confessionis humilitatem. III Reg. xix, 6 et 8 : Ecce ad caput Eliae subcinericius panis, et vas aquæ : comedit ergo, et bibit.... Et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.

De tertio pane dicit Isaias, xxx, 20 : Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem : et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum : quia in salisfactione peccati, districta severitas justitiae cibat pœnitentes, et præstat refrigerium ut aquam. III Reg. xxi, 27 : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiz. Refrigerium timoris : ne forte quos facit, non sint satis digni fructus pœnitentiæ. Carcer autem est censura custodiae.

De quarto pane virtutis in profectu pœnitentium dicitur in Psalmo cni, 13 : Panis cor hominis confirmat. Isa. iv, 1 : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur.

De quinto pane dicitur, Matth. xv, 27 : Catelli, hoc est, humiles pœnitentes, edunt de micis, hoc est, de consolatio-

nibus, quæ cadunt de mensa dominorum suorum, hoc est, Sanctorum et Angelorum : quia in spe reconciliationis peccatorum, dulce aliquid gustant de refectionibus beatorum. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. I Reg. xxi, 3, dicitur de istis panibus omnibus simul ad sacerdotem a David : Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quingue panes, da mihi, aut quidquid inveneris.

Isti sunt hordaecci ex quibus cibatur homo jumentinus, qui in peccato animaliter et brutaliter vixit. Et virtute hujus duri et hordeacei panis, percutitur et confringitur tabernaculum Madian 1.

Duo autem pisces dulcorantes hos panes sunt spes veniæ, et timor Dei : de quorum uno, scilicet de amore Christi dicitur, Joan. xxi, 9 : Viderunt prunas positas,et piscem superpositum,et panem: quæ prunæ beneficia Dei sunt ad charitatem incendentia : piscis autem dulcedo dilectionis.

De secundo autem pisce dicitur, Luc. xi, 11 : Quis ex vobis patrem petit piscem : numquid pro pisce serpentem illi dabit? Ac si dicat : Non facit. Non enim petenti veniam porrigit desperationem, quæ est venenum salutis.

Augustinus autem dicit, quod quinque panes, quinque sunt libri legis : et duo pisces austeritatem legis dulcorantes, sunt Prophetiae, et Psalmi : de quibus dicitur, Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Sed de hoc alibi satis dictum est 2.

« Et manducaverunt omnes, et saturait sunt.

Et sustulerunt reliquias fragmentorum, duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

1 Cf. Judicum, vii, 13. 2 Cf. præcipue Enarrationes in Matthæum,

<--- Page Split --->

Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. »

Tangit hic miraculi veritatem, et quantitatem in isto paragrapho.

Veritatem quidem in hoc quod dicit : « Et mandacaverunt omnes. » Qui non manducassent, nisi verus panis, et veri pisces fuissent. « Et saturati sunt. » Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis : non sunt fraudati a desiderio suo.

« Et sustulerunt. »

Quantitatem determinat per quantitatem reliquiarum, et per numerum comedentium.

De primo dicit : « Et sustulerunt, » discipuli ad præceptum Domini. Joan. vi, 12 : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant 1.

« Reliquias fragmentorum, » ut pauperibus erogarentur, « duodecim cophinos, » hoc est, magnas sportas, quæ circulis, per quos brachia inferuntur, in dorso portantur. Et est unum de magnis miraculis, quod fragmenta nec plures nec pauciores coplinos implebant quam numerus erat Apostolorum : et ut instruerentur Apostoli, quoniam non ad unum, vel duos, et sic deinceps, pertinet pastura pauperum ; sed ad omnes Apostolos, et successores eorum.

« Plenos, » quia gratia omnibus abundat. Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

« Et de piscibus, » supple, sustulerunt sacramenta omnibus abundantia.

« Erant autem qui manducaverunt »

De quinque panibus, et duobus piscibus, « quinque millia virorum, » exceptis mulieribus et parvulis.

« Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

Et cum dimisissteos, abiit in montem orare. »

Hic post pastum Leonis, universaliter fit demonstratio virtutis Leonis, in creaturis elementorum ostensa, ut melius fortitudo describatur.

Dividitur autem pars ista in tres partes, scilicet, in potestatis manifestationem : in manifestationis istius utilitatem, ibi, §. 51 : « Et plus magis intra se stupebant, etc. » Et in manifestatae potestatis ædificationem, ibi, §. 54 : « Cumque egressi essent de navi, etc. »

In primo horum quatuor sunt partes, scilicet, qualiter separatus est ab eis Dominus : et qualiter ex hoc periculum incurrit navis et laborem navigantes : et qualiter territi sunt de manifestatione potestatis Domini ambulantis super aquas : et qualiter a Domino sunt confortati, consolati per manifestationem potestatis ejus in aere.

In primo autem horum dicit quatuor, scilicet, qualiter discipulos a se recedere compulit, et quo eosdem recedentes direxit, et qua de causa a discipulis ad tempus separatus fuit, et quid separatus ab eis fecit.

Dicit igitur : « Et statim. » Glossa interlinearis : Quia sic dicitur, Joan. vi, 13, scivit quod statim post hanc refectionem venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem : et ideo a discipulis (inter quos quaerebatur a turbis) fugit in desertum.

Et hoc est : « Coegit eos, » quia inviti etiam ad tempus separabantur. IV Reg. iv, 30 : Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos : et nomen tuum invocabimus.

<--- Page Split --->

Exod. XXXII, 15: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.

« Discipulos suos, » qui tamquam ad magistrum ad eum intenderunt, « ascendere navim, » absque eo : per quam navim suffragium pœnitentiae intelligitur, quia Christus non pœnituit, eo quod non peccavit. Sapient. xiv, 5 : Transeuntes mare per ratem liberati sunt.

« Ut præcederent eum trans fretum, »

Hoc est, ut præcederent eum ultra mare Galilææ quod est lacus Genesareth ad aliam ripam stagni, « ad Bethsaidam. » Videtur esse contrarium quod dicitur, Joan. vi, 17, ubi dicit, quod navigantes venerunt trans mare in Capharnam. Et ad hoc dicendum, quod navigantes primo venerunt Bethsaidam, et tandem Capharnamum : quia Bethsaida et Capharnamum ultra ripam laci illius sitæ sunt, et Bethsaida navigantibus a Tiberia prius occurrit : Bethsaida autem nominatur, quia civitas fuit principalium suorum Apostolorum Petri, et Andreæ, et Philippi : et ibi principales habebant amicos : et domus venationis interpretatur, quia venatores spirituales erant Apostoli. Jerem. xvi, 16 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. Genes. xxvii, 3 et 4 : Sume arma» tua, pharetram, et arcum:... et affer mihi de venatione tua, ut comedam, et benedicat tibi anima mea.

« Dum ipse, »

Christus, « dimitteret, » sub forma benedictionis alicujus, « populum, » qui manducaverat : et ideo sibi quasi inseparabiliter adhærebat. II Reg. vi, 18 et 19 : David benedixit populo in nomine Domini exercituum : et partitus est universæ multitudini Israel, tam viro quam mulieri, singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et

similam frixam oleo. Et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. Collirydam quidem panis, in confortationem cordis in pane quem dedit : assaturam autem bubulæ carnis, in labore quem impendit, in quo se charitatis igne assavit : et bubulus trahens onus eorum fuit : et hoc idem per pisces significatur. Similam autem frixam oleo, impendit in oratione pura, quam ex misericordia ad Patrem fecit, quando in cœlum suspexit. Et sic unusquisque in domum conscientiæ suæ rodivit.

« Et cum »

Ipse Christus sic « dimisisset eos » in domos suas, « abiit, » ab eis fugiens, ne raperent eum in regem, « in montem » deserti adjacenlis, quod eminentiam spiritus designat, » orare, » et gratias Patri pro beneficiis agere, et nobis formam orandi dare. I ad Thessal. v, 17 et 18 : Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite.

« Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) : »

Tangitur hic de periculo in quod inciderunt ex absentia : quia sicut præsentia gubernatoris navis causa est salutis navis, ita absentia gubernatoris causa est periculi navis.

Tanguntur autem tres causæ periculi, et una sola causa liberationis.

Prima autem causa est absentia luminis veritatis, quam tangit cum dicit : « Cum sero factum esset, » et sol occubuisset, et tenebræ essent ex defectu scientiæ veritatis. Act. xxvii, 20 : Neque sole, neque sideribus apparentibus,... jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. Sol autem est illuminatio veritatis

<--- Page Split --->

divinæ : luna autem est lumen veritatis ecclesiasticae : sidus autem est illuminatio consilii Sanctorum.

Secunda causa periculi est tempestas maris sæculi : et hanc tangit cum dicit : « Erat navis in medio mari, » ubi mare in majori fuit fluctuum suorum tempestate. Psal. xcii, 4 : Mirabiles elationes maris. Jonæ, i, 11 : Mare ibat, et intumescebat super eos. Et hoc significat tyrannorum persecutionem, et dæmonum in tentationibus exsufflationem.

Tertia causa periculi est absentia gubernatoris, quam tangit cum dicit : « Et ipse, » Christus gubernator, « solus erat in terra, » certæ et firmæ stabilitatis. Alii autem sine ipso in fluctibus. Joan. vi, 19 : Navicula in medio mari jactabatur fluctibus 1.

venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.

At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. »

« Et circa quartam vigiliam noctis, venit ad eos. » Et tangitur hic tertium, quod est terror et conturbatio discipulorum.

Tanguntur autem hic tria : causa conturbationis ex parte Domini : causa conturbationis ex parte discipulorum, quæ fuit falsa opinio de Domino : et generalis existimatio istius falsæ opinionis.

Deinde tangit causam liberationis :

« Et videns eos »

Christus oculo misericordiæ potius quam corporis. Sapient. iv, 15 : Respectus ejus in electos illius. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos.

« Laborantes, » ultra vires, « in remigando, » navem gubernando ad præceplum ipsius Domini, qui eos remigare præceperat. II ad Corinth. xi, 23 : In laboribus plurimis.

Et subjungit causam laboris : « Erat enim ventus, » persuasionis dæmonum, et malorum hominum, « contrarius eis, » quia contra Sanctos moliuntur dæmones, et mali homines. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualio nequitiæ, in cælestibus.

Sic ergo videns eos laborantes,

« Et circa quartam vigiliam noctis,

Dicit igitur :

« Circa quartam vigiliam. » Quatuor sunt noctis vigilie, conticinium, intempestum, gallicinium, antelucanum. Conticinium est, quando bestiis collectis ad antra sua, et hominibus ad silentia, cuncta conticescunt. Osae, iv, 5 : Nocte tacere feci matrem tuam. Sapient. xviii, 14 : Cum quietum silentium contineret omnia. Et haec vigilia vocatur crepusculum, quando lux solis et lux sensuum perfecte occidit.

Secunda vigilia vocatur intempestum, quando tempestas somni super sensus fortiter irruit. III Reg. ut, 20 : Consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortus, (dormiens quippe oppressit eum) posuit in sinu meo.

Tertia vigilia vocatur gallicinium, a media nocte incipiens, quando galli ex auroe maturatione cantare consueverunt. Matth. xxvi, 34 : In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Et hoc est, quando somnus a profundo saporis attenuari incipit.

<--- Page Split --->

Quarta vigilia est antelucanum, quando tenebrae noctis cum aurora miscentur reorientis solis. Exod. xiv, 24 et 23 : Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum : et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum.

Prima aptatur juventuti, secunda aetati virili, tertia senectuti, et quarta aetati decrepite in homine : unde, Marc. xiii, 33 : Nescitis quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane ?

Item, prima aptatur legi naturae, secunda legi scriptae, tertia Prophetiae, et quarta adventui Christi, quando Christus venit ad discipulos in mundum. Isa. xxi, 11 et 12 : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? Dixit custos : Venit mane, et nox. Ita enim quaesierunt sancti Patres, quae horae, sive vigiliae longae noctis transierunt : et quantum adhuc restaret usque ad lucem Christi.

Adhuc autem, istae vigiliae aptantur lucibus nostris : quia prima est lux naturae in ratione per peccatum occumbentis : secunda autem est lux virtutis civilis, obtenebrata perfecte per peccatum : tertia autem, lux fidei, micans obscure in recogitante de peccatis suis : quarta autem est lux gratiae in pœenitente, quando Christus venit. Duabus enim primis vigiliis lux cadit, et duabus secundis resurgit : unde in tertia vigilia Dominus respexit Petrum 1 : et quarta, respexit supra castra Ægyptiorum . Psal. c, 8 : In matutino interficiebam omnes peccatores terra. In prima viglia fit nox a nocendo dicta. Joan. ix, 4 : Venit nox, quando nemo potest operari. In secunda vigilia percutiuntur primogenita Ægyptiorum. Sapient. xvii, 14 et 15 : Cum... nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de coelo, a regalibus se-

dibus, durus debellabor, in mediam exterminii terram prosilivit. Et post pauca sequitur, 1. 16 : Stans, scilicet in terra, replevit omnia morte.

Sic ergo, « circa quartam vigiliam noctis, » tota alia parte noctis expensa in oratione contra timores nocturnos, « venit, » per gratiae sua respectum et salutis pœenitentiam, « ad eos, » scilicet discipulos suos, quos diu in periculo relinquere non poterat. Psal. xc, 13 : Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.

Venit autem « ambulans supra mare, » non quidem assumpta agilitate, ut quidam dicunt : sed potius hoc fecit ut Deus : quia corporis gravitate manente, et liquiditate aquarum salvata, super liquidum ambulavit elementum : et hoc est miraculum miraculorum, quando remanente impotentia ad actum, actus tamen demonstratur : sicut quando virgo manens virgo, peperit : et quando manente corporis soliditate et continuitate, per clausa ostia Dominus intravit. Et hoc alibi a nobis est declaratum.

« Et volebat, » hoc est, ad modum volentis se habebat, « praeterire eos. » Glossa interlinearis, ut gratior esset liberatio. Simile, Luc. xxiv, 28 : Ipse se finxit longius ire, ut instantius invitaretur ad manendum.

« At illi ut viderunt eum, »

Hoc est, postquam discipuli respexerunt eum gravi corpore super liquidum ambulare elementum : et ignorabant adhuc potentiam deitatis ipsius. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semite tue in aquis multis : et vestigia tua non cognoscentur.

« Putaverunt, » falsa phantasia decepti, quia judicaverunt corpus deitati unitum, ejusdem esse impotentiae cum corpore non unito deitati, « phantasma

<--- Page Split --->

esse, » et non veritatem. Glossa interlinearis : Non enim putabant verum corpus super aquam incedere posse, quia non intellexerunt prophetam Isaiam, Isa. xlui, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te.

« Et » ideo « exclamaverunt, » alto clamore de intimis erumpente. Jonæ, 1, 14 : Clamaverunt ad Dominum.

Causam autem clamoris universalis subjungit, cum dicit :

« Omnes enim viderunt eum, »

Supra mare, contra consuetum humani corporis ambulantem : « et conturbati sunt, » quia talia phantasmata non apparent, nisi tempore quo futurum est aliquod infortunium. Isa. xxx, 19 : Ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi.

Et ideo sequitur :

« Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum, nolite timere.

51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. »

Et tangitur hic consolatio timentium, et liberatio in periculo existentium.

Et de consolatione dicit : « Et statim, » consolator Dominus, « locutus est cum eis, » ut eum per vocem cognoscerent, quem ambulantem in undis non cognoverunt. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis.

« Et dixit eis : Confidite. » Confidentia enim est amplitudo animi in spe periculum evadendi. Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum, cujus pressuram significat tempestas exorta. II ad Corinth. 1, 9 et seq :. Ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos : qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et

adhuc eripiet, adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis.

Quia « ego sum. » Hæc enim est causa confidentiæ, quod ipse est, qui vere est : quia omnem sæculi motum sua comprimit immutabilitate : et omne quod apparet, et non vere est (eo quod mutabile est) sua certificat veritate, et illuminatione. I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Exod. ii, 14 : Ego sum qui sum.

« Nolite timere » in periculis, vel phantasiiis apparentibus : quia præsentia mea vobis erit causa salutis. Psal. xx, 5 et 6 : Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris.

« Et ascendit ad illos in navim, »

Ut liberaret a periculo tempestatis : sicut certificaverat contra phantasma.

« Et cessavit ventus » tentationis, qui fuit causa turbationis. Matth. viii, 26 : Imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

« Et plus magis intra se stupebant.

Non enim intellexerunt de panibus : 5 erat cor eorum obcecatum.

Et cum transfretassent, venerunt in 53 terram Genesareth, et applicuerunt. »

Secundum est, divisum contra praecedens totum, ubi ostenditur necessitas miraculi quod inducitur, ut plene intelligatur potentia multiplicationis panum.

Dicit igitur, quod « plus stupebant, » de hoc quod super mare ambulabat, « et magis plus, » quia ad imperium ejus ventus cessabat. Eccli. xlui, 23 : In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plantavit in illa Dominus insulas.

<--- Page Split --->

« Non enim intellexerunt de panibus, »

Hoc est, de potestate sua demonstrata in panum multiplicatione : et ideo necessarium fuit adjungere hoc miraculum, in quo non tantum in terrestribus, sed et in aquis et aere potens esse cognosceretur. Proverb. xx, 13 : Aperi oculos tuos, et saturare panibus.

« Erat enim » adhuc « cor eorum obcæcatum, » ne Dominum in omnipotentia suæ deitatis agnoscerent. Luc. xxiv, 16 : Oculi illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

« Et cum transfretasset, »

A periculo liberati, « venerunt in terram Genesareth, » ad aliam ripam stagni versus Bethsaidam, et Capharnaum, « et applicuerunt » ibi, salutem omnibus offerentes, quam secum adduxerant.

Et hoc est quod sequitur :

« Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :

Et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse.

Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent : et quotquot tangebant eum salvi fiebant. »

Tangit enim hic diffamatae potestatis utilitatem in Domini cognitione, in populorum ad ipsum acceleratione, [in languentium congregatione, in universali omnium sanatione, in fidei perfectione, in hoc quod etiam salutem ex fimbriis ejus sibi provenire credebant.

Et hoc est quod dicit : Cumque egressi essent de navi, » salvati a periculo, « continuo cognoverunt cum » incolae regionis illius, quod sine navis adminiculo venerat, sicut dicitur, Joan. 22 et 23. Et in hoc etiam miraculo cognoverunt eum in potentia divina.

« Et »

ideo

« percurrentes, »

Accelerando. Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.

« Universam regionem illam, » quaadjacet stagno, « caperunt in grabatis, » hoc est, capitalibus lecticis, « eos qui se male habebant, » infirmitate corporis laborantes, « circumferre, » ad locum ubi audiebant eum esse : quia, sicut dicitur, Luc. vi, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Isa. lxvi, 20 : Adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in multis, et in carrucis, ad montem sanctum meum, hoc est, ad eminentiam meae salutis, Jesu Salvatori meo.

« Et quocumque introibat, in vicos, »

Hoc est, in rura, « vel in villas » majores, « aut civitates, » ubi civilitas quaerebatur, « in plateis ponebant infirmos, » ut ex publico adspectu infirmorum misericordia motus sanaret eos verbo et voluntate : quia hoc ad sanitatem sufficiebat. Psal. cxiii, 3 : Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit. Act. v, 13, simile legitur de Petro : In plateis ponebantur infirmi in lectulis, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.

« Et deprecabantur eum, » fide plena, « ut vel, » hoc est, saltem, « fimbriam

<--- Page Split --->

vestimenti ejus tangerent. » Matth. ix, 21 : Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.

« Et quotquot tangebant eum, » plus tactu filei quam corporis, « salvi fiebant. » Zachar. viii, 23 : Apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi,

dicentes : Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

Unicus ille vir Judæus glorificans Deum, est Dominus Jesus Christus salvans omnes, cum quo Deus singulariter est per unionem. Et vocatur nomen ejus Emmanuel, hoc est, Nobiscum Deus 1.