CAPUT V.
In regione Gerasenorum dæmoniacum curat ferocissimum a legione dæmonum : quibus permittit ut in porcos ingrediantur, nec sinit ut ipsum sequatur is qui liberatus erat : curata muliere a profluvio sanguinis, venit ad domum Jairi, ejusque filiam resuscitat.
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum1. 2. Et exeunti ei de navi, statim oc- currit de monumentis homo in spiritu immundo, 3. Qui domicilium habebat in mo- numentis : et neque catenis jam quisquam poterat eum li- gare, 4. Quoniam saepe compedibus et ca- tenis vinctus dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. 5. Et semper die ac nocte in monu- mentis et in montibus erat, cla- mans et concidens se lapidibus. 6. Videns autem Jesum a longe, cucurrit et adoravit eum : 7. Et clamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei Altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8. Dicebat enim illi : Exi, spiritus immunde, ab homine. 9. Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi su- mus. 10. Et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. 11. Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens.
Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. 13. Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14. Qui autem pascebant eos fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum. 15. Et veniunt ad Jesum, et vident illum qui a dæmonio vexabatur sedentem, vestitum, et sanae mentis : et timuerunt. 16. Et narraverunt illis qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17. Et rogare cœperunt eum ut disederet de finibus eorum. 18. Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo. 19. Et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20. Et abiit, et cœpit prædicare in
<--- Page Split --->
Decapoli quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Et venit quidam de archisynagogis, nomine Jairus 1 : et videns eum, procidit ad pedes ejus,
Et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit et vivat.
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
Et mulier quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebate,
Cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus.
Dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
Et circumspiciebativdere eam quahoc fecerat.
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit 2 : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Adhuc 'eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
Jesus autem, audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Nolo timere : tantummodo crede.
Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Et ingressus, ait illis : Quid turbamini et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
Et irridebant eum. Ipse vero, ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puella, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Et tenens manum puella, ait illi : Talitha, cumi : quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
<--- Page Split --->
IN CAPUT V MARCI
ENARRATIO.
« Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo. »
centiam exercendi suæ ferocitatis tyrannidem, ibi,y. 11 : « Erat autem ibi circa montem, etc. » In quarta, describit qualiter ex hoc facto circumstantes acceperunt instructionem, ibi, y. 14 : « Qui autem pascebant eos, etc. » In quinta et ultima parte, ostenditur qualiter is qui liheratus fuerat contra talem tentationem, accepit cautionem, ibi, y. 18 : » Cumque ascenderet navim, etc. »
In prima harum partium dicuntur tria : scilicet, ubi factum, et in quo, et contra quam ferocitatem factum est miraculum.
De primo dicit :
Hic adhuc quintam Leonis proprietatem prosequitur, quae sicut dicitur, est propriae fortitudinis demonstratio. Sed in isto sexto miraculo, incipit ostendere fortitudinem contra peccatum actuale destruendum.
Hoc autem tripliciter consideratur, scilicet, in his quae tentant de peccato illo : et in his quae sunt in ipso peccato : et in his quae sunt consequentia peccatum in peccante. Et ideo dividitur in tres partes : in quarum prima fortitudinem exercet contra tentantia de peccato ipso, quae sunt demon, et caro, et mundus : in tribus miraculis quae fiunt, expulsio damonum, et restrictio sanguinis, et suscitatio filiae principis. Et haec in hoc quinto capitulo dicemus. De reliqua parte istius divisionis infra in sexto dicetur.
Constat autem quod istud capitulum in tres partes dividitur secundum tria tentantia de actuali peccato, quae inducta sunt. Et quia daemon principale tentans est inter ista, ideo primo ponitur.
Historia autem haec dividitur in quinque partes : ita quod in prima exponit daemonis in tentando, et possidendo tentatum, ferocitatem : in secunda, describit qualiter daemon ad Leonem de tribu Juda amittit suae ferocitatis fortitudinem, ibi, y. 6 : « Videns autem Jesum a longe. » Tertio, ostendit in quos accipit li-
« Et venerunt, »
Jesus et discipuli ejus, « trans fretum, » stagni Genesareth, ad ripam ad quam navigabant, « in regionem Gerasenorum, » quae a stagno Genesareth, cui adjacet, regio Gerasenorum vocatur. Venerunt autem, ut et ibi prædicarent, et diaboli regnum exstirparent. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
« Et exeunti ei de navi. »
Secundum est, in quo ostenditur in quo factum est miraculum. Exitus autem iste significat exitum de consideratione salutis propriæ, ad intentionem salutis proximorum. I ad Corinth. x, 33 : Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
« Statim occurrit, » per oppositionem : quia daemon contraria saluti hominum procurat et intendit. Zachar. ut, 1 : Satan stabat a dextris Jesu, ut adversaretur ei.
« De monumentis homo in spiritu immundo, » quia daemon auctor (alias, actor) mortis, mortuorum damnatorum loca diligit. Sapient. ii, 24 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Contra hoc autem quod hic dici-
<--- Page Split --->
tur, homo, videtur esse quod dicitur, Matth. vni, 28, quod duo homines erant. Sed ad hoc dicendum quod in veritate duo erant : sed quia unus erat clare dignitatis de provincia, alter autem plebeius, ideo alii Evangeliste, praeter Matthæum non faciunt mentionem nisi de uno : Matthæus autem veritatem sequens historie, sicut is qui miraculo interfuit, mentionem facit de duobus.
Quod autem dicit : « In spiritu immundo, » non est intelligendum, quod spiritus immundus sit per naturam, sicut dixit Manichæus, vocans spiritus immundos, qui facti sunt a Deo tenebrarum : sed ideo dictum est, quia cum ab auctore omnis munditie mundus creatus est, ipse se avertens ab auctore munditie per voluntatem, seipsum fecit immundum. Matth. xii, 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, hoc est, munda, ab humore immunditie exsiccata : quærens requiem, et non invenit, quia non nisi in immunditiis delectatur.
deputatus es cum descendentibus in infernum. Et significabat quod eos qui tentationi ejus consentiunt, ad immunditiam et habitationem deducit mortuorum. Per hoc etiam Christus quando revocat eos, de loco et habitatione revocat mortuorum, dicente Apostolo ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
« Et neque catenis, etc. »
A fortitudine hic describit daemonium : et hoc est, « Et neque catenis, » jam fortiduine daemonis praevalente, « quisquam » homo « poterat eum ligare. » Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Et hoc probat per effectum, dicens :
« Quoniam saepe compedibus, »
« Qui domicilium habebat in monumentis : et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare,
Quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare.
Et semper die ac nocte in monumentis et in montibus erat, clamans et concidens se lapidibus. »
Hic describit daemonis ferocitatem in quinque, scilicet habitatione, fortitudine, inquietudine, vexationis continuitate, et malitiae ferocitate.
Quibus pedes ejus stringebantur, « et catenis vinctus, » quibus constricta fuerunt brachia, « dirupisset catenas, » violentia daemonis, « et compedes comminuisset. » Catene autem iste, leges divinas significant, quibus daemon tentans ligare non poterit. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Compedes autem significant ligamenta affectionum. Eccli. vi, 23, 31 : Injice pedem tuum in compedes illius.... Vincula enim illius alligatura salutaris. Catene autem significant ligamenta operum, quibus sancti viri affectus et opera ligant, ut legibus divinis pertrahantur. Isa. xlv, 14 : Vincti manicis pergent : et te adorabunt, teque de precabuntur. Et haec omnia in insanis et daemoni consentientibus, daemon confringit, et comminuit.
Dicit igitur :
« Qui domicilium habebat in monumentis, » quia auctor mortis in inquinamentis mortuorum delectabatur. Baruch, iii, 11 : Conquinatus es cum mortuis,
« Et nemo poterat eum domare. »
Ab inquietudine describit, quia domi retineri non poterat, sed inquiete per infinita desiderabilia movebatur. Proverb.
<--- Page Split --->
VII, 10 et seq. : Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
« Et semper die ac nocte. »
A continua describit vexatione : « in monumentis, » ubi jacebant corpora in inferno damnatorum, « et in montibus » silvosis et desertis agitabatur. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Sic, I Reg. xvi, 14 : Exagitavit Saul spiritus nequam a Domino. Si maledictum Domini est in eis qui sibi servire nolunt, dicente, Jerem. xvi, 13 : Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos, et patres vestri : et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem : quia et in adversis et in prosperis dæmon eos exagitat : in adversis per impatientiam, in prosperis per elationem.
« Erat clamans, etc. »
Describit hic malitiam dæmonis a malitiae ferocitate : « Clamans » enim erat « et concidens se lapidibus. » Clamans autem erat peccati enormitate, et lapidibus se concidens, per peccati obdurationem. De primo dicitur, Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Genes. xviii, 21 : Clamor Sodomorum et Gomorrhe multiplicatus est, etc. De secundo dicitur, Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Isti sunt lapides de quibus dicitur, Joan. viii, 39 : Tulerunt lapides Judæi ut jacerent in eum. Concidunt autem se his lapidibus dæmoniaci, quando suas dæmonis addunt peccatum peccato. Isa. i, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
« Videns autem Jesum a longe, cucurrit et adoravit eum :
Et clamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
Dicebat enim illi : Exi, spiritus immunde, ab homine,
Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. »
Secundum est hujus historiae, in quo ostenditur qualiter vis dæmonis compescitur et debilitatur ad adspectum Leonis de tribu Juda.
Dicit autem hic quatuor, scilicet dæmonum destitutionem, causam destitutionis, manifestationem dæmoniacæ multitudinis, et deprecationem iniquæ voluntatis.
De primo dicit tria : adorationem timoris, professionem extortæ (alias,exortæ) veritatis, et adjurationem iniquæ voluntatis.
De primo horum dicit : « Videns autem Jesum, » per considerationem divinæ potestatis, quam timebat dæmon. Jacob. 11, 19 : Dæmones credunt, et contremiscunt. Vidit enim dæmon non intellectu veritatis, sed credulitate æstimationis. Mich. vii, 10 : Adspiciet me inimica mea, hoc est, legio dæmoniaca :... et operietur confusione.
« A longe, » non solum distantia loci, sed dimensione dissimilitudinis. Psal.
« Cucurrit, » coactus et indevotus, « et adoravit eum, » quia sibi militat, ut dicit Gregorius, etiam id quod per malitiam voluntatis obstat. Et ideo dicitur, ad Philip. ii, 10, quod in nomine Jesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, et infernorum, quia in gloria existentes adorant beatum, et gloriae auctorem : terrigenæ autem, gratiae remuneratorem : et infernales, tremunt potestatem.
<--- Page Split --->
« Et clamans voce magna, »
Ex magnitudine iræ et furoris. Apocal. xii, 12 : Descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet : sensit enim jam se expellendum, et destituendum a potestate.
« Dixit, » professus coactæ confessionis veritatem : « Quid mihi et tibi » est commune, « Jesu, Fili Dei altissimi ? » Quasi dicat : Nihil. Et ideo, istum ex iniquitate meo jure possessum, non debes tibi per meam expulsionem vindicare. II ad Corinth. vt, 13 : Quæ autem conventio Christi ad Belial ? Aut quæ pars fideli cum infideli ?
Dicit autem « Jesum Filium Dei altissimi, » non per scientiam certam, sed sicut per æstimationem. Luc. iv, 41 : Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei.
« Adjuro te. »
Adjuratio est iniquæ ad nocumentu voluntatis. Et est sensus : Per hanc justitiam quæ videtur esse ex hoc quod tibi mecum nulla est communicatio, « adjuro te, » per hoc justitiæ sacramentum, « per Deum, » qui justitiæ auctor èst, « ne me torqueas, » ab isto expellendo : quia mihi tortura est a nocumento compesci, cum totus animus malitiæ meæ delectetur in nocendo homini. Isa. xxvii, 1 : Visitabiti Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum : et occidet cetum qui in mari est. Gladius autem ille verbum Dei est. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Sic ergo imperio verbi Dei timuit torqueri.
« Dicebat enim illi, »
Jesus dæmoni. Et tangit hic causam eorum quæ inducta sunt : « Exi, spiritus immunde, ab homine, » quoniam licet tu mea maledictione, quam homini propter
peccatum suum inflixi, juste torqueas, tamen quia mea creatura est homo, quem decepisti fraudulenter, tu homines contra me injuste detines : et ideo præcipio ut exeas. Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens dæmonium. Act. x, 38 : Pertransiit bene/aciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.
« Et interrogabat eum, » Jesus dæmonem : non ut ignorantem quod nesciebat instrueret, sed ut adstantibus nomen dæmonis significaret. Joan. xvi, 30 : Non opus est tibi ut quis te interroget.
« Quod tibi nomen est ? »
Quia a malitia suæ voluntatis, et permissæ potestatis sortiuntur nomina.
« Et dicit ei, » dæmon Christo : « Legio mihi nomen est. » Et subjungit causam : « Quia multi sumus, » et numero personarum, et numero malitiæ. Marc. 1, 34 : Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus : et dæmonia multa ejiciebat, etc. Luc. vn, 2 : Maria Magdalene, de qua septem dæmonia exierant. Et, Ibidem, Gregorius in Glossa : « Septem Maria dæmonia habuerat, quæ « universis vitiis plena fuerat. »
« Et deprecabatur eum, »
Princeps legionis Christum, « multum, » obnixe, « ne se expelleret extra regionem, » quia ad prædicandum Christus in regionem illam venerat, et per prædicationem se dæmon expellendum timebat. Homines autem illius regionis mali erant, et vexari a dæmonibus meruerunt. Genes. xm, 13 : Homines Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
« Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Et deprecabantur eum spiritus, di-
<--- Page Split --->
centes : Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus.
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi, introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. »
Hic tertio ostenditur in quos accipit dæmon licentiam suam exercendi tyrannidem.
Tangit autem quatuor, scilicet, qualitatem eorum in quos licentia conceditur : et licentia postulationem, quam non habet nisi concedatur : et justa licentia a Deo concessionem, qua a Deo permittitur : et nocumentum, quod ab iniqua dæmonis voluntate procuratur.
Dicit igitur : « Erat autem ibi circa montem, » in campis superbiae. Jerem. 11, 23 : Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram.
« Grex, » per vitiis consonantiam, « porcorum, » quasi spurcorum, « magnus pascens » quia magnis spurcitiis delectabatur. Iste enim grex gregem spurcorum designat in aquis, quia agrestibus et feralibus delectabatur in glandibus, et humana non curabat. Luc. xv, 13 : Misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
« Et deprecabantur eum, »
Christum, « spiritus » immundi, « dicentes, » hoc est, nocendi licentiam petentes : quia nec porcis nocere possunt nisi fuerit permissum. Unde, Job, 1, 11 : Dixit Satan Domino : Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet.
« Mitte nos in porcos. »
Ut si in corpore et anima incolas vexari non permittis, saltem in possessis noceamus immundis animalibus : et ma-
xime in his quae immunditiae habent siguificationem, et in luto voluntatur. II Petr. II, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. Isa, LXV, 4 : Qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. « Ut in eos introeamus, » intus ad nocumentum impellentes : quia interius quaerit dæmon possidere, ut animam habeat. Genes. xiv, 21 : Da mihi animas, caetera tolle tibi.
« Et concessit eis statim Jesus, »
Non satisfaciens iniquæ voluntati dæmonum, sed puniens ad instructionem peccata pravorum, qui hæc animalia injuste possessa tenebant. Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Hoc enim juste facit Deus ad instructionem : ut sciant hi qui injusta detinent, et porcino more vivunt, se a dæmonibus possideudos fore. Ideo ergo concessit, et misericorditer egit : quia illos in suis immundis animalibus, et non in seipsis erudivit. Sapient. xii, 1, 2 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Ideoque eos qui exerrant, partibus corripis, hoc est, paulatim, et particulariter, et non statim consumis :... et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia, credant in te, Domine. Thren. ui, 22 : Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. Habacuc, ii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
« Et exeuntes spiritus immundi, »
Scilicet de homine, « introierunt in porcos, » hoc est, in porcorum corpora, Christi permissione : ut incolæ regionis in porcis positi erudirentur. Et impellebantur porci a dæmonibus, sicut impulsus ad decipiendum fuit serpens 1.
<--- Page Split --->
« Et magno impetu, »
Dæmonum, « grex » porcorum « præcipitatus in mare » Genesareth ad submergendum. Apocal. xvii, 21 : Hoc impetu mittetur, scilicet in mare, Babylon, civitas illa magna, et ultra jam non invenietur, quia Babylon, quae confusio interpretatur, idem significat quod spurcitia porcorum.
« Ad duo millia, »
Quantitas est nocumenti. « Duo millia, » quia peccato spiritus et animæ ad innumerabilem multitudinem vitiorum obligati tenebantur.
« Et suffocati sunt, » hoc est, exstincti, « in mari, » amaritudinis dæmonum. Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis.
tio miraculi per visum : quartum, timor eorumdem ad magnitudinem et reverentiam Domini : quintum, obsecratio recessus Domini, quia præsentia ipsius se indignos esse reputabant.
Dicit : « Qui autem pascebant eos, » scilicet porcos, quod quidem secundum spiritualem intellectum, malum est : quia pascere porcos est delectamenta procurare spurcitiae. Luc. xv, 13 : Misit illum in villam suam ut pasceret porcos. Osee, xii, 1 : Ephraim pascit ventum et sequitur aestum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Iste est filius prodigus, qui in regione dissimilitudinis sua consumpsit, porcos pascendo, hoc est, vivendo luxuriosc cum meretricibus 1. II Machab. vi, 4 : Templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quæ non licebat. Tales igitur etiam in templo pascebant spurcos porcos.
« Qui autem pascebant eos fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum.
Et veniunt ad Jesum, et vident illum qui a dæmonio vexabatur sedentem, vestitum, et sanae mentis : et timuerunt.
Et narraverunt illis qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
Et rogare cæperunt eum ut discederet de finibus eorum. »
Hi ergo videntes dæmones potestatem accipere in porcos, « fugerunt, » sapienti usi consilio, declinantes consortia spurcorum. Genes. xix, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Eccli. xxi, 2 : Quasi a facie colubri fuge peccata.
« Et nuntiaverunt in civitatem, » civibus qui in possessione spurcitiae delectabantur, « et in agros, » in villis rusticorum ubi spurcitiae custodiebantur. Psal. xcx, 3 : Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Munditiae enim amator spurcitias abominatur.
Hic ostendit quam, et qualem de hoc facto circumstantes acceperunt instructionem.
Tanguntur autem hic quinque : quorum primum est fuga pastorum : secundum, nuntiatio eorumdem : tertium, exitus ad Jesum audientium, et comproba-
« Et egressi sunt, »
De civitatibus et villis spurcitiarum relinquendo spurcitias, « videre, » per experimentum, « quid esset factum, » scilicet probare per experimentum.
<--- Page Split --->
« Et veniunt, »
Per devotionem, « ad Jesum. » Genes. xii, 1 : Egrede re de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui : et veni in terram quam monstrabo tibi : qua est terra Christi, ubi nemo in spurcitiis delectatur.
« Et vident illum qui » prius « a dæmonio, » hoc est, a legione spurcitia, « vexabatur, » sicut sus lota et revoluta in volutabro luti 1, « sedentem, » in verbis sapientia quiescentem, « vestitum, » honestate conversationis et virtutis circumamictum. Isa. xxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me.
« Et sane mentis, » per gratiam Christi. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
« Et timuerunt, » timore reverentiae, « eum, » Christum. Apocal. xiv, 7 : Timete Dominum, omnes Sancti ejus. Psal. xxxiii, 10 : Quoniam non est inopia timentibus eum.
« Et narraverunt illis »
Egressis pastores, « qui viderant » in porcis « qualiter factum esset » miraculum, « ei qui dæmonium, » hoc est, a legione dæmonum quam « habuerat, » liberatus esset : « et de porcis » narraverunt qualiter in mari præcipitati essent, quia spurcitiae signa erant : quæ auctor munditiae ad instructionem eorum perdi concesserat.
« Et rogare cæperunt eum, »
Hoc est, Christum, « ut discederet de finibus eorum, » non se dignos reputantes sua præsentia, nisi prius mundarentur. Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. III Reg. xvii, 18 : Ingressus es ad me, ut rememorarentur
iniquitates meæ, et interficeres filium meum ? Sic viri Bethsamitæ percussi sunt in conspectu arcæ Domini, et petierunt eam a se educi 2. Et sic, isti timuerunt percuti in præsentia sanctitatis Domini : et ideo rogaverunt eum recedere, donec per receptionem satisfactionis Deum placarent, et sic digni sua receptione efficerentur.
« Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo.
Et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur. »
Tangitur hic doctrina cautelæ illius qui sanatus fuerat.
Tanguntur autem hic quinque, scilicet, sanati ad sequendum devotio : et ejusdem a Christo repulsio ; et quid facturus sit instructio : et instructi simplex obeditio : et audientium eum admiratio.
Dicit igitur : « Cumque ascenderet, » Christus, « navim, » ut recederet a finibus eorum, sicut petiverant : quia libenter Dominus annuit petitionibus devotorum quæ sunt rationabiles. Marc. xi, 24 : Omnia quæumque orantes petitis, credite quia accipientis, et evenient vobis
« Cæpit illum, » Jesum, « deprecari, » qui a dæmonio vexatus fuerat et liberatus, « ut esset cum illo, » sequendo eum inter discipulos : ut ex præsentia ipsius contra dæmones confortaretur. Ex humilitate enim non magna sensit de seipso, quod sine Domino perfectus esset ad cavendum a dæmonibus. Ad Roman.
<--- Page Split --->
xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Psal. xv, 1, secundum Hieronymi (alias, Septuaginta) translationem : « Serva me, Domine, quoniam confido in te : et bene mihi non est sine te 1. » Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos : et nomen tuum invocabimus.
stetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
« Et misertus sit tui, » te liberans a spiritibus spurcitiarum. Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit cœlos : et obstetricante manu ejus, educus est coluber tortuosus.
« Et abiit, »
« Et non admisit eum, »
Quia vidit eum ex beneficio accepto jam ad prædicandum esse perfectum. Sic, ad Philip. 1, 23, dixit Apostolus : Desiderium habens dissolvi el esse cum Christo, multo magis melius. Propter utilitatem autem proximorum subiutulit, 1. 24 : Permanere autem in carne, necessarium propter vos. Sic magnus Patriarcha remisit de se filium suum, Genes. xxxvii, 13, dicens : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, miltam te ad eos.
Et hoc est quod sequitur :
« Sed ait illi, »
Instruendo eum quid acturus sit : « Vade in domum tuam, » ut te sciant homines esse mansuetum. Eccli. xxxii, 15 et 16 : Præcurre prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas. Luc. viii, 39, et Matth. ix, 6 : Vade in domum tuam. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum sapientia.
« Ad tuos, » quibus ex ordine charitatis plus teneris. I ad Timothy. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
« Et annuntia illis, »
« Primum quanta tibi Dominus fecerit, » quia probabile est quod etiam illi communicationem habuerint cum spiritibus spurcitiarum. Luc. xvi, 28 : Ut te-
Non mente, sed corpore separatus a Domino. Marc. xvi, 20 : Illi autem profecti prædicaverunt ubique. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos.
« Et cæpit prædicare in Decapoli. » Decapolis est regio mari Genesareth in una parte adjacens, in qua sunt decem civitates. Luc. xix, 16 : Domine, mna tua decem mnas acquisivit : quia in decem civitatibus prædicavit. Et, ibidem, 1. 17 : Eris potestatem habens super decem civitales.
Quanta sibi fecisset Jesus » magnalia. Act. ii, 11 : Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
« Et omnes mirabantur. »
Et per eum ad fidem ædificabantur : et se præparabant, ut digni præsentia Salvatoris efficerentur. Joan. vii, 21 : Unum opus feci, et omnes miramini. Psal. xxvii, 1 : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Daniel. iii, 99 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Exod. xv, 11 : Quissimilis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia.
Sic ergo terminata est pars, quæ est de fortitudine Leonis, contra vim dæmoins de actuali peccato tentanti.
<--- Page Split --->
■■ « Et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
■• Et venit quidam de Archisynagogis, nomine Jairus : et videns cum procidit ad pedes ejus,
■• Et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est : veni, impone manum super eam, ut salva sit et vivat.
■• Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. »
Tangitur hic historia, quae est de remedio ordinato contra peccatum tentans in carne.
Et habet haec pars quinque partes : in quarum prima dicitur qualiter ex parte Domini ventum est illud miraculum : in secunda, exaggeratur mulieris infirmitas, ad ostendendum quantum est miraculum : in tertia praedicatur devotio mulieris, quae imperavit miraculum : in quarta, ponitur qualiter miraculum est publicatum ad aedificationem multorum : in quinta, confirmatur miraculum, et docetur qualiter conservatur donum sanitatis perceptum : et haec per ordinem continentur in littera.
In primo horum continentur quatuor : in quorum primo ostenditur Domini ad ripam oppositam per mare Genesareth navis vehiculo reditus : in secundo, ad mare turbae concursus : in tertio, Archisynagogi ad Jesum supplex adventus : in quarto, Domini ad id quod petivit Archisynagogus, consensus.
Dicit igitur : « Et cum transcendisset Jesus in navim, » quia sine vehiculo navis transire potuit, sed noluit : ut nos doceret remedio crucis,et suffragio pemitentiae, et religionis christianae uti in mari hujus saeculi. Eccli. xlui, 26 : Qui
navigant mare, enarrent pericula ejusSic Noe remedio arce fluctuus evasit, et alii submersi sunt1.
« Rursus trans fretum, » de Decapoli, in qua dæmoniacum sanaverat. Sapient. xiv, 3 : Transeuntes mare per ratem liberati sunt. « Trans fretum, » versus Tiberiadem, et Capharnaum, ubi plurimum prædicavit Jesus.
« Convenit turba multa »
Ad eum : quia turba devotione trahebatur. Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.
« Et erat, » scilicet turba, « circa mare, » occurrens ei : et ideo, Amos, iv, 12, dicitur : Præparare in occursum Dei tui Israel.
« Et venit quidam, »
Honore dignior caeteris, « de Archisynagogis, » qui et principatu et merito dignus erat. Isa. xxxii, 5 et 8 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major... Princeps vero ea quae sunt digna principe cogitabit.
« Nomine Jairus, » qui illuminatus interpretatur. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Eccli. xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus. Eccli. xliii, 10 : Mundum illuminans in excelsis Dominus.
« Et videns eum, » oculis fidei, et sapientiae divinae. Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam : sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
« Procidit ad pedes ejus, » quibus sa-
<--- Page Split --->
lutem omnibus circumportavit. Psal. cxxxv, 7 : Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
cetur : quia turbæ comprimentes retardabant eum ne cito veniret.
« Et deprecabatur eum multum, »
Ex multo desiderio, « dicens : Quoniam filia mea, » pignus naturae meae, « in extremis est : » nec est spes salutis in ea nisi per te. « Veni, » per misericordiam appropinqua : « impone manum » adjutricem « super eam, » in qua manu tua vis est deitatis, « ut salva sit » ab infirmitate, « et vivat, » perfecta sibi restituta sanitate. Marc. xvi, 18 : Super ægros manus imponent, et bene habebunt. Psal. cxlii, 7 : Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis (lacrymarum et tribulationum)... de manu filiorum alienorum, hoc est, dæmonum, qui sunt filii quidem per naturam, sed alieni facti sunt per aversionem et culpam.
« Et abiit. »
Ecce tangit qualiter benignus Dominus, qui omnibus deprecantibus se satisfacit, cum principe synagogæ « abiit, » hoc est, abire dignatus est.
« Et sequebatur eum turba multa, » ut videret miraculà quæ faciebat, « et comprimebant eum, » quia quilibet desiderabat esse propinquior : et in talibus necesse est fieri compressionem. Joan. xvi, 33 : In mundo pressuram habebitis : in me autem pacem 1.
Quod autem hic dicitur : « In extremis est, » Luc. viii, 42, dicitur quod moriebatur : Matth. ix, 18, quod modo defuncta est. Quia primo veniente Jairo, ut dicit Augustinus, in extremis laborabat : adorante autem eo Dominum, et deprecante, et inducente ad veniendum, incipiebat mori : et veniente Domino cum Jairo, defuncta fuit : sicut et hic postea di-
« Et mulier quæ erat in profluvio 25 sanguinis annis duodecim,
Et fuerat multa perpessa a complu- 26 ribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
Cum audisset de Jesu, venit in tur- 27 ba retro, et tetigit vestimentum ejus.
Dicebat enim : Quia si vel vesti- 28 mentum ejus teligero, salva ero.
Et confestim siccatus est fons san- 29 guinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga. »
Hic exaggeratur infirmitas mulieris, ut majus cognoscatur esse miraculum. Hanc autem mulierem Ambrosius dicit esse Martham. Dicit enim in Tractatu de Salomone, quod Dominus in Martha profluvium sanguinis restrinxit : de Maria autem septem dæmonia ejecit : et Lazarum quatriduanum in monumento suscitavit. Hieronymus autem dicit in Tripartita historia, quod hæc mulier, postquam sanata est a profluvio sanguinis, devotissima ad Christum remansit, et in horto suo imaginem ad figuram Christi construxit: et hanc simili vestimento vestivit, juxta quam quædam herba in horto similem virtutem curandi fluxum sanguinis habens, nata fuit : et quando vestimentum herba attigit, tunc perfectam virtutem curandi herba accepit. De qua imagine Julianus apostata audiens in Cæsarea Philippi, eam auferri de loco illo præcepit, et suam præcepit substitui, quæ fulmine statim combusta et contrita fuit : et tunc imago Christi restituta, quam postea pagani per infidelitatem confregerunt : postea vero convalescen-
<--- Page Split --->
tibus fidelibus, partes collectae sunt imaginis Christi, et in Ecclesia quadam collocata.
Hæc ergo mulier quæcumque fuerit, « quæ erat in profluvio sanguinis, » menstruorum, qui profluvius fluxum significat tentationis carnalis. Osee, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Psal. i, 16 : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.
« Annis duodecim. » Anni autem duodecim sunt annus unus circuli cœlestis, qui vocatur circulus nativitatis, ex duodecim domibus compositus, ad quas omnes stellæ cœli reducuntur : et significat hic, quod ex defectu naturali sibi innato hanc passionem habuit : et ideo ad curandum magis erat difficilis.
nem mulieris, de qua dicitur, Luc. viii, 38 : Stans retro secus pedes ejus.
« Et tetigit, » fidei devotione, « vestimentum ejus, » sciens quod scriptum est : Unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus1.
« Dicebat enim, »
Per fidem intra se : « Quia si tetigero vel, » hoc est, saltem, « vestimentum ejus, » in fide et devotione nominis ejus, « salva ero. » Matth. ix, 21, dicitur : Quia si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
Et hujus signum est quod sequitur :
« Et confestim, »
« Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, »
Purgantibus eam per pharmacias, et restringere voleutibus fluxum. « Et erogaverat omnia sua, » non parcens expensis, ut petitos haberet medicos, « nec quidquam profecerat, » per medicinas parvorum medicorum, « sed magis, » jam destituta natura per medicinas, « deterius habebat. » Et hujus causa redditur, Sapient. xvi, 12 : Quia neque herba, neque malagma sanat eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. cv, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos : et eripuit eos de interitionibus eorum.
Hæc igitur mulier,
Quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia, « siccatus est fons sanguinis, » confortatis vasis naturalibus ad sanguinis retentionem. Ezechiel. xvi, 6 : Dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive. « Et sensit, » per immutationem vasorum ad sanitatem et confortationem sui, « corpore, » hoc est, corporaliter, non solum spiritualiter, « quia sanata esset a plaga » infirmitatis. Psal. cxliv, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ibidem, §. 4 : Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus.
« Cüm audisset de Jesu, »
Quia talem et tantam virtutem habuit curationum. Et hic tangitur de mulieris hujus devotione : « Venit in turba, » quia per seipsam humilis venit : ante enim venire non præsumpsit : « retro » autem venit, quia verecunda fuit ad similitudi-
« Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
<--- Page Split --->
Et cirumspiciebât videre eam quæ hoc fecerat.
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua. »
Et quærit, ut ex propria confessione tangentis, turba congruentius instruatur. Genes. xxvii, 27 : Statim ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Odor enim istius virtutis sanativæ significat diffusionem.
« Et dicebant ei, »
Tangit hic de miraculi hujus publicatione.
Dicuntur autem hic quatuor, quorum primum est quod cognovit Christus virtutem de se exisse per sensum, quam ante novit per deitatem : et quia quæsivit, Quis me tetigit, ad turbæ instructionem, non ad ignorantiam suam instruendam : et quia discipuli mirantes de quæstione, causantur turbæ tactum per Christi afflictionem : et quia cum circumspiceret, ut corporali visu mulierem admoneret, ut miraculum patefaceret, mulier venit et patefecit.
Christo, « discipuli sui, » qui melius, et familiari ausu respondere sibi consueverunt : et ipso responso illuminationem ab eo petiverunt, qui sciverunt quod ad hoc quæsierat, ut ex responso multos ad fidem illuminaret : « Vides turbam comprimentem te. » Luc. viii, 45 : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, etc.
« Et dicis : Quis me tetigit ? » Non est intelligendum quod discipuli inconvenientem reputent quæstionem Domini, sed potius se non intelligentes quæstionem significant. Ac si dicant : Videmus quidem quod et tu vides, quia turbæ te comprimunt, quis autem speciali devotione fidei tetigerit ignoramus : et ideo de hoc da nobis illuminationis tuæ instructionem. Joan. xvi, 30 : Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
Dicit igitur : « Et statim Jesus, » qui omnia cognovit antequam fiant secundum deitatem, « in semetipso cognoscens, » per experimentum sensus secundum humanitatem, « virtutem » curationis « quæ exierat de illo, » quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes1. Et, Matth. xiv, 36 : Rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent : et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
« Conversus » corpore, quia ante turbam præcedebat, « ad turbam aiebat, » ut ex facto turbam instrueret de virtute deitatis, quæ habitabat in eo corporaliter.
« Et circumspiciebât videre eam, »
Quæ ex hoc visu et respectu moveretur, quod hoc factum in gloriam Dei publicaret. Sapient. iv, 13 : Gratia Dei et misericordia est in sanctis ejus, et respectus in electos illius.
« Mulier vero timens »
« Quis tetigit vestimenta mea ? »
Quæ propter tactum corporis mei etiam habent in se curationis virtutem.
Corde, timore reverentiæ, « et tremens » corpore, ad majestatem deitatis, cujus virtutem jam in se experta fuit.
<--- Page Split --->
Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me.
« Sciens, » per experimentum, « quod factum esset in se » sanitatis miraculum, « venit, » fidei devotione, « et procidit ante eum, » pœnitentia confitens quod vere Deus esset : quia eam de tam intima et miserabili pœna infirmitatis erexerat. I ad Corinth. XIV, 25 : Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
« Et dixit ei, » confitendo publice, « omnem veritatem, » scilicet de quantitate et prolixitate infirmitatis, et de fide et devotione tangendi, et de perceptione integre sanitatis. Ad Roman. IX, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto.
« Jesus autem dixit ei, »
Sicut salutis auctor : ostendens id quod dicitur, Sapient. XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem. I Reg. II, 6 : Deducit ad inferos et reducit.
« Filia, » jam ad imaginem meam in gratia reformata, « fides tua te salvam fecit, » hoc est, hanc salutem tibi meruit. Matth. XV, 28 : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis.
« Vade in pace » mea, mihi per devotionem reconciliata. Luce, VII, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Joan. XIV, 27 : Pacem meam do vobis.
« Et esto sana, » perseverantia sanitatis perceptae, « a plaga tua. » Psal. LXVI, 29 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Sic dicitur, Genes. 1, 31, quod vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Qui enim fecerat potestate deitatis, vidit oculo beneplaciti, confirmans, ut manerent : et sic manentia, essent valde bona. Bona enim erant facta : sed valde bona erant perseverantia.
Hoc igitur est quod Leo de tribu Juda
ostendit contra tentationes in carne, qua in fluxu sanguinis istius mulieris designantur.
« Adhuc eo loquente, veniunt ab Archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas Magistrum ?
Jesus autem, audito verbo quod dicebatur, ait Archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. »
Hic tertio tangitur de suscitatione filiae Archisynagogi, quae pompam mundi significat : quae multos tentat et perimit : et suscitatio ipsius significat potestatem,et fortitudinem Leonis super pompam mundi tentantem, fortitudinem gratiae suae extendentis.
Dividitur autem haec particula in sex partes : in quarum prima ostenditur id quod ad miraculi facit magnitudinem, et veritatem : in secunda, docetur id quod facit ad miraculi impetrationem : in tertia, assumuntur discipuli ad instructionem : in quarta, contra irridentes ostendit suam in suscitando facilitatem : in quinta, adsunt parentes ad miraculi testificationem : in sexta et ultima, inducit miraculi perfectionem, et veritatis probationem. Et haec per ordinem in littera continentur.
Dicit igitur : « Adhuc eo loquente, » de cura tentantis in carne, « veniunt, » scilicet nuntii mortis, « ab Archisynagogo, » qui in gloria mundi princeps erat, « dicentes » tristia : « Quia filia tua mortua est. »
Et hi plenam fidem de Christo non habebant : et ideo non putabant quod etiam a mortuis suscitare posset : et hoc est : « Quid ultra vexas Magistrum, » cum a mortuis suscitare non possit ? Psal.
LXXXVII, 11 : Numquid medici suscita-
<--- Page Split --->
bunt, et confitebuntur tibi ? Quasi dicat : Non suscitabunt. Isti enim opinabantur de Domino sicut de medico divino, qui per invocationem Dei quaedam curaret genera infirmitatum. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt.
« Jesus autem audito verbo quod dicebatur, »
etiam alii instruerentur. Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Dionysius dicit : « Lex divinitatis est per prima media, « et per media ultima reducere. » Et sic Christus reduxit in fidem medios per primos principes Apostolorum : et postea per Apostolos medios, reduxit omnes mundi fideles.
A nuntiis : et tangitur de confortatione ad fidem, quae impetrat miraculum. « Ait Archisynagogo, » confortando eum ad fidem deitatis suae : « Noli timere, » in fide dubitando. Joan. xiv, 1 : Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
« Et veniunt in domum Archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Et ingressus, ait illis : Quid turbamini et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
« Tantummodo crede. » Marc. ix, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Quod autem dicit : « Tantummodo crede, » non sic intelligitur quod sola fides informis sufficiat, sed ea quae per dilectionem operatur, et in operibus ostenditur : haec est enim quae impetrat apud Deum. Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Ad Roman. iv, 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet ei Deus, potens est et facere.
Et irridebant eum. Ipse vero, ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Et tenens manum puellae, ait illi : Talitha, cumi, quod est interpretatum : Puella ( tibi dico) surge.
Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
Et praecepti illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare. »
« Et non admisit quemquam se sequi. »
Tangitur hic de instructione principalium Apostolorum : «. nisi Petrum, » qui vertex erat et caput potestatis ecclesiasticae, « et Jacobum, » qui primus erat inter Apostolos confirmatus fide per passionem, « et Joannem fratrem Jacobi, » qui inter alios altius scripturus erat de divinitatis sublimatione : ut per istos
Tangit hic facilitatem suscitandi quantum ad potentiam suam.
De accessu autem corporis deificati ad defunctum, dicit : « Veniunt, » Jesus, et tres Apostoli, « in domum Archisynagogi, » in qua jacuit puella mortua, significans mortuam animam in conscientia. Exod. xii, 30 : Non erat domus in qua non jaceret mortuus, supple, in tota regione impiorum : et praecipue in pompa saeculi, quae multos interficit. Unde, Sapient. xvii, 12, dicit, quod praeclarior natio in qualibet domo
<--- Page Split --->
mortua jacebat 1. « Et videt tumultum » ululantium defunctam. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
« Et flentes, » in lacrymis, « et ejulantes, » in querelis et clamoribus : quia tangebantur dolore cordis intrinsecus. Jerem. xxxi, 13 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ? et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei.
« Et ingressus, ait illis. »
Consolando eos de facilitate suæ potestatis ad suscitandum. « Quid turbumini, » ita quod dolor vobis aufert cordis serenitatem, « et ploratis, » fletu qui vobis aufert vitæ exsultationem ? I ad Thessal. iv, 12 : Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Ad Hebr. xi, 19 : Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus.
Et hoc est quod sequitur :
« Puella non est mortua, »
Mihi, « sed dormit, » quia ita facile est mihi suscitare eam, sicut a somno excitare illam. Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
« Et irridebant eum, »
Arbitrantes quod de dormitione somni diceret, et eam esse mortuam nesciret. « Ipse vero, scilicet Jesus, ejectis omnibus, » qui indigni erant interesse tanto miraculo. Matth. vii, 6 : Nolite dare
sanctum canibus : neque militatis margaritas vestras ante porcos. Sic Joseph ejecit Ægyptios, ut nullus interesset alienus agnitioni mutuæ inter eum et fratres suos 2.
« Assumit patrem et matrem puellæ, » quos in fide confortatos tanto miraculo honorare disponebat : quia, sicut dicitur, Luc. vii, 4, multi pro illis allegabant, quod digni essent tanto beneficio 3. Ad Roman. xm, 7 : Cui honorem, honorem.
« Et qui secum erant, » tres Apostoli quos specialiter instrui voluit, « et ingreditur ubi puella erat jacens, » in secreto cubilis. Cantic. iii, 4 : Introducam te in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ.
« Et manum, »
Quæ potentiam operativam animæ rationalis designat, « tenens puellæ, » ut tactu vivificæ suæ manus vita rediret ad mortuam, « ait illi. » Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
« Talitha, cumi. » Et subjungit Evangelista post verbum Hebræum, « quod est interpretatum Puella, » hoc est, o puella, quia vocavit ad vitam. Ad Roman. iv, 17 : Qui vivificat mortuos, vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
Et « tibi dico, » imperando, « surge, » hoc est, ad vitam et sanitatem sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illumiinabit te Christus.
« Et confestim, »
Sine mora temporis. Et ut divinum, et non naturale esse factum intelligatur.
<--- Page Split --->
« Surrexit puella. » Act. ix, 40 et 41 : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit. Dans autem illi manum, erexit eam.
« Et ambulabat, » in testimonium restitutæ sanitatis.
« Erat autem annorum duodecim. »
Hoc dicit ad miraculi commendationem : quia jam pubes erat, et nubilis : quia infantes ex nimio humore cerebri, sæpe simile aliquid lethargiæ patiuntur, sed præcipue puellæ. Sed hoc non patiuntur ad pubertatem venientes : et ideo non aliquid simile lethargiæ passa fuit, sed erat vere mortua.
« Et obstupuerunt, » parentes, et Apostoli, et alii qui aderant, « stupore magno, » hoc est, admiratione stupenda. Act. iii, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
« Et præcepit illis vehementer, »
Præcepto disciplinæ erudivit gloriam declinare, « ut nemo id sciret, » ad glo-
riam suam : sed ad gloriam Dei dilatandam illud scire conveniens erat. In præcepto enim disciplinæ non intenditur actus simpliciter, sed aliquid circa actum, sicut obedientia vel cautela : hæc autem cautela inanis gloriæ intenditur maxime apud principem, qui de pompa mundi tentabatur. Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Et, ibidem, y. 6 : Benedictic Deum caeli, coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
« Et dixit dari illi manducare, »
Scilicet puellæ suscitatæ, ut exterioribus viribus restitutis, scilicet, insumptionis cibi, et digestionis, et nutritionis, veritas ejus resurrectionis probaretur : qui enim phantastice surgunt, hos actus nutritionis non habent. Unde et Luc. xxiv, 41, cum Dominus suam discipulis vellet probare resurrectionem, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur. Hoc est igitur quod dicit.