CAPUT IV.
Parabolam proponit seminaroris, quam discipulis declarat : lucernam dicit super candelabrum ponendam : addens parabolas de semine in terram jacto, quod excrescit dormiente eo qui seminavit, et de grano sinapis : discipulis autem seorsim omnia interpretatur : in navi a somno excitatus tempestatem maris sedat.
Et iterum crepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa 1, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat. 2. Et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua : 3. Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4. Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cœeli, et comederunt illud. 5. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terra : 6. Et quando exortus est sol, exaestuavit, et eo quod non habebat radicem, exaruit. 7. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8. Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. 9. Et dicebat : Qui habet aures audiendi audiat.
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. 11. Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt : 12. Ut videntes videant 3 et non videant, et audientes audiant et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. 13. Et ait illis : Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14. Qui seminat, verbum seminat. 15. Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in cordibus eorum. 16. Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud : 17. Et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
<--- Page Split --->
Et alii sunt qui in spinis seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
Et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum 1, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt, et fructificant unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto ? Nonne ut super candelabrum ponatur 2 ?
Non est enim aliquid absconditum quod non manifestetur 3 : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
Si quis habet aures audiendi, audiat.
Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis 4, remetietur vobis et adjicietur vobis.
Qui enim habet, dabitur illi 5 : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
Et dormiat, et 'exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabola comparabimus illud?
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra 6 :
Et cum seminatum fuerit, ascendit et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves coeli habitare.
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
Sine parabola autem non loquebatur eis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
Et dimittentes turbam 7, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo.
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Et erat ipse in puppi super cervicali dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet quia perimus?
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
Et ait illis : Quid timidi estis? necdum habetis fidem? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
<--- Page Split --->
bens. Matth. vii, 28 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei.
IN CAPUT IV MARCI
ENARRATIO.
« Et iterum coepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat.
Et docebat eos in parabolis multa. »
Hic ostenditur quod divina est potestas in officio prædicationis et officio verbi, et nulli alteri virtuti nisi divinæ attribuenda.
Dividitur autem hæc pars in duas partes. In quarum prima, hoc ostendit sub metaphora seminis. In secunda autem, ostendit idem sub ejusdem metaphore explanatione, ibi, §. 9 : « Et dicebat : Qui habet aures audiendi audiat. »
Adhuc autem in prima tria dicuntur. In quorum primo tangitur opportunitas ad parabola propositionem : in secundo, excitat attentionem : et in tertio, interponit parabola propositionem.
Opportunitatem autem hujus doctrinae accipit a quinque : a loco scilicet, a multitudine audientium, a situ, ab attentione turbarum, et a modo doctrinae.
De loco dicit :
« Et iterum, »
Post convictionem Scribarum et Pharisæorum : quia potestas sua divina est, et nulli alii poterit attribui, « caput » Jesus, ut jam in se demonstrans potestatem, « docere » sicut potestatem ha-
« Ad mare, » ut opportunitate loci, ea quae dixit demonstraret. Mare enim amarum est saporis qualitate : magnum, amplitudine : profundum, submersione : inquietum, tempestate : periculosum, belluarum marinarum atrocitate et fortidudine : incautum, Charybdis, et Scyllæ, et Accoræanii scrupulositate et inæqualitate. Et in his qualitas mundi demonstratur. Mundus enim mare est amarum pœnalitatis labore, Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Hoc mare magnum est, quia amplitudine tentationis omnes involvit, Psal. ciii, 25 : Hoc mare magnum, et spatiosum manibus : quia omnes operantur in tentationibus ejus. Hoc profundum est submersione, quia in profundo iniquitatis ejus omnes submerguntur, Exod. xv, 10 : Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Hoc est inquietum tempestate, hoc est, diaboli tentatione et suggestione, Daniel. vii, 2 : Quatuor venti cœli pugnabant in mari magno. Quia tentat diabolus, vel vano gaudio, vel spe vaniori in adipiscendis temporaliter desideratis, vel adeptis : aut dum inducit tristitiam sæculi de malis illatis : vel contrahit cor timore futurorum de bonis sæculi perdendis. His enim quatuor exsufflatum, mare ibat, et intumescebat super eos 1. Hoc mare periculosum est belluarum marinarum atrocitate : quia tyranni contra luxuriosos, et avari contra prodigos, et hi contra iracundos, et simul isti contra gulosos pugnant. Psal. ciii, 25 et 26 : Illic reptilia, quorum non est numerus... Draco iste, carnalis concupiscentia, quem formasti ad illudendum ei, hoc est, ut illudatur ei ab amicis tuis, qui hoc mare transeunt, hoc est, incautum Charybdis absorptione, et Scyllarum impulsu, et Accoræanii prominenti scrupulositate.
<--- Page Split --->
Et Charybdis quidem est absorptio saecularis tristitiae. II ad Corinth. II, 7 : Magis consolemini eum, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur. Scylla autem quae prominet, sicut caput caninum, est procacitas contumaciae, in quam multi impelluntur, navi suae mentis confracta. I Reg. xvii, 43 : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Hoc dixit verum Philistaeus, quia quoties David, bonus Prælatus, venit cum baculo correctionis, procax ille Philistaeus resistit procacitate, sicut caput canis latrans contra correctionem. Acroceraunia autem sunt cornua sub aqua, invisibiliter in altum sub aqua porrecta, in quae impingunt naves et franguntur. Et significant erectiones (alias, correctiones) latentes ambitiosorum et superborum, sicut fuerunt Dathan et Abiron. Psal. lxxxiv, 6 : Nolite extollere in altum cornu vestrum : nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Psal. xcii, 3 : Usquequo peccatores, Domine : usquequo peccatores gloriabuntur ?
His igitur de causis-docens accessit ad mare, ut ipsa maris qualitate, qualis sit mundus doceret,
« Et congregata est ad eum turba multa. »
Secundum est. « Congregata est, » omnibus sensibus vocatis in cor et intellectum, ut intellectum melius intelligeret. II Esdræ, vii, 1.: Congregatus est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum, hoc est, in via doctrinarum Christi. Baruch, iv, 37 : Quos dimisisti dispersos veniunt ad te. Sic enim corde congregato audiendum est verbum Dei.
« Ita ut navim ascendens. »
Tertium est in quo demonstratur situs et positio docentis.
« Sederet in navi : » ne a turbis in littore comprimeretur. Navis autem est vita Ecclesiastica, per quam gubernamur in fluctibus. Sapient. xiv, 5 : Transeuntes mare per ratem liberati sunt. Et hæc fundata est in fide crucis Christi. Sapient. xiv, 7 : Benedictum est lignum per quod fit justitia. In hac autem doctor quiescere debet : et hæc est cathedra de qua docere debet. Iste est gradus ligneus de quo dicitur, Nehemiæ, seu II Esdræ, vii, 4 '. Sedebat autem in mari in quietati sæculi, docens eos ut a mari ad stabilitatem littoris æternitatis transirent. Isa. lvii, 20 : Impiì quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
« Et omnis turba. »
Quartum est in quo notatur devotio et attentio audientium: quia « omnisturba, » jam per fidem et appetitum, « circa mare » sæculi corporaliter stans, « super terram » stabilitatis æternæ « erat. » Eccle. i, 4 : Generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat.
« Et docebat eos in parabolis multa. »
Modum tangit doctrinæ idiotarum, et simplicium in parabolis : hoc est, per similitudines corporales eis notas, in quibus cœlestia capere aliqualiter possent. Quia, sicut dicit Dionysius, impossibile est nobis lucere divinum radium, nisi sacris velaminibus circumvelatum. Et Gregorius : « Cœlorum regnum, fratres « carissimi, idcirco terrenis rebus simile « dicitur, ut ex his quæ animus novit, « surgat ad incognita quæ non novit 2. »
<--- Page Split --->
« In parabolis multa » docuit, quae tamen multa ad unum tendunt æternitatis et spiritus. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum.
« Et dicebat illis in doctrina sua : Audite. »
Secundum est in quo attentos reddit. « In doctrina » enim « sua » per parabolas spiritualia docens, « dicebat illis, » attentos reddens: « Audite » aure interiori, quae sit parabolarum significatio. Ecclixxxix, 3 : Sapiens in absconditis parabolarum conversabitur. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et ænigmata eorum.
« Ecce exiit seminans ad seminandum. »
Hic tangitur parabolæ propositio. Et dicit duo : dispositionem seminantis, et diversitatem fructus seminis.
Dispositio seminantis est in quinque : scilicet, in evidenti manifestatione : et hæc tangitur per adverbii demonstrationem, « ecce : » quia qui occulte seminat, hæresim prædicat : et hic non est seminator, sed inimicus homo'. Dum dormiunt homines Prælati per inertiam, venit inimicus, et superseminat zizania. Oportet enim seminare manifeste : et hoc est quod dicit : « Ecce. »
Secundum autem est quod « exiit, » hoc est, foras a contemplatione processit. Qui autem nunquam intus fuit in consideratione sui, et verbi Dei studio et contemplatione, ille numquam exiit : et ideo non seminat, quia semen bonum et purum de domo cordis in agrum mundi non exportat. Genes. xxiv, 63 : Egressus est Isaac ad meditandum in agro. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis.
« Seminans. » Tertium est, in quo notatur instantia seminantis. Semper enim seminans est ex præsenti in futuro, et ex præterito : quia hoc notat præteritum imperfectum, ex quo formatur participium. Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum : et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit.
Quartum autem est finis, quia exiit « ad seminandum : » non ad agrum destruendum, vel ad fructus alienos colligendos : multi enim non exeunt, nisi ut colligant fructus alienos, hoc est, temporalium : quos tamen colligere non habent potestatem, nisi seminent spiritualia semina. I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis spiritualia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus. Quasi dicat : Non est magnum : sed certe, si spiritualium non essemus seminatores, damnabile esset si carnalia meteremus. Ad Roman. xv, 27 : Si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. Ad Galat. vi, 6 : Communicet autem 'is qui cæchizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Ad seminandum ergo exeat, et non ad aliud.
« Et dum seminat. »
Quintum est, in quo notatur proprium officium et actus. Act. xvii, 2, Paulus prædicator gentium vocatus est seminator verborum. Isa. xxxvii, 30 et 31 : In anno tertio seminate et metite... Et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Tertius enim annus est annus gratiae, ab anno legis naturae, et ab anno legis Mosaicæ : tunc enim exiit Christus ad seminandum verbum, et suis præcepit ad exeundum. Tunc enim fructificavit in cœlum sursum per præmium, et radices misit deorsum, per
<--- Page Split --->
congregationes fidelium. Psal. cxxv, 6: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Tunc viri Ecclesiastici fecerunt quod dicitur, Jerem. iv, 3: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas, quia novas ecclesias, non in curis saeculi, quæ per spinas significantur, sed in novitate spiritus fundaverunt.
Sic ergo tangitur dispositio seminantis.
« Aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres, coeli, et comederunt illad. »
Tangitur hic diversitas fructus seminis, in quatuor differentiis : quarum tres sunt in malitia agri recipientis, et una in bonitate : quia, sicut dicit Dionysius : « Malum est omnifariam, bonum autem « est ex una sola et tota causa. » Nulla autem est ex malitia seminis : quia semen quod est verbum Domini, semper est bonum, et ad faciendum fructum.
Prima autem diversitas in malo est, quod « aliud cecidit circa viam. » Via autem est cor, quod se fecit viam tritam in vitiis. Isa. 11, 23 : Posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. Malitiae enim omnes viam faciunt per corpus, et animam talis hominis : et ideo conculcatur et durum efficitur : ita quod semen ad interiora non penetrat. Sed quod audit et suscipit in superficie projectum, habet avibus expositum. Job, xx, 23 : Vadent et venieut super eum horribiles.
« Et » ideo venerunt per insidias tentationum, « volucres cæli, » hoc est, damones in hoc aere caliginoso celati : « et comederunt illud, » hoc est, sibi quidem verbum non incorporaverunt, sed abstulerunt, ne in fundo in quem cecidit, fructificaret. Judicum, vi, 3, 4 : Cum sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, cæterique orientalium nationum : et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant. Madiam iniquitas, Amalec autem potus san-
guinis interpretatur. Et significat daemones in spiritualibus et carnalibus peccatis. Cæteri autem orientalium nationum, sunt universitas daemonum : qui a principio mundi orti, fructum seminis per invidiam impediunt. Et illi vastant fructum verbi in fundo : quem conculcant consuetudine vitiorum. Osee, viii, 7 : Culmus stans non est in eos, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam. Aggæi, 1, 5 : Ponite corda vestra super vias vestras. Et sequitur, 7. 6 : Seminastis multum, et intulistis parum :... et qui mercedes congregavit, misit eas in saccumum pertusum.
Hæc est ergo diversitas seminis cadentis in via.
« Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
Et quando exortus est sol, exæstuavit, et eo quod non habebat radicem, exaruit. »
Secunda diversitas seminis fructum non facientis. Sunt autem « petrosa, » corda dura, quæ nec timore ad pœnitentiam convertuntur, nec amore molliuntur, nec pluvia doctrinæ interius humectantur. De quibus dicitur, Eccli. iii, 27 : Cor durum habebit male in novissimo. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Quanto enim plus verberibus atteritur, tanto plus per obdurationem stringitur ad malum : sicut incus quæ stringitur ictibus malleorum.
Hæc igitur est terra petrosa, « ubi non habuit terram multam. » Ex littera ista videtur quod petrosa terra dicatur, cujus fundus est petra solida, et parvam et tenuem desuper habet terræ corticem. Et talis ad litteram terra male fructificat, quia calor qui pro tempore est ex radio solis, in petra confortatur, et incentivus,
<--- Page Split --->
et combustivus efficitur : et comburit illud modicum terræ quod est desuper, et incinerat : ita quod amarum ad modum salis efficitur : et ideo infructuosum. Psal. cvi, 34: Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Adhuc autem algor hiemis etiam confortatur in lapide : et terram paucam prius incineratam et amaricatam calore, convertit in frigiditatem mortificativam, et hoc iterum mortificat radices plantarum : ita quod talis terra efficitur sterilis. Psal. cxlivii, 17: Ante faciem frigoris ejus, quis sustinebit ?
Hoc est igitur quod dicit : « Ubi non habuit » semen projectum « terram multam, » hoc est, profundam, quæ defendi posset a qualitatibus lapidis incentivis, et congelativis. Hoc autem est cor, quod quasi nihil habet humanæ et terrenæ compassionis, et contemperationis ad virtutem : sed sua ignita libidine ad turpia incenditur : et algore ab omni charitate, timore mundano et humano congelatur. Psal. lxxix, 17: Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa quidem igne libidinis, et suffossa timore algoris (alias, timoris algore), quia omnis timor frigidus est. Ad litteram, et ideo pallor occupat timentes.
Sequitur :
« Et statim, »
Paucula et parvula radice, « exortum est » ad modicum viroris apparentis coram hominibus. II ad Timoth. iii, 5: Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes.
« Quoniam non habebat altitudinem terrae, » hoc est, profunditatem in qua dulcedo letaminis incombusta, et non congelata, juxta radicem conservaretur. « Et » ideo
« Quando exortus est sol »
Tribulationis in persecutione, vel labo-
ribus pœnitentiae, « exæstuvati, » combustiones (alias, combustionis) æstu extrahente ad exterius virtutem seminis. Jacob. 1, 11: Exortus est sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit.
« Eo quod non habebat radicem » profunde fixam, quæ (alias, in qua) dulcedinem succi sibi continue imbibitam herbeæ exortæ subministraret.
« Exaruit, » et ariditate illa periit combustum et exsiccatum ab omni humore-pietatis. Isa. xl, 7: Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo, hoc est, ventus exsiccativus.
« Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spine et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. »
Tertia est diversitas perditi seminis. Spine autem nigre, spisse, pungentes, et falso quodam flore per modicum tempus florentes, et acutum valde fructum acaciarum ferentes, sunt hi qui nigri sunt affectus terrenitate. Jerem. xui, 23 : Si mutare potest Æthiopis pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Terrennus enim per cupiditatem affectus, vix aut numquam mutatur : quia sicut dicit Philosophus : « Senescente homine, « juvenescit et invalescit in eo cupidi- « tas. »
Spisse autem sunt, et ideo densissime umbre, quam nulla vis solis poterit penetrare : et ideo, quia radix solis caret beneficio, non habet calorem cœlestem, qui elevet humorem de profundo in radicem. Et ideo etiam quod parvum oritur sub umbra talis, statim pallescit et putrescit cum fœtore. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpide flammæ illuminare poterant illam nostem horrendam.
Puncturæ autem spinarum sunt, eo
<--- Page Split --->
quod acutis angulis surgunt, et manum secant tangentis : et sic cupidus, cum manu reprehensionis tangitur, statim pungentibus verbis improperiorum, et maledictionum, et contradictionum, repungit tangentem, nisi talis sit, cui talia inferre non audet. II Reg. xxiii, 6 et 7 : Prævaricatores quasi spinae evellentur universi : quae non tolluntur manibus, et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato.
Falsus autem flos quo ad tempus respergitur, gloria est divitiarum temporalium quoad tempus florens. Jerem. xlviii, 9 : Date florem Moab, quia florens egredietur. Psal. cxxviii, 6 : Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit.
Dicitur autem fructus acaciarum nigerrimus. Et est possessio divitiarum, quae labore turpi, et difficili acquiruntur : et cum magno et angustioso timore retinentur : et cum dolore post modicum perduntur : et ideo etiam non vere fruuntur eis possessores earum, quia non fruitur aliquis (ut dicit Augustinus,) nisi cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit. Nec proprie utuntur : quia dicit Augustinus : « Frui est cum gaudio uti. » Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia : et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis : quinimo amaritudinem accipiet. Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima.
Hoc est ergo quod cecidit inter spinas, quas profert terrena cupiditas laboranti. Genes. iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi.
« Et ascenderunt spinae, »
Curæ divitiarum, quæ continue crescunt, « et suffocaverunt illud, » ita quod fœtore semen perit. Eccli. v, 10 : Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim. proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
« Et » ideo « fructum non dedit. » Genes. iv, 12 : Cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos, hoc est, cum opere cupiditatis colis terrenum affectum. Psal. lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere.
« Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum.
Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat. »
Quarta est differentia seminis, quae fructum facit. Terra autem bona est cor bonum et optimum, naturalibus optime institutum, et virtute civili ordinatum, gratia stabilitum, verbo Dei seminatum, doctrinis sanctis complutum, consolatione sancti Spiritus emollitum, et omni pietate affectum. Luc. vn, 13 : Qui in corde bono et optimo audientes verbum, Dei scilicet, retinent, et fructum afferunt in patientia.
Et hoc est quod sequitur : « Et dabat fructum ascendentem et crescencen, » per meritum et intentionem. Isa. xxxvii, 31 : Quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Isa. iv, 21 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis.
« Et afferebat unum »
Semen pro diversitate terrae in quam (alias, qua) seminatum est, « triginta, » in fide Trinitatis, et obedientia decem mandatorum fructificans : ter enim decem triginta efficiunt. Et hoc fit, dum totum nostrum posse, quod Patri attribuitur, per omnia decem mandata expenditur. Et totum nostrum nosse, quod Filio attribuitur, per eadem decem mandata ducitur : et totum nostrum velle, quod Spiritui sancto appropriatur, eisdem decem mandatis inseritur : ut sic Deum in
<--- Page Split --->
obedientia mandatorum suorum probaremur nos diligere ex toto posse, et ex toto nosse, et ex tota affectus voluntate. Deuter. vi, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Sic enim cor ad affectum devotionis refertur, et mens ad notitiam, et vires ad potestatem.
« Et unum sexaginta. »
Et hoc fit in sex operibus misericordiæ multiplicatis in decem mandata. Sex autem opera misericordiæ sunt : cibare esurientem, potare sitientem, vestire nudum, hospitari peregrinum, consolari infirmum, visitare captivum. Hæc autem per mandata multiplicantur, dum quodlibet istorum proximo impendimus, in fide unius Dei, in reverentia nominis divini quod in vanum non accipimus, dum ipsum in misericordiæ operibus honoramus : et dum corde sabbatum, hoc est, quietem in his operibus agimus : et dum parentelæ bonum Patris cœlestis, quod in proximo relucet, in his operibus honoramus : et ideo subvenimus, ne proximus deficiat in natura, propter defectum necessariorum. Ideo enim dicitur : Pasce fame morientem, quod si non paveris, occidisti : et ne cogatur transgredi fidem thori propter inediam : nos sibi subveniendo benefi c iis prævenimus. Adhuc autem benefaciendo, præcavemus ne furetur, vel fraudet : et ne mentiens falsum testimonium dicere cogatur : et similiter, ne cogatur aliena concupiscere. Adhuc autem, ne propter hoc aliquam concupiscentiam veneream cui subveniat habere compellatur. Sic enim serie accepta secundum eleemosynæ compassionem, decem mandata sexagesimum fructum perficiunt.
virtutum prima est divina, in Dei similitudine : aliae novem sunt angelicae : quod cordis amore totum in Deum ferveat, ut Seraphim : quod in eo veritatis splendor effulg eat, ut Cherubim : et quod ipsum in omni tranquillitate pacis Deum recipiat et ferat, ut Thronus : et quod nobilitas sua quae est ex Deo in ipso, nulli vilitati appropinquet inclinata, ut Dominationum : quod virtus ejus et vigor invincibilis sit ad omnem Dei voluntatem peragendam, ut Virtutum : et quod potestas ejus ordinata sit ad omnis boni promotionem, et mali repressionem, ut Potestatum : et quod omne negotium ejus lege reguletur, ut Principum : et omne opus ejus ad consilium divinum referatur, ut Archangelorum : et omnis actus forma virtutis informetur, secundum custodiam Angelorum. Et quodlibet istorum ad impletionem cujuslibet mandati retorqueatur. Sic enim fert fructum centuplum. Genes. xxvi, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Primum in Glossa attribuitur conjugatis, qui curam habent familiae : secundum autem viduis, quae curam domus dimiserunt, et ideo operibus misericordia libentius intendere possunt : tertium spectat ad virgines, quae cælibatum professæ sunt : et ideo cælestibus bonis intendere possunt. I ad Corinth. vii, 34 : Mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.
Sic igitur diversificatur semen in terra bona, et in terra mala. Ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem, scilicet ignis.
« Et unum centum. »
« Et dicebat. »
Hoc autem unum semen habet in se cælestis ordinis decem virtutes. Quarum
In fine excitans ad parabola· spiritualem intellectum : « Qui habet aures » ex-
<--- Page Split --->
teriores (alias, interiores) ad intellectum spiritualem quem spiritus loquitur, « audiendi » spiritum in verbis sonantem. I ad Corinth. xiv, 2 : Spiritu loquitur mysteria.
« Audiat » intus ea quae dicta sunt. Luc. vni, 8 : Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
« regni Dei, » hoc est, prædicationis justitiæ divinæ : per quam et in cœlo et in terra regnat Deus.
« Illis autem, » idiotis, « qui foris sunt » extra mysticum intellectum, et doctrinas spirituales non recipiunt quibus ad fidem sunt introducti, « in parabolis » datum est prædicari divina : quia spiritualia intelligere non possunt, nisi in corporalium rerum similitudinibus. I ad Corinth. ni, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteralis : sed nec nunc quidem potestis.
« Et cum esset singularis, interrogaeverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
Ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. »
« Omnia fiunt, » spiritualia, « in parabolis : » quia et tabernaculum, et templum, et omnia vasa, et festa, et gesta. et sacra legis parabolice proposita sunt, ut spiritualia intelligantur in ipsis.
« Ut videntes »
« Et cum esset singularis, » a turbis sequestratus, « interrogaverunt eum » plus ei familiares, « hi qui cum eo erant, » cæteris familiarius, « duodecim » Apostoli, de quibus dicitur, Luc. viii, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis : ut exponeret « parabolam. »
Hic agitur de parabolæ interpretatione. Dividitur autem in tres partes : in quarum prima causam dicit de parabolæ propositione : in secunda, dat increpationem de discipulorum cæcitate : in tertia, tangit de parabolæ confpendiosa interpretatione.
In figuris parabolarum, cœlestia « videant » involuta. Propter quod etiam velum expansum est ante sancta sanctorum 1. « Et non videant » spiritualia nuda et exposita : quia sic ea intelligere non possunt. Et ideo, Numer. iv, 14, præcipitur, ut Levitæ portantes utensilia tabernaculi prius involvant ea, ne a rudi populo videantur : quia talis rudis populus quod non intelligit lacerat dente canino, et non ut sanctum veneratur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
De primo dicit :
« Et dicebat eis, »
Causam dans parabolicæ prædicationis : « Vobis datum est » per me (alias, mea) multa spiritualia documenta quæ feci vobis, « nosse, » per spiritum, « mysterium, » hoc est, secretum intellectum,
« Et audientes » in parabolis involuta, « audiant, » et sicut magna venerentur : « et non intelligant » involuta, quia intelligere talia non possunt. Et melius est eis involuta ut magna venerari, quam evoluta despicere. Unde, III Reg. ix, 11 et seq., cum evoluta et expressa Hiram videret dona Salomonis magna quidem et præcipua, tamen non valens capere
<--- Page Split --->
doni pretiositatem, despexit, dicens : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas Terram Chabul : et ea in quibus fideles habitabant amici Dei, fecit gentilis erroris habitationes : et ad gentilem transtulit ritum ea in quibus ipse fidem Dei discere potuisset, si paulatim parabolarum intellectum per spiritum investigasset. Hæc enim oppida sunt symbola in quibus fideles idiotæ habitant, sacra involuta venerantes, quæ dum incaute idiotis exposita proponuntur, non valentes capere virtutem eorum, hæretici efficiuntur.
« Nequando convertantur. »
Hoc de duris intelligitur, qui ex parabolis proficere nolunt : sicut Judæi, carnali sensui adhærentes.
« Et dimittantur eis peccata » cæcitatis. Et adducitur auctoritas de prophetia Isaïæ, vi, 10 : Exæcæa cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
« Et ait illis : Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? »
alias, et seipsam offert ad interpretationem, non intelligitis. Vos enim magistri esse debetis aliorum : et ideo capaciori sensu, perfectiora intelligere deberetis. Joan. iii, 10 : Tu es magister in Israel, et hæc ignoras ?
« Qui seminat, verbum seminat. »
Tangit expositionem parabolæ sub eisdem differentiis fructificationis, sub quibus proposuit eam (alias, eas.)
Et hoc est : « Qui seminat, » doctor, vel prædicator, « verbum seminat. » Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Et tangit ibi Propheta dignitatem doctorum Novi Testamenti, per hoc quod dicit : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, sicut Apostoli ex Judæis. Tangit fructuum, cum dicit : Florebit, in flore virtutis et honoris : et germinabit, germine operis Israel rectissimus per justitiam. Tangit etiam diligentiam, et latitudinem prædicationis, cum dicit : Implebunt faciem orbis semine : quia, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum 1.
Secundum est, in quo increpat ruditatem cordis eorum. « Nescitis parabolam hanc? » Ac si dicat : Hoc est mirum post tot documenta suscepta, post tot miracula visa, post tot testimonia adhibita. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis? Ad Hebr. v, 12 : Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursus indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, et non solido cibo.
« Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ? cum istam quæ faciilor est inter
« Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in cordibus eorum. »
« Hi autem sunt qui circa viam. » Tangit primam differentiam seminis non fructificantis. Luc. viii, 3 : Quod secus viam conculcatum est, et volucres cœli comederunt illud.
« Ubi, » in via conculcationis, « seminatur verbum, » in corde : quod a sarculo disciplinæ non est fossum, nec
<--- Page Split --->
aratro culturae virtutis est aratum, sed strepitu vitiorum conculcatum : sicut cor, quod cum omnibus vitiorum delectionibus fornicatur semper, quasi in viis sedens, et exspectans fornicantes ut meretrix. Eccli. ix, 10 : Omnis mulier qua est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Jerem. ii, 2 : In viis sedebas, exspectans eos quasi latro. Ezechiel. xvi, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti.
« Et cum audierint : »
Sed in corde non profundatur, sed in superficie recipiunt avibus expositum : « confestim, » per tentationes, « venit Satanas, » omnis boni adversarius, « et aufert » verbum a corde. Non quod sibi incorporet, quia hoc abhorret « quod seminatum est, » per auditum, « in cordibus eorum. » Deuter. xxxii, 24 : Devorabunt eos aves morsu amarissimo. Ezechiel. xxxix, 4 : Feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae, dedi te ad devorandum.
pter modicam humanae pietatis terram, quam habent in ipsis, « statim, » sine magna deliberatione, ex inconstantia potius quam ex amore religionis, « cum gaudio » quodam instabilitatis, « accipiunt, » superficie tenus, « illud, » scilicet verbum.
« Et non habent radicem »
Pietatis fixam « in se. » Sapient. iv, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas. « Sed temporales sunt. » Luc. viii, 13 : Qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
« Deinde orta tribulatione, » qua per solis exaestuationem significatur. Jona, iv, 8 : Percussit sol super caput Jona, et aetubat, Jonas scilicet aetu vehementi.
« Et persecutione propter verbum, » quod auferre quaerit diabolus, « confestim scandalizantur, » hoc est, offendunt et cadunt. Apocal. xvi, 9 : Aetuaverrunt homines aetu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas.
« Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
Et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. »
« Et alii sunt qui in spinis seminantur : hi sunt qui verbum audiunt, Et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. »
Secunda differentia non fructificantis seminis. Ezechiel. xxxvi, 26 et 27 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et spiritum meum ponam in medio vestri. Psal. xxiv, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Tertia est differentia non fructificantis seminis. « Et alii sunt qui in spinis seminantur. » Isa. vii, 24 : Vepres erunt et spinae. Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant uticae, et operuerant superficiem ejus spinae
« Seminantur, » per auditum praedicationis.
« Hi sunt qui verbum audiunt, » auditu exteriori.
<--- Page Split --->
« Et ærumnæ sæculi, »
Hoc est, sollicitudines, et cura sæculares. Luc. vn, 14 : A sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ, euntes, suffocantur.
« Et deceptio divitiarum, » quæ, sicut dicit Augustinus, sufficientiam promittunt, et non solvunt. Psal. iv, 1 : Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Osee, xn, 3 : Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
« Et circa reliqua concupiscentiæ. » I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas.
« Introeuntes, » in cor audientis, « verbum suffocant, » hoc est, exstinguunt, « et » ideo « sine fructu efficitur. » I ad Timoth. vi, 17 : Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Et, in eodem, §. 9 : Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
nignitatem : et terra nostra dabit fructum suum. Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Hæc est de qua dicitur in Psalmo xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus.
Super hanc ergo terram « seminati sunt qui audiunt verbum, » auditu devotissimo. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Et, ibidem, iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Psal. cxvii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo !
« Et suscipiunt, » in corde per meditationis conservationem, et implendi desiderium. Jacob. 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
« Et fructificant, » per opus, et per exemplum, et praedicationem in alio. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
« Unum triginta, » in conjugatis : « et unum sexaginta, » in viduis, et misericordiæ operibus deditis : « et unum centum, » in virginibus cœlibatuì intendentibus. Jerem. xvii, 8 : In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Ezechiel. xlvii, 12 : Per singulos menses afferet primitiva.
« Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. »
Tangitur hic quarta differentia, quæ est seminis fructificantis in terra bona, in naturalibus melioribus impinguati (alias, impinguata) virtutibus, et exculta (alias, exsecuta) gratuitis, et infusa sancti Spiritus consolatione, evocata calore devotionis, expurgata a malis stirpibus per confessionem et pœnitentiam, fossa sarculo disciplinæ, seminata verbo, adæquata cordis pace, perflata visitatione sancti Spiritus : de qua dicitur in Psalmo lxxxiv, 13 : Dominus dabit be-
Sic ergo in ministerio prædicationis ostenditur esse potestas divina : quæ tamen ad tantum et talem fructum pertingere poterit.
Hoc igitur est quod dicit secundum litteram.
Et dicebat illis : Numquid venit lu- 21 cerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ? »
Hic ostendit quod hæc potestas etiam in ministris est divina. Et bahet tres
<--- Page Split --->
partes : in quarum prima, docet qualis debet esse potestas ministrorum : in secunda, ostendit qualiter in fructu continuum accipit incrementum, ibi, y. 26 : « Et dicebat : Sic est regnum Dei, etc. » In tertia, ostendit esse ipsam potestatem fluentem a capite, ad confrontationem et consolationem ministrorum, ibi, y. 35 : « Et ait illis in illa die, cum sero esset factum. »
In prima harum tria sunt : in quorum primo, sub metaphora ostenditur qualis debet esse actus divinae potestatis ministrorum : in secundo, dicit explanationem metaphorae in communi : et in tertio, determinat in particulari, ut perfecta sit doctrina.
In prima duo dicit per metaphoram : scilicet, qualis non debet esse actus divinae potestatis ministrorum : et qualis esse debet, ut perfecta sit doctrina per affirmationem et negationem certificata.
Dicit igitur : « Et dicebat illis, » per similitudinem lucernae, actum potestatis ministrorum explanans :
« Numquid venit lucerna ? »
Lucerna est Prælatus in potestate ecclesiastica, quinque de causis. Prima est, quia super candelabrum ecclesiasticae dignitatis est exaltatus. Luc. vn, 16 : Nemo lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen 1. Hoc (alias, haec) significatur per candelabrum au quem quod fieri fecit Dominus 2. Hinc est quod Apocal. 1, 13, Dominus ambulare dicitur in medio candelabrorum aureorum. Secunda causa est, quia igne divino debet esse succensus, hoc est, igne charitatis. Isa. lxii, 1 : Salvator ejus ut lampas accendatur. Cantic. vn, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Hinc est quod, Apocal. 1, 14, ejus qui
ambulat in medio candelabrorum, oculi dicuntur esse sicut lampades ignis. Tertia causa est, quia lucere verbo et exemplo debet, sicut lumen ignis. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Ad Philip. n, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Quarta causa est, quia plenus esse debet oleo pietatis ad Deum, et divinum cultum : et oleo misericordiae ad proximum, ita ut semper abundet oleum. Eccle. ix, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud. Quinta causa est, quod castitate corporis debet pollere, adeo quod splendidus et perlucidus sit ut vitrum. Job, xxvii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum.
His lampadibus et luminaribus virgines sapientes Christo procedunt obviam 3. His lampadibus Gedeon dux fortissimus Israel expugnat hostes 4.
Hoc igitur est quod dicit : « Numquid venit » a Deo in mundum, ad totius mundi illuminationem, « lucerna, » quae est vas, et ministra luminis per verbum Dei et exemplum. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Psal. cxxx, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Per hanc enim lucernam, in tenebris hujus mundi Christo via paratur. Job, xxix, 3 : Splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Si autem sic instructa fuerit lucerna sicut diximus, tunc non exstinguetur. Proverb. xxxi, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Aliorum autem lucernae, heu ! exstincta sunt, quia nec habent oleum pietatis et misericordiae, nec perspicui sunt corporis castitate, nec ardent charitate, nec lu-
<--- Page Split --->
cent veritate : sed tantum in confusionem sui et Ecclesiae stant exaltati super candelabrum ecclesiasticae dignitatis. Proverb. xxiv, 20 : Lucerna impiorum exstinguetur. Proverb. xxi, 4 : Exaltatio oculorum est dilatatio cordis : lucern a impiorum peccatum.
« Ut sub modio ponatur. »
Hoc dupliciter exponitur. Sub modio enim ponitur, quando sub mensura pretii vel mercedis, vel census alicujus coarctatur. Item, sub modio ponitur, quando intra terminos unius gentis, vel parochia, vel conventus cohibetur.
De primo modio dicitur, Act. vn, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Isa. lv, 1 : Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Vinum coelestium gaudiorum, et lac nutrimenti gratiae Christi, qua e emuntur sola commutatione ementis, quod seipsum det, et non commutatione pretii. II ad Corinth. xii, 14 : Non quaero qua vestra sunt, sed vos.
De secundo modio dicitur, Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terra. Ad Roman. iii, 29 : An Judæorum Deus tantum ? nonne et Gentium ? Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.
modum per libidinem quaerit corporalem : et est lectus libido carnis, in qua dilectus non invenitur. Cantic. iii, 1 : In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni. Prælati autem multi in lecto lucernam abscondunt : qui per libidinem, qua in lecto significatur et exercetur, gratiam obtenebrant. Apocal. ii, 22 : Ecce miltam eam in lectum : et qui mæchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt. Amos, vi, 4 : Dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Ebur castitatem significat. Domine ergo in lecto eburneo, libidinem est quaerere in statu, cui annexum est votum castitatis. Et hic est sacer ordo, vel religio. Et lascivire in hoc strato (alias, in stratis) est venereis intendere in statu tali : et sic, lucernam prædicationis et prælationis offuscare. Sic ergo sub lecto lucerna non est abscondenda.
« Nonne ut super candelabrum ponatur ? »
Describit per affectationem. Jam autem dictum est quid vocatur candelabrum : labrum scilicet candelæ, hoc est, candentis lucernæ : hoc est, labrum super quod ponitur lucerna candens (alias, ardens) et lucens. Labium autem hoc eminens aliis vita est Apostolica, super quam exaltanda est lucerna Ecclesiæ, hoc est, Prælatus qui est lumen et oculus Ecclesiæ, sicut dicitur, Matth. v, 13, et Luc. viii, 16 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Quia oculus Ecclesiæ est Prælatus : exaltatus, ut omnibus luceat. Est autem candelabrum hoc aureum, in fulgore sapientiae divinæ, habens in quatuor partibus scyphos in nuci s modum : quia de quatuor partibus potum sui luminis effundit : hoc est, de scientia historiæ, allegoriæ, tropologiæ et anagogiæ. Habet etiam sphærulas in quolibet scypho, quæ rotundæ sunt, totum ambientes : quia in quolibet illorum consi-
<--- Page Split --->
derat aeternitatem deitatis. Habet lilia per quodlibet istorum, in flore liliosae castitatis, et honestatis. Habet hastilia tria : quia per naturam juvatur in speculo et imagine, per legem veterem juvatur in figuris et exemplis patrum, per revelationem novae gratiae juvatur per gratiam et veritatem. Habet etiam septem lucernas : quia lucent in eo septem illuminationes, scilicet fidei, sapientiæ, intellectus, consilii et scientiæ, donorum Spiritus Sancti, industriæ naturalis et studii Scripturarum. Hoc igitur est candelabrum sanctum quod describitur, Exod. xxv, 31 et seq. Zachar. iv, 2 : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud. Super hoc ergo candelabrum stat Prælatus : et anima cujuslibet boni clerici, et doctoris : et forte cujuslibet fidelis secundum suam possibilitatem.
labitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.
« Nec factum est occultum, » in allegoriiis Scripturarum, « sed ut in palam, » hoc est, in publicum, « veniat, » per veritatis manifestationem. I ad Corinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta. Veritas enim non quaerit angulum, nec latebras tenebrarum : mendacium autem hæreticorum opertum est angulo. Lucerna enim in alto posita, per seipsam manifestat se omnibus : mendacium, quo magis ostenditur, tanto turpius apparet, et tenebras desiderat.
« Si quis habet aures audiendi, audiat. »
Et hoc est quod dicit : « Nonne ut super candelabrum ponatur ? » Quasi dicat : Sic.
Quia metaphorica dixerat, et non nisi in universali exposuerat, ideo ad attentionem invitat, ut spiritualiter audiantur. Apocal. n, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
« Non est enim aliquid absconditum quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. Si quis habet aures audiendi, audiat. »
« Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
Hic tangit expositionem metaphoræ in universali, dicens : « Non est enim aliquid, » in doctrinis et sacramentis Ecclesiæ, « absconditum, » quod lucem timeat, et ad lucem venire non audeat : quia, Joan. iii, 20, dicitur : Qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. II ad Corinth. iv, 3 : Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum.
« Quod non manifestetur, » hoc est, quod non sit tempore suo omnibus revelandum. Matth. x, 26 : Nihil est opertum quod non revelabitur. Isa. xl, 5 : Reve-
Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. »
« Et dicebat illis : » excitans ad attentionem in particulari, ut res perfecte cognoscatur : quia non est scientia perfecta, nisi quod ex universali perficitur in particulari.
Et hoc est : « Videte, » consideratione diligenti, universale ad particulare coaptando, « quid audiatis, » ut intellectum divinorum secundum quod res quælibet habet, capiatis. Sicut enim dicit Boetius in libro de Trinitate :
<--- Page Split --->
« Sapientis est de qualibet re, ita ut se « habet, reddere rationem. »
« In qua mensura. »
Tangit hic duo, scilicet mensuram, et rationem mensurae. Primum tangit in hoc quod dicit : « In qua mensura, » doctrinae, et exempli, et laboris, et studii ad profectum proximi, « mensi fueritis, » proximo commisso vobis, « remetietur vobis. » Unde, Matth. xxv, 21 et seq., Qui fidelis fuit in decem sibi commissis, constituitur super decem civitates : et qui fidelis fuit in quinque, constituitur super quinque. Luc. vi, 38 : Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et in bono, et in malo.
« Et adjicietur vobis, » ex benignitate, et liberalitate divina in bonis : quamvis nihil adjiciatur in malis : quinimo, citra condignum punitur, qui punitur. Unde, Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Supereffluenter enim bona nostra remunerat largitas divina. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
« Qui enim habet, dabitur illi. »
Tangit rationem, et causam eorum quae dixerat. « 2 Qui enim habet » meritum ex studio charitatis, et virtutis, « dabitur illi, » et incrementum gratiae hic, et magnitudo praemii in futuro. Luc. xix, 26, et Matth. xxv, 29 : Omni habenti dabitur. Unde etiam rex Assuerus non est largitus munera, nisi principibus, et optimatibus regni sui. Sapient. iii, 14 : Dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima, hoc est, donum quod tanta fidelitati (alias, fidei) debetur.
« Et qui non habet » studium virtutis et meritum laboris, « etiam quod habet, » in bonis naturalibus, et habitibus acquisitis, et bonis fortunae extrinsecus possessis, « auferetur, » per condemnationem, « ab eo. » Non tantum in futuro, sed etiam hic continue perdit in bonis naturae, et acquisitis habitibus quod acceperat : quamvis forte in majorem suam condemnationem retineat bona fortunae, quae extrinsecus, ad tempus videtur possidere. Luc. xix, 24 : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet 1.
« Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. »
Hic est secundum quod est de incremento profectus operationis ministrorum in divinis. Tangit autem hic duo, scilicet incrementi modum, et incrementi principium et consummationem. Incrementi principium et consummatio ibi tanguntur, y. 30 : « Et dicebat : Cui assimilabimus ? »
In primo tanguntur sex. Primum scilicet, quid, cui comparatur : secundum est, in quo incremento imperceptibili : tertium est, virtute cujus : quartum est, in gradibus profectus : quintum, in consummatione : sextum, in temporis opportunitate, quae exspectatur ad maturandum. Et haec omnia plana sunt in littera.
<--- Page Split --->
Dicit igitur : « Et dicebat, » iterum rudes docens in similitudine parabolarum : « Sic est regnum Dei, » comparatum terrenis. Job, xxxvii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?
non tantum de Deo in se, sed etiam in suis dicitur, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus.
Et hujus reddit rationem et causam, dicens :
« Quemadmodum si homo, » quia in humanis melius cognoscitur, quia homo per rationem operatur, « jaciat sementem » in agrum excultum, sicut jam ante dictum est. Semen autem est verbum Dei. Jerem. iv, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. « In terram » bonam excultam : quia sicut dicit Philosophus, rusticus juvat terram aratione, et seminatione.
« Et dormiat, »
A labore quiescendo : et ideo fructum in futurum committendo. I ad Corinth. in, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Dormiens hic in sanctis agricolis : cum vel somnus imminet mortis, vel forte contemplationis, et orationis : in quo cum Deo requiescunt Psal, cxxvi. 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii : merces, fructus ventris.
« Ultro enim, »
Sine operatione rationis seminalis per virtutem cœlestem, « terra, » quæ benedictionem cœli accepit, « fructificat » virtute divina. Genes. xxvii, 28 : Det tibi Deus de rore cœli, et de pinguedine terra abundantiam frumenti et vini. Et non dicit de labore tuo : quia ros cœli in gratia Dei, et pinguedo terra in consolatione sancti Spiritus, terram faciunt fructificare frumentum in solido cibo virtutis, et vinum in gaudiis spiritualibus, et oleum in infusione pietatis, sola virtute divina.
Fructificat autem per gradus, « primum herbam, » in virore fidei. Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : tamen Glossa dicit, quod herba est in timore, qui facit recedere a malo : quoniam, sicut dicitur in Psalmo cx, 10 : Initium sapientiae timor Domini.
« Et exsurgat, » hoc est, semen continuis profectibus, « nocte ac die, » semper seipso melius et majus effectum. II Reg. iii, 1 : David proficiscens, et semper seipso robustior.
« Et, » ad quantitatem debitam virtutis deductum, « semen germinet » in altum. Isa. lxvi, 14 : Ossa vestra quasi herba germinabunt, hoc est, fortiores virtutes. Psal. xci, 13 et 14 : Justus germinabit sicut lilium : et florebit in æternum ante Dominum.
« Et increscat » etiam in germine illo in profectu proximorum. Genes. ix, 1, 7 : Crescite et multiplicamini, et replete terram.
« Dum nescit ille, » seminator : quia in hac vita prædicator incrementa sui fructus deprehendere non poterit : et ideo
« Deinde, » post herbam, « facit spicam, » quæ est locus fructus : ita post virorem fidei, facit folliculos virtutum : vel post timorem, facit pœnitentiam. Genes. xii, 3 : Septem spicæ pulludabant in culmo uno plenæ alque formosæ. Hæ sunt septem virtutes : tres theologicæ, fides, spes et charitas : et quatuor cardinales, prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia. Vel septem partes pœnitentiæ : compunctio cordis, confessio oris, et satisfactio operis, quæ fit per tria, scilicet orationem, jejunium, et eleemosynam : septimum autem est, quod fundamentum hujus est, propositum ad peccatum non redeundi. Sic ergo facit spicam post fidei vel timoris virorem.
« Deinde plenum frumentum, » in opere meritorio quod fit per charitatem.
<--- Page Split --->
Jacob. v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum.
Et habet fructum « in spica, » hoc est, in virtute, vel pœnitentia.
« Et cum produxerit fructus. »
Et sufficienter : et tangit tempus collectionis agricolæ seminantis, « statim » ergo « mittit, » hoc est, hunc fructum in horrea cœli Deo congregat. Joan. iv, 36 : Qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam. Sua autem diligentia Prædicator, et Prælatus debent Deo tales fructus congregare, et non sibi lucra quærere ex ipsis. Matth. xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Luc. in, 17 : Congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.
Mittit igitur « falcem, » quia præcidit fructum a laude et lucro hominis, et reponit Deo in horreum. Sic enim fecit Filius incrementa sancto Patri assignans. I ad Corinth. xv, 24 : Cum tradiderit regnum Deo et Patri.
« Quoniam, » tunc tempore maturi fructus, « adest messis, » ut totum Deo attribuatur et reservetur : et hoc fit, vel in fine mundi, vel in fine mortis cujuslibet hominis. Apocal. xiv, 15 : Mitte falcem tuam, et mete : quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
« Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabola comparabimus illud ? »
Tangit hic demonstrationem hujus profectus quem dixit in particulari, secundum initium, et consummationem. Tangit autem hic tria, scilicet diligentiam investigationis doctrinae parabolicæ, parabolam hujus profectus et fructus, et utilitatem talis doctrinae quæ fit per parabolas.
De primo dicit : « Et dicebat, » excitans ad diligentiam doctrinae parabolicæ. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et ænigmata eorum.
« Cui assimilabimus, » humano operi, « regnum Dei, » qui in terra cognoscitur ? « Aut cui parabola comparabimus illud? » quia humanus et rudis intellectus ad cœlestia non elevatur, nisi parabolicis sit adjutus similitudinibus. Omnis enim cognitio intellectiva fit ex his quæ nota sunt nobis, et aliter doceri non possumus. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate.
« Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quæ sunt in terra :
Et cum seminatum fuerit, ascendit et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cœli habitare.
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
Sine parabola autem non loquebatur eis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. »
Hoc est secundum, in quo tangit parabolam. Et tangit tria, scilicet quid, cui comparatur, in quo quantum ad initium humilitatis, et in quo quantum ad consummationem perfectæ magnitudinis.
Dicit igitur : « Sicut granum sinapis, » supple, sic comparatum est regnum cœlorum : hoc enim acutum est in sapore, subtile in substantia, vaporosum per calorem, repletivum per dilatationem sui, purgativum capitis per virtutem, malarum stirpium exstinctivum per plantationem.
Acutum quidem per fidei fervorem, Luc. xvii, 6 : Si habueritis fidem sicut
<--- Page Split --->
granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis.
Subtile autem est in substantia : et hoc habet fides ad intellectum verbi Dei, de quo dicitur, ad Hebr. iv, 12, quod sermo Dei penetrabilior est omni gladio ancipiti :... et discerlor cogitationum et intentionum cordis. Sapient. vii, 22, Spiritus sapientiae dicitur esse subtilis.
Vaporosum autem est per charitatem. Sapient. vii, 25 : Vapor quidem virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera.
Repletivum autem est per consolationem Spiritus, quae nihil aliud admittit. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.
Purgativum autem capitis per gratiam quam habet contra peccatum, quod est in ratione mentis. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum.
Sed suffocativum est malarum stirpium per plantationem : quia ubi in hortis plantatur, aliae stirpes non convalescunt : et sic est fides exstirpans haereses, et malas doctrinas. Jerem. i, 10 : Constitui te ut evelIas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes.
testate, quia hoc idem reputabatur infirmitas. I ad Corinth. 1, 23 : Nos prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Similiter prædicatores ejus nullius fuerunt eminentiae mundanae respectu eorum qui seminaverunt legem naturalem et Mosaicam et humanas leges. I ad Corinth. 1, 26 et seq. : Videte vocationem vestram, fratres : quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Et sic humilitate incepit, et in humilitate profecit. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Luc. i, 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Sic ergo non veritate sed humilitate omnibus seminibus minùs est « in terra » seminantis, hoc est, in agro humani cordis.
« Et cum seminatum fuerit, »
Sic igitur est sicut granum sinapis, « quod cum » primum « seminatum fuerit in terra, » per prædicatores Novi Testamenti, « minus est, » quantum ad humilitatem seminum et seminantium, « omnibus seminibus » verborum, et Legum, et Doctorum : duo enim semina ante jacta sunt in terram vel tria, scililicet, lex naturalis per Patriarchas, et lex scripta per Moysem, et eos qui cum eo erant : et si tertium addere volumus, semen legum humanarum per plebiscita, et reges et imperatores : et hæc semina magna fuerunt potestate humana et sapientia et coactione pœnarum. Verbum autem Evangelii nihil horum habuit : sed minus inter omnia fuit sapientia humana, quia stultitia reputabatur per crucem habere vitam : et minus fuit po-
In cordibus fidelium, « ascendit, » profectu virtutis, et potestatis, et dignitatis. Virtute autem mira operatur : potestatem habet claudere et aperire cœlum et infernum : dignitate sibi flectunt genua omnia regna : et hoc est quod dicit Glossa.
« Ascendit, » scilicet in arborem quæ altitudine, amplitudine, annositate, herbarum transcendit naturam : alta est, quia ad cœlestia sustollit : ampla, quia totum mundum occupavit : annosa, quia finiri non potuit.
Hoc est ergo quod dicit : « Ascendit, » crescens in arborem multorum ramorum. Psal. lxxix, 12, 11 : Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
<--- Page Split --->
« Et fit majus, » virtute et amplitudine et utilitate « omnibus oleribus, » in horto Dei plantatis, hoc est, doctrinis et legibus humanis.
« Et facit ramos magnos, » hoc est, provinciales Ecclesias et distinctiones episcopatuum. Ezechiel. xxxvi, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel.
« Ita ut possint sub umbra ejus, » protectionis scilicet ecclesiasticae, « aves cæli, » contemplativi, vel fideles pennati pennis virtutum, et volantes ad cælum, « habitare » in casis et nidis Ecclesiarum. Daniel. iv, 7 et seq. : Ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia. Magna arbor et fortis, et proceritas ejus contingens cælum : adspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli, et ex ea vescebatur omnis caro.
« Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum. »
Tertium est, in quo tangitur hujus docitinae utilitas.
« Prout poterant, » humano modo, qui lacte indigent, non solido cibo, « audire, » hoc est, auditu per humanas similitudines percipere. Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ita ut humanus intellectus intelligat.
ras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim.
« Seorsum autem, »
Sequestratus a turbis, « discipulis suis, » qui capaciores erant, « disserebat omnia, » aperte cœlestia ostendens : sicut et Numer. iii, 38, Levitæ nude videbant, quæ cæteri videre non poterant nisi involuta. Luc. xxiv, 27 : Interpretabatur illis in omnibus Scripturis quæ de ipso erant. Ex hoc autem patet, quod parva pars evangelicæ sapientiæ descripta est : quia de interpretationibus parabolarum non est scripta nisi una, cum tamen hic expresse dicatur, quod Dominus omnia dicta parabolica per seipsum disseruit.
« Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet quia perimus ?
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
« Siue parabola autem, »
Hoc est, sine humanis similitudinibus, « non loquebatur, » quia divina simplicitas, et pura spiritualia ab animalibus hominibus non possunt sine humanis similitudinibus intelligi. Isa. xxix, 11 : Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litte-
Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas. est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ? »
« Et ait illis in illa » eadem « die. »
Et tangitur hic pars in qua ostenditur, quod omnis potestas tam ministrorum
<--- Page Split --->
quam mysteriorum a capite Christo descendit.
Tanguntur autem hic sex, scilicet, factum quod est illius miraculi occasio : periculi in mari causatio : Salvatoris dispensativa dissimulatio : periclitatorum apud Salvatorem interpellatio : tempestatis ex parte divina sedatio : timidorum in praesentia tanti Salvatoris increpatio : et omnia haec videntium admiratio et laudatio. Et haec per ordinem in littera continentur.
Dicit igitur : « Cum sero esset factum, » quando die tota de navicula prædicavit turbis stantibus in littore : in sero autem dixit discipulis : « Transeamus » et ad aliud littus maris, quod mare Galilææ vocatur : « contra, » hoc est, ad aliud littus, ut ibi homines illuminaret : vel, quia ibi desertum fuit, ut ubi in oratione pernoctaret. Psal. xli, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus : quia ex misericordia in die hominum intendit saluti, et in nocte spiritu libere cantavit Domino.
Et discipuli ad præceptum Domini,
« Dimittentes turbam, assumunt eum, »
Christum secum ad navigandum, « ita ut erat in navi, » quia ad locum non descendit a navi in qua docuerat : « et aliae naves, » diversorum secum navigantium, « erant cum illo, » in quibus erant testes miraculi. Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tua opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Iste enim naves beneficia crucis et pœnitentiae, per quam crucem tollimus, significant : et ideo de Ecclesia dicitur, Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Genes. xlix, 13 : Zabulon (qui habitaculum fortitudinis interpretatur) in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Statio autem navium
est statio in crucis communicantia, in pœnitentiae tenentia, et in religionis perseverantia : his enim tribus navibus sine periculo transitur mare hujus sæculi, et ad littus æternæ stabilitatis pervenitur : et pertingitur in his tribus usque ad Sidonem : quia Sidon venatio interpretatur : quia in his tribus homines, qui in bestias silvestres conversi sunt, capiuntur et ligantur, per crucem quidem ligamentis fidei secundum intellectum, per pœnitentiam autem ligamentis justitiae ad satisfactionis effectum, per religionem autem ligamentis honestatis ad ordinandum affectum : hoc significatum est, Joan. xxi, 8, ubi dicitur, quod Discipuli Jesu ad ipsum navigio venerunt.
« Et facta est procella magna venti. »
Secundum est, in quo tangitur periculum. Et dicitur : « Procell a magna venti, » quae ex vento exsurgit : quae fit in mari sæculi, vel cordis per suasionem et tentationem diaboli. Daniel. vn, 2 : Quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. Hoc est, pompa mundi, carnis concupiscentia, inquietudo spiritus, et incentivum diaboli.
« Et fluctus, » exsurgens, « mittebat » aquam « in navim, » ad submergendum, hoc est, in regimen mentis, ad mergendum hominem in peccatis. Psal. lxviii, 2 : Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
« Ita ut impleretur navis, » ad mergendum. Exod. xv, 10 : Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Sicut multos submersos esse videmus in aquis concupiscentiæ.
« Et erat ipse »
Christus, « in puppi, » hoc est, in ultima parte navis juxta gubernaculum, « super cervical, » hoc est, super humanæ necessitatis infirmitatem, qua caput
<--- Page Split --->
propter nos reclinaverat, « dormiens, » hoc est, tentationem istam dissimulans : et hoc est tertium de superius dictis. Psal. iii, 6 : Ego dormivi, et soporatus sum. Secundum providentiam tamen Deitatis, semper suos custodiens vigitavit. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
cis : et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.
« Et cessavit ventus, » a fundo maris exsurgens, « et facta est tranquillitas magna, » sedata tempestate. Matth. VIII, 26 : Surgens Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
« Et ait illis, »
« Et excitant eum. »
Quartum est, scilicet interpellatio ad adjuvandum : quia ad hoc dormivit, ut ad pulsandum excitaretur. Psal. lxxvii, 63 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus. Matth. viii, 23 : Suscitaverunt eum discipuli ejus.
« Et dicunt illi, » interpellando eum : « Magister, » cujus doctrina et imperio aggressi sumus navigium. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister.
« Non, » hoc est, nonne « ad te pertinet, » qui curam nostram suscepti, et juxta gubernaculum jaces et dormis, « quia perimus. » Quasi dicerent : Sic, ad te hoc pertinet. Matth. viii, 23 : Domine, salva nos, perimus. I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Increpans eos de timiditate, quae de modicitate fidei proveniebat : « Quid timidi estis, » vobiscum habentes Salvatorem ? « Necdum habetis fidem ? » hoc est, fidei perfectionem. Matth. xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti ?
« Et timuerunt timore magno, » non timore pene, sed timore reverenti ad magnitudinem potestatis Christi. Daniel. III, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te. Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o rex Gentium ?
« Et dicebant, » factum magna laude extollentes, « ad alterutrum, » scilicet ad omnes qui simul navigabant. Psal. cvn, 23 et 24 : Qui descendant mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
« Et exsurgens, »
« Quis putas est iste ? »
Actum protectionis ad exteriora extendens. Psal. xliii, 23 : Exsurge, quare obdormis, Domine ? Exsurge, et ne repellas in finem.
« Comminatus est vento, » diaboli persuasionibus. Nahum, 1, 3 et 4 : Dominus in tempestate et turbine via ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. Increpans mare, et exsiccans illud.
« Et dixit mari, » cordis inquietudini, vel sæculi tentationibus : « Tace, » et « obmutesce » a tempestate. Tob. iii, 22 : Post tempestatem tranquillum fa-
Hoc est, quantæ dignitatis et potestatis est iste, qui in humana carne videtur latere ? Psal. xxiii, 8 : Quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ?... terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
« « Quia et ventus et mare, » quae insensibilia sunt : clam « obediunt ei, » ad nutum obsequendo. Matth. vim, 27 : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
Sic ergo suam ostendit divinam potestatem.
<--- Page Split --->