CAPUT II.

Murmurantibus Scribis quod paralytico per tectum in grabato demisso, diceret remitti peccata, jubenis ipsum ferre grabatum, sanat eum : apud Levi, quem ad se sequendum vocaverat, discumbens cum plurimus publicanis, rationem dicit, murmurantibus Pharisæis, quare cum peccatoribus conversetur, et cur ipsius discipuli non jejunent : quos etiam spicas sabbato vellentes excusat.

  1. Et iterum intravit Capharnaum post dies 1

2: Et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam : et loquebatur eis verbum.

  1. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur 2.

  2. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.

  3. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

  4. Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :

  5. Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus 3 ?

  6. Quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se,

dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

  1. Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?

  2. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico :

  3. Tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

  4. Et statim surrexit ille, et sabbato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes et honorificarent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.

  5. Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

  6. Et cum præteriret 4, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.

  7. Et factum est, cum accumberet

<--- Page Split --->

in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi qui et sequebantur eum.

  1. Et Scribæ et Pharisæi, videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?

  2. Hoc audito, Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores 1.

  3. Et erant discipuli Joannis et Pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et Pharisæorum jeunant, tui autem discipuli non jejunant?

  4. Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.

  5. Venient autem dies cum auferetur ab ei sponsus 2 : et tunc jejunabunt in illis diebus.

  6. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alio-

quin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.

  1. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.

  2. Et factum est iterum, cum Dominus sabbatis ambularet per sata 3, et discipuli ejus coeperunt progredi et vellere spicas.

  3. Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?

  4. Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David quando neces sitatem habuit 4, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?

  5. Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus 5, et dedit eis qui cum eo erant ?

  6. Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

  7. Itaque Dominus est Filius hominis etiam sabbati.

Et auditum est quod in domo esset. »

IN CAPUT II MARCI

ENARRATIO.

« Et iterum intravit Capharnaum post dies :

In præcedenti capitulo demonstrata est fortitudo Leonis super crimine originalis peccati. Sunt autem duo defectus originale peccatum consequentes : contra (alias, juxta) quos oportet fortitudinem demonstrare. Unus quidem est inordina-

1 I ad Timoth. 1, 15. 2 Matth. ix, 15; Luc. v, 35. 3 Matth. xii, 1 ; Luc. vi, 1.

4 I Reg. xxi, 6. 5 Levit. xxiv, 9.

<--- Page Split --->

tus motus, causatus ex inobedientia corporis ad spiritum : alter autem est impotentia bene et recte agendi ad meritum. Et primus significatur in paralytico, secundus autem in habente manu aridam. Et sic inducuntur hic duo capitula sequentia consequenter post "primum quod jam est expositum. « Marcus enim, « ut dicit Hieronymus, flores carpit, et « ordinat eos ad demonstrationem virtutis « Leonis, super defectum causatum in no- « bis. »

Illud autem capitulum, quod est contra defectum dissolutionis, dividitur in quatuor partes : in quarum prima, in figura dissolutionis prædictæ, secundum virtutem divinam medicina exhibetur : in secunda, quibus sit necessaria, ostenditur, in vocatione infirmi telonarii, et subinfertur quod infirmis est parata, ibi, §. 13 : « Et egressus est, etc. » In tertia, non verus hujus infirmitatis curationis modus excluditur : quem quidam esse putabant in exercitio justitiæ corporalis, in factis exterioribus, sine fide et devotione perfecto, ibi, §. 18 : « Et erant discipuli Joannis, etc. » In quarta et ultima, vera medicina peccantium, non in lege, sed supra legem esse ostenditur, ibi, §. 23 : « Et factum est iterum, etc. » Et in hoc terminatur capitulum, in veræ medicinæ declaratione.

« Et iterum. »

Et in hoc miranda est instantia Domini, quia iterum et iterum saepissime se ingerens institit : sicut dicitur, II ad Timoth. iv, 2 : Insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Miranda est etiam benignitas : quia ipse non vocatus intravit. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? Miranda (alias, videnda) etiam sapientia : quia intravit locum solemnem ut multis prodesset.

« Intravit Capharnaum. »

Et ideo dixit, Act. ix, 15 : Ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel, quia per solemnia loca, et solemnes personas verbum apertius derivatur ad inferiora loca, et homines.

« Post dies 1, » visitans (alias, rigans) ea quae ante seminaverat : egressus enim fuerat in montem ubi sermonem fecerat, et in cujus descensu leprosum curaverat : et octavo die regressus, rigavit ea quae seminaverat. Eccli. xxiv, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.

In prima harum quatuor continentur : in quorum primo, fama medici excitat ægrotum : in secundo, sollicite quærit medicum : in tertio, medicinæ hujus verus ordo probatur : in quarto et ultimo, pæfectæ sanitatis effectum ægrotus a medico consequitur.

Tangit autem in prima harum tria : medici præsentiam videlicet, et medici famam, et adventantium undique multitudinem copiosam.

Præsentia autem describitur cum dicit :

« Et auditum est. »

Celebri enim sermone vulgatum est : sicut dicitur, Genes. xlv, 16:Auditumque est, et celebri sermone vulgatum est, etc. « Quod in domo esset. » Simile, Luc. vii, 37: Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accuibuisset in domo Pharisæi, etc. In transitu enim consequi eum non poterant, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam 2 : unde mansio in domo signi-

<--- Page Split --->

ficat exspectationem per misericordiam (alias, ad pœnitentiam).

« Et convenerunt multi, ita ut non caperet (alias, caperentur) neque ad januam: et loquebatur eis verbum. »

Tertium est. Et tangit tria : conventum, et multitudinem, et auditum docrinæ.

Multitudinem autem dupliciter : in se, et in modo : quia ad januam contendebant.

Dicit ergo : « Et convenerunt, » non tam loco quam cordis unitate. Nehemiae, seu II Esdræ, viii, 1, et I Esdræ, ii, 64 : Convenit omnis multitudo quasi vir unus. Sic enim bonum et jucundum est habitare fratres in unum 1.

« Multi, » ex omni natione quæ sub cœlo est. Matth. ix, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, in regno cælorum.

Et tangit modum dicens :

« Ita ut non caperet. »

Locus sive domus eos : « Neque ad januam, » quia hi (alias, bene) intrare non poterant : steterunt extra, contra januam per quam viderent et audirent eum. Et notantur duo in verbo : audiendi videlicet aviditas, et inchoandi in veritatem sermonis intentio.

Audiendi aviditas notatur per hoc quod dicit : « Ut non caperet, » et est modus loquendi : sicut etiam nunc videmus in avidis ad audiendum, quod de domo in qua docet, anticipant capere loca apta, in quibus melius potest audiri docens.

Directio autem intentionis notatur per hoc quod dicit :

« Neque ad januam. »

Non enim per parietem venit liber so-

nus, sed per ostium. Et significat quod volentes audire, deposito pariete peccati, qui dividit inter eos et Deum suum, veniant ad veritatis ostium apertum, quod est Christus, dicens, Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ezechiel. vn, 8 : Fode parietem : et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum, per quod cognovit veritatem. Eccli. 11, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.

« Et loquebatur eis verbum. »

Verbum loquitur, quia in verbo uno, omnis notitia verborum Dei formatur : et ideo dicit Augustinus, quod « verbum « est plena ratio omnium viventium. » Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil quod factum est.

« Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. »

Ecce excitati per famam ægroti, salutis petitio. Et tanguntur tria : infirmitatis magnitudo, conjunctorum sibi devotio, et præsentandi infirmum medico solers sollicitudo.

Dicit igitur :

« Et venerunt, »

Per se : non exspectantes donec ad eos veniret Dominus.

« Ferentes, » potius compassione misericordiæ, quam humeris corporis. Ad

<--- Page Split --->

Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

« Et cum non possent. »

« Ad eum. »

Usque ad eum, ita quod infirmus medico conjungebatur : hoc enim oportuit, quia medicus ipse medicina fuit. Conjungitur autem qui veritatem tangit, intellectum, fide : et charitate, affectum in amore : et opus, per exemplum in conversatione. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestre non confundentur.

Ecce ostenditur ex conatu intra ferendi. « Et cum non possent. » Multum sunt attendenda verba ista : quia significatur in eis quod aliquis in conspectu turba non potest intra ferri ad Dominum per apertam suorum criminum coram turba detectionem : quia faceret scandalum. Unde, Isa. iii, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.

« Nudaverunt tectum. »

« Paralyticum, »

Toto corpore dissolutum mollitie concupiscentiae : cui frigidus humor membra resolvit : qui stillicidio humoris resistit spiritui moventi : et frigiditate caritatis, et motu tremoris conversationis honestati. Thren. 1, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Jacob. i, 8 : Inconstans est in omnibus viis suis.

Tecta enim plana sunt in Palestina : et ideo ascendere poterant. Nudare autem tectum est aperire tegulas : et tangitur solers cautela istorum aperte praesentandi infirmum Domino. Cum autem domus sit Scriptura, tectum domus est historia, et nudatio, est historiae detectio usque ad Christum per mysterium attingere. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

Et hoc est quod sequitur :

« Qui a quatuor portabatur. » Adeo enim fuit infirmus, et dissolutus, quod nulla pars aliam ferre potuit : et ideo aequaliter eum a quatuor portari oportuit : qui quatuor naturales virtutes signant, scilicet prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Sapient. vni, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Vel, quatuor sunt : recordatio praeteriti, ad dolendum : spes futuri, ad veniam consequendam : ostensio delicti, ad confitendum : propositum emenda, ad satisfaciendum. Proverb. xxx, 24 : Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.

« Submiserunt grabatum. »

Graba Syriace est caput, et grabatum est lectulus in quo est quies capitis 1 : sicut habent infirmi pauperes. Idem est autem, Matth. ix, 2.

« Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. »

Hic tangitur medicinae expositio (alias, medicina Christi). Et tanguntur tria : primo enim origo medicinae ostenditur : secundo, murmuratio quorumdam contra

4 Grabatum : graece xpáßéavov, verbum quod S. Marcus e Romanis forte didicerat. « Les anciens appelaient grabat un lit petit et bas du genre le plus commun (Cic. Div. ii, 63 ; Virg. Moret. 5), semblable à ceux dont se servait le

pauvre peuple, n’ayant qu’un réseau de cordes étendu sur un chassis (Lucil. Sat. vi; 13 ; Petron. Satyr. 97) pour supporter le matelas. » Ant. Rich. Dictionn. des Antiquités rom. et grecq. s. v. Grabatus.

<--- Page Split --->

virtutem medici oritur : et tertio, murmuratio compescitur.

Dicit igitur : « Cum vidisset, » id est, videri a turbis fecisset « Jesus fidem illorum : » quia, sicut dicitur, Infra, ix, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. « Ait paralytico, » benigne loquendo ne deterreret. Ezechiel. xxxiv, 16 : Quod confractum fuerat alligabo.

« Fili. »

Mira benignitas simul et utilitas, ut dicit Beda, quia filium nominat quem alii abjiciebant. Matth. ix, 2 : Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.

Et hoc est quod dicit :

« Dimittuntur tibi peccata tua. »

Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Notatur autem ex modo loquendi quod paralysis hujus ortum habuit, quia peccavit : et ideo primum oportuit purgari peccatum in anima, quam curari posset dolor in corpore: unde Glossa dicit quod quinque modis infliguntur infirmitates : quae notantur in versu :

Job probat : inclinat Paulum : sese manifestat In cæco : purgat Mariam : punit Herodem.

Job primo ostendit probatum per tribulationem. Paulum autem quem magnitudo revelationum poterat extollere, inclinat per colaphos Satana 1. In cæco autem qui sicut dicitur, Joan. ix, 3 : Neque hic peccavit neque parentes ejus, manifestat gloriam suam per factum miraculum. Et similiter in suscitatione Lazari 2. Mariam autem sororem Moysi quamurmuraverat contra Moysen, per lepram purgat a peccato : et tunc sanat

omnes 3. Herodem autem punivit, ut ostenderet æternam ejus damnationem hic in corpore. Act. xii, 23, ubi dicitur quod percussit Herodem Angelus Domini :... et consumptus a vermibus exspiravit.

« Erant autem illic quidam de Seribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :

Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? »

Hic tangitur murmuratio quorumdam. Et tangit tria : qui videlicet, et qualiter, et quid dicentes murmuraverunt.

Dicit igitur :

« Erant autem quidam de Scribis. »

Non omnes : quia nec Nicodemus, nec Gamaliel, neque alii devoti. « Sedentes, » inter alios in auditu verbi fingentes se quiescere, ut accusarent eum. « Et cogitantes in cordibus suis, » hoc est, qualiter murmuraverint, quia in corde : in ore autem non audebant : putantes latere, sed non profecit. Sapient. 1, 10 : Auris zeli audit omnia. Et, ibid. §. 9 : Cogitatio illius ad Deum veniet.

« Quid hic sic loquitur? »

Ecce quid dicunt murmurantes. Et dicunt tria : despiciunt enim loquentem, crimen imponunt, et rationem subjungunt.

Quod enim dicunt : « Quid hic sic loquitur ? » despectivum est : sicut et illud Matth. xm, 55 : Nonne hic est fabri filius ? Nonne mater ejus dicitur Maria ?

<--- Page Split --->

« Blasphemat. »

« Cognito Jesus spiritu suo, »

Ecce criminis impositio : sicut etiam, Joan. VIII, 48 : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes ? Blasphemia autem sumitur hic in hoc, quod usurpare eis videtur divinam operationem, cum sit homo. Joan. x, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia : et quia tu homo cum sis, facis temetipsum Deum.

Et subjungunt rationem :

« Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? »

Verum dicunt, et non intelligunt. Beda in persona Ecclesiae contra Arium : « Nemo potest dimittere peccata in ter- « ra nisi solus Deus : ergo ipse est Deus. » Ratio autem est, quia peccatum non remittit nisi ille in quem factum est : omne autem peccatum fit contra Deum, et ideo non dimittit nisi Deus. Ad Roman. VII, 33 et 34 : Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet ? Christus Jesus, etc.

Qui est divinus spiritus ab ipso procedens, qui novit omnia. I ad Corinth. II, 11 : Quæ Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

« Quia sic cogitarent : » et in hoc ostendit se esse Deum. Psal. XXXII, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum.

« Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? »

Matth. IX, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Isa. I, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

« Quid est facilius dicere paralytico, etc. »

Quasi dicat : Quoad potentiam facientis, omnino ejusdem est facultatis curare in corpore supra naturam, et curare in mente : licet quoad potentiam ejus in quo fit, magis sit curare in mente quam in corpore. Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

« Quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?

Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? »

Tangit murmuris repressionem. Et tangit tria : virtutem videlicet, qua corda cognoscit : et murmurantium reprehensionem : et falsitatis convictionem.

Dicit igitur : « Quo statim, » sine inquisitione.

« Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, ait paralytico :

Tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. »

Verba sunt Evangeliste. Et est argumentum a visibili effectu potestatis, ad invisibilem : ut demonstrata deitate in corporali effectu, intelligatur operari invisibiliter in mente. Et littera per se patet : notabile autem est quod dicit :

« Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. »

Et dicit tria : quorum primum, cordis

<--- Page Split --->

in Deum notat elevationem : secundum, peccati in pondus transitionem : tertium, conscientiae quietem. « Surge » enim est : sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illumina bit te Christus. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo, qua sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : qua sursum sunt sapite, non qua super terram. Thren. iii, 41 : Leve mus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.

« Tolle grabatum tuum. »

Ut pondus et onus sit, quod fuit delectatio resoluti. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Joan: v, 11 : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula.

« Et vade in domum tuam. »

Ire est proficere in merito : in domum ire, est per profectum in pacata conscientia quiescere : in domum suam ire, est in merito proprio, et non in alienis actibus curiosum esse. De primo horum, Ezechiel. i, 14 : Ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. De secundo, Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius. Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernacultum tuum. De tertio, II ad Timoth. iii, 6 et 7, ex his qua penetrant domos otiosae simul et verbosa 2. Psal. civ, 30 : Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

« Et statim surrexit ille, et sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes et honorificarent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus. »

Duo tanguntur : salus, et salutis fructus. Salus autem est subita, integra, vigorosa, et aperta. Subita quidem, quia « statim : » integra, quia dissolutus per omnes artus consolidatus « surrexit : » vigorosa, quia « sublato grabato » suo « abiit : » aperta sive manifesta, quia « coram omnibus. »

Fructus autem triplex est : via enim ad fidem est admiratio : et hanc tangit, cum dicit :

« Ita ut mirarentur omnes. »

Gratiarum autem actio est secundum : « Et honorificarent Deum. » Laus autem est in hoc quod dicit : « Quia numquam sic vidimus. » Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis qua nemo alius fecit, peccatum non haberent.

« Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. »

« Et egressus est rursus ad mare, » de domo in qua fuit.

Tangitur autem in hac secunda parte capituli propagatio hujus medicinae ad spiritum secundum quod dictum est : « Ut sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata. » Et tangitur verus hujus medicinae situs et modus.

Dicuntur autem hic quatuor : primo

1 II ad Timoth. 5 et seq. : Et hos devita : ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducun-

<--- Page Split --->

enim tangitur ægroti ad medicum vocatio : secundo, medici in profectu ægroti refectio : tertio, murmurantium de hoc reprehensio : quarto et ultimo, ostensio, et per opera hæc, sui adventus finalis intentio.

In prima autem harum partium duo sunt : vocatio generalis omnium, et vocatio specialis ejus cujus morbus malus apertus.

Vocatio generalis inducitur per hoc, quia

« Egressus est »

Extra domum murmurantium, « rursus ad mare, » quod inquietudinem significat peccatorum. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

« Omnisque turba, » fama excitata, « veniebat ad eum. » Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. »

« Et docebat eos. »

Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia : unde, Matth. xxvii, 19 : Docete omnes gentes. Psal. cxvii, 68 : In bonitate tua doce me justificationes tuas.

« Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem at telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. »

Tria tangit : vocandum primo describit : secundo, vocat : tertio, vocatus vocanti obsequitur.

In descriptione autem vocandi quatuor dicit : misericordiæ respectum, nomen, genus, et studium lucrorum injustorum.

Misericordiæ respectum tangit cum dicit :

« Vidit. »

Sapient. iv, 15 : Respectus ejus in electos illius. Genes. xvi, 14 : Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me.

« Levi. »

Alii nomen non proprium ponunt Evangelistæ, sed cognomen : ipse autem de se ponit nomen vulgatum, causa humilitatis t.

Genus tangit cum dicit :

« Alphei. »

Nec poneret nomen patris, nisi voce et prædicatione dignificatus fuisset. Tob. v, 19 : Ex magno genere es tu. Sapient. viii, 3 : Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei. Et ideo fugitivus interpretatur, quia ejus qui fugit mundum filius : additus est electorum numero in Ecclesia primitivorum, qui conscripti sunt in cælis 2. Genes. xxxi, 27 : Cur ignorante me fugere voluisti ?

« Sedentem ad telonium. »

Hoc est, secundum Chrysostomum, in lucris illicitis quiescentem, quia in teloniiis plerumque illicita auferuntur.

« Et ait illi. »

Ecce vocatio.

« Sequere me. »

Relictis lucris terrenis. Ad Philip. ut, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta... Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.

1 Matth. ix, 19 : Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum no-

<--- Page Split --->

« Et surgens secutus est eum. »

Non prius dans rationem de illicite (alias, illicito) accepto, sed totum dimittens : et est argumentum, quod in illicite acceptis ministri non tenentur dominis ad ratiocinia. Matth. xm, 46 : Inventa una pretiosa margarita abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Luc. v, 11 : Relictis omnibus, secuti sunt eum. III Reg. xix, 20 : Eliseus relictis bobus, cucurrit post Eliam.

concupiscentia carnis. Matth. xxi, 31 : Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. « Simul discumbebant, » pœnitentes, « cum Jesu, » salvatore, « et discipulis ejus, » veris animarum medicis in Ecclesiæ refectione. Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, et vindemiæ defæcatæ.

Et adjungit id quod perfectum est :

« Erant enim multi qui et sequebantur eum. »

« Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi qui et sequebantur eum. »

Pœnitentes de actibus malis. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.

Tangitur hic refectio Christi in conversione pœnitentium. Tangit autem tria : Christi refectionem, peccatorum pœnitentium cum Christo et discipulis epulationem, et de eorumdem in sequendo perfectionem.

Dicit igitur :

« Et Scribæ et Pharisæi, videntes 10 quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? »

« Et factum est, cum accumberet in domo illius. »

Tangit murmuris repressionem. Et dicit duo, murmur, et repressionem.

Quia sicut dicitur, Luc. v, 29 : Fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et sicut dicit Chrysostomus, de illicitis bonis : quæ quia communitatis erant, poterant converti ad usum eorum qui communitati deservierunt auctore Domino. Reficiebatur autem intus in pœnitentia publicani. Apocal. iii, 20 : Intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater 'tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inven tus est.

Murmurantes in tribus reprehenduntur : in apparentia falsi nominis, scientia, et religionis.

Et hoc est quod dicit :

« Scribæ et Pharisæi, »

Invidiae oculis « videntes, » et invidentes. Matth. xx, 13 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

« Quia manducaret cum publicanis et peccatoribus. » Occasionem autem acceperunt, quia Deuter. xvii, 13, prohibetur ne societatem habeant cum gentibus : ille autem, ut quidam dicunt, gentilis fuit : et ad minus, officium gentile exercuit, quia vectigalibus præfuit, in quibus officiis gentiles a gentili potestate

« Multi publicani, »

Illi citacapientes, « et peccatores, » in

<--- Page Split --->

ponebantur. I ad Corinth. v, 11 : Cum ejusmodi nec cibum sumere. Sed non erat occasio sufficiens : quia isti seque bantur Christum jam imitantes, et pravis actibus renuntiantes. Act. x, 13 : Accipe et manduca. Et, sequitur, y. 15 : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. I ad Corinth. vi, 11 : Hæc quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

Tertio, reprehenduntur de timiditate, quia non Christo, sed

reputant : sani enim non indigent, qui autem se reputant sanos non requirunt. « Medico, » nisi forte quoad medicinam præservativam : sed hic loquitur de purgationibus.

« Sed qui male habent. »

Ideo dicitur, Eccli. xxxviii, 7, quod unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Luc. x, 34 : Appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Isa. lxi, 1 : Misit me ut mederer contritus corde.

Confutati enim a Christo, non audent aggredi Christum : sed sicut serpens Adam aggressus in debilitate Evæ, ita et isti, probantes verum esse quod Joannes dixit de eis, Matth. iii, 7 : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?

« Quare cum publicanis, etc ? »

Quasi dicant : Turpem sequimini magistratum. Matth. xxii, 24 : Excolantes culicem, camelum autem gluttientes. Non attendentes quod attendens Apostolus dicit, I ad Corinth. ix, 19 : Omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem 1. Et, Sapient. xvii, 24 : In veste poderis quam habebat totus erat orbis terrarum.

« Hoc audito, Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. »

Hic ponitur repressio (alias, reprehensio) murmuris uno verbo : « Non necesse habent sani, » vere sani, vel qui se sanos

« Non enim veni. »

Concludit hic omnia per sui adventus intentionem, dicens : « Non enim veni vocare justos, » quia non vocatur nisi qui longe est, qui adhuc masse perditionis conjunctus est : et hic justus non est : « sed peccatores, » qui longe sunt. Proverb. ix, 3 : Vocavit ad arcem, et ad mœnia civitatis. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos præscivit et prædestinavit confœrnes fieri imaginis Filii sui..., hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.

« Et erant discipuli Joannis et Pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? »

Hic inducitur tertia historia, in qua non verus medicinæ spiritualis modus excluditur. Et tanguntur tria : primo enim, ponitur istius inquisitionis data occasio : secundo, de medicinæ modo,

<--- Page Split --->

orta quaestio : tertio, verae medicinae per rationes probatio.

Dicit igitur :

« Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est jejunare ? »

« Et erant discipuli Joannis jejunantes, »

Uno speciali jejunio, quod in exteriori observantia consistebat sine Christo : hoc est, fine devotione fidei Christi : et hoc jejunium habet quidem gloriam, sed non apud Deum 1. Isa. lviii, 3 : Quare jejunavimus, et non adpexisti : humiliavimus animas nostras, et nesciati ?

Repressio (alias, reprehensio) est murmuris : Numquid possunt, etc. Inducit hic tres similitudines, ex quibus ostendit veram medicinam esse in cordis interiori devotione, eo quod tria sunt in pœnitentia : conjunctio scilicet reconciliati cum Deo, et hæc habet gaudium : novitas conversationis, et hæc habet justitiæ decorem : et spiritus fervor, qui signatur per vinum.

« Et Pharisæi. »

Alio jejunio isti jejunabant, hypocritarum scilicet : qui cum hoc venabantur pecuniam ut marsupia implerent : sicut patet, Matth. vi, 16 : Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejumantes. Isa. lviii, 5 : Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, etc.?

« Et veniunt, et dicunt illi, »

De exteriori justitia præsumentes : « Quare discipuli tui, etc. » Quæstio est de purificatione : et patet in littera. Joan. iii, 23 : Facta est quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. Ac si dicant : Tu non purificas, neque sanas peccatores, quos concupiscentiæ carnis studere doces, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt : inducunt autem Joannem (quem Christus laudavit, Matth. xi, 11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista) et Pharisæos (qui in lege erant probatissimi) ut sic ex lege et ex Joannis fama ostenderent esse malum modum præsentiæ quem exhibuit.

In primo dicit quatuor : primo enim proponit in humanis acceptam similitudinem : secundo, accipit ex similitudine concessam veritatem : tertio, prædicit causæ posita sublationem : et quarto inducit ex hoc jejunii Deo accepti dispositionem.

Dicit igitur :

« Numquid possunt, »

Ex congruitate lætitiæ, quam exigit festum, « filii nuptiarum, » hoc est, ad nuptias pertinentes, « quamdiu cum illis est sponsus, » ut sponsus : et in sponsi lætitia, et habitu. « Jejunare. » Jejunare autem est aliqua lugubria exercere : nuptiæ autem sunt conjunctio Dei cum homine, et cum fideli anima in corde. Joan. ii, 1 : Nuptiæ fætæ sunt in Cana Galilææ : filii autem nuptiarum sunt in gaudio illo nati. Joan. 1, 12 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : sponsus autem Christus, Dominus in carne patiens (alias, adveniens). Psal. xviii, 6 : Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Cantic. iii, 11 : Videte regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus : et est hic ar-

<--- Page Split --->

gumentum, quod cum magna est solemnitas, non est jejunandum.

« Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.

« Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.

Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus. »

Hic accipit ex similitudine proposita veritatem ab omnibus concessam : et littera patet.

Intelligitur enim de potentia congruitatis quod dicit : « Non possunt jejunare. » Plus enim proficit sponsi præsentia ad curam morbi, quam omnis afflictio corporalis exercitii. I ad Timoth. iv, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ.

« Nemo assumentum, » quod dicitur ab assuendo : et est secunda similitudo. Et dicit duo : similitudinem, et similitudinis rationem. Intendit autem quod in prima hominis conversione, adhuc remanent dispositiones veteris consuetudinis, sicut assumpta quaedam vetera : et nisi illæ paulatim educantur, fortis et nova virtutis conversatio, non potest conjungi cum illis : et ideo dicit Apostolus, ad Coloss. iii, 9 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc. Et non dicit quod novus assuendus sit veteri. Jerem. iv, 3 : Nolite serere super spinas.

« Alioquin. »

« Venient autem dies, etc. »

Tertium est, in quo prædicit causæ lætitiae ablationem. Isti dies fuerunt dies passionis, cum ablatus est a vita : et dies ascensionis, cum ablata est corporalis præsentia : et de his dicitur, Joan. xvi, 20 : Mundus gaudebit : vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

Ratio est similitudinis : quoniam novum ad se trahendo, pejus lacerat vetus quam primo fuerat : quia tales tristitia victi revertuntur : unde qui tales injungunt pænitentias, non sunt medici, sed crudeles animarum interfectores : similes stultis, qui potionem ita fortem dant infirmo, quod cum morbo occidunt animam. Matth. xxni, 4 : Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.

« Et tunc jejunabunt in illis diebus. »

Determinatio est boni jejunii quod est Ecclesiae : et est tertium, ab inductis duobus superius. Et hoc est jejunium de quo, Matth. vi, 17 : Cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava : ut unctio spiritus sit in mente per devotionem, et ablutio faciei per pænitentiam, et satisfactionem. Daniel. x, 2 et 3 : Trium hebdomadarum diebus panem desiderabilem non comedi.

« Et nemo mittit vinum novum in 22 utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres petribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet. »

Tertia est similitudo. Et dicit tria : similitudinem, et rationem, et veram et ordinatam præsentiam : vinum autem novum hic dicitur mustum. Job, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absque

<--- Page Split --->

spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit : et hoc est verum de impetu spiritus in fervore caritatis qui in neophytis est temperandus. I Petr. iv, 12 : Nolite peregrinari in fervore qui ad tentationem vobis fit.

Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.

De tempore dicit :

« Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata. »

« Alioquin, etc. »

Ratio est similitudinis inductae : quia inspirando calorem, frangit vinum utrem debilem : sic novitius fervor rumpit vim naturae nisi restringatur. III Esdræ, n,24 : O viri, num præcellit vinum : et dicitur ibi quod fecit hominem per talenta loqui.

De hoc tamen non est quaestio : quia iter sabbati quolibet in sabbato poterat ambulare (alias, ambulari) sicut dicitur, Luc. xxiv, 1.

Factum autem subjungit :

« Et discipuli ejus coeperunt progredi et vellere spicas. »

« Sed vinum novum. »

Tangit veram formam bonæ vitæ : quod vinum novum spiritus fervoris novi, mittitur in vas novitate spiritus confortatum. Hoc enim est vinum quod lætificat Deum et homines 1 . Cui laguncula novi cordis præparatur a spiritu qui sedet in throno, et dicit : Ecce nova facio omnia 2 .

« Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi et vellere spicas.

Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ? »

Idem autem continetur, Luc. vi, 1, et Matth. xii, 1. Hic autem dicitur quod « vellebant : » et hoc est quod radicitus extraxerunt. Alii autem dicunt quod fricabant, quia ad litteram tales primitiæ primo velluntur, et postea fricantur. Aliquando autem velluntur nisi teste : in calidis enim terris cito apparent quædam præcoqua : nec fuit istud factum ex paupertate, cum multi ministraverint Domino de facultatibus suis, sed potius, sicut innuitur in sequenti capítulo, et sicut dicit Chrysostomus, « tanta fuit « turbarumfrequentia, quod tempus com- « edendi liberum non habebant : » et hoc innuitur, quia prægrediebantur ut Domino viam facerent propter (alias, per) turbas : sicut etiam Joannes viam fecerat ad corda. Luc. i, 76 : Præribis enim ante faciem Domini parare vias ejus.

In ista quarta historia, ostendit verum animæ medicinæ modum non esse in lege. Et tanguntur hic tria : primum est solutio legis in opere discipulorum, quoad unum quod præcipuum esse reputabatur legis mandatum : secundum est orta ex hac solutione disputatio : tertium autem est justitiæ quæ per fidem est supra legem ostensio.

« Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ? »

Orta est ex facto quaestio : et quia evidens est, dicunt : « Ecce, qui faciunt : » et reprehensionem addunt : « Quod non licet facere sabbatis : » de quo dictum est : Omne opus non facietis in eo 3 . Isa. LVIII, 13 : Si averteris a sabbato pedem

1 Judicum, ix, 13. 2 Apocal. xxi, 5.

<--- Page Split --->

tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.

qui faciet omnes voluntates meas : et ideo factum ejus non est calumniandum.

« Quando necessitatem habuit. »

« Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant :

Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?

Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.

Quæ est causa solubilitatis legis. « Et esurit ipse. » Et ne dicatur quod ipse hoc potuit facere solus, et inspiratus fuit, subjungit : « Et qui cum eo erant, » qui non erant prophetae : et ideo etiam sacerdos ibidem non quæsivit de dignitate David, sed de idoneitate puerorum, dicens : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus 1, manducent. Quasi dicat : Mirum est quod hoc non ad intellectum legistis : et inducit scripturam historiae ubi hoc legitur dicens :

Itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati. »

« Quomodo introivit in domum Dei, »

Hic tribus rationibus ostenditur justitia Christi esse supra legem, a causa videlicet, et ratione ordinis, et auctoritate novi legislatoris. A causa enim ostendit legem quandoque esse solubilem. A ratione ordinis vero, dicit legem homine esse inferiorem. Ab auctoritate legislatoris ostendit legem esse solutam.

In ratione autem quam sumit a causa, duo inducit : cæcitatis reprehensionem, et solubilitatis legis ostensionem.

Dicit igitur :

« Numquam legistis, etc. »

Ad intellectum. Quasi dicat : Non studiose legistis : quia sicut dicitur, II ad Corinth. in, 15 : Cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

« Quid fecerit David 1, » qui propheta fuit et rex : habens auctoritatem et inspirationem. I Reg. xxi, 14 : Quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis inventus est. I Reg. xvi, 12, et Act. xm, 22 : Inveni virum secundum cor meum,

Hoc est, in atrium interius ubi erant excubiæ sacerdotum ministrantium in tabernaculo : « sub Abiathar principe sacerdotum. » Alii Evangelistæ dicunt, sub Abimelech : ad quod dicit Chrysostomus, quod binomius fuit iste. Hieronymus autem dicit quod pater fuit Abimelech quem interfecit Saul : filius autem Abiathar, qui tunc in facto præsens fuit cum patre, et nominatior fuit quam pater in agendis : et exsulavit cum David expulso : et ideo meruit hic nominari, quia postea regnante David, ministravit : et ideo nomen ejus inducitur celebre, quod sciatur quod ille nil fieri permississet illicitum.

Et inducit factum, dicens :

« Et panes propositionis manducavit. »

De quibus, Exod. xxv, 30. Et intelligitur hoc factum fuisse in die sabbati, quia die sabbati auferebantur propositi, et alii pönebantur. « Quos, » secundum

<--- Page Split --->

legem, « non licebat edere nisi sacerdotibus » majoribus et Levitis.

Et ne putetur solus hoc fecisse, subjungit.

« Et dedit eis, etc. »

Prius expositum est. Innuit autem rationem talem : Si propter necessitatem lex solvitur, constat legem esse solubilem : et sic male reprehenditis. I Machab. 11, 41, Fecit edictum Mathathias ut pugnarent in die sabbati.

« Et dicebat eis, etc. »

Secunda ratio est : quia ex quo sabbatum « propter hominem factum est, » et non e converso : ergo homo melior est sabbato : et sic conferens homini, præcipue in anima, propter sabbatum non est dimittendum. Et simile quid est de loco

sancto, II Machab. v, 19 et 20 : Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit. Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum, postea autem fiet socius bonorum.

« Itaque dominus est, etc. »

Tertia ratio est. Et est sensus : Ex quo propter hominem factum est sabbatum, et homo melior est sabbato, tunc multo magis melior est homo Deus caput hominis sabbato : et sic est Dominus sabbati. Ad Galat. 11, 19 : Lex propter transgressiones posita est :... ordinata per Angelos in manu mediatoris. Ad Galat. 11, 23 : Jam non sumus sub pædagogo, hoc est, sub lege.

Sic igitur ostensum est quoniam justitia non est ex lege, sed per Christum, qui est Dominus legis. Et hoc est quod intendit.