D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRÆDICATORUM,
IN SACROSANCTA EVANGELIA
LUCULENTA EXPOSITIO.
INCIPIT EVANGELIUM
Secundum Marcum.
CAPUT I.
Joannes in austeritate vitæ prædical, ac baptizat aqua: Christus vero Spiritu sancto : qui a Joanne baptizatus, cum bestiis agens in deserto, post jejunium quadraginta dierum a Satana tentatur : et Joanne tradito, prædicare incipit in Galilæa : vocatisque Simone et Andrea, Jacobo et Joanne Zebedæi, accedit Capharnaum, et reliqua Galilææ loca, ibique prædicans curat socrum Simonis, et leprosum, quem misit ad sacerdotes, plurimosque dæmoniacos ac male habentes cum magna omnium admiratione.
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum
meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te 1.
- Vox clamantis in deserto : Parate
<--- Page Split --->
viam Domini, rectas facite se- mitas ejus .
Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pæni- tentiae in remissionem pecca- torum.
Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio 2, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confi tentes peccata sua.
Et erat Joannes vestitus pilis ca- meli 3, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat 4. Et prædica- bat, dicens :
Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamento- rum ejus 5.
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto 6.
Et factum est : in diebus illis ve- nit Jesus a Nazareth Galilææ, et baptizatus est a Joanne in Jordane.
Et statim ascendens de aqua vidit cœlos apertos, et Spiritum tam- quam columbam descendentem, et manentem in ipso 7.
Et vox facta est de cœlis : Tu es Filius meus dilectus, in te com- placui.
Et statim Spiritus expulit eum in desertum 8.
Et erat in deserto quadraginta die- bus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministra- bant illi.
Postquam autem traditus est Joan-
nes 9, venit Jesus in Galilæam, prædicans evangelium regni Dei,
Et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pænitemini, et credite evangelio.
Et præteriens secus mare Gali- lææ 10, vidit Simonem, et An- dream fratrem ejus mittentes retia in mare : erant enim pis- catores.
Et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscato- res hominum.
Et protinus, relictis retibus, secu- ti sunt eum.
Et progressus inde pusillum, vi- dit Jacobum Zebedæi et Joan- nem fratrem ejus, et ipsos com- ponentes retia in navi :
Et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Et ingrediuntur Capharnaum 11 : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribæ.
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, et excla- mavit ,
Dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
Et comminatus est ei Jesus, di- cens : Obmutesce, et exi de ho- mine.
Et discerpens eum spiritus im-
1 Isa. xl, 3; Matth. iii, 3; Luc. iii, 4; Joan. i, 23. 2 Matth. iii, 5. 3 Matth. iii, 4. 4 Le vit. xi, 22. 5 Matth. iii, 11; Luc. iii, 16; Joan. i, 27. 6 Act. i, 5 et ii, 4, et xi, 16, et xix, 4.
7 Luc. iii, 22: Joan. i, 32.
8 Matth. iv, 1; Luc. iv, 1.
9 Matth. iv, 12; Luc. iv, 14; Joan. iv. 43.
10 Matth. iv, 18; Luc. v, 2.
11 Matth. iv, 13; Luc. iv, 31.
12 Matth. vii, 28; Luc. iv, 32.
13 Luc. iv, 33.
<--- Page Split --->
mundus, et exclamans voce ma- gna exiit ab eo.
Et mirati sunt omnes, ita ut con- quierrent inter se, dicentes : Quidnam est hoc? quaenam do- ctrina haec'nova? quia in pote- state etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeæ.
Et protinus egredientes de syna- goga ¹, venerunt in domum Si- monis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
Decumbeat autem socrus Simfo- nis febricitans : et statim di- cunt ei de illa.
Et accedens elevavit eam, appre- hensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministra- bat eis.
Vespere autem facto, cum occidis- set sol, afferebant ad eum om- nes mala habentes et daemonia habentes :
Et erat omnis civitas congregata ad januam.
Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus : et daemonia multa ejiciebat ², et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Et diluculo valde surgens, egres-
sus abiit in desertum locum, ibi- que orabat.
Et prosecutus est eum Simon et qui cum illo erant.
Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te.
Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prae- dicem : ad hoc enim veni.
Et erat prædicans in synagogis eorum et in omni Galilæa, et daemonia ejiciens.
Et venit ad eum leprosus depre- cans eum ³, et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
Jesus autem misertus ejus exten- dit manum suam, et tangens eum, ait illi : Volo, mundare.
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
Et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emun- datione tua quæ præcepit Moy- ses, in testimonium illis ⁴.
At ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste in- troire in civitatem, sed foris in desertis locis esset : et conve- niebant ad eum undique.
<--- Page Split --->
nientiae tituli, ubi inducit auctoritates convenientiam demonstrantes.
Dicit igitur :
IN CAPUT I MARCI
« Initium. »
ENARRATIO.
« Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei.
Sicut scriptum est in Isaia Propheta. »
Sicut dictum est in praehabitis, septem sigilla per Leonem aperta, quae secundum septem Leonis proprietates accipiuntur, sunt istius libri materia. Et primum quidem est in rugitu clamoris testimoniorum Prophetarum, et Joannis, quibus rugit de deserto. Et ideo quia haec describit Marcus, in leonis transformatur figuram : sicut et omnis tractans aliqua divina, transformatur in imaginem eorum. Sicut Moyses, Exod. xxxiv, 29, ex consortio sermones Domini in eamdem imaginem mutatus, cornutus factus est, et splendidus. Et, II ad Corinth. iii, 18, dicit Apostolus : Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur.
Praemittit igitur titulum in quo declarat libri sui partem primam de Leonis rugitu. Cujus sensus est, quod initium Evangelii est secundum testimonium prophetiae Isaiae. Quia sicut Isaias preadixit, quod primus rugitus praedicationis novae gratiae veniret de deserto, ita etiam in opere et impletione Christus exhibuit, novae gratiae praeconium inducens per clamorem Joannis ex deserto.
Titulus autem iste duo continet. Unum quidem cujus sit titulus : quia non nisi primae partis, et primi sigilli Leonis. Secundum autem continet rationem conve-
Est duplex initium : inducens videlicet, et inchoans. Inducens est non pars rei, sed praecedit causas. Et omne Evangelium non est nisi de factis Christi : et sic praedicatio Joannis non est de Evangelio, sed est medium Evangelii et legis : terminans legem, et inducens Evangelium. Et puto quod sic sumuntur haec verba Matthaei, xi, 13, 12 : Omnes Prophetae, et Lex usque ad Joannem prophetaverunt... A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiant illud.
Alio modo dicitur Evangelium, quaecumque continentur in codice Evangelii : et sic testimonium Joannis est de Evangelio : et tunc initium est inchoans, et rei pars prima. Ad Hebr. ii, 3 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Est igitur sensus : Istud est initium.
Sequitur autem cujus sit initium, et dicit duo : nomen videlicet libri, et rationem nominis.
Nomen, quando dicit :
« Evangelii. »
Singulariter dicit : quia licet scriptores plures sint, tamen secundum materiam unum est Evangelium. Et hoc notatur, Ezechiel. 1, 6, ubi dicitur, quod quatuor facies uni erant : et ideo quilibet Evangelistarum describit humana, et ad Passionem et Resurrectionem et naturam divinam pertinentia : et ideo junctae sunt pennae alterius ad alterum 1. In initiis ta-
<--- Page Split --->
men et finibus, non in materia, sed modo discrepant. Matthæus a generatione humana incipit. Marcus autem hanc præterit, et incipit a Joannis prædicatione : Lucas autem a Joannis annuntiatione et nativitate : Joannes autem a coæterna cum Patre Verbi divinitate. Item, Matthæus in Resurrectionem terminat, et potestatem Ecclesiastici ordinis collatam. Post resurrectionem Marcus procedit usque ad Ascensionem : Lucas usque ad manifestationem et ad mittendi Spiritus promissionem : Joannes usque ad manifestationem, et ad eam (quæ Petro facta est) Ecclesiæ commissionem. In mediis etiam quædam habent propria. Et ideo quatuor esse dicuntur animalia spiritum sequentia ante thronum Dei stantia. Hæc igitur est causa, quod singulariter dicit.
Dicitur autem Evangelium, bonum nuntium, eo quod habet illud, quod est solum bonificans (ut ita dicam) omne quod bonum efficitur, hoc est, bonum gratiae et gloriae. IV Reg. vii, 9 : Hæc dies boni nuntii est. Ea autem quae gratiae sunt, quatuor qualitatibus describuntur : præceptis, mandatis, testimoniiis, et exemplis. Præceptum est operis : mandatum, formæ operis. Et ideo præceptum est justitiæ et obedientiis (alias, obedientiæ), mandatum autem charitatis meritoriae omnia implentis et præcipientis. Præceptum quidem sufficienter declinat malum, mandatum autem meritorie perficit bonum. Testimonium autem sunt fidei attestantia dicta et facta, de coelo et Spiritu sancto confirmata. Exempla autem ad perfectionem vitæ proposita sunt ad imitandum. Fidei ergo ad veritatem deserviunt testimonia : vitæ autem ad formam et perfectionem manuducunt exempla. De præceptis quidem dicitur in Psalmo xviii, 9 : Præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Matth. v, 21 et seq. : Audistis quia di-
ctum est antiquis, etc. Et multa hujusmodi, quae timorem inducunt, a peccatis facientem recedere. De mandatis autem, Joan. xiii, 34: Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, etc. Matth. xxii, 37 et 38: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Psal. cxvii, 96: Latum mandatum tuum nimis. De testimoniis, sicut hic inducitur Malachias et Isaias. Joannes testimonium perhibuit dicens: Ecce agnus Dei1. Joan. v, 39: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quae testimonium perhibent de me. Et ideo, Matth. ii, 17, et alibi, sæpe dicitur: Tunc adimple tum est quod dictum est per Prophetam. Psal. xcii, 5: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. De exemplis, Joan. xin, 15: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sic enim dicitur, quod omnis Christi actio nostra est instructio. Sic igitur timor in præceptis, amor in mandatis, fides in testimoniiis, spes in exemplis annuntiatur in hac Scriptura. Et ideo Evangelium (hoc est, bonum nuntium) vocatur. U Reg. xvii, 27: Vir bonus est, et nuntium bonum portans venit.
Sequitur :
« Jesu Christi. »
Ratio nominis omnium est prima, esse nuntium bonum, quod est de omnis boni bono. Et tangit tria : Naturam divinam in humana, in qua est boni auctoritas. Naturam humanam in divina, ex qua est boni affluens copiositas. Et personam, in qua est utraque natura, per quam est bona, perfecta, et perficiens nos operositas et officiositas.
Primum est quod dicit : « Jesu » qui salvator interpretatur Latine, Græce au-
<--- Page Split --->
tem σώτηρ dicitur. Et sicut dicit Damascenus: « Naturam divinam in humana di- « cit hoc nomen. » Luc. ii, 21: Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. Nec est vacuum nomen: quia sicut dicitur, Matth. i, 21: Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
«Christi, » uncti Latine, Messiae Hebraice : unctione Spiritus qui in ipsum a Patre,et ab ipso fluit in membra. Psal. xliv, 8, et ad Hebr. i, 9 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad amnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde. Notat autem Christum unctum, unctione ipsa consecratum esse regem de genere David, et Sacerdotem Pontificem æternorum bonorum. Ad Hebr. ix, 11: Christus assistens Pontifex futurorum bonorum. De regno autem dicitur, Luc. i, 32, 33: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui : et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Hæc unctio exhibita est in doloris lenimentum, profecit in saporis condimentum, et in totius Ecclesiae illuminationis fomentum. De primo, Eccli. xxxvni, 7 : Unguentarius unctiones conficiet sanitatis. De secundo, Sapient. xvi, 20: Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. De tertio, Joan. viii, 12: Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris. I Joan. ii, 27 : Unctio docet vos de omnibus.
« Filii Dei. »
Tangit personam in utraque natura existentem.
Et dicit « Filii Dei, » cum Matthæus dixerit, Filii David, filii Abraham 1 : quia ille describens faciem hominis, per quos patres descendit, manifestat : iste autem
describens faciem Leonis, terrorem rugitus ex Deo ostendit : et ideo totam nativitatem præteriit. Est autem Filius Dei ostensus in initio rugitus istius : quia iste incipit a baptismo Joannis, et in illo, cum baptizaretur Dominus, vox lapsa de cœlo dixit : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui 2. Cum ibi ergo ostendatur esse Filius Dei, et non David, neque Abraham, ideo dicit eum Filium Dei.
Sequitur :
« Sicut scriptum est in Isaia. »
Hic debet suppleri, est, vel, debet esse tale : « Sicut scriptum est, etc. »
Et tunc non habet locum objectio quam inducunt Glossæ de sequenti immediate auctoritate quæ non est Isaiae, sed Malachiae. Non enim inducitur hic Isaias nisi ut ostendatur quam congruenter exit Evangelium ex testimoniis Legis et Prophetarum. Et si quæritur, quare potius dicit, quod initium Evangelii sit, vel debeat esse secundum testimonium Isaiae, quam alterius? Respondet Hieronymus in Proœmio Bibliae Galeato, quod Isaias non tam prophetiam quam Evangelium videtur texere : quia lucidius omnibus prophetavit : et ideo magis est in initio Evangelii sumendum testimonium ab eo, quam ab alio. Eccli. xlviii, 27 : Isaias Propheta spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion. Isa. ix, 1 et seq., hæc dixit Isaias quando vidit gloriam Dei. Sic enim sumpto initio, Christus apparet gloriosus inter Eliam et Moysen 3, testimonium habens Legis et Prophetarum. Sic rota in medio rotae esse ostenditur 4. Psalmita, Psal. ciii, 10, dicit, quod inter medium montium legislatoris et prophetarum pertransibunt aquæ Evangelii. Ad Roman. iii, 21 : Nunc autem sine
<--- Page Split --->
lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et Prophetis.
Dicit autem scriptum, et auctorem Scripturae, et inspirationem. Scriptum quidem (ut dicit Maximus) ob posteritatis utilitatem. Ad Roman. xv, 4: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Habacuc, II, 2: Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut percurrat qui legerit eum. Auctorem nominat magnum, eo quod spiritu magno vidit ultima : sicut dictum est, Eccli. XLVIII, 27.
Et dicit :
« Propheta, »
In auctoritate divina tria sunt notanda : missionis evidentia : mittendi significantia : et legatio injuncta.
De primo dicit :
« Ecce. »
Quod est demonstrandi adverbium. Quasi dicat : In evidenti est, et certum est. Tam evidens enim fuit, ut etiam Christus ipse esse putaretur. Propter hoc dicitur, Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens, quae per seipsam claret et evidens est : et ideo dicitur Lucifer, Job, XXXVIII, 32 : Numquid producis Luciferum in tempore suo.
Innuens infallibilitatem. Est enim (ut dicit Cassiodorus) Prophetia divina inspiratio rerum eventus sub immobili veritate denuntians. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.
Sic ergo terminatus est istius libri titulus.
« Ego. »
Significantiam notat : et ideo non a quoquam nisi a Deo auctoritatem habuit. Luc. II, 2 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zacharie filium, in deserto. Joan. I, 6 et 7 : Fuit homo missus a Deo..., ut testimonium perhiberet de lumine.
« Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam] ante te. »
« Mitto. »
Ex quo autem liber iste initiari debet secundum Isiae vaticinium, oportet quod ostendatur primum ipsum vaticinium : et postea inducatur secundum ipsum initium Evangelii. Et hoc facit, ibi, 4 : « Fuit Joannes, etc. »
Vaticinium autem induci nón potest nisi primum ostendatur auctoritas ejus propter quem præmissum est vaticinium : et sic inducat vaticinium in persona illius cui collata est auctoritas. Et ut sciatur auctoritas, inducitur testimonium Malachiae, II, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam, etc. In quo tria dicuntur de Joanne : auctoritas, officium, et utilitas. In auctoritate enim, missio divina : in officio, præcursio a Joanne celebrata : in utilitate autem, est ad Christum reductio nostra.
Scilicet legatione injuncta. Abdiae, 7. 1 : Legatum ad gentes misit. Ezechiel. II, 3 : Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunta me. Deinde tangit officium. Et duo dicit : officium, et dignitatem officii.
De primo dicit :
« Angelum, »
Joannem : non natura Angelum, sed officio : quia sicut Angeli mittuntur ut ministri salutis, ita et Joannes. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi ? Malachiae, II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem Dei requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercituum est. Exod. XXXII, 34 : Angelus meus præcedet te.
<--- Page Split --->
« Meum. »
Ecce officii dignitas : honor enim est, esse nuntium Dei. II ad Corinth. m, 6 : Idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu.
« Ante faciem tuam. »
Tangitur præcursio, et præcursionis et utilitas.
Dicit igitur :
« Ante faciem tuam, »
Hoc est, ante præsentiam temporalem tuam, et ante præsentiae ejusdem manifestationem. Hæc est facies de qua dicitur, Exod. xxxiii, 13, 19 : Ostende mihi faciem tuam.... Respondit Dominus : Ego ostendam omne bonum tibi. Luc. ii, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Psal. lxxvii, 4 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ad hanc enim faciem contuendam non ducit nisi gratia Dei. I Joan. iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus : similes enim non erimus nisi gratia nos ducente. Et tunc implebitur in nobis istud Job, xxxiii, 26 : Videbit faciem ejus in jubilo. Psal, xv, 10 : Adimplebis me lætitia cum vultu tuo. Si autem gratia Dei manu ducat (alias, non manu ducat) coram stantem non cognoscemus : unde, Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit quem vos nescitis. Isa. lii, 3 : Quasi absconditus est vultus ejus, et despectus.
Et ideo sequitur :
« Qui præparabit viam tuam. »
Tria dicit : præparationem illam, et illum cui præparatio fit, in ostensione et planationem via : viam autem, in exempli processione, et Christo paratur in intentionis directione : et hæc tria fecit Joannes.
De primo dicitur, Luc. i, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : præbìs
enim ante faciem Domini parare vias ejus. Et, Luc. i, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Elia. Isa. lxii, 10 : Præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides.
« Viam » autem fecit se Joannes per exemplum. Jerem. vi, 16 : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea : optima enim via, doctor magni exempli est.
« Tuam » opere, o Christe fili, tua enim est, quia ad te dirigens. Proverb. iii, 17 : Via ejus via pulchra, et omnes semita illius pacifica.
« Ante te. »
Ut plane et recte, relicto devio prisci erroris, tu ad corda accedas. Psal. cxxxii, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Isa. xlv, 2 : Ego ante te ibo, et gloriosos terra humiliabo.
« Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. »
Inducto præcone, inducitur Isaia testimonium de voce præconis. Et duo dicuntur, titulus videlicet, et dictum.
Titulus est :
« Vox clamantis. »
Et vox respondet verbo quod vocem animat, quod manifestare venit Joannes : sicut vox verbum. Vox enim est via et vehiculum verbi quo cordibus audientium invehitur : et verbi manifestatio quæ dare præcipitur. Joan. i, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Psal. xxvii, 8 : Vox Domini concutientis desertum.
« Clamantis » autem vox dicitur, ut dicit Glossa, ad Judæos surdos, propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. De surdis, Isa. xlui, 18 : Surdi, audite. De longe positis propter
<--- Page Split --->
peccatum, Isa. lix, 11 : Exspectavimus salutem, et elongata est a nobis. De inclamatione propter indignitatem, Isa. xlui, 14 : Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Isa. xxx, 27 : Labia ejus, repleta sunt indignatione.
Sequitur :
« In deserto. »
Duo tangit quae clamat : unum perti- ūens ad omnes, quod necessarium est ad salutem, aliud pertinens ad perfectos, quod est expediens.
De primo dicit quatuor : præparationem, viam, et cui paretur, et ubi.
Ubi præmittit quidem dicens : « In deserto, » ad litteram : quia ibi incepit prædicare Joannes. Per locum designans quantum Judæorum synagoga jam desert a cultu justitiæ, in proximo deserenda a cærimoniis. Luc. ui, 2, 3 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, etc. Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti: et exsultatione colles accingentur.
« Parate. »
Hoc est, præparate. Paratur autem, offendicula devia (alias, de via) removendo. Præparatur etiam sternendo viam, ut suavis sit et pulchra : suavis, per conversationem exempli : et pulchra, per virorem fidei, et veritatis, et virtutis. Matth. xxi, 8 : Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Paratur etiam, humilia et suffossa elevando, quæ mundanus timor suffodit : et alta, quæ tumor erexit, ad æqualitatem deprimendo, et distorta vitiorum corrigendo. Et de his similiter dicitur, Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.
« Viam. »
Via est quæ trita est : et hæc est, vestigia præcedentium patrum qui iverunt ad Christum : quæ quidem deleta fuit, quia filii non sequebantur fidem in devotione patrum. Thren. 1, 4 : Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Jerem. vi, 16 : Interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea. Hæc est via obedientiæ mandatorum, Psal. cxvii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Tob. iv, 20 : Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
« Domini. »
Et quoniam Dominus iturus est ad corda : et quoniam vos tenebitis munde per fidei devotionem ad Dominum Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi : et semitas tuas edoce me.' Osee, xiv, 10 : Rectæ viae Domini, et justi ambulabunt in eis.
« Rectas facite semitas ejus. »
Tangit id quod est perfectorum. Et dicit tria : rectitudinem, compendium, et opus quod est in nobis. Scias autem quod, ut dicit Plato, recta est brevissima linearum inter duos terminos : et hæc est via consiliorum. Semita autem dicitur a semis et iter, quasi dimidium iter : quia circuitus mundi sollicitudinum amputat : de quo dicitur in Psalmo xi, 9 : In circuitu impii ambulant. Et, Job, i, 7 : Circuivit erram, et perambulavi eam. Et hæc semitæ maxime Christi fuerunt, quia has verbo et facto exhibuit. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
<--- Page Split --->
« Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. »
Postquam præmisit prophetiam probantem congruum esse initium Evangelii per prædicationem Joannis, consequenter hic ipsam inducit prædicationem, Joannis. Et inducit tria: prædicationem, vitæ qualitatem, et testimonium, quo ostendit Christi veritatem. Primum, de perfectione virtutum: secundum, dat formam operis: tertium autem, finem confirmat fidei, et veritatis. Hæc autem patent in littera.
Circa prædicationem duo inducit: qualitatem videlicet prædicationis ex parte prædicantis, et qualitatem ejusdem ex parte populi eum audientis.
Ex parte autem docentis inducit duo: opus, et doctrinam.
De opere dicit tria: nomen, locum, et formam operis.
De nomine dicit :
« Fuit Joannes, »
Qui gratia Dei interpretatur. Congruebat enim ut gratiam et veritatem quæ per Jesum Christum facta est 1, gratia Dei inchoaret. I ad Corinth. xv, 10: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Exod. xxxiii, 19, 17: Ego ostendam omne bonum tibi... invenisti enim gratiam coram me.
« In deserto, »
Judææ populo in proximo deserendo. Matth. xxiii, 38: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Osee, ii, 14: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
« Baptizans. »
Ecce forma operis. Et dicitur ipse baptizans, quia non erat in baptismo Joannis, nisi opus Joannis: eo quod interius non conferebat gratiam. Unde, Joan. 1, 26: Ego baptizo in aqua. Non dicit: In gratia. Act. xix, 2 et 3: Si Spiritum sanctum acceptis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Et interrogaverunt eos Paulus et Apollo: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Ideo etiam solus inter baptizantes Baptista vocatur. Matth. xi, 11: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Alii enim omnes in Christi baptismate baptizati, a Christo baptizati sunt. Joan. i, 33: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Dicitur autem baptizans: quia in materia, et in actu, in quadam forma per similitudinem Christi baptisma præostendit et induxit. Baptizabat enim in forma venturi. Act. xix, 4: Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
« Et prædicans. »
Ostendit qualis fuerit in verbo, modo, et materia, et intentione finis.
Modo quidem cum dicit : « Prædicans. » Dicit enim Chrysostomus, quod prædicatio est eorum quæ sunt supra intellectum, doctrina autem est intellectualium et rationabilium. II ad Timoth. iv, 2 : Prædica verbum : insta opportune, importune. Talia enim quæ sunt fidei non possunt doceri, sed inspirari necesse est. Sed exterius possunt annuntiari : et hæc annuntiatio, prædicatio est. I Joan. i, 2 : Annuntiamus vobis vitam æternam.
<--- Page Split --->
« Baptismum. »
Ecce materia per quam assuescitur populus, et inducitur paulatim ad formam novi sacramenti. Sic enim praecursor baptismi Christi fuit : quia, sicut dicit Beda, « Baptismum Christi quo « peccata solvuntur suo baptismate (quo « peccata solvi non possunt) praecucur- « rit. » Mundationem tamen corporis exhibuit, et in Christo ostendit fore mundationem mentis. IV Reg. v, 10 : Lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Per corporale enim opus Joannis venitur ad munditiam mentis per Christi baptisma.
« Pœnitetnîe. »
Tangitur hic finis. Et intelligitur de pœnitentia interiori et exteriori. Et ideo dicitur, Luc. iii, 8 : Facite ergo fructus dignos pœnitentiae. Et formam sanctiificationis imposuit. Et, Matth. iii, 8, dixit : Facite ergo fructum dignum pœnitentiae. Christi autem baptisma exteriorem pœnitentiam et lamentum non requirit, sed omnia peccata gratis dimittit : et si requirit interiorem, hoc est, ut sit non fictus qui baptizatur. Sapient. i, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
« In remissionem peccatorum. »
Merito pœnitentiae, non baptismatis : quia per pœnitentiam semper peccata soluta sunt. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius 1. Jerem. xxxi, 19 : Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum..., et egi pœnitentiam. Confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium
adolescentiae meae. Matth. iii, 2 : Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cœlorum.
« Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. »
Hic tangitur doctrina ex parte auditorum. Et tanguntur quatuor : devotio scilicet, in egrediendo : generalitas, in affluendo : obedientia, in baptismo suscipiendo : compunctio, et pœnitentia quam prædicavit, in peccato2 confitendo. Et hæc patent in littera.
De primo dicit duo : egressum a propriis, et accessum in appropinquando sanctis.
Dicit igitur :
« Et egrediebantur, »
Ex propriis actibus, et rebus, et negatiis. Actus pertinent ad peccata, et peccatorum circumstantias et occasiones : res autem pertinent ad infirmitatis solatia : et negotium ad curas. Nihil enim habet homo proprium nisi peccatum : omnia alia accepit a Deo. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? De hoc egressu, Genes. xii, 1, dicitur : Egredere de terra tua, et de cognatione tua. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum.
« Ad eum. »
Non enim sufficit egredi, nisi perveniatur usque ad illum per doctrinae imbuitionem, et exempli informationem. Aliter enim dicetur nobis illud Job, vi,
1 Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet et non
morietur : omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.
<--- Page Split --->
21 : Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis. Deuter. XXXII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
« Omnis regio Judææ. »
In quibus notantur subditi. Prælati enim sacerdotum et regum erant Jerosolymitæ : et liberi erant respectu aliorum. Job, III, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Psal, XLVIII, 3 : Quique terrigenæ, et filii hominum, simul in unum dives et pauper. Admiratio enim tantæ sanctitatis attraxit omnes.
« Et Jerosolymitæ universi. »
In quibus notantur Prælati.
« Et baptizabantur ab illo. »
Ecce obedientia : quia hoc suadebat Joannes. Egredi tantum ad Prophetam parvum est, nisi obediatur Prophetæ. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Zachar. XII, 1 : Erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatoris, et menstruatæ.
« In Jordanis flumine. »
Sicut per baptismationem tangit sacramenti modum, ita per Jordanem tangit figuralam præparationem ad baptismum. Jordanis enim interpretatur aliena descensio, sive humilis descensus. Et attende quod secundum Hieronymum, aquæ superiores affluunt super intrantem in Jordanem : aquæ autem inferiores separantur, et non attingunt intrantem. Unde, Josue, m, 16, cum intravit arca in Jordanem, superiores affluentes ad ar-
cam, stabilitatem et altitudinem acceperunt : inferiores autem in deterius mutatæ sunt, quia defluxerunt in salsedinem maris. Sic Christo (arca deitatis) intrante in baptizatum 1, aquas per vias rationis humanæ quæ fluunt ad ipsum stabilit per mentis continentiam, et exaltat per justitiam. Quæ autem fluunt ab ipso inferiores sunt, quæ pertinent ad carnis concupiscentiam : et has in deterius mutat amaritudinis æternæ. Et sic corpus Christi talibus non proficit, sed in deterius mutat. I ad Corinth. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit : non dijudicans corpus Domini. Vel, oportet aliena quæ non sunt secundum naturam, humiliter abluere, sicut in figura docet Joannes : et in justitia exaltari, et inferioribus fluxibilibus in amaritudinem pænitentiæ converti. Psal. cxiii, 3 : Jordanis conversus est retrorsum. Genes. vii, 17 : Multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime. Aquæ enim per naturam pervietatis, et fecunditatis, et ablutivæ virtutis in bona sumuntur significatione : quæ confluentes exaltant læminem ad cœlestia. Per naturam autem fluxibilitatis, et frigiditatis, et instabilitatis, significant concupiscentiam : et hæ debent defluere (alias, mutari) in mare. Genes. i, 7 : Deus divisit aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum. Daniel. iii, 60 : Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino.
« Flumine, »
Hoc est, affluentia donorum quæ præfigurantur in Christi baptismate futuro. Psal. xlv, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
1 Codex alius habet : Sic Christus (arca deitatis) intrantes in baptizatum aquas per vias
<--- Page Split --->
« Conflitentes peccata sua. »
Præparando se ad baptisma. Prædicabat enim Joannes, Luc. iii, 8 : Facite fructus dignos pænitentiae. In pænitentia autem præcedit compunctio, sequitur confessio, et perfectionem inducit satisfactio : et fructus hujus est plena peccati remissio. Jacob. v, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Dicit autem, « peccata, » contra eos qui in confessione narrant non peccata, sed maculant confessionem, aliorum actuum narratione interposita. Contra quod dicitur, Isa. xliii, 23 : Dic tu iniquitates tuas 1 : quasi dicat, alia non dicas : cum detestatione enim eorum quae narrantur fit confessio. Quæ autem non sunt peccata, non sunt detestanda. Psal. xxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, hoc est, iniquitatem narrans, quæ sola est adversum me.
Sequitur. « Sua, » non aliena. Et hoc est contra eos qui in confessione produnt alios plus quam seipsos : quod non est faciendum. Ad Roman. xiv, 12: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo, non pro alio. Jerem. ii, 2: Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. De ista confessione dicitur, Eccli. xvn, 26 et 27 : Ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis : et laudabis Deum, etc. Isa. xxxviii, 19 : Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie.
ejus, et locustas et mel silvestre edebat. »
Dicit hic qualitatem vitæ, quæ potius est in miraculum quam quod aliquis imitari possit. Et hoc etiam omnes trahebat ad auditionem (alias, audiendum), et vincebat ad credendum. Tangit autem qualis fuit in vestitu, et qualis in victu. De domo enim et familia nulla erat quæstio in eo qui eremi erat incola.
De vestitu notantur-quatuor : asperitas, humilitas, paupertas, et hoc in vestimento protegente, et quarta notatur continentia in veste non protegente. Per pilos enim notatur asperitas : per camelorum pilos humilitas : per vestitum talem, in quo sola est verecundia protec tio, notatur paupertas. De asperitate, Matth. xi, 8 : Quid existis in desertum videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. De humilitate, Eccli. xi, 4 : In vestitu ne glorieris umquam. De utroque horum dicitur, Job, xvi, 16 : Saccum consui super cutem meam. Ad Hebr. xi, 37: Circui erunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angusti ati, afflicti : quibus dignas non erat mundus. De paupertate dicitur, Tob. iv, 23 : Pauperem vitam gerimus, sed multa bona habebimus. Psal. xxix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.
De quarto vestimento dicitur :
« Zona pellicea, »
In qua notatur cingulum continentiae et castitatis, et memoria mortis, et castigatio concupiscentiae carnalis. Zona enim continet et constringit : pellicea, memoriam mortis inducit : et circa lumbos, locus est concupiscentiae carnalis, mortificationem significans. Isa. xi, 5 : Erit justitia cingulum lumborum ejus, et
<--- Page Split --->
fides cinctorium renum ejus. Hæc est enim justitia quæ debetur carni : et fides quæ debetur vero animæ viro, ne suscipiatur adulter. Luc. xii, 35 : Sint lumbi vestri præcincti. IV Reg. 1, 8 : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. In lumbis enim vigor concupiscentiæ est: ideo de diabolo dicit Deus, Job, xi, 11 : Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilicò ventris ejus.
Ecce qualis fuerit in vestitu.
Sequitur :
« Et locustas. »
Parva animalia, oleo esibilia.
significat dulces naturalibus virtutibus, silvestres tamen per infidelitatem : eo quod non domitum per fidem habent intellectum. Et hos comedit incorporando fidei venturum, quando docuit in eum qui post eum venturus erat ut crederent. Simile, Act. x, 13, dicitur de Petro : Occide, et manduca. Abscissis enim vitiis a peccatoribus, quod remanet naturale et mundum est. I Reg. xiv, 25, comparavit super faciem agri mel fluens. Et, ibidem, 27 : Jonathas... extendit summitatem virgæ... et intinxit in favum mellis... : et illuminati sunt oculi ejus. Et, infra, 43 : Gustans gustavi... paululum mellis, etc.
« Et mel silvestre edebat. »
Mel enim ros viscosus et spissus calore aeris in dulcedinem digestus, qui ad radium solis exsiccatur ad furvedinem et albedinem granulosam. Idem continetur, Matth. iii, 4.
Locustaæ autem in quibus est volatus alacer, et cito deciduus, significant saltus gaudiorum cordis divinum bonum in contemplatione concipientis, mel autem significat dulcedinem spiritualis consolationis. Iste enim cibus est proprius eremita. De primo dicitur, Genes. xlix, 21 : Nepthali, cervus emissus. Cantic. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Salit enim in montibus gaudiorum, transiliens colles desideriorum. De melle dicitur, Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Eccli. xxiv, 27 : Hæreditas mea super mel et favum.
Aliter autem locusta plaga Ægypti significat eos qui licet verbis et fide de terra eleventur, tamen decidui sunt in opere, depascentes virorem virtutis dente concupiscentiæ et avaritiae. Psal. civ, 34 : Venit locusta, et bruchus. Hos autem Joannes sibi incorporavit verbo occidendo, et opere Christo capiti et Ecclesiae incorporando. Poverb. xxx, 27 : Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas. Mel autem silvestre
« Et prædicabat dicens :
Venit fortior me post me. »
Hic ponit testimonium. Et habet duo : testimonium virtutis et dignitatis, ex parte legislatoris : et testimonium diffundenda gratiae in sacramento baptismatis. In utroque autem horum quaedam est comparatio Joannis ad Christum. : minoritatis et baptismatis Joannis ad baptisma Christi : sicut exemplum similitudinis ad veram causam gratiae et veritatis.
In primo ergo Christi tangit dignitatem in virtute in ordine adventus, dicens:
« Venit, »
Non in ludum (alias, luctum), sed ad prædicandum, et baptizandum,* et redimendum. Malach. iii, 1 : Statim veniet Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. Ibidem, yj. 1 et 2 : Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum ? Vincit enim omnem admirationem in altitudine, excellit omne desiderium in bonitatis consolatione, et omnem virtutem inimici vincit in fortitudine gratiae redimentis.
<--- Page Split --->
« Fortior me. »
Quis fortior Joanne, qui in matris utero vincens naturam, in occursum salvatoris exsultavit ? Qui in diebus juventutis mundum fugiens, eremum habitavit ? Qui Spiritu Dei plenus ad baptismum venit ? Qui Dei ore vitium omne vicit ? Qui in spiritu et virtute Eliae salvatorem suscepit ? Nullus prorsus praeter eum qui sibi fortitudinem hanc ministravit. De quo dicitur, Job, ix, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Numer. xxiv, 8 : Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
Hic ergo tam fortis cum veniet fortior me
« Post me. »
Non dignitate, sed tempore. Matth. xx, 30 : Sic erunt primi novissimi, et novissimi primi. Sic, Matth. xi, 11 : Qui minor est in regno caelorum (secundum opinionem hominum), major est illo.
« Solvere corrigiam calceamentorum ejus. »
Notabile est quod dicit calceamentorum et corrigiam : quia secundum hoc ligatos calceos habuit. Nec ergo nudipes ivit, nec rostratos et superbos calceos habuit. Et est sensus : Minimi obsequii non sum dignus exhibere famulatum. Matth. vn, 8, simile : Non sum dignus ut intres sub tectum meum. Vel mystice, pes est deitas : et calceamentum, humanitas mortalis : et corrigia, est unio utriusque naturae : quam dissolvere, hoc est, Sacramentum intelligere et exponere non est Joannes idoneus. Unde Gregorius : « Venit ad nos calceata divinitas. » Psal. lix, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum. Vel, sicut dicitur, Deuter. xxv, 9, et Ruth, iv, 7, solvens calceamentum, accepit alii debitam uxorem et sponsam : et ideo Joannes cum sponsus Ecclesiae credi potuisset, non usurpavit sibi nomen sponsi : et ideo Christum noluit discalcare.
Sequitur :
« Cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. »
« Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. »
Tangitur Joannis indignitas nomine humilitatis: signo, et ultimæ humilitatis obsequio. Dicit de primo :
Introductio est baptismatis Christi per comparationem inefficaciae baptismatis sui.
Dicit ergo :
« Cujus non sum dignus. »
Isa. xi, 17 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo.
« Procu m bens. »
Ecce humilitatis signum. Ad calceamentum enim non procumbit nisi jacens in pulvere. Ad Philip. ii, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur, colestium, terrestrium, et infernorum.
« Ego baptizavi vos aqua, »
Quasi similitudinem quamdam in materia et actum quemdam baptismatis exhibeo. Et dicitur : « Ego » discretive : non Deus, sicut supra diximus. Et oportuit quod in aqua : quia, Joan. ut, 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. In aqua enim primo fuit anima vivens . Et etiam ideo competebat figuram baptismatis in aqua praecedere.
<--- Page Split --->
« Ille vero, »
Qui fortior me veniet : et « baptizabit vos, » interius mundando, « Spiritu sancto, » adspirando virtutes : et sanctificando, sive mundando a peccatis. Act. 1, 3 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Joan. 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat.
nem effectus baptismi : et demonstrationem forme operantis sanctitatem.
Circumstantia autem aquae significationem sunt temporis oportunitas, sancticiantis benignitas, et ejusdem consummatoris et sanctificatoris perfecta humilitas, et ipsa perfectio sanctitatis.
Temporis autem congruitas (alias, opportunitas) importatur in duobus : ex praeterito, et praesenti.
Ex praeterito cum dicit :
« Et factum est. »
« Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ, et baptizatus est a Joanne in Jordane. »
Videticet cum Joannes verbo et facto praecurrens viam sanctificatori praeparasset. Eccle. iii, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa.
Hic incipit ponere secundam Leonis proprietatem, quae est liberalitas in communicatione suorum. Communicatio autem Christi charismatum est per regenerationis sacramentum : per quod, Christi operatione, diffunduntur charismata in omnes regeneratos. Ad hoc autem quod hoc fieri possit, oportuit quod Sacramento gratia per sacramentum diffundenda infundatur. Et aquae quidem infusa est vis regenerativa per contactum carnis Christi : in qua, sicut dicitur, ad Coloss. ii, 9, habitat plenitudo divinitatis corporallter 1.
Forma autem baptismi instituta est ex ipsa personarum praesentia : Pater enim in voce, Spiritus in columba, et Filius in carne demonstrati sunt. Effectus autem baptismi ostensus est apertione coelorum. Praeterit autem Marcus exhortationes et comminationes quas fecit Joannes : quia festinat ad Leonis proprietates, sciens illa per alios Evangelistas esse descripta vel describenda, et eorum vultibus illa magis congrua.
Dividitur autem pars ista in tres partes, scilicet significationem aquae, quae est baptismi materia : et demonstracio-
Tempus autem ex praesenti significatur, cum dicitur :
« In diebus illis. »
Quando lux luci succederet in apertione veritatis. Hoc enim notat ipsa qualitas temporis. Psal. xviii, 3 : Dies diei eructat verbum. Lux Joannis testificans soli. Isa. xxx, 26 : Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, qui sunt septem sacramentorum, vel donorum illustrationes. Joan. v, 33 : Erat Joannes lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
« Venit Jesus, »
Propria largitate et benignitate inductus, ut suam in mundi elementum diffunderet sanctitatem : quo omnes a peccatis mundarentur. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors. Sapient. i, 6 : Benignus est spiritus sapientiae, hoc est, Jesu qui est Patris sapientia. Nominat autem Jesum, quia ipsius est salutem diffundere. Matth. 1, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
<--- Page Split --->
IN EVANG. MARCI, I-9, 10.
« A Nazareth. »
Hic tangitur consummatoris humilitas in duobus : in loco unde venit, et in eo ad quem venit.
Unde, Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. IV Reg. ii, 21 : Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
Locus duplex : communis, et minus communis. Dicitur enim ; « A Nazareth, ubi conceptus et educatus fuit : et designatur per locum : quia flos virtutum excellens in omni honestate, sic se humilem praebuit ut non ad se Baptistam vocaret, sed ipse de longinquo, longo labore venit. Per quod docuit quod nos indigentes Ecclesiae ministros debemus quaerere. Joan. xiii, 13 : Ezemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Hic est flos de quo dicitur, Cantic. ii, 1 : Ego flos campi. Et, Isa. xi, 1 : Flos de radice Jesse ascendet.
« Galilææ. »
Patria communis : quæ transmigratio facta interpretatur, eo quod ista sanctificatione migrandum est ab exsilio ad patriam paradisi, unde excidimus per primum peccatum. Act. ii, 7 : Omnes qui loquuntur, Galilæi sunt, qui videlicet spiritum Christi acceperunt. Isa. ix, 1 et 2 : Novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
« Et baptizatus est. »
Ecce perfectio sanctitatis et consummatio. Baptizatus enim tetigit aquam secundum quod est aqua baptismatis. Nec etiam aqua aliter habet vim regenerativam, nisi secundum quod est materia baptismatis. Et hoc notat verbum passivum baptizatus est : quod est suppletio verbi passivi. Patiens autem sic agit in id a quo patitur. Tactus enim ab aqua, infundit aquæ vim regenerationis.
« A Joanne. »
Homine, Deus : minore, major : ut nullus refutaret Ecclesiae ministrum se inferiorem. Matth. iii, 14 et 13: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? Respondens autem Jesus dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Glossa ibidem : Hoc est, perfectam humilitatem.
« In Jordane, »
Qui aliena descensio interpretatur, vel humilis descensus, sicut superius diximus. Et sunt illæ aquæ propria materia per quas aliena, hoc est, peccata innaturalia in mare amaritudinis pænitentiæ descendant : et baptizatus humilis ab elemento propter Christum sanctificationem requirens descendit, aquæ reverentiam exhibens. Genes. xxxii, 10 : In baculo meo transivi Jordanem istum, hoc est, in crucis virtute omnes transvexi. IV Reg. iii, 16 et 17 : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas : hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis. Alveus est carnalis aquæ humilitas : fossa et fossa, corda timore Dei concita, non vento inanis doctrinæ circumagitata, nec pluvia tentationum quæ domum in arenam fundatam evertunt, subruta : et erunt plena aquis quæ sunt flumina gratiarum.
« Et statim ascendens de aqua vidit 10 cœlos apertos. »
Hic tangitur virtus baptismi et effectus. Et quia duæ sunt res sacramenti istius : una contenta est, et significata : alia au-
<--- Page Split --->
tem significata, et non contenta : ideo duo hic dicuntur. Primo enim præsignat rem contentam et signatam in ascensu suo de aqua : rem autem signatam et non contentam præsignat in apertione cœlorum, in quibus notatur adeptio beatitudinis.
Dicit igitur :
« Et statim ascendens de aqua. »
Litteraliter quidem ascendit ad ripam. Et quia humiles sunt alvei aquarum, respectu illius dicitur ascendisse quando redivit ad terram : si autem præpositio, de aqua, notat causam ascensus, non in capite sed in membris, tunc notantur tria in verbo. Modus gratiae baptismalis, et effectus, et causa.
Modus in hoc quod dicit : « Statim : » nescit enim tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Non enim indiget experimento et tempore, sicut virtus intellectualis : nec in difficilibus indiget longa consuetudine, sicut in moralibus habitibus : sed statim infundit se gratia Spiritus sancti. Actuum, 11, 2 : Factus est repente de cœlo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis.
« Ascendens.» Ecce effectus ascensionis de virtute in virtutem, quem in se Christus demonstravit et in aliis effecit. Psal. lxxxiii, 8 : I bunt de virtute in virtutem. Isa. ii, 3 : Ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.
« De aqua, »
Quæ causa est sanctitatis in membris quam caput demonstravit. Ezech. xxxvi, 23 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et hoc signatur apertius, Luc. iv, 1, ubi dicitur : Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane.
« Vidit cœlos apertos, »
Beatitudinis viam homini reseratam. Et quoad hoc dicitur baptismus aperire januam. Cum enim Christi baptismus sit in aqua et Spiritu sancto : in Genesi autem, m, 24, dicatur quod Cherubim habentem et flammeum gladium collocavit Deus, ad custodiendam viam ligni vitæ : ignis flamma exstinguitur per sanctificationem aquæ, Cherubim autem removetur per Spiritum sanctum : et sic janua vitæ reseratur, et via facilis præbetur. Psal. cvr, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum. Isa. xlv, 2 : Portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. Portæ enim sunt maledictiones, et semen damnationis antiquæ in sono terribili pronuntiatæ, sicut sonus æris. Vectes ferrei sunt repagula peccati.
Quod autem dicit :
« Cœlos apertos, »
Ut dicit Hieronymus, non intelligitur factum esse reseratione elementorum, vel fractura : sed est visio occultorum (alias, cœlorum) quæ fit spiritualibus oculis. Et hoc est quando visus in lumine revelationis divinæ, jam non in cœlo speculi et ænigmatis (in quo celans est Deus), non in cœlo figurali (alias, figurarum) et in imaginaria vision (in qua Deus multis Prophetarum celatus, ostensus est), sed potius in tertio cœlo intellectualis et revelatæ veritatis ostenditur : et occulta quæ diligentibus se præparavit aperiuntur II ad Corinth. xii, 2, 4 : Raptum hujusmodi usque ad tertium cœlum..., et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. Et ideo, dicitur pluraliter : Cœlos apertos. Apocal. xi, 19 : Apertum est templum Dei in cœlo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus. Arca est rota (alias, nota) rerum divinarum quas Deus suis præparavit. Actuum, vii, 36 : Ecce videò cœlos
<--- Page Split --->
apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Ezechiel, 1, 1 : Aperti sunt cali, et vidi visiones Dei.
« Et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso. »
Ecce personarum demonstratio per institutionem formae sacramentalis. Et quia Spiritus sanctus per attributionem diffundit se et gratiam, ideo mittitur in nos sanctificandos. Pater autem non mittitur, ut dicit Augustinus. Et ideo Spiritus sanctus proximior nobis esse dicitur, ideo primo ponit Spiritus sancti manifestationem.
Et dicit tria : auctorem sanctitatis, cum dicit, Spiritum sanctum : figuram, cum dicit, tamquam columbam : missionem autem et manifestationem, cum dicit, descendentem, etc.
Dicit igitur :
« Et, »
Supple, vidit Joannes.
« Spiritum sanctum. »
Ideo baptismus Christi est in Spiritu sancto. Act. 1, 3 : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Licet enim baptismus operetur gratiam ut dispositio disponens in subjecto (alias, subjectum) sicut etiam medicina operatur sanitatem, tamen efficienter homini operatur gratiam Spiritus sanctus.
« Tamquam columbam. »
Quia (alias, quae) sine felle esse dicitur : quia fellis peccati amaritudo per baptismum purgatur. Ad Hebr. xii, 13 : Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Et ideo ei qui serpentinam
habuit malitiam a Petro dictum est, Act. viii, 23 : In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Haec est columba quae cum signo misericordiae Dei in ramo virentis oliva reversa est ad arcam, hoc est, Ecclesiam 1. Cantic. ii, 14 : Columba mea in foraminibus petra, in caverna maceria. Petra est Christus : foramina, vulnera : caverna maceria, foramen lateris factum in jam macerato, et exsangui, et exanimi corpore : his enim passionibus operatur in baptismo per columbam.
« Descendentem et manentem in ipso. »
Tria dicit : benignitatem Spiritus, mansionem, et plenitudinem.
Benignitas notatur in descensu. Non enim descendit per naturae et persona inferioritatem, sed per bonitatem inclinans se nobis. Sapient. xii, 1 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Ideo dicitur cadere, Act. x, 44 : Cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum.
Mansionem ad perseverandum, Isa. xi, 2 : Et requiescet super eum spiritus Domini : et hoc maxime competit Christo. In aliis enim inquietatur ad minus per venialia. Et licet maneat habitu in Sanctis, tamen in continuo actu, et omni modo non mansit nisi in Christo. Joan. i, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. III Reg. n, 43 : Requievit spiritus Elia super Eliseum.
« In ipso. »
In hoc notatur plenitudo Spiritus, et demonstratio persona Filii in forma bap tismi. Plenitudo enim Spiritus est in fonte unde procedit. A Filio autem pro-
<--- Page Split --->
cedit sicut a Patre. Unde in Evangelio Nazarenorum legitur in isto loco : « Descendit in eum fons omnis Spiritus. » Joan. 11, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum ; ibi enim Filius Spiritum diffundit ad membra vivificanda. Genes. 1, 2 : Spirilus Dei ferebatur super aquas.
« Et vox facta est de cœlis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. »
Demonstratio est personæ Patris, ut verum sit quod dixit, Joan. xiv, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Tangit autem hic duo : originem vocis, et testimonium.
Origo importatur in hoc quod dicit :
« Vox de cœlo facta est. »
Vox quidem est verbi vehiculum. Et significatur processus Verbi a paterno corde, Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Psal. xxviii, 3 : Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit.
« De cœlo » summae Trinitatis a Patre. Psal xviii, 7 : A summo cœlo egressio ejus. Psal. xviii, 14 : Intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam.
« Facta est, » quia corporalis fuit in qua Pater sonuit, ut a nobis esset audibilis. II Petr. i, 47 : Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria,
« Tu es Filius meus. »
Testimonium est Patris. Et dicit duo : testimonium unius cum Patre divinitatis,
et spirationis : et testimonium acceptabilis operis redemptionis.
In primo dicit : « Tu, » qui in carne videris esse humiliatus. Ad Philip. n, 7 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens.
« Es, » quod est nomen Dei ineffabile. Exod. iii, 14 : Ego sum qui sum. Et, ibidem : « Qui est, misit me ad vos. « Filius meus. » Ecce deitatis cum Patre connaturalitas. Ad Philip. ii, 6 : Cum in forma Dei esset, non rapiman arbitratus est esse se aequalem Deo. Joan. xi, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
« Dilectus. »
Spiratio communis Patri et Filio, qua spirant Spiritum sanctum. Cum enim dicit : « Dilectus, » notatur dilectio procedere a Patre in Filium : et a Filio in Patrem, et in nos. Ad Coloss. i, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ. Matth. iii, 17 : Hic est Filius meus dilectus.
« In te complacui. »
Acceptando opus meriti redemptionis. Tactus enim dolore cordis intrinsecus, pœnituit me fecisse hominem 1 : sed nunc commotio quievit : ad complacitum veni in te, acceptando bonum tuum pro homine redimendo factum et faciendum : et in baptismo sanctifico et accepto redemptos. Ad Coloss. i, 19 et 20 : In ipso complacuit omnem divinitatis plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia. Proverb. iii, 12 : Quasi pater in filio complacet sibi.
Sic ergo terminatur pars in qua Leo de tribu Juda communicativus est suorum.
<--- Page Split --->
« Et statim Spiritus expulit eum in desertum. »
« Spiritus »
Hic ostenditur proprietas Leonis, qua imperterritus est in occursu contrapugnantium. Proverb. xxx, 30 : Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Demonstrat igitur vigorem in spiritu, et vigorem in corpore, et vigorem contra nequitias spirituales : et item super creaturas inferiores, et ad creaturam superiorem. Et haec quinque per ordinem dicit in Littera. Primum est devotionis : secundum est abstinentiae corporalis : tertium, virtutis et fortitudinis : quartum, innocentiae et primae institutionis, et dignitatis : quintum, reverentiae et honoris. In his autem defecit primus homo. Primo enim, per elevationem (alias, elationem) quae surrepsit menti, spiritus amisit vigorem : et secundo, per appetitum vetiti, corporalis concupiscentiae sensit infirmitatem : tertio, per consensum succubuit tentatori : quarto, propter reatum, super ea quibus praepositus fuerat amisit dominium : et quinto, per exsilium ad quod damnatus fuit, Angelorum perdidit consortium.
De primo dicit :
« Et statim. »
Tangit autem spiritus in devotione impetum, et virtutem, et motum, et locum.
Impetum tangit cum dicit : « Et statim. » Ezechiel. 1, 12 : Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Chrysostomus, super Joannem : « Magnum, « amor est, et igne vehementius : et « non est aliquid quod ejus proprium « impetum possit sustinere. » Job, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Sanctus : qui est virtutis divinae vector, et invector. Psal. xxxii, 6 : Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Judicum, vi, 34 : Spiritus Domini induit Gedeon : et in illa fortitudine confudit et prostravit castra Madian. Et significatur quod congressuri cum diabolo, primo Spiritu Dei in devotione sunt confirmandi.
« Expulit eum. »
Luc. iv, 1, dicitur quod agebatur a Spiritu. Matth. iv, 1, quod duetus est : hic autem, quod expulsus. Agitur autem, cujus omnis actionis Spiritus est motor et principium. Ad Roman. vn, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Dicitur autem cujus omnem exitum et processum regit sapienti Spiritus. Psal. cxui, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Expellitur autem, cujus impetus devotionis hominem non sinit quiescere, nisi veniat ad Dominum. Psal. xv, 1, secundum translationem Hieronymi : « Serva me, Domine, quoniam in te speravi : et non mihi bene est sine te 1. » Psal. cxxx, 4 et 5 : Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem :... donec inveniam locum Domino? Primum fit dono virtutis : secundum, gubernatione lucis : tertium autem, impetu charitatis. Cantic. vn, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
« In desertum. »
Locus est quieti silentii, ubi tumultus mentem non evocat. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
<--- Page Split --->
« Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et Angeli ministrabant illi. »
Tangitur abstinentia per quam restituitur vigor corpori membrorum, in primis parentibus per concupiscentiam perditus.
Circa hoc autem tangit duo : locum jejunii, et longitudinem.
Locum, cum dicit :
« Et erat in deserto, »
Ne putetur accessisse ad locum praeparati cibi. Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti. Hinc primi Religiosi acceperunt quod ad desertum se transtulerunt : quia ibi nec deliciae proferuntur (alias, proponuntur), nec favor laudis, nec elatio tentare possunt. Jerem. ii, 2 : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, quando secuta es me in deserto. Infra, vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.
« Quadraginta diebus. »
. Et ne putetur noctibus comedisse, addit : « Et quadraginta noctibus. » Numerus autem iste figuralis est pœenitentiae, et effectus pœenitentiae. Pcenitentiae quidem, quia est decima anni : effectus autem pœenitentiae, quia partibus suis surgit in quinquaginta, qui est accessus ad annum quinquagesimum Jubilaei, per quem signatur remissio perfecta. Hoc jejunium praefiguratum est in Moyse 1, et in Eka 2 : perfectum autem a Christo. Moysen illuminavit ad legem intelligendam : Eliam ad Dominum evexit. Dominus autem jejunans a tentatore triumphavit. Et haec tria facit in nobis jejunium.
Sequitur :
« Et tentabatur a Satana. »
Tentatio prout hic sumitur, est propulsus ad illicitum, non quidem ab intra, sed ab extra : tentabatur autem, sed non movebatur. Nos autem quia interius tentat a motu corruptionis, sentimus, ideo etiam exteriore facta tentatione, interius moti ab illicito, tentamur. Unde, Jacob. i, 44: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. De Christi autem tentatione dicitur, ad Hebr. iv, 15 : Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Christi ergo tentatio ex parte tentatoris fuit tentantis malitia : et ex parte Christi fuit tentati exercitium, et victoria. Utrum autem per continuos quadraginta dies tenta retur, vel tantum semel, non hic describitur, sed Matth. iv, 1-11, et Luc. iv, 1-13, videtur innui, quod semel : et tunc per tria tentabatur, scilicet, superbiam, avaritiam, et gulam, sicut notatum est super Matthæum. Et quia omnia reducuntur ad hæc quæ concupiscuntur, ideo dicit Apostolus in præinducta auctoritate : Tentatum autem per omnia. I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. In his autem primus homo tentatus, nihil retinuit non corruptum : rationabilem quidem, per appetitum scientiae boni et mali : irascibilem, per hoc quod voluit esse sicut dii : et concupiscibilem, per appetitum vetiti. Quæ Christus assumens vincendo restituit. Rationabilem quidem, per Scripturas tentatorem repellens : irascibilem, regna mundi, et altitudinem gloriae contemnens : concupiscibilem etiam, in fame naturalia desideria continens, et totum hominem, non tentando Deum (alias, non ten-
<--- Page Split --->
tatori), sed Deo se humiliter subjiciens.
« Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei. »
« Eratque cum bestiis. »
Hic tangitur restitutio innocentiae, et honoris perditi in primis parentibus. Sicut enim dicitur, Genes, 1, 28, ille sic factus fuit, ut praeisset volatilibus cœeli, et bestiis terrae, et piscibus maris : per peccatum autem, quia homo honorem Deo non exhibuit, amisit dominium et honorem, quo bestiis prælatus fuit : per Christum autem reparatur. Job, v, 23 : Bestiae terrae pacifice erunt tibi. In signum hujus Daniel inter leones illæsus permansit 1. Interius etiam in baptizatis mansuescunt bestiae, quando mitigantur motus brutales, et animales. Unde animalia pacata fuerunt in arca Noe 2. Job, xxx, 29 : Frater fui draconum, et socius struthionum.
Leo dicitur esse rex bestiarum. Et hanc proprietatem ostendit hic Marcus. Hic enim ostendit qualiter leges vitæ per doctrinam posuit, et qualiter Senatus et Officiales Ecclesiae (alias, ejus) instituit, quod proprium est regis.
Tangit autem hic duo, verbum videlicet communis vocationis ad regnum, et vocationes speciales ministrorum.
Verbum autem commune communis vocationis determinatur hic a tempore inceptionis, et a loco unde procedit, et a modo propositionis, et a materia.
Ab ipsa, vocatione tempus tangitur, cum dicit :
« Postquam autem traditus est Joannes. »
« Et Angeli ministrabant illi. »
Qui enim ante viam, et reditum ad vitam prohibebant : et si aliquando apparuerunt, adorare se permittebant, sicut Genes. xviii, 2, et xix, 1 : et in multis aliis locis. Et, Josue, v, 15, ubi Josue pronus in terram adoravit Angelum : nunc per exaltationem naturae ministrant. Non enim Christus in persona ministerio indigebat, sed Christus in membris. Ad Hebr, 1, 14 : Nonne omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capient salutis ? Unde etiam adorari se postea non permiserunt. Apocal. xxii, 9 : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum :... Deum adora. Hoc signatum est, IV Reg. ii, 11, ubi totus mons plenus equorum et curruum igneorum apparuit in circuitu Elisei.
Non quod immediate post jejunium quadraginta dierum Joannes traditus sit, sed quia Marcus facta primi anni, quando Christus cum Joanne prædicavit, præteriit. Et propterea etiam præcipue Joannes scripsit suum Evangelium, ut illa facta poneret, quæ perpauca alii posuerunt Evangelistæ. Marcus autem in toto præteriit, quia hujusmodi ab alio ponenda prævidit. Et quia Christus hoc non adeo publice fecit sicut fecit postea, unde Joan. ii, 11, dicitur, Hoc fecit initium signorum Jesus coram discipulis suis, et manifestavit gloriam suam : noluit Jesus manifeste prædicare quamdiu prædicavit Joannes, ne Joanni derogare videretur, et sic livorem discipulorum Joannis contra se suscitaret : quia, Joan. iii, 23, continetur, quod facta est quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione baptismis Christi et Joannis : ita quod oportuit ipsum Joannem. livo-
<--- Page Split --->
rem pro se zelantium mitigare. Alia causa est : quia Joannis officium fuit præire et parare viam : et ideo currente officio Joannis, non debuit palam currere prædicatio Christi. Marcus igitur, cum non scribat nisi addendo diminuta circa manifesta facta Christi, non ponit aliquid eorum quæ facta sunt currente prædicajione Joannis. Hæc igitur est ratio ejus quod dicit : « Postquam autem traditus est Joannes » in manus Herodis qui decollavit eum, sicut dicitur, Matth. iv, 12, Tunc, inquam, opportuno tempore parata via, præeunte Angelo,
« Venit »
Dominator Dominus ad templum sanctum suum facere sibi Ecclesiam.
Et tangitur loci congruitas, unde sermo procederet Evangelicus, cum dicit : « In Galilæam, » eo quod ubi gentes simul et Judæi habitabant, ibi debuit fundari lapis angularis, qui fecit utrumque unum : duos parietes, gentium et Judæorum, in se concludens. Unde, Isa. ix, 1 et 2 : Novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Loco autem sic determinato tangit modum, cum dicit :
« Prædicans. »
Prædicatio est eorum quæ sunt super intellectum, sicut dicit Chrysostomus. Et est prædicare præ audientibus dicare, hoc est, sacrata et dicata ostendere ea quæ dicuntur : prædicator enim tenetur ex officio sacrata ostendere quæ dicit, quod non tenetur Doctor : quia prædicator non habet aliud argumentum suorum dictorum nisi vitam. Unde Apostolus ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quæ per me non efficit Christus. Sicut dicitur, Marc. xvi, 15 : Præ-
dicare Evangelium omni creaturæ. Act. 1, 1 : Cæpit Jesus facere et docere.
Et subjungit prædicationis materiam, cum dicit :
« Evangelium, »
Quod est bonum nuntium. Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum. II ad Corinth, iv, 2 : Non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum. Ezechiel. n, 7 : Loqueris verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant. Jacob. 1, 21 : Suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Alia enim fabula non salvant, velut recitationes bufarum, quas quæstuarii inducunt, in majori parte mentientes. Job, xui, 7 : Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ? Hoc Evangelium non habet, cum sit boni gratia et gloria nuntium : cujus etiam effectus non est mentiri.
« Regni Dei. »
Regnum autem est distributio confirmatæ et perfectæ potestatis in sacris officiis, et exercitiis, et legibus Dei, sicut dicitur, Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : sicut dicitur, Luc. i, 32, 33, quod regnabit Christus in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.
Sequitur modus vocationis, cum subdit :
« Et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pænitemini, et credite Evangelio. »
Tangit autem quatuor : quorum primum est præfinitionis impletio, ad exhibendum gratiam : secundum est exhi-
<--- Page Split --->
bitoris gratiae præsentia : tertium est suasio remotionis impedimenti gratiae ex parte nostra : quartum autem est in gratiam per fidem introitus.
De primo dicit :
« Quoniam impletum est tempus »
Quo pater promisit exhibere gratiam : et hoc est tempus ubertatis et plenum : de quo in Psalmo lxiv, 12, dicitur : Benedices coronæ anni benignitatis, etc. II ad Corinth. vi, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Ad Galat. iv, 4 : At ubiventi plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, etc.
« Et appropinquavit regnum Dei, »
Per exhibitoris et regis præsentiam. Act. xvii, 27 : Non longe enim est ab unoguoque nostrum. Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit. Luc, xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et ideo dixit latroni, Luc. xxiii, 43 : Hodie mecum eris in paradiso. Hoc regnum patres diu exspectaverunt. Habacuc, n, 3 : Adhuc visus procul : ... si moram fecerit, exspecta illum. Nobis autem prope. Ad Ephes. ii, 13 : In Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope.
« Pœnitemini. »
Hoc est a pœna doloris (alias, pœnae dolore) teneamini : et sic impedimenta regni removebitis a vobis. Luc. iii, 8 : Facite fructus dignos pœnitentiae. Matth. iii, 2 : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum. Sic enim per hoc quod pœniteamur, hoc est, puniamur pœna nos tenente continue, ad vomitum non redimus : per hoc quod pœnitentiam agimus, operibus satisfactionis per justitiam insistimus : per hoc autem quod dignos fructus pœnitentiae facimus, dulcedinem virtutum quas per exercitium pœnitentiae acquirimus, cum
delectatione degustamus : et sic impedimenta regni a nobis removemus.
« Et credite Evangelio, »
Hoc est, intrate in gratiam nuntiatam. Credere enim Evangelio est consentire, et nos ei credendo committere ex toto corde. Et his promittitur salus. Marc. xvi, 16 : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Infra, ix, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Joan. iii, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
« Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare : erant enim piscatores. »
Præmissa vocatione generaliter, tangit hic vocationem ministrorum duplicem. Vocantur enim quidam in plenitudinis potestatis successionem, sicut Petrus : et adjungitur ei coadjuvans frater Andreas. Et vocantur alii in partem sollicitudinis, sicut Joannes cum fratre Jacobo : et ista duo hic dicuntur : et ideo per istam duplicem vocationem omnis vocatio discipulorum intelligitur.
In prima vocatione tria tanguntur : dispositio vocantis, actus et usus vocatorum, et ipsa vocatio.
Dispositio autem vocantis notatur in quatuor : in natura videlicet electionis, stabilimento suæ æternitatis, effectu suæ prædestinationis, et signo suæ bonæ voluntatis.
Modus electionis notatur, cum dicitur :
« Et præteriens. »
Omnis enim eligens quosdam ex multis præterit mentis consideratione, ponderatione meritorum : quia aliter sorte, non arte eligeret. Unde, I Reg. xvi, 6 et seq., cum ponerentur ante Samuelem
<--- Page Split --->
filii Isai, præteriens dixit : Non hunc elegit Dominus : et sic de omnibus usque ad David : unde, Psal. lxxvii, 70 et 71 : Elegit Dominus David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium : de post fœlantes accepit eum : pascere Jacob, servum suum, etc. Joan. xv, 16 : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et sic docet nos eligere Prælatos.
Stabilimentum sua aeternitatis notatur, cum dicit :
« Secus mare Galilææ. »
Non in mari : quia mare tumultuosum : et Galilæa quæ interpretatur transmì- gratio facta, significabat inconstantem tumultum transeuntis hujus mundi. I ad Corinth. vn, 31 : Præterit figura hujus mundi. « Secus, » quia Christus ivit non transiens cum mundo : sed ad stabile aeternitatis vocans suos. Psal. cm, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus : illic reptilia quorum non est numerus. Daniel. vn, 2 : Quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. Joan. xxi, 4 : Mane autem facto, stetit Jesus in littore.
« Vidit. »
Effectum notat prædestinationis : quos enim ab æterno prædestinando prævidit, hos nunc videns per gratiae appositionem vocavit. Ad Roman. vn, 29, 30 : Nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... hos et vocavit. Joan. 1, 48 : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficut, vidi te. Videre enim est oculos misericordiæ in eos figere. Psal. xxxi, 8 : In via hac, qua graderis, firmabo super te oculos meos. Sic videre est vivificare per gratiae appositionem : unde, Genes. xvi, 14 : Vocavit locum videntis et vi-
ventis Abraham, quia ibi visus est a Domino. Sapient. iv, 13 : Respectus ejus in electos illius.
Signum autem sua bona voluntatis notatur in convenientia nominum, cum dicit :
« Simonem, »
Qui obediens interpretatur :
« Et Andream fratrem ejus, »
Qui interpretatur virilis. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Isa. xlix, 1 : De ventre matris meæ recordatus est nominis mei. Signum enim optimæ voluntatis est per nomen scribi in corde Filii Dei. Apocal. iii, 5 : Non delebo nomen ejus de Libro vitæ.
Hic autem in nominibus ipsis notantur tria : quis sit vocandus in plenitudinem potestatis, quia obediens mandatis divinis : quis in adjutorem quasi cardinalem, quia virilis a vi mentis strenuus : et mutuum vinculum societatis notatur in fraternitate. Proverb. xvni, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma. Eccle. iv, 10 : Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Attende quod secundum historiam tres fuerunt vocationes discipulorum : primo enim vocabantur ad notitiam gratiae, quando Andreas testimonio Joannis secutus est : et Petrus adductus per Andream : et Philippus, per istos duos : et Nathanael, per Philippum' : secundo autem vocati sunt ad promissionem officii, Luc. v, 11, ubi dicitur quod cum vocarentur, subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum : in hoc enim quod dicitur : Subductis ad terram navibus, notatur quod propositum habebant revertendi ad res quas custodia commiserant, et necdum reliquerant : hic autem et Matth.
<--- Page Split --->
IV, 20 et 22, tertio vocati sunt : et omnibus quæ habebant renuntiabant, et secuti sunt Jesum absque proposito revertendi ad sua.
stis gladium, venite, nolite stare. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, etc.
« Post me. »
« Mittentes retia in mare. »
Et tangit actum, et usum, et rationem usus. Notatur autem quod lucris intendebant : « Mittentes retia in mare, » sine quorum usu vitam agere non poterant. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit. Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane.
Neque ad dexteram neque ad sinistram declinando. I Petr. ii, 21 : Sequamini vestigia ejus. Hoc enim perfectum est : et in hoc sequuntur idoneitatem, ut sint vicarii in potestate, si sint successores et suscitatores vitae Christi.
« Faciam vos fieri piscatores hominum. »
Et subjungit laboris istius rationem :
« Erant enim piscatores, »
Hoc est, usu piscationis viventes : patres enim Veteris Testamenti pastores fuerunt ovium, sicut dicitur, Genes. xlvii, 3 : Patres autem Novi Testamenti piscatores piscium fuerunt. Jerem. xvi, 16 : Mittam eis piscatores multos, et piscabuntur eos. Luc. v, 4 : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Ecce ad quid vocantur. Homines enim submersi in concupiscentiis mundi, capiuntur et trahuntur ad littus stabilitatis sagena prædicationis. Habacuc, 1, 14 : Facies homines quasi pisces maris. Matth. xiii, 47 : Simile est regnum caelorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
« Et protinus. »
« Et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Hic tangitur obedientia velox, et simplex, et perfecta : velox, in hoc quod dicit : « Protinus : » simplex, in hoc quod dicit : « Relictis retibus : » perfecta, in hoc quod dicit : « Secuti sunt eum. »
Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. »
Hic tangitur vocatio : et subjungitur simplex obedientia discipulorum.
Vocatio autem ponitur et subjungitur ad quid vocantur : vocatio est ad veniendum, et modum dicit cum addit : « Post me. »
Dicit igitur :
De primo, Proverb. xxn, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit. Sed contra, I Petr. iv, 12 : Nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit. Respondeo quod non peregrinabantur in fervore, cum jam ante habuerint notitiam et experientiam per alias vocationes, sicut paulo ante diximus.
« Relictis retibus. »
« Venite. »
Relinquendo vestra et vestros. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te. Jerem. xi, 50 : Qui fugi-
Ut sine impedimento sequerentur. Non enim camelus transit per foramen acus, nisi deposito g ibbo. Et licet census hic relictus parvus sit, tamen affe-
<--- Page Split --->
ctus attendendus est qui major est in paupere quam in divite : eo quod pluribus indigens plura concupiscit : unde, Math. xix, 27, et Luc. xviii, 28 : Ecce nos reliquimus omnia. Matth. xxiv, 18 et 17 : Qui est in agro, non revertatur tollere aliquid de domo sua.
« Secuti sunt eum. »
Hoc est perfectum, ut dicit Hieronymus, et quod fecit eos veros discipulos Christi. Job, xxni, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. Ad Philip. in, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.
« Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
Et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. »
Tangit hic vocationem secundam quae est in partem sollicitudinis vocatorum. Et tangit quatuor, modum videlicet vocantis in vocando, actum vocatorum, et vocationem, et vocatorum obedientiam.
Modum vocantis sicut prius tangit in electione, et in eligendorum visione, et visorum nomine et genere.
Dicit ergo :
Tu Deus qui vidisti me. Et, ibidem, xliv, 21 : Ponam oculos meos super illum.
« Jacobum Zebedæi. »
Luctatorem contra vitia : Filium fugitivi qui fugit mundum 1 : talis enim eligi debet. Malach. 1, 2 : Dilexi Jacob. Zachar. ii, 6 : O, o fugite de terra Aquilonis.
« Et Joannem fratrem ejus. »
In quo est gratia charitatis et scientiae : hæc enim exiguntur in eligendis. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum : et gratia ejus in me vacua non fuit. Eccli. xx, 21 : Homo acharis quasi fabula vana : ἄχαρς, est sine gratia : tales igitur vocandi sunt Episcopi.
Determinat autem «et opus istorum, cum dicit :
« Et ipsos in navi, »
Negotiationis. « Componentes, » post piscationem, « retia sua, » tendiculas lucrorum suorum. Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum : hi sunt enim de quibus dicitur, Deuter. xxxiii, 19 : Qui inundationem maris quasi lac sugent : propter lucrum thesauros occultissimos venantes arenarum.
Subjungit autem vocationem istorum, subdens :
« Et progressus inde pusillum, »
« Et statim vocavit illos, »
Dimissis inutilibus ad officium gratiae. Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
« Vidiit, »
Oculis beneplaciti. Genes. xvi, 13 :
Sciens idoneos fore ministros. Actuum, ix, 13 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
<--- Page Split --->
« Et relicto patre suo Zebedæo, »
Viro tantæ honestatis et ætatis : et tam conjuncto per naturam, ut pater esset : tam proficuo, ut filiis collaboraret. Deuter. xxxiii, 9 : Dixerunt patri suo, et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos. Psal. xliv, 11 et 12 : ObliviSCere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum.
« In navi cum mercenariis. »
Mercenarius cujus non sunt pisces proprii, sed conductus est mercede ad trahenda retia et ad navigandum : et ostenditur hic relicto suorum bonorum. Ad Philip. iii, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra... hæc arbitratus sum ut stercora ut Christum lucrifaciam.
« Secuti sunt eum. »
Hoc est perfectionis. Matth. xix, 21 : Si vis per/ectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus :... et veni, sequere me.
21 « Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribæ. »
Hic incipit ostendere Leonis quintam proprietatem : quæ est propriæ fortitudinis demonstratio. Propter quod etiam hoc animal sæpe extendit ungues : et movet eos, et crura, et ostendit ea, et respicit diligenter, propriæ fortitudinis exhibens et admirans signa. Hæc autem demonstratio in Leone de tribu Juda,
sicut in prima istius lihri glossa continetur, exhibetur per leonem quatuordecim modis. Primo quidem, in expulsione dæmonis in synagoga : secundo, in liberatione socrus Simonis Petri : tertio, in mundatione leprosi : quarto, in curatione paralytici : quinto, in restitutione manus arida in synagoga in sabbato : sexto, in liberatione dæmoniaci a legione dæmonum : septimo, in restrictione fluxus languinis tactu mulieris : octavo, in suscitatione filia Jairi in domo : nono, in satiando quinque millia hominum de quinque panibus : decimo, in expulsione dæmonis a filia Syrophænissa : undecimo, in apertione aurium et lingua surdi et muti hominis : duodecimo, in illuminatione cæci extra vicum Bethsaida : tertio decimo, in saturando quatuor millia hominum de septem panibus : quartodecimo, in liberando hominem a surdo et muto spiritu, quem discipuli liberare non poterant : omnibus his modis demonstratur virtus Leonis istius. Sed quia in quolibet animali numquam est ita una facies quod aliam faciem non habeat, ideo dividitur pars ista in duas partes : in quarum prima virtus divina Christi super omnem naturam, ut dictum est, demonstratur. Quia autem ad hoc demonstratur ut fides prædicata accipiatur, idcirco in secunda parte quædam de facie hominis cujus est docere, quædam ad doctrinam vita et dispensationis Ecclesiæ subnectuntur : sicut patebit infra ante medium noni capituli 1.
Et si objicitur quod Matthæus qui faciem hominis gerit ista ponit. Dicendum quod hoc non est inconveniens, cum quodlibet animalium quatuor facies habuerit : sed Matthæus narrat illa, ut demonstret in homine esse virtutem divinam : unde narrat ea post sermonem qui proprie hominis fuit : iste autem ponit ista propter se : quia ostendit virtutem super omnem naturam, sicut leonis
<--- Page Split --->
virtus omnes excedit : sic igitur patet divisio istius partis.
Opera autem virtutum quæ hic inducuntur, ad specialem fortitudinem leonis indicandam ordinantur : unde prima quidem miracula conjunguntur secundum ea quæ exiguntur ad destructionem peccati originalis. Hoc enim tripliciter consideratur secundum tria quæ sunt in ipso. Est enim ibi originalis injustitia in mente, quæ dæmoni dat potestatem in homine : est etiam secundum fomitem ignis concupiscentiæ in corpore : et secundum infectionem corruptionis in propagine. Restaurator ergo naturæ curam ejus, quoad vim dæmonis in mente, præsignat in curatione dæmoniaci corrumpentis hominem : cura autem ejus secundum restrictionem et temperamentum ignis concupiscentiæ, præsignatur in curatione mulieris a febre : cura autem ipsius, secundum quod est infectio propaginis, præsignatur in leprosi curatione : sic igitur inducuntur ista tria miracula capituli istius. Exponamus igitur ista tria : postea procedemus ulterius dividendo.
exaltaberis. Psal. LXXXVI, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei : unde dixerunt Judæi : Quanta audivimus facta in Capharnaum 1 ! Unde etiam interpretatur villa pulcherrima, vel, villa consolationis.
Postea subjungit de solemni tempore, dicens :
« Et statim sabbatis, »
Quando voces Prophetarum legebantur et feriantibus Judæis plures convenerunt. Isa. LVII, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Congruum autem fuit tempus, ut in die quietis, in Deo solo quiescere doceret, per virtutis divinæ ostensionem. Isa. LXV, 23 : Erit sabatum ex sabbato : et ideo operibus ab institutione mundi perfectis, sanctificavit sabbatum.
« Ingressus Synagogam. »
In primo ergo miraculo duo sunt notanda : quorum primum est excitatio ad miraculum, et secundum est perfetio istius miraculi.
De excitantibus autem ad miraculum, dicit Evangelista virtutis manifestationem, et virtutis admirationem, postquam ostensa est.
Ad virtutis ostensionem exiguntur tria : locus solemnis, communis, et proprius : et tempus solemne : et ipsa virtutis expressio.
De loco communi solemni dicit :
Locus solemnis privatus ubi erat conventus populorum. Sicut enim Ecclesia dicitur apud nos congregatio fidelium, et ipsa aula in qua congregantur etiam dicitur Ecclesia : ita apud Judæos, et populus Judæorum dicebatur Synagoga tunc, et etiam aula in qua congregabantur. Psal. XXXIV, 18 : Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. Psal. VII, 8 : Synagoga populorum circumdabit te.
Deinde ponitur veritatis et virtutis ostensio, cum dicit :
« Et ingrediuntur Capharnaum. »
« Docebat eos. »
Quæ fuit Galilææ metropolis : et ideo solemnis civitas, in qua etiam Jesus plurima fecit miracula. Matth. xi, 23 : Tu, Capharnaum, numquid usque in cælum
Sapient. VII, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Isa. XLVIII, 17 : Ego Dominus Deus
<--- Page Split --->
tuus docens te utilia. Matth. v, 2 et seq. : Aperiens os suum docebat eos, dicens : Beati, etc.
et sermone coram Deo et omni populo : hac igitur potestate excitatio facta est ad miraculum faciendum.
« Et stupebant. »
Hæc est admiratio virtutis ostensæ : stupor enim motus est cordis per systolen in magno apparente.
« Super doctrina ejus. »
Necesse enim fuit quod Verbum increatum, vehens se in verbo creato, in aures efficacissime sonaret. Et hoc notatur in verbis Apostoli ad Hebr. iv, 12 : Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Et subjungit rationem stuporis, cum dicit :
« Et erat in Synagoga eorum homo 23 in spiritu immundo. »
In tribus autem tangitur hic miraculi perfectio : primo enim ponit daemonis coactam confessionem : secundo, virtuttem Christi, ad daemonis expulsionem : tertio, ponit miraculi perfectionem, adjungens ejusdem utilitatem.
Dicit igitur :
« Et erat in Synagoga eorum. »
Forte per se veniens, vel forte adductus fuit ad locum sanctum ut ibi liberaretur : sic, Genes. xxviii, 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam : frequentia enim virorum Sanctorum dat loco reverentiam.
« Erat enim docens eos quasi potestatem habens. »
Tripliciter : quia virtute vitæ ostendebat, signis confirmabat, et virtute increata incorporata, in voce creata sonabat. Luc. iv, 32 : In potestate erat sermo ipsius. Matth. vii, 28 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.
Et hoc est quod subjungit :
« Et non sicut Scribæ. »
« Homo in spiritu immundo. »
Virtute locutionis ostenditur quod in potestate erat præsidentis sibi, et immundi spiritus. Dicitur autem spiritus immundus ab affectu, quia immunda suadet et facit et loquitur : unde, Matth. xii, 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine. I Reg. xvi, 14 : Spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino. Et sic spiritus immundus habitat in mente perversi hominis.
Hi enim verecundia turpis vitæ repressi, et non de Dei virtute sibi conscii, quasi mortua dabant verba : unde de illis dicitur, Matth. xxiii, 3 : Dicunt, et non faciunt. Ad Roman. ii, 21 : Qui alium doces, teipsum non doces. Contra quod, Eccli. xlviii, 1, dicitur : Surrexit Elias, propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Luc. xxiv, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere
« Et exclamavit,
Dicens : Quid nobis, et tibi, Jesu 24 Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. »
Ecce confessio coacta daemonis. Et dicit tria. Primo enim confitetur nihil in Christo esse commune cum daemone :
<--- Page Split --->
et hoc est testimonium liberrimae innocentiae Christi : secundo, confitetur virtutem damnandi daemones habere Christum : tertio, confitetur Christum esse Deo acceptum. Primum, est perfectae sanctitatis testimonium : secundum, magnae potestatis praeconium : tertium, est reconciliationis Dei et hominis signum veridicum.
Dicit igitur :
« Quid nobis, »
Daemonibus, « et tibi, » supple, commune? Egressus es de radice Jesse, et educatus in flore virtutis.
« Jesu Nazarene. »
Quasi dicat : In omnibus ex conceptu viri et mulieris natis (quia ad Ephes. 11, 3, dicitur : Filii ira nascuntur) aliquid commune habuimus vel habemus. Psal. 1, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea : in te autem de virgine nato, nihil commune invenimus. II ad Corinth. vi, 13, 14 : Quae conventio Christi ad Belial ?... aut qua societas luri ad tenebras ? Sapient. vii, 30 : Sapientiam non vincit malitia. Ecce confitetur damon se nihil juris in Christo habere : et ideo cum inter mortuos omnes liber sit Christus alicui peccato non obnoxius, extendens in eum manum malignus, jus amisit proprium.
« Venisti ante tempus, perdere nos ? »
Ecce potestatis praeconium. Tempus autem perditionis daemonum triplex est. Perditus autem daemon in miseria fuit in primo casu : perditus in carceris horrore
erit in extremo judicio : perditus autem in diminuta potestate erat in Christi passione : et hoc tempus diminutae potestatis nondum daemon instare putabat : et ideo jam perdi suam potestatem ante tempus clamavit. II Petr. 11, 4 : Rudentibus inferni detractos..... in judicium reservari condemnados : unde dicitur, ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem : sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. De tempore autem dicitur, Apocal. xii, 12 : Descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
« Scio qui sis, Sanctus Dei. »
Et sic Deus homini est ex parte reconciliandus. Isa. vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, hoc est, executum. Sanctus enim in natura, sanctus in opere, sanctus in oblatione, sive hostia. Joan. xvii, 19 : Pro eis Ego sanctifico meipsum. Sed objicitur quia secundum hoc daemones sciebant Christum esse Filium Dei, contra quod dicit Apostolus, I ad Corinth. ii, 8 : Quam scilicet Dei sapientiam, nemo principum hujus saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, hoc est, crucifigi persuassisent. Responsio. Non sciverunt, sed vehementer putaverunt ex sanctitate et testimonio Joannis, et operum potestate : et hoc hic vocatur scire.
« Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. »
Hic notatur virtus in daemonem : et
1 Hæc verba ante tempus non inveniuntur in Marco nec in Luca (iv, 34) sed, ut sæpe accidit, miscet verba Evangelistarum B.Albertus, et hæc verba mutuat ex expulsione daemoniorum
in regione Gerasenorum, Matth. viii, 29 : Venisti huc ante tempus torquere nos ? Cf. enarrationem in Matthæum, viii 29. Tomo XX hujusce editionis nova.
<--- Page Split --->
dicit duo, comminationem, et imperium. Comminatio signat excedentem in Christo potestatem : comminatione autem utitur, quia efferata malitia non reprimitur, nisi timore pœenarum : unde, Jacob. ii, 19 : Dæmones credunt, et contremiscunt : verbo enim tracti (alias, tacti) credunt : et judicium ejus contremiscunt. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet, (hic enim peccator diabolus est).
sicut dicit Marcus, projicit eum in medium, sicut dicit Lucas : sed hoc quod dicitur, nihil illi nocuisse, refertur ad hoc quod nullum membrum amputavit. Innuitur etiam quod nullus liberatur a dæmone nisi discerpatur per compunctionem. Joel, ii, 13 : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.
« Et exclamans, »
« Dicens : Obmutesce. »
Duo dicit contra duo : quia enim clamavit, dicit : « Obmutesce. » Quia vexavit, dicit : « Exi de homine. » Obmutesce autem dicit, quia, Eccli. xv, 9, dicitur : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Psal. xlix, 16 : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, etc. « Exi, » non tam loco quam vexatione : intus enim præsidens vexabat eum. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Luc. iv, 41 : Exibant dæmonia a multis. Matth. xii, 28 : In spiritu Dei ejicio dæmones.
Molestia divinae præsentiae, « voce magna, » ab interioribus exeunte dæmone. Iste est rugitus de quo dicitur, I Petr. v, 8 et 9 : Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Luc. iv, 41 : Exibant dæmonia a multis clamanlia, etc.
« Exiit ab eo, »
Notatur quod intus fuit in visceribus, et spiritibus, et sanguine manens, et conturbans comprehensiones ipsius : et notatur in hoc liberatio hominis. Isa. xix, 20 : Clamabunt Ægyptii ad Dominum a facie tribulantis : et mittet eis salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos.
« Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. »
Hic ponit miraculi effectum, et perfectionem.
Effectum autem notat in tribus : vexatione exeuntis, clamore fugientis, et exitu recedentis.
De primo dicit :
« Et mirati sunt omnes, ita ut con- 27 quirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? Quænam doctrinam hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Et processit rumor ejus statim in 28 omnem regionem Galilææ. »
« Et discerpens eum. »
Alia littera habet : « Convexans, » et notatur in hoc malitia dæmonis. Sed videtur contrarium : quia, Luc. iv, 33, dicitur, quod projecit illum dæmonium in medium,... nihilque illum nocuit. Sed ad hoc dicendum quod discerpendo,
Fructus miraculi importatur hic duplex, particularis in præsentibus : et universalis, in his ad quos fama pervenit.
In præsentibus autem sunt quatuor : via videlicet de ignorantia ad fidem quae est admiratio, et inquisitio potentiae fa-
<--- Page Split --->
cti, et quaestio de doctrina, et causa trium istorum quae dicta sunt.
Primum notatur cum dicitur :
« Et mirati sunt omnes. »
Job, ix, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Isa. xxv, 1 : Exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia.
« Ita ut conquirerent inter se dicentes. » Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.
« Quidnam est hoc? » Quæstio est de potestate operis. Isa. xliii, 19, 18 : Ego facio nova... Ne memineritis priorum. Apocal. xxi, 5 : Ecce nova facio omnia.
« Quænam doctrina hæc nova? »
Quæstio est de doctrina. Act. xvii, 19 et 20, simile, ubi Athenienses dixerunt Paulo : Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? Nova enim quædam infers auribus nostris.
Et subjungunt causam tantæ admirationis et inquisitionis : « Quia in potestate » verbi solius quo dixit, et facta sunt omnia : et hoc est etiam : « Spiritibus immundis imperat, » qui sunt potentiores omni carne. Job, xli, 24 : Non est super terram potestas, quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
« Et obediunt ei : » quia, sicut dicit Gregorius : « Illi militat etiam id quod « per malitiam voluntatis obstat : sic enim « inimicos suos ponit scabellum pedum « ejus. »
« Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. »
Generalis est utilitas in his ad quos fama facti pervenit. « Rumor ejus, » famæ, « statim, » audito miraculo, « processit un omnem regionem Galilææ, » quia in civitate metropoli undique de terris adja-
centibus confluxerant qui famam facti disperserunt: hic est Christi bonus odor. II ad Corinth. ii, 14 : Odorem notitiae suæ manifestat per nos in omni loco. Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria ejus in compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.
« Et protinus egredientes de Synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. »
Tangit secundum miraculum, in quo declaratur potestas super incendium fomitis, et mollitiæ corporalis. Et dicuntur duo, perfectio videlicet miraculi particularis, et propagatio gratiae universalis (alias, utilitatis aut universalitatis) in omnes.
Perfectio autem miraculi tangitur in tribus :fin adventu Salvatoris, in indigentia salutis, et in adjutorio gratiae : et hæc plana sunt in littera, nec oportet ulterius dividi de adventu Salvatoris.
Dicit ergo :
« Et protinus. »
Aviditate etiam alios juvandi. Psal. cxlivii, 13 : Velociter currit sermo ejus. « Egredientes de Synagoga, » in qua virtus est ostensa super spiritum vexantem immundum.
« Venerunt in domum Simonis. »
Sed nonne Petrus erat de Bethsaida, sicut dicitur, Joan. i, 44? Qualiter ergo in Capharnaum habuit domum? RESPONDEO. Uxor ejus fuit in (alias, de) Capharnaum, et propter illam affinitatem domus matris uxoris suæ dicitur domus Petri. Dicit tamen Stephanus, quod domus Petri non dicitur possessive, sed ad quam declinare consuevit causa vendendi pisces. Et hac etiam familiaritate uxorem duxit
<--- Page Split --->
de domo illa. Hæc autem domus dicitur etiam « Andræ, » propter inseparabilitatem eorum in lucris, et negotiatione (alias, negotiationem) piscium : quoniam et lucra et expensas communes agebant et habebant.
dium fomitis in natura humana. Osee, vii, 4 : Quasi clibanus ipse succensus.
« Et statim dicunt ei de illa. Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus. »
« Cum Jacobo et Joanne. »
Ecce ministri magni medici : obedientia præcepti, virilis virtus, lucta tentationis, et gratia devotionis : jam exemplo docuit fieri quod præcepturus erat per Apostolum, Jacob. v, 14, 15 : Infrmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum :... et oratio fidei salvabit infirmum.
Hic ponitur curatio in quatuor : in intercessorum suffragio, in vicinante sibi remedio, quae sequitur curatio, et ad pristinum vigorem restitutio.
Dicit igitur :
« Et statim dicunt ei de illa. »
Sed, Luc. iv, 38,1 dicunt intercedendo pro ea 1. Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur.
« Decumbebat autem socrus Simonis febricitans. »
« Et accedens, »
Ecce indigentia salutis. Et tangit tria, virium destitutionem : quia « decumbebat, » magnitudine ægritudinis oppressa. Isa. xxxvii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.
Tangit secundo cum bonis affinitatem, et quam idonea sit ad curationem, cum dicit :
Vicinando ad salutem. Luc. x, 34 : Approprians alligavit vulnera ejus. Accedit enim cum per præsentiam inclinatur. Deuter. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
« Socrus Simonis, »
« Elevavit eam. »
Ut in ea attenderetur (alias, eo accenderetur) affectus discipuli. Simile, II Machab. iii, 33 : Oniæ sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vi tam donavit.
Tertio, tangit speciem infirmitatis, cum dicitur :
« Febricitans. »
Curatio est. Et est elevatio corporis signans levationem ad coelestia mentis : ut quæ prius æstu fomitis in carnis concupiscentia prostrata languerat, nunc ab æstu vitiorum temperata, coelestia petat. Thren. iii, 41 : Leve mus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. Ad Coloss. iii, 2 : Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
Luc. iv, 38 : Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverrunt illum pro ea. Et significat incen-
« Apprehensa manu ejus. »
Ecce virtutis restitutio. Significat enim
<--- Page Split --->
manus quam apprehendit, opus quod gratia Dei ad perfectum perducit. Isa. xlv, 1 : Cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
« Et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. »
Tangitur demonstratio sanitatis in purgatione febris, et devotione gratiarum actionis. In qua notatur indicium restitutae virtutis.
Dicit igitur :
nem contemplationis declinatio : tertium autem, cum nos proximorum necessitas requirit, ad intendendum instructioni proximorum, revocatio. Et haec patent in littera.
In primo horum rursus tria continentur, scilicet, salutis et eruditionis indigentia, et aviditas : Domini exhibentis salutem gratuita benignitas : et in declinanda laudis gloria, in magnis quae fecit, humilitas.
Dicit igitur circa aviditatem eruditionis et salutis, determinans temporis opportunitatem, et salutis exspectatae aviditatem, et desiderantium instantiam, et multitudinem.
« Et continuo dimisit eam febris. »
Tempus enim opportunum innuit cum dicit :
Non enim est mora : quia velle suum, fecisse est. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quacumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, etc. Esther, xiii, 9 : Si decreveris sacvare nos, continuo liberabimur.
« Et ministrabat eis » vires quas accepit : gratias agens, in obsequium sui salvatoris exercens. Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam. Luc. x, 40, simile : Martha satagebat circa frequens ministerium.
32
« Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes :
Et erat omnis civitas congregata ad januam.
Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus : et demonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. »
Hic tangitur in omnes propagatio salutis. Et docemur hic tria : quorum primum est, in operibus beneficientia ad proximorum utilitatem communicatio : secundam autem est, aliquando extra tumultum propter quietem ad solitudi-
« Vespere autem facto. »
Mirabilis populi devotio quos nec instans nox retrahit ab aviditate salutis: « Cum sol occidisset, » et tenebrae essent : quando horrent homines ambulare. Congruit autem mysterio, quia vespera finis est mundi : occubitus solis, mors Christi quae salutem in omnes profundit. Psal. cxxxviii, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur :... et nox illuminatio mea in deliciis meis. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Isa. lx, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo, etc.
« Afferebant ad eum, »
Aviditate salutis, « omnes » qui habebant infirmos, ut dicitur, Marc. ix, 32. « Omnes male habentes, » in corpore, « et demonia habentes, » et ideo languentes in mente. Matth. ix, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
« Et erat omnis civitas congregata. »
Nchemie seu II Esdre, viii, 1 : Con-
<--- Page Split --->
gregatus est omnis populus quasi vir unus : et steterunt ante Nehemiam.
« Ad januam, » hoc est, fidei introitum. Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur.
sus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Hic docet nos a tumultu aliquando segregatos, contemplationis petere secretum.
« Et curavit multos, »
Gratuita benignitate. « Multos » autem curavit efficienter, qui omnes curare potuit sufficienter, si se ad curam praeparassent. Jacob. 1, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnifcentiam principalem.
« Qui vexabantur variis languoribus, » in corpore.
« Et demonia multa ejiciebat, »
De eis qui vexabantur in mente, ut ostenderet se habere potestatem super spiritum et carnem, contra Manichæum : et curam salutis utrique impendere : unde, Marc. xvi, 17, 18, hæc duo etiam committit discipulis in potestate : In nomine meo dæmonia ejicient : et post pauca : Super ægros manus imponent, et bene habebunt.
« Et non sinebat ea loqui. » Declinatio inanis laudis per humilitatem. Et notatur quod laudem a malis nobis factam obmutescere faciamus, quamvis de veris et scitis sit aliquando : quia ad jactantiam profertur. Et hoc est quod dicit : « Quoniam sciebant eum, » præsumptione operum, non veritate perfecta, sicut supra diximus. Psal. cxl, 5 : Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Osee, xii, 1 : Ephraim pascit ventum et sequitur æstum. Non enim vadit emere oleum cum virginibus fatuis, sed potius accendit cum prudentibus lampades, ut videat viam salutis.
Et circa hoc dicit quinque : mentis desiderium, in hoc quod dicit : « Diluculo valde. » Isa. xxvi, 9 : Spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Proverb. viii, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me.
Secundo, dicit mentis in Deum erectionem (alias, directionem) cum addit : « Surgens. » Psal. xxiv, 1 : Ad te, Domine, levavi animam meam. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.
Tertio, subjungit a tumultu sequestrationem, cum dicit : « Egressus, » a suis, a se, et a turbis. Genes. xxii, 5 : Exspectae hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Quarto, addit desiderium in Deum perfectum, cum dicit :
« Abiit in desertum. »
Ezechiel. 1, 14, 13 : Ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.... Et erat in medio splendor ignis, per ignitum cordis desiderium.
Quinto, subjungit locum et opus, cum dicit : « In desertum locum, » mundi occupationibus remotum, inquietudini sensuum non vicinum, ab instantia suorum sequestratum, hoc est desertum, ad cujus interiora minavit greges Moyses, cum videret Dei visionem magnam 4.
« Ibique orabat. »
Ecce opus. « Oratio autem, ut dicit Au- « gustinus est pius affectus mentis in « Deum directus. » Joan. iv, 23 : Veri
<--- Page Split --->
adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum.
36 « Et prosecutus est eum Simon et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te.
38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem : ad hoc enim veni. »
Ecce iterata revocatio (alias, vocatio) ad beneficentiae opera. Et tanguntur tria : invitatio discipulorum, consensus Domini ad praedicandum et benefaciendum, et suae benevolentiae debitum.
De primo dicit primo invitantes, quia « prosecutus est eum Simon, » qui vertex futurus erat Apostolorum, « et qui cum illo erant, » qui attingere meruerunt ad suae contemplationis secretum. Joan. xvii, 24: Volo, Pater, ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.
« Et cum invenissent eum, »
Ausu familiaritatis. « Dixerunt ei, » invitantes eum ad beneficentiae opera : sicut et Moyses de deserto missus est ad persequentes 1. Et Joannes de deserto, facta super eum manu Domini, missus est ad ignorantes 2. Et Elias ad incredulos et errantes de deserto missus est 3.
« Et cum invenissent eum, dixerunt ei, » eum invitantes : « Quia omnes quaerunt te. » Cantic. iii, 2 : Quaeram quem diligit anima mea. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est. Psal. civ, 4 : Quærite faciem ejus semper.
« Et ait illis, »
Obediens ad benefaciendum : « Eamus » seminatum verbum bonum, scilicet Evangelium, « in proximos vicos et civitates, » ordinata charitate, quae prius curat de proximis quam de longinquis : in vicis autem habitant rusticani pauperes. Sic igitur notantur in verbo quatuor : profectus verbi et operis, ordo charitatis, cura salutis generalis sine personarum acceptione, et doctrina pietatis.
De profectu verbi et operis, Joan. xv, 16 : Elegi vos et posui vos ut eatis, et fructum afferatis. Matth. x, 16 : Ile : ecce ego mitto vos. De ordine charitatis, Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. De vicis et civitatibus, in quibus et parvi, in vicis : et magni, in civitatibus habitant. Cantic. iii, 2 : Circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Jacob. ii, 1 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. Ad Roman. ii, 22 et 23 : Non enim est distinctio : omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
« Ut et ibi praedicem. »
Ecce doctrina pietatis : quia non inan praedicatione, sicut saepe diximus. Proverb. i, 20 : Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
« Ad hoc enim veni. »
Recognoscit se hujus beneficentiae debitorem ex fine adventus sui. Joan. xvii, 37 : Ego in hoc natus sum, et ad
<--- Page Split --->
hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.
« Et dæmonia ejiciens. »
Confirmans verbum per magnalia operum. Ad Hebr. ii, 4: Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Præcipue autem miras facit curas, ut homines a dæmonibus liberaret, ut vires dæmonum evacuaret. Matth. xii, 28 : Si ego in spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
« Et erat prædicans in synagogis eorum et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et gênu flexo, dixit ei : Si vis, potes me mundare. »
His igitur excitatus,
Hic incipit cura originalis ab infectione naturae procedentis in membra : quae infectio per leprosum designatur. Tanguntur autem duo : scilicet, leprosum ad inveniendum excitans, et leprosi curatio.
Excitans autem fuit fama mirabilium quae in omnes operabatur Dominus : e hoc est quod dicit de doctrina publica et generali : et confirmatione doctrinae per magnalia operum.
Doctrinam enim tangit cum dicit :
« Et erat prædicans. »
Et notat instantiam per hoc quod conjungit simul præsens et præteritum imperfectum. Hoc enim, ex præterito, dicit temporis differentiam quæ præcessit : ex præsenti, instantem : et ex imperfecto, futurum, continuatum autem præsentem actum. Erat enim fons sapientiae numquam exsiccandus, Eccli. i, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare.
Solemnitatem autem notat, cum dicit :
« In synagogis eorum. »
Et generalitatem, cum dicit : « Et in omni Galilæa. » Marc. xvi, 15 : Ile in mundum universum. Joan. xviii, 20 : Ego palam locutus sum mundo :... et in occulto locutus sum nihil.
« Venit ad eum leprosus. »
Dicit autem Matth. vn, 1 et 2, quod descendente Jesu de monte in quo sermonem fecerat, venit leprosus. Et ideo intelligitur quod in prædicatione de qua mentionem fecimus, totum istum sermonem fecit, quem Marcus transit brevitatis causa : quia Matthæus scripserat eum.
De curatione autem leprosi hujus notantur tria : devotio leprosi in merito curationis : pietas Domini in promptitudine miserationis : et doctrina in causa ædificationis.
Devotio leprosi in quinque cognoscitur : in salutis inquisitione, in indigentiae magnitudine, in petitionis devotione, in adorationis humilitate, et in fidei suæ professione.
De primo dicit: « Venit ad eum, » curam habens suæ salutis : non jussus venit, laborem viae non abhorrens : nec venire dicitur usque ad Christum, qui non tangit eum imitationis affectu. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.
« Leprosus. » Luc. v, 12, dicitur : Vir plenus lepra. Et sic tangitur magnitudo indigentiae. Job, ii, 7 : Percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus. Isa. i, 6 : A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas.
<--- Page Split --->
« Deprecans eum. »
Deprecatio est petitio in amovendis malis : et notatur in hoc petitionis devotio. Jacob. v, 16: Multum valet deprecatio justi assidua. Psal. lxiii, 2 : Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor.
Causam salutis tangit in quinque : in nomine Salvatoris, in compassione cordis, in protensione virtutis, in operatione potestatis, et in verbo plena curationis.
Nomen Salvatoris est
« Jesus. »
« Et genu flexo, dixit ei. »
Humilitas tangitur adorantis. Eccli. xxxv, 21: Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Ad Ephes. ui, 14, 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur. Ad Philip. n, 10: In nomine Jesu omne genu flectatur, etc.
« Si vis, poles. »
Professio est fidei omnipotentiae : quae in voluntate habet posse. Et hoc est quod dicit : « Si vis, potes. » Sapient. xii, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse. Psal. cxiii, 3 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit.
« Potes me mundare. »
Quia ita præcessit in Eliseo qui erat servus, qui dixit, IV Reg. v, 10: Recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Et de lepra spirituali quae est infectio originalis dixit, Ezechiel. xxxvi, 25 : Mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Sciens ergo hunc esse Salvatorem, professus est in voluntate sua esse posse, ad consequendam salutem.
Fortis juxta nomen suum in salutem gentis.
« Miserus ejus, » compassione cordis. Jerem, xxxi, 20: Miserans miserebor ejus. »
« Extendit manum suam, »
In protensione usque ad nos suaè virtutis. Psal. cxliii, 7 : Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis.
« Et tangens eum, » operatione potestatis. Sed contra : Levit. xiii, 1 et seq., præcipit non debere tangere leprosos : dixit autem Matth. v, 17 : Non veni legem solvere, sed adimplere. Responsio. Est tactus ad inquinationem, et ille prohibetur : tactus autem ad emundationem non prohibetur : quia illud esset contra (alias, tactus ille est ad) misericordiam. De priori tactu, Eccli. xiii, 1 : Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. De secundo, IV Reg. v, 11 : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini sui, et tangeret manu sua locum lepra, et curaret me.
« Ait illi : Volo. »
« Jesus autem misertus ejus extendit manum suam, et tangens eum, ait illi : Volo, mundare. »
Tangit Domini ad curam promptitudinem. Et tangit duo, causam videlicet, et effectum salutis.
Verbum est curationis.
Et sequitur : « Mundare. » Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos.
<--- Page Split --->
« Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. »
De secundo dicit :
« Statimque ejecit illum, »
Ecce effectus : Ipse dixit, et facta sunt1.
Tangit autem tria, velocitatem, purgationem, et mundationem.
Dicit enim : « Statim. » In hoc enim supra naturam est verbum Dei operans quod illud quod paulatim facit natura, statim operatur. Psal. cxlivii, 15: Velociter currit sermo ejus.
Purgationem tangit, cum dicit :
Nolens apud se habere materiam laudis : et non avertens detractionem et murmurationem Judæ proditoris. Psal. ci, 9: Qui laudabant-me, adversum me jurabant. II ad Corinth. iii, 1: Numquid egemus commendatiüis epistolis ? Epistola est commendatitia quædam, quando quis secum circumfert materiam suæ laudis et ostentationis.
Et dicit ei :
« Discessit ab eo lepra. »
« Vide nemini dixeris. »
Psal. cii, 4: Qui redimit de interitu vitam tuam.
Munditiam tangit, cum dicit : « Et mundatus est. » Psal. i, 12: Cor mundum crea in me, Deus. Primum est in opere divinæ virtutis : secundum, in expulsione iniquitatis : tertium, in adventu formantis.
Perfecta enim humilitas est quando nec absens laudari desiderat. Psal. lii, 6: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. i, 10: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
« Sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moyses, in testimonium iis. »
« Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
Et dicit ei : Vide nemini dixeris. »
Hic tangitur nostra instructio, tam in Salvatore, quam in salvato.
In Salvatore quidem in quatuor : in comminatione seriosæ humilitatis, in abjectione materiae humanæ laudis, in prohibitione prædicandi honoris, et in doctrina præcavendæ infirmitatis.
De primo dicit :
« Et comminatus est ei. »
Hoc est contra quosdam qui audientes de se magna loqui, viriliter recusant : et tamen aurem præbent : unde, Supra, y. 23 : Obmutesce. Et, ibidem, y. 43: Comminatus est ei.
Doctrina est præcavendæ infirmitatis. Et præcipit quatuor : quod sacerdotes quærantur, quod morbus ostendatur, quod munus offeratur, quod munditia per sacerdotes testificetur : et hæc sunt necessaria pænitenti.
Dicit igitur : « Sed vade : » pigerēnim exspectat donec eum sacerdos quærat. Sed tu, præveni sacerdotem, provide, discurre, festina, suscita amicum tuum 2.
« Ostende te, » per confessionem, « principi sacerdotum, » in se vel in vicariis eorum. Isa. xliii, 25 et 26 : Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me :... narra si quid habes ut justificeris. Josue, vii, 19 : Confitere,
1 Psal. xxxii, 9. 2 Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita
<--- Page Split --->
scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris.
« Et offer »
Votum et constitutum « pro emundatione tua » testificanda et ostendenda, « quae præcepti Moyses 2. » Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor, etc. Mich. vi, 6 : Quid dignum offeram Domino? Ad Roman. xii, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
« In testimonium illis, » scilicet leprosis mundatis. Vel, « In testimonium offer illis, » ut videntes per miraculum testificatam virtutem deitatis, si credant, sit eis testimonium virtutis et salutis : si non credant, sit eis testimonium condemnationis. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Job, x, 17 : Instauras testes tuos contra me. Joan. v, 36 : Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me.
« Cæpit prædicare » ostensam in se omnibus virtutem divinam. Hæc enim prædicatur, Tob. xii, 20 : Vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
« Et diffamare, » per nuntios in locis ad quæ ipse venire non potuit. Psal. LXVII, 32 : Venient legati ex Ægypto : Æthiopia præveniet manus ejus Deo.
Sed numquid inobediens fuit ? Dicendum quod est duplex et triplex præceptum : scilicet cautelæ, probationis, et obedientiæ. In præcepto cautelæ non interdicitur actus, qui optimus est, sed gloria quæ immiscet se bonis et honestis : et tale præceptum fuit hic (alias, hoc), et hoc intellexit iste præcipue ex doctrina Angeli Tobiæ 2. In præcepto probationis non vult Deus actum, sed ostensionem virtutis quæ latet in eo cui datur præceptum : et est utilis sibi et aliis ostensio virtutis ejus : sicut, Genes. xxii, 12 : Nunc cognovi quod times Deum. In præcepto autem obedientiæ vult Deus actum 3.
45
« At ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem. »
Doctrina hic accipitur ex parte ejus qui curatus est. Et tanguntur duo, præconium videlicet curati, et fructus præconii.
In præconio tanguntur tria, scilicet apud diversos miraculi ostensio, divina virtus testificata, et per alios in locis ad quæ venire non potuit virtus nuntiata.
De primo dicit :
« At ille egressus. »
Non enim in clanculo et subsilenter, sed ubique discurrens nuntiavit. Isa. xii, 5 : Annuntiate hoc in universa terra.
« Ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset : et conveniebant ad eum undique. »
Tangit fructus præconii. Et tanguntur tria : scilicet excitatio devotionis, multitudo populi venientis, et diversitas.
De primo dicit :
« Ita ut jam non posset, »
Propter devotionem quærentis eum populi, « manifeste introire in civitatem : » omnibus eum trahentibus ubi erat manifestus. Luc. xxiv, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine.
1 Cf. Levit. xiii, per totum. 2 Cf. Tob. xii, 20.
<--- Page Split --->
« Sed foris in desertis locis esset, » quia nulla platea vel aula capere multitudines posset. Isa. 11, 2 : Fluent ad eum omnes gentes.
« Et conveniebant ad eum undique, »
de diversis locis. Isa. ix, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.