CAPUT XXIII.
Accusatus coram Pilato mittitur ad Herodem, qui illum spretum illusit : Pilatus conatur ipsum dimittere, proposito Barabba homicida, et promissa castigatione : Judæis tamen instantibus morti adjudicatur ; ductusque ad supplicium, vetat mulieres super se flere : cum latronibus . crucifixus, Patrem orat pro crucifixgentibus : irridentur a principibus et a militibus acetum offerentibus : posita superscriptione blasphematur ab uno latronum, alteri vero promittit sui in paradiso consortium : post tenebras aliaque signa clamans exspirat : quem centurio justum prædicat, et Joseph corpus ejus sepelit.
Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
Coeperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari 1, et dicentem se Christum regem esse.
Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait : Tu dicis 2.
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.
At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum, docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolvmis erat illis diebus.
Herodes autem, viso Jesu, gavi-
sus est valde : erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Stabant autem principes sacerdotum et scribæ, constanter accusantes eum.
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum : et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam invenio in homine isto, ex his in quibus eum accusatis 3.
<--- Page Split --->
- Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16. Emendatum ergo illum dimittam. 17. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum. 18. Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam, 19. Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. 20. Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21. At illi suclamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. 22. Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in . eo : corripiam ergo illum, et dimittam. 23. At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum. 24. Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26. Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum 2. 27. Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum. 28. Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiae Jerusalem, nolite
flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros : 29. Quoniam ecce venient dies,in quibus dicent : Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera qua non lactaverunt. 30. Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos; et collibus : Operite nos 3. 31. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? 32. Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 33. Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum 4: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34. Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. 35. Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit : se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36. Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37. Et dicentes : Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. 38. Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judaeorum. 39. Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos. 40. Respondens autem alter, increpabat eum, dicens : Neque tu
<--- Page Split --->
times Deum, quod in eadem damnatione es?
Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque in horam nonam.
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
Et clamans voce magna Jesus, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum 1. Et hæc dicens, exspiravit.
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
Et ecce vir nomine Joseph 2, qui erat decurio, vir bonus et justus,
Hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathæa, civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu :
Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
IN CAPUT XXIII LUCE
ENARRATIO.
« Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. »
Hic serundum quod in antehabita divisiune 1 abiiumest, agitur de judicio quo jud cautus est Dominus.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenduntur injuste contra Dominum proposita : in secunda parte profertur injusta sententia, ubi Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum, et tradidit eum potestate publica crucifigendum.
In prima autem harum tria continentur : accusatio in praetorio Pilati, et delusio coram solio Herodis, et instantia accusationis et postulationis eorum apud Pilati judicium.
In prima harum tria continentur, scilicet, accusantium auditus, et interrogatio accusati Domini, et causa quare ad Herodem oportuit causam mitti.
<--- Page Split --->
In primo horum tria dicuntur : omnium scilicet ad accusandum concors malitia, ad Pilatum productio, et accusatio coram Pilato proposita.
Dicit igitur :
1 « Et surgens. »
Impetum concitati spiritus non valens ferre, sed inquietudine indignationis exagitata, multitudo surrexit, ut armarentur contra eum. Psal. xxvi, 12 : Insurrexerunt in me testes iniqui : et mentita est iniquitas sibi. Psal. lviii, 2 : Ab insurgentibus in me libera me, Domine. Thren. iii, 62 et 63 : Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide : ego sum psalmus eorum.
« in publica confusione Christi gloriam « ejus volebant diminuere. Et sic, quod « coram discipulis et credentibus sordes- « ceret, et ad nihilum fides eorum qua in « Christum credebant redigeretur. » Verumtamen dici potest, quod publice captum occulte occidere non audebant, nec per se occidere poterant : quia potestas reipublicae ad Romanos translata erat. Stephanum autem occiderunt, collata a Romanis pontificibus potestate.
« Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. »
Hic tangitur accusationum propositio.
Et ponunt tres accusationes, quas maxime judicem movere credebant.
Isa. xvii, 12 : Væ multitudini populorum, ut multitudo maris sonantis. Job, xxx, 18 : In multitudine eorum consumitur vestimentum meum : quia honestam ejus conversationem lacerare præsumebant. Psal. liii, 3 : Alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam.
« Duxerunt, » de domo Caiphæ in qua tota nocte Dominum afflixerant, « ad Pilatum, » ut auctoritate Pilati mala eorum voluntas fieret, et ipsi quasi immunes reputarentur. Eccli. vii, 7 : Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum.
Hic autem quærit Chrysostomus : Quare non suffocaverunt eum occulte, vel eduxerunt ut lapidarent eum sicut Stephanum '? cum, Levit. xxiv, 14, dicatur : Educ blasphemum extra castra : et lapidet eum populus universus. Solvit autem Chrysostomus ad hoc dicens, quod
Prima est quam dicunt : « Hunc inveminus, » perfecta veritatis examinatione, « subvertentem gentem nostram : » et ita non sinere populum nostrum in pace vivere : sed leges novas docentem, quibus populus rebellare incipiat. Hoc enim intendunt persuadere nomine subversionis : quia aliter accusatio coram judice non valeret. Et hæc est accusatio Aman iniqui, Esther, iii, 8 : Novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Hanc igitur et talem intelligunt populi ab obedientia subversionem. Mentiebantur autem, quia non fecit nisi regni diaboli subversionem. Aggæi, ii, 23 : Subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium, et subvertam quadrigam et ascensorem ejus. Isa. x, 34 : Subvertentur condensa saltus ferro.
<--- Page Split --->
« Et prohibentem tributa dari Cæsari. »
Secunda est accusatio, in qua plane mentiuntur. Luc. xx, 25 : Reddite quae sunt Cæsaris Cæsari, et quae sunt Dei Deo. Ad Roman. xiii, 7, etiam postquam in cœlo triumphavit, dixit per suum Apostolum : Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
« Et dicentem se Christum, »
Hoc est, unctum
« Regem esse. »
Et est tertia accusatio. Cui, sicut dicitur, Joan. xix, 12, addiderunt : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. Christus autem, sicut dicitur, Joan. xviii, 36, dixit : Regnum meum non est de hoc mundo.
Unde in tribus istis accusationibus talem habebant considerationem, quod ex prima quies regni turbaretur, ex secunda Cæsar utilitate regni privaretur, et ex tertia Cæsar in tota postestate regni destitueretur. Et sic malthose concinnaverant mendacia, ex quibus animus judicis contra Christum provocaretur. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
« Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
At illi invalescebant, dicentes : « Commovet populum, docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. »
Accusationibus propositis, Pilatus continuando in judicio de dictis audit respondentem Dominum. Et juste quidem hoc fecit. Joan. vii, 31 : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ?
Facit autem tria in parte ista. Audit enim Christum ad objecta respondentem, auditum judicat absolvendum, audit clamorem invalescentem accusantium.
De primo dicit : « Pilatus autem, » præses et gentilis judex, « interrogavit eum, » scilicet Christum, « dicens. » Sciens in impetu eorum quod ex odio movebantur, et non ex justitia. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.
« Tu es, »
Hoc est : « Tu » ne « es rex Judæorum ? » Ac si dicat : Confitere de teipso veritatem. Et non facit mentionem Pilatus de duabus prioribus accusationibus, quia dependebant ab ista. Si enim rex esset, pro certo commoveret ad se populum, et sibi vindicaret tributum. De regè autem quærebat, quia jam vulgatum erat, quod et regem Magi adoraverant, et quod Herodes hac de causa pueros occiderat. Timebat enim aliquem de semine David regnum terrenum occupaturum. Sed quia, sicut Joannes refert 1, regnum Christi audivit non esse de hoc mundo, et nullas impensas vidit apud pauperem esse Christum, nec arma, nec acies digestas videbat, ideo convertit se ad liberandum. Tamen vere rex erat.
Et hoc est :
« At ille respondens ait, »
<--- Page Split --->
Christus scilicet Pilato : « Tu dicis. » Quasi diceret : Tu in corde sentis me regem spiritualem esse, qui me et alios in virtutibus rego. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et, ibidem, y. 3 : Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Unde, Matth. xxvii, 18 : Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
« Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, »
Quorum auctoritate hæc fiebant, « et turbas, » per quas principes sacerdotum hoc faciebant :
« Nihil invenio causæ in hoc homine. »
« Docens per universam Judæam. »
Ubique enim docuit Dominus : quia, Matth. x, 5 et 6, discipulos ad civitates Judææ misit, dicens : In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel.
« Incipiens a Galilæa, » in qua incepit prædicare, « usque huc, » scilicet Jerusalem quæ est caput regni. Isa. ix, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Galilæa enim principium prædicationis esse debuit secundum prophetiam, sicut sæpe in antehabitis est ostensum : et in Jerusalem finiri debuit, sicut ipse dixit, Luc. xiii, 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Nec erat hoc mirum : quia, Joan. xiv, 30, dixit : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
« Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. »
Scilicet principes sacerdotum, et turbæ, « invalescebant, dicentes. » Hujus causam assignat Chrysostomus, quia Pilatus mollis erat, sicut homo diligens principatum. Pertinaces autem et obstinati erant sacerdotes : et ideo invalescebant. Habacuc, 1, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
« Commovet populum. »
Semper ingeminant de populi commotione, ut inflectant judicem : cum Christus non ad seditiones, sed ad peccati compunctionem populum commoverit. Psal. lix, 4 : Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritiones ejus, quia commota est. Eccli. xliii, 17 : In conspectu ejus commovebuntur montes.
Hic tangit qua de causa misit causam judicii Pilatus ad Herodem.
Tangit autem tria, scilicet, quod audivit quod Galilæus esset, quod de hoc inquisitionem fecit, quod comperta veritate Dominum ad Herodem misit.
Dicit igitur : « Pilatus autem audiens Galilæam, » scilicet quod de Galilæa processisset. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?
« Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset. »
Non quidem quia in Galilæa natus esset, sed quia ibi conceptus erat et nu-
<--- Page Split --->
tritus, et ab illa provincia prædicare est exorsus.
Ut ergo veritatem hujus facti comperit, « remisit eum ad Herodem. » Quia, sicut, Luc. xni, 1, dictum est, jam alia vice inimicitias cum Herode contraxerat: quia homines suæ jurisdictionis sine jussu Herodis punierat : et ideo sibi cavere de cætero cupiebat.
« Qui et ipse, » Herodes, « Jerosolvmis erat, » causa reconciliationis cum Pilato factæ illuc veniens, « illis diebus » festi paschalis, ad quod forte etiam Herodes advenerat, volens placere Judæis, quibus multum placere cupiebat ut posset regnare super eos.
Quærit autem Chrysostomus : Quare Pilatus non quæsivit de hoc veritatem a Domino ? Et respondet, quod libenter occasionem accepit causam referendi ad alium, volens liberare seipsum : quia vidit quod invidia contra ipsum movebantur.
scilicet Herodis de præsentato sibi Domino, interrogationes factas ab Herode, constantiam accusantium sacerdotum, contemptum quem ab Herode sustinuit, et qualiter in morte Domini reconciliati sunt Pilatus et Herodes.
Dicitur igitur : « Herodes autem, » qui Joannem interfecit, et cujus pater pueros occidit, et cui hæreditaria malitia fuit. Sapient. xii, 11 : Semen enim erat maledictum ab initio. Cur ? Quoniam naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
« Viso Jesu, » præsentato sibi, quem ante ad interficiendum quæsiverat. Luc. xni, 31 : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
« Gavius est valde. » Proverb. n, 14: Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
Quæ autem fuerit tanti gaudii materia, subjungit :
« Erat enim cupiens multo tempore videre Jesum.
« Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde : erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Stabant autem principes sacerdottum et Scribæ, constanter accusantes eum.
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem. »
Hic incipit judicium quod subiit Dominus ante Herodem.
Continet autem quinque : gaudium
Non quidem ex devotione : sed quia dolosus erat, simulabat se signa quaerere sicut Judæi, ad fidei Judæorum confortationem : sed tamen intra desiderabat exstingere omne semen David, ut ipse solus regnaret. Matth. n, 16 : Miltens, occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem,... secundum tempus quod exquisierat a Magis. Hoc enim fecit pater istius, cujus malitia ipse hæres fuit. Sapient. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes suos.
« Eo quod audierat multa de eo, » per famam turbarum et discipulorum Joannis. Luc. ix, 9, Herodes audivit famam de Jesu, et dicebat : Joannem ego decollavi. Quis est autem iste de quo ego talia audio ?
« Et sperabat, » curiositate tractus, « signum aliquod videre ab eo fieri. » Joan. iv, 48 : Nisi signa et prodigia vi-
<--- Page Split --->
deritis, non creditis. Neque petebat signum ut crederet, sed ut suam pasceret curiositatem, et ideo signum non accepit. Luc. xi, 29: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetae. Tamen hoc maxime petebat ab eo videre. Joan. vi, 30: Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi?
« Interrogabat autem eum, »
Herodes Jesum, « multis sermonibus : » volens eum ad signum faciendum provocare. Proverb. vii, 21 : Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. Proverb. xxvii, 21 : Cor iniqui quaerit mala. Eecli. xin, 14 : Non credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
« At ipse nihil illi respondebat. »
Non tamen obmutuit. Et ideo dicit Matthæus, xxvii, 14: Non respondit ei ad ullum verbum : ita ut miraretur præses vehementer. Sed hoc fecit ut prophetiam Isaie, lii, 7, impleret, quæ dicit: Quasi agnus coram tondente se obmutescef, et non aperiet os suum.Psal. xxxvii, 10: Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti. Isa. lvii, 13 et 14: Si non fuerit voluntas tua ut loquaris sermonem,... sustollam te super altitudines, terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui. Exod. xiv, 14: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ut ergo prophetiam impleret, ut patientie formam daret, ut indignos illos sua responsione ostenderet, ut passionem non prolongaret: ideo nihil respondit.
« Stabant autem principes sacerdottum et Scribæ, »
Suae malitiae non immemores, « constanter,» hoc est, pertinaciter, « accusantes eum, » inflammati ab illo, de quo dicitur, Apocal. xii, 10: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Sic enim Cain stabat contra Abel1 : sic filii Jacob contra Joseph 2 : sic Babylonii contra Danielem3. Haec est invidia, quae semper malos incitat contra bonos. Hic est vermis, qui percussit hedera virorem, ne caput Jona obumbraret4.
« Sprevit autem illum Herodes, »
Hoc est,contemptui habuit. Ad Hebr. vi, 6: Crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Causa autem fuit, quia nihil diceret ei qui potuit eum liberare: et signa pro eo non faceret, more eorum qui ludos tragicdicos coram nobilibus faciunt, quorum Dominus particeps esse noluit.
« Cum exercitu suo, » qui stultum Dominum reputavit: quia se per signa et verba non liberavit ab Herode. I Reg. xxi, 14 et 15 : Vidistis hominem insanum: quare adduxisis eum ad me ? An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum ut fureret me præsente ? Hiccine ingredietur domum meam ?
« Et illusit indutum veste alba. »
Alba vestis ab istis quidem in illusionem Domini posita est. Sed tamen hoc genus illusionis electum : quia vestis alba, sacerdotalis vestis est, et signum præfert innocentiae. Ipse enim est de quo dicitur, Sapient. vii, 26 : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis
<--- Page Split --->
illius. Et in signum hujus, alba posita est in veste sacerdotali. Et illi qui patiuntur cum Christo, albis innocentiae debent esse induti. Apocal. in, 4: Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis. Eccle. ix, 8: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Ita etiam velum capitis ejus amictum sacerdotalem, ut quidam dicunt, prætendebat : sed tamen hoc convenientius per sudarium significatur. De illusione autem dicitur, Job, xxx, 1: Nunc derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
« Nam antea inimici erant ad invicem. »
Propter causam, quae superius satis determinata est. Et hoc ipsum signum fuit, quod in sanguine Christi inimicitiae sunt reconciliatae. Ad Ephes. ii, 13: Vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
« Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum : et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto, ex his in quibus eum accusatis. »
« Et remisit illum, »
Sicut contemptibilem et vilem, « ad Pilatum. » Proverb. xiii, 1: Qui illusor est, non audit cum arguitur. Proverb. xix, 29: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Et quia illusor est, illusum Salvatorem a se remisit, nihil penitus reputans eum. Psal. xxi, 7: Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis.
« Et facti sunt amici in ipsa die »
Illusionis et passionis Domini « Herodes et Pilatus. » Sicut vulpes Samsonis1, caudis convenerunt ut illuderent Domino, quamvis capita haberent divisa : quia in diversa habebant tendentes voluntates, et intentiones. In hoc enim solo amici sunt, quia ejusdem innocentis Christi sunt inimici. Et tales viri proprie illusores vocantur, qui in malum concordantes, in aliis malitiam suam dissimulant, donec voluntates suas malas consequantur. II Petr. iii, 3 Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes.
Hic incipit pars, quae est de reditu ad judicium Pilati, in qua Pilatus videns per invidiam traditum esse Dominum, intendit ad liberationem ipsius.
Et habet partes quatuor : in quarum prima, pro ratione liberationis assignat, quia in duobus judiciis non sit inventa causa condemnationis contra eum : in secunda, pro causa inducit solemnitatem festi instantis : in tertia autem, satietatem pœenarum, quia irae eorum satis esse debebat, quia flagellatus fuit : in quarta autem, nullam videns a Judaeis audiri rationem, simplicem Domini allegat innocentiam.
Dicit igitur in prima istarum duo, scilicet, absolutionem judicii sui, et absolutionem judicii Herodis.
In primo horum tria dicit : primo enim accusatores convocavit, deinde accusationem propositam pronuntiat, tertio innocentem absolvendum sententiat.
Dicit igitur :
« Pilatus autem, » prases, « convocatis principibus sacerdotum, » qui princi-
<--- Page Split --->
pales erant, « et magistratibus plebis, » qui sacerdotibus vires administrabant.
« Dixit ad illos, »
Referens quæ dixerunt : « Obtulistis mihi hunc hominem, » ad tribunal sive prætorium meum, accusantes eum, « quasi avertentem populum » ab obedientia regni, et tumultus procurantem : « et ecce, » quod in evidenti est, quia in probatione deficitis, « coram vobis, » ubi vobis, locus impugnandi eum conceditur, et sibi locus defendendi, « nullam causam » mortis « inveni, » ex vestris probationibus, « in homine isto : » cum lex vestra dicat, Exod. xxiii, 7 : Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
« Ex his in quibus eum accusatis, » quia in probatione deficitis, et accusationes quas ponitis sunt frivole. Psal. xxxiv, 11 : Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. Act. iii, 13 et 14 : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
hoc ipsum erat miserabile, auctorem salutis sic per diversa judicia distrahere. Jerem. ii, 5 : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ? Psal. xvi, 3 : Probasti cor meum, et visitasti nocte : igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Igne enim invidie et ire tam Judæorum quam Gentilium examinatus, undique purus evadit.
« Et ecce nihil dignum morte actum est ei, »
Hoc est, in actis judicii Herodis, nihil dignum morte actum est ei. Qualiter enim inveniretur in auctore vitæ aliquid dignum morte ? Unde, Joan. xviii, 38 : Ergo nullam invenio in eo causam. Daniel. xiii, 33 : Innocentem et justum non interficies. Genes. xviii, 25 : Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, non facies judicium hoc.
« Emendatum ergo illum dimittam. »
« Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Emendatum ergo illum dimittam. »
Ecce absolutio secundi judicii.
Tangit autem tria : iniquitatem judicis, examen ejusdem Dominum absolventis, causam absolutiornis, et ex his concludit Dominum esse dimittendum.
Dicit igitur : « Sed neque Herodes, » qui tam iniquus fuit, quod etiam ante captivitatem sibi insidiraetur : tam astutus, ut vulpi comparetur 1.
« Nam remisi vos ad illum, » et remisit ad me illum non damnatum. Et
Conclusio est ex praecedentibus. Ac si dicat : Nulla causa est in eo nisi invidia vestra, quæ exsatiiari vult pœnis ejus. Concedatur vobis, quia ego « emendatum, » hoc est, flagellatum, « dimittam. » Job, xvi, 11 : Satiati sunt pœnis meis. Psal. xxxvii, 18 : Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
« Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum.
Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam.
Qui erat propter seditionem quam-
<--- Page Split --->
dam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem.
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos volens dimittere Jesum.
serunt populis ut peterent Barabbam. « Dicens. » Jerem. xii, 8 : Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem suam.
21 At illi suclamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
« Tolle hunc, »
22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? Nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum, et dimittam.
23 At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum. »
Christum. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.
« Et dimitte nobis Barabbam. » Jerem. viii, 3 : Eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima. Proverb. xvi, 15 : Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Hic secundam causam inducit suæ liberationis, ex ratione solemnitatis instantis.
Dicit autem tria : dimittendi scilicet necessitatem : et ne dimitteretur, turbæ exclamationem : et electionis perversitatem.
De primo dicit : « Necesse autem habebat, » ex consuetudine approbata, » dimittere » liberum « per diem festum. » Hoc propter diem festum Paschæ,in quo ipsi capti liberati fuerunt de Ægypto : et in memoriam illius liberationis aliquis de carcere liberabatur.
« Unum » vinctum. Et sic dicitur, Matth. xxvn, 16 : Habehat tunc vinctum insignem, qui et latro fuit in viis, et nocturnus ostiorum suffosor, et homicida. Et proposuit Pilatus, utrum vellent sibi dimitti Jesum innocentem, an illum latronem ? firmiter præsumens quod peterent sibi dimitti innocentem. Jerem. xxi, 8 : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. Deuter. xxx, 13 : Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum.
« Exclamavit autem simul, »
In malo consentiens, « universa » generaliter « turba. » Matth. xxvn, 20 : Principes sacerdotum et seniores persua-
« Qui, »
Scilicet Barabbas, « erat propter seditionem quamdam, » quam ille ex antiqua et mala sua consuetudine concitaverat, « factam in civitate » Jerusalem, quae nomine suo, et metropolítica dignitate, pacem in civibus habere debuerat. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua.
« Et homicidium, » quod ipse Deus, Exod. xxii, 3, morte plecti præcepit, « missus in carcerem. » In carcerem autem missus fuit propter instans festum, ut post puniretur. Act. xii, L : Quem cum apprehendisset, misit in carcerem,... volens post Pascha producere eum populo.
Barabbas autem dupliciter invenitur in antiquis libris. In quibusdam enim libris invenitur per simplex R sic, Barabbas. Sic interpretatur filius patris : quia Bàr est filius, et Abbas pater : quia fuit unus de illis de quibus dicitur, Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Invenitur autem aliquando nomen suum scriptum per duplex R sic, Barrabas : et sic interpretatur filius magistri : quia omnis erroris magistrum secutus fuit diabolum : de quo, ad Roman. ii, 21 : Qui alium doces, teipsum non doces. Matth. xxiii, 10 : Non vocemini magistri : quia Magister vester unus est, Christus. Quamvis autem
<--- Page Split --->
isti nequissima voluntate latronem dimitti præelegerint, tamen Dei sapientia malum eorum ordinante, id factum est, ut ipso facto ostenderetur, quod vincti solverentur de carcere per Christi passionem. Isa. LXI, 1 : Ut prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Significat etiam quod vincula peccatorum solvuntur. Proverb. v, 22 : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
« Iterum autem Pilatus. »
Tertia est inquisitio dimissionis. Et ideo « locutus est ad eos, » hoc est, concionabatur pro Domino ad eos, ut sedaretur tumultus populi : ut sic rationabiliter persuaderetur dimissio Domini. Eccli. iv, 10 : In judicando esto pupillis misericors ut pater. Job, xxix, 19 : Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Causa autem hujus conciationis exprimitur, Matth. xxvn, 19, quia uxor sua miserat ad eum, dicens : Nihil tibi et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum, scilicet ab Angelo illius in hac nocte.
mortes pateretur. Et ideo nimis desiderantes pœenarum cumulum infligi sibi, ingeminant : « Crucifige, crucifige eum. » Joan. xix, 13 : Tolle, tolle, crucifige eum. Christus autem contra mulctam mortis opposuit patientiam, et gaudium sibi fecit de confusione, et taciturnitatem contraposuit clamori.
De primis duobus dicitur, ad Hebr. xii, 2 : Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta : atque in dextera Dei sedet. De tertio dicitur in Psalmo xxxviii, 2 et 3 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me : obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis. Et ideo etiam sibi et suis tria meruit. Per pœenam enim meruit beatitudinem citae et velocis resurrectionis : et per confusionem crucis, coronam gloriae et honoris : et per incamationem, meruit ab omni lingua laudis confessionem. Ad Philip. ii, 8 et seq. : Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum. Contra pœenam : Et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Contra confusionem : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœelestium, terrestrium, et infernorum. Et contra inclamationem : Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
« At illi »
« Ille autem, »
E contrario « suclamabant, dicentes. » Josue, ix, 2 : Congregati sunt pariter, scilicet hostes qui erant trans Jordanem, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo, eademque sententia.
« Crucifige, crucifige eum. »
Quia in tantum odii devenerant, quod mulctam moris voluerunt cumulari horrore confusionis crucis.
Adhuc autem, quia affixio crucis acerba et diutina est vexatio mortis. Volebant igitur ut diu morte torlus, multas
Pilatus, « tertio dixit, » quamvis pluries quam tertio liberationem quæsierat, sicut dicit Glossa. Hanc enim quæsivit primo judicis mutatione, ad Herodem mittendo. Secundo, flagellorum inflicitione, oculos invidorum et rapidorum canum laceratione corporis Domini satiando. Job, xix, 22 : Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ? Tertio hoc quæsivit, Christum latroni conferendo, quis inter duos dimitti peteretur : arbitrans quod innocens latroni, qui recenter læserat, præferre-
<--- Page Split --->
tur. Quarto quæsivit hoc sententia dilatione, innocentiam suam in judicio ostendendo. Matth. xxvn, 24 : Lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. Quinto, quærit hoc objectorum annulatione, dicens :
« Quid enim mali fecit iste ? »
De quo dicitur, Isa. Ln, 9 : Dabit impios pro sepultura,... eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Et maxime, quid male fecit ut maledicto exponatur, et ut morte turpissima condemnetur ? Deuter. xxr, 23 : Maledictus a Deo est qui pendet in ligno. Jerem. xi, 19 : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Sapient. n, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.
« Nullam causam mortis, »
Et præcipue talis mortis, « invenio in eo, » quamvis coram vobis positum diligenter examinaverim. Fuit enim Pilatus secutus consilium Sapientis, Eccli. xi, 7 : Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste.
« At illi, »
E contrario, « instabant, » hoc est, instanter petentes, « vocibus magnis, » quia se veritate nudos esse confitebantur, quando clamoribus et multitudine se armaverunt. Petebant ergo sibi fieri, quod per judicium obtinere non poterant.
« Postulantes ut crucifigeretur. » Proverb. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Psal. xiii, 3 : Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem : contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos eorum.
« Et invalescebant » continuis incrementis, « voces eorum. » II ad Timothy. iii, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Permixtim enim inter eos fuerunt sacerdotes, et Scribæ, et Pharisæi, qui ad hæc incitabant populum. Hoc enim semen zizaniae illi populo superseminavit inimicus homo diabolus. Matth. xni, 27 et 28 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Et sub alia metaphora dicit idem, Isa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
Concludit autem ex his dicens :
« Corripiam ergo illum »
Adhuc amplioribus, si vultis, verberibus, « et » sic « dimittam, » quia mortem non meruit. In ipso enim, illis ignorantibus, posita est a Patre nostrae correptionis disciplina. Isa. lii, 5 : Disciplina pacis nostrae super eum, et litore ejus sanati sumus. Ad Hebr. xii, 7 et 8 : Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Et hic fuit ordo sapientiae divinae.
« Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. »
Ab hoc loco incipit agere de condemnatione Domini.
Habet autem partes duas : condemnationis sententiam, et qualiter sententia perfecta est in opere.
In prima parte quae parva est continentur tria : quorum primum est iniquus consensus in malum, secundum iniquior
<--- Page Split --->
absolutio nocentis, tertium autem iniquissima condemnatio innocentis.
De primo dicit : « Et Pilatus, » ambiens principatum, et timens ne contra eum ut ab officio præsidis amoveretur, Romam scriberent, « adjudicavit, » non quidem ex ratione, sed ex ambitione potestatis, « fieri petitionem illorum, » in qua per justitiam nihil obtinere poterant. Fecit ergo contra sententiam Domini, volens placatum habere populum. Exod. XXIII, 2 : Non sequeris turbam ad faciendum malum. Eccli. VII, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et post pauca, §. 7 : Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum.
« Dimisit autem illis, »
Hoc est, propter illos, « eum, » latronem insignem Barabbam, « qui propter homicidium » (Exod. xxi, 23, præcipitur quod anima detur pro anima) « et seditionem, » quod est crimen quod totam urbem commovit, et omni pœna dignum. Esther, xiii, 7 : Jussimus ut nefarii homines una die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem quam turbaverunt.
« Missus fuerat in carcerem, » ut post Pascha publice puniretur. « Quem petebant, » contra præceptum Domini. Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere. III Reg. xx, 42 : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus. Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae.
« Jesum vero, »
Auctorem salutis innocentem, « tradidit, » non quidem justitiæ, sed « voluntati eorum » iniquæ. Proverb. xxv, 26 : Fons turbatus pede, et vena corrupta, justus cadens coram impio. Eccle. vii, 16 : Justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Isa. lvii, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo. Et hæc est justa causa condemnationis Pilati, quia tradidit eum voluntati eorum. Et ideo, Job, xvi, 18, in persona Domini lamentans dicit : Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
« Et cum ducerent eum, apprehen- 20 derunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. »
Hic tangitur crudelitas voluntatis eorum, qualiter scilicet mandata est exsecutioni.
Et in hac parte continentur tria, scilicet crucifixio, crucifixi observatio, et observati mortificatio.
In primo autem horum quinque per ordinem continentur, scilicet reductio, turbæ insecutio, suorum allocutio, latronum cum ipso associatio, et loci crucifixionis abominatio.
In primo horum duo continentur : eductionis afflictio, et Simonis angariatio.
Dicit igitur :
« Et cum ducerent eum » ad crucifigendum extra civitatem. Et hanc reductionem plenius describit Joannes, xix, 17, sic dicens : Et Jesus bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvarie locum, hebraice autem Golgotha : quia primo cum educerent eum, ipsemet portavit sibi crucem. Hoc enim quamvis sibi admolestiam fecerint, tamen hoc sapientia Dei ad mysterium ordinavit. Unde, ad Hebr. xii, 11 et seq. : Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ezeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Tangit Apostolus sacri-
<--- Page Split --->
ficium vitulæ rufæ 1, cujus carnes extra castra cremabantur : et sanguis per pontificem intra Sancta sanctorum inferebatur, et postea in populum aspergebatur. Et sic Dominicum corpus extra portam passum est, et sanguis coram Patre in Sancta sanctorum cælestibus est oblatus, et mundus aspersione sanguinis sui sanctificatus. Sic ergo a principio eduxerunt eum per ordinationem divinæ sapientiæ. Act. iv, 28 : Convenerunt vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Sed quia tota nocte et die afflictus fuerat, videntes eum invalidum ad portandum crucem, dum partem viæ portasset eam, tunc
« Apprehenderunt Simonem, etc. »
Et hoc ipsum Spiritus sanctus ordinavit. Non enim sufficit, quod Christus solus pro nobis crucem portet, sed oportet quod etiam nobis imponatur. Matth. xvi, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Luc. xiv, 27 : Qui non bajulat crucem suam, et venit ad me, non potest meus esse discipulus. Sic igitur et hac de causa communicata est crux portanda Simoni. Erat autem iste Simon gentilis, pater cujusdam Alexandri et Rufi, sicut dicitur, Marc. xv, 21, natus de Cyrene, quæ est civitas Lybiæ. Amos, ix, 7 : Numquid non Israel ascendere feci de terra Ægypti, et Palastinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene ? Quasi dicat : Sic.
Iste ergo Simon fuit gentilis Cyrenæus. Et significabatur, quod gentilitas citius ad communicationem crucis per fidem veniret quam circumcisio.
Circumcisio enim crucem Salvatori paravit : et hanc gentilitas ab humeris Domini portandam assumpsit. I Petr. iv, 13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
Hoc igitur est quod dicitur :
« Apprehenderunt, » in via jam Domino deficiente, « Simonem quemdam, » gentilem, nomen tamen hebraicum habentem, propter hoc quod contendebatur Judæis, « Cyrenensem, » de Cyrene natum, « venientem, » Dei ordinatione, « de villa » ruslicanæ simplicitatis. In hoc autem mysterio in persona Domini dicit Psalmus xvii, 43 et 46 : Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi : filii alieni mentiti sunt mihi. Unde etiam Simon obediens interpretatur.
« Et imposuerunt ei, » per angariam, ut dicitur, Matth. xxvii, 32, « crucem portare, » hoc est, ad portandum, « post Jesum, » ut in hoc Jesum imitaretur. Et litteralis quidem causa fuit, quod tanti opprobrii erat crux, quod nullus Judæorum contingere eam voluit : sed gentilis in angaria Judæorum eam portare coactus fuit. Et ideo de invitis pœnitentiam facientibus, et Religiosis dicitur, quod portant crucem Simonis.
In hoc tamen quod dicitur : « Post Jesum, » imitatio exempli Domini intelligitur. I Petr. ii, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Unde Hieronymus dicit : « In Christo significantur « qui sponte portant crucem Domini : in « Simone vero illi qui portant inviti, et « cum murmure, qui sunt similes currui « onusto feeno. » Eceli. xxxiii, 3 : Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
« Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum quæ
<--- Page Split --->
plangebant et lamentabantur eum. »
Ecce secundum de sequentibus Dominum.
Sequuntur autem duo genera hominum, scilicet, cum turba ut irriderent, et cum amicis suis plures sequebantur ut eum plangerent.
De primis dicit : « Sequebatur autem illum » exeuntem, « multa turba, » aut propter videndum supplicium, aut ut viderent si se liberaret per miraculum. Sicut etiam multis de causis, ut superius diximus, sequebantur eum prædicantem. Juan. vi, 5 : Cum sublevasset oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum.
« Et mulieres » devota que ascenderant de Galilea ministrantes de facultatibus suis : et quaedam etiam erant de civitate : et forte de Bethania, et de aliis viciniiis civitatis.
« Quæ plangebant » lacrymis. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum. Thren. 1, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus.
« Et lamentabantur eum, » ne tanquam illamentatus videretur esse abjectus. Est autem lamentum compositus planctus ex virtutibus, quibus privatur mortuus. Isa. xxxii, 11 et seq. : Accingite lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis ! Lunbi enim præcinguntur, cum ad exemplum Christi carnalis concupiscentia frænatur. Super ubera autem accinguntur, cum delectatio carnalis non tantum in carne, sed etiam in corde restringitur. Plangunt autem super regione desiderabili, quando in regione legis divinæ, filios a patrum gratia sic vident degenerasse. Plangunt super vinea fertili, quando fertilitatem gaudiorum æternorum vident in insaniam crucifixionis
Domini esse mutatam. Vident enim spinas pungitivarum linguarum, et vepres astutiarum quæ detinent in via Dei transeuntes, super humum Domini in Synagoga et Ecclesiæ jam ascendisse. Et ideo super omnem donum gaudii civitatis in crucifixione Domini exsultantis, in proximo ascendent spinæ pungitivæ captivitatis.
« Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros :
Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent : Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus: Operite nos.
Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid flet ? »
Hic tangit suorum allocutionem et eruditionem eorum.
Et dicit hic duo : faciei ad ipsos conversionem, et ipsam eruditionem.
Dicit ergo : « Conversus autem Jesus ad illas. » Et ipsa conversio digestionis fuit. Psal. lxxxix, 13 : Converte, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos. Psal. xxxi, 4 : Conversus sum in ærumna mea dum configitur spina, aculei scilicet angustiae passionis.
« Dixit. »
Tangit autem hic tria, scilicet, super quos est flendum, et quod flendum, ct qua de causa.
In primo horum duo dicuntur, scilicet, quod super ipsum non est flendum, et quod super ipsas et successores civitatis est flendum.
<--- Page Split --->
Dicit igitur :
« Filiæ Jerusalem. »
Et ex hoc patet, quod multæ personæ de Jerusalem devotæ sibi fuerunt. Aliter etiam, Filiæ Jerusalem sunt filiæ æternæ pacis. Ad Galat. iv, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est : quæ est mater nostra. Tamen magis hic litteraliter loquitur Dominus. Luc. xix, 41 et 42 : Videns civitatem Jerusalem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu, supple, fleres. Ideo ergo vocat filias Jerusalem.
« Nolite flere super me. »
Ego enim patior ad redemptionem omnium. Ego etiam morior tertia die resurrecturus. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos. Matth. xii, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti,... sic erit Filius hominis in corde terræ. Unde, Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Eccli. xvii, 11 et 12 : Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit. Nequissimi autem nequissima vita, et ille magis plangendus est.
« Nolite ergo flere super me, »
« Sed super vos ipsas flete. »
Quia multæ ex vobis sunt, quæ malum civitatis oculis corporis videbunt. Thren. i, 16 : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquam, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
« Et super filios vestros, »
Qui in captivitate Jerusalem involventur. Matth. xxiv, 19 : Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. Illi enim filii qui nunc nutriuntur, in captivitatem deducentur. Thren. 1, 16 : Facti sunt
filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. Et est ac si diceret : Ne lamentemini me moriturum, cujus cita resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors : morsus tuus ero, inferne. Vos potius, vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus ablute, ut non cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis et passionis.
Hujus autem tangit causam :
« Quoniam ecce. »
Quasi dicat : In evidenti est, jam appropinquant. « Venient dies » mali destructionis Jerusalem. Luc. xix, 43 et 44 : Quia venient dies in te,... et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt.
« In quibus dicent » habitatores Jerusalem :
« Beatae steriles. »
Sapient. in, 13 et 14 : Felix est sterilis, et incoquinata, quæ nescivit thorum in delicto : habebit fructum in respcctione animarum sanclarum : et spado qui non est operatus per manus suas iniquitatem.
« Et ventres qui non genuerunt. »
Isa. LIV, 1 : Lauda, sterilis, quæ non paris : decanta laudem, et himi, quæ non pariebas. Omnes ventres qui pariunt, sic pariunt, quod ipsi comedunt partum ventris sui. Deuter. xxvii, 56 et 37 : Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum suorum, et super liberis qui eadem hora nati sunt : comedent enim eos clam
<--- Page Split --->
propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
« Et ubera quæ non lactaverunt. »
Quia illæ matres in natis non habebunt afflictionem, et fuge impedimentum. Job, nu, 11 et 12 : Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ? Quare exceptus genibus ? Cur lactatus uberibus ? Pondus enim natorum ad pectus pendentium, in illa die erit angustia nutrientium, et fuge impedimentum. Deuter. xxviii, 34 et 35 : Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori quæ cubat in sinu suo, ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria.
Et ideo præ augustia,
qui fructum facimus virtutis et honestatis, qui floremus omni pulchritudine virtutis, qui foliis umbrosis medicinales sumus in omne medicamentum ægritudinis. Ezechiel. xlvii, 12 : Folia ejus ad medicinam. Et ista sunt verba Jeremiæ, xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas... Et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. I Petr. iv, 17 et 18 : Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio ? Et si justus quidem vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? II ad Timoth. iii, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
« In arido quid fiet ? »
« Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos. »
« Incipient, » inquam : quia dicitur, Matth. xxiv, 8, et Marc. xiii, 8 : Initium dolorum hæc. Sed consummatio dolorum erit multo asperior in propriis personis, quam initia sint in personis natorum. Incipient ergo tunc dicere « montibus. » Apocal. vi, 16, eadem verba continentur de angustia finis mundi, qui multo erit angustiosior quam captivitas Jerusalem. Osee, x, 8 : Dicent montibus : Operite nos : et collibus : Cadite super nos. Desiderabunt enim mortem, et mors fugiet ab eis, ut diu moriantur, et numquam permoriantur. Amos, ix, 4 : Ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.
« Quia si in viridi ligno, etc. »
Hoc enim ad nihil aptum est, nisi ut sit æterni ignis materia. Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa. Proverb. xi, 31 : Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator. Luc. xvi, 23 : Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
« Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. »
Ecce tangit causam ex judicio comparationis, dicens : « Quia si » hæc judicia fuerunt « in viridi ligno, » hoc est, in me et sanctis meis, qui sumus ligna virid'ia,
Ecce iniquorum cum Christo associatio, quod est quartum istius partis.
Dicit igitur : « Ducebantur autem, » cum amara necessitate tracti. Thren. v,
<--- Page Split --->
3 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
« Et alii duo nequam. » Relativum diversitatis virulte grammaticæ velle tenore communionein in genere vel in specie, et diversitatem notare in individuo : sed non hic sic, quia Jesus non fuit nequam. Sed notat diversitatem in hoc communi, quod est esse damnatos. Duo enim alii damnati secum ducebantur, qui fuerunt nequam. Hoc enim adjectivum, nequam, hic habet vim implicationis : ut sit sensus : Alii duo qui erant nequam. Hoc autem summa sapientia voluit, ut prophetia impleretur Isaie, LUI, 12 : Cum sceleratis reputatus est. Voluit etiam hoc, ut sciretur quia pro peccatoribus patiebatur. Matth. ix, 13 : Non veni vocare justos, sed peccatores, scilicet ad pœnitentiam. I Petr. nI, 18 : Christus semel pro peccati nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo.
Omnes ergo hi ducebantur « ut interficerentur. » Unam quidem pœnam mortis accipientes, sed non ex simili causa. Illi enim latrones peccatorum suorum pœnas excipiebant : sed Dominus tamquam redemptor peccatorum. Et hoc est quod dicit, quod « ducebantur, ut interficerentur. »
Ista autem reductio damnatorum ab antiquo inolevit, quia et Cain eduxit Abel cum vellet eum interficere1 : et Judas fecit produci Thamar, cum praeciperet eam cremari2 : et blasphemus praecipitur educi extra castra3 : et colligens ligna in die sabbati praecipitur educi4. Et ita et sub lege, et ante legem, extra communem hominum habitationem producebant.
Videtur tamen instantia, Levit. xx, 17, de illo qui revelaverit pudenda sororis suæ, qui ambo in conspectu populi
interfici jubentur. Et ad hoc dicendum, quod damnati educi jubentur, ne locus habitationi communis fiat horrori : ut et in campo libero adspectibus pateant, ut sint exemplum timoris. Ille autem qui revelavit pudenda sororis incestum quidem commisit, et ideo in conspectu populi occiditur. Sed quia hoc aliquando licuit in lege, scilicet naturali, ideo tamquam horribilis ille non abjicitur. Sic ergo latrones educuntur. Eductio autem Domini figurata est in eductione Abel, et in eductione Isaac ab Abraham ad montem visionis 5 : et per exitum Joseph, qui in deserto Dothain a fratribus in cisternam est projectus 6. In lege etiam, quia extra castra in deserto erigitur serpens æneus 7, qui est figura Christi crucifixionis.
. Dicit igitur :
« Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvarie.
Calvaria vocatur denudatum a pelle, et pilis, et carnibus caput hominis, quod craneum medici vocant. IV Reg. ix, 35 : Non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. Dicebatur autem locus ille calvaria a contento : quia illic suspensorum, et decollatorum, et punitorum multæ jacebant calvarie. Et quod dicit Ambrosius, quod dicitur calvaria a calvaria Adam ibi sepulta : dicit Hieronymus quod est pia quidem, sed mendosa interpretatio : quia, Josue, xiv, 15, legitur, quod Adam juxta Hebron est sepultus. Et ideo dicitur, quod hoc dictum non est Ambrosii veri, sed illius Ambrosii qui dicitur Adopertus, qui in multis dicta Ambrosii falsificavit, dicta sua stulta immiscens dictis illius sapientibus. Tamen pictores videntur hoc sentire, quia
<--- Page Split --->
calvariam pingunt sub cruce. Sed ad hoc dicit Horatius 1, quod
mitle illis : non enim sciunt quid faciunt. »
Pictoribus atque poetis Quodlibet audendi semper fuit æqua potestas.
Hic incipit pars, quæ est de observatione crucifixi Domini.
« Ibi crucifixerunt eum, »
Scilicet in loco Calvarie, ut ipso loco significaretur, quod non Judæis in civitate habitantibus, sed Paganis in campis vagantibus crucifixio sua primum prodesset. Cantic. ii, 1 : Ego flos campi, et lilium convallium. Daniel. ix, 26 : Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est.
Habet autem quinque partes : in quarum prima, charitas maxima Domini etiam ad inimicos ostenditur : in secunda, spoliatio nudæ veritatis describitur : in tertia, observatio et illusio diversorum adstantium exaggeratur : in quarta autem, titulus crucis Domino superponitur : in quinta, stipendia meritorum latronibus a Domino redduntur.
Dicit igitur de primo : « Jesus autem, » omnia hæc mala et vituperia perpessus, « dicebat, » orando :
« Et latrones »
« Pater, dimitte illis. »
Crucifixerunt cum eo, « unum a deztris, » qui pænituit, « et alterum a sinistris, » qui in malitia perduravit. Et hi, ut dicit Augustinus, duas cruces significant, eorum scilicet, qui crucem inviti sustinent, et tamen sustinent, qui stant a sinistris : et aliorum qui libenter carnem crucifigunt pro Christo, et stant a dextris. ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. De alia cruce dicitur, ad Galat. vi, 14 : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. In medio autem posuerunt Dominum tamquam pejorem. Habacuc, iii, 2, secundum Septuaginta : « In medio duorum animalium innotesc«. »
Sic ergo crucifixus est, et ibi, et cum talibus. Proverb. x x n , 2 3 : Configet eos qui confixerunt animam ejus. Zachar. x n , 1 0 : Adspicient ad me quem confixerunt. Malach. iii, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me?
Psal. cviii, 5 : Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
« Pater, » inquam, in affectu Patris dilecte, qui me in hanc pro peccatoribus misisti obedientiam. Joan. xi, 42 : Ego sciebam quia semper me audis.
« Dimitte illis » peccati istius debitum. Hujus orationis figuram præmisit Moyses dux populi, Exod. xxxn, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Hanc orationem prædixit Isaias, iun, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Hanc orationem ut bonus discipulus imitatur Stephanus, Act. vii, 60 : Domine, ne statuas illis hoc peccatum : quia nesciunt quid faciunt. Fecit ergo optimus magister charitatis quod docuit, Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Sed cum Christus in omnibus exauditus sit, videtur quod omnibus illis debita sint dimissa. Respondeo, quod non ora-
<--- Page Split --->
vit nisi pro ignorantibus, et animum a proposito revocantibus. Joan. xvn, 9 : Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et ibidem, y. 20 : Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.
« Non enim sciunt quid faciunt. »
I Joan. ii, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Quod autem dicit : « Non enim sciunt, » videtur onnes tangere. Act. iii, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Et hoc quidem concedendum esse videtur. 1 ad Corinth. ii, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et quod dicunt quidam, quod Principes et Scribae cognoverunt, hoc est intelligendum de vehementi praesumptione, quam ex signis habere poterant. Quidam enim ex invidia, quam ad eum habebant, scire eum nolebant : et illi non dicuntur ignorantes, nec excusantur. Jerem. ix, 6 : In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio /ungaris mihi. Pro illis ergo non orat. I Joan. -v, 16 : Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. Dicit igitur hic quadam Glossa, quod pro talibus non orat. Et hoc verum est quantum est de circumstantia litterae quae dicit : Non enim sciunt quid faciunt. Tamen pro certo pro omnibus orat, ut non pereant : quamvis propter abominationem circumstantiarum peccali, propter homines scienter Filium Dei crucifigentes non dicatur orare. Hoc est igitur quod dicitur, ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus,
secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
. « Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. »
Hic incipit secundum hujus partis, in quo tangitur de veritatis exspoliatione, ut nuda et non velata, sicut de cœelo venit nobis exhiberetur. Et in signum hujus, altaria deteguntur tempore Passionis.
Dicit autem duo : qualiter scilicet vestimenta divisibilia diviserunt, et qualiter super indivisibilem tunicam sortem miserunt.
Dicit igitur : « Dividentes vero, » scilicet vestimenta. Ex Joanne, xix, 23 et 24, colligitur, quod quatuor existentibus militibus qui Dominum crucifixerunt, unusquisque accepit unam vestem. Dicit enim sic : Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit.
Et hoc est quod dicit, quod « dividentes » scilicet vestimenta in quatuor partes, super « vestimenta ejus, » propter tunicam inconsutilem, « miserunt sortes, » quis quid tolleret. Tunica autem inconsutilis facta fuit per totum de opere illo, quo fiunt birreta, et quaedam chirothecæ. Et dicitur quod Beata Virgo tunicam illam fecerit.
Sic fratres Joseph nudaverunt eum tunica talari et polymita 1, in signum hujus exspoliationis. Sic Isaias tribus diebus ambulavit nudus, et discalceatus 2. Sic David discopertus est, quasi si nudetur unus de scurris 3. Et ideo Michol, quae aqua ex omnibus interpretatur, et significat concupiscentiis deditos , quae
<--- Page Split --->
leves sunt super faciem aquæ 1, illi, inquam, despiciunt eum. Quibus ipse respondet : Et ludam, et vilior fam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis, scilicet ante Dominum. In cruce enim denudatus, ludis blasphemantium est expositus. Sic in spiritu loquitur ad sponsam, Cantic. v, 3 : Exspoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ? Ecce Job dolens, sedens in sterquilinio sputorum et opprobriorum, patienter requiescens, pompatice ingredientes domum Israel inclamat, dicens : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc 2. Ecce quod dicit idem Job, xxiv, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Ubi est, o milites, diaboli saltellites, quod vos docuit Joannes Baptista : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendis vestris 3 ? Ecce nunc crudeliter Dominum gloriæ denudastis, et derisioni nudum exposuistis. Dicunt enim Patres quod totum nudum dimiserunt : sed pannum, qui pingitur circa lumbos ejus, Beata Virgo mater de suo capite sumptum sibi circumligavit. Psal. xxi, 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Ita enim abominabatur ea quæ de mundo sunt, quod nihil omnium eorum quæ de mundo sunt, secum retinere voluit. Quia enim sauciatus Adam incidens in latrones despolitatus est, vestimentum amitens immortalitatis, et vulneratus 4, ideo etiam secundus Adam spoliari elegit, sicut et vulnerari : ut sua spoliatione illum vestiret, sicut et vulneribus suis curavit vulnera illius. Et ideo clamat jam Pater de cœlo, Luc. xv, 22 : Cito proferte stolam primam, scilicet pristinæ gloriæ decorem habentem, et induite illum. Statim enim stola gloriæ erit induendus.
« Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit : se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. »
Hoc est tertium istius parlis.
Et tanguntur hic quatuor : exspectatio mortis a populo, deris'o principum, exprobratio et illusio militum, et amaricatio.
Dicit igitur : « Et stabat » minaciter « populus » malus, « spectans, » et exspectans cum desiderio mortem ejus. Job, xvi, 15 : Irruit in me quasi gigas. Frendens enim et fremens stelit contra eum populus. Psal. ii, 1 : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? Job, xvi, 10 : Collegit furorem suum in me, et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis. Sic ergo populus mortem ejus sitiens, stabat spectans : sicut de damnatis per justitiam publicam non receditur nisi prius mortui videantur.
« Et deridebant eum principes » sacerdotum, qui omnium malorum erant incentos, « cum eis, » hoc est, cum populis. Psal. xxi, 8 : Omnes videntes me deriserunt me, locuti sunt labiis, et moverunt caput. Matth. xxvii, 39 : Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua. Job, xii, 5 : Deridetur justi simplicitas : lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Proverb. xix, 28 : Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. Jerem. xx, 7 : Factus sum in derisum tota die : omnes subsannant me. Thren. iii, 14 : Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
« Dicentes, » deridendo :
« Alios salvos fecit. »
Hoc solum vere et non bene dicunt :
<--- Page Split --->
quia deridendo dicunt. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Matth. 1, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
« Se salvum faciat. »
Hoc pessime dicunt : quia seipsum non salvando, nos omnes salvat. Isa. lul, 5 : Cujus livore sanati sumus. Exponendo enim seipsum passionibus, omnes nos salvavit a peccatis. Ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Obliti sunt isti procaces, quod patres eorum non nisi per sanguinem agni liberati sunt ab exterminatore 1. Dicunt tamen illud, ac si illud intendant quod ipse, Luc. iv, 23, dixit : Medice, cura teipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
« Si hic est Christus Dei electus, »
Sicut jactando dixit. Et hoc penitus dicunt inconvenienter : quia ipsi non credunt Christum Deum esse, et ideo miracula non posse facere : tamen deridendo in hoc dicunt verum, quia ipse est Christus unctus oleo laetitie deitatis, delibutus unctione Spiritus in assumptione humanitatis. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unzerit Dominus me. Psal. xluv, 8 : Unzit te Deus, Deus tuus, oleo laetitie prae consortiums tuis.
« Dei electus, » quem sic elegit, quod nullum eligit nisi in ipso. Ad Ephes. 1, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Matth. xxvii, 43, dicunt : Dizit enim : Quia Filius Dei sum. Sapient. u, 18 et 19 : Si est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit de manibus contrariorum. Contumelia
et tormento interrogemus eum : erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
« Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
Et dicentes : Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. »
Tertium est. Et tangit duo : unum quidem de illusione, et aliud de amaricatione.
Dicit igitur : « Illudebant autem ei et milites. » Isa. xxvii, 14 : Audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem. Osse, vii, 5 et 6 : Extendit manum suam cum illusoribus : quia applicuit quasi clibanum cor suum.
Per istam triplicem illusionem populi, et sacerdotum, et militum, triplex fit adoratio Crucifixi in Parasceve. Vel, quia illusus fuit coram Pontificibus et coram Herode, et coram Pilato : sicut patet ex praehabitis. Et quia quarta vice hic illusus ab omnibus in cruce, populo scilicet, principibus, et militibus : ideo post triplicem adorationem, cum crux exhibetur omnibus, omnes de contra stantes adorant in recompensationem illusionum, quas pro nobis sustinuit.
« Accedentes. » Fellito corde sibi appropinquantes. Psal. lxxxvii, 4 : Repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Tam amari enim de se dicere poterant, quod inferno jam appropinquabant. Act. viii, 23 : In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
« Et acetum offerentes, »
In spongia circumposita hyssopo, sicut dicitur, Joan. xix, 29. Marc. xv, 23, dicitur, quod dederunt ei vinum myrthatum. Matth. xxvii, 34, dicitur, quod de-
<--- Page Split --->
derunt ei vinum felle mixtum. Et potest esse quod mixlura fuit ex vino acetoso et felle et absynthio et myrrha : et intentio eorum fuit ut intus exasperaretur, sicut exterius in amaritudine fuit.
Dicunt autem quidam, quod bis potatus fuit ante crucem : cum ex ductu lassatus fuit, et tunc acetum dederunt : et secundo in cruce, quoniam tunc clamavit : et potans cum voluit exasperare sibi guttur, ne clamare posset : et ideo socius dixit : Sine videamus an veniat Elias liberans eum 1. Quasi dicat : Non exasperes guttur, ut inclamare possit Eliam. Quod autem quidam dicunt quod potatus sit ut citius moreretur, falsum est : quia talia prolongant vitam, et non abbreviat in eo qui non de febre moritur.
Istam autem amaritudinem Dominus subiit propter gustum vctitum. Sicut enim terrenus Adam gustu cecidit, ita cœelestis Adam gustu eum relevavit. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absynthii, et fellis. Jerem. ii, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena ? Dicit etiam Joannes, xix, 28, Dominum dixisse : Sitio : quia tunc sitivit salutem nostram. Cui amaritudinem propinat, qui fellcos mores irae et invidiae et inimiciliarum reservat. Deutcr. xxxii, 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Et ideo, cum gustasset noluit bibere 2.
Cum amaritudine autem oblata irrogant irrisionem,
« Dicentes : Si tu es rex Judæorum, »
Sicut tu dicis, « salvum te fac. » Sed ad hoc respondet, Joan. xviii, 36 : Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : quia milites de regno terreno intelligebant sicut ignari legis.
« Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum. »
Attende quod figura crucis de quatuor lignis, vel forte de pluribus meo judicio erat composita. Pes enim magnus (et ut quidam dicunt de sex trabibus) compositus erat de cedro. Sex autem trabes dicunt in pede fuisse, quorum quatuor quadratum quoddam super terram jacens describebant, ut fortiter et immobilis staret crux. Duo autem per modum crucis ad rectos angulos, se in ipso quadrato intersecabant, et usque ad latera quadrati porrigebantur, et quasi quadratum ne dissolveretur continebant : in quarum duarum trabium medio ubi se intersecabant, erat foramen magnum cui stipes crucis infigebatur, qui stipes magnus fuit et altus. Et dicitur fuisse de cypresso. Lignum autem transversale ad quod brachia fuerunt extensa et manus conclavatae, fuit de palma, et fortiter in superiori summitate stipiti superfixum clavis validis, ut non moveretur. Etsic crux fuit ad modum litterae quae thau vocatur hebraice. Ezechiel. ix, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium. In hac cruce sic disposita nihil erectum fuit superius : et verificatur quod dixit Matthæus, viii, 20 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Pilatus autem superius affigi fecit tabulam, in qua titulum scripsit, quae fuit de ligno olivæ. Et dicunt quidam, quod aliud lignum stipiti infixit, quod in altum porrigebatur : et huic ligno tabulam affixit. Et sic dicitur probabilius. Et sic ex quinque lignis composita est crux, stipite, brachiali ligno, et ligno quod supra stipitem ultra caput est erectum, in quo superius transversaliter tabula est affixa in pede. Pes autem ex sex trabibus est compositus, sicut diximus. Et sic sunt in universo decem ligna crucis. Et multi
<--- Page Split --->
clavi in diversis locis sunt infixi. Dicunt autem quidam quod omnia haec ligna a Salomone a monte Libano sunt adducta, et superfuerunt in templo : et ita juxta probaticam piscinam remanserunt jacentia. Sed hoc non est authenticum. Sic igitur patet qualiter tabula est affixa, in qua fuit crucis titulus. Habacuc, 11, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Istam crucis dispositionem videtur describere Apostolus, ad Ephes. 11, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo,et longitudo, et sublimitas, et profundum. Sublimitas enim significavit, quod omnia Patri acquisita attribuit. Profundum autem, quod usque ad inferos redemptionis suae gratiam derivavit. Latitudo autem est extensio charitatis, etiam ad inimicum. Longitudo autem est duratio hujus gratiae in æternum. Hoc est igitur quod dicit.
« Erat autem et superscriptio, etc. »
Scilicet superscriptio tituli. Hieronymus autem distinguit triplicem titulum, memorialem, praeconialem, triumphalem. Et iste titulus omnes habet rationes titulorum. Memorialis enim est ad memoriam rei æternam. Et talis est iste : quia in memoria æterna erit justus, sicut dicit Psalmus cxi, 7 : ab auditione mala non timebit. Praeconialis autem est, quia est in titulo isto praeconium summae laudis : quia nihil nisi laudabile in titulo isto continetur. Jesus enim salvator, Nazarenus floridus virtutum honestate, Rex a regimine justitiae, Judæorum confittentium recta interpretatione dicitur. Quod nihil est nisi laudabile. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Triumphalis autem est iste titulus, quia triumphum continet perfectum. Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum.
« Superscriptio autem fuit litteris gra-
cis, et latinis, et hebraicis. » Graecis quidem, propter summum philosophiae et sapientiae quod fuit apud illos : Latinis autem propter summum potestatis : et Hebraicis propter summum cultus divini. Dicitur autem titulus a graeco ττττν quod est radius 1, et significat gratiam Christi toto orbe terrarum per istas tres linguas esse diffundendam.
« Hic est »
Jesús
« Rex Judæorum. »
Hæc fuit una accusationum, in qua majorem vim faciebant : quia per hanc Cæsari contradicere videbatur . Unde etiam, Joan. xix, 21, dixerunt : Noli scribere : Rex Judæorum, sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum. Timebant enim accusabiles fieri coram Cæsare, si simpliciter scriberetur : Rex Judæorum. Isa. xix, 19 : Erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. Altare super quod oblatus est Dominus est crux. Medium autem terræ dicitur Jerusalem, quæ medium est nostræ habitabilis : quæ quidem spiritualiter est Ægyptus propter malos habitatores : sicut dicitur, Apocal. xt, 8. Titulus autem inscriptio Pilati est juxta terminum crucis. Tribus autem linguis scriptum est : quia, Deuter. xix, 13, dicitur, quod in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
« Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos.
Respondens autem alter, increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es ?
<--- Page Split --->
41 El nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
12 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. »
Hic ultimo ponitur pars illa, quae est de exprobratione latronum.
Dicuntur autem hic tria : sinistri latronis exprobratio, dextri ad sinistrum increpatio, et devotio quam habuit ad Dominum.
De primo quidem dicit sic : « Unus auten de his, qui pendebant, latronibus. » Qui a sinistris pendebat, et ad sinistram pertinebat, « blasphemabat eum. » Matth. xii, 31 : Spiritus blasphemia non remittetur... neque in hoc saeculo, neque in futuro. Blasphemia est impositio falsi criminis in Deum. Psal. lxviii,10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Jerem. xv, 10 : Omnes maledicunt mihi. Jerem. xx, 7 : Omnes subsamant me.
« Dicesn, » improperando : « Si tu es Christus, » habens divinam potentiam, « salvum fac » principaliter « temetipsum, et nos » postea. Eccli. xiv, 5 : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? Ordinata enim charitas est ut incipiat a semetipso : et ideo salva te primum, et postea nos.
« Neque tu times Deum. »
Quasi dicat : Qui timere Deum deberes, eo quod in januis es mortis et judicii divini. Psal. xii, 3 : Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos eorum.
« Qui in eadem damnatione es, » non quidem quoad causam, sed quoad similem pœnam : accepisti enim mortis sententiam sicut ille. Et hoc quidem magna gratia est, quod in eadem damnatione vult esse nobiscum. II Reg. xvii, 33 : Fili mi Absalom ! Absalom fili mi ! Quis mihi tribuat ut moriar pro te, Absalom fili mi ! fili mi Absalom !
« Et nos quidem juste, »
Supple, patimur : quia peccata nostra hoc meruerunt. II Reg. xix, 28 : Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi.
« Nam digna factis recipimus, » hoc est, dignas pœnas recipimus pro malis factis. II ad Corinth. v, 10 : Ut referat unusquisque propria corporis prout gessit. Isa. iii, 11 : Vœ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
« Hic vero nihil mali gessit. » Et hoc significatum est in agno paschali, de quo dicitur : Erit autem agnus sine macula, masculus, amiculus1.
« Et dicebat ad Jesum, »
« Respondens autem alter, »
Scilicet latro jam ad pœnitentiam conversus. Quia, sicut dicit. Matthæus, xxvii, 44, et Marcus, xv, 32, primo ambo blasphemabant : sed unus ad cor rediens, veniam petivit, et socium increpavit.
« Increpabat eum, dicens » II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
In devotione compunctionis conversus : « Domine. » Sapient. xvi, 13 : Tu es qui vitæ et mortis habes potestatem.
« Memento mei » in bonum. Genes. xl, 14 : Memento mei cum bene tibi fuerit. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus. Psal. cxi, 7 : In memoria æterna erit justus : ab auditione mala non timebit.
« Cum veneris in regnum tuum. » Joan.
<--- Page Split --->
xvii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos.
« Et dixit illi Jesus, »
Ostendens quod ipse est verus Salvator, qui venit in mundum peccatores salvos facere : quia, sicut dicitur, Matth. 1, 21 : Salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
« Amen dico tibi, »
Hoc est, vere dico tibi, « hodie, » hac lucente luce, quia nunc lucet lux gratia, « mecum eris in paradiso. » Paradisus autem hic dicitur deitatis plena fruitio, ad quam secum statim soluta a corpore pervenit anima latronis. II ad Corinth. xii, 4 : Raptus est in paradisum : et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui. Apocal. ii, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitæ quod est in Paradiso Dei mei.
Paradisus enim, ut dicit Augustinus, multipliciter dicitur. Est enim terrestris paradisus, regio prima nostrorum immortalium corporum antequam caderent per peccatum. Genes. ii, 8 : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio : in quo posuit hominem quem formaverat. Aliquando autem dicitur paradisus regio beatorum spirituum, deitate præsentialiter fruentium, sicut jam. ante diximus. Hæc autem regio est in omni loco ubi se deitäts ad fruendum exhibet, sive in cœlo, sive in terra, sive etiam in limbo patrum : ad quem post mortem anima Christi descendit. Aliquando etiam dicitur paradisus deliciæ sanctæ animæ in consolationibus divinis. Eccli. xl, 28 : Timor Domini sicut paradisus benedictionis. Aliquando etiam pulchritudo conversationis Sanctorum dicitur paradisus. Eccli. xl, 17 : Gratia sicut paradisus in benedictionibus. Ali-
quando dicitur paradisus amœnitas habitationis Sanctorum. Genes. xiii, 10, regio Jordanis universa irrigabatur sicut paradisus Domini. Irrigatur autem per fluenta doctrinarum et gratiarum. Aliquando dicitur paradisus multiplicitas amœnitatis Scripturarum. Eccli. xxiv, 41 : Ego sicut aquæductus exivi de paradiso. Aliquando dicitur paradisus ubertas cordis pleni scientiis et virtutibus. Cantic. iv, 13 : Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Sed hic dicitur paradisus in prima significatione. Et deitas exhibens se fruitioni Sanctorum, est sicut fluvius qui exit de paradiso. Genes. ii, 10 : Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum.
« Erat autem fere hora sexta. »
Hic post crucifixionem agitur de morte Domini et circumstantiis mortis ejus.
Dicuntur autem hic quinque, scilicet, tempus morti congruum, subtractio luminis mundi ne videret exstingui lumen spirituum, scissio veli ad revelationem secretorum, cum clamore ingenti mors Domini ad detestationem peccatorum tantam mortem causantium, conversio infidelium, et devotio fidelium ad ædificationem fidei et bonorum morum.
De primo dicit : « Erat autem fere hora sexta, » quando sol medium cœli accepit, et in totum mundum æqualiter virtutem sui luminis emittere debuit. Eccli. xlui, 3 et 4 : In meridiano sol exurit terram :... et refulgens radiis suis obcæcat oculos. Alii tamen dicunt quod in tertia : quia in tertia cœperunt linguis crucifigere, et quod ore diffiniverunt, per opus in sexta perfecerunt. Et quod ita sit, dicit Dionysius in Epistola ad Appolophanem, quod feria sexta, hora quasi sexta, apud Heliopolim, civitatem Ægypti, hoc ipse et Appolophanes conspexerunt. Dicitur enim in Psalmo xviii, 7 : A summo cœlo egressio ejus, et occcursus ejus
<--- Page Split --->
usque ad summum ejus. Et loquitur de sole. Hoc autem non nisi in meridie est, quod est hora sexta : quia sicut tunc lumen in totum mundum effunditur, ita gratia redemptionis per gratiam datam in sanguine Christi per totum mundum erat derivanda. Adhuc autem, in meridie comedit homo vetitum. Et hoc accipitur, quia stalim se abscondit, et statim post meridiem arguitur a Domino quod in meridie commiserat. Genes. ii, 8 et 9 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad aurum post meridiem, abscondit se Adam, etc. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
Eodem ergo tempore etiam passionis in morte apposuit remedium. Ambrosius:
Ipse lignum tunc notavit, Damna ligni ut solveret.
pter horrorem tanti facinoris. Et hoc expresse dicunt factum esse qui tenebras illas viderunt : sicut Dionysius, et Apollophanes, et Polycarpus martyr, et alii quidam. Alii dicunt, sicut Ambrosius et Augustinus et Hieronymus, quod tenebræ non erant nisi in Judæa : quia ibi tantum peccatum commissum est. Et hoc iterum negant Dionysius et Polycarpus et Apollophanes : et dicunt quod tenebræ se extenderunt usque ad regiones Iliacas, hoc est, in Phrygiam, ubi fuit Ilion sive Troja : et ipsi in Heliopoli civitate Ægypti erant in tenebris. Et hoc quidem est verum. Sic ergo tenebræ factæ sunt. Job, v, 14 : Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Exod. x, 21 : Sint tenebræ super terram Ægypti, tam densæ ut palpari queant. Thren. ii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
« Et tenebræ factæ sunt in universam terram usque in horam nonam.
Et obscuratus est sol. »
Hic tangit secundum de tenebris.
Et dicit duo : tenebrarum factionem, et causam.
« In universam terram »
Regni Jerusalem, et in finitimis regionibus. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me : et contexerunt me tenebræ.
De primo dicit : « Et tenebræ factæ sunt. » Origenes videtur dicere, quod sicut in Ægypto 1 tenebræ factæ sunt Ægyptiis, non Judæis, ita e converso modo, tenebræ factæ sunt Judæis, et non aliis qui erant in terra. Et hæc opiniò non est vera, nisi de tenebris spiritualibus intelligatur. Sapient. xvii, 19 et 20 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quæ superventura illis erat. Beda tamen videtur velle, quod lumen toti mundo fuit subductum, ex hoc quod sol et elementa retraxerunt lumen suum ab inferiori habitatione pro-
« Usque iu horam nonam, »
Hoc est, per tres horas : per quantum spatium eclipsis naturalis non durat, ita quod nulla solisappareat repurgatio : quia cito transit luna, et sol in aliqua parte diametri repurgatur, et lucree incipit. Iste autem tenebræ sine omni lucis admixtione stabant tribus horis : quod numquam potest contingere secundum naturam. Hoc enim ostendit hoc quod dixit Dominus, Joan. iii, 19 : Lux venit in mundum : et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
<--- Page Split --->
« Et obscuratus est sol. »
Quidam mentiuntur quod sol. obscuratus sit retractione sui luminis. Sed Dionysius qui hoc vidit, dicit quod luna se soli horribiliter submisit. Et cum in omni eclipsi naturali, luna solem eclipsans veniat ab Occidente, tunc e contrario luna venit ab Oriente: et incepit sol obscurari a parte orientali sphæræ suæ : et transivit luna sub solem, donec tota fuit obscurata solis linea diametralis: ita quod ultimum obscuritatis fuit pars occidentalis, quæ prima esse debuit si eclipsis naturalis fuisset. Et toto sole sic obscurato, tenebræ steterunt per tres horas æquales. Quod item fuit contra naturam.
Adhuc autem, Luna tunc, ut dicit Dionysius, ceciderat ab angulo plenilunii. Dicit enim quod lunae deerat, nec erat tempus conventus solis et luna, quod non est nisi in novilunio. Erat enim luna quintadecima secundum cursum astrorum, et secundum computum Hebraeorum qui non fallit a cursu siderum. Et cum luna, ut dictum est, venerit ab Oriente, oportuit quod per eamdem curvitatem semicirculi rediret ad solem, per quam a sole crescens recesserat. Et hoc iterum imposibile est secundum naturam.
Adhuc autem, Oportuit quod in eodem arcu mota, recedendo et accedendo moveretur motu reflexionis. Quod est contra omnem naturalem prophetiam, quia in illo motu de necessitate intercidunt duae quietes : et sic motus lunae non erat regularis et uniformis.
Adhuc autem, Dicit Dionysius, quod luna post nonam restituta est in locum suum : et sic oportuit quod unum semicirculum et eumdem sui deferentis in tribus horis bis perficeret : ergo in tribus horis movebatur quantum moveri debuit in bis quindecim diebus, qui sunt triginta dies. Hæc omnia mirabilia dicit Dionysius tunc accidisse, et ideo magistrum suum Apollophanem interpellasse dicendo : « O speculum doctrinae, Apollo-
phanes, quid his secretis adscribis ? » Et ad hoc Apollophanes : « Hæc, ô bone Dionysi, injuriæ sunt divinarum rerum. » Jerem. xv, 9 : Occidit ei sol, cum adhuc esset dies. Amos, vnì, 9 : Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Sapient. xvì, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
« Et velum templi scissum est medium. »
Hoc est tertium, in quo notatur revelatio aperta secretorum.
Erat autem duplex velum in templo. Exterius quidem quod ostium templi recludebat, ne ab interiori atrio in sancta posset aliquis respicere. Et aliud verum erat quod Sancta sanctorum a Sanctis distinguebat. Utrumque autem scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, sicut dicitur, Matth. xxvi, 51.
Scissum autem est « medium, » ita quod una pars cecidit huc, et altera illuc : ita quod secretiora templi et interiora omnibus apparuerunt libero adspectu conspecta : significantia ipso facto jam patefa. ctam et propalatam esse viam sanctorum, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 8: ita jam quod primum tabernaculum non ulterius habuit statum. Apocal. xi, 19 : Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, hoc est, in cœelo celante sacra in templo, apertum est templum, ut pateret omnibus via libera ad propitiatorium, et arca qua corpus Domini significat : quia jam per passionem Christi esset remotum impedimentum. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moysec, velamen positum est super cor eorum. Et hoc est velamen carnalis intellectus legis. Unde sequitur, yv. 16 et 17 : Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Hoc totum continetur, ad Hebr.
<--- Page Split --->
ix, per totum capitulum, ubi dicit expresse, y. 8 : Hoc significante, scilicet per velamen, Spiritu sancto, nondum propalatam esse viam sanctorum. Et aliquibus interpositis, subjungit, yy. 11 et 12, quod Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius non manufactum, id est, non hujus creationis, neque per sanguinem hicrorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa, et omnibus valemantis depositis : et liberam viam faciendo ad Sancta contuenda et habenda omnibus. Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Et iterum, Psal. cxviii, 18 : Et considerabo mirabilia tua.
Et dicit tria : clamorem, orationem, et exspirationem.
De primo dicit : « Et clamans voce magna. » Clamor autem vires interiores adesse significat secundum naturam, quod exsangues et jam quasi exanimes clamare non possunt. Ad Hebr. v, 7 : Preces supplicationesque ad Deum,... cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Job, xvi, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Isa. lviii, 1 : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. Sic ergo inclamavit peccatum
Dicit autem Hieronymus, quod in Evangelio quod hebraicis litteris conscriptum est, habetur, quod illo eodem tempore cum vela scinderentur, lapis miræ magnitudinis scindebatur, et cecidit de superliminaribus templi, in signum futuræ destructionis templi. Et de hoc dicitur, Isa. vi, 4 : Commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis. Utrumque, scissura scilicet velorum, et scissura templi, concordat prophetiæ Isaiae, xxu, 8 et 9 : Revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt. Domus saltus dicitur templum, quia factum fuit de lignis saltus Libani. Tacet autem hic Lucas de terræmotu, et scissura petrarum, et apertura sepulcorum : quæ etiam tunc acciderunt, quæ Matthæus diligenter posuerat.
46 « Et clamans voce magna Jesus 7 ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, exspiravit. »
Quartum est quod est de incamatione peccati, quod est causa tantæ mortis.
« Voce magna. »
Exilem enim vocem consueverunt habere et acutam afflicti et exsangues, in propria potestate spiritum et vitam non habentes. Et ideo in hac vocis magnitudine ostendit quod dixit, Joan. x, 18 : Nemo tollit a me animam meam : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Genes. iii, 9, enim, quondam clamaverat : Ubi es, Adam ? quando de manu Dei cecidit in peccatum, hoc est, vide in quantam incidisti miseriam, quæ et te ad necessitatem moriendi, et me ad mortem conducit tuæ redemptionis. Et ideo clamat hic voce magna. Matth. xxvii, 46 : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Et subjungit Spiritus sanctus, quod hæc sunt verba delictorum eorum qui sui erant in hoc mundo, pro quibus eum tormenta pati conveniebat. Et antequam congrue redimerentur, ad istum clamorem liquefacta est sponsa. Cantic. viii, 6 : Dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio. Sic respondet sponsa, Cantic. i, 12 : Fasciculus myr-
<--- Page Split --->
rhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Magnitudo pœnae non ita clamare coegit sicut magnitudo peccati, pro quo talem pœnam sustinuit. Clamat igitur ut ostendat se vita et mortis habere imperium 1. Quia jam sanguine effluxo, vexatis viribus, prolongato et multiplici martyrio, clavis ad interiora penetrantibus, adhuc mortem sustinet ne nisi volenti superveniat. Isa. liii, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Clamat etiam, ingentem ad nos ostendens amorem, pro quibus tot pœnas assumpsit. Clamat, immensitatem acerbitatis in dolore mortis ostendens. Quod ex triplici causa fuit : Una quidem naturalis est : quia speciosus forma præ filiis hominum, optimæ complexionis, et decentissimæ fuit compositionis : et ideo in morte acerbissimi doloris : maxime cum nec ætate confectus, neque infirmitate in aliquo fuerit destitutus. Alia autem divina fuit : quia morte assumpta mortuus fuit. Hanc autem talem assumpsit, quali tantum lueret peccatum, quantum protoplastus et alii commiserant, qui totam naturam perdiderant. Et hanc oportuit omnibus mortibus esse acerbiorem. Tertia causa moralis est : quia dicit Aristoteles, quod mors tanto est molestior, quanto bonis melioribus privat morientem. Et ideo dicit mortem virtuosi hominis esse tanto molestiorem quam mortem turpis, quanto bonus per mortem melioribus privatur sciens. Oportuit ergo istam esse molestissimam, quæ tot bonorum divitem et inclytum privavit Deum vita. Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus !
Voce igitur magna clamavit. Psal. cxLII, 4 : Anxiatus est super me spiritus meus : in me turbatum est cor meum.
« Ait Jesus, »
Inter multa quæ clamavit, sicut, Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt 2 : et, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me 3 ? quod bis clamavit : et, Sitio 4 : et hoc quod ad Joannem et matrem dixit : Mulier, ecce filius tuus : ad discipulum autem : Ecce mater tua 5.
Post omnia autem dixit quod hic continetur :
« Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. »
Et dicunt quidam quod in cruce centum quinquaginta versus Psalmorum legit, qui ab isto principio Psalmi xxi, 2 : Deus, Deus meus, respice in me, usque ad istum quem hic dicit versum continentur 6. Et hoc vocatur Psalterium Christi.
Dicit igitur : « Pater. » Hic enim a memoria dulcis Filii, etiam inter flagella et pœnas quas ex obedientia Patris sustinuit, non recessit : docens nos quoniam et nos Patris in tribulatione non obliviscamur : quia flagellat omnem filium quem recipit 7.
« In manus tuas » virtuosas « commendo spiritum meum, » debentem congredi cum diabolo et inferno, ad tuorum liberationem. Sapient. ui, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Commendatio autem est, ut sicut Pater ostendit virtutem in expugnando peccatum et peccatores, quod ita ostendat virtutem manus suæ in expugnanda morte, et auctore mortis diabolo, et domo mortis inferno : ut spiritus potens forti diabolo superveniat, et intret potenter in domum fortis, et alliget fortem, et om-
<--- Page Split --->
nia vasa domus ejus diripiat : sicut, Luc. x1, 22, dictum est. Hoc enim modo impletur quod dictum est, Isa. xlix, 24 : Numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?
Sic igitur dicit : « In manus tuas commendo spiritum meum. » Alia enim commendatione non indignit commendare spiritum, qui unitus fuit divinitati.
« Et hæc dicens, »
Ostendendo quid in mortis periculo et domo mortis facere vellet per spiritum. Eecli. xxiv, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne !
« Exspiravit, »
Hoc est, spiritum tradidit : ista, quæ de opere redemptionis adhuc restabant, facienda perfecturus. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, et omnes via ejus judicia. Sicut via vita, ita et via mortis. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.
fuit et infidelis, et præfuit ministris cruciffentibus Christum.
« Quod factum fuerat » in omnibus jam inductis miraculis, et præcipue in hoc quod spiritus suus in passionibus extorqueri non potuit, sed clamore ostendit quod voluntarie animam posuit. Et ideo, Marc. xv, 39, dicitur : Videns autem centurio quia sic clamans exspirasset.
« Glorificavit Deum, » illuminatus fide : « glorificavit Deum, » confessione veritatis. In hoc enim Deus maxime glorificatur, quando homo peccatum suum recognoscit. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.
Iste enim peccatum infidelitatis sua recognitioni, et eum quem ante blasphemaverat.
« Dicens : Vere hic homo justus erat. »
Justus autem non potuit esse, nisi et verbis verax esset, et opere justus. Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Si ergo verax fuit in sermone, ipse Filius Dei erat, quia Filium Dei se esse dixit. Unde, Matth. xxvii, 54, et Marc. xv, 39 : Vere Filius Dei erat iste.
Sic ergo in isto notatur illuminatio gentilium ad fidem.
« Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pector a sua revêrtebantur. »
Quintum est istius partis, quod continet tria : conversionem gentilium, compunctionem peccatorum, et confortationem justorum.
Primum notatur in hoc quod dicit : « Videns autem centurio, » qui gentilis
« Et omnis turba eorum qui simul aderant. »
Multitudo enim maxima exierat, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, sicut dicitur, Joan. xix, 20. Quacumque de causa exivissent, sive planctus, sive curiositatis, sive malitia et derisionis, « ad spectaculum istud. » I ad Corinlh. iv, 9 : Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
« Videbant quæ fiebant. » Il Machab. vii, 18 : Digna admiratione facta sunt in nobis.
<--- Page Split --->
« Percutientes pectora sua. » Matth. xv, 18 et 19 : Quæ procedunt de ore, de corde exeunt... De corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie. Et quia cor est fons omnium malorum, quæ irrogata sunt Domino, ideo pectora percutiebant in signum castigationis. Luc. xviii, 13 : Percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori.
« Revertebantur, » hoc est, a malo se subduxerunt. Jerem. xxxi, 19 : Postquam convertisti me, egi pænitetiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui oppobrium adolescentie meæ. In hujus signum percussionis, sacerdos elevata aliquantulum voce in signum clamoris Domini, tundit pectus in Canone dicens : « Nobis quoque peccatoribus. »
sicut hic dicitur. Compuncta autem turba et recedente, et centurione glorificante Deum, audaciam acceperunt, et accesserunt ad crucem. Et ideo, Joan. xix, 25, dicitur, quod stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. Job, xix, 20 : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Carnes hic dicuntur carnales amici, qui a passione consumpti sunt : qui non audebant eum confiteri. Et ideo tunc solum os, forliores scilicet discipuli, adhæserunt pelli, et hoc est fidei Ecclesiæ. Labia autem sunt mulieres, quæ locutæ sunt ei. Et illæ solæ circa dentes ejus erant, quia necessaria ministrabant. Luc. vni, 2 et 3 : Mulieres aliquæ quæ erant curatæ,... quæ ministrabant ei de facultatibus suis. Illæ enim mulieres ministrabant ei, vicem illius viduæ supplentes, quæ pavit Eliam 1.
49
« Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. »
Hic tangitur confortatio fidelium devotorum.
« Hæc videntes, »
Cæteris fugientibus. Et ideo dicit Chrysostomus, quod istæ mulieres docтических fuerunt Apostolorum et Evangelistarum.
Noti autem hic dicuntur, qui se esse in dilectione noverunt. Præ timore autem, et quia impellebantur, et-quia noluerunt esse cum ministris sceleris, de longe steterunt. Psal. lxxxvii, 19 : Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. Psal. xxx, 12 et 13 : Qui videbant me, foras fugerunt a me. Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Job, yi, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
« Et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa. »
Illæ quidem primo, a longe steterunt,
« Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus,
« Hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathæa, civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei. »
Hic agitur de sacramento sepulturæ.
Et dividitur conlra præcedens totum quod dictum est de passione et morte.
Habet autem tres partes : in quarum prima describitur is, qui tantæ sepulturæ dignus fuit officium impendere : in secunda autem, describitur modus
<--- Page Split --->
sepulturæ : et in tertia, describitur devotio mulierum considerantium sepulturæ locum.
Describitur autem Joseph ab octo. Primo quidem ab animi strenuitate, qua Judæorum ferocitatem non timuit, quando dicit : « Et eccc vir. » Vir enim est virilis animi, non timens impetus occurrentes. Psal. 1, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Unde etiam quidam eumdem Psalmum de Joseph isto dicunt factum fuisse, eo quod non consensit consiliis et actibus Judæorum tradentium Dominum.
Secundo, describitur a nomine, quoniam dicitur : « Nomine Joseph. » Genes. xlix, 22 : Filius accrescens Joseph. Unde etiam accrescens interpretatur : quia continuis incrementis accrevit in gratia.
nis : et est civitas juxta Decapolim, quæ olim Rammatha, dicebatur. Et præsago nomine sic dicebatur, quia propter vigiliam suæ custoditæ, corpus Dominicum accepit pro donatione : et maxime quia præcepta decalogi custodivit. Psal. xxxii, 2 : In psalterio decem chordarum psallite illi.
Hæc est civitas « Judææ, » quæ confitens interpretatur : quia Dominum in confessione fidei fuit confessus. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
« Qui exspectabat et ipse regnum Dei. » Descriptio est a spe, quia regnum Dei in revelatione gratiae (quæ per Jesum Christum facta est) exspectabat. Hoc enim regnum Dei vocatur. Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus.
Tertio, describitur a potestate, quando dicitur : « Qui erat decurio, » hoc est, princeps super decem : vel quia erat aliquis officialium curiæ. Genes. xxiii, 6 : Princeps Dei es apud nos. Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham : quia cæteris fugientibus, Joseph et Nicodemus manserunt, sepulturæ Domini officium impendentes.
« Hic accessit ad Pilatum, et petiit 52 corpus Jesu :
Et depositum involvit sindone, et 53 posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. »
« Vir bonus, » bonitate virtutis, et pietate fidei. Et describitur hic quarto ab habitu animi.
« Et justus. » Quintum est, ubi describitur ab obedientia mandatorum. Psal. cxvii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
« Hic non consenserat consilio. »
Hoc est sextum. Psal. 1, 1 : Non abiit in consilio impiorum.
« Et actibus eorum. » Et ideo in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestientiæ non sedit.
« Ab Arinathæa. » Ecce descriptio a loco : et interpretatur vigilia donatio-
Hic tangit de sepultura.
Dicit autem tria, scilicet, qualiter a judice corpus obtinuit, qualiter illud involvit, et qualiter sepelivit.
De primo dicit : « Hic, » sicut existens de curia et familia præsidis, audacter, sicut dicit Marcus, xv, 43, « accessit ad Pilatum » præsidem, sine cujus licentia corpora damna'orum per justitiam publicam tolli non poterant. Eccli. vii, 37 et 38 : Mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Matth. xxvii, 38 : Pilatus vero jussit reddi corpus. Sic enim præcipitur, Josuc viii, 29, et x, 27, quod ante solis occasum corpora deponantur de ligno.
<--- Page Split --->
« Et depositum, »
Supple, de cruce. Joan. xix, 31 : Petierunt ut non remanerent in cruce corpora sabbato. Erat enim magnus dies ille sabbati.
« Involvit in sindone. » Sindon autem est pannus factus de lino Ægypti, quod est genus lini candidissimi. Dicitur autem munda 1, quia ad ultimum erat dealbata. Et hoc significabat candorem gratiae ipsius corporis. Apocal. 11, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Hujus mysterii gratia Sylvester Papa præcepit, quod corpus Domini non involvatur in sericis, sed in linteo mundo de lino facto. Sic enim et Virgo Mater albis castitatis viscerum suorum indutum et involutum Verbum protulit in mundum : et jam natum pannis involvit, et reclinavit in præsepi o in pabulum jumentorum. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Ideo etiam Angeli in albis apparuerunt. Matth. xxvii, 3 : Vestimentum ejus sicut nix. In figura hujus in monte transfiguralionis, Marc. ix, 2 : Vestimenta ejus, scilicet Domini, facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere 2.
« Et posuit eum, »
Quiescentem ab omni opere redemptionis die septimo, sicut Deus Pater die septimo ab omni opere creationis mundi quieverat. Ita ergo positus est ad quietis ostensionem. Ad Hebr. 17, 10 : Qui enim ingressus est in requiem ejus, ipse etiam requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
« In monumento, » quod quasi monens mentem, vel munimentum vocatur, quia munitum fuit. Matth. xxvii, 66 : Signantes lapidem cum custodibus. Isa.
xi, 10 : Erit sepulcrum ejus - gloriosum.
« Exciso » in lapide, ut dicit Chrysostomus : ne dicere possent, quod discipuli suffodientes, furati sunt eum. Erat enim in lapide in primo introitu quasi crypta vel camera. Et in eodem lapide contra ostium introitus illius cameræ ex opposito, erat spelunca in qua positus est Dominus : et super os speluncæ lapis est maximus superpositus, qui non nisi a multis removeri poterat.
« In quo nondum quisquam » alius « positus fuerat, » ne dicere possent, quod alius erat qui resurrexit. Dicit autem Joannes, xix, 39, quod erat ibi etiam Nicodemus, ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum, qua unxit Dominum : non contra putredinis vel corruptionis fœtorem, quia talem defectum incurrere non potuit, Psal. xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem : sed quia ita mos erat sepelire corpora charorum amicorum. Et cum essent amici, expensis sepulturae deesse noluerunt.
Referunt autem quidam, et est scriptum in Historia Ecclesiastica, quod Judæi hunc Joseph propter sepulturae istius diligentiam captum incarceraverunt : et quod ille primus fuit, cui post resurrectionem Dominus in carcere apparuit, quia solus inter discipulos tunc pro eo captus tenebatur. Nicodemus autem vix manus eorum effugit.
« Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. »
Determinat hic tempus istius sepulture.
Dicit igitur : « Et dies » sepulturae « erat Parasceves, » hoc est, præparationis : et est nomen græcum, et dicitur præparatio, quia illo die necessaria ad sabbatum præparabantur : maxime ad
<--- Page Split --->
istud sabbatum, quod majus erat caeteris, quia una dies solemnitatis paschalis. Joan. xix, 31 : Erat autem magnus dies ille sabbati.
Et hoc est quod sequitur : « Et sabatum illucescebat, » ad vesperam Parasceves : quia vesperum illucet in sabbati luce, eo quod praecedens vesperum cum sequenti die computetur. Semper enim secundum cursum naturalem, praecedens nox in sequentem diem illucescit. Psal. cxxxvii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur : et, y. 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis.
« quemadmodum positum erat » in monumento « corpus ejus, » hoc est, Domini Jesu. Matth. xxiv, 28 : Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
« Et revertentes, »
Ipsa die Parasceves, « paraverunt aromata et unguenta. » Quamvis enim Paraseves est prima dies Pascha, luna quartadecima (alias,quintadecima) et non licebat opus servile in eo fieri, tamen opera pietatis circa defunctorum corpora non prohibebantur.
55 « Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
56 Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. »
Hic tangitur qualiter devotæ mulieres in Parasceve locum sepulcri notaverunt.
Et hoc est quod dicit : « Subsecutæ » sunt « autem, » ad locum sepulcri, « mulieres, » in Parasceve, « quæ cum eo, » Domino Jesu, « venerant de Galilæa. » Et, sicut superius dictum est 1, ministrabant ei de facultatibus suis : et pietatem quam exhibuerant vivo, non negaverunt mortuo, quia fideles erant.
« Viderunt, » hoc est, notaverunt monumentum : « et » notaverunt etiam
Aromata autem dicuntur quasi aeromata, et illa corpori Dominico apponebant : in signum quia omni odore virtutum redolebat. Cantic. iv, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius.
Unguenta autem paraverunt, in signum quod unctum erat unctione deitatis : et in proximo surrecturum oleo lattitiae delibutum. Eccli. xxxviii, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
« Et siluerunt, » hoc est, quieverunt a visitatione sepulcri, « sabbato quidem, » in quo nihil operis servilis licebat fieri, « secundum mandatum, » scilicet legis. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntàtem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.
Sic ergo terminatur pars ista quæ est de sepultura.
<--- Page Split --->