CAPUT XXIV
Mulieribus ad Christi monumentum consternatis quod ejus corpus non invenirent, Angeli ipsum resurrexisse nuntiant, et illæ Apostolis, qui id tamquam deliriumum accipiunt : Petrus ad monumentum currens et ipse admiratur quod corpus non invenerit : duobus in Emmaus euntibus, Jesus Scripturas interpretatur, et in fractione panis ab eis agnoscitur : congregatis discipulis palpandum se præbet, et cum eis edens aperit sensum ut Scripturas intelligant, ac promisso Spiritu sancto in cælum ascendit.
Una autem sabbati valde diluculo, venerunt ad monumentum 1, portantes quæ paraverant aromata :
Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis?
Non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
Dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifixi, et die tertia resurgere 2.
Et recordatæ sunt verborum ejus. 9. Et regressæ a monuntento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et cæteris omnibus.
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et cæteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc.
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linctamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat.
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum 3, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis.
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
<--- Page Split --->
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?
Quibus ille dixit : Quæ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel : et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
Sed et mulieres quaedam ex nostris terrucrunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum.
Et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetæ !
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretaba tur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant.
Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
Et coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam adve-
sperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt cum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Dum autem hæc loquuntur 1, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum : palpate, et videte : quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis.
Et dixit ad eos : Hæc sunt verba
<--- Page Split --->
quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
Et dixit eis : Quoniam sic scriptum est 1, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
Et prædicari in nomine ejus pænitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
Vos autem testes estis horum 2.
Et ego mitto promissum Patris mei in vos 3 : vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cœlum 4.
Et ipsi adorantes regressi sunt in
Jerusalem cum gaudio magno : 53. Et erant semper in templo, lau-
dantes et benedicentes Deum. Amen.
IN CAPUT XXIV LUCE
ENARRATIO.
« Una autem sabbati valde dilucelo, venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. »
Ab hoc loco usque in finem agitur de sacramento Resurrectionis et Ascensionis.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima Resurreccio nuntiatur per Angelos : in secunda autem certificatur ipsa Domini apparitione. 1
Prima harum duas habet partes : in quarum prima nuntiatur per Angelos sanctis mulieribus, et per mulieres Apostolis : in secunda autem, signa quæ retulerunt mulieres, per experimentum
probat Petrus nimio desiderio videndi Dominum.
In priori autem harum duo dicuntur : in quorum primo revelationem accipiunt mulieres, et Apostolis referunt : in secundo autem, hoc pro deliramento reputatur.
Adhuc autem, anterior illarum duo continet : acceptationem revelationis, et revelationis nuntiationem.
In prima harum partium duo continentur : in quorum primo dicitur qualiter ad monumentum venerunt, et quale monumentum invenerunt : in secundo autem, de revelatione angelica subjungitur, quae Dominum surrexisse perhibuit, et mulieres praemonuit de verbis Dominicis.
Dicit igitur quando et qualiter ad sepulcrum venerunt, et quale invenerunt sepulcrum.
Quando quidem, quia « una sàbbati, » hoc est, prima sabbati, quam nos Dominican appellamus. Decuit enim
<--- Page Split --->
quod hoc in prima sabbati nuntiaretur : ut qua die septimane Deus fecit coelum et terram 1, eadem die terra gratia, et coelum gaudio Resurrectionis repleretur. Et qua die Deus dixit : Fiat lux, ut illus traret coelum et terram, eadem die lux surgeret claritatis Resurrectionis, ad coeli et terrae novam illuminationem. Cantic. vi, 9, dicitur de Ecclesia : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Haec est lux surgentis aurora, quae diem caliginis damnatorum non illustrat, sicut dicitur, Job, iii, 9. Sic ergo « una sabbati » Christus surrexit. Et Marc. xvi, 2 : Valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
« Valde diluculo »
Tangit hic horam quae maxime convenit : quia in diluculo ad quaerendum eum veniebant, qui jam suae claritatis luce coeli sinum illustrabat. Psal. lxxv, 3 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Hoc enim praedixerat de eo Zacharias, Luc. i, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Sic enim luce sua nostram noctem transvexit in lucem.
Qua autem hora Dominus surrexerit, nemo scit. Gregorius tamen videtur dicere quod media nocte : quod duabus probat auctoritatibus, quarum prima est Judicum, xvi, 3, quod Samson, qui sol fortis interpretatur, media nocte surrexit, et portas Gazæ in verticem montis portavit. Samson enim Christum, Gaza autem significat infernum : quia sicut Samson portas Gazæ, ita Christus confregit portas inferni. Psal. cvi, 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum : propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Alia auctoritas est Proverbiorum, xxxi, 15 : De nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Alii autem fere omnes Sancti videntur dicere, quod jam imminente aurora, cum tamen adhuc tenebræ erant, surrexit : propter auctoritates et rationes prius introductas. Osee, vi, 3 : Quasi diluculum præparatus est egressus ejus : et veniet quasi imber nobis temporaneus et seronus terræ.
Tali igitur tempore et hora
« Venerunt ad monumentum, »
Desiderio amoris quaerentis Dominum. Job, iii, 21 et 22 : Quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Si adhuc qui desiderant a tumultu in absconditis esse cum Christo, in devotione cordis in secreto conscientiæ quaerunt eum. Ad Coloss. iii, 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum. Absconditum enim faciei, ut dicit Maximus Episcopus, est pretiosissimus in divinam lucem transitus, qui est a tumultu mundi secretus. Psal. xxx, 21 : Proteges eos in tabernaculo tuo, hoc est, in sepulcro tuo a conturbatione hominum, sive a contradictione linguarum. Corde igitur ad sepulcrum spirituale, corpore autem ad materiale sepulcrum sic venerunt. Qualiter autem venerunt, subjungit :
« Portantes quæ paraverant aromata, »
Hoc est, odores. Odores autem fuerunt maxime myrrhæ et aloes: quorum utrumque frænat odores malos, non ex corpore Domini, sed ex loco ubi alia damnatorum corpora fœtebant procedentes. Aromata autem virtutum, ut dicit Gregorius, odores significant, quæ nobiscum portare
<--- Page Split --->
debemus, quando Dominum visitamus. Cantic. iv, 16: Fluant aromata illius. Et iterum, ibidem, y.13, ante hoc dicitur: Emissiones tuæ paradisus, hoc est, spiramentum et fragrantia, quam emitlis, est paradisus. Psal. xliv, 9 et 10: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, supple, spirant, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt tefliæ regum in honore tuo. Myrrha quidem est justitia castigans per disciplinam et afflictiones carnis. Gutta autem (quæ lacryma est odorifera) est aroma pietatis. Casia autem concava, est aroma humilitatis : quæ spirant a vestimentis honestæ conversationis : a domibus eburneis, hoc est, a corporibus castis. Et ex his Christum delectant ungentes nobiles animæ filiæ regum optimorum prælatorum, in honorem suæ Resurrectionis.
Sic ergo magis intus quam extra portaverunt aromata « quæ paraverant » in Paraseven præparationis, hoc est, in studio bonæ vitæ et studio virtutis. Proverb. vi, 6, 7 et 8 : Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam : quæ cum non habet ducem, nec præceptorem, nec principem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Messis autem est tempus merendi. Proverb. x, 5 : Qui congregat in messe, filius sapiens est : quî autem sterlit æstate, filius confusionis. Sic ergo nobis cum sanctis mulieribus aromata paranda sunt, cum quibus ad quiescentem in gloria Dominum in devotione contemplationis veniamus.
2 « Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. »
Hic quædam signa tanguntur Resurrectionis.
Et hæc sunt duo : revolutio lapidis, et quia non invenerunt in monumento præsentiam Dominici corporis.
Dicit igitur : « Et invenerunt lapidem revolutum a monumento. » Non quod Dominus indiquerit hac revolutione, quia sicut de matris utero, sic de monumento hinc et inde exivit intacto clausuræ signaculo. Ezechiel. xliv, 2 : Porta hæc clausa erit : non aperietur,... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Clausis enim ostiis hinc et inde exivit : ut sciamus eum esse, cui nihil obstat, et cui omnia serviunt ad nutum. Lapis autem iste obdurationem cordis significat, qui devote Deum quærentibus revolvitur. Mare. xvi, 3 et 4 : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Ezechiel. xi, 19 : Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum. Sic igitur in devotione spiritus lapidem invenerunt revolutum a monumento, in quo cum Domino Jesu includi et abscondi desideraverunt.
« Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. »
Diximus in antchabitis, quod duplex erat ædificium sepulcri. Quod enim primo occurrit, crypta quædam fuit : et ex opposito ostii illius cryptæ, erat spelunca, in qua positum fuit corpus Domini : et lapis prægrandis illi speluncæ suprapositus, quem revolutum viderunt : et ingresssæ sunt mulieres in ædificium anterioris cryptæ, et videntes lapidem revolutum, senserunt non ibi esse corpus Dominicum. Jam enim erat Jesus glorificatus, nec poterat infimis locis detineri, nec delibutione unguenti corporalis indiguit, qui surrexerat gloria Resurrectionis delibutus. Et hæc ipsa non inventio corporis hoc præfigurabat, ut non de cætero in corporis infirmitate quæreretur, sed in gloria crederetur : ita quod omnis lingua sibi confiteretur, quia esset in plena gloria dexteræ Patris. II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem, hoc est, secundum car-
<--- Page Split --->
nis infirmitatem. Et si cognovimus secandum carnem Christum, hoc est, secundum carnis infirmitatem, sed nunc jam non novimus : quia jam gloria deitatis ejus etiam carnis substantiam tota gloria repleverat. Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti eum. Ad Hebr. ii, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Unguenta spiritualia parentur, et aromata gloriae Domini congruentia, et non quae aliquid infirmitatis ostendant in Domino. Parentur, inquam, unguenta compunctionis, devotionis, et gratiarum actionis.
Unguenta quidem compunctionis ex speciebus pungitivis, dolorem cordis inducentibus. Quod fit ex consideratione peccatorum, immixtis quibusdam lenitivis spei, et fiducia venia. Et, Luc. vii, 38, significatur per unguentum, quod peccatrix mulier super pedes Domini (qui sunt misericordia et justitia sua veritas, sive severitas cum gemitu) effudit.
Unguentum devotionis ex consideratione divina bonitatis, et dulcedinis, et gloria praeparetur. Et significatur per unguentum, quod Maria Magdalena super caput Domini (quod est Deus) cum magno odore, qui totam Ecclesia domum repleret, effudit per devotionem 1.
Unguentum autem gratiarum actionis, ex omnibus perceptis a Deo beneficiis commiscetur, et praeparatur. Et quia quaedam sunt beneficia humanitatis, et quaedam deitatis : quaedam a manu Domini sicut dona sanitatum : quaedam ab ore sicut doctrinae illuminationum : quaedam a pedibus sicut fatigatio itinerum, quando nos ad gratiam circumiens quaesivit : quaedam a brachiis et humeris, in quibus nos supportavit : quaedam autem a dorso, in quo flagella pro nobis sustinuit : quaedam autem a capite, quod arundine percussum et spinis hirsutum fuit : quaedam etiam a locis clavorum, et quaedam a lanceatio-
ne lateris : ideo hoc unguentum significatur per illud quod ditissimi et inclyti viri, Joseph ab Arimathæa et Nicodemus, super totum corpus Domini effuderunt 2. Hæc igitur unguenta cum virtutum odoribus præparentur. Et sic non cum mortuis, sed cum beatis Dominus invenitur.
« Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quaeritis viventem cum mortuis?
Non est hic, sed surrexit. »
Hic tangitur de apparitione Angelica, quae instruxit mulieres de Resurrectione.
Et habet quatuor particulas : in quarum prima dicitur, qualibus existentibus mulieribus Angeli apparuerunt : in secunda autem, quot et quales Angeli fuerunt qui apparuerunt : in tertia autem, quales factae sunt mulieres ex Angelica apparitione : in quarta vero, qualiter ab Angelis sunt confortatae et instructae.
Dicit igitur : « Et factum est, » Dei providentia, quae omnia praeordinavit, « dum » mulieres « mente, » hoc est, animo per cogitationes mensurantes factum hoc, et circumstantias, et causas, « consternatae essent de isto. » Dubietas enim Resurrectionis non permisit mentem elevari ad veritatem, et vehementissimus amor Domini recedere tamquam a re desperata non patiebatur. Et ideo stantes ibi mente consternabantur. Et erat ista consternatio et doloris de absentia, et amoris Domini vehementia, et admiratione revoluti lapidis confecta. Et sic stabant in mentis agonia stupefacte. Act. iii, 10 : Impletì sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi.
<--- Page Split --->
« Ecce duo viri. »
Secundum est de apparitione Angelorrum.
« Ecce. » In evidenti est, quia cum claritate magna apparuerunt : ita quod, sicut dicitur, Matth. xxvii, 4 : Exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
« Duo » autem fuerunt Angeli, ut duo significarent circa Christum Angelorum officia, scilicet, ministrantes et assistentes. Daniel. vn, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Et ideo nascente Domino in loco apparuerunt Angeli. Et sicut tentato Domino accesserunt et ministraverunt 1, et sicut pugnanti in Passionis angustia adstiterunt 2, ita nunc post victoriam paratos se exhibent eis, pro quibus Christus pugnavit devotis fidelibus.
ipsa veste mulcerent pias et devotas animas : et significarent jam omnes in Christo sperantes (qui vestis ejus sunt) ad candorem justitiæ redivisse. Isa. 1, 18 : Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur : et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Sunt rubra peccata quæ de carne oriuntur et sanguine, illa candoris albedinem accipiunt, qui candor in vellere Agni Dei apparuit. Vermiculi autem sunt motus tentationum, qui tortuosi sunt sicut est motus vermis. Et illa quæ de tentationibus oriuntur, ad albedinem nivis convertuntur, hoc est cœlestis innocentiæ, et luminis cœli candorem. . . Et sic « in veste fulgenti » apparet Angelus.
« Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram. »
Viri sutem duo dicuntur : quia in virili vultu et opere apparuerunt, metum incutientes reprobis, et a timore liberantes devotos. Matth. xxvii, 3 : Nolite timere vos. Gregorius : « Illi timeant qui ad so- « cietatem Angelorum non pertinent. Vos « autem cur timetis, qui vestros cives vi- « detis ? »
« Steterunt. »
Fortiter adstiterunt, ut illas ab insidiis custodum protegerent, et hostibus metum incuterent. Sapient. xi, 3 : Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
- Et hoc est quod dicit : « Secus illas, » appropinquando eis per aúxilium. Psal. lxxvi, 26 : Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. Iste enim mulieres tympanistriæ Domini fuerunt, ubique eum sequentes et ministrantes, et laudes suas annuntiantes.
« In veste fulgenti » et candida : ut ex
Tertium est in quo ostenditur timor et verecundia muliebris.
Timor quidem in hoc quod dicit : « Cum timerent. » Qui timor est terror magnitudinis gloriæ angelicæ. Propter quod etiam, Matth. xxvii, 3, dicit Angelus : Nolite timere vos. Ubique enim boni Angeli confortant, et abstergunt timores et terrores. Luc. 1, 13 : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Item, 3. 30 : Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum. II Paralip. xx, 15 : Nolite timere, nec paveatis. Et post pauca, 3. 17 : Sed tantummodo confdenter state. Exod. xiv, 13 : Nolite timere : state, et videte magnalia. Tamen infirmitatis humanæ, et præcipue pusillanimitatis muliebris est, ad inconsueta timere.
« Et, » cum verecundantes vultus viriles in Angelis, « declinarent vultum in terram. » Eccli. xxvi, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Extollentia enim oculorum superbiam et libidinem carnis, et petulantiam signifi-
<--- Page Split --->
cat in muliere. Eecli. xxii, 3 : Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Eecli. xxvi, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur. Et ideo declinaverunt ista oculos suos in terram.
« Dixerunt ad illas, »
Angeli ad muliere.
Duo dicunt Angeli : modicitatem fidei in mulieribus erigunt reprehendendo et instruendo : secundo autem, ad fidem verborum Christi reducunt corda sanctarum mulierum.
De primo adhuc duo ponunt : reprehensionem videlicet, et instructionem.
morsus tuus ero, inferne! Psal. lxxv, 4 : Ibi confregit potentias arcuum, seutum, gladium, et bellum. In morte enim destruxit mortis potentias, quas ante super omnes exercuit. Arcum, hoc est, antiquae sententiæ obligationem, qua dictum est, Genes. n, 17 : Morte morieris. Scutum etiam peccati, quo te mors in regno suo defendit. Ad Roman. v, 14 : Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt. Et gladium quo jugulavit, hoc est, corporis mortalitatem, propter quam corpus mortis vocatur. Bellum autem est clausura infernorum, quibus mortuus impugnabatur. Haec enim omnia Christus destruxit.
Reprehensionem quidem in hoc quod dicunt : « Quid, » hoc est, quare « quæritis, » sicut dubitantes de resurrectione « vivieniem » immortaliter, « cum mortuis, » hoc est, in mortis vinculis detentis ? Filius enim Dei vinculis mortis detineri non potuit, licet pro nobis mortem assumpserit. Act. ii, 24 et seq. : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri ab eo. David enim dicit in eum :... Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ, et replebis me jucunditate cum facie tua. Et ideo solus est inter mortuos liber, quia vinculis mortis in nullo fuit obligatus. Hæc est ergo reprehensio modicitatis fidei. Matth. xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti ?
« Sed surrexit »
A mortuis in vitam gloriosam et immortalem. I ad Corinth. xv, 20 : Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium. Ad Roman. vi, 9 et 10 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo, hoc est, immortaliter et impassibiliter ad similitudinem Dei.
« Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
Dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. »
« Non est hic. »
Hæc est instructio Resurrectionis.
« Non est hic, » in loco mortuorum detentus. Iste enim locus est eorum, qui apud inferos detinentur. Psal. xxix, 4 : Eduxisti ab inferno animam meam. Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors!
Hic mittunt Angeli ad verborum veritatis firmitatem : de quibus dixit1, quod numquam transibunt, sed æterna stabilitate manebunt.
Dicunt autem tria, scilicet, quod cor ad sermones revocent, et ubi, et quid dixit.
<--- Page Split --->
De primo dicunt : « Recordamini. » Summum enim est sermones Dei ad memoriam revocare. Jerem, 11, 50.: Recordamini procul Domini. Psal. cxxxvi, 6 : Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Ideo dicit David, Psal. cxvii, 49 et 50 : Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti : haec me consolata est in humilitate mea.
« Qualiter, » praedicendo haec, « locutus est, » cujus sermones excidere non possunt, « vobis, » cum de omnibus his
vos instrueret, « cum adhuc in Galilea esset, » mortalis cum mortalibus.
verunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus.
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec.
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis ».
Hic tangitur qualiter mulieres visionem istam Apostolis nuntiaverunt.
« Dicens : »
Matth. xx, 18 et 19 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis : et condemnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum : et tertia die resurget.
Dicit autem tria, scilicet, quakter ex instructione angelica verborum sunt recordatae, qualiter a monumento regressae, et qualiter nuntiaverunt Apostolis.
Dicit igitur : « Et recordatae sunt, » per angelicam -instructionem, « verborum ejus, » hoc est, Domini, quae nimia tristitia ante recordari non permittebat. Thren. 1, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum maerens. Levit. x, 19 : Quomodo potui placere Domino in ceremoniis mente lugubri ?
Et ad hanc recordationem
Ex congruentia redemptionis, « Filium hominis, » in natura passibili, « tradi » Judæis, et a Judæis tradi Gentilibus : sicut in ante habitis est expositum. Psal. lxxxvii, 9 : Traditus sum, et non egrediebar.
« In manus hominum, » tam Judæorum quam Gentilium, « peccatorum, » qui iniquæ suæ voluntati satisfacient in ipso. De istis autem traditionibus multa in ante habitis dicta sunt.
« Et crucifixi, » ut mortis mulcta crucis horror cumuletur. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
« Et die tertia resurgere. » Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.
« Regressae a monumento, »
Non amplius quæsiverunt eum in monumento. Tamen sicut innuitur, Joan. xx, 11, Maria Magdalena non recessit, et ideo Dominum videre meruit.
« Nuntiaverunt haec omnia, » quae viderant et audierant « illis undecim » Apostolis, qui principales erant, « et caeteris » discipulis, « omnibus » membris, ut esset omnium una causa laetitiae quibus una causa fuit tristitiae : sicut et Dominus dixerat, Joan. xvi, 20 : Vos constristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Per mulieres autem ad Apostolos haec nuntiari voluit, ne dejectus sexus foemineus tristitia absorberetur : quia sexus muliebris fuerat nuntius mortis, et ideo relevabatur per hoc quod est nuntius vitæ. Judicum, iv, 9 : In hac vice victoria non reputabitur tibi
<--- Page Split --->
scilicet viro, quia in manu mulieris tradetur Sisara.
Describit autem Evangelista mulieres per nomina, ne videatur fabula indocta quam dicit :
« Erat autem, »
Inter istas mulieres non ignotas, nec ad hoc conductas, sed honestas et divites et famosas, « Maria Magdalene, » cujus frater in ipsa civitate dominium habuit et possessionem, sicut tradunt historiae,etjuxta civitatem residebat. Haec autem prima nominatur : quia ferventior fuit, et diligentior in omnibus Christi obsequiis, ut dicit Chrysostomus.
« Et Joanna, » quae sicut, Luc. VIII, 3, dicitur, uxor fuit Chuse, procuratoris Herodis, in regno. « Et Maria Jacobi » mater majoris, et Joannis, quae erat uxor Zebedaei. Vel, forte fuit mater Jacobi minoris : quia genuerat Jacobum et Simonem Chananeæum, et Judam Thaddæum, et Joseph discipulum Domini, qui cum Mathia sortitus est de apostolatu, et Justus cognominabatur propter vitam suam sanctissimam. Hos enim quatuor ex Alphæo genuerat. Et ideo aliquando Maria Alphæi vocatur.
« Et caeteræ » mulieres « quæ cum eis erant » in obsequio funeris Dominici corporis, « quæ dicebant, » nuntiantes, « ad Apostolos hæc, » læto corde nuntiantes. Proverb. xxxi, 6 et 7 : Date siceram mærentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : bibant et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Hoc enim nuntium infundebatur eis sicut sicera, gaudium generans in cordibus eorum.
« Et visa sunt ante illos. »
Viderant enim tot opprobria et tot tormenta, quod ita abscondita fuit virtus deitatis, quod omnino desperaverunt de ipso. Habacuc, ut, 3 : Ibi abscondita est fortitudo ejus. Isa. lii, 3 : Quasi abs-
conditus est vultus ejus, et despectus. Unde nec reputavimus eum.
Et ideo visa sunt « sicut deliramentum verba ista. » Et videbantur esse insaniae et fatuitates quaedam. I ad Corinth. iv, 10 : Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Sic est etiam quando aliquid dicitur de Deo non credenti, videtur ei stultitia. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Stultitia est enim illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.
« Et non crediderunt illis, »
Propter causam quam jam diximus. Et etiam ideo quia jam per verbum Christi stabilita corda habebant, et non cito movebantur. Eccli. xix, 4 : Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur. I Petr. iv, 12 : Nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit. I Joan. iv, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.
« Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat. »
Hic agitur qualiter Petrus ista per experimentum probare voluit. Hoc omittit Lucas quod Joannes plenius ponit. Et hoc est, quod Petrus et Joannes simul cucurrerunt. Unde, Joan. xx, 4 et 5 : Currebant autem duo simul : et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. Petrus autem tunc etiam procubuit, sicut hic dicitur, et non introivit : postea autem introivit Petrus, et tunc etiam introivit Joannes. Et in illa diligentia Petri creditur ei apparuisse Dominus.
Et hoc est quod dicitur : « Et procum-
<--- Page Split --->
bens, » ex desiderio, « vidit linteamina sola posita. » Quod jam, sicut dicit Chrysostomus, erat signum Resurrectionis, et non transpositionis corporis. Et dicit Joannes, xx, 7, quod sudarium, quod fuerat super caput Jesus, vidit seorsum, non cum lineaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum : quae omnia signa erant Resurrectionis.
« Et » ideo, sequitur quod « abiit » a sepulcro, in circuitu tamen sepulcri considerans « secum, » hoc est, apud se « mirans quod factum fuerat. » Psal. lxvii, 36 : Mirabilis Deus in Sanctis suis : qui sic se a querentibus aliquando abscondit. Cantic. ii, 2 : Circuibo civitatem, per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea. Et creditur quod tunc apparuit ei Dominus. Unde dicunt discipuli : Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni 1.
« Et ecce duo ex illis iibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. »
Hic incipit agere de apparitione Domini, quæ est expressum et verum argumentum Resurrectionis.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima agitur de apparitione : in secunda, de missione discipulorum ad Gentes : in tertia, de Ascensione.
In prima autem agit de triplici apparitione : et secundum illam triplicem apparitionem dividitur in tres partes : in quarum prima, de apparitione quæ facta est Cleophæ et Lucæ : in secunda vero, de apparitione facta Petro : in tertia autem, de illa quæ facta est omnibus simul.
Prima harum dividitur in quatuor partes : in quarum prima dicitur, quando et ubi apparuit : in secunda autem, qua-
liter Christus apparens, se suis discipulis junxit, scilicet quando de se colloquebantur : in tertia, qualiter sacramenta suæ Resurrectionis par Scripturas ostendit : in quarta autem et ultima, qualiter ab eis cognitus fuit.
Dicit autem in prima tria, scilicet, nomen loci, longitudinem ab Jerusalem, et collocutionem.
Dicit igitur :
« Et ecce duo ex illis, » scilicet discipulis, quorum unus infra dicitur Cleophas : alter autem istius auctor erat libri Lucas. Mos enim est auctorum sacre Scripturæ, quod nomina sua in solemnibus factis non ponunt propter humilitatem. Sicut Paulus, II ad Corinth. xii, 2 : Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scii). Et non nominat se Paulum, cum tamen ipse ille homo fuerat.
« Ibant, » forte declinantes persecutionem, « ipsa die, » hoc est, ipsa die dominicae Resurrectionis, « in castellum, » ubi forte aliqui credentes amici discipulorum habitabant, « quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem. » Stadium autem a stando dicitur, eo quod Hercules gigas, tantum uno anhelitu cucurrisse dicitur, et stetisse. Continet autem stadium centum viginti quinque passus, et est octava milliarii pars. Milliare autem mille passus continet. Et est milliare dimidia leuca. Vel, ut alii dicunt, tria milliaria duas leucas perficiunt. Unde sexaginta stadia septem millia passuum et quingentos continent, hoc est, septem milliaria et dimidium ab Jerusalem civitate metropoli.
« Nomine Emmaus. »
Fuit autem Emmaus primo metropolis insignis Palestinæ, quæ post expugnationem Judææ, sub Marco Aurelio et Antonio principe restaurata, cum statu
<--- Page Split --->
mutavit et nomen. Unde postea Nicopolis est appellata : quod urbs victoriae interpretatur. Ibi autem domus Cleophae fuisse dicitur, ad quam ibant Lucas et Cleophas.
« Et ipsi, »
Scilicet duo discipuli, « loquebantur ad invicem. » Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
« De his omnibus quæ acciderant » circa Dominum Jesum.
Loquentibus enim de bonis adjungit se Dominus.
Et hoc est quod sequitur :
« Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. »
Dicuntur autem hic tria, scilicet, qualiter de Domino ad invicem loquebantur : qualiter loquentibus de se, se junxit Dominus : et qualiter instruxit eos per Scripturas de sacramentis Passionis sua et Resurrectionis.
De primo dicit : « Et factum est, » præter intentionem eorum ordinatione divina, « dum fubularentur. » Non intendit dicere quod fabulam dicerent, sed quod mystica dicebant, quæ in compositione sunt sicut fabula. Et mira de Jesu recitabant : ideo fabulari dicuntur, quia fabula componitur ex mysticis et miris. Et talia isti secum tractabant e Scripturis de Domino.
Et hoc est quod subjungit :
« Et secum quaererent, »
Mutuo unus ab alio. Nisi enim myste-
ria tractarent, secum non quaererent. Quærere enim est alicujus profundi intellectum indagare. Psal.⁴ xxiii, 6 : Hæc est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob, hoc est, notitiam. Eccli. xxxix, 1 et 2 : Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit : narrationem virorum nominatorum conservabit.
« Et ipse Jesus appropinquans, »
Plus et verius interius quam exterius. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Deuter. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
« Ibat cum illis. »
Matth. xvni, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Proverb. viii, 31 : Ludens in orbe terrarum : et deliciae meæ esse cum filiis hominum, hoc est, rationabilium, et rationabilia per intellectum tractantium.
« Oculi autem illorum, »
Scilicet discipulorum, « tenebantur, » non quidem a Domino, sed interiori dubitatione : sicut quando homo non confidit de aliquo quod appareat, et judicat impossibile quod ille sit, statim interior æstimatio speciem visam ante oculos converit ad aliud. Et de talibus dicitur, II ad Corinth. iii, 13, quod velamen positum est super cor eorum. Nec est verum quod quidam dicunt, quod percussi fuerint acrisia : sicut Sodomita contrectare impudice volentes Angelos ⁴ : et illi qui missi fuerant ad capiendum Eliseum ². Sapient. xix, 16 : Percussi sunt autem cæcitate, sicut illi in foribus justi, cum
<--- Page Split --->
subitaneis cooperii essent tenebris. Nihil enim talium passi sunt discipuli. Sed potius, sicut videmus in timentibus et dubitantibus, quod modicas juncturas et valde dissimiles propter imaginationem interiorem, putant esse animalia nociva et fugiunt: aut forte aliquid desiderabilium, et tunc accedunt. Ita dubitatio Resurrectionis, et timor incussus ex Judæis, faciebat quod nihil cognoscebant de apparitione Domini extra: quia etiam manifestante se Domino coram oculis eorum, non poterant eum discrete cognoscere. Et hoc modo «tenebantur oculi eorum,»
In primo horum duo quaeruntur: quae sit collatio, et quae tanta tristitiae sit causa, qualis apparebat in ipsis.
Dicit igitur :
« Et ait » Dominus « ad illos » discipulos, quaerens illuminandi eos occasionem. Joan. I, 9: Erat lux vera qua« illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Joan. viii, 12: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
« Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ?
« Ne eum agnoscerent, »
Hoc est, agnoscere possent. Exterius quidem videbant: sed quasi in exstasi dubietatis existentes, interius judicium discretae cognitionis de ipso facere non valebant. Isa. lix, 10: Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus. Job, xxxvi, 23: Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul: quia longe se fecit per dubitationis elongationem.
Hoc est, de qua materia sunt? Nec quaerit ignorans, sed ut detur locus instructioni. Signum enim amoris est loqui de magistro. Et signum est bonorum discipulorum semper tractare de doctrina magistri. De primo dicitur, Matth. xii, 34: Ez abundantia cordis os loquitur. Psal. cxliv, 7: Memoriam abundantiae suavitatis tuæ eructabunt. De secundo dicitur, Joan. viii, 31 et 32: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
« Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus ? »
Hic incipit instructio illuminationis.
Et habet partes duas : in quarum prima accipit occasionem ex dictis a discipulis : in secunda, ponit illuminationem instructionis.
In prima autem tria continentur : in quorum primo a collatione eorum ponitur quaestio : in secundo, admirationis responsio, si res tanta ignoretur ab aliquo : in tertio autem, reiteratur quaestio, et ponitur facti narratio.
« Ambulantes, et estis tristes, »
Hoc est, quae est istius tristitiae causa, quod in tristitia video vos ambulare ? Hujus autem tristitiae causa fuit, visa in Domino poena, et dubitata Resurreccio, et metus a Judæis incussus. Joan. xvi, 20: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra vertertur in gaudium. Psal. xxix, 6: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
« Et respondens unus, cui nomen Cleophas. »
Ad cujus domum tunc ibant : quia domus ejusdem fuit in Emmaus castro. Dicit autem Ambrosius, quod secundus, qui socius fuit Cleophæ, vocabatur
<--- Page Split --->
Amon, (alias, Amaon) filius Rusi. Communior autem opinio est, quod fuit ipse Lucas, sicut superius diximus.
« Dixit ei, »
Domino :
« Tu solus peregrinus es in Jerusalem ? »
Hoc est dicere : Esne solus peregrinus? hoc est, alienus « in Jerusalem ? » Et ibi est interrogatio.
Et post sub alia interrogatione.
« Et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
Quasi dicat : Hoc est valde mirabile, si tu solus es alienus ab his quæ facta sunt, et non cognovisti ea quæ tam famosa facta sunt his diebus. Sic ergo legenda est littera.
Quod autem dicit : « Tu solus peregrinus es, » hoc est, alienus, significat quod jam a cordibus eorum propter dubitationem peregrinabatur a mentibus eorum. Isa. xxviii, 21 : Peregrinum est opus ejus ab eo. Hoc Jeremias, xiv, 8, in admiratione spiritus prævidit, dicens : Quare quasi colonus (alia littera, peregrinus) futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?
In hac specie omnes sancti se peregrinos efficiunt : quia non se reputant hic habere manentem civitatem, sed futuram inquirunt. Ad Hebr. xi, 13 : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
Hoc etiam peregrinorum est proprium, non habere in loco peregrinationis mansionem, sed inquirere futuram. Peregrinari etiam est continuo transire et non manere. I Petr. ii, 11 : Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.
Tertio, peregrinorum est signa viæ
cognoscere, et tendere in hoc quod quærunt. II ad Corinth. v, 6 et 7 : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
Adhuc, quarto loco : qui peregrinatur in loco peregrinationis, paucis ad solam sustentationem pertinentibus est contentus. IV Reg. vn, 1 : Surge, vade, tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris. Ita dictum est Sunamiti, quæ captiva interpretatur.
Quinto etiam, peregrinus est exsul, et in exsilio se esse reputat. Genes. xv, 13 : Scio prænoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua. Sed secundum illam rationem peregrini ponuntur hic, quod alienum se discipulis ostendit, ut instrueret quod per dubitationem alienatus fuit a mentibus eorum. Sed litteralis sensus est, quem diximus superius.
Quod autem dicunt : Et non cognovisti, etc. Tanta enim illa facta fuerunt in cordibus eorum, quod nullum hominem putabant ea ignorare, sed omnibus nota esse, quæ per publicum judicium in præsentia turbæ facta sunt. Act. i, 19: Notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem : ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Hacedlerna, hoc est, ager sanguinis.
Et hoc quod dicunt: « Et non cognovisti quæ facta sunt illa his diebus. » Joel, 1, 2 : Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum.
« Quibus ille dixit: Quæ ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
<--- Page Split --->
21 Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
23 Et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, quae dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. »
virore. Job, 1, 3: Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. « Propheta, » conscius omnium Dei secretorum. Joan. 1, 18: Deum nemo vidit umquam: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Et attende quod isti non agnitum Dominum timentes, timent eum Filium Dei et Deum dicere, sed ut prophetam conscium divinorum secretorum. Deuter. XVIII, 15: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Luc. VII, 16: Propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
« Potens. »
« Quibus ille dixit, » Dominus discipulis : « Quæ ? » ut occasionem instruendi acciperet.
« Et dixerunt, » certatim tunc ambo respondentes : quia audaciam ex collocutione acceperant.
« De Jesu Nazareno, etc. »
In ista facti narratione quinque continentur, quorum primum est magnificatio ejus qui occisus est : secundum, qualiter et a quibus interfectus est : tertium, quid sperabatur de ipso : quartum autem, relatio mulierum de Resurrectione : quintum autem, experimentalis probatio discipulorum.
Dicunt igitur :
«De Jesu,» qui secundum nomen suum maximus fuit in salutem electorum Dei, sicut dicitur, Eccli. xlvi, 1 et 2.
« Nazareno, » qui ex parentali et patrio nomine totius fuit flos pulchritudinis et honestatis. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestabis.
« Qui fuit, »
Non ab ante heri, et nudiusterlius : sed ab omni præterito, « vir » a mentis
Matth. xxviii, 18: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Matth. VII, 28 : Loquebatur sicut potestatem habens.
« In opere » miraculorum et virtutum. Psal. cxxxiv, 6: Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
« Et sermone. » Joan. VII, 46: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Fecit enim quod docuit. Matth. v, 19: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
« Coram Deo. » Matth. III, 17, et XVII, 5: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Unde, Joan. XII, 28: Venit vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
« Et omni populo » Luc. VI, 19: Omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
« Et quomodo tradiderunt. »
Istud est secundum.
« Summi sacerdotes, » auctoritate et consilio, « et principes nostri, » per ad-hibitionem potestatis. Joan. xviii, 55 : Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi: quid fecisti ?
<--- Page Split --->
« In damnationem mortis » Act. iii, 14 et 13: Petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitæ interfecistis.
« Et crucifixerunt eum, » ut horrori mortis, crucis conlusionem cumularent. Act. iv, 10: In nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste adstat coram vobis sanus.
« Nos autem sperabamus. »
Tertium est de spe Sanctorum de ipso. Psal. lxx, 5 : Domine, spes mea a juventute mea.
« Quia ipse esset redempturus Israel. » II ad Corinth. 1, 10 : In quem speramus, quoniam et adhuc eripiet. Jerem. xvn, 17: Spes mea tu, supple, es. Proverb. xiii, 12 : Spes quæ differtur, affligit animam. Israel autem redemit de manu diaboli, et mortis, et inferni. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.
« Et nunc super hæc omnia, »
Quæ diximus, « tertia dies est, » in qua se prædixit surrecturum a morte, quæ est dies peremptoria nostræ consolationis. Matth. xx, 19 : Tertia die resurget. Matth. xii, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus , siceritFiliushominisincordeterræ . Sophon . n i , 8 : Exspectame , dicitDominus , indieresurrectionismeæinfu - turum .
« Quod hæc facta sunt : » nec adhuc recepimus desideratam nobis consolationem. Isa. lxvi, 13 et 14 : Ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini : videbitis, et gaudebit cor vestrum. Joan. xvi, 22 : Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
« Sed et mulieres quædam. »
Hoc est quartum de annuntiatione mulierum, de quibus superius dictum est.
« Ex nostris, » quia discipulæ Domini fuerunt, sicut et nos, et sequentes eum nobiscum. Eccli. xxvi, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
« Terruerunt nos. » Ista autem territio fuit de hoc, quod nuntiaverant eum se non invenisse. Psal. lxxxvi, 17 : Terrores tui conturbaverunt me. Vel, quia terribilem visionem Angelorum nuntiaverunt quæ quasi mortuos effecerat custodes. Ideo dicit : « Terruerunt nos. » Psal. lxxxv, 8 : Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua.
« Quæ ante lucem, » ne ab omnibus viderentur, « fuerunt ad monumentum. » Marc. xvi, 2 : Et valde mane una sabbatorum , veniunt ad monumentum. Joan. xx, 1 : Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum.
« Et non invento corpore ejus, »
Quod ungere volebant. Cantic. iii, 1 : Per noctes quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.
« Venerunt » ad nos redeuntes de sepulcro, « dicentes » nobis læto nuntio. IV Reg. vii, 9 : Hæc dies boni nuntii est : si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris argueremur.
« Se etiam vidisse, » quasi secundo signo Resurrectionis ejus. Primum enim fuit quod corpus non invenerunt, cum tamen linteamina jacuerunt in sepulcro. Secundum autem signum fuit visio Angelorum.
« Visionem Angelorum. » Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt hæc. Sicut enim Angeli instruxerunt patriarcham, et legislatorem, et ducem 1 : ita nunc recedentes ab illis instruunt Ecclesiam. Unde Josephus dicit, quod ante destructionem
<--- Page Split --->
Jerusalem audita sunt voces Angelorum in aere dicentium : Transeamus ab his sedibus. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
« Quæ » scilicet mulieres, « dicunt eum, » Jesum scilicet, « vivere. » Unde, supra, y. 5 : Quid quaeritis viventem cum mortuis ? Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.
« Et abierunt, etc. »
autem, ponit ejusdem veritatis per Scripturas demonstrationem.
Dicit ergo :
« O stulti! »
Stulti dicuntur quasi stolidi, ex hoc quod ex longo magisterio Christi tam parum profecerunt. Isa. xxxii, 6 : Stultus fatua loquetur. Ad Hebr. v, 12 : Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit.
Istud est quintum in relatione ista.
« Abierunt quidam ex nostris, » Joannes et Petrus, sicut superius dictum est, « ad monumentum, » ut probarent dicta mulierum. I ad Thessal. v, 21 et 22 : Omnia probate, quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.
« Et tardi corde ad credendum ! »
Marc. xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
« Et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt » de angelica visione, « ipsum vero, » Dominicum corpus, « non invenerunt. » Joan. iv, 42 : Mulieri dicebant : Jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
« In omnibus quae locuti sunt Prophetæ. »
Propheta enim maxime praenuntiaverunt de gratia, et sacramentis factis per Christum. Et de verbis illorum saepe tractavit Christus cum discipulis suis. I Petr. 1, 10 et 11 : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, praenuntians eas que in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Quia hoc ergo saepe tractavit cum eis Spiritus Christi, propter hoc arguuntur de tarditate credendi « in omnibus quae locuti sunt prophetae. »
« Et ipse dixit ad eos : O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Propheta !
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ira intrare in gloriam suam ? »
« Et ipse dixit ad eos, » incipiens docere eos ex verbis eorum. Matth. v, 2 : Aperiens os suum, docebat discipulos suos.
Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima agitur de Scripturarum instructione : in secunda autem, agit de Domini agnitione.
In prima harum tria facit. Primo enim ponit incredulitatis exprobrationem : in secundo, veritatis ostensionem : in tertio
« Nonne hæc oportuit pati Christum ? »
Passio enim est ostium gloriae, quia sanguis Christi romphaem amovit. Psal. cvi, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit : suscepit eos de via iniquitatis eorum. Item, hoc modo sibi corporis gloriam promeruit. Ad Phi-
<--- Page Split --->
lip. n, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Hoc etiam modo nobis reconciliationem invenit. Ad Roman. v, 10 : Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Adhuc autem, quia hoc pretio et non alio mundus redimi potuit : quia illud plus quam totus mundus valuit. I Petr. 1, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Adhuc autem, sic nobis formam patientiae et spei dedit. I Petr. n, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Tandem etiam sic maximam esse futuram gloriam ostendit, qua tot et tantis passionibus non est digna, sed melior in infinitum. Ad Roman. VIII, 18 : Non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam qua revelabitur in nobis. II ad Corinth. iv, 17 et 18 : Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostra, supra modum in sublimate aeternum gloria pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis qua videntur, sed qua non videntur.
v, 45 et seq., dixit Judæis : Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Si autem litteris illius non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
« Et omnibus prophetis. » Unde de omnibus prophetis dicit, Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur. Et ideo cum Domino, Matth. xvii, 3, Moyses et Elias apparuerunt, ut legis testimonium haberet et prophetarum.
« Interpretabatur illis, »hoc est, exponebat mysteria in omnibus Scripturis, « quæ, » hoc est, quia illæ « de ipso erant. » Marc. iv, 34 : Seorsum discipulis suis dissererebat omnia. I ad Corinth. xiv, 29 : Prophetæ duo aut tres dicant, et cæteri dijudicent. Hoc est sicut, Genes. xl, 8 et seq., ubi captivi somnia viderunt, et Joseph interpretabatur. Psal. xvn, 12 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris, hoc est, doctrina in prophetis : sed in fulgore ejus, hoc est, in interpretatione ejus, nubes transierunt, quia obscura luminosa fecit. Job, xxviii, 11 : Abscondita in lucem produxit.
« Et ita intrare in gloriam suam. »
Ad Hebr. n, 9 : Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Jacob. 1, 12 : Cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
« Et appropinquarevunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
Et coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. »
« Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant. »
Ecce per Scripturas ejus quod dixit probatio.
Dicit igitur : « Et incipiens a Moyse, » hoc est, a Scriptura Moysi. Unde, Joan.
Hic tangitur qualiter agnitus est Dominus a discipulis.
Dicuntur autem hic quatuor : in quorum primo meritum commendatur hospitalitatis : in secundo, dicitur qualiter cognoverunt eum in tracitione panis : in tertio, reversi ad se, signa adverlerunt praesentiae suae, cum adhuc essent in itinere ambulationis : in quarto autem,
<--- Page Split --->
ostenditur lætitia tam jucundæ nuntiationis.
In primo horum quatuor dicuntur : ad hospitium appropinquatio, Domini ut longius iret fictio, ad manendum cum discipulis coactio, et Domini cum discipulis mansio.
Dicit igitur : « Et appropinquaverunt, » itinere cito perfecto, « castello quo ibant, » ubi fuit domus Cleophæ, ut dicitur.
hypocrita componit simulationem. Sapient. 1, 5 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum.
Compositione ergo habitus ostendentis discipulis qualiter a cordibus eorum elongatus fuit, dicit : « Et ipse se finxit longius ire. » Marc. vi, 48 : Circa quartam vigiliam noctis venit ad eos, ambulans supra mare, et volebat præterire eos.
« Et coegerunt illum, dicentes. »
« Et ipse se finxit longius ire, »
Scilicet Dominus finxit se velle ire longius.
Attende autem quod licet fictio nullo modo conveniat veritati, hanc veritatem hæc fictio habuit, quæ hoc prætendit quod in mentibus eorum jam fuit. Longius enim aberat a mentibus eorum. Et hoc hæc fictio prætendebat. Et sic fictio extrerior, interioris veritatis erat fictio. Unde fictio dicitur hic compositio habitus extrerioris, ad ostendendum interiorem habitum mentis. Eccli. xix, 24 : Est justus qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignorantum est. Tamen fingere, sicut dicit Gregorius, componere dicimus : unde luti compositores, figulos vocamus. Ad Roman. ix, 20 : Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
Gregorius : « Ostenditur quod hospi- « tes non solum invitandi sunt, sed et « trahendi et cogendi. » Hoc modo adorando et tenendo Abraham Angelos, quos homines esse putavit, compulit ad secum manendum 1. Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
« Mane nobiscum, »
Hospitalitatis gratia. Ad Roman. xii, 13 : Hospitalitatem sectantes. Hic dicit Beda : « Laicus si unum vel duos recipit, « hospitalitatem implevit : Episcopus si « omnes non recipit, inhumanus est. »
« Quoniam advesperascit, »
Ista autem compositio fit in bono, et fit in malo. In bono quidem, aliquando in Sapientia fingente sapienter in creaturis. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Aliquando autem fingit in præceptis prudenter, in quibus componit difficultatem, ut per obedientiam deleat iniquitatem. Psal. xcii, 20 : Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ? Aliquando componit ad nobis ostendendum cordis noslri dispositionem, sicut hic, sicut jam diximus. In malo autem sumitur, quando
Et jam tempus hospitandi, et hora advenit. Job, xxxi, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
« Et inclinata est jam dies, »
Sole ad occasum tendente. Jerem. vi, 4 : Declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi. Nox enim est tempus quietis hominis, et discursus bestiarum. Psal. ciii, 20 : Posuisti tenebras, et facta est nox : in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ. Et post pauca, yj. 22 et 23 : Ortus est sol, et congregati sunt,
<--- Page Split --->
et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo ad opus suum. Sic etiam detinendus est Dominus cum vita declinat ad vesperum : et dicendum illud Psalmi lxx, 9 : Ne projicias me in tempore senectutis : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, Domine.
« Et intravit cum illis »
Hospitium. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ?
nedictione illis nota : « ac fregit, » ut cuilibet proportionata pars esset : « et porrigebat illis, » ut ad usus suos caperent. Matth. xxvi, 26 : Accepti Jesus panem, et benedixit, ac fregit, et dedit discipulis suis 1 . Sic et a nobis panis verbi vel Sacramenti, devote est accipiendus, et cum oratione benedicendus : et cum intellectu et expositione frangendus : et postea cum omni reverentia aliis porrigendus. Sed nunc deficientibus discipulis Domini, heu ! dicitur, Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
« Et aperti sunt oculi eorum, »
« Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? »
Remoto velamento quod superius diximus. Act. ix, 18 : Confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit. Ungulæ enim dubitationum remotæ sunt, et tunc viderunt eum, quem præsentem habuerunt.
« Et cognoverunt eum, »
Ecce secundum. Et continet tria, scilicet, qualiter Dominus panem fregit, qualiter in hoc ipso agnitus fuit, et qualiter ab eis evanuit.
Dicit igitur : « Et factum est, » divina ordinatione, « dum recumberet, » quasi lassus ex itinere commode sederet, quamvis tunc lassari non posset. Cantic. i, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, hoc est, odorem humilis hospitalitatis.
Quem dubietas quis esset absconderat. Hoc autem duobus maxime factum fuerat, declaratione scilicet sermonis. Psal. cxvii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis : et obedientia mandatorum in merito hospitalitatis. Psal. cxvii, 104 : A mandatis tuis intellexi.
« Et ipse evanuit ex oculis eorum, »
« Cum eis, » in bonis eorum quaerens refectionem. Apocal. iii, 20 : Si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.
« Accepti panem, »
Ut ex tactu manus virtutem divinam contraheret. « Et benedixit, » aliqua be-
Ut gloriam immortalium non subjacere oculis mortalium ostenderet. I ad Corinth. ii, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Dicit etiam Glossa quod ideo evanuit, ut doceret quod non quærerent sui gloriam coram hominibus. Matth. vi, 1 : Attendite ne justitiam
<--- Page Split --->
vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. »
« Et dixerunt ad invicem. »
Hoc est tertium, in quo ad se revertentes, advertunt signa praesentiae Domini: etiam dum non cognoverunt eum.
« Nonne cor nostrum, »
Ex quo vita et motus et sensus procedunt. Proverb. iv, 23: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
« Ardens erat, » ardore charitatis. Cantic. viii, 6 : Lampades ignis atque flammarum. Adhuc autem, ardore veritatis divinae. Psal. cxvii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Adhuc autem, ardore Spiritus. Act. ii, 3 : Apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus. Adhuc autem, ardore zeli. Sophon. iii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra.
Sic ergo ardens erat, « dum loqueretur in via » verbis ignitis. Psal. xi, 7 : Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
« Et aperiret nobis Scripturas, » hoc est, mysteria Scripturarum per intellectum spiritualem, qui solus est clavis Scripturarum. Isa. xxi, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui claudat, et claudet, et non erit qui aperiat.
« Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Et ipsi narrabant quae gesta erant
Hoc est quartum : in quo ostenditur qualiter gaudium suum aliis communicaverunt.
Dicuntur autem hic quatuor : quorum primum est, qualiter in impetu spiritus in Jerusalem sunt regressi. Secundum, qualiter adhuc non separatos ab amore fraternitatis discipulos invenerunt. Tertium, qualiter praeventi a discipulis, gaudia Resurrectionis ab eis acceperunt. Quartum autem, qualiter vicem illis rependentes gaudia nontiaverunt.
Dicit igitur : « Et surgentes, » in impetu spiritus in gaudio. Ezechiel. 1, 12 : Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Hinc est quod, Joan. xx, 2, etiam Maria, modestiae femineæ oblita, cucurrit, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum. Hinc est quod sicut, ibidem, y. 4, dicitur : Petrus, princeps Apostolorum, et Joannes, maturitatis Apostolicae non recordati, currebant duo simul.
Ita et illi continuo surgunt « eadem hora, » quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.
« Regressi sunt in Jerusalem. » Psal. cxxi, 3 et 4 : Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini.
« Et invenerunt congregatos, »
In cor unum et animam unam, « undecim. » Et sic oportuit quod Thomas esset cum eis. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus. Psal. cx, 1 : In consilio justorum et congregatione. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel, patrem vestrum.
« Et eos qui cum illis erant. » Act. i, 15 : Erat autem turba hominum simul fere centum viginti. Omnes enim quos
<--- Page Split --->
Dominus congregaverat, caritatis non oblii, simul manebant.
« Dicentes : Quod surrexit Dominus vere. »
nisi quod scitur quod ideo inter Apostolos primo apparuit Petro, ne desperaret ex negatione.
« Et ipsi, »
Ecce qualiter in nuntio gaudii ab aliis sunt præventi. Isa. xii, 5 : Annuntiate hoc in universa terra. Apocal. xxii, 17 : Qui audit, dicat : Veni.
« Vere » autem dicunt surrexisse, ne phantastica credatur Resurrectio. Vera autem quæ ostendit carnem et ossa, et loca clavorum in corpore, quæ in phantasmate et spiritu esse non possunt.
Scilicet duo discipuli, « narrabant, » toti illi congregationi, « quæ gesta erant in via, » de confabulatione et interpretatione Scripturarum : « et quomodo, » in hospitium declinantes, recumbentes « cognoverunt eum in factione panis. »
Et hæc est quarta apparitio, eodem die Resurrectionis facta.
« Et apparuit Simoni, »
Primo quidem inter viros.
Sed tamen ante hoc omnium primo apparuit Maria Magdalena 1, de qua ejecerat septem daemonia : quia illa multum diligebat : et ideo luctus ejus consolationem habere debebat. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Item, quia peccatrix fuerat, et per hoc spem peccatoribus dabat. Matth. ix, 13 : Non veni vocare justos, sed peccatores. Tertio, quia illa in devotione eum sola unxerat, et ideo ei gloriam beatae delibutionis ostendebat. Psal. xliv, 8 : Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. Quarto, quia illa diligentius quærebat, et ideo etiam invenit quem quæsivit. Cantic. ii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.
Secunda apparitio fuit, quando Maria Magdalena cum aliis mulieribus apparuit. Matth. xxviii, 9 : Et ecce Jesus occurrit illis, scilicet mulieribus, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus.
Tertio autem, eodem die apparuit Petro. Quod quia factum sit, hic dicitur : qualiter, et quando, et ubi non invenitur,
« Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. »
Hic agit de quinta apparitione, quæ facta est eodem die, scilicet, ipsa die Resurrectionis.
Hic autem tria dicuntur : qualiter scilicet apparuit, qualiter turbatos confortavit, qualiter se vere resurrexisse probavit.
De primo dicit tria, scilicet, qualiter venit, qualiter communiter se eis ostendit, quam benigne salutavit.
Dicit igitur : « Dum autem hæc, » gaudia duplicis apparitionis, « loquuntur, » et unus aliis exponeret, et aliter alia gaudia referret : quia semper de se tractantibus adest Dominus : « Jesus » qui materia erat sermonis. Jesus enim, ut dicit Beatus Bernardus, erat eis mel in ore, melos in aure, et in corde jubilus. Dicit etiam Psalmus cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Super mel ori meo. De secundo autem, Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. De tertio dicit, Psal. lxxxviii, 16 : Beatus populus qui
<--- Page Split --->
scit jubilationem. Job, viii, 21 : Impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
Jesus ergo qui sic corde, et ore, et aure sonabat et insonabat inter eos,
« Stetit in medio eorum. »
Intellige, quod sicut dicitur, Joan. xx, 24 : Thomas unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Fuit tamen cum eis quando duo discipuli de Emmaus castello supervenerunt, sed statim egressus fuerat ad actus suos agendos : et alii simul remanserant. Et ideo illa visione est privatus. In Sanctorum enim congregatione semper invenitur Dominus. Unde Beatus Bernardus : « Falleris, Thoma sancte, si « putas te invenire Jesum extra congre- « gationem Sanctorum. » Psal. cx, 1 et 2 : In consilio justorum et congregatione magna opera Domini.
Stetit ergo, qui jam per mortalitatis passiones inclinari non potuit. Stetit, qui jam totus ad cœlum directus fuit. Stetit, qui omnem virtutis et justitiae rectitudinem implevit. Stetit, qui nihil umquam curvitatis in se exbibuit. Stetit, qui jam de hostibus perfecte triumphavit.
De primo horum dicitur, Habacuc, iii, 6 : Stetit, et mensus est terram: Mensus enim fuit terram hujus mortalitatis et ponderis, ad cœlestis gloriae immortalittatem. Ad Roman. vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
De secundo, Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Mane enim surgentis aurora Resurrectionis sic Patri adstitit, quia totus ad cœlestis Patris voluntatem directus fuit.
De tertio dicitur, Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, hoc est, post corporis nostri fragilitatem, imples et ostendens omnem virtutis et rectitudinis justitiam. Matth. iii, 15 : Sic decet nos implere omnem justitiam.
De quarto dicitur, Joan. 1, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Nos enim nescimus nisi infirmos et curvos in peccatis. Et rectitudinem ejus qui solus in medio vestrum stetit, qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in lingua ejus, miramur quidem : sed non plene tantam in nobis cognoscimus perfectionem.
De quinto dicitur, Sapient. xi, 3, de ipso et suis : Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. In illo enim statu quaerit commilitones. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
Sic ergo « stetit Jesus in medio » discipulorum, in medio virtutis, Patris, et hominum. In medio quidem discipulorum, ut sine personarum acceptione æqualem curam omnibus impenderet. In medio autem virtutis, ut omnem perfectionem virtutis se attigisse demonstraret. In medio Dei et hominum, ut se mediatorem Dei et hominum esse comprobaret.
De primo quidem dicitur, Joan. xx, 19 : Venit Jesus, et stetit in medio eorum, scilicet discipulorum suorum. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Docuit autem per hoc, ut in medio semper haberent fidei prædicationem, et sacramentorum dispensationem. Jacob. ii, 1 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloria. Deuter. i, 17 : Ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est.
De secundo dicitur, Luc. iv, 30 : Jesus autem transiens, per medium illorum ibat. Transiens enim Dominus Jesus inter peccatores hujus vita, semper attigit medium virtutis, quod est medium hominum, hoc est, ad quod nati sunt homines. Et hoc docuit Isaias, xxx, 21 : Audient verbum post tergum monentis : Hæc est via, ambulatc in ea : et non de-
<--- Page Split --->
clientis neque ad dexteram, neque ad sinistram : quia
Medio tutissimus ibis 1.
De tertio dicitur, ad Galat. nu, 20 : Mediator unius non est : Deus autem unus est. I ad Timoth. n, 5 : Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Unde talem mediatorem se non habere deplanxit Job, dicens : Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum in ambobus 2. Sic dicitur, ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et ibi dicit Glossa : Assistens Patri, et assistens nobis. Patri ad intercedendum : nobis autem ad miserendum. Sic advocat pro nobis, quia advocatus medius est inter reum et judicem. I Joan. ii, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
His igitur modis « stetit Jesus in medio eorum, »
« Et dicit eis : Pax vobis. »
Eulogium salutationis praemittit ad suos. In cujus signum, Pontifex quando primo se convertit ad populum, « Pax vobis, » dicit : quia ille specialis est Vicarius Jesu Christi.
Pacem autem sextuplicem exhibuit Deus suis. Pax enim est, sicut dicit Augustinus, concordia fruendi vel utendi Deo vel invicem in Deo.
Prima pax est ablatio ejus, quod hanc concordiam impedit. Et hoc est peccatum. Et ideo dicit Apostolus, ad Roman. 1, 7 : Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ubi dicit Glossa, quod pax est reconciliatio ad Deum. Luc. ii, 14 : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Tertio modo, pax est concordantia ad proximum. Ad Eples. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fe-
cit utraque unum. Quarto, pax est tranquillitas conscientiae. Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, hoc est, conscientia tua.
Et de hac quadruplici pace Dominus, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. In hoc enim quod dicit : Pacem relinquo vobis, remissionem peccatorum intelligit. In hoc autem quod dicit : Pacem meam do vobis, intelligit reconciliationem ad Deum. In hoc autem quod dicit : Non quomodo mundus dat, supple, pacem, ego do vobis : intelligit reconciliationem ad proximum, ut in una charitate diligant Deum : quod mundus dare non potest. In hoc autem quod dicit : Ego do vobis, intelligit mentis tranquillitatem, quam ipse solus donare potest.
Quinta pax, est securitas ad Deum et ad cœlestia. Judicum, vi, 24 : Ædificavit Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini Pax, usque in præsentem diem. Hæc enim pax, est securitas qua homo securus gaudet de artha cœlestium. Maxime cum jam carnes agni comedit, et azymos panes sinceritatis et veritatis.
Sexta pax, est abundantia suavitatis divinae, ex qua non sentitur bellum tentationum, ex redundantia divinae suavitatis. Ad Philip. iv, 7 : Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.
Istis, ut ita dicam, pacibus, homo ita a Deo repletur, quod etiam inter persecutores bella non sentit. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Inter dentes enim luporum, homo pacem habet. Pacem autem non sic dat mundus. Hæc est pax extra, et non secura, et cum conscientiæ bello. De exteriori pace (quando homo in peccatis non impugnatus pacem habet) dicitur in Psalmo lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Non secura autem est. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixe-
<--- Page Split --->
rint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, hoc est, cum conscientiae bello. Sapient. xiv, 22: In magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
De his tribus pacibus dicitur, Ezechiel. xiii, 10 : Deceperunt populum meum, dicentes : Pax, et non est pax. Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus.
Primis ergo sex modis dicit : Pax vobis.
« Ego sum. »
Tangit pacis rationem. « Ego sum, » hoc est, qui verum esse habui semper secundum deitatem, et non attigi secundum humanitatem : quia de caetero nihil abjicio ab esse in praeteritum, et nihil exspecto in futurum. Exod. iii, 14 : Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Per hoc ergo assecurat discipulos, quod verum esse attingere debeant.
« Conturbati vero et conterriti, etc. »
Secundum est, ubi ostenditur, quod humana fragilitas, etiam id ad quod facta est, sustinere non poterit. Ad Resurrectionis enim gloriam facta est, et ad illam conturbatur: sicut ad rem excedentem vires nostrae cognitionis, sive comprehensionis. Et hoc significatum est, Matth. xvii, 6, et Luc. ix, 28 et seq., ubi discipuli videntes claritatem transfigurati Domini in monte, ceciderunt in terram.
Et ostenditur per hoc quod dicit : « Et conterriti, » hoc est, simul territi de magnitudine rei visæ, quam cor miserum et inops sustinere non potuit: et ideo in seipso tremebat et terrebatur. Ad Hebr. xri, 21 : Ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. Et hoc significatum est, Daniel. x, 16: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
Et ideo subjungit:
« Existimabant se. »
« Nolite timere, »
Etiam obviantibus periculis. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Isa. li, 12 : Quis tu, ut timeres ab homine mortali? I Machab. ii, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam. Nolite etiam timere aliquid insolitum apparens circa me. Hoc enim totum pro vobis factum est : et ideo « nolite timere. » Psal. xlv, 3 : Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Nolite etiam timere mundum. Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Joan. xiv, 27 : Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Existimatio judicium est æstimativæ virtutis, ponderantis sensibilia per ea quæ sensibilibus videntur esse adjuncta : quia isti præ admiratione et terrore, ad rationis actum venire non poterant. Existimabant autem se « spiritum videre. » Et hujus causa fuit, quia januis clausis intravit. Hunc autem spiritum putabant assumpta specie corporis, et reflexa ad oculos eorum apparuisse : quia spiritus per se non sunt visibiles. Job, iv, 13 et 16 : Cum spiritus, me præsente transiret,... stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis.
« Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Videte manus meas, et pedes, quia
<--- Page Split --->
ego ipse sum : palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. »
cœlestes, et in ipsis cor solidaretur. Job, iv, 14 : Pavor tenuit me, et tremor : et omnia ossa mea perterrita sunt. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me : et contexerunt me tenebræ. Tenebræ autem istæ fiunt ex interiori fluctuatione, et impediunt discretam cognitionem.
« Et dixit eis, » Dominus discipulis. Quatuor autem ponit hic : Resurrectionis suæ argumenta per ordinem : tria in exteriori sensu, ad interiorem rationis actum ordinata : quartum autem, in illuminatione rationis, in perceptione Resurrectionis per Scripturarum intellectum.
Tria autem quæ sunt in sensu, sic sunt multiplicata, quod unum est in visu, secundum autem in visu et tactu, et tertium in gustu. Et hæc per ordinem sunt in littera.
Horum autem primum veram demonstrat corporis speciem : secundum autem vivi corporis proprietatem : et tertium vitæ naturalis veritatem.
In primo autem argumento duo sunt : in quorum primo depellit turbationem, quæ cognitionem veram impedit : in secundo ipsum ponit argumentum.
Dicit igitur :
« Quid turbati estis ? »
Turbatio autem hic vocatur, quando lumen cordis exteriorem recipit confusionem, et ex ipsa confusione impeditur ab actu discretionis. Psal. xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquid me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
« Et cogitationes, »
Dictæ quasi cogitationes in quibus cor fluctuando de uno venit in aliud, undique timens, et in nullo ausum est remanere, « ascendunt, » quia de inferioribus, quæ cor meditari consuevit, ascendunt ad cor. Si enim de superioribus descenderent, tunc essent divinæ et
« Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum. »
Duo ostendit membra, in quibus expressa signa suæ apparuerunt crucifixionis : ut ex his cognosceretur esse species ejusdem corporis, quod in cruce pependerat pro ipsis. Joan. xx, 27 : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. Zachar. xiii, 6 : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
Manus autem specialiter ostendit : quia manibus istis multa mirabilia perfecerat, quibus se Deum probaverat in sanatione infirmorum, et sustentatione mortuorum. Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem.
Manus etiam sunt, quæ ad nos in signis vulnerum inscriptam habebant dilectionem, quam nobis patiens pro nobis exhibuit. Isa. xlix, 16 : Ecce in manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper.
Adhuc, Manus exhibuit, quarum virtute nos a potestate mortis extraxit. Sapient. iii, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
Adhuc autem, Manus exhibuit, quibus suos ereptos continuit, et usque in finem continebit. Joan. x, 29 et 30 : Nemo potest rapere de manu Patris mei, scilicet quod dedit mihi : ego et Pater unum sumus.
Adhuc, Manus exhibuit, quibus nos Patri in munus obtulit. Habacuc, iii, 4 : Cornua in manibus ejus. Hypallage, hoc
<--- Page Split --->
est, manus ejus in cornibus elevatae ad offerendum. Et ideo sic elevans manus, dixit, Luc. xxii, 46: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Spiritus enim suus, fuit omnis spiritus justorum.
Sic ergo ostendit manum redemptionis vulneratam. Exhibiti manum virtutis, mira facientem ad omnem contactum nostre infirmitatis. Exhibiti manum dilectionis, in signis amoris ineffabilis. Exhibiti manus fortes, quibus a forti praedam tulit. Exhibiti manus gubernationis, quibus suos semper continuit. Exhibiti manus sacerdotis, quibus nos Patri obtulit. In istis enim sex proprietatibus manus, cognoscitur nostri Salvatoris effectus utrobique.
Ostendit autem « et pedes. » Pedes autem processivi motus sunt instrumenta, quibus vita vera probatur. Hi autem pedes sunt, qui in itinere lassationem sustinuerunt. Joan. iv, 6 : Jesus, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hi sunt, qui super undas ambulaverunt 1. Hi sunt qui corpus totum supportaverunt. Job, xxiv, 13 : Oculus fui caeco, et pes claudo. Hi qui charismata gratiarum omnibus longe et prope positis intulerunt. Isa. ut, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion : Regnabit Deus tuus ! Hi sunt pedes, qui perforati immobiles in opere redemptionis, usque ad perfectum redemptionis subtiterunt. Zachar. xiv, 4 : Stabunt pedes ejus in die illa super montem olivarum ad Orientem. Qui supra verticem elevationis misericordiæ tunc stetit, et omnis gratia ex ipso orta fuit.
litatem. Quarti sunt pedes velocitatis, in quibus ad nostram cucurrit ignorantiam illuminandam. Quinti autem sunt pedes redemptionis, in quibus stans nostram perfecit redemptionem. Hos pedes peccatrix unxit, lavit, tersit, et osculabatur 2 : unxit unguento devotionis, et compunctionis : lavit lacrymis : tersit a pulvere capillis sanctæ cogitationis. Hos pedes adoraverunt patres. Juxta hos sederunt omnes, qui doctrina ejus fuerunt imbuendi. Illi enim pedes sunt, litteraliter quidem sancti pedes ejus.
Spiritualiter autem misericordia et veritas. Unde de adoratione dicit Psalmus cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. De doctrina autem dicitur, Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinguant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Isti sunt tandem pedes ejus, qui omnes suos pondere justitiæ conculcabunt inimicos. Psal. cix, 1 : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Talliter autem ostensis manibus et pedibus, in quibus signa suæ pietatis et misericordiæ fontes apparuerunt, dixit :
« Quia ego ipse sum. »
Cum in nullo alio tanta signa pietatis et cataractæ gratiarum apparuerant. Auctor enim pietatis et salutis causa, non nisi in signis agnoscitur pietatis. Adhuc autem, Propugnator ad salvandum, in signis victorialibus manifestatur. Isa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Et ipse respondet, y. 1 : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Primi sunt pedes humanæ infirmitatis, in quibus ambulavit nobiscum. Secundi sunt pedes virtutis, in quibus calcavit nostram infirmitatem. Tertii sunt pedes roboris, in quibus portavit nostram debi-
« Palpate et videte. »
Secundum est argumentum, quod ostendit vivi et animati corporis proprietatem ad duos sensus: quorum unus
<--- Page Split --->
sensus exteriorem ostendit speciem, alter autem substantiæ materialis 'proprietatem. Palpatur enim calidum, frigidum, humidum, siccum, molle, durum, et cætera in quibus consistit humana complexio et compositio. Videtur autem color et figura, quæ speciem hominis et naturam consequuntur. Vocem autem ipsius audiverunt: et ideo tribus sensibus in unum concurrentibus certificationem habuerunt. I Joan. 1, 1 et 2: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspectimus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: ... hoc annuntiamus vobis. Nos autem audimus veritatis quidem verbum: videmus autem veritatis lumen: et manu spirituali tangimus veritatis soliditatem. Genes. xxvii, 21: Accede huc ut tangam te, fili mi. Joan. xx, 27: Affer manum tuam, et mitte in latus meum. Videmus enim fide, audimus auditu obedientiæ, et tangimus quasi manu virtutis operatione. Luc. vni, 46: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. Phantastica autem non tanguntur.
Et hoc est quod subinfertur :
« Quia spiritus carnem et ossa non habet. »
Carmen quidem non habet, in cujus infirmitate nostram sentiens infirmitatem, nobis possit exhibere compassionem. Ossa autem non habet, quibus nostram firmet et fulciat infirmitatem. De quibus dicitur, Genes. xxix, 14: Os meum es, et caro mea. Ex carne enim assumpta didici compassionem : et ex osse vobis do confirmationem. In carne enim sustinui pro vobis passionem : in ossibus autem distensionem. Psal. xxi, 18: Dinumeraverunt omnia ossa mea, hoc est, nimia crucis distensione dinumerabilia fecerunt.
« Sicut me videtis habere. »
Ea autem, in quibus talia pietatis in-
dicia exhibui, non deseram neque derelinquam. In carne enim dolorem, in ossibus distensionem, in manibus et pedibus clavorum passus sum perforationem. Et ideo ista videtis me habere, quæ nulla habet spiritualis tantum creatura. Job, xix, 26 : In carne mea videbo Deum meum.
« Et cum hoc dixisset, »
Verbo, ut per effectum probaret, « ostendit eis manus et pedes. »
Glossa autem tangit quinque causas, propter quas cicatrices retinuit : quarum una est, ut ostensa vulnerum cicatrice, infidelitatis vulnus sanaret : quas cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Secunda causa est, ut resurrectionis fidem instruat, quod idem sit qui passus est, qui et resurrexit. Tertio, ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro nobis protulerit, ostendat. Quarto, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, ejusdem mortis indiciis insinuet. Quinto, ut quam juste damnentur impii in judicio, insinuet ostensa cicatrice, quam pro illis accepit. Et hæc sunt verba Bedæ.
De primo horum habetur Joan. xx, 27 : Noli esse incredulus, sed fidelis. Marc. xiv, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
De secundo, Joan. xx, 27 : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
De tertio, I Joan. ii, 1 et 2 : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Beatus Bernardus : « Per matrem habes accessum ad Fi- « lium, et per Filium habes accessum ad « Patrem. Mater monstrat Filio pectus « et ubera : Filius autem Patri latus et
<--- Page Split --->
« vulnera : nec potest esse repulsa, ubi « occurrunt tot pietatis insignia. »
De quarto dicitur, Thren. iv; 20 : Spí- ritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
De quinto dicitur, Apocal. 1, 7 : Videbit cum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt.
His ergo de causis « ostendit eis » cum cicatricibus « manus et pedes. »
« Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur?
At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis.
Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. »
Tertium est argumentum Resurrectionis, in quo ostenditur veritas naturae resurgentis.
In hoc autem paragrapho tria dicuntur, scilicet causa, et ipsum argumentum, et ab argumento sumpta instructio.
Causa autem hujus argumenti tacta est per hoc quod dicit : « Adhuc autem illis non credentibus, » quamvis jam visu et tactu essent certificati. Joan. iii, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia, credetis ? Gregorius : « Quod discipuli tarde credi- « derunt, non tam illorum infirmitas « quam nostra, ut ita dicam, futura fir- « mitas fuit. Minus mihi Maria contulit
« quæ cito credidit, quam Thomas qui « diu dubitavit. Ille enim dubitando ci- « catrices vulnerum tetigit, et de nostro « corde vulnus dubitationis amputavit. »
Tamen jam tantum per visum et tactum profecerant discipuli, quod admirari inceperunt. Et hoc est quod dicit :
« Et mirantibus præ gaudio. »
Conturbatio enim in gaudium, et dubitatio in admirationem sunt conversæ. Isa. Lx, 3 : Videbis et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Dilatatio autem cordis non nisi in gaudio : et mirans omnis affluit totus ad id quod visum admiratur.
« Dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur? »
Non quærit ignorans, sed ut ex his quæ illi in cibum 'offerunt, quæ veros cibos esse cognoscunt, veritatem probet Resurrectionis. Quia si ipse Dominus cibos attulisset, de illis sicut et de ipsa Resurrectione dubitassent. Designat autem, quod et ipsos sibi quærit incorporari per spiritualem manducationem. Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum.
« At illi obtulerunt ei, »
Jam enim conceperant ausum accedendi ad ipsum, « partem piscis assi, » ad litteram. Castos enim cibos secum habebant Apostoli, et quos sua arte lucrari poterant, et quos cum Domino sumere consueverant. Pisces enim sunt frigidum nutrimentum, et non ad libidinem inclinant. Luc. xi, 11 : Quis ex vobis patrem petit... piscem : numquid pro pisce, serpentem dabit illi? Quasi dicat : Non. Serpens designat libidinosum cibum, qui luxuriæ in visceribus
<--- Page Split --->
spargit venenum. Hunc cibum arte Apostolica quaerunt homines, quasi pisces de aquis voluptatum extrahentes. Matth. xui, 47 et 48 : Simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti : quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Hos cum Domino soliti erant in cibum accipere. Joan. vi, 9 : Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces. Et, ibidem, 7. 11 : Similiter et ex piscibus quantum volebant. Iste autem cibus dicitur pars piscis : quia cum Christus passus sit piscis assus, et non in toto crediderunt, non totum, sed partem obtulerunt. Assus autem piscis est ab humore per ignem exsiccatus, et castus usque ad intimorum perfectam decoctionem. Ignis autem est charitatis, exsiccantis humorem superfluum concupiscentiae, et decoquentis interiorem pietatis humorem in cibum Christo convenientem. Unde, Joan. xxi, 9 : Viderunt prunas positas, et piscem superpositum.
Duo autem in pisce mundo considerantur : squamositas, et pinnularum dispositio. Squamositas quidem est in purgationem et protectionem : et significant squamæ confessionem purgantem, et congeriem virtutum protegentem. Pinnulae autem quae faciunt motum velocem, significant motum desideriorum, et opera virtutum, quibus reptamus et rapimus nos ad Deum. Levit. xi, 9 : Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Potest etiam dici, quod partem piscis assi obtulerunt : quia cum piscis assus sit Christus passus, passio quidem est relata ad Christum, sed pars quaedam etiam reservanda est nobis, quam nos impleamus, ut cum Christo patiamur : ut totus Christus in omnibus suis membris patiatur. Ad Coloss. 1, 24 et 23 :
Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia : cujus factus sum ego minister, etc.
« Et favum mellis. »
Favus est cera virginea, ex qua mel distillat. Et significat dulcedinem deitatis in puritate carnis. Hoc est quod dicitur, I Reg. xiv, 25 et 26, quod apparuit super faciem agri fluens mel : quia in agro humanae naturae apparuit dulcedo divinae naturae. Judicum, xiv, 14 : De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Christus enim leo est de tribu Juda 1. Qui comedens est, electos sibi incorporans : fortis autem est, qui devicit mortem 2. Hunc ergo favum obtulerunt etiam sibi, quando et se et alios ad hanc dulcedinem fidei converterunt. Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo. Mel enim naturaliter de sublimi venit : quia ros est, linguis apum collectus. Joan. iii, 31 : Qui de cælo venit, super omnes est. Apes autem longe odorem dulcedinis hujus percipientes, sunt viri sancti desideria ad Dei spiritum protendentes, et lingua doctrinae hanc ipsam dulcedinem colligentes. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum.
« Et cum mânducasset coram eis. »
Sicut dicit Ambrosius, duplex est manducatio, et utraque veritatis naturae demonstrativa. Una quidem indigentiae, quae cibum sumptum sibi incorporat, et ex eo accipit confortationem : et haec est animalis corporis. Alia autem est pura potestatis, et nullius infirmitatis demonstrativa. Et haec cibum sumit : sed digerendo non sibi eum incorporat, sed pote-
<--- Page Split --->
state naturae consumit, et in pristinam convertit materiam : sicut radius solis consumit aquam. Et hac potestate Christistus manducavit post Resurrectionem. Act. x, 40 et 41 : Dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Haec autem manducandi potestas non est nisi in veris et vivis corporibus, et non in phantasiis necromanticorum.
Unde ab ista, sicut firmissimo suae Resurrectionis argumento, sumit instructionis occasionem, dicens :
« Sumens reliquias dedit eis. »
Tanguntur autem hic duo, factum scilicet, et instructio.
Factum autem est quod dicit : « Sumens reliquias, » quae remanserant ex eo quod ipse comenerat, ut ex illis sentirent quod verum cibum comederat manductione naturalis potestatis, quia et dentibus dividebat et terebat, et in stomachum trajiciebat. Sed quia non indiguit, non incorporabat ad membra transmittendo. Joan. vi, 12 : Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Sic etiam reliquiae passionum et dulcedinis Christi a nobis sumenda sunt.
Et ideo « dedit eis. » Psal. lxxv, 11 : Reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Psal. xxxvi, 37 : Sunt reliquiae homini pacifico. Nehemiae seu II Esdrae, viii, 10 : Mittite partes his qui non praeparaverunt sibi. I Reg. i, 4 : Venit dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae, uxori tuae, et cunctis filiis ejus, et filiabus partes. Elcana, Dei zelus interpretatur, et Christum significat, qui immolavit se in cruce pro nobis. Phenenina autem, conversa interpretatur, 'et significat Ecclesiam, cui, et cunctis filiis, et filiabus Ecclesiae Christus partes dedit, ad virtutem uniuscujusque sacramentorum gratiam distri-
buens. Proverb. xxxi, 15 : De nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
« Et dixit ad eos, »
Ex facto incipiens instructionem Resurrectionis : « Haec sunt verba, » hoc est, res de quibus locutus sum 'vobis, « quae locutus sum ad vos, » vos instruens qualiter per passionem venitur ad immortalitatis resurrectionem, quam modo ipso facto probavi coram vobis.
Locutus sum, inquam, « cum adhuc essem vobiscum, » mortalis in passionibus vobiscum vivens. Joan. vi, 64 : Verba quae ego locutus sunt vobis, spiritus et vita sunt. Haec enim verba maxime tota die instillabam vobis. Deutel. xxxii, 2 : Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat, ut ros eloquium meum, hoc est, cor irrigando et fecundando.
Dixi enim tunc :
« Quoniam necesse est impleri. »
Matth. v, 17 : Non veni legem solvere, sed adimplere. Matth. iii, 15 : Sic enim decet nos implere omnem justitiam.
« Omnia. » Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. Isa. lv, 11 : Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
« Quae scripta sunt in lege. »
Lex enim continet præcepta justitiarum : sive istae justitiae sint morales, sive judiciales, sive cæremoniales, sive sacramentales. Et præter ista quatuor genera præceptorum, nihil penitus est in lege de præceptis. Adduntur autem promissiones hæreditatis observantibus : et pœnae, sive comminationes pœnarum non observantibus. Eccli. xxiv, 33 :
<--- Page Split --->
Legem mandavit, Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones.
Et Prophetis, »
Prophetica inspiratione futuram gratiam in me perficiendam enuntiantibus. Eecli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur. Joan. 1, 45 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth. Ideo, Matth, xi, 12 et 13, dicitur : A diebus Joannis Baptistæ usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rap iunt illud. Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt.
« Et Psalmis de me. »
Psalmi, sicut dicit Dionysius, compositi sunt ex prophetiis et historiis patrum. Et ideo multi psalmi non nisi historias continent. Continent autem et præcepta legis. Et ideo sunt quasi quædam summa continens meliora totius Scripturæ Veteris Testamenti.Et ideo hic tertio loco pro omnibus aliis ponit Psalmorum libros. Et sic patet quod in his tribus tota Scriptura Veteris Testamenti comprehenditur. Joan. 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Istud est argumentum quantum ad interiorem fidei illuminationem ordinatum. Qua clave autem illis sensum aperuerit Lucas tacet. Et Joannes, xx, 22, ponit dicens, quod insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum.
Tanguntur autem hic duo, scilicet, apertio sensus ad intelligendum, et quae potissimum sint ex Scripturis intelligenda.
De primo dicit : « Tunc aperuit illis sensum, » apertione illa qua removit obstaculum, quod fuit dubietas, et carnalis sensus legis. II ad Corinth. iii, 16 et 17 : Cum conversus fuerit quis eorum ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est. Sensum autem vocat hic interiorem, qui est intellectus. Psal. cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
« Ut intelligerent Scripturas, » quæ ab initio de ipso scriptæ erant. Quia forte quidam pagani dicerent eum miracula magicis artibus perfecisse : et ideo Scripturas, quæ antequam natus esset scriptæ sunt, inducit : quas antequam natus esset, facere non potuit arte magica, sed eas de suis futuris sacramentis divinitus inspiravit. II Petr. 1, 21 : Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
« Et dixit eis »
Quid potissimum de Scripturis esset intelligendum.
« Quoniam sic scriptum est, » revelatione divina. Psal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
Dicit autem quatuor : Quoniam « sic oportebat, » non de necessitate inevitabilitatis, sed de necessitate convenientie. Quia, sicut dicit Augustinus : « Quamvis alius modus nostrae liberatio- « nis esset possibilis, tamen nullus mo- « dus nostrae miserie sanandæ erat con- « venientior. » Luc. xxiv, 26 : Nonne
<--- Page Split --->
hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam.
« Christum pati, » ut pretio sui sanguinis mundum redimeret, et eximiae dilectionis effectu nos sibi ad vicariam dilectionem compararet. De primo, Joan. n, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. De secundo, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
« Et resurgere a mortuis, » ut ad immortalitatem nos reduceret. Ad Roman. iv, 23 : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Osee, vi, 3 : In die tertia suscitabit nos.
Et hoc est quod dicit : « Tertia die, » quia sic sua unica morte nostram duplicem mortem curavit. Matth. xii, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre cedi tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ.
« Et prædicari in nomine ejus. »
« In omnes gentes, » generaliter ut Catholica (hoc est, universalis) Ecclesia. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Matth. xxviii, 10 : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
« Incipientibus » Apostolis prædicare « ab Jerosolyma, » in qua primum accepto Spiritu sancto prædicabant. Act. i, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Et hoc est quod sequitur :
« Vos autem testes estis horum. »
Vos enim vidistis, et audistis, et manibus contrectastis ea quæ sunt prædicanda. Act. iv, 20 : Non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Salus, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Act. x, 43 : Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Act. iv, 12 : Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
« Penitentiam, » quam agant. Matth. ii, 2 : Penitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. Act. iii, 19 : Penitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra.
« Et remissionem peccatorum, » quia ad hoc suscipitur prædication baptismatis, ut remittantur peccata. In figuram hujus dixit, Matth. ix, 3 : Dimittuntur tibi peccata tua. Joan. xx, 23 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, relenta sunt. De tali autem prædicatione dicit Beda, quod plus valet ad prædicandum sancti amoris conscientia, quam sermonis exercitata scientia.
« Et ego mittam promissum Patris 41 mei in vos. »
Hic post Resurrectionis argumenta, Spiritum sanctum promittit se missurum in eos, quos mittet ad docendum.
Dicit autem duo, promissionem, et promissi exspectationem.
De promissione dicit : « Et ego, » a quo procedit Spiritus sanctus, « mitto, » hoc est mittam « promissum, » neutrius generis, hoc est, donum quod promisi. Joan. xv, 26 et 27 : Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Sic enim in spiritu veritatis illuminati, testes eritis veritatis « Patris mei in
<--- Page Split --->
vos, » quia hoc donum a Patre procedit. Jacob. 1, 17: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
« Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. »
Hic tangit de exspectatione : non ideo, quia statim non potuerit eos confirmare per Spiritum sanctum, sed quia exspectatio desiderium elevat, ut devotius accipiatur ad quod ante suspiratum est. Ad Roman. vn, 26 : Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Dat etiam exemplum : ut qui docere debet, ante sedeat et discat, quam loquatur. Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.
Dicit igitur : « Vos autem, » quos elegi in testes gratiae et Resurrectionis. Isa. xlil, 9 et 10 : Vere vos testes mei, dicit Dominus. Act. x, 39 : Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaorum et Jerusalem.
« Sedete, » hoc est, corde et corpore quiescite. Quia, sicut dicit Philosophus: « In sedendo et quiescendo fit anima « sciens et prudens. »
« In civitate » Jerusalem : quia in illa Spiritus sanctus dandus est. Isa. lxvi, 13 et 14 : In Jerusalem consolabimini : videbitis, et gaudebit cor vestrum.
« Quoadusque induamini, » sicut vestimentis decoris in habitu mentis, et decore conversationis. Judicum, vi, 34 : Spiritus Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer. Gedeon, circumiens in utero interpretatur, et significat Apostolos in utero Synagogæ circumeuntes qui induit Spiritu sancto buccina prædicationis clangebant:
et ita domum, hoc est, familiam Abiezer qui patris mei auxilium interpretatur, convocaverunt, hoc est, fideles auxilio gratiae Dei Patris in unum cor et animam unam convenientes. Ad Roman. xm, 14 : Induimini Dominum Jesum Christum. Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.
« Virtute. » Virtus dicitur quasi vi tuens : quia tunc Spiritum sanctum ad robur acceperunt.
« Ex alto, » quia illa virtus non nisi de alto descendit. In infimis enim est infirmitas. Psal. xx, 14: Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Attende autem quod Lucas transit hic a quinta apparitione, quae prima die facta est, usque ad diem Ascensionis, in quo decima facta est apparitio : et transit (sicut breviloquus) quatuor apparitiones, quae inter primam diem et ultimam factae sunt. Prima autem apparatio inter has quatuor, est quia octava die Resurrectionis apparuit omnibus discipulis, quando Thomas fuit cum eis, et loca clavorum tetigit 1. Secunda fuit ad mare Tiberiadis septem discipulis 2. Tertio, apparuit undecim in Galilæa discipulis in monte ubi constituerat eis 3. Quarto, apparuit in cænaculo in Jerusalem discipulis cænantibus 4. Quinto autem, in die Ascensionis, de qua Lucas hic loquitur. Et ista apparitio facta est in monte Oliveti.
Dicit igitur :
« Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. »
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet, discipulorum eductio, eorumdem bene-
<--- Page Split --->
dictio, Dominica Asrens' o, et discipulorum in civitatem Jerusalem regressio.
De primo dicit : « Eduxit autem eos, » scilicet discipulos, « foras, » ut ostenderet quoniam de civitate egredi oportet, et mundum convertere, et cœlum conspí- cere, et de modo nihil curare.
De primo dicitur, Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
De secundo, Genes. xv, 5 : Eduxit cum foras, et ait illi : Suspice cœlum, et numera stellas si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.
De tertio dicitur, ad Hebr. xi, 13 et 16 : Si quidem ipsius civitatis meminissent Sancti de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : nunc autem meliorem appetunt, id est, cœlestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum.
Duxit autem eos « in Bethaniam, » quæ domus obedientiæ interpretatur : ut usque ad mortem obedire doceret. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacele eis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
« Et elevatis manibus suis. »
dum et hostem, et fecit marcescere concupiscentiam carnal m. Genes. xxxii, 28, benedixit Angelus Jacob in eodem loco, et dixit : Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ! Et supra, x. 23 : Et tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Benedictio quidem contra diabolum contortatio est, contra mundum, et hominem. Maridus autem nervus femoris, debilitatam significat concupiscentiam carnalem.
« Et factum est, dum benediceret 51 illis, recessit ab eis, et ferebatur in cœlum. »
Tertium est in quo tangitur Ascensio.
Tangit autem tria : benedictionem, recessum, et locum in quem ascendit.
Dicit igitur : « Et factum est, » Dei dispositione, « dum benediceret illis, » et manu larga dona eis sua daret benedictione. Eccli. xliv, 25 : Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Et ideo etiam elevavit manum. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Tangit hic benedictionem. Elevatione manuum fecit in eis confirmationis sacramentum. Eccli. xxxvi, 7 : Glorifica manum et brachium dextrum.
« Benedixit eis, »
Benedictione confirmationis. Psal. cxxvii, 5 : Benedicta tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. Numer. xi, 23 et seq. : Sic benedictis filiis Israel, et dicetis eis : Benedicta tibi Dominus, et custodiat te : ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui : convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Haec autem benedictio tutavit contra mun-
« Recessit ab eis, »
Ascendens. IV Reg. u, 11 : Ascendit Elias, qui robustus dominator interpretatur, per turbinem in cœlum, hoc est, nube. Act. i, 9 : Nubes suscepit eum ab oculis eorum. Non quidem portatus ab Angelis recessit, sed propria virtute. Isa. lxiii, 1 : Iste formosus in stolasua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Sed Angelis jubilantibus recessit. Psal. xlvi, 6 : Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
« Et ferebatur in cœlum. »
Ad Ephes. iv, 8 : Ascendens in altum,
<--- Page Split --->
captivam duxit captivitatem 1. Ad Ephes. iv, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. Act. 1, 9 : Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Marc. xvi, 19 : Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
derent quando tolleretur ab eis : sicut Eliseus cum Elia 2. Et hoc repraesentat Ecclesia processione sua in Ascensione. Revertebantur autem in Jerusalem ad imperium Domini, suum promissum exspectantes. Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.
« Cum gaudio magno, » quia in omnibus Christi veritatem et Judaeorum confusionem percipiebant. Joan. xvi, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Ad Philip. iv, 4 et 3 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.
« Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : 53 Et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.»
« Et erant semper in templo, »
Tangit hic discipulorum in civitatem regressionem.
Et dicit quatuor : adorationem, reversionem, mansionem, et gratiarum actionem.
Dicit igitur : « Et ipsi adorantes. » Matth. xxvii, 17 : Videntes Dominum adoraverunt. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Adoratio autem est facta prostratione. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt. Psal. lxv, 4 : Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi. Ad Philip. ii, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur, cœelestium, terrestrium, et infernorum.
« Regressi sunt in Jerusalem, » ubi dictum est eis quod promissum Spiritum sanctum exspectarent. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis : quia et intus ardebant devotione, et exterius honestatis luce. Processerunt enim cum Domino ad locum Ascensionis, ut vi-
Hoc est, in atrio templi, in porticu quae dicitur Salomonis3. Psal. xxvi, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini. Psal. lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
« Laudantes, » in hymnis et canticis. Psal. xxxiii, 2 : Semper laus ejus in ore meo.
« Et benedicentes Deum, » in gratiarum actione. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. Laudabant enim Deum de Domini demonstrata ab ipso virtute : quia virtus est laudabilium bonorum, ut dicit Philosophus. Benedicebant autem de collato, et conferendo sibi in proximo munere. Luc. xi, 13 : Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. Ipsi laus, honor, et gloria. Amen.