CAPUT XXI.

Viduam duo minuta offerentem præfert divitibus multa offerentibus : subversionem templi prædicit, variaque prælia, afflictiones et persecutiones : adversus quæ roborat Apostolos : prædicit quoque subversionem Jerusalem, et Judæorum captivitatem ac dispersionem : de signis præcessuris judicium : cavendum a crapula, ebrietate, curisque hujus vitæ, et vigilandum ac orandum.

  1. Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites1.

  2. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam, mittentem æra minuta duo.

  3. Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

  4. Nam omnes hi ex abundantì sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

  5. Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :

  6. Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur2.

  7. Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt? et quod signum cum fieri incipient?

  8. Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.

  9. Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

  10. Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

  11. Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de cœlo, et signa magna erunt.

  12. Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides, propter nomen meum :

  13. Continget autem vobis in testimonium.

  14. Ponite ergo in cordibus vestris, non præmeditari quemadmodum respondeatis.

  15. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

  16. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

<--- Page Split --->

  1. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18. Et capillus de capite vestro non peribit. 19. In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20. Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem 1, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. 21. Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes : et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam. 22. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. 23. Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24. Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25. Et erunt signa in sole 2, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, 26. Acrescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cœlorum movebuntur : 27. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. 28. His autem fieri incipientibus,

respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra 3. 29. Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores : 30. Cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. 31. Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32. Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. 33. Cœlum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt. 34. Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa : 35. Tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. 36. Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut dignihabeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37. Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38. Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

<--- Page Split --->

XXIX, 17 et 18: Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntætem. Isa. LX, 7: Offerentur super placabili altari meo : et domum majestatis meæ honorificabo. Psal. XXVIII, 2: Afferte Domino gloriam et honorem : afferte Domino gloriam nomini ejus : adorate Dominum in atrio sancto ejus.

IN CAPUT XXI LUCE

ENARRATIO.

I « Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam, mittentem æra minuta duo.

3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

4 Nam omnes hi ex abundantii sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. »

Hic incipit pars, quæ est de reprobatorum destructione et abjectione.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima ostenditur reprobatio condemnationis divitum, in comparatione ad oblationem pauperculæ viduæ: in secunda, inducitur destructio futura reproborum, tam in Jerusalem, quam in mundo.

In prima harum dicit tria. Tangit enim primo ad viduam benevolum respectum : in secunda, oblationis tangit quantitatem : in tertia autem, ejusdem oblationis commendationem.

De primo dicit :

Diximus quod confutatis omnibus Pharisæis, Sadducæis, et Scribis, « respiciens, » oculo approbationis, « vidit, » grata pietate, « eos qui » in Pascha, quando, sicut dicitur, Exod. XXIII, 15, non debebant apparere in conspectu Domini vacui, « mittebant munera sua, » hoc est, votivas oblationes. I Paralip.

« In gazophylacium. »

Gaze sonant divitiæ, et φυλασσιν servare. Et inde gazophylacium arca dicebatur, in qua reservabantur divitiæ donorum illorum qui offerebant.

Est autem triplex tale reservatorium in templo. Unum quidem erat in quo reservabantur oblationes principum sabbati, quæ in sabbato magno per tria tempora anni offerebantur: et hoc vocabatur Musach sabbati, sicut dicitur, IV Reg. XVI, 18. Et interpretatur Musach atrectatio fratris : quia princeps frater erat principis sacerdotum, et in ipso donum ejus atrectabatur ad pondus. Secundum autem repositorium erat arca, in qua reponebantur oblationes sacerdotum : et hoc vocabatur Corban, vel Corbonan, quod donum ejus sonat: quia in eo donaria mundissima reponebantur, quæ aliis donariis propter münditiam misceri non debuerunt. Matth. XXVII, 6: Non licet eos mittere in Corbonam, quia pretium sanguinis est. Ac si dicant: Pretium sanguinis est immundum. Et licet denarii, qui dati sunt proditori, fuerint de donariis Sacerdotum, tamen non licet reponere ad sanctas oblationes: quia jam immundi facti sunt ex proditione sanguinis. Tertium erat reservatorium oblationum populi in atrio ante templum, ad quem locum potuit accedere populus. Erat tamen porticus quaedam circa hoc reservatorium ædificata, quæ non offerente populo claudebatur propter securitatem. Et

<--- Page Split --->

juxta illam porticum, et in ea stabant sacerdotes admonentes populum ut offerrent. Et hæc porticus aliquando per metonymiam etiam gazophylacium appellatur. Joan. viii, 20: Hæc locutus est Jesus in gazophyalacio, docens in templo.

tione. Isa. lxvi, 2: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?

« Miltentem, »

« Divites. »

Quorum quilibet obtulit, non sicut potuit, sed sicut voluit. Et de hac oblatione ad litteram dicitur, Isa. lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino amuntiantes. Aliquando tamen omnia reservatoria Levitarum gazophylacia dicuntur. Et maxime in visione Ezechielis ultima, Ezechiel. xlii, 1 et seq., ubi dicitur, quod juxta templum in superiori parte domus erant gazophylacia. In reditu autem de captivate Babylonica, cum omnia hæc destructa fuerunt, tunc gazophylacia vocabant locum, in quo decimæ quæ sacerdotibus dabantur, reponebantur. Significant autem gazophylacia in Ecclesia manus pauperum, quæ in cœlestes thesauros oblationes Ecclesiæ reportare deberent. Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

« Vidit autem, »

Respectu dilectionis. Sapient. iv, 13: Respectus ejus in electos illius.

« Et quamdam viduam, » præ paupertate nomen non habentem, et inter alias non nominatam : quia in terris non celebravit nomen suum. Non enim erat de illis de quibus dicitur, Psal. xlviii, 12: Vocaverunt nomina sua in terris suis.

« Viduam, » inquam, a solatio viri iduam, hoc est, divisam. I ad Timoth. v, 5: Quæ autem vere vidua est, et. desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus die ac nocte.

« Pauperculam, » humilem in paupertate sua. Isa. liv, 11 : Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consola-

Hoc est, offerentem : quia gazophylacium superius foramen habuit, per quod oblata in profundum sui mittebantur.

« Æra duo minuta. »

Potest esse minuta substantivum. Et tunc hoc quod dicitur æra, resolvendum est in adjectivum, quod denominationem faciat materie minutorum, ut duo æra minuta dicantur duo ærea minuta. Potest etiam æra esse substantivum, et minuta esse adjectivum. Et tunc sunt duo parva æra. Sed primus sensus magis est in usu numismatis, in quo fuerunt denarii, et nummi, et oboli, et minuta propter parvarum rerum facilierem commutationem. Æra autem proprie vocantur denarii, vel nummi, vel oboli cuprei : quia æs est cuprum. Et in hoc significatur quod ista vidua valde parvam fecit oblationem, sed ex magno affectu fecit eam. Tob. iv, 23 : Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bonum. »

« Et dixit, »

Oblationem viduæ commendando : « Vere dico vobis, » hoc est, in veritate quæ sum, et quam in cordis devotione hujus viduæ conspicio. Isa. xxxviii, 3 : Memento, quæso, quomodo ambulaerim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.

« Vidua hæc pauper » rebus, « plus quam omnes misit. » Hic duplex est sensus, ex eo quod hoc quod dico, plus, potest esse nomen : et sic non loquitur id dictum nisi ex affectu pensetur : vel ex

<--- Page Split --->

facultate, quia majori affectu misit, et secundum suas facultates, plus fecit. Vel, potest esse plus adverbium, et stare juxta suum verbum « misit, » ut sit sensus : « plus misit, » hoc est, in mittendo ipsa plus omnibus fuit. Et hoc modo loquitur Christus : quia quamvis alii plus donaverint, tamen ipsa plus in mittendo fuit. II ad Corinth. vn, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. I Paral. xxix, 17 : Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa. Sic, Matth. xix, 27, dicit se reliquisse omnia : quia ex affectu, quo paratus esset omnia relinquendi, dimisit. Hieronymus in Proœmio galeato : « Vi- « dua pauper duo æra minuta in munera « Dei obtulit, et præfertur Cressi divitiis. »

« Nam, etc. »

Nam non est causale, sed ostensivum. Quasi dicat : Hujus signum est, quod « omnes hi » qui accesserunt, « ex abundantii sibi, » hoc est, quod sibi exuberabat in copia, « miserunt » oblationes « in munera Dei, » ad fabricam templi, et ritus sacrificiorum, et expensas ministrorum. I Paral. xxix, 17 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.

« Hæc autem ex eo quod deest illi, »

Hoc est, ex eo quod si retinuisset, adhuc necessitati suæ multum deesset, « omnem victum suum, » ex quo vita sua pendebat, « quem habuit, misit. » Eccli. vii, 11 : Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo munera mea

suscipiet. Unde Hieronymus : « Non « quantum, sed ex quanto offeras, re- « spicit Deus. » Istud est valde contra illos, qui dicunt quod peccant qui omnia relinquunt, et postea mendicant : quia expresse laudatur vidua quod totum victum misit, quæ pro certo totum victum non dicta esset mittere, si aliunde victum nisi ex mendicatione posset habere. Simile est de vidua Sareptana, III Reg. xvn, 12 et seq., quæ non habuit nisi pugillum farinulæ pro se et filio : et ex ipsa farinula Eliæ prius quam sibi et filio præparavit cibum.

Duo autem minuta quæ vidua obtulit, moraliter significant verbum dulce, et quantumcumque facultatum dant, quod proximo pauperi est offerendum, et Deo erit acceptum sacrificium. Eccli. xvn, 16 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum. Eccli. iv, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. Debitum autem est donum misericordiæ et compassionis.

« Et quibusdam dicentibus de templo, quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :

Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. »

Hic incipit prædicere reproborum desolationem.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima facit quod dictum est : in secunda autem ostendit, quam instans fuit de die ad doctrinam in templo, et de nocte ad orationem. Et hoc facit in ultimo hujus capituli paragrapho.

Anterior autem harum partium quatuor habet partes : in quarum prima ostendit futuram templi et Judææ destructionem futuram per Romanos. In secunda dicit, quod ante hoc erit perse-

<--- Page Split --->

cutio magna Judæorum in discipulos, ut ad gentes transire cogantur. Tertio autem, prædicit futuram mundi ultimam desolationem, dicens, quod tunc erunt signa in sole et luna, sicut inferius patebit. In quarta autem et ultima, monet attentos et sollicitos debere esse fideles, ut non improvisi a die illa præoccupentur.

In prima harum facit quinque : in quorum primo, a quibusdam decor et ædificium templi ostenditur, ut per hoc aliquid dicendi de futuris excitetur : in secundo, futura destructio rempli prædicitur : in tertio, signa demonstrantia, scilicet, tempus quando hæc fiant, a Christo petuntur : in quarto, instantia seductorum multorum dicentium se esse Christos, pro uno signo datur, et a seductione illorum caveri præcipitur : in quinto autem, vera signa destructionis præmonstrantur.

Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriae tuæ. Sic etiam Ecclesiæ templa ornantur : sed cum cessat ornatus sanctitatis in personis, parum valet ornatus parietum. Ad Ephes. ii, 22 et seq. : Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide, Christo Jesu :... in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

« Dixit »

Dominus Jesus. Et est secundum in quo templi prædicit futuram destructionem : eo quod in parietibus mortuis et non in personis, tamquam in lapidibus vivis esset ornatum.

« Hæc quæ videtis, »

« Et quibusdam »

De discipulis suis non tentantibus, « dicentibus de templo, » quod post ruinam Babylonice captivitatis sub Esdra et Nehemia ædificatum est, prophetantibus Aggæo et Zacharia Prophetis, « quod bonis lapidibus, » hoc est, firmis et politis. Marc. xii, 1 : Magister, adspice quales lapides et quales structuræ.

« Et donis, » ad ornatum templi, et ad facultates ministrorum pertinentibus, « ornatum esset : » quia hoc est ad decorem domus pertinens. Aggæi, ii, 9 et 10 : Meum est aurum, et meum est argentum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ. II Machab. iii, 1 et 2 : Igitur cum sancta civilas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent. Et hoc est quod dicit,

Scilicet temporales structuras. II ad Corinth. iv, 18 : Quæ videntur tempora lia sunt, quæ autem non videntur æterna sunt.

« Venient dies »

Clari judicii Dei, qui modo sunt absconditi ab oculis istius Jerusalem. Luc. xix, 42 : Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Sed, sicut dicitur, I ad Corinth. iv, 3 : Veniet Dominus, scilicet judicans, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc cognoscetur Dominus judicia faciens, quando in operibus manuum suarum comprehensus erit peccator : sicut dicitur, Psal. ix, 17.

« In quibus non relinquetur lapis super lapidem.

Psal. cxxxvi, 7 : Dixerunt : Exinante, exinanite usque ad fundamentum in ea.

<--- Page Split --->

« Qui non destruatur. »

Quia etiam lapides comminuerunt Romani. Mich. iii, 12 : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit. Isa. lxiv, 9,10 et 11 : Ecce, Domine, respice... Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. Domus sancitficationis nostra et gloriae nostrae, ubi te laudaverunt patres nostri, facta est in exustionem ignis. Hoc spiritualiter magis impletum est in Ecclesiis, in quibus lapidibus vivis nihil remansit nisi ignis infernalis, exustio in carnis concupiscentia. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebii usque ad inferni novissima : devorabitque terram, hoc est, terrenum habentes affectum, cum germine suo, hoc est, cum nepotibus quos in Ecclesias introducunt : et montium, hoc est, Prælatorum, Cardinalium, et Episcoporum, fundamenta comburet : quia fundamentum eorum materia ignis, scilicet, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ 1. Hoc enim fundamentum, pice tenacis concupiscentiæ, et sulphuris fætentis per immundum libidinis confectum, coram igne inferni stare non poterit.

ratio redditur, Act. i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta qua: Pater posuit in sua potestate. Inconveniens sequeretur si hoc sciretur : quia cum tales comminationes sint de prophetia praescientiæ, quae fundantur in causis inferioribus : si illi quibus fit comminatio pænientiam agerent, commutaretur etiam comminatio, et non induceretur malum : et sic error generaretur contra prophetiam tamquam esset falsa : sicut accidit Jone qui prædixit tempus subversionis Ninive 2. Quod autem mutetur comminatio per pænientiam, expresse dicitur, Jerem. xvnii, 7 et 8 : Repente loquar adversum gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud : si pænientiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pænientiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.

Alia etiam causa est : quia quando sumus incerti de hora, certi tamen de judicio quod timemus, contendimus omni tempore esse parati, et ideo de tempore non respondet.

« Et quod signum » erit judicii tui de pessima natione, « cum » hæc judicia tua « fieri incipient ? » Et ad hoc respondet Dominus, dando multa signa. Matth. xxiv, 3 : Dic nobis quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, ad judicium istud perficiendum ? Joel. ii, 30 : Dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Apostoli enim adhuc consuetudinem Judaicam non deposuerunt. Dicit enim Apostolus, I ad Corinth. I, 22, quod Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Joan. ii, 18 : Quod signum ostendis nobis, scilicet ut videamus, et credamus tibi ?

« Interrogaverunt autem illum. » Secundum alium Evangelistam, Marc. xiii, 3 : Interrogant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas.

« Dicentes. » Et hoc est tertium, in quo hujus destructionis petitur tempus, et signum :

« Præceptor, quando hæc erunt ? »

Et ad hoc non respondet Dominus. Et

Talia autem signa petentes vocant eum præceptorem, dicentes : « Præceptor, » quia jam cognoverunt quod verbum in potestate habuit, et quod ad præceptum ejus fieret quidquid vellet. Psal. xxxii,

<--- Page Split --->

9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Sic enim viderant quod elementis præcepti, et obdiverunt. Marc. iv, 38 : Magister, non ad te pertinet quia perimus. Matth. viii, 23 et 26 : Domine, salva nos, perimus.... Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Ideo ergo eum et nunc vocant præceptorem.

« Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia Ego sum, et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos. »

quidam, nomine Sinon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se aliquem magnum : cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. Et ille dixit se esse Christum, et in proximo Judæam liberaturum, ut refert Josephus. Dicit etiam Hegesippus, quod cum filii Herodis essent Romæ, et litigarent de regno, quod quatuor surrexerunt in Judæa simul, quorum unusquisque prædicabat se esse Christum : Simon tamen magus major fuit inter omnes. Et ideo etiam in catalogo hæresum, simoniaca hæresis prima ponitur ab Augustino.

Et hoc est quod dicit :

Christi ponitur hic responsio.

Et habet tres partes : in quarum prima præmunit discipulos contra Pseudochristorum seductionem, qui tunc in Judæa apparebunt : secundo autem, contra terrores preliorum quæ surgent contra Judæam illo tempore, ne forte territi recedant ab instantia prædicationis : tertio autem, dat signa futuræ destructionis.

In primo horum tria dicit, quorum primum est cautela contra seductores, secundum autem est cavendi necessitas, tertium prohibitio discipulorum a seductoribus.

De primo dicit : Videte ne seducamini. » Seductor enim est quasi seorsum a veritatis via ductor. Marc. xiii, 3 : Videte ne quis vos seducat. II ad Thessal. u, 3 : Ne quis vos seducat ullo modo.

Tangit autem causam hujus cautelæ, dicens :

« Multi enim venient in nomine meo, »

Hoc est, se Christos et Messias dicentes : sicut Judas Galilæus, et Theodas. Et sicut refert Josephus, Simon magus, qui de secta fuit Essæorum, natus de campis Jezrahel, prædicabat se esse Christum, et multos seduxit. Act. viii, 9 et 10 : Vir

« Dicentes quia Ego sum, »

Supple, Christus. Sapient. iv, 3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Joan. iv, 1 : Multi Pseudopropheæ exierunt in nundum. Hoc significatum est in Psalmo cni, 20, ubi dicitur : Posuisti tenebras, et facta est nox : in ipsa petransibunt omnes bestiæ silvæ. Quando enim tenebræ tribulationum sunt, et fit nox ignorantiæ, tunc statim multiplicatur incursus bestiarum fidem vastantium Pseudopropheтарum. II Petr. ii, 1 et seq : Fuerunt vero et pseudopropheæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent secta perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur : et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Unde Chrysostomus dicit, quod « sicut homo circa mortem tur- « bato jam spiritu videt phantasias, ita « Judæa circa finem suum multos passa « est errores phantasmatum. »

« Et tempus appropinquavit, »

Quia inter cæteras falsitates etiam diem judicii instare dixerunt. Amos, v, 18 :

<--- Page Split --->

Væ desiderantibus diem Domini ! Ad quid eam vobis? Illi enim determinabant quod Christus Dominus determinare noluit, scilicet diem et horam futurae destructionis, et judicii. Luc. xii, 46 : Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit. I ad Thessal. v, 2 : Diligenter scitis, quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.

« Nolite ergo, »

Ex quo præmoniti estis. « Ergo nolite ire, » per imitationem erroris, « post eos : » quia, sicut dicitur, Matth. xv, 14 : Si cæcus cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Ad Roman. xvi, 17 et 18 : Rogo vos, fratres, ut observetis eos quidissensiones et offendicula, præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Hujuscomodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium, hoc est, simplicium.

« Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. »

Tangit hic ea quæ faciunt ad terrorem.

. Dicit autem tria : primo enim terribilia ab hominibus procurata dicit in communi : secundo, monet ne propter illa retrahantur a prædicatione in Judæa facienda : tertio, illa terribilia ponit in speciali.

Dicit igitur : « Cum autem, » in Ju-

dæa, « audieritis prælia, » quæ ad hostes exteriores pertinent, « et seditiones, » quæ pertinent ad cives, hoc est, quod Judæa scinditur ad exteriores, et interius in seipsa. Illa enim multum ante ultimam destructionem in Judæa abundaverunt. Matth. xxiv, 6 : Audituri estis prælia et opiniones proeliorum. Isa. xix, 2 et 3 : Pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ipsius. Ecce prælia, in hoc quod regnum est contra regnum : et seditiones, in hoc quod vir contra fratrem est et contra amicum, et civitas contra civitatem.

« Nolite terreri, »

Ut propter illum terrorem a Judæa recedatis : quin instanter prædicetis ei, quia talis vexatio multis dabit intellectum, ita quod convertentur. Isa. xxvi, 16 : In angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Et, ibidem, xxviii, 19 : Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.

Dicit autem causam quare non terreantur, dicens :

« Oportet, »

Hoc est, opportunum est, « primum, » ante plenariam destructionem, « hæc » bella et seditiones « fieri, » ut per ista moveantur ut faciant pœnitentiam de peccatis, quæ in me commiserunt. Sapient. xii, 2 : Eos qui exerrant, partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

« Sed nondum statim finis »

Erit Judææ per Romanam destructionem : quia ista bella et seditiones duraverunt in Judæa per quadraginta duos annos, antequam per Titum tota vastare-

<--- Page Split --->

tur Jerusalem. Paulatim enim civitates et provinciae vástari coeperunt per tempus quadraginta duorum annorum. Et tunc demum post illud tempus destructa est Jerusalem : et in illo tempore prædicaverunt discipuli de civitate in civitatem fugientes. Matth. x, 23 : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.

Nolite ergo terreri, sed confidite. Proverb. xxviii, 1 : Fugit impius, nemine persequente : justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. Proverb. xii, 21 : Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Joan. xvi, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. I Machab. ii, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis : quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.

« Tunc dicebat illis, »

Familiariter, et magis ad speciem descendens : « Surget gens » Romanorum « contra gentem. » Judæorum, « et regnum » Romanorum « adversum regnum » Judæorum. Vel etiam in seipsis. et cum vicinis gentibus confligent Judæi : et tunc cito erit desolatio. Luc. xi, 17 : Omne regnum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Isa. ix, 20 : Unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen : simul ipsi contra Judam. Carmen enim brachii sui vorare est, quando unus alium a quo debebat habere adjutorium impugnat. Isa. iii, 3 : Irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum : tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Sicut modo fit in Ecclesiis quod Canonicus impugnat Canonicum, et Prælatus subditum, et laicus clericum, et e converso. Et est signum futuræ Ecclesiæ destructionis, in qua ista fiunt.

Tamen eorum quæ inducta sunt dicit Chrysostomus, quod nullum est signum, quia sæpe fiunt. Sed dicit Gregorius, quod hæc sunt signa futuræ desolationis facta ab hominibus. Sed Chrysostomus vocat signum mirum quod raro fit : Gregorius autem large accipit signum pro omni eo quod aliquid præmonstrat in futurum.

« Et terræ motus, etc. »

Hic secundum Chrysostomum tangit signa dupliciter. Primo enim quatuor tangit in speciali. Secundo autem, tangit multa in communi futura, de quibus longum esset facere mentionem.

Primum inter quatuor est de terra, quod dicit quod « terræmotus magni » erunt, et solito majores « erunt per loca » diversa Judææ, succedentes sibi. Terra enim quassabitur, horrens pondus habitatorum suorum, qui Filium Dei occiderunt. Sicut etiam dicitur, Matth. xxvn, 31, quod in morte Christi terræmotus factus est magnus. Isa. xxiv, 18 et seq. : Concutientur fundamenta terræ. Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis : et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. Talis enim terræmotus in Judæa ante Romanam captivitatem multiplicabatur sæpius. Quia, sicut dicit Isaias, xxiv, 20 : Gravabit eam iniquitas sua. Isa. iii, 8 : Lingua eorum, et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocavent oculos majestatis ejus. Sicut enim dicitur, Isa. xi, 12, tribus digitis appendit Dominus molem terræ, scilicet, fidei veritate, et vitæ virtute, et conscientiae puritate, Et quando ista terræ fundamenta concutiuntur, tunc necesse est moveri terram. Hæc autem in Judæa commissa sunt. Fidei enim veritatem hæretici Pseudochristi concusserunt : vitæ autem virtutem Pharisæi et Scribæ

<--- Page Split --->

moverunt, et mali homines : conscientiae puritatem maculavit peccatum. Et ideo terra confracta est in pacis fœdere, contrita et in minma redacta est in terrenorum cupiditate, mota est in seditionis inquietudine, agitata autem in bellorum multiplicitate.

« Et pestilentiae. »

Secundum signum quod est ab aere. Aere enim corrupto cadit ros corruptus, et guttae pluviarum corruptae super terrea nascentia, et faciunt ea venenosa, et pestem sive mortalitatem inducentia. Unde pestilentia, ut dicit Isidorus, dicitur quasi pastulentia : quia pestis illa a pastu venenatorum causatur. Ezechiel. v, 17 : Pestilentia et sanguis transibunt per te. Jerem. xxi, 6 : Percutiam habitatores civitatis hujus, scilicet Jerusalem : homines et bestiae pestilentia magna morientur. De utroque istorum simul dicitur, Apocal. viii, 5 : Accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terramotus magnus. Angelus autem est Christus Dominus, qui thuribulum cordis sui implevit igne furoris Domini in Judaeos, et effudit in terram Judaeam. Et facta sunt tonitrua et coruscationes, quaenaturaliter ex vapore ignito venenoso et corrumpunt aerem, et pastum qui de terra nascitur : et commovendo vapores subterraneos faciunt terramotum. Haec autem plaga spiritualiter ab eis procuratur, qui mala dant exempla : pastu enim illorum alii corrumpuntur.

« Et fames. »

Ecce tertium praecedens desolationem signum. Primo, pestilentia corrumpit fructus nativitatis, et deinde exsiccat eos, et tunc fit fames. Ezechiel. v, 17 : Immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem. Hoc autem Dominus praecedere voluit, ut obsessi non

haberent victualia, quibus sustentati civitatem diu possent defendere. Unde narrat Hegesippus tantam tunc fuisse famem in Jerusalem, quod uno masticante bolum, alius praefocabat ei guttur, ne masticatum transgluttiret, sed arripiens de ore illius ipse comederet: et quod dua matronae nobiles condixerunt inter se, quod filios suos successive comederent: et uno comesto, altera cum fletu vocavit filium, dicens: Veni, infelicis matris infelicior nate, veni ad manus non matris, sed mactatricis, et devoratricis viscerum suorum. Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium cozerunt filios suos : faeti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. Hanc pestem procurant spiritualiter mali Praelati et illitterati, subtrahentes populo pabula verbi Dei. Amos, viii, 11 : Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.

« Terroresque de cœlo. »

In novis apparitionibus de cœlo venientibus. II Machab. v, 2 et 3 : Contigit per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos : et cursus equorum per ordinem digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. Unde narrat Josephus, quod imminente captivitate, stella (quae vocatur cometes) similis gladio pependit super Jerusalem, et currus et equites armati pugnantes in aere, et vitula sacrificii inter manus immolantium peperit agnum. Spiritualiter autem haec fiunt in Ecclesia, quando de Prælatis quasi de sublimi coelo non audiuntur nisi terribilia, et austera, et comminationes. Ratio autem horum est mirabilium, quia universitatis creatorem occiderunt, nec penitere voluerunt: ideo omnia contra eos

<--- Page Split --->

pugnaverunt. Sapient. v, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Sapient. xvi, 17 : Vindex est orbis justorum.

In primo autem tria dicit : manuum violentam injectionem, de loco ad locum persecutionem, et retributionis æternæ et virtutis et veritatis testificationem.

De primo dicit :

« Et signa magna erunt. »

Hic subjungit generaliter post quatuor inducta de terra, et aere, et de cœlo. Signa autem dicuntur iram Dei significantia. Amos, v, 18 et 19 : Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus : et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. Isa. xxiv, 5 : Terra interfecta est ab habitatoribus suis : quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fædus sempiternum.

« Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

« Sed ante hæc omnia, » cum prædicabitis eis sub periculo vitæ vestræ, antequam veniat desolatio, et omnia illa quæ dicta sunt : ut inducatis eos ad pænitentiam, ut deleantur eis peccata, et sic ira Dei avertatur ab eis. Act. iii, 19 : Pænitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra.

Cum ergo sic datis operam saluti eorum, illi econtra « injicient vobis manus » sacrilegas et violentas. Thren. 1, 10 : Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Act. xxi, 27 et 28 : Injecerunt Paulo manus, clamantes : Viri Israelite, adjuvate ! Hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et Gentiles induxit in templum, et violavit locum sanctum istum.

« Et persequentur. »

« Continget autem vobis in testimonium. »

Hoc est secundum de persecutione. Et dicit duo : persecutionem, et traditionem ad judicium publicum.

Secundum est in quo dicit, qui passuri sunt ab eis discipuli, cum instanter prædicant.

Dicit autem hic tria : in quorum primo discipulorum ostendit passiones per patientiam sustinendas : in secundo, prædicit, quod propter hæc et alia circumdari videbunt civitatem ab exercitu Romanorum : in tertio autem, distinctionem obsidionis exaggerat.

Et de persecutione, Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum et regnum caelorum. I Petr. iii, 14 : Si quid patimini propter justitiam, beati, supple, estis.

De traditione autem dicit quatuor, scilicet, quod tradunt et trahunt ad audiendum in consilio, et ad custodiendum in carcere, ad condemnandum in judicio : et in fine annectit causam, quæ sola facit martyrem, quia hæc omnia fiunt propter nomen Dei.

Dicit igitur :

In primo horum adhuc sunt tria : in quorum primo persecutionem discipulorum futuram ostendit : in secundo autem consolatur, quod licet viribus corporis sint inferiores, quod tamen sapientia, et verbi efficacia multo erunt illis fortiores : in tertio autem consolatur, quia nihil de corpore eorum peribit si patientes fuerint.

« Tradentes in synagogas, »

Ubi est concilium Judæorum, ut vos audiant. Act. v, 41 : Ibant Apostoli gau-

<--- Page Split --->

dentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Matth. xxiv, 17 : Tradent vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos.

« Et custodias » carcerales. Act. v, 18 : Injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. Act. xii, 5 : Petrus quidem servabatur in carcere : oratio autem fiebat sive intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.

« Trahentes » eos captos « ad reges. » Act. xii, 1 et 2 : Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio. Unde « ad reges, » superiores judices, « et præsides, » inferiores trahebantur ut punirentur. Matth. x, 21 : Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes eorum, et morte eos afficient.

veritatis et virtutis. Unde etiam μάρτυρ grace, testis est latine, et testimonium contra illos condemnandos. Deuter. xxx, 19 : Testes invoco hodie, scilicet contra vos, coelum et terram. Psal. cxvii, 129 : Mirabilia testimonia tua, Domine. Cum enim in judicio convinectis eos de eo quod ad conversionem eos admonuistis, tunc testes erunt contra eos persecutiones, quas pro veritate vobis intulerunt. Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

« Ponite ergo in cordibus vestris, non præmeditari quemadmodum respondeatis.

« Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. »

« Propter nomen meum »

Quod prædicatis : quia illius notitiam hominibus imprimitis. Et hæc est causa gloriosa, quæ martyrem facit : quia tunc quæritur in vobis nomen Christi, et sunt inimici Christi non vestri, qui hoc nomen quærunt exstinguere. Matth. x, 22 : Eritis odio omnibus propter nomen meum. Hoc enim est nomen magnum, quod est super omne nomen : sicut dicit Apostolus, ad Philipp. ii, 9 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Hoc est nomen Admirabile. Judicum, xiii, 18 : Cur quæris nomen meum quod est mirabile? Hoc est nomen in quo benedictionem consequitur omnis qui benedicetur. Isa. lxv, 15 et 16 : Servos suos vocabit nomine alio : in quo qui benedictus est, benedicetur in Deo amen. Hoc est nomen quod os Domini nominavit. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

« Continget autem vobis »

Hæc persecutio, « in testimonium »

Ecce hic secundo consolatur : quia in verbo invincibiles erunt.

Et dicit hic tria, scilicet, qualiter a Domino sapientiam respondendi accipient : et secundo, quam sit hoc necessarium, quia illi qui deberent loqui pro eis, impugnabunt eos : et tertio, qualiter etiamsi contingat mori per veritate, Deus eis et vitam et membra restituet.

Dicit igitur : « Ponite, » hoc est, firmate « in cordibus vestris, » nihil hæsitando, « non præmeditari, » per studium et litteraturam, « quemadmodum respondeatis, » hoc est, quemadmodum respondere debeatis. Matth. x, 19 : Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Ratio autem hujus est, Joan. xiv, 26 : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Sic fecit Apostolus, I ad Corinth. n, 4 : Sermo meus, et prædicatio mea, non inpersuasibilibus humanæ sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

<--- Page Split --->

« Ego enim dabo vobis, »

Per Spiritum sanctum, « os », hoc est, eloquentiam, « et sapientiam, » interius linguam informantem, « cui non poterunt, per rationes, « resistere omnes adversarii vestri, » sive tyranni, sive haeretici, sive falsi advocati qui usque hodie cum contentione contra veritatem loquuntur, sicut Tertullus contra Paulum 1. Exod. iv, 12 : Perge igitur, et ego ero in ore tuo, doceboque te quid loquaris. Jerem. i, 9 et 10 : Ecce dedi verba mea in ore tuo : ecce constitui te hodie super gentes et super regna. Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur. I ad Corinth. ii, 12 et 13 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est : ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis : quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Eccli. xxi, 20 : Os prudentis quaeritur in Ecclesia : et verba illius cogitabunt in cordibus suis. Sed contra hoc, quod hic dicitur videtur esse quod dicitur, Isa. xlv, 21 : Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Glossa : Ut omnes per mundum euntes, idem annuntietis. Sed ad hoc dicendum, quod hoc consilium uniformitatis fecit in eis unitas spiritus. Ita etiam dicit Paulus, ad Galat. ii, 1 et seq., quod ascendit in Jerusalem ad Apostolos, ut conferret cum eis Evangelium : et tamen in collatione illa sibi nihil contulerunt, quia totum revelaverat Spiritus, quod illi conferre poterant. Aliter enim idiotae exeuntes et divisi, longe lateque per mundum idem praedicare non potuissent.

« Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

« Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.

« Et capillus de capite vestro non peribit »

Ostendit enim quam necessarium est, quod talis eis detur sapientia : quia illi qui loqui debebant pro eis, impugnabant eos.

Et hoc est : « Trademini autem a parentibus » carnalibus infidelibus. Psal. xxvi,10 : Pater meus et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me. Luc. xiv, 26 : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores..., non potest meus esse discipulus.

« Et a fratribus. » Mich. vii, 2 : Omnes in sanguine insidiantur : vir fratrem suum ad mortem venatur.

« Et cognatis, » quibuscumque gradibus consanguinitatis et affinitatis conjunctis. Jerem. ix, 4 : Omnis frater supplantans supplantabit.

« Et amicis. » Jerem. ix, 4 : Omnis amicus fraudulenter incedet. Mich. vii, 6 : Inimici hominis domestici ejus. Tales enim amici sunt, de quibus dicitur, Eccli. vi, 10 : Est amicus socius mensae, et non permanebit in tempore tentationis. Tales enim sunt amici hujus mundi, de quibus dicitur, Jacob. iv, 4 : Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.

« Et morte afficient ex vobis »

Dicit autem quod adversarii etiam contradicere non potuerunt. Et hoc non intelligitur quantum ad contradictionem exteriorem, sed quantum ad intrinsecus rationem.

Quosdam sicut Jacobum majorem, et Jacobum minorem, et Stephanum, et quosdam alios quos interfecerunt Judaei. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non

<--- Page Split --->

possunt occidere 1. Consolatur autem eos de resurrectione, dicens :

« Et capillis de capite vestro, »

Ad decorem et honestatem naturae pertinens, « non peribit. » Luc. xii, 7 : Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Supra autem expositum est hoc ipsum 2. Si autem non perit capillus, qui minima pars est animati corporis, nullo modo alia membra possunt perire. II Machab. vii, 10 et 11 : Linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit, et cum fiducia ait : E cœlo ista possideo, sed propter Dei leges hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero.

19

« In patientia vestra possidebitis animas vestras. »

Hic tangit quod omnia ista patientia vincuntur.

Et hoc est quod dicit : « In patientia, » quae est æquanimis tolerantia adversorum, ut dicit Tullius, « possidebitis, » hoc est, ad nutum habebitis, sicut homo suam possessionem, « animas vestras, » hoc est, animalitates vestras. Et intendit dicere, quod quamvis animalitas tolerantiae adversorum reductor, tamen regimine rationis possidenda et reducenda est, ut propter adversa non cedat : sed Deum etiam vitæ temporali præponat. Act. xx, 24 : Nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino. Jacob. i, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Dicit autem hic Gregorius, quod « patientia est ra-

« dix et custos omnium virtutum. » Quod alibi dicitur de humilitate : et alibi dicitur de charitate quod radix est virtutum. Et omnia hæc dicit idem sanctus Gregorius. Est autem patientia radix, quantum ad illam radicis proprietatem, quod est arborem firmare contra impulsus exteriores. Humilitas autem custos est, quantum ad occultationem ab insidiantibus. Sed charitas, quantum ad succi et nutrimenti ministrationem, est radix. Proverb. xiv, 29 : Qui patiens est, multa gubernatur prudentia. Proverb. xix, 11 : Doctrina viri per patientiam noscitur. Hic enim possidet ad nutum animam. Proverb. xv, 32 : Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Proverb. xvi, 32 : Melior est patiens viro forti : et qui dominatur animo suo, supple, fortior est expugnatore urbium. Sapientia enim in verbis, et patientia in verberibus omnia vincunt. Quæ duæ alæ datæ sunt mulieri quæ Ecclesiam significat, quibus volat in desertum ut defendatur a dracone diabolo, qui eam persequitur 3.

« Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. »

Hic exaggerat obsidionem.

Et dicit duo, scilicet obsidionem, et obsidionis districionem.

De obsidione dicit : « Cum autem videritis, » oculis corporeis : quia usque ad illa tempora multi discipulorum et Apostolorum vixerunt, « circumdari, » in circuitu, « ab exercitu, » per totum, « Jerusalem, » per Romanos. Luc. xix, 43 : Circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique.

« Tunc scitote, » ex veritate.Joan.xiv,

4 Deest in textu Lugdunensi expositio §. 17. Quam reperies in enarrationibus super Matth.x, 22. Tom. XX novè editionis nostrae. Cf. etiam enarrat. in Marcum, xiii, 13. Tom. XXI ejusdem

<--- Page Split --->

29: Dixi vobis prius quam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.

« Quia appropinquavit desolatio ejus.» Quia tantum debilitavit eam iniquitas, quod resistere non poterunt. Neque Deus liberabit eos, sicut liberavit ab obsidione Sennacherib 1. Unde Josephus dicit, quod in obsidione Romanorum nullum responsum ab aliquo Prophetarum habere potuerunt, quod numquam antea accidit: quia Dominum omnium Propheterum offenderunt et occiderunt.

ita nec media poterunt resistere. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum,... ne involvamini in peccatis eorum. Apocal. xviii, 4: Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. Qui ergo in medio habitat, ubi regna magis consueverunt esse pacifica, non descendat in eam : ne ipse descensus ei fuga velocis impedimentum fiat, sed relictis omnibus cito discedat.

« Et qui in regionibus, »

« Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam.

Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. »

Hic exaggerat istius obsidionis districtionem.

Et dicit duo. Primo enim exaggerat in his qui fugere possunt: et secundo, in his qui non possunt effugere.

In primo horum duo facit. Primo enim persuadeat, quod sine alia occupatione fugiant, qui fugere possunt: et secundo, dicit causam.

Dicit igitur tribus generibus hominum, quod sine qualibet alia occupatione fugiant, dicens: « Tunc, » obsidione perfecita, « qui in Judæa sunt, » hoc est, in regno Judææ, non in civitate Jerusalem, « fugiant ad montes, » hoc est, ad silvestria et campestria, et non ad munitiones, quia defendi non poterunt. Habaccu, i, 10: Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

« Et qui in medio ejus, »

Hoc est, Judææ sunt per habitationem, « discedant, » quia sicut extranea,

Sunt dispersi, « non intrent in eam, » revertentes in Judæam, ut aliquid de suo ibi tollant. Matth. xxiv, 17 et 18 : Tunc qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo sua : et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Fuga enim erit adeo impedita, quod modicum impedimentum præoccupabit hominem. Amos, ii, 14, 15 et 16 : Peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et veloz pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus. Unde in Historia Ecclesiastica legitur, quod Christiani ante captivitatem Romanam admoniti per Angelum de Judæa fugerunt : et in civitate quæ vocatur Pola, trans Jordanem, habitaverunt, donec præteriit captivitas.

Hujus autem tantæ districtionis reddit causam, dicens :

« Quia dies ultionis »

Sanguinis Christi et Prophetarum et discipulorum Dei, et ingratitudinis Judææ, quia tempus suæ visitationis non cognovit, « hi sunt, » sicut ipse Christus cum planctu, prænuntiavit 2. Isa. xxxiv, 7 et 8 : Inebriabitur terra eorum sangui-

<--- Page Split --->

ne, et humus eorum adipe pingulum. Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Psal. LXXVIII, 10 et 11: Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est, introeat in conspectu tuo. Isa. LXIII, 4: Dies ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Abdiae. 3. 13: Sicut fecisti, fiet tibi: retributionem tuam convertet in caput tuum.

« Ut impleantur omnia quae » inde « scripta sunt, » quae Deus ultionum Dominus ore Christi et Prophetarum et Apostolorum prædixit. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.

Sic igitur in his qui fugere possunt exaggeravit captivitatem, et obsidionis districtionem.

3 « Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus ! »

Hic exaggerat istam districtionem in his qui fugere non possunt.

Dicit autem duo, scilicet, quod væ erit non potentibus fugere, et subjungit causam.

« Et nutrientibus. »

Per nutrientes intelliguntur omnes qui impedimentum fugæ habent in sibi conjunctis, et sibi adhærentibus : quia illi in se, et in charis suis punientur. Thren. ii, 11 et 12: Effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum ? Il Machab. vi, 10: Duæ mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse, quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.

Væ ergo prægnantibus et nutrientibus « in illis diebus » angustiae et tribulationis ! quia illi dies luce justitiæ suæ oculos aperient, quos culpa clausit, quando Filium Dei recognoscere noluerunt. Joan. 1, 10: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

De primo dicit duo, scilicet, « Væ prægnantibus ! » Per prægnantes intelligt omnes qui impedimenta fugæ conceperunt in seipsis. Illi enim quasi prægnantes sunt. IV Reg. xv, 16: Percussit Manahen Thapsam, et omnes qui erant in ea :... noluerant enim aperire ei, et interfecti omnes prægnantes ejus. Manahen interpretatur consolans, et significat Christum consolantem suos interfectos. Thapsa autem pulchra interpretatur, et significat Judæam pulchram per Romanos a Christo percussam, quia ei noluerunt aperire. Joan. 1, 11: In propria venit, et sui eum non receperunt. Amos, 1, 13: Dissecuit omnes prægnantes ejus, Isa. XXXVII, 3: Dies tribulationis,... dies hæc : quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.

« Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a Gentibus, donec impleantur tempora nationum. »

Hic subjungit causam primo in communi, postea in speciali.

In communi quidem primo ostendit illius tribulationis effectum, dicens : « Erit enim pressura magna, » hoc est, tribulatio opprimens, ita quod nullum patebit effugium : quia pressit eos Deus mole judicii sui propter multas suas iniquitates. Unde Job talem tribulationem abhorrens in spiritu, dixit, XXII, 6: Nolo multa fortitudine contendat mecum, ne magnitudinis suæ mole me premat. II ad

<--- Page Split --->

Corinth. 1,8 et 9 : Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus.

bat aurum. Impletum enim erat in eis quod dixit, Job, xx, 15: Divitias quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

« Super terram » Judæam. Joan. XVI, 33 : In mundo pressuram habebitis.

« Et ira, » quæ est causa pressuræ, « ira » Dei « populo huic » Judæorum. Isa. xxviii, 21 : Irascetur Dominus, ut faciat opus suum. Isa. xxx, 27 : Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans : quia veritas verborum Domini ad ista mala Judæam perduxit.

« Et cadent in ore gladii. »

Tres modos speciales hic inducit: et quarto, subjungit mali istius durationem.

Primum autem inter tria est, quod illi qui defendere terram deberent, cadent in ore gladii victi et confusi et occisi. Thren. 1, 6 : Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii : quoniam ultor iniquitatum gladius est. Deuter. xxxu, 41 : Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Ibidem, y. 42 : Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. Ibidem, y. 43 : Sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum. In tantum autem, ut narrat Hegesippus, devoravit eos gladius, quod cum fama surrexisset inter Romanos milites (qui semper aurum sitierunt) quod Judæi transglutivissent aurum quod servaverant in abscondito, quilibet Romanorum quemcumque invenisset Judæum, juvenem vel senem, virum vel mulierem, slatim gladio scidit per medium ventris, et in stomacho suo quære-

« Et captivi ducentur in omnes gentes, »

Dispersi illi qui remanserint a gladio. Vendita sunt enim Judaica mancipia, et triginta mancipia uno denario distracta, in ultionem ejus quod Dominus ab eis triginta argenteis emptus fuit. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Isa. 11, 20 : Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut, oryx illaqueatus : pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. Ezechiel. v, 12 : In omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos: quia nec in captivitate parcitur eis.

« Et Jerusalem calcabitur a Gentibus, »

Hoc est, templum quod simoniis profanaverunt et polluerunt: et ideo Gentibus est traditum conculcandum. Psal. lxxviii, 1 : Deus, venerunt Gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Thren. 1, 10 : Vidi Gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praecepæs ne intrarent in Ecetesiam tuam. Thren. ii, 7 : Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctifcationi suæ, tradidit in manus inimici muros turrium ejus : vocem dederunt, scilicet Gentes, in domo Domini, sicut in die solemni.

Durabit autem hoc malum,

« Donec impleantur tempora nationum. »

Nationes dicuntur Gentilium diversitates, quæ ad fidem sunt convertendæ ad diem novissimum. Ad Roman. xi, 23 et

<--- Page Split --->

26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret : et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. x, 22 : Si fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo.

Sic igitur finitur pars quæ est de Judææ desolatione.

25 « Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum,

26 Arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cœlorum movebuntur :

27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. »

Hic incipit tertia pars, in qua signa praecedentia regnum suum ponit, quae sunt signa destructionis mundi.

Habet autem partes duas : in quarum prima ponit signa : in secunda autem, veritatem futurorum signorum confirmat per firmitatem et immutabilitatem verborum.

Adhuc autem prior harum in tria dividitur : in quorum primo dicit signa valde terribilia : in secundo, consolatur suos, quia ista sint exitus mali Sanctorum, et regni Dei quod desideraverunt, appropinquatio : in tertio autem, hoc per similitudinem floritionis arborum ostendit.

In primo horum dicit sex : in quorum primo dicit signa de cœlo : in secundo, signa de terra : in tertio, signa de mari : in quarto, signa de hominibus, qui ex elementis sunt compositi : in quinto, signa de virtutibus cœlestibus, quæ ad inferiora referuntur : in sexto et ultimo, de adventu auctoris totius mundi.

In primo horum ponit signa cœli in tribus : in sole, qui pater est omnium

generabilium, ut dicunt Philosophi, et cujus motus in declivi circulo causa est generationis et corruptionis : et in luna, quæ dominatur in humido quod omnium generabilium est genitura : propter quod etiam luna fortius mutat corpora, et ideo regina cœli in sacra Scriptura vocatur. Et tertium signum ponit in stellis, quæ causa sunt figurationis corporum, et virtutum eorum in organis figuratis, sicut dicunt Astronomi.

Dicit igitur :

« Et erunt, » ante diem judicii, « signa » stupenda « in sole, » quæ tunc vires ad generationem et corruptionem non exhibebit. De sole enim dicitur, Eccli. xlui, 2 : Sol... vas admirabile opus Excelsi : quia mirabilia Dei ostendet tunc sol.

Quæ autem futura sint signa in sole, non placuit determinare, nisi velimus accipere ex præteritis. Tunc enim quatuor signa erunt in sole, quæ jam in præterito legimus accidisse : quæ sunt obscuratio, statio, percussio vel in toto vel in parte, et retrocessio.

De obscuratione solis dicitur, Apocal. vi, 12 : Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus. Et hic effectus præcessit in Passione, quando sol est obscuratus : quia sicut induit tenebras in Passione, sic inducet tenebras in mundi transitione, et subtrahet lumen suum a sceleribus quæ commisit mundus.

Statio autem fuit solis, quando ad litteram stetit sub Josue, x, 12 et 13 : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. Steteruntque sol et luna, donec ulciseeretur se gens de inimicis suis. Propter quod dicit Dionysius ad Apollophanem, quod « sacerdotes Chaldæorum diem duplicati solis celebraverunt. » Ante judicium autem tradunt Sancti, quod sol et luna stabunt in domibus cœli, in quibus creati sunt. Sol scilicet in Leone, et luna in Cancro, et non plus circuibunt. Habacuc, iii, 11 : Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum.

<--- Page Split --->

Tertium signum in sole est percussio, quod aliqua pars ejus, hoc est, aliquota proportio percussa est aliquando, hoc est, ab effectu impedita. Apocal. vn, 12 : Percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellærum. Tertia autem pars percutitur : quia unam partem sui effectus habet in se, secundum quod est fons luminis : et dicitur sol, quasi solus lucens : et hæc pars non percutitur. Secundus effectus est, et secunda pars ejus, secundum quem lunæ et stellis lumen suum infundit : sicut dicitur, Eccli. xm, 3 : Illuminans in excelsis Dominus. Et hanc partem etiam non amittit. Tertia autem pars virtutis ejus est illa quam terrænascentibus infundit. Et hæc percutietur, et in sole, et in luna, et in stellis : quia non influent terrænascentibus virtutem generationis.

Quartum signum est retrocessio. Propterea iterum dicit Dionysius quod « sacerdotes Chaldæorum diem et festum triplicati solis celebraverunt. » Isa. xxxviii, 8 : Reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. Et habuit illa dies triginta horas : quia decem horis descenderat, et decem horis reascendit, et decem horis redescendit. Ista signa in sole legimus. Et forte ita ascendendo et descendendo ibit ante judicium, ut errore suo ostendat tremorem et terrorem ira judicis ad judicium venientis.

In luna autem specialiter tria signa leguntur, scilicet, quod sanguinea erit in testimonium fundendi sanguinis. Joel, ii, 31 : Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Secundum autem est quod jam dictum est, quod luna stabit in habitaculo suo, nolens plus praebere modo sui circuitus obsequia. Tertium signum in luna est percussio tertia partis, quæ est effectus ejus ad influentiam suæ virtutis ad inferiora. In se enim considerata manet secundum substantiam : et in comparatione ad solem, capit lumen plenum. Sed

illa comparatio quam habet ad inferiora percutietur. Isa. xxiv, 23 : Erubescef luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum.

Stellæ autem unum signum habent, quod in terram cadent. Et non intelligitur quantum ad casum suæ substantiæ, sed quantum ad casum suæ virtutis, quam modo habent. Matth. xxiv, 29 : Stellæ cadent de cælo, scilicet in terram. Apocal. vi, 13 : Stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos sucs.

Hæc igitur signa erunt in sole, et luna, et stellis.

Hæc autem signa modo fiunt. Sol enim obscuratur, quando illi qui illuminatores orbis terræ deberent esse, obscurantur : sicut Papa, Cardinales, Archiepiscopi, et Episcopi. Sapient. xvii, 19 et 20 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabitur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat. Hæc enim luminaria tenebrosiora jam sunt quam alia tenebrosa, tum per ignorantiam, tum etiam per nigram vitam. Hi etiam sunt qui stant, non circumeunt : quia de cura subditorum nihil considerant, sed in altitudine suæ ambitionis stant erecti et otiosi. Josue, x, 13 : Stetit sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei : quia non est respectus morti eorum, sed in altitudine diei stant, in superbia ambitionis suæ : de qua altitudine dicit Psalmus lv, 4 : Ab altitudine diei timebo. Hi pro tertia parte percussi sunt : quia lumen dignitatis retinentes et quæstum, tota utilitas spiritualium percussa est. Hæc enim tria sunt, dignitas, et temporalium dispensatio, et utilitas spiritualium quam debebant rependere, quæ tota percussa est. Ezechiel. xxxiv, 3 : Gregem meum non pasecbatis. Isa. 1, 5 : Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ? Retrocessio autem est, quia reversi sunt ad vomitum, et ad vitam laica-

<--- Page Split --->

lem. II Machab. iv, 14 et 13 : Sacerdotes festinabant participes fieri palæstræ,... et præbitionis ejus injustæ :... et patrios quidem honores nihil arbitrantes, græcas glorias optimas arbitrabantur. Hoc modo totus retrocessit clerus, qui sol mundi fuit.

Et ideo luna, hoc est laicorum congregatio, eclipsim patitur sui luminis, et conversa est in sanguinem, hoc est, ad carnalitatis amorem. Osee, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Unde exclamat David, Psal. 1, 16 : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ. Hæc etiam stat torpens in otio turpi concupiscentia, dicente Domino, Matth. xx, 6 : Quid hic statis tota die otiosi ? Et est etiam ipsa luna percussa in tertia parteUna enim pars laici populi est dispensatio rei familiaris in domo : secunda, congruentia civitatis in civilitate : et tertia est exercitium sacramentorum, quæ pars manifeste percussa est, quia de sacramentis nihil curant. Job, xxi, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

Stellæ autem sunt Religiosi, qui sicut stellæ in cœlo micantes, ita deberent stare in cœlesti conversatione. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. Judicum, v, 20 : Stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. Habent autem tres partes, scilicet, votum obedientiae, votum castitatis, et votum paupertatis. Et votum quidem obedientiae aliqualiter tenent, et similiter votum castitatis. Sed abrenuntiatio paupertatis manifeste percussa est : quia fere omnes ad terrenorum amorem etiam plusquam sæculares sunt inclinati. Et ideo signanter dicitur, Matth. xxiv, 19, quod deciderunt in terram.

Sic ergo tam spiritualiter quam litteraliter « erunt signa in sole, et luna, et stellis. »

« Et in terris pressura gentium. »

Ecce signum de terra. Pressuram enim

intelligendam vult esse, quæ de fame et pestilentia terræ exoritur : quia ipsa terra pestilens erit, et sterilis. Et in signum hujus Ægyptus percussa est talibus plagis. Elementa enim Creatori deserviunt. Et quando Creator impugnat hominem, tunc et ipsa cum ipso impugnabunt. Sapient. xix, 6 : Omnis creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. Job, xx, 27 et seq. : Revelabunt cœli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum : apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Domini. Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.

« Præ confusione sonitus maris et fluctuum. »

Ecce signa a mari : quia, sicut dicitur, Sapient. v, 23 : Flumina concurrent duriter, scilicet contra reprobos : e mare elationibus suis intumescet super eos. Jonæ, I, 13 : Mare ibat, et intumescebat super eos. Psal. xcii, 4 : Mirabiles elationes maris : mirabilis in altis Dominus. Jonæ, ii, 6 : Circumdederunt me aquæ usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. Mare enim, ut dicunt Sancti, tunc plus solito intumescet super terram, et inundabit.

« Arescentibus hominibus, »

Signis istis scilicet concurrentibus. Et est istud signum ab elementatis hominibus sumptum.

Concurrentibus enim istis signis, incipient arescere in se homines « præ timore » præsentis mali, ne involvat eos : sicut dicitur, Isa. xxviii, 18 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

« Et exspectatione » futuri judicii, quod ista signa durissimum fore præloquuntur.

Hoc autem ostendit Hieronymus, enu-

<--- Page Split --->

merans quindecim signa, quæ diem judicii præcedent, in quibus homines arescent.

Dicit autem quod primum signum est, quod eriget se mare quadraginta cubitis super altiores montes, et stabit sic in loco suo quasi murus. Psal. xcii, 4 : Mirabiles elationes maris.

Secundum autem est, quod adeo descendit, ut vix possit in profundo abyssi videri. Psal. cvi, 26 : Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat.

Tertium est, quod marine bellue apparentes super mare congregate dabunt rugitum usque ad caelum. Psal. ciii, 25 : Illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis. Et postea, y. 26 : Draco iste quem formasti ad illudendum ei.

Quartum est, quod mare ardebit usque in profundum. Apocal. xxi, 1 : Et mare jam non est.

Quintum est, quod herbe et arbores tunc dabunt rorem sanguineum. Joel, n, 30 : Dabo prodigia in caelo, scilicet sursum, et prodigia in terra, scilicet deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi '. Exsudabunt enim planta tunc sanguinem innocentem, quo irrigate sunt a malis qui bonos interfecerunt.

Sextum autem est, quod omnia simul ruent edificia. Apocal. xviii, 2 : Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio daemoniorum.

Septimum est, quod petrae ad invicem collidentur. Judith, xvi, 18 : Petra sicut cera liquescent ante faciem tuam, Domine. Hoc etiam praecessit in Passione Domini, Matth. xxvii, 51 : Petra scisse sunt.

Octavum est, quod generalis fiet terramotus. Psal. lxvii, 9 : Terra mota est : etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai. Matth. xxviii, 12 : Ecce terremotus factus est magnus.

Nonum est, quod terra æquabitur, eo quod montes cadent in valles. Isa. xi, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur : et erunt prava in directa et aspera in vias planas.

Decimum est, quod æquata terra exibunt homines de cavernis in quibus latitabant, et ibunt amentes, et non poterunt mutuo loqui præ timore. Amos, iv, 3 : Per aperturas exibitis, altera contra alteram, et projiciemini in Armon.

Undecimum est, quod elevabuntur ossa mortuorum, et stabunt super sepulcra. Ezechiel. xxxvii, 1 : Dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.

Duodecimum est, quod stellæ,per modum quem diximus, cadent de cœlo. Apocal. vi, 13 : Stellæ de cœlo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos.

Decimum tertium est, quod simul morientur omnes homines viventes. Genes. vi, 13 : Ego disperdam eos cum terra. I ad Thessal. iv, 15 : Nos qui vivimus, non præveniemus eos qui dormierunt : quia nos ante, supple, moriemur. Oportet enim sententiam Domini verificari, Genes. ii, 17 : Quocumque die comederis ex eo, morte morieris.

Decimum quartum est, quod ardebunt cœlum et terra. II Petr. iii, 12 : Cœli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.

Decimum quintum est, quod fiet novum cœlum et nova terra : et resurgent omnes. Isa. lxvi, 22 : Sicut cœli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.

Ista igitur prodigia exspectando arescent homines.

Et hoc est quod dicit :

« Quæ supervenient universo orbi. »

<--- Page Split --->

Ita quod vincunt et opprimunt totum mundum. I ad Thessal. v, 3 : Cum id xerint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.

lium hominis venientem in nubibus cœli cum virtute multa et majestate.

« His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. »

Hoc est, virtus tota cœli quæ deserviebat inferioribus, « movebuntur. » Et illi Angeli, qui Virtutes dicuntur, tunc circum moventur, ut multa terribilia faciant. Job, xxvi, 11, concordantia est : Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus, Job, xii, 16 : Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli, et territi purgabuntur. Si autem de corporalibus virtutibus cœli exponitur, quæ movent inferiora, tunc est concordantia, Job, xxxviii, 37 : Quis enraorbit rationem cœlorum, et concentum cœli quis dormire faciet ?

« Et tunc, etc. »

« Et tunc » tandem plus quam hæc omnia signa, « videbunt, » oculis corporeis, « Filium hominis, » in forma humana venientem. Apocal. i, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.

« In nube, » hoc est, in splendore Sanctorum, in quo lumen est adeo calcatum, quod apparebit in circuitu sicut nubes. Apocal. i, 7 : Ecce venit cum nubibus. Daniel. viii, 13 : Ecce cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat. Matth. xxvi, 64 : Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli.

Tangit consolationem bonorum, dicens quod in principio ante judicium, « his fieri incipientibus, » quantum ad prima signa præcedentia, « respicite, » hoc est, oculos ad cœlum erigite. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi.

« Et levate capita vestra, » hoc est, mentes, quæ sunt capita animarum, ad Deum remuneratorem omnium laborum vestrorum. Ad Hebr. xii, 1 et 2 : Curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem. Item, Ibidem, §§. 3 et 4 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes.

Sic ergo in auctorem salutis vestræ caput levate, « quoniam appropinquat, » et jam prope est « redemptio vestra, » de mundi tribulationibus. Psal. cx, 9 : Redemptionem misit Dominus populo suo. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.

« Cum potestate magna » judiciaria. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.

« Et majestate, » ut invincibilis sit in judicio ab iniquis potestate adversariorum. Isa. ii, 17 et 18 : Incurabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. Matth. xxiv, 30 : Videbunt Fi-

« Et dixit illis similitudinem : Videre ficulneam, et omnes arbores :

Cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

Amen dico vobis, quia non præ-

<--- Page Split --->

teribit generatio hæc, donec omnia fiant.

Cœlum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt. »

metatur, quia aruit messis terræ. Joan. iv, 33 : Levate oculos, et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem.

« Ita et vos, »

Probat hic per similitudinem tunc esse tempus vicinum relforitionis justorum.

Et dicit duo : similitudinem, et adaptationem.

Similitudo est ista : « Videte ficulnæm, et omnes arbores. » De ficulnea sumit similitudinem, quia habet dulcedinem, per quam significat dulcia gaudia bonorum. Et habet abominationem quando mala est, per quam significat tristitiam malorum. Jerem. xxiv, 3 : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt, eo quod sint malæ.

Ab omnibus aliis arboribus sumit similitudinem propter relforitionis mundi generalitatem. Isa. lxvi, 14 : Ossa vestra quasi herba germinabunt.

« Cum producunt. »

Cum jam producere incipiunt « ex se fructum, » hoc est, prima principia fructus : sicut sunt grossi in ficulnea, et gemmæ in aliis : « scitis, » tali signo, « quoniam prope est æstas. » Jam enim incipit vernum tempus intepescere, quia dat in plantis talia æstivi fructus principia. Cantic. ii, 11 et seq. : Hiem s transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra : ficus protulit grossos suos : vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni. Æstas autem tempus maluritatis, quando ea quæ in vere floruerunt, falce præciduntur, et in promptuaria congregantur. Ita per dicta signa floret messis terræ ad præcidendum falce judicii, et congregandum electos in horrea cœli, et reprobos in horrea inferni. Apocal. xiv, 15 : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut

Qui ad messem æternam per florem honestatis, et vos et multos alios præparastis, « cum videritis hæc fieri, » signa quæ dicta sunt, « scitote quia prope est, » secundum temporis spatium, « regnum Dei : » quia in aperta justitia, potenter tunc omnibus malis expulsis, obtinebit virtutem.

Attende autem quia multi de hac inducta similitudine Domini mirantur : maxime cum tribulationes inductæ magis videantur esse similes sævitiae hiemis, in qua flores et fructus cadunt, quam relforitioni, scilicet veris, et frucificationis æstatis. Sciendum igitur quod ista similitudo subtilissima est, et ab eo in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, posita. Secundum naturam superficies terræ hieme frigiditate constringitur, ita quod spirare non potest : et ideo fortes et calidi vapores in visceribus terræ tunc congregantur. Sed verno tempore cum tempus tepescere incipit, tunc superficies terræ aperitur, et incipit vapor partim spirare in radices plantarum, et producere principia florum et fructuum : et partim incipit erumpere in aerem, et turbare cum nubibus, et ventis impellere, et grandines facere et tempestates : propter quod talia maxime verno temporæ evenire solent. Et sic patet quod ex eodem thesauro Domini producuntur, et flores fructuum, et tempestates ventorum et grandinum. Et tempestates sunt similitudo ad malos : quia tunc, sicut dicitur, Sapient. v, 23 : A petrosa ira Dei plenæ mittentur, scilicet in eos, grandines. Quantum ad bonos autem, flores et fructus sunt signa jucunditatis et tranquillitatis æternæ. Et hoc modo similitudinem inducit Dominus.

<--- Page Split --->

De ficulneæ autem proprietatibus satis in præcedentibus dictum est 1.

« Amen dico vobis. »

Quia prædixerat futura in tempus longum, consolatur suos, dicens, quod quantum ad prima destructionis Judææ signa, « non præteribit generatio hæc, » scilicet Judæorum : de qua dicitur, Proverb. xxx, 11 : Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit. Luc. xi, 29 : Generatio hæc, generatio nequam est.

Hæc tamen non præteribit a regno Judææ, « donec omnia fiant » super eos quæ dicta sunt. Et postea ducentur quidam eorum in captivitatem : et illi usque ad tempora finalia manebunt, et tunc convertentur. Psal. lviii, 7 : Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuitunt civitatem, hoc est, Ecclesiæ civilitatem, mendicando a viris ecclesiasticis pabula verbi Dei. Secunda generatio est successio mortalium in mundo, quæ etiam non transibit, donec fiant signa destructionis mundi prædicta. Eccle. i, 4 : Generatio præterit, et generatio advenit, terra autem in æternum stat, hoc est, stabilitas Ecclesiæ, de qua dicitur in Psalmo xxii, 1 : Domini est terra et plenitudo ejus. Tertia generatio est generatio fidelium, verbo Dei generata et multiplicata, quæ etiam non transibit, quia navicula Petri periclitari potest, sed submergi non potest. Et de hac dicitur in Psalmo xxii, 6 : Hæc est generatio quærentium eum, scilicet Dominum, quærentium faciem Dei Jacob. Hæc igitur non præteribit, donec omnia impleantur.

« Cœlum et terra transibunt, »

Quoad speciem exteriorem, sed non quoad substantiam. I ad Corinth, vii, 31 : Præterit figura hujus mundi.

Glossa : Non substantia : quia innovabuntur et purificabuntur, ut habitatori respondeat habitaculum. Mortali enim homini congruit hæc figura mundi, quæ generationi deservit et corruptioni. Sed vestito homine per gloriam, oportet quod et mundus glorificetur, ut gloriæ congruat habitatoris propter quem factus est. Ad Roman. viii, 10 : Exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. Et post pauca, ʒ. 21 : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.

« Verba autem mea non transibunt, »

Quin omnia compleantur. Joan. xvii, 17 : Sermo tuus veritas est. Veritas autem sicut, III Esdre, iv, 38, dicitur, semper vincit, et invalescit. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, verbum tuum permanet. Isa. lxv, 27 : Ecce ego creo cælos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.

« Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :

Tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terræ. »

Hic in ultima ista parte reddit cautos, quod hæc mala non incidant.

Et habet duas partes : in quarum prima docet a quibus est abstinendum, et in secunda quibus insistendum, ut hæc mala super eos non veniant.

In priori dicit tria : a quibus cavendum est, et qua utilitate : et tertio, rationem subjungit utriusque.

<--- Page Split --->

Dicit autem cavendum a tribus, dicens : « Attendite autem vobis » diligenter. Act. xx, 28 : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Psal. lxxvii, 1 : Attendite, popule meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

« Ne forte. »

Hoc non dicit propter verborum suorum mobilitatem, sed potius propter liberi arbitrii flexibilitatem. Ezechiel, 11, 11 : Loqueris ad eos,... si forte audiant, et quiescant.

« Graventur corda vestra, »

Quæ ad Deum vigilare debent et respicere. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. Cor autem gravatum non potest vigilare.

« In crapula, »

Quæ corrumpit sensus in somnolentiam. Crapula autem vocatur hic omnis superadimpletio terrenæ delectationis. Eccli. xxxvii, 34 : Propter crapulam multi obierunt : qui autem abstinens est, adjiciet vitam. Luc. xvii, 26 et 27 : Sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant : uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem qua intravit Noe in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.

« Et ebrietate. »

Secundum est a quo est cavendum : quia ebrietas subvertit sensum. Proverb. xx, 1 : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non erit sapiens. Ebrietas autem hic dicitur eversio sensuum a gaudiis et pompa et dignitatibus et honoribus hujus

sæculi. Proverb. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.

« Et curis hujus vitæ, »

Scilicet superfluis. Et hoc pertinet ad avaritiam, de qua, I ad Timothy. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Matthæus autem, xxiv, 20, dicit : Orate ut non fiat fuga vestra in hieme vel sabbato. Et hoc intelligitur quia in hieme quantum ad crapulam omnes fructus æstatis sunt congregati. In sabbato autem cum non est operandum, tractatur de curis hujus vitæ. Ad Hebr. xiii, 9 : Optimum est gratia stabilire cor, non escis, quæ non profuerunt ambulantibus in eis. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. I ad Corinth. vi, 13 : Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet. I ad Corinth. vni, 8 : Esca nos non commendat Deo. Ad Roman. xiii, 13 : Non in comessationibus et ebrietatibus. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Ad Roman. xvi, 18 : Hujuscomodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

« Et superveniat in vos, »

Sicut opprimens. Luc. xx, 8 : Super quem ceciderit lapis iste, comminuet illum.

« Repentina, » antequam speretis. Dicit enim Dionysius, quod subito sive repente fit, quod fit præter spem. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti.

« Dies illa » judicii : quia tunc non patebit effugium. Ezechiel. xxvi, 16 : In

<--- Page Split --->

terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. De hoc dicit Beatus Bernardus : « O angustia su- « per angustias ! Hinc erunt peccata « accusantia : inde, terrens visus daemo- « num : subtus, patens horridum chaos « inferni : desuper, iratus Judex, et im- « pendens gladius : intus, uren s con- « scientia : foris, ardens mundus. Justus « vix salvabitur : ego constrictus pecca- « tis, ubi latebo ? Quomodo apparebo ? « Latere erit impossibile, apparere into- « lerabile. Illud desiderabo, et nusquam « erit. Illud exsecrabor, et ubique erit. »

hujus omni labori supponunt humerum.

Sedent autem isti « super faciem omnis terræ, » quia totum mundum repleverunt, et totam terram sibi usurpare desiderant. Isa. v, 8: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitàbitis vos soli in medio terræ?

« Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. »

« Tamquam laqueus, etc. »

Hic tangit causam et rationem dictorum.

« Tamquam laqueus enim, » perpetuo captivans et detinens. Isa. xxiv, 18 : Qui se explicaverit de fovea, tenebitur, scilicet planta ejus, laqueo. Jerem. xlviii, 43 : Pavor, et fovea, et laqueus super te, habitator Moab, scilicet terræ.

« Qui sedent , » quiescentes, et resoluti, et marcentes otio. Illi enim sedent cum bestia. Apocal. xvi, 10 : Quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ, et factum est regnum ejus tenebrosum. Eccli. 1, 27 et 28 : Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens quam oderim : qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. Sedentes in monte Seir, sunt qui crapulis indulgent : quia Seir interpretatur hircus propter fœtorem, gulam et luxuriam significans, qui, sicut dicitur, ad Hebr. xii, 16 : Propter unam escam vendidit primitiva sua : et contra præcepta parentum, libidinis sua æcepit conjuges 4. Philisthiim autem, qui pavore cadentes interpretantur, significant ebrios cum Idumæis qui in Seir sedent convivantes. Sichem autem, labor interpretatur, vel humerus, et significat eos qui propter curam vitæ

Hic suadet bonis esse insistendum.

Dicit autem duo, scilicet, quod vigilanter bonis studiis est insistendum, et ad quem finem.

Circa primum duo dicit, quod scilicet vigilandum, et orandum.

De primo dicit : « Vigilate itaque, » per sollicitam vestri custodiam. Est enim vigilare, sicut in antehabitis diximus, calorem cordis, et spiritum, et sensus, et motus ad exteriora extendere. Calorem enim charitatis, qui proprius est calor cordis, ad Dei bonitatem debemus extendere : spiritum totum, qui principium est cognitionis, ad veritatem Dei expandere : sensus obsequiis Christi mancipare : motus omnes in virtutibus exercitare. Tunc facimus quod dicitur, Eccli. xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in noc te : sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Tunc enim erit hora, de qua dicitur, ad Roman. xiii, 41 : Hora est jam nos de somno surgere.

« Omni tempore orantes : »

Quia incerta est hora. Luc. xii, 37 et

<--- Page Split --->

38: Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Semper enim huic vigilia et orationi insistendum est. Luc. xvnr, 1: Quoniam oportet semper orare, et non deficere. I ad Thessal. v, 17: Sine intermissione orate. De vigilia autem et oratione in praemissis multa dicta sunt 1.

indignationis ejus quis stabit, et quis resistet in ira furoris ejus? Malach. iii, 1 et 2: Fece venit:... et quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum? Magnum est ergo ibi posse stare.

« Erat autem diebus docens in tem- 3 plo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

Et omnis populus manicabat ad 35 eum in templo audire eum. »

Tangit hic finem duplicem. Unus est enim in cavendo pericula, et alter est in adipiscendo praemium.

Dicit ergo: « Ut digni, » per virtutis merita, « habeamini » a Deo « fugere ista » mala « quae futura sunt : » et non involvamini ab eis. II Petr. iii, 17: Vos igitur, fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Sic enim Deus liberabit nos, sicut liberavit suos, non sinens ad eos percussorem Angelum ingredi 2.

« Et stare ante Filium hominis. »

Secundus est finis.

Dicit autem: « Et stare » securi « ante Filium hominis, » qui tunc veniet ad judicium. Hæc enim securitas, jam ipsa beatitudo est. Hic enim est de quo dicitur in Psalmo cxi, 3 et 6: Disponet sermones suos in judicio, quia in æternum non commovebitur. Terribilis enim erit valde Judex: ita quod, Apocal. vi, 13 et 16: Absconderunt se in speluncis, et in petris montium : et dicunt montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni. Nahum, i, 5 et 6: Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. Ante faciem

Hic est ultimus paragraphus, in quo per exemplum ostenditur, quam instanter ipse institit nostræ saluti.

Dicit igitur: « Erat autem diebus » omnibus, quia tunc festum vicinum fuit, et multi 'convenerant, « docens in templo, » propter loci solemnitatem. Joan. xvnr, 20: Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Matth. x, 27: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, scilicet in cubiculis, prædicate super tecta. Quod enim in tenebris parabolarum Dominus docuit, voluit quod Apostoli publice docerent.

« Noctibus vero exiens » de templo et civitate : quia in reproba civitate non invenit, qui eum metu Sacerdotum et Scribarum et Pharisæorum auderet hospitari: « morabatur » ergo « in monte qui vocatur Oliveri, » invigilans orationi. Docuit autem in hoc, quod nos de die prædicationi et operibus bonis debemus insistere : in nocte autem orationi et contemplationi vacare. Psal. xli, 9: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Thren. ii, 19: Consurge, lauda in nocte, in princi-

<--- Page Split --->

pio vigiliarum : effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Quod autem oravit in monte, significat quod in eminentia spiritus orandum est. I ad Corinth. xiv, 15: Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. Joan. iv, 23: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. In Oliveti autem monte orandum est, quia in affluxu divinæ bonitatis et misericordiæ. Cantic. I, 2: Oleum effusum nomen tuum.

« Et omnis populus manicabat ad eum, »

Hoc est, mane venire ad eum accelerabat, « in templo, » ut propinquiora caperent loca, et melius possent « audire illum, » quia gratia diffusa fuit in labiis suis, et dulce eloquium ipsius, et loquebatur sicut potestatem habens. De primo horum dicitur in Psalmo xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. De secundo, Cantic. ii, 14 : Vox tua dulcis. De tertio, Matth. vii, 29 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.

<--- Page Split --->