CAPUT XX.
Non dicit sacerdotibus ac scribis qua potestate hæc faciat, quia nec illi respondebant ad propositam de Joannis baptismo quaestionem : parabolam refert de vinitoribus, qui cæsis domini servis etiam filium ejus occiderunt : tentatur Jesus de tributo Cæsari dando, et a Sadducæis de resurrectione : quomodo dicunt Christum filium esse David : cavendum a Scribis ambitiosis.
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante 1, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus.
Et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit ubi hanc potestatem?
Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
Baptismus Joannis, de cœlo erat, an ex hominibus?
At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cœlo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
Et responderunt se nescire unde esset.
Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit
vineam 3, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?
Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
Ille autem adspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobave-
<--- Page Split --->
runt ædificantes, hic factus est in caput anguli 1?
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui et potestati præsidis 2.
Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces:
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?
Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
Ostendite mihi denarium: Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæsunt Dei, Deo 3.
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacurunt.
Accesserunt autem quidam Sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 4,
Dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et
hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo 5.
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
Novissime omnium mortua est et mulier.
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
Illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
Neque enim ultra mori poterunt: æquales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob 6.
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?
Et ipse David dicit in libro Psal-
<--- Page Split --->
morum : Dixit Dominus Domino meo ; Sede a dextris meis. 43. Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum 1 ? 44. David ergo Dominum illum vocat, et quomodo filius ejus est? 45. Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis : 46. Attendite a Scribis 2, qui volunt
ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis :
- Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem majorem.
IN CAPUT XX LUCE
ENARRATIO.
« Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt Principes sacerdotum, et Scribae cum senioribus,
Et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis, in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? »
Tangit reprobationem Judaeorum per verbi demonstrationem.
Dividitur autem in duo capitula istius ultimae doctrinae : in quorum primo parabolice ostendit Judaicae perfidia et nequitia reprobationem : in secundo autem, finalem abjectionem et destructionem.
In priori autem capitulo dua sunt partes : in quarum prima per parabolam, reprobationem perfidia eorum demonstrat : et in secunda, machinationes eorum contra se factas denudat.
Prima harum (qua continet reprobationis parabolam) duo continet : in quorum primo parabolam inducit : in
secundo, judicium justum ab ipsis quarit.
In priori autem partium duo dicuntur, scilicet, malitiosa a Principibus sacerdotum sua potestatis investigatio, et interrogationis illius per aliam interrogationem a Domino factam elisio.
In priori harum tria facit. Ostendit enim Evangelista Dominum bono operi deditum : et secundo, ex hoc ostendit potestates et magistratus Judaeorum esse ad malum concitatos : et tertio, qualiter dolosam sibi proposuerunt quaestionem. Dicit igitur :
« Et factum est, »
Secundum Dei providentiam et dispositionem. Sapient. xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuiti. Psal. cuu, 24 : Omnia in sapientia fecisti.
« In una dierum, »
Hoc est, in quadam die. Non quidem continuo post antecedens, sed ante, ut quidam dicunt : quia dicunt quod istud factum est continuo post ficiulnea maledictionem, de qua dicitur, Matth. xxi, 19 et 20. Sed Lucas non attendit ordinem temporis, sed ordinem probanda sua intentionis. Et quia factum est de concitantibus principes ad persequen-
<--- Page Split --->
dum Christum, ideo istud hic ordinat ante Passionem cum aliis quae provocabant eos.
Ideo ergo dicit : « In una dierum, » quando ad invidiam sacerdotum luce sua doctrinae relucebat. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea.
« Docente illo, » instante doctrina. II ad Timoth. iv, 2 : Prædica verbum, insta opportune.
« In templo, » quod est locus doctrinæ. Ezechiel. xlvii, 1 : Aquæ egrediebantur, scilicet de templo, subter limen domus ad orientem, quæ sunt aquæ docrinæ æternorum, quæ per dexteram significantur.
« Populum, » qui doctrina indiguit, et ad doctrinam devotus fuit. Sic enim circuibat docens indoctos. Eccli. 11, 31: Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.
« Et evangelizante illo. » Ecce modum doctrinae : quia boni nuntii fuit bajulus. III Reg. xvii, 27 : Vir bonus est, et nuntium bonum portans venit. Est enim Evangelium bonum nuntium de regno Dei, et justitia ad regnum conducente. Isa. xli, 27 : Jerusalem evangelistam dabo. Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion : exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem.
Ecce qualiter utilibus operam dedit.
sacerdotum, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
« Et Scribæ, » consilium iniquum adhibentes, ut caute et quasi sub forma justitiæ perficeretur nequitia. Isa. x, 1 et 2 : Scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei.
« Cum senioribus, » hoc est, senatu, qui videbantur regere populum. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere popultum.
« Et aiunt, »
Quasi ex uno ore, « dicentes. » Psal. xlix, 19 : Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
« Dic nobis. »
Debes enim ostendere auctoritatem tuæ legationis et potestatis, cum non sis missus a summo pontifice, nec habeas a Cæsare legationem. Ostende ergo quo ordine potestatis ista præsumas facere, quod sic homines doces, et ejicis de templo sacerdotes. Joan. x, 24 : Si tu es Christus, dic nobis palam ? Et præmittunt : Quousque animam nostram tollis ?
« In qua potestate hæc facis?»
« Convenerunt. »
Tangit hic quatuor : malitiæ consensum, potestatis auxilium, consilii adjutorium, senatus societatem.
Dicit ergo : « Convenerunt, » magis consensu malitiæ quam corporum in congregatione. Psal. ii, 2 : Principes converunt in unum adversus Dominum, et adversum Christum ejus.
« Principes sacerdotum, » qui ex potestate auctores fuerunt malitiæ. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles. Matth. xxvi, 4 : Consilium fecerunt principes
Divina scilicet, aut humana ? Et attende malitiam : quia, Matth. xii, 24, et Lucæ, xi, 13, cognoscentes potestalem non esse humanam, attribuerunt eam Beelzebub. Et ibidem, y. 20, demonstravit luce clarius, hanc potestatem esse digiti Dei, dicens : Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Et modo ac si tunc confutati non fuerint, quærunt : « In qua potestate hæc facis ? Ac si dicant : Tu non es de tribu, vel familia sacerdotali. Tibi etiam hoc non concessit senatus : et ideo
<--- Page Split --->
seniores secum adduxerunt. Unde ergo præsumis hæc facere ?
Et ideo subjungunt :
« Aut quis dedit tibi hanc potestatem. »
Ac si dicant : Omnis potestas est ordinata ad unum, vel ad Caesarem, vel ad summum sacerdotem : tu autem neutrius habes potestatem. Ad Roman. xiii, 1 : Quæ sunt a Deo ordinatae sunt. Et cum ordo potestatis istius sit a Deo, si tu esses a Deo, procederes secundum auctoritatem alicujus potestatis. Hoc autem non facis. « Quis ergo dedit tibi hanc potestatem ? » Et isti cognoscere noluerunt, quod a Deo habebat potestatem, juxta Danielis prophetiam, Daniel. viii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Matth. xxvii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra Joan. v, 36 : Ego habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me : quia ipsa opera loquuntur, quia in Dei potestate hæc facio.
rint, et sic videatur illis esse prius respondendum, non tamen hoc semper est verum : quia aliquando solutio interrogationis dependet ab alia quaestione, quam oportet prius interrogare : sicut in proposito. Et hoc bene est de lege disputantium.
Et ideo dicit : « Unum sermonem, » a quo solutio totius dependet vestræ interrogationis. Job, xl, 2 : Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. Job, xiv, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi. Aut certe loquar, et tu responde mihi.
« Respondele mihi. »
Job, vi, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.
« Baptismus Joannis unde erat ? »
Hoc est, cujus auctoritate venit ad baptizandum ? Hoc est quod, Matth. xi, 7 et 8, dixit : Quid existis in desertum videre ? Non enim existis videre nisi hominem divinum, ac si de cœlo ad terram descenderit. Non hominem mollibus vestitum, de commodo carnis venientem. Nec arundinem vento agitatam, de inconstantia hominum et humanæ opinionis procedentem.
Et determinat quaestionem :
« De cœlo, an ex hominibus ? »
« Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi : Baptismus Joannis de cœlo erat, an ex hominibus ? »
Hic tangitur istorum confutatio per aliam quaestionem.
Dicit autem tria : interrogationem, illorum responsionem, et ex responsione acceptam confutationem.
In primo horum tria dicit. Primum est unius verbi interrogatio, secundum responsionis petitio, tertium interrogationis propositio.
De primo dicit : « Interrogabo vos et ego. » Quan.vis enim illi interrogave-
Quærit enim hoc, quia Joannes ipse coram omnibus contestatus fuit de cœlo esse baptismum. Joan. 1, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat.
« At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cœlo :
<--- Page Split --->
dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joanaem prophetam esse.
7 Et responderunt se nescire unde esset.
8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. »
Ecce hic obligatio ad confusionem quidquid dixerint.
Et dicuntur hic duo, scilicet, deliberatio obligationis ad inconveniens, et responsio dolosa simulationis.
Deliberatio autem est ad ambas partes divisionis de dubio.
Dicunt igitur : Quia si dixerimus : De cælo, » sicut ipse Joannes probavit, « dicet. » nobis, ad inconveniens nos deducendo : « Quare ergo non credidistis illi ? » Credendum enim est illi qui est de cælo. Joan. iii, 31 et 32 : Qui de cælo venit, super omnes est. Et quod vidit, et audivit, hoc testatur. Ad Hebr. ii, 3 : Quomodo nos effugiemus, qui de cælo loquentem nobis avertimus ? Joannes autem testimonium perhibuit Christo. Joan. v, 33, 35 : Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati... Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. Primo enim cum credidistis, quod pro vobis et vestra potestate locuturus esset, tunc voluistis exsultare in lumine ejus, et venistis ad eum. Postea autem cum videretis eum esse pro me contra vos, tunc persequebanini eum et noluistis audire eum.
« Si autem dixerimus : Ex hominibus, »
Hoc est, ex vana hominum opinione, sicut arundo agitata, vel homo, qui mollibus adulatorum verbis indui potuit, « plebs universa, » quæ eum scivit esse
prophetam, et plusquam prophetam, « lapidabit nos, » et lapidibus ictuum, et lapidibus increpationum. Levit. xxiv, 14 : Educ blasphemum extra castra,.... et lapidet eum populus universus.
Et subjungit causam dicens :
« Certi sunt enim Joannem prophetam esse. »
Luc. i, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, Tamen (licet ipsi dissimulent) Joanni non crediderunt: nisi primo quamdiu putabant eum pro ipsis prædicaturum. Matth. xi, 18 : Venit Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
« Et, etc. »
Ideo videntes se esse obligatos ad utramque partem quaestionis, « responderunt, » mentientes, « se nescire unde esset. » Simulaverunt enim se Scripturam non advertere, Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum, hoc est, nuntium meum, et præparabit vitam ante fuciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, etc. Sed mentiri erat eis pro nihilo, etiam in doctrina veritatis. Isa. xxvii, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
« Et Jesus ait illis, »
Confutatis jam per obligationem quæstionis, a qua solutio quæstionis eorum dependebat : « Neque ego dico vobis, » aperiendo secretum meum. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi.
« In qua potestate hæc facio. » Ex quo enim mentimini, expresse non est conferendum, nec estis erudiendi. Quia dicit Chrysostomus : « Mendacia si non « habeant quem decipiant, ipsa sibi men-
<--- Page Split --->
« tiuntur. » Unde in Psalmo xxvi, 12 : Mentita est iniquitas sibi.
Haec est ergo prima causa, quasi indigni sunt de veritatis instructione.
telligit. Eecli. xxxix, 3 : Occulta proverbiorum exquiret sapiens, et in absconditis parabolarum conversabitur.
Secunda autem est, quia insidiosi fuerunt, et non quaerebant ad addiscendum, sed potius ad lacerandum per contentiones et detracliones. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis magaritas vestras ante porcos.
Tertia causa est, quia res erat in seipsa manifesta. Sicut probatum est, Matth. xii, 24 et seq., et Luc. xi, 13 et seq. Et ideo non respondet eis.
9
« Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus. »
Hic deventum est ad parabolam, in qua jam detecta malitia eorum, ostendit esse reprobandos et ejiciendos.
Et sicut diximus in ante habitis, primo proponit parabolam, et deinde quaerit judicium adstantium de intellectu parabola.
In parabola autem quatuor facit : quorum primum est quod ostendit cui dicit : secundo, locationem vineæ proponit : tertio, fructum requirit : quarto autem, ingralitudinem et iniquitatem agricolarum subjungit.
Dicit igitur : « Cœpit autem dicere. » Non quidem nunc primo, sed omne factum et verbum adeo fuit in fervore, ac si tunc inciperet. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cœpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi.
« Ad plebem, » quia scivit principes perversum judicium contra conscientiam fore daturos. Job, xiii, 4 : Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
« Parabolam hanc, » similitudinarium sermonem : quia illum plebs melius in-
« Homo quidam, etc. »
Tria dicit : vineæ plantationem, vineæ locationem, et plantatoris et locantis peregre profectionem.
Et de primo dicit : « Homo quidam. » Deus, sicut sæpe diximus, quia humanus sive benignus est hominem vocans : non a natura, quam Pater numquam assumpsit, sed a proprietate : quia mansuete, et benigne, et rationabiliter. Mansuete quidem est, quia peccatores mansuete et clementer recipit : benigne autem, cum benigne exspectat : rationabiliter autem, cum rationabilia quaerit. De primo, Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et ideo vicarius ejus Moyses mansuetus ab eo eligitur. Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Non enim elegisset tam mansuetum nisi mansuetus esset. De benignitate, ad Roman. ii, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit. De rationabilitate æquitatis ejus dicitur, Proverb. viii, 22 : Dominus possedit sapientiam in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.
Sic ergo homo quidam
« Plantavit vineam, »
Litteraliter quidem Synagogam, allegorice Ecclesiam, moraliter autem animam fidelem. Sed vites Synagogæ sunt prophetæ et justi : vites Ecclesiæ sunt personæ ecclesiasticæ : vites autem animæ sunt virtutes. Isa. v, 1 : Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Et ibidem, §. 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est : et vir Juda germen ejus delectabile, hoc est, viri Deum confitentes, et Deum glorificantes. Hoc enim Juda interpretatur. Jerem. ii, 21 : Ego te plan-
<--- Page Split --->
tavi vineam electam, omne semen verum. Plantavit autem locando in cultu, præcepta circumsepiendo, maceriam cærimoniarum circumdando, fossatum disciplinæ circumducendo, beneficii s impinguando, præsidio regni turrim in ea exstruendo, per cultum sacerdotii murum erigendo. Et de omnibus his in præcedentibus satis dictum est. Exod. xv, 17: Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine. Psal. xliii, 3: Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. Sic igitur plantavit vineam, quæ fructificare debuit fructum gaudiorum æternorum.
. Plantata autem sic vinea,
« Locavit eam colonis, »
. Synagogam principibus sacerdotum : Ecclesiam Archiepiscopis, et Episcopis, et cæteris Prælatis : et animam, custodis bus animarum. Cantic. 1, 3 : Posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi. Hoc idem dicitur, Matth. xxi, 33 : Locavit eam agricolis. i ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis.
Qualiter autem colenda sit vinea in præcedentibus diximus. Sed, heu ! jam negligentia agricolarum potest dici illud Proverbiorum, xxiv, 30 et 31: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ. Urtica ab .urendo dicta, concupiscentiam carnis significat : spina autem quæ pungit, sollicitudines significat avaritia. Et his duobus tota operta est vinea Domini Sabaoth.
« Et ipse peregre fuit multis temporibus, »
Dominus et plantator vineæ. Istud non bene exponitur litteraliter de Filio secundum carnem in cœlum profecto : quia postea legitur, quod filium missum ab eo qui peregre profectus est, ejectum
extra vineam occiderunt. Sed exponendum est de Patre qui in hoc peregre profectus est, quia a loco cultus sui recessit propter iniquitates* sacerdotum : sicut significatur, Ezechiel. iii, 12, ubi dicitur : Benedicta gloria Domini de loco suo, supple, recedit. Et quia aliud templum in mundo non habuit, dicitur quoad hoc, incerta sede vagari Dominus. Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Hoc enim litteraliter dicit Jeremias de recessu Domini a templo. Osse, xi, 9 : Deus ego, et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Templum enim fuit locus Domini in terra. Psal. cxxxii, 4 et 5 : Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Deserens ergo locum istum, et non eligens alium ubi nomen suum ponatur, dicitur peregre profectus.
. « Multis temporibus, » quia usque ad fundationem Ecclesiæ per Christum et Apostolos. Osee, iii, 4 : Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe.
Sic ergo profectus est « peregre. »
« Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dile-
<--- Page Split --->
ctum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?
16 Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. »
Hic tangitur fructus requisitio.
Tangit autem hic quadruplicem fructuum requisitionem, et ad quamlibet requisitionem opponit colonorum ingratitudinem : et ita sunt hic octo paragraphi, secundum quos distinguitur littera.
Tangitur autem in primo opportunitas temporis ad fructum petendum, et nuntii certitudo quem misit, et finis intentionis propter quem misit.
Unde dicit : « Et in tempore, » scilicet vindemiae, quando opportunum tempus fecit liberatio de Ægypto, in qua multum studium et laborem posuit circa eam, et erat tempus respondendi per fructum bonorum operum. Psal. lxxix, 9 et 10 : Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti Gentes, et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus. Isa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
« Misit ad cultores, » ad Synagogae proceres, qui ex nomine vocabantur, sicut Dathan et Abiron.
« Servum » suum, Moysen scilicet. Psal. cix, 26 et 27 : Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 1.
« Ut de fructu vineæ » gaudii, quod est ex profectu spirituali, « darent illi » servo. Luc. xiii, 7 : Ecce anni tres sunt,
ex quo venio quaerens fructum in feulnea hac, vel vinca. Hunc enim fructum Moyses quæsivit, volens eos ad spiritualem intellectum dirigere, et non potuit. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Et ideo tempus quidem vindemiae, tempus est incarnationis, et revelandæ jam gratiae gaudii spiritualis. Moyses autem pro fructu mittitur, quando testimonia legis ut Christo credant ad ipsos diriguntur.
« Qui, » agricolæ ingrati, « cæsum, » hoc est, afflictum, et verbis cæsum. Psal. lvi, 3 : Lingua eorum gladius acutus. Cæditur autem, quando falsa interpretatione ad aliud, quam intendit lex ejus, accipit interpretationem. Psal. cv, 32 et 33 : Vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus.
Et sic « dimiserunt eum inanem, » sine fructu, quem in eis in spirituali intellectu accipere debuit. Et hoc fuit propter terrenum intellectum et affectum eorum. Genes. 1, 2 : Terra erat inanis et vacua. Jerem. xiv, 3 : Non invenerunt aquam, reportaverunt vasa vacua, confusi sunt. Aquam enim vivam spiritualis intellectus non invenerunt.
« Et addidit alterum servum mittere, »
Hoc est, David regem, qui psalterio et cithara de spiritualibus commoneret eos, qui etiam Christo testimonium reddit, et sic pro Christo missus fuit. Psal. lvi, 9 : Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Sicut enim dicit Hieronymus : « David « Christum lyra prædicat, et cithara ab « inferis excitat exsurgentem. » Iste ergo ad testimonium Christi etiam missus est.
« Illi autem » coloni, scilicet principes sacerdotum, « hunc quoque, » Psalmistam, « cædentes, » per falsorum sensuum
<--- Page Split --->
impositionem, « et afficientes contumeliis. » In cujus signum, II Reg. xvi, 7 et 8, dixit Semei: Egrede re, egredere, vir sanguinum, et vir Belial : reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo. II Reg. xx, 1 : Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Sic fit usque hodie : quia cum veritas praedicatur, et testimonia Legis et Psalmorum inducuntur, et audientes illa post dorsum suum projiciunt, et praedicantem verbis lacerant : tunc servos Dei verberant, et contumeliis afficiunt.
« Et addidit, »
Iterum « mittere » servum « tertium, » qui totum significat cuneum Prophetarum. Jerem. vii, 23, et xliv, 4 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mitlensque, et non curastis redire. Hi autem, sicut et priores, toties mittuntur, quoties testimonia ejus inducuntur. Et ideo cum Domino in monte, Matth. xvii, 2 et seq., ubi gloriam ostendit, apparuerunt Moyses in legis testimonio, etiam Elias in testimonio Prophetarum. Luc. xvi, 29 : Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Pro his tribus servis Christo in testimonium missis, dicit ipse, Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis, de me. Sicut enim tunc quando vixerunt missi sunt, ita quando venit Christus missi sunt, quoties Scriptura eorum sunt introductae. Sicut cum eunuchus Æthiop s Candaces reginae legeret Isaiam, tunc missus fuit Philippus 1, ut sic dictum est, Joan. viii, 36, quod Abraham exsultavit ut videret diem Christi : vidit, et gavisus est. Sic usque hodie mittuntur et contemnuntur.
« Qui, » coloni, « et illum, » chorum Prophetarum, « vulnerantes, » sensus eorum lacerantes, « ejecerunt » extra
vineam : quia isti quibus testimonia veritatis inducuntur, de eadem vita sunt cum illis, qui occiderunt Prophetas. Et ideo pro certo occiderent eos si viverent. Et quod ossa eorum venerantur, non est propter sanctitatem et reverentiam, sed propter quæstum. Isaiam enim illi serra lignea diviserunt, Jeremiam lapidaverunt, Ezechielem excrebreraverunt. Et hoc faciunt isti : factis quibus eos qui Prophetas occiderunt, imitantur. Matth. xxiii, 31, et Luc. xi, 48 : Testimonio estis vobismetipsis, quia estis filii eorum qui prophetas occiderunt. Filii autem dicit, propter operum imitationem. Act. vii, 52 : Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.
« Dixit autem dominus vineæ, »
Scilicet Deus Pater dicebat hoc in Prophetis et in aliis Scripturis :
« Quid faciam ? » Non deliberat dubitans, sed ut nobis, in quos cadit dubium, formam det in dubiis et arduis consiliandi. Proverb. iv, 23 : Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. Eccli. xxxii, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pænitebis.
« Mittam Filium meum, » consubstantialem mihi in omnium potentia signorum, « dilectum, » qui totam gloriam meam possideat. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Marc. i, 11 : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
« Forsitan. » Non notat dubitationem, sed volubilitatem in illis liberi arbitrii : quia possunt facere quod volunt. Joan. v, 46 : Si enim crederetis Moysi, credere-
<--- Page Split --->
tis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
« Cum hunc viderint, » in digito Dei facere miracula, et loqui sicut potestatem habentem, « verebuntur, » hoc est, reverendo majestatem timebunt. Matth. xxi, 37: Verebuntur filium meum.
« Quem cum vidissent coloni, »
Hoc est, in majestate deitatis cognovissent, vel cognoscere potuissent cum multis devotis, qui eum cognoverunt : et illi pro certo cognovissent, si invidia eos et ambitio non impedivissent. Hoc ideo dicitur, quia Apostolus dicit, I ad Corinth. 111, 8: Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et Petrus, Act. 111, 17: Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Defacili enim cognoscere potuissent, si de ovibus ejus fuissent. Si enim interrogat: Quare loquelam meam non cognoscitis? Respondet, Joan. x, 26: Et vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Tamen æstimationem habebant de ipso.
« Cogitaverunt intra se, dicentes. »
Intra se enim capti, concilium congregaverunt, consilium inierunt. Isa. viii, 10: Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet.
« Hic est hæres. » Joan. xi, 47 et 48 : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem.
« Occidamus eum, ut nostra fiat hæreditas. » Marc. xxi, 7: Occidamus eum, et nostra erit hæreditas, hoc est, dominium et possessio Synagogæ : quia tunc ad eum et ad suos non transferetur. Tanta enim est cæcitas ambitionis, et avaritiae, quod finem in malis non ponit, dummodo dignitates et divitias capere
possit. Eccli. x, 10 : Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. In figuram hujus occisus est Naboth Jezraelita, ut Achab et Jezabel de vinea sua facerent sibi hortum olerum 1. Achab enim fraternitas patris interpretatur : et significat Judæos, inter quos primo fraternitatem Deus pater suscitavit. Jezabel autem interpretatur fluxus sterquilinii, et significat concupiscentiam carnis et oculorum et mundi, quam eadem fraternitas in uxorem duxit. Naboth autem interpretatur prophetia, et significat Christum, de quo dicitur, Luc. vii, 16, et Joan. vi, 14 : Quia Propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. Vinea autem significat congregationem, cœlestia gaudia ferentem. Unde Judicum, ix, 13, dixit vitis : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines. Hortus autem olerum significat hujus mundi viridantia, ex quibus hujus mundi concupiscentiis coniquinamur. Et hæc fuit intentio sacerdotum, ut ex populo lucra concupiscentiæ haberent, et in hoc mundo virides apparerent : et ideo Christum interfecerunt.
« Et ejectum illum extra vineam, »
Extra portas Jerusalem. Ad Hebr. xiii, 12 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
« Occiderunt. » Per effectum perficientes, quod iniquo consilio tractaverant. Daniel. 1: , 26 : Occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est.
Hæc est parabola proposita.
<--- Page Split --->
« Quid ergo faciet illis dominus vineæ ? »
Hic quæritur judicium ab ipsis sacerdotibus : quia nemo est a Deo quin vigeat in eo scintilla conscientiæ, secundum quam judicare polest de veritate. Quærit igitur judicium illorum.
« Quid faciet illis, » malis colonis, « dominus vineæ ? » qui unicuique reddet pro meritis. Abdiae, y. 13 : Sicut fecisti, fiet tibi : retributionem tuam convertet in caput tuum. Isa. iii, 11 : Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
« Veniet. »
Ecce quid faciet. « Veniet ad judicium. » Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui.
« Et perdet, » per Titum, Vespasiani filium. Luc. xii, 46 : Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
« Et dabit vineam, » hoc est, curam pastoralem, et culturam vineæ, hoc est, bonorum congregationis et terrae dabit « aliis, » scilicet novi testamenti patribus. Debet autem utrumque horum legi interrogative, ut judicium ipsorum requiratur. Deuter. xxxii, 31 : Et inimici nostri sunt judices. Isa. v, 3 : Judicate inter me et vineam meam. Osce, ii, 2 : Judicate matrem vestram, judicate : quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus.
« Quo audito, dixerunt illi : Absit. 17 Ille autem adspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc, quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminueit illum. »
Hic ponit responsionem ipsorum.
Dicit autem tria : audit enim facta, et entra conscientiam datum responsum : et probat exaggerando hoc peccatum committi in seipsum : tertio autem, ostenditur hoc perfectum, quia exasperati quaerebant eum tenere in eodem loco, nisi plebis timore ab audacia compescerentur.
Dicit igitur : « Quo audito, » Sacerdotes et Scribæ, « dixerunt, » mentientes : « Absit : » quod aliis locet vineam, vel perdat suos agricolas : quia quidquid peccaverint, totum propter dilectionem Patriarcharum indulgetur. Et ideo dicunt : « Absit. » Matth. autem, xxi, 41, dicunt contradictorium responsum : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui rediant ei fructum temporibus suis. Hic autem Dominus dicit illam responsionem, et ipsi dicunt : « Absit : » quia, sicut dicit Psalmus xi, 3 : In corde et corde locuti sunt. Unde Lucas ponit quod ore loquebantur, Matthæus autem ponit responsionem cordis, et conscientiæ. Sapient. ii, 21 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Psal. xi, 4 : Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
« Ille autem adspiciens eos, ait. »
Hic exaggerat malitiam eorum, et ostendit quod ipse est ille hæres quem interficere cogitabant. Direxit autem oculos ad ipsos : ut scirent quoniam ad ipsos direxit sermonem, et adspexit eos vultus sui duritie. Job, xi, 6 : Respiciens omnem arrogantem humilia. Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.
« Quid est ergo hoc, etc. »
Ex quo dicitis : « Absit, » respondete de Scriptura quam negare non potestis.
Dicite igitur : « Quid ergo est hoc, » qualiter dixit Spiritus Sanctus, « quod
<--- Page Split --->
scriptum est » per os David1. Non enim potest solvi Scriptura.
« Lapidem quem reprobaverunt ædificantes. »
Ad litteram. Cum templum ædificaretur, allatus est lapis magnus de loco in quo dolabantur lapides, cui nullus locus inveniri potuit in toto templi ædificio, nisi tandem in fine, præter omnium opinionem, in summo conjunxit duos parietes, ec quod angularis fuit.
Et hoc est quod dicit :
« Hic factus est in caput anguli. »
Ut et caput sit et angularis, et duos parietes conjungat. Hic enim est Christus, caput et angulus, duos parietes præputii et circumcisionis in unam congrægationem conjungens, et nobis sic auferens potestatem. Isa. xxvii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lupidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. Job, xxxviii, 6 : Quis demisit lapidem angularem ejus? Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sic ostensa Scriptura quæ eum probat esse reprobatum a colonis, a Deo autem electum et pretiosum, sicut dicitur, I Petr. ii, 4.
Exaggerat poenam eorum, dicens :
« Omnis qui ceciderit, etc. »
« Omnis qui ceciderit, » casu postea, « super illum lapidem, » sicut ipsi sacerdotes qui peccaverunt in Christum, « conquassabitur. » Duabus de causis : propter pondus, quia ponderosum conquassatur : vel quia ab altissimo cadit. Et utramque conquassationem habebant principes sacerdotum : quia et graviter peccabant : vel quia in dignitate tali fuerunt, quae etiam difficiliorem fecit
casum. Eccle. xii, 6 : Conteretur hydria super fontem : quia super lapidem fontis cecidit. Et hoc modo ante judicium conquassati sunt in culpa.
« Super quem autem, » lapis iste pondere judicii per poenam, « ceciderit, » sicut postea Christus cecidit super eos in exercitu, « comminuet illum, » et in minima rediget : ita ut non sit regnum, neque gens de caetero. Isa. xxx, 13 et 14 : Subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea. Ista est expositio litteralis.
Sunt autem et aliae istius loci expositiones. Quia peccans venialiter cadit supra lapidem, quia lapis est fundamentum. Et taliter peccans salvus erit merito, fundamenti, quod non subruitur. I ad Corinth. iii, 12-15 : Si quis superædificat super fundamentum hoc... ligna, fænum, stipulam :... uniuscujusque quale sit opus, ignis probabit. Si cujus opus arserit quod superædificaverit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Dicit ibi Glossa, quod merito fundamenti salvus erit. Lapis autem cadit super eum qui peccat mortaliter, quia illum pondere sui judicii comminuit. Jerem. x, 24 : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo : ne forte ad nihilum redigas me.
Adhuc autem dicunt, quod Christianus rectam habens fidem, sed informem, peccat cadens super lapidem, et conquassatur. Isa. xlii, 3 : Calamum quassatum non conteret : quia levis fidelis est calamus. Infidelis autem Judæus, Gentilis, vel hærelicus peccans, recipit lapidem super se cadentem. Joan. iii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est.
Prima expositio est litteralis.
<--- Page Split --->
« Et quærebant Principes sacerdotum et Scribæ mittere in illum manus illa hora : et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. »
Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ? »
Tertium est istius partis, ubi per effectum se probant illos esse de quibus dixit.
Hic incipiunt quærere occasionem accusationis contra eum.
Et dicit tria. Primum est, quod eum capere quærebant in eadem hora.
Et hoc est : « Et quærebant » opportunitatem « principes sacerdotum, » in quibus erat auctoritas, » et Scribæ, » in quibus erat scientia quæ inflat, « mittere manus » violentas et sacrilegas « in illum » tenendum et capiendum. Proverb. 1, 11 et 12 : Insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, degluttiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum.
« Illa hora, » quia omni hora graviter sustinebant ad videndum. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.
« Et timuerunt populum. » Luc. xxii, 2 : Quærebant Principes sacerdotum et Scribæ quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem1.
« Cognoverunt enim, » quamvis contra conscientiam negaverunt, « quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. » Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripiemtem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. Psal. cvni, 4 : Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ponitur insidiantium confutatio : in secunda autem, contra eos ponitur veritatis probatio, quod in veritate sit Filius Dei per testimonium David, qui vocat eum Dominum.
In prima harum partium sunt duæ historiæ : in quarum prima tanguntur insidiæ, quod quærunt accusationem contra potestatem publicam : in secunda autem, quærunt accusationem in lege divina.
Prima autem historia duas habet partes : insidiantium dolum, et dolosorum confutationem.
In priori harum partium tria dicuntur : in quorum primo exprimitur ab Evangelista maligna eorum intentio : in secundo autem, dolosa adulatio : in tertio vero, versuta interrogatio.
Dicit igitur in primo : « Et observantes. » Eccli. xli, 20 : Non est bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent. Observabant autem tempus et locum, quando esset coram populo, ut testes contra eum haberent, et ut populum contra eum concitarent.
« Miserunt insidiatores. » Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei.
« Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui et potestati præsidis.
« Qui se justos dicerent, » et justa responsa propter justitiam quærerent, et non propter accusationem. Proverb. xi, 9 : Simulator ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia. Proverb. 1, 17 : Frustra jacitur rete ante
<--- Page Split --->
oculos pennatorum. Et sic dicitur, Matth. xxii, 16, et Marc. xii, 13 : Mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, hoc est, Herodis militibus, ut sic non caveret sibi ab insidiis illorum.
« Ut caperent eum in sermone » aliquo quem diceret contra majestatem publicae potestatis. Matth. xxii, 15 : Tunc abeuntes Pharisæi consilium inierunt ut caperent Jesum in sermone.
« Ut traderent eum, » contra majestatem publicam loquentem, « principatui, » Herodis regis et Romanorum, « et potestati præsidis » Pilati : quia uterque erat sub Romanis : unus ut rex tetrarchiæ, et alter ut procurator et præses cujusdam partis regni illius. Dicit enim Chrysostomus, quod « iniquitas et mali- « tia sunt sicut aqua præceps, cui si ob- « struitur unus meatus, statim irrumpit « semitam per alium meatum. »
« Sed viam Dei, » hoc est, justitiæ Dei : et hæc est via rectitudinis virtutum. Proverb. iii, 17 : Viae ejus via pulchrae, et omnes semita illius pacifice. Et viam mandatorum Dei. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Est autem pœnitentia via Dei, peccatori ambulanda. Isa. xxx, 21 : Aures tuæ audient verbum post tergum monentis : Hæc est via, ambulate in ea, et non declinetis. neque ad dexteram, neque ad sinistram.
« In veritate doces. » Veritas enim doctrinae nec propter timorem hominum, nec propter amorem, nec propter scandalum aliquod est dimittenda. Omnia autem hæc vere quidem, sed adulando, et tentando dixerunt. Matth. xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, propter quem deseras veritatem.
« Et interrogaverunt eum, dicentes. »
« Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ? »
Eccli. xiii, 14 et 15 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia et de vinculis.
« Magister. » Magistrum vocant, ut dicit Chrysostomus, cujus nolunt esse discipuli. « Scimus, » quamvis mentiamur contrarium, « quia recte dicis, » in responsis. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum.
« Et doces, » in parabolis et prædicatione. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Sapient. viii, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
« Et non accipis personam hominis. » Act. x, 34 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
« Licet » ne « nobis, » qui decimas damus et primitias, et qui populus Dei peculiaris sumus, et liberi, « tributum dare Cæsari, an non ? » Orta enim fuit quæstio a Pharisæis in populo : dicentibus Pharisæis, quod populus Dei qui liber esse deberet, et decimas solveret, et primitias, et vota, et sacrificia, non deberet tributa dare, sed orationibus juvare rempublicam et non tributis : quia hoc esset indignum, et contra populi Dei privilegium, et libertatem. Alii autem econtra asserebant, quod Romanis qui pro omnibus militarent, et omnes defenderent, ab omnibus deberent accipere tributum. Et ideo movent istam quæstionem : ut si dicat tributa debere dari, contra libertatem populi loquatur, et populus contra eum concitetur. Si autem dicat non debere dari : tunc potestates Romanorum et milites exasperentur contra ipsum. Hoc autem tributum est, quod censivepiem vocamus, quod
<--- Page Split --->
sub Cæsare Augusto est constitutum : unde de hoc loquuntur. Hæc est igitur malitiose confecta interrogatio. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.
41 : Conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Ac si dicat : Frustra tentatis, quia ego novi omnia antequam fiant 2 : et sum absconditorum cognitor.
« Ostendite mihi numisma census. »
23 « Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
24 Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.
25 Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt. »
Tertium est ex quo confutat eos. Est autem numisma quod ad nummum venit, habens signum publicæ potestatis, ne falsificari possit in figura, vel puritate, vel pondere.
« Census » autem dicit : quia per illud census de capite solvebatur. Luc. 11, 1 : Exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Et hanc litteram habet Matthæus, xxi, 19.
Hic autem dicit :
« Ostendite mihi denarium. »
Hic incipit confutatio illorum.
Dicuntur autem hic quinque : quorum primum est quod, ut Deus dolum cordis eorum vidit. Secundum, quod intentionem malitiosæ interrogationis reprehendit. Tertium, quod ex figura numismatis dolosos confutavit. Quartum, quod hæc determinatio apud omnes irreprehensibilis fuit. Quintum, quod hæc prudentia admirabilis dolosis taciturnitatem induxit.
Dicit igitur : « Considerans autem, » ut Deus, « dolum illorum, dixit ad eos. » I Reg. xvi, 7 : Dominus intuetur cor. Sapient. i, 9 : In cogitationibus impii interrogatio erit. Matth. xxi, 18 : Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait.
« Quid me tentatis? »
Matthæus addit, hypocritæ 1. Et arguit hic malitiam. Deuter. vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum. Psal. lxxvii,
Denarius autem valebat decem nummos usuales, qui in commutationibus quotidianis numerabantur.
« Cujus habet imaginem et inscriptionem ? »
Impressa enim erat imago Tiberii Cæsaris, sub quo passus est, et superscriptio nominis ejus. Matth. xxi, 20 : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
« Respondentes, » Pharisæorum discipuli, « dixerunt ei : Cæsaris. » Cæsar latine dicitur possidens principatum. Et ideo nomen istud omnes communiter Imperatores habuerunt, sicut et Augusti ab augendo imperio sunt vocati. Læti autem statim dixerunt : Cæsaris, arbitrantes quod aliquid contra Cæsarem diffinire deberet, et quod ignorans quæreret, et sic de facili deciperetur. Sed ille non ignorans quærit, sed ut aptetur responsum consequens ad dictum eorum.
<--- Page Split --->
« Et ait illis, »
Ex verbis eorum condemnans eos : « Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari. » Quasi dicat : Ex quo commutationes in foro, et defensionem terræ, et judiciorum determinationes vos habere profitemini per denarium ejus cujus imaginem datis et accipitis, reddite illi vicissitudinem tributi. I ad Corinth. ix, 7 : Quis militat suis stipendiiis umquam ? Ad Roman. xiii, 7 : Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
« Et quæ sunt Dei Deo » reddite. Sicut decimas, primitias, et vota, et quæcumque sunt talia. Jonæ, II, 10 : Ego autem in voce laudis immolabo tibi, quæcumque vovi, reddam pro salute Domino. Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi vota mea, quæ distinxerunt labia mea. Matth. xvii, 26 et 29 : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Attende autem quod moraliter ista quaestio fiet nobis à Deo. « Cujus est imago hæc, et superscriptio ? » Est enim imago Dei in nobis, et superscriptio sui nominis. Et hæc duo quæruntur in denario, et duo alia, puritas scilicet, et pondus. Sic in nobis præter duo dicta, quæritur puritas intentionis, et pondus affectus sive amoris. Si scilicet imago sit pulchra, si superscriptio expressa et clara, si intentio pura, si amor affectus magni ponderis. De primo dicit in Psalmo xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua. De secundo, Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem,... et nomen meum novum. De tertio et quarto simul dicitur, I ad Thimoth. i, 5 : Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
« Et non potuerunt verbum ejus reprehendere. »
Job, vi, 30 : Non invenietis in lingua mea iniquitatem, neque in faucibus meis stultitia personabit.
« Coram plebe. » Quod tamen maxime desideraverunt. Unde, Matth. vii, 28 : Admirabantur turbæ super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.
« Et mirati in responso ejus. » Proverb. xxvi, 3 : Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Augustinus : « Dentem caninum « retundit solidissima veritas. »
« Tacuerunt. » Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua. Job, xxxix, 34 : Qui leviter locutus sum, respondere quid possum?
« Accesserunt autem quidam Sadduceorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
Dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. »
Hic tangit tentationem in fide et lege.
Et dividitur in tres partes : quarum prima continet tentationem : secunda, tentantium confulationem : et tertia, resurrectionis probationem.
In prima harum quatuor dicuntur, scilicet, tentantium descriptio, legis juxta interrogationem ponitur inductio, casus positio, et facta tentantium interrogatio.
In primo horum quinque dicuntur : dolosus tentantium accessus, cum dicitur : « Accesserunt autem, » confutatis Pharisæis, et silentio imposito eis. Matth. xxii, 23 : In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, etc. Eccli. i, 40 : Accessisti maligne ad Dominum : et cor
<--- Page Split --->
tuum plenum est dolo et fallacia. Isa. LVII, 3: Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.
« Quidam, » non digni nomine. Infandi enim sunt haeretici, non nominandi. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.
« Sadduceorum. »
Sadduceus interpretatur justus. Isti enim quamvis dicerent resurrectionem corporum non esse, tamen dixerunt animas pro justitia esse remunerandas, et ideo colendam legis justitiam valde, propter quod justi vocabantur. Pharisaei autem divisi, quia dicebant esse resurrectionem corporum, sed dicebant quod post resurrectionem homines in aurea Jerusalem uterentur cibo, et potu, et uxoribus sicut modo. Et ideo quoad illos optima fuit quaestio Sadduceorum, et insolubilis. Essaei autem dicebant nec spiritum esse, nec Angelum, nec resurrectionem : sed Deo esse serviendum pro temporalibus.
Et hoc est quod sequitur :
« Qui negant esse resurrectionem, »
Scilicet. futuram corporum. Tamen animarum spiritualem confitebantur esse resurrectionem.
« Et interrogaverunt eum, »
Tentando. I ad Corinth. x, 9 : Neque tentemus Christum, sicut quidam tentaverunt.
« Dicentes. »
Putabant enim eum ab opinione Pharisaeorum removere propter odium quod habebant ad eos. Sed ipse falsitatem utrorumque detestatur. Psal. v, 7 :
Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
« Magister. »
Ecce primo inducunt legem. Dicunt autem : « Magister, » quia Deum esse non credebant, sed sapientem. Joan. 11, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
« Moyses, »
Qui tanta auctoritatis fuit, quod legem Deus dedit per eum. Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. Joan. 1, 17 : Lex per Moysen data est.
« Scripsit nobis 1. »
« Si frater alicujus » hominis « mortuus fuerit habens uxorem : » quia ille jam partem habuit hæreditatis : et domum habuit et familiam, quæ de populo Dei delenda non erant : nec uxor erat ab hæreditate separanda, quia hoc esset injuria.
« Et hic sine liberis mortuus fuerit, » cum tamen jam familiam et domum haberet, « ut accipiat eam, » relictam illius, « frater ejus, » defuncti, « uxorem. » Frater autem dicitur hic, non uterinus tantum, sed propinquior in genere. Quia, Ruth, iv, 13, ita accepit Booz Ruth Moabitidem.
« Et suscitet semen fratri suo : » quia secundum naturam semen viri licet aliquando non sit efficax ad generationem, tamen est efficax ad matricis alterationem. Cujus signum est quod mulier ex secundo viro sæpe generat filium priori marito similem. Et mulier cum qua coivit leprosus, qui fortiter infectus est, inficit secundum qui cito post leprosum
<--- Page Split --->
erit cum ea. Et ideo quamvis semen defuncti totum secundum substantiam effluxerit, tamen qualitates remanent in matrice spiritualiter diffusae in venis, et arteriis, et nervis : ex quibus sequentis viri semen trahitur ad similitudinem prioris. Et ideo dicitur prioris viri semen suscitari per sequentem. Hoc autem facilius fit per fratrem : quia ille ex eisdem parentibus, natura frequenter similiorem habet cum ipso complexionem. Et ideo etiam praecipitur, quod primum filium ex secundo genitum, nominet nomine fratris prioris. Hoc tamen maxime praeceptum est, ne sortes haereditatum et familiae distinctae in tribubus permiscerentur et confunderentur. Haec igitur fuit ratio et causa legis.
Dicit igitur : « Septem ergo fratres, » sicut Job septem filios habuit, et sicut junior Tobias habuit septem, « erant » apud nos in gente Judæorum, hanc legem observantes, « et primus accepit uxorem » legitimam, « et mortuus est, » soluta uxore a lege viri. Et potest esse quod ille fuit iniquus, quia scriptum est, Sapient. m, 16 : Ab iniquo thoro semen exterminabitur.
« Et sequens, »
Propinquior sibi, « accepit eam » uxorem : sicut fecit Onam, qui accepit uxorem fratris Her. Et videns non sibi nasci filios, semen fundebat in terram : et Dominus interfecit eum, eo quod rem detestabilem faceret : sicut dicitur, Genes. xxxviii, 9 et 10.
« Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
« Et ipse mortuus est sine filio. » Haec enim lex etiam a Patriarchis ante legem servabatur.
Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
Novissime omnium mortua est et mulier.
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Et ait illis Jesus : Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
Illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :
Neque enim ultra mori poterunt : æquales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. »
Ponitur hic casus de quo fit interrogatio.
« Et tertius accepit illam, »
Sicut Sela debuit accipere Thamar quando crevisset.
« Similiter et omnes septem, » successive habuerunt eam. Ita quod uno seniori defuncto, sequens accepit eam. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Et hoc est quod dicit : « Et non reliquerunt semen. » Per hunc modum, Tob. iii, 8 et 9, dicitur quod Sara, filia Raguelis, tradita fuit septem viris : et dæmonium nomine Asmodæus interfecit eos. Unde et ancilla dixit : Amplius ex te non videamus filium aut filiam, interfectrix virorum tuorum. In illa enim directe fuit idem casus. Per oppositum autem modum dicitur, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos : aufer opprobrium nostrum. Plures enim uni aliquando con-
<--- Page Split --->
cessæ sunt : eo quod dicat Aristoteles ex opinione Platonis, quod unus multas implet fecundando. Sed numquam concessum fuit, quod mulier una haberet plures viros. Hoc est contrarium fecunditati. Sed quantum est de institutione prima matrimonii, una est unius. Genes. 11, 24 : Relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una. De hoc tamen non est hic locus disputandi.
Scribe virum istum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur.
Redeamus autem ad litteram, et videamus qualiter isti a Domino confutantur.
« Et ait illis Jesus, »
Optimam temperans responsionem, simul causas matrimonii, et dispositionem resurgentium ostendens.
« Novissime vero omnium, »
Maritorum fratrum, « mortua est et mulier » septemvira. Dicunt Pharisæi quod unusquisque resurget in ordine suo, et in eodem actu in quo prius vixerat.
Dicit ergo : « Filii hujus sæculi, » mortalis et animalis, « nubunt, » in filiabus suis, « et traduntur ad nuptias, » in filiis, qui accipiunt uxores : quia cum mortales sint, et fugiant per mortem, natura non salvatur nisi pignore prolis. Proles autem non habetur nisi per coitum, in quo fit sexus commixtio : et ideo nuptiae sunt bonum mortalium.
« In resurrectione ergo eorum »
Septem fratrum, « cujus erit uxor ? » Ecce juxta inductam legem interrogatio.
Et confirmant fortificando quaestionem, dicentes : « Siquidem, » hoc est, quia « septem, » singuli successive omnes, « habuerunt eam uxorem. » Hanc autem quaestionem inexplicabilem sæpe proposuerant Pharisæis : et putabant quod Dominus aut errori eorum consentiret, aut cum Pharisæis reprehensibilis appareret. Unde, Matth. xxii, 29, dicitur : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Sapient. 11, 22 : Nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quod autem secundum litteram hic dicitur (nec aliquam habet difficultatem) in mystico sensu sæpe invenimus impletum. Prælatos enim Ecclesiarum Domini sponsos adeo invenimus steriles, quod non dico de septem, sed etiam de mille succedentibus, nullus semen fratri defuncto, hoc est, Christo relinquit. Et ideo de eis dicitur, Jerem. xxii, 30 :
« Illi vero, »
Sancti et justi, « qui digni habebuntur sæculo illo, » scilicet beatorum. Psal. xxvi, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium. Tob. xiii, 20 : Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Quamvis enim omnes resurrecturi sint, tamen non loquitur Dominus nisi de resurrectione justorum, quia illi soli habebunt spiritualia corpora. I ad Corinth. xv, 51 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Immutatio enim est ad formam corporis gloriosi.
Et hoc est quod dicit : « Et resurrectione ex mortuis. » Soli enim justi omnino et simpliciter resurgent ex mortuis. Alii autem inter mortuos in æterna morte jacebunt in inferno. Psal. 1, 5 : Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum.
« Neque nubent, » sicut fecminæ, « neque ducent uxores, » sicut viri.
Et subjungit rationem :
<--- Page Split --->
« Neque enim ultra mori poterunt, »
« Et filii sunt Dei. »
Cum contra mortem datæ sint nuptiae. I ad Corinth. xv, 26 : Novissima autem inimica destruetur mors. Et, ibidem, y. 34 : Absorpta est mors in victoria. Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quoniam prima abierunt. Corpora etiam ipsa non erunt plus animalia, sed spiritualia. I ad Corinth. xv, 44 : Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Et talia corpora, ut dicit Augustinus, membra quidem generationis habebunt, non quæ concupiscentiam moveant, sed quæ sapientiam ordinantis mundum ostendant.
Ulterius addit, dicens :
Absque omni corruptione, in quibus apparet quid paternitas divina effecit in ipsis. I Joan. n, 2 : Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, scilicet, cum erimus ex filiatione Dei, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et in hoc sensu dicitur, Joan. i, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt : quia nihil ex corruptione carnis et sanguinis apparebit in ipsis. I ad Corinth. xv, 50 : Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
« Æquales enim erunt Angelis, »
« Cum sint filii resurrectionis, »
In spiritualitatis lumine, in immortalitatis et impassibilitatis dote, in castitatis et munditiae puritate.
De primo dicitur, Matth. xm, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Sapient. m, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
Qui omnino et a morte surgunt, et a corruptione. I ad Corinth. xv, 52, 53 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
De secundo dicitur, Apocal. xxi, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum, hoc est, causam lacrymarum, quæ est in omni passibilitate. Ideo dicitur quod habebunt vitam æternam. Joan. x, 28 : Ego vitam æternam do eis : quia nihil nisi vivens erit in eis. Isa. xxxv, 10 : Gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
« Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei. »
De tertio dicitur, I ad Corinth. vm, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Hoc enim est cælibatus. Matth. xxii, 30 : Neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in cælo. Ideo etiam virginitas cælibatus vocatur. In castitate enim natura vincitur adeo virtutibus, ut Angelis assimiletur, ut dicit Cyprianus.
Hic contra Sadducæos probat futuram esse resurrectionem.
Et habet duas partes : in quarum prima est veritatis probatio, quam etiam Scribæ commendant, contra quos adhuc nihil dictum fuit. Ideo in secunda parte ostenditur contra Scribas Messias in lege exspectatus esse verus Deus : et ideo cavendum esse a falso Scribarum in lege intellectu.
<--- Page Split --->
In primo horum sunt duo : resurrectionis probatio, et probationis commendatio.
In probatione sunt tria : primo enim nolens sophistice apparere, suum manifestum facit propositum : in secundo, probationis ponit principium : in tertio, argumentationis facit decursum.
Dicit ergo :
« Quia vere resurgant mortui, » corporaliter, « Moyses, » qui præ aliis apud vos habet auctoritatem. Omnis enim Scriptura Veteris Testamenti legi Moysi innititur. Numer. xii, 6 et seq. : Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelisimus est : ore enim ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmat a et figuras Dominum videt. Et, Exod. xxxiii, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.
Hic ergo « ostendit » propositionem tantae auctoritatis, « secus rubum, » ubi non opinionem propriam secutus est, sed simplicem Dei revelationem : ubi ipse Dominus apparuit, et de omnibus eidem revelationem fecit. Et ideo etiam locus et tempus faciunt ad auctoritatis firmitatem.
tione proportionis et connaturalitatis ad hoc corpus et illud : ergo illas connaturales habent proprietates animæ. Illæ autem proportiones aut perficientur per resurrectionem incorruptibilium corporum, aut non. Si perficientur, tunc necessario erit resurrectio eorumdem corporum in forma incorruptionis. Et sic habetur propositum. Si autem non erit, tunc imperfectæ relinquuntur animæ : et procedit opus Dei a perfecto ad imperfectum : quia perfectior fuit anima secundum illas connaturalitates ad corpus in corpore, quam extra corpus. Et hoc est absurdum. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.
Hæc ratio tota fundatur super tres propositiones : quarum una est, quod post mortem remaneat anima. Secunda, quod distincta in individuo post mortem maneat anima. Tertia est, quod omnis motor naturalis proportionem naturalem habet ad id quod movet, et non ad aliud. Et ideo aliud quod est similis speciei vel generis movere non posset. Et ipse motor est imperfectus in natura, nisi hæc proportio ad actum reducatur.
« Deus autem, etc.
« Sicut dicit » ibi Deus ipse, « Dominum Deum » esse « Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. » Littera, Exodi, tit, 6, sic jacet : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Qui tamen omnes corporaliter erant mortui : et non erant tunc nisi animæ in sinu Abrahæ, spe felici redemptionem exspectantes: ergo animæ eorum vivebant. Hoc autem negabant Sadducæi, qui dicebant quidem Angelos esse, sed animas perire cum corpore. Si autem animæ sunt et distinctæ, et est anima Abrahæ una, et anima Isaac alia, Jacob tertia : tunc oportet de necessitate quod sint animæ proprietatibus distinctæ. Hæ autem proprietates individuantes non sunt nisi ex compara-
Ponit argumentationis decursum dicens : « Deus autem non est mortuorum, » quia Deus est eorum qui fruuntur beatitudine ipsius, et illi non possunt esse in toto mortui, quia frui oportet secundum animam : et anima finaliter non potest imperfecta manere, quia omne quod finaliter imperfectum est, destruitur, et desinit esse.
« Sed viventium, » modo secundum fruentem animam, et finaliter etiam victororum secundum corpus. Psal. xxxv, 10 : Apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Ezechiel. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super
<--- Page Split --->
interfectos istos, et reviviscant. Daniel, xii, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper. Job, xix, 23-27 : Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius.
« Magister, » qui perfectum legis intellectum attigisti. Luc. xxi, 15 : Ego dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
« Bene dixisti. »
Nec hoc erat mirum : quia ad Verbum Dei non nisi bene dicere poterat. Joan. vii, 46 : Numquam sic homo locutus est, sicut hic homo.
« Omnes enim vivunt ei.
« Et amplius, »
Tangit resurrectionis veram causam, dicens : « Omnes enim » mortui « vivunt ei, » hoc est, sua potentiæ. Joan. v, 21 : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivifcat. I ad Thessal. iv, 14 : Si enim credimus quod Jesus mortus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. II Machab. vii, 9 et 14 : Tu quidem, scelestissime, in præsenti vita nos perdis, sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit :... tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
Ab illa die, « non audebant eum, » timentes confutari, « quidquam interrogare, » tentando. Et ideo ex tunc interficere cogitabant, quia videbant eum verbis invincibilem. Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientiæ et spiritui qui loquebatur. Sic Daniel os draconis oppilavit pice, et adipe, et pilis simul coctis 1. Pix enim significat fœtorem et tenacitatem infidelitatis Pharisæorum et Sadducæorum. Adeps autem significat avaritiae eorum pinguedinem. Pili vero divini intellectus et veritatis subtilitatem. Hæc tria zeli igne coxit simul Christus ostendens confutationem infidelitatis aliquando : aliquando autem pinguedinem avaritiae sub hypocrisi lalentem. Et interseruit subtilissimos pilosveritatis de mente sua et deitate, quasi de capite evaporantes, et os draconis virus evomentis oppilavit, et sic draconem destruxit. Et sicut Babylonici ex tunc nihil quæsierunt nisi Danielem interficere, ita Judæi extunc nihil quærebant nisi Domini interfectionem.
« Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. »
Commendatio est responsionis. Dicit autem Scribas respondisse, quia illi erant legisperiti, et credebant futuram esse resurrectionem, sěd ad modum erroris Pharisæorum dicebant eam futuram.
Et hoc est quod dicit : « Respondentes autem quidam Scribarum, » qui doctiores esse videbantur, « dixerunt ei, » approbando responsionem Domini.
« Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David, Et ipse David dicit in libro Psalmo-
<--- Page Split --->
rum : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,
43 Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est? »
Deus. II Reg. xxiii, 1 et seq. : Dixit David filius Isai : dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psalies Israel : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel. Haec est ergo certissima auctoritas.
« Dixit autem ad illos, » scilicet Scribas, volens confutare errorem ecorum, ne populus in errore eorum remaneret.
Est autem ista propositio contra Scribas, qui dicunt Messiam quem exspetant in lege futurum esse puram hominem.
« In libro, » qui scriptus ad memomoriam æternam tantæ veritatis. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum. Daniel. xii, 9 : Clausi sunt libri, signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
« Psalmorum. » Quia tres sunt libri distinctiones, et unaquæque distinctos multos continet Psalmos.
Dividitur autem ista pars in duas partes : in quarum prima ostendit errorem : et in secunda, cavendum docet esse ab intellectu eorum, qui non recte Scripturam intelligunt, et in doctrina non veritatem sed fastum quaerunt.
In prima harum partium sunt tria, sicut in praecedenti : in quorum primo, ne lateat, conclusionem intentam in quaestione ponit : in secundo, principium unde firmatur propositum inducit : in tertio, facit rationis decursum.
Dicit autem : « Psalmorum, » hoc est, soliloquiorum, in quibus ipse solus cum Domino loquebatur, et Dominus cum eo. Haec enim verba majoris sunt auctoritatis quam alia. Psal. xlix, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis, hoc est, Spiritus sancti.
« Dixit Dominus Domino meo. »
Dicit ergo :
« Quomodo dicunt, »
- Hoc est, quomodo dicere possunt Scribæ doctores legis, « Christum, » quem exspectant venturum, « filium David esse » tantum. Et ideo non esse nisi hominem purum. Hoc enim omnes dicunt. Unde, Matth. xxn, 42 : Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est ? Dicunt ei : David. Quia in Psalmo cxxxı, 11, dicitur : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
« Et ipse David dicit, »
In Spiritu sancto loquens. Matth. xxii, 43 : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus
Aut enim David hæc verba dicit, aut non. Si dixit-(sicut verum est) tunc David vocat Messiam Dominum suum : quia tunc sensus est : « Dominus, » creator, « dixit Domino meo, » Messia.
« Sede a dextris meis. »
Aut enim hoc dicit Messiæ qui est, aut ei qui non est. Si ei qui est : ergo Messias tunc fuit quando David hoc dixit : sed tunc nondum natus fuit secundum carnem : ergo secundum humanitatem tunc non fuit. Oportet ergo quod tunc fuerit secundum deitatem : ergo Deus est, et non purus tantum homo. Si autem dixit ei qui non fuit : tunc omnino incongrue loquebatur cum dixit : « Sede a dextris meis. » Et præcipue in eodem Psalmo cix, 3, cum dixit : Tecum
<--- Page Split --->
principium in die virtutis tua, in splendoribus sanctorum : ex utero ante luciferum genui te. Ante luciferum enim non genuit purum hominem.
Adhuc autem, Ex utero suae deitatis non potuit purum hominem producere.
Adhuc, Nulla creatura pura a dextris in aequalitate Dei sedere poterit. Et Lucifer, qui hoc praesumpsit, turpiter dejectus fuit 1. Si ergo Messias purus homo erit, ut dicitis, male dicit : « Sede a dextris meis. » At si David istum Psalmum non fecit, falso Esdras titulum posuit. Titulus enim istius Psalmi non est alius nisi Psalmus David.
Adhuc autem, Si Messias non est nisi purus homo descendens a David : tunc David ipsa paternitatis auctoritate major est Messia, et tunc non deberet eum vocare Dominum. Matth. xxii, 45 : Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
Attende autem quod malitia Scribarum cum videret istam consecutionem ex dictis Psalmi necessario consequi contra eos, confinxerunt quod istum Psalmum non fecerit David, sed Eliezer, servus Abraha, ad honorem domini sui : quando reverso a caede regum occurrit ei Melchisedech 2. Sed hoc omnino confictum est, et sequentibus Psalmis non concordat, et maxime ei quod dicitur : Ex utero ante luciferum genui te 3.
« Donec ponam inimicos tuos, etc. »
Donec est inclusivum : quia etiam postquam suppedanei facti sunt inimici, sedebit a dextris Dei. I ad Corinth. xv, 25 : Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos, scilicet malos homines, et daemones, et praecipue Judaeos, « sub pedibus ejus : » ita quod sint in concucationem sicut lutum platearum. Ma-
lach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Ad Hebr. x, 12 et 13 : Sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Pedes autem, veritas ejus et potestas : qui duo pedes et portant eum et sustentant eum in Apostolis, et apostolicis viris, qui verbo veritatis et potestatis subjiciunt ei mundum. Nahum, 1, 15 : Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Psal. viii, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Isa. lxvi, 1 : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.
« David ergo, »
Sicut patet in his quae dicta sunt, « illum, » Christum exspectatum, « Dominum vocat : » qui tamen summus regum fuit terrenorum, et dignissimus inter reges.
« Et quomodo filius ejus est ? » Unde oportuit quod talis superpositionem habuerit super dignissimum regem. Secundum humanitatem solam sibi superponi non potuit : ergo oportuit quod secundum deitatem sibi superponatur.
« Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis :
Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem majorem. »
Hic cautos reddit discipulos ab errore
<--- Page Split --->
Scribarum, qui legem non spiritualiter intelligunt.
Dicit autem tria : primo enim publice docuit : et quia praecedens probatio publica fuit, secundo a quibus cavendum sit, distinguit : tertio, judicium condemnationis eorum prædicit.
Dicit igitur : « Audiente omni populo, » ut etiam populus ad fidem ædificaretur, et ut error propalatus non amplius deciperet simplices. Matth. xxvii, 19 : Docete omnes gentes.
« Dixit discipulis suis, » quos specialiter doctrina sua imbui voluit, et per quos alios voluit doceri. Marc. iv, 34 : Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
« Attendite a Scribis. »
Duo dicit : a quibus attendendum, et quare.
A quibus, quia « a Scribis, » qui corruptum in Scripturis habent intellectum, ne involvamini erroribus eorum. Ad Tit. iii, 10 et 11 : Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita : sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
« Attendite ergo a Scribis, » qui non quaerunt verum spiritus intellectum : quin potius cum spiritus sit clavis scientie, illum abstulerunt, dicentes legem esse carnaliter intelligendam. Matth. xxiii, 13, et Luc. xi, 52 : Væ vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis.
Igitur « attendite a Scribis, » qui neglecta veritate,
« Volunt ambulare in stolis, etc. »
Quinque dicit, quæ intendunt consequi ex doctrina : quorum primum, quod « volunt, » ex doctrina sua, « ambulare, » inter homines, « in stolis, » ad litteram sutis, hoc est, camisias lineas
longas portaverunt in signum munditie : quia vestimentis communibus sacros libros tractare non deberent. Has autem appetebant, non propter munditiam magisterii, quæ bona est, sed propter fastum, ut ab omnibus honorarentur. Matth. xxiii, 7 : Volunt vocari ab hominibus Rabbi. Jacob. ii, 1 : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. Hæc est ergo causa quod de stolis (quæ dicuntur a græco πάλον, quod latine sonat longum) quia longas ferunt tales stolas. Fuerunt etiam ex hoc melius vestiti.
Et hoc etiam intendit cum dicit, quod « volunt ambulare in stolis. » Et ab ista consuetudine, et a præcepto Domini processit, quod Clerici portant vestes sacras : quia semper sacra habent tractare. Et ideo dicitur, Exod. xxv, 7, Judic. xvii, 14 et seq., et I Reg. ii, 18, quod inter vestes sacras erat Ephod lineum.
« Et amant salutationes in foro. »
Hæ salutationes non vacuis manibus fieri consueverunt : quia meliora quæque doctoribus dari consueverunt : quia, Matth. xxiii, 7 : Amant salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Ibi enim consuetum fuit, quod majores salutabantur in signum reverentiae. Et hanc reverentiam multum affectabant. Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?
« Et primas cathedras in synagogis. »
Cathedra dicitur catechizantium sedes. Et qui male sederit in tali cathedra, ut dicit Chrysostomus, injuriam facit cathedræ. Tamen quia cathedra fuit honor quidam docentium, propterea appetebant eam, hoc est, docendi auctoritatem.
<--- Page Split --->
Eccli. VII, 4 : Noli quaerere a domino ducatum, neque a rege cathedram honoris : quia qui indignus accipit cathedram, sedit in cathedra pestilentiae. Psal. 1, 1 : In cathedra pestilentiae non sedit.
« Et primos discutibus in conviviis, »
Seu in cœnis, hoc est, honoratiores recubitus. Et vocat discutibus, quia cum multis in cœnis discumbitur. Luc. XIV, 10 : Cum vocatus fueris ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco. Illi autem econtra semper voluerunt recumbere in loco primo cum Lucifero, qui elegit sedem ponere super astra cœli 4.
« Qui devorant domos, »
Hoc est, contenta in domo, hoc est, facultates « viduarum. » Has enim sibi advocabant, quia dare habebant. Et quia custodes non habebant, et ex sexu levitatem consentiendi, et ex rememoratione pristinae delectationis plenæ erant concuspicentiis. II ad Timoth. III, 5 et 6 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Chrysostomus autem dicit hic, quod dum Judaicos sacerdotes confundit, Christianos admonet.
« Simulantes longam orationem. »
Quia revera non diu orant, sed simulant se diu orare : ut occasione longæ orationis accipiant. Chrysostomus : « Avaritiam vestram religionis decore « depingitis, et diabolo Christi arma « præstatis, ut armetur iniquitas, dum « hypocrisis pietas esse æstimatur. » Marc. XII, 40 : Devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis. Osee, IV, 8 : Peccata populi mei come-
dent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Nostri vero temporis sacerdotes aliud pejus faciunt : quia nullam penitus prætendunt pietatem, vel orationem : et tamen devorant domos omnium, jus suum esse dicentes hoc et illud, sed non esse jus ut aliud vel Deo rependant, vel hominibus, Mich. II, 1 et 2 : Audite, principes Jacob, et duces domus Israel,... qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum.
« Hi accipient, etc. »
Hic tangit talium hypocritarum justam condemnationem.
Et hoc est quod dicit : « Hi » hypocritae « accipient » a Deo justo judice. Psal. LXXIV, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
« Damnationem majorem, » scilicet æternam in aceriboribus et pluribus pænis. Quia sicut dicitur, Luc. XI, 24 et seq., et Matth. XII, 43, 45, immundus spiritus qui exit a simplici peccatore ad hypocritam revertitur cum septem aliis nequioribus se, et ingressi habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Et hæc est una causa quare damnationem sumunt ampliorem.
Secunda causa est, quia arma Dei convertunt contra Deum. Oratione enim et doctrina, quibus diabolum impugnare debebant, Deum impugnant. Isa. III, 8 : Lingua eorum, et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
Tertia causa est, quia cum sint Doctores, deberent ostendere bonis exemplis hoc quod docent. Sicut, Act. 1, 1, dicitur : Cœpit Jesus facere et docere. Joan. XIII, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemodmodum ego feci, ita et vos faciatis.
Quarta causa est, quia spiritualia gratis deberent exhibere : et hæc ipsis
<--- Page Split --->
vendunt. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date.
Sic ergo, ut dicit Ambrosius hic in Glossa, « Dominus in fine testamenti sui « conclusit fidem in auctoritate David, « qua contra Scribas est usus, suam per « eam probans deitatem. Testamentum « autem Christi vocat doctrinam Evan-
« gelicam, in qua nobis hæreditatem « æternam ordinavit, cui hic finem de- « dit : quia de doctrina quasi nihil addit. « Quod enim sequitur, historia Passio- « nis est, et prædictio futuræ Jerusalem « desolationis et mundi. » Hoc igitur est quod intendit Ambrosius.
<--- Page Split --->