CAPUT XIX.

Ad Zachæum plurimis murmurantibus divertit : paraboiam refert de homine nobili, qui abiens ad regnum accipiendum, tradidit decem servis decem mnus, quem cives super se regnare nolebant : super pullum asinæ intrans cum honore Jerosolymam, flet super illam, prædicitque evertandam, et ingressus in templum ejicit ementes ac vendentes.

  1. Et ingressus perambulabat Jericho. 2. Et ecce vir nomine Zachæus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : 3. Et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret cum, quia inde erat transiturus. 5. Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. 6. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7. Et cum viderent omnes, murmú- rabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8. Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadrupium. 9. Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est,

eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10. Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat1. 11. Hæc illis au:lientibus, adjiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem, et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifesaretur. 12. Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longin: quam accipere sibi regnum, et reverti2. 13. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio. 14. Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. 15. Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16. Venit autem primus, dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17. Et ait illi : Euge, bone serve :

<--- Page Split --->

quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

  1. Et alter venit dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

  2. Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

  3. Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :

  4. Timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

  5. Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

  6. Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

  7. Et adstantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

  8. Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

  9. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo 1.

  10. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se adducite huc, et interficite ante me.

  11. Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.

  12. Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos2,

  13. Dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam ho-

minum sedit : solvite illum, et adducite.

  1. Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis? sic dicetis ci : Quia Dominus operam ejus desiderat.

  2. Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

  3. Sclventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

  4. At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

  5. Et duxerunt illum ad Jesum 3. Et : jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

  6. Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.

  7. Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cceperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus,

  8. Dicentes : Benedictus qui venit rex in nomine Domini ! pax in cœlo, et gloria in excelsis !

  9. Et quidam Pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

  10. Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

  11. Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

  12. Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

  13. Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique,

  14. Et ad terram prosterment te, et

<--- Page Split --->

filios tuos qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem 1, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

  1. Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes a.

  2. Dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est.

Vos autem fecistis illam speluncam latronum 3.

  1. Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere :

  2. Et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

IN CAPUT XIX LUCE

ENARRATIO.

« Et ingressus perambulabat Jericho. »

In hac parte ostendit, quod bonus usus doni commissi causa est electionis ad praesentem justitiam : et malus usus doni ejusdem, causa est reprobationis.

Dividitur autem in partes duas. Quia hoc primo ostendit per exemplum Zachæi. Secundo autem, ostendit hoc in parabola regis committentis servissuis bona sua ad negotiandum.

Exemplum autem quod primo inducit habet partes duas : in quarum prima ostendit qualiter ad istam doctrinam est deventum : in secunda autem, ipsum inducit exemplum.

Circa primum dicit duo, scilicet, temporis continuationem ad praecedens miraculum, et opportunitatem veniendi ad Zachæum.

De primo dicit :

Scilicet confestim post perfectam cæci illuminationem, quae facta est in via veniendi Jericho. Salvator enim nihil interponit, sed de salute unius ad salvandum alium procedit. Luc. xii, 50 : Baptismo habeo baptizati, et quomodo coarctor usquedum perficiatur ? Hoc enim baptisma non fuit purificatio capitis, sed membrorum. Et ideo quasi coarctatus spiritu, uno perfecto mox procedit ad aliud. II ad Corinth. v, 14 : Charitas Christi urget nos. Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo, coram regibus stabit, et non erit ante ignobiles.

« Ingressus, »

Hoc est, totum ad ingrediendum et discurrendum dispositus. Ezechiel. 1, 14: Animalia ibant et revertebantur ad similitudinem fulguris coruscantis. Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum, non dederis somnum oculis tuis. Psal. cxxxii, 4 et 5: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,... donec inveniam locum Domino.

« Perambulabat, »

Continuis profectibus omnes visitans, et omnibus salutem nuntians. Matth. ix, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates et

« Et ingressus, »

1 Matth. xxiv, 2 ; Marc. xiii, 2 ; Infra, xxi, 6. 2 Matth. xxi, 12 ; Marc. xi, 15.

3 Isa. Lvi, 7 ; Jerem. vii, 14.

<--- Page Split --->

castella, docens in synagogis corum, et prædicans Evangelium regni. Tob. v, 8 : Omnia itinera ejus frequenter ambulavi.

tate, a nomine, ab officii potestate, et a fortunae successione.

De primo dicitur :

Sic ergo « perambulabat »

« Et ecce vir, »

« Jericho, »

Ut ibi salutem indigentibus procuraret : sicut jam in ante habitis dictum est, profectum nostrum assumens. Psal. vn, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Ad Hebr. ii, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Defectibus nostris enim appropinquans, statim facit ea quae impossibilia sunt apud homines, quod scilicet camelus deposita sarcina transit per foramen acus : et ideo etiam Jericho perambulavit. Hæc est igitur opportunitas veniendi ad id quod intendit exemplum.

Demonstrabilis clarae dignitatis in civitate. Isa. xlV, 14 : Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt : post te ambulabunt.

« Vir, » strenuitate animi potius quam sexu. Hic enim est, de quo dicitur, Eccli. xxxi, 8 et 9 : Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? Fecit enim mirabilia in vita sua. Quia sicut dicit Beatus Bernardus : « Non minoris strenuitatis est, qui « quamvis post aurum abiit, tamen viri- « liter redivit : quam qui post aurum « non abiit. Nec minus est miraculum « sed majus, pecuniam acquisitam in « usus pauperum dispersisse, quam non « habitam non curasse. »

« Et ecce vir nomine Zachæus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives. »

Ecce igitur vere vir.

« Nomine Zachæus. »

Hic tangitur exemplum.

Dividitur autem in quatuor partes : in quarum prima, desiderium divitis dona Dei abundanter habentis ostenditur : in secunda, hæc devotio per declinationem Domini in domum suam remuneratur : in tertia, murmuratio nescientium sacramenta Dei contra hanc Domini susceptionem excitatur : in quarta per usum optimum commissorum bonorum hoc sacramentum aperitur.

In primo horum tria dicuntur : in quorum primo, quis sit desiderans Dominum describitur : in secundo, desiderii ad complendum impotentia aperitur : in tertio, mirabilis industria ad perficiendum quod desiderabat ostenditur.

In primo autem describit a dignitatis demonstrabilitate, a strenuitatis virili-

Ecce describitur a nomine. Zachæus autem, justificatus festinans interpretatur : quia festinabat ad Dominum, ut justificaretur. Ezechiel. xvn, 22 : In justitia sua quam operatus est, vivet. Ad Roman. vn, 30 et 31 : Quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad hæc ? Si Deus pro nobis, quis contra nos ?

Hoc est nomen quod os Domini nominavit. Isa. lxv, 15 et 16 : Servos suos vocavit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen. Exod. xxxin, 12 : Novi te ex nomine.

Sic « nomine, » hoc est, notamine quod futurorum erat præsagium, « Zachæus, » quia ad justitiam per Dominum justificantem festinavit. Isa. lii, 11 :

<--- Page Split --->

In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos.

« Et hic princeps erat Publicanorum. »

vi, 23: Crudelis est, et non miserebitur. Isa. 1, 23: Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.

Hoc igitur istius fuit officium.

Ecee descriptio ab officio. Publicani autem, sicut saepe diximus, illi erant qui publica vectigalia colligebant, et exigebant. Quod duplex erat iniquitas. Una quidem communis apud omnes : quia scilicet extorquebant ultra constitutum, et defensionem viarum quam tenebantur facere, non faciebant : in quo peccato adhuc multum peccant publicani nostri. Unde, Luc. iii, 14: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendii vestris. Aliud autem peccatum erat speciale apud Judæos : quia ab eis acceperunt, quorum bona debebant a telonio esse libera, sicut a ministris Dei. Unde etiam a Domino acceperunt. Matth. xvii, 24 et 23: Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? Et Petrus dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Et hoc plangit Jeremias in Threnis, i, 1: Princeps provinciarum facta est sub tributo.

. Propter duo peccata reputabantur isti publici peccatores. Quasi dicat : publicus canis erat, qui publicanus vocabatur.

Horum igitur iste Zachæus fuit princeps, non vero nomine, sed eo modo quo tyrannus princeps vocabatur. Et sicut dicitur princeps latronum esse princeps : quia, sicut dicitur, Isa. xxxn, 5 et 8: Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major... Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit.

Hoc est igitur quod dicit: « Princeps publicanorum, » hoc est, qui alios publicanos per provinciam illam dispersos, ex ordinatione publicæ potestatis Romanorum habebat subjectos. Talis fuit qui ex crudelitate erat immisericors, et nihil dimittebat non extortum. Jerem.

« Et ipse dives. »

Descriptio est a fortunæ successu. Dives autem, sicut dicit Augustinus, aut iniquus est, aut hæres iniqui. Iste autem utroque modo dives erat, quia inique acquisivit, et sic fuit iniquus : et avare retinuit, et si hæres iniqui fuit. Eccli. xi, 10 : Si dives fueris, non eris immunis a delicto. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Et ideo divitiæ dicuntur spinæ, Matth. xiii, 22, suffocantes verbum. Habacuc, ii, 6: Væ ei qui multiplicat non sua : usquequo et aggravat contra se densum lutum ? Suffocant ergo verbum convertens ad Dominum : sicut lutum glutinosum tenent ne convertatur. Et iniquæ sunt in acquisitione : hæreditas iniquitalis in retentione : et ideo locum habent in inferno, non in cælo. Luc. xvi, 22 : Mortuus est dives, et sepultus est in inferno.

Talis igitur, magna Dei misericordia trahente,

« Et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. »

Ecce desiderium veniendi ad Salvatorem.

Et dicuntur hic quatuor, quorum primum est ipsius desiderii expressio : secundum, explendi desiderium impotens pusilli in corpore dispositio : tertium autem, ut desiderio satisfaceret in celsam arborem ascensio : quartum vero,

<--- Page Split --->

transitus Domini per viam illam sollicita observatio.

De primo d:cuntur qualuor, scilicet, desiderii sui in opere exhibita singilicatio, et desiderati visio, visi Salvatoris in salute nominatio, et quis esset in effeclu tanti nominis cognitio.

Dicit igitur : « Et quærebat, » exlerius investigando, in agenlo, et laborando. Piger enim est qui desiderat, et non quærit. Proverb. xxi, 23 : Desideria occidunt pigrum. Talis enim, sicut, Proverb. xiii, 49 : Vult, et non vult. Vult quidem tenuiter in corde, sed non vult laborare et quærere quod desiderat, nec agere et operari ut consequatur. Iste autem agendo, et operando, et laborando quærebat. Psal. xxii, 6 : Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.

Quærendus est enim Dominus sine fictione in opere, et confirmata inquisitione, et in locis in quibus potest inveniri.

De primo horum dicitur, Sapient. 1, 1 et 2 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum. Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum : apparet autem eis qui fidem habent in illum.

De secundo dicitur, Isa lviii, 2 : Me de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Per justitiae enim opus debet quæri Dominus.

De tertio dicitur in Psalmo civ, 4 : Quærite Dominum et confirmamini, quærite faciem ejus semper.

De quarto dicitur, Job, xxviii, 13 : Non invenitur in terra suaviter viventium.

Sic ergo quærendus est dum inveniri potest : invocandus dum prope est 1.

Quod iste attendens,

« Quærebat videre. »

Volebat enim videre eum, de quo dicitur, Aggæi, ii, 8 : Veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Scivit enim pro certo quod facies illa esset speciosa, decora, mirabilis : et gratia esset diffusa in labiis illius qui desideratus est omnibus gentibus, in quem, sicut dicitur, I Petr. 1, 12, desiderant Angeli prospicere. Et ideo « quærebat videre. »

Quod enim decora fuerit, dicitur, Cantio. ii, 14 : Facies tua decora. Quod speciosa, dicitur in Psalmo xliv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. Imo etiam præ vultibus Angelorum. Isa. xiii, 1 : Iste formosus in stola sua. Quod mirab. lis et gratia plena, dicitur, Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. De gratia dicitur in Psalmo xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.

Et ideo iste tenebatur desiderio illorum, qui dicebant ad Philippum, Joan. xii, 21 : Domine, volumus Jesum videre.

« Jesum, »

Salvatorem, propter salutis effectum. Jam enim præsago desiderio sentiebat, quod in ipsius salute aliquando exsultaturus erat. Habacuc, ii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Psal. xliii, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Iste enim secundum suum nomen Salvator est, qui in domum fortis intravit, et vasa iniquitatis ejus rapuit: sicut Zachæum, et Magdalenam, et Saulum, et ex eis vasa electionis effecit. Act. ix, 15 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Unde ct Paulus, II ad Timoth. ii, 20, dicit: In magna autem domo, etc., ubi loquitur, quod in magna domo Dei, quædam sunt

<--- Page Split --->

vasa in honorem, quaedam vero in contumeliam. Postea subjungit, quod si quis emundaverit se ab his, erit vas in honorem sanctificatum ad omne opus bonum paratum. Iste ergo vero nomine est Jesus, salvans quod perierat. Isa. XLIX, 25: Equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur : quia Jesus Salvator interpretatur.

Quærebat ergo videre Jesum,

« Quis esset, »

Hoc est, ut eum determinare nosset. Scivit enim quadam spiritus inspiratione, quod cognitio illa esset sibi causa consummatae justitiae, et esset sibi causa vitae aeternae.

De primo horum dicitur, Sapient. xv, 3: Nosse te consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.

De secundo dicitur, Joan. xvn, 3: Hæc est autem vitæ æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.

Ideo ergo « quærebat videre Jesum, quis esset. »

« Et non poterat præ turba. »

Turba enim turbata est multitudo, quæ inconstantibus motibus modo ad devotionem, modo ad persecutionem movetur. Unde, Joan. xii, 13, turba quæ clamabat: Hosanna Filio David! statim infra sex dies clamabat: Crucifige, crucifige eum. Matth. xxvii, 24: Videns Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, etc. Luc. xxiii, 24: Adjudicavit fieri petitionem eorum.

Hæc etiam turba languidum impeditiv ne reciperet sanitatem. Joan. v, 3: In porticibus jacebat multitudo magna

languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. Et subjungit de languido, y. 7: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.

Hæc turba cæcum invocantem Dominum increpat ut taceat 4. Hæc paralyticum excludit, ne ante Jesum veniat 5. Quærebant introferre paralyticum, et non valentes præ turba, ascenderunt in tectum, et summiserunt eum per tegulas. Hæc etiam parentes ipsius Domini retardat ne veniant ad Jesum. Nuntiatum est Jesu: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quærentes te 6. Hæc iterum puellæ suscitationem retardat 7. Hæc Jesum affligit et comprimit. Luc. viii, 45: Turbæ te comprimunt, et affligunt.

Non est ergo mirum si Zachæum impedit ne Dominum videre possit: quia qui turbationem turbatorum et confusione dignorum sequitur, a Domino retardatur. Joan. vii, 49: Turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.

Oportet igitur, vel a turba separari, vel præcurrere. Separatur qui fugit et deserit. Psal. xliv, 11: Obliviscere populam tuum. Psal. liv, 8: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Præcurrit autem qui velocior quam turba currit semitam consiliorum. Psal. xvii, 6 et 7: Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo cælo egressio ejus.

His ergo de causis, « non poterat præ turba. »

Causam autem subjungit:

« Quia statura pusillus erat. »

Pusillos autem non curat turba, sed de magnis curam gerit. Pusillus autem humilitate, pusillanimitate, et fide adhuc: quia novus fuit.

<--- Page Split --->

De pusillitate humilitatis dicitur, Luc. xii, 32: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Tales autem pusillos turba conculcat. Psal. lv, 3: Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

De pu-illitate pusillanimitatis dicitur, Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere. Et tales pusillos turba deterret. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.

De pusillitate autem fidei dicitur, Matth. xvi, 8 : Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis ? Et talis pusillus adhuc de Domino plene non confidit. Matth. xiv, 31 : Modicae fidei, quare dubitasti. Hunc enim pusillum mundus scandalizat et confundit. Matth. xviii, 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.

Hoc est igitur quod dicit : « Quia statura pusillus erat. Statura enim corporis indicabat pusillitatem mentis. Sed tamen haec est consolatio quod pusillis humilitate Dominus gratiam donat. Jacob. iv, 6 : Humilibus dat gratiam. Pusillos autem pusillanimitate confortat. Josue, 1, 9 : Confortare, et esto robustus. Pusillis autem fidei etiam per miraculorum adjutorium fidem augmentavit. Et hoc significavit, Matth. xiv, 31, quando extendens manum ad adjutorium et miraculum, apprehendit Petrum, et de fluctibus eduxit eum. Sic ergo non indecenter sibi statura pusillus erat. David enim etiam statura pusillus erat. I Reg. xvi, 11 et 12 : Adhuc reliquus, scilicet David, est parvulus... Erat autem rufus, et pulcher adspectu, decoraque facie : et tamen ipse gigantem stravit, et invincibilem omnibus superavit.

Ecce tangitur sagacitas videndi Dominum.

Tanguntur autem hic tria, scilicet, quod turbae frequentiam praecurrit, quod in sycomorum ascendit, et quo fine sive utilitate hoc fecit.

Præcurrit autem cæteros qui plus amavit, qui viam consiliorum quasi quoddam compendium cucurrit, qui in cursu velocior fuit.

De primo horum dicitur, Joan. xx, 4 : Ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Super quod verbum dicit Beatus Bernardus : « Qui plus amavit, velocius « cucurrit, et citius pervenit. Amanti « enim nihil satis velox est. » Isa. xi, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

De cursu autem consiliorum dicitur, II Reg. xvii, 23 : Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi. Achimaas fratris mei assumptio interpretatur, et significat eos qui a Christo consiliorum impletionem assumunt, qui est frater noster. Chusi autem interpretatur niger meus, vel tenebrans me, et significat turbam communem in via tenebrarum incedentem. Sic cucurrit Paulus, I ad Corinth. ix, 26 : Ego igitur sic curro, non quasi in incertum. Qui enim in via consiliorum currit, nihil incertitudinis habet. Sed qui currit in via turbæ communis, multa dubia patitur et multa incerta.

De tertio modo currendi, scilicet, qui devotione velocior est, et ad currendum paratior, dicitur, Jerem. 11, 23 : Cursor levis explicans vias suas. Eecli. xxxii, 13 et 16 : Præcurre prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo. Præcurrens enim in domum conscientiæ postquam advocaverit seipsum, hoc est, omnes vires et intentiones congregaverit, et luserit in delectatione et devotione conscientiæ, et

<--- Page Split --->

egerit omnes et expedierit conceptiones suas ad Deum, et in delictis nihil commune habuerit, nec in aliquo verbo superbiæ participaverit, vehementissime currit.

His ergo tribus modis præcurrens fuit. Sic autem præcurrens,

« Ascendit in arborem sycomorum. »

Sycomorum autem quidam virtutem vocabuli ignorantes, dicunt arborem quae est sicut mours : et ideo dictam sycomorum, eo quod sit sicut mours. Hoc autem totum est fietum. Dicit enim Beda quod sycomorus est ficus fatua. Σύκον enim græce, latine dicitur ficus. Μώρος græce vocatur fatuus. Unde moriones naturaliter fatui dicuntur. Unde græce σύκόμορον ficus fatua vocatur, quam nos sycomorum dicimus : latinam terminationem, et latinam declinationem græco vocabulo imponentes. Hoc igitur est sycomorus. Causa autem est, quod ficus quidem est grossi et viscosi humoris, qui quando accipit calidum subtilians et attenuans plusquam d gerens, tunc humidum ejus subtiliatur, attenuatur, et extenditur. Et sic arbor in celsitudinem magnam elevatur, et folia magna stringuntur et rotundantur : et ideo foliis scilicet mori assimilantur, et tunc arbor sine fructu efficitur. Quia generale est in omni natura generabilium, quod quanto aliquid magis ponit in substantia, tanto minus ponit in fructu et in semine. Et e converso, quanto plus ponit in semine, tanto minus ponit in substantia.

In talem igitur arborem quia excelsa fuit ascendit, ut tanto melius id quod vellct, ab alto contemplaretur. Hoc est igitur quod secundum litteram inclndit.

Spiritualiter jam superius, xui, 6 et seq., diximus sycomorum Prælatum, vel hominem fatuum significare : qui quamvis natus sit ad divinam concipiendam dulcedinem, et fructum dulcedinis ferendum : tamen calore cupiditatis mun-

di extenuatur, et fructum nullum portat. Matth. xxi, 19, non invenit Christus in ficulnea nisi folia tantum : et ideo maledixit ei, dicens : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Inde dicitur, Judæ, y. 12 : His sunt arbores autumnales, infructuose, bis mortue, eradicata.

In hanc ergo arborem Zachæus ascendit, qui se vitute super cum scandens exaltavit, et ad exemplum ejus se correxit, et fecunditatem accepit, dum se sterilem esse sicut illi sunt erubuit. Unde Pto'omæus Philosophus in Proverbiis Philosophorum dicit : « Qui ad « exemplum alterius non corrigitur, alii « exemplo suo corriguntur. » Unde, Luc. xvn, 32, Dominus dicit suis : Memores estote uxoris Lot. Cantic. vii, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Sed alia est similitudo ibi de arbore fructifera, super quam etiam per exemplum scandendum est.

Sic ergo « ascendit in arborem sycomorum. »

Qua autem utilitate subjungit :

« Ut videret eum. »

Tangit autem duo : finem intentionis, et opportunitatem consequendæ voluntatis.

De primo dicit : « Ut videret eum. » Desiderabat autem videre eum, et ideo ascendit in sycomorum. Sycomorus enim cum sit ficus fatua, ut dicit Beda, ex ficu habet dulcedinem : et quia fatua est, habet derisionem : et sic significat crucem, quæ quidem habet dulcedinem in se, sed ex infirmitate habet derisionem. Dulcedinem habet, ad Galat. vi, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Derisionem habet sicut dicitur, I ad Corinth. i, 23 : Nos prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Et est una a-censio sycomori, de qua videtur Christus in cruce. Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion,

<--- Page Split --->

regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua, hoc est, spinis in cruce coronatum. Sic enim videre Jesum humlitat, de passione admonet, et verecuudiam de causa passionis inducit, et formam dat imitandi, et spem gloriæ resurrectionis. Quem enim non humiliant illa quæ dicuntur, ad Philip. ii, 8: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quis etiam de Passione per compassionem non recordetur, audiens in cruce clamantem ad nos Dominum illud Threnorum, ii, 19: Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis. Quis non verecundetur ante faciem suam pro peccatis suis captum, et despoliatum, et morte mulctatum, et cruce turpatum majestatis Dominum? Thren. iv, 20: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris: cui diximus : In umbra tua vivemus in Gentibus. Sed formam imitationis accipientes, præcurramus ad ipsum cum Zachæo, in arborem dulcissimæ fatuitatis ascendentæs. Si quis enim vult post eum venire, tollat crucem suam, et sequatur eum 1. Ad Hebr. xii, 12 et 13: Ut sanctificaret per sanguinem suum populum, extra portam passus est, Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Hoc enim firmam spem generat resurrectionis et gloriæ. Ad Roman. viii, 18: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.

Sic ergo ascendit « ut videret eum. »

« Quia inde erat transìturus. »

Per viam enim crucis ambulavit, per quam nos oportet ambulare. Psal. Lxxvi, 20: In mari via tua, et semita tua in aquis multis, hoc est, in fluctibus amarae passionis. Et cum dolore dicendum est quod sequitur: Et vestigia tua non co-

gnoscentur. De tanta enim turba non cognovit nisi Zachæus : cum tamen Petrus dicat, I Petr. ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Sic ergo inde erat transìturus. Luc. xxiv, 26: Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

« Et cum venisset ad locum. »

Hic tangitur de receptione Domini a Zachæo.

Et tanguntur duo, quorum primum est, qualiter Zachæo se Dominus exhibuit: secundum autem, qualiter exhibentem se Dominum Zachæus recept.

In priori autem paragrapho duo dicuntur: quorum primum est, loci ad exhibendum se opportunitas : secundum autem, exhibitionis suæ benignissima et dulcis voluntas.

De primo dicit : « Et cum venisset ad locum, » ad quem scilicet Zachæus præcurrerat. Præcurrenti enim semper se objicit et ingerit Dominus. Sapient. vi, 14: Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Isa. lxiv, 5: Occurriti lætanti et facienti justitiam : in viis tuis recordabuntur tui. Sic occurrit in consolatione Magdalenæ, quando eum videre quæsivit 2. Sic occurrit mulieribus, quando quærentes eum, postea pedes ejus tenuerunt, ut ejus vestigia observarent 3. Sic omnibus præcurrentibus in devotione, occurrit in gaudio Dominus in spiritu et in consolatione dulcedinis et devotionis. Sic et hic fecit Zachæo. Unde quidam dicunt, quod devotioni Zachæi condescendens, a via divertit in agrum : quia sycomorus in agro, non in via stetit.

« Suspiciens Jesus vidit illum. »

Ecce benignissima voluntas Domini,

<--- Page Split --->

prius suscipiens Zachæum in visceribus miseri ordine, quam suscipiatur ab ipso exterori hospitalitate.

Dicit autem tria : suspexit enim, vidit, et allocutus benignissime fuit. Suspexit ad Patrem, Patrem pro eo exorans : vidit, lumen suæ cognitionis infundens : allocutu est, charitatem quam habuit ad conversionem ipsius ostendens.

Dicit igitur : « Suspiciens, » hoc est, in altum prospectum erigens. Sic suspexit quando Lazarum suscitavit, d. cens : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis 1. Non enim erat minoris potentiae, vel misericordiae, Lazarum de inferno ad superos revocare ad vitam, quam Zachæum de barathro vitiorum revocare ad compunctionis et justificationis gratiam. Et ut hanc ostenderet difficultatem, ideo suspexit.

Adhuc autem suspexit, ut operationem talis gratiae a Patre descendere significaret. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Adhuc autem suspexit, ut et Zachæum sursum ad-picero doceret, et animum ad Patrem cœlestem dirigeret. Psal. cxxii, 1 et 2 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum : sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostræi Dominum Deum nostrum, donec misreatur nostri.

Sic ergo suspiciens, « vidit, » lumen suæ gratiae in eum radiando et infundendo. Sic enim respexit Petrum, Matth. xxvi, 73 : Et egressus Petrus foras, flevit amare. Sic dicitur, Sapient. iv, 13, quod est respectus in electos illius. Sic vidit Philippum sub ficu sedentem 2, hoc est, adhuc in dulcedine peccati requiescentem.

Sic ergo vidit « illum, » jam desiderio a terrenis elevatum, jam in figura

crucis sursum exaltatum, jam ad ipsum videndum suspensum.

De primo dicitur, ad Coloss. ii, 1 et 2 : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

De secundo dicitur, ad Galat. ii, 19 : Christo confixus sum cruci.

De tertio dicitur, Job, vii, 13: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

Sic ergo « vidit illum » in ramis arboris, sicut in brachiis suæ crucis extensum pendentem : sicut vidit Abraham arietem inter vepres hærentem cornibus 3, quem pro filio sacrificium Deo post modicum erat immolaturus.

« Et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. »

Ecce benigna allocutio.

Dicit autem tria : nominat eum, in signum specialis ad gratiam ordinatæ notitiæ : ut descendat imperat. ut humilitatis sit paratus obsequium præstare : quod apud eum hospitari oporteat indicat.

Dicit igitur : « Zachæe. » Jam te nomino in signum specialis notitiæ. Exod. xxxii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Et, 3, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Isa. xlv, 3 : Scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.

« Festinans descende. »

« Festinans, » per charitatis fervorem et devotionem : « descendé, » per tui humiliationem et cognitionem.

Charitatis enim devotio festinare facit Hoc est quod dicitur, Genes. xxiv, 61, quod Eliezer festinus revertebatur ad

<--- Page Split --->

dominum suum. Eliezer, Deus meus adjutor interpretatur. Et significat quam Deus sua adjuvat allocutione. Et ideo fervore charitativae devotionis le-tinat ad recipiendum eum. Haec est Rebecca, quae jam secundum suum nomen multum accepit a Christo in visu et verbo ipsius, quae cito operuit se teristro, hoc est, festivo et solemni charitatis et hospitalitatis pallio 1. Ad Hebr. xii, 1 et 2 : Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.

« Descende, » tui humiliatione, et tui consideratione. Duos enim motus laudabilcs Zachæus habuit : unum in figuram cruc:is per desiderium ascendendi, ut contemplari posset exaltatum : alium descendendi, ut Dominum reciperet humiliatum. Ad Ephes. iv, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit. Isti motus omnium bonorum Angelorum ascendendi in crucem per contemplationem crucifixi, et descendendi per humiliationem. Genes. xxvii, 12 et 13 : Vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram...Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes in scala, et Dominum imixum scalæ. Joan. 1, 31 : Videbitis cælun apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Isti enim motus Angelorum demonstrantur præcipue in profect bus hominum, quibus ministrant Angeli. Descensio etiam ad cognitionem suæ fragilitatis utilis est aliquando. Sicut dicitur, Jerem. xvii, 2 : Descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. In domum enim figuli descendere, est ad considerat onem ficilis naturae inclinari, et ex hoc humiliari, et ibi in humilitate verba et mandata Dei præcipære. II ad Corinth. iv, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictibilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

Sic ergo « festinans descende. »

« Quia hodie in domo tua oportet me manere, »

Grat:a hospita'itatis. Tria autem dic:t : illustrationem felicis et accepti temporis, dispositionem mansionis, et desiderium talis hospitalitatis.

Illustratio accepti temporis notatur in hoc quod dicit : « Quia hodie, » quando sol solito serenior tibi illucescit, qui prius nubilo peccatorum tuorum tibi absconditus fuit. II Machab. 1, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Ma'ach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Sic, Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est. Fons enim fundens doctrinam est parva allocutio, qua Christus Zachæum allocutus est : et c委vit in fluvium exuberantis in charitate hospitalitatis in multoe pauperes : et in sereno cordis sui, pulsis nubilis sollicitudinum mundi, in lucem gratiae solemque cognitionis divinæ conversus est, et fecit diem sibi quae hodie vocatur.

« Hodie » dic:tur hoc die clarificationis divinæ.

« In domo tua. »

Ecce dispositio mansionis in domo Zachæi, quae injuriis et fraudibus plena fuit, in qua violentus exactor diabolus dominabatur. Sed, sicut dicitur, I Joan. iii, 8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Et sic intravit in domum Zachæi, sicut intravit in infrnuq domum diaboli. Extravxit ea quae diabolus ibi congregaverat. Et ita facit in domo Zachæi. Osec, xii, 14 : Morsus tuus ero, inferne. Faux enim fuit diaboli domus Zachæi. Et hæc est enim domus, de qua dicitur, Osee, vi, 8 et 9 : Sup-

<--- Page Split --->

plantatasanguine, et quasi fauces virorum latronum, supplantatione pauperum ditata.

Domus hæc facta est inclyta per sudorem pauperum et sanguinem, quia sudorem et sanguinem pauperum auferèbat : et particeps fuit ut princeps virorum strenue spoliantium homines. Sed Dominus in hanc domum ingreditur, ut disperdat iniquum cum iniquitate, et consecret eam sibi. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Molas commandentes pauperes, hoc e-t. publicos exaclorcs : et de dentibus fortiter tenentibus auferebam prædam, hoc est, de tenaci avaritia, et-edaci appetitu cupiditatis, bona illicite acquisita eruere, et unicuique quod suum est restituere. Sic ergo Jesus intravit in domum, ut ejecto domino domus diabolo, omnia vasa iniquitalis distribuat, et domum sibi perpetuam consecret mansionem.

Dicit ergo : « In domo tua, » quae mea erit in proximo,

« Oportet me manere. »

Et hoc quidem charitate urgente me facere oportet : tibi autem hoc ipsum opem portat, et omnibus opes pauperibus et spoliatis præparabit. Oportet ergo propter me, ut charitati satisfaciam. Oportet propter te, ut opem tibi acquiram. Oportet propter pauperes, ut opes eis acquiram.

De primo, Luc. xii, 50 : Quomodo coarctor, usque dum perficiatur ? II ad Corinth. v, 14 : Charitas Christi urget nos. Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio.

De secundo dicitur, Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit.

De tertio, Matth. xxiii, 23 : Hæc oportuit facere, scilicet pietatis opera : et

illa non omittere, observantias minutarum decimarum.

Sic ergo tripliciter oportet me « manere. » Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

« Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. »

Hic tangitur devota tanti hospitis receplio.

Ettangit duo occursum, et receptionem.

Occurrens enim Domino, « festinans descendit, » ad ministerium hospitalitatis se exhibens, coram ipso se humiliando : ut scilicet ministraret cui ante ministrabatur : accipiens formam ab eo qui dixit, Luc. xxii, 27, et Matth. xx, 28 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Sic, ad Philip. ii, 7, formam servi accepit, et ministravit. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi : non ut dominantes in laboribus alienis. Sic ergo ut Martha sollicite festinans descendit, in ministerio occurrens Domino. Luc. x, 40 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium.

« Et exceptit illum gaudens. »

II ad Corinth. ix, 7 : Non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Ad Roman. xii, 8 : Qui miseretur in hilaritate. Iste enim est de quo dicitur, Eccli. xxxi, 28 : Splendidum in panibus benedicent labia multorum, qui hilari facie resplendent in receptione bonorum hospitum.

Sic ergo « gaudens excepit. » Et hoc notavimus super illud verbum : Mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam 1. Ubi etiam de domo plura sunt notata, quæ hic repetere non oportet.

<--- Page Split --->

« Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. »

Tangit hic tr'a : generalita'em murmurautium, murmurationem, et murmuris causam.

De primo dicit : « Cum viderent omnes. » In tactu quidem Magdalene murmuravit dominus domus 1 : in convivio Levi murmurant multi Pharisaei 2 : hic autem cum intrat ad Zachæum, murmurant omnes. Hujus autem causa est, quia tam famosus peccator fuit iste, quod omnibus stuporem incussit, quod Dominus ad ipsum divertere non invitatus voluit. Sed hoc fuit immensa Dei misericordia, de qua dicitur, ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Et ideo implevit Dominus quod per Prophetam prædixerat, Psal. lxxxvi, 3 : Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me. Et ideo ubi majoris infirmitatis cura fuit, ibi major laus fuit med ci, et major probatur virtus melicine. Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Sic euntes discamus illud salubre verbum Dei, Osee, vi, 6 : Misericordiam volui, et non sacrificum : et scientiam Dei plusquam holocausta. Dicamus igitur generalitati murmurantium : Custodite vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit 3. Sed opera Dei in misericordia superexaltante judicium omnes laudate, dicentes illud Psalmi cxliv, 9 : Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Thren. int, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Psal. lxxxvi, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas.

« Murmurabant, dicentes. »

Murmur nomen est fietum a sono, qui qui murmurat, murmur in auribus sonat sub silentio. Et sunt murmuratores occulte sub susurro detrahentes. Ad Roman. 1, 29 et 30 : Susurrones, detractores Deo odibiles. Isti sunt serpentes sub silentio venenum detractionis infundentes. Ecce. x, 11 : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Non enim audebant manifeste aliquid loqui : quia tam saepe confutati fuerant, quod iterum confutari metuebant.

Causam autem murmuris subjungunt, dicentes :

« Quod ad hominem peccatorem divertisset »

Peccator autem dicitur hic a magnis peccatis, et a consuetudine peccandi. Et ad talem revera divertit : quia in tali misericordiam suam et salutem condere voluit. Ad Roman. ix, 23 et 26 : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit : in loco ubi dictum est eis : Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi 4. Et hoc est quod contra talliter murmurantes hypocritas Dominus opponit, Deuter. xxxii, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus : et irritaverunt in vanitabibus suis, hoc est, illi qui mihi videbantur servire, sculptilia laudis elegerunt sibi in deos quibus serviant : et sculptilia vanitatis et cupiditatis suae contra me al provocandum adorant. Ergo recedam ab cis. Et, Ibidem : Provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos, hoc est, conjungam me publican's et pœnitentibus, qui modo non populus meus, et in gente stulta mere-

<--- Page Split --->

tricum et peccatorum conversa irritabo illos, cum eis manendo, et misericordiam illis faciendo. Et utinam hoc audiant Clerici et Religiosi, a quibus Deus sicut a Pharisæis recedit, et conjungitur publicanis conversis! Matth. XXI, 31: Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Sic dicit Paulus, I ad Timoth. 1, 13 et 16: Venit Jesus in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo nisericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam. Et præmitit, ibidem, §. 13: Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

ergo surrexi, et sto in conspectu tuo. IV Reg. 111, 14 : Vivit Dominus exercitum, in cujus conspectu sto, scilicet in rectitudine justitiæ.

« Zachæus. »

Festinus ad justificationem, quia festino ad rectitudinem. Psal. v, 9 : Dirige in conspectu tuo viam meam. Quæro enim semitas æquitatis, et gradum rectitudinis. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arcabuntur gressus tui : et currens non habebis offendiculum. Sic ergo festino ad justificationem.

« Dixit ad Dominum. »

« Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum. »

Hic incipit ostendere hospitalitatis hujus fructum.

Dicit autem duo : quorum primum est dispositio pænitentis, et secundum confessio et promissio satisfactionis.

De primo dicit tria : rectitudinis in pænitente significationem, ejusdem per nomen exnunc demonstrationem, et ad Dominum per votum obligationem.

Dicit igitur : « Stans autem, » ut recitudo poitonis corporis directionem significaret virtutis. Stans enim rectus, est qui stat sicut homo. Psal. v, 3 : Mane adstabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, hoc est ipsa corporis rectitudine videbo, hoc est, videri faciam : et demonstrabo quia non vis iniquitatem sed rectitudinem. Quasi dicat : Diu jacui, terrenis cupiditatibus obrutus : sed audio te dicentem, Isa. 1, 1, 2 : Excutere de pulvere. Diu sedi, cum Levi in lucris illicitis quiescens : sed audio te præcipientem in Psalmo cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Hic enim est panis rapinæ, et fraudis, et usurarum. Nunc

Non enim advertit calumnias et detracliones peccatorum. Sic David, II Reg. xvi, 11 et 12 : Dimitte eum ut maledicat juxta præceptum Domini : si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.

Sic ergo conversus ad Dominum stetit in justitia Domini inter linguas maledicentium. Psal. XXXVIII, 9 : Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me. Unde Glossa : « Stat, juxta (quam cepit) fidei veritatem persistens : non solum se ex peccato conversum, sed etiam inter innocentes se probat conversatum. » Hoc autem non ante fuit, sed post conversionem : cum omnibus distributis inter discipulos discipulus fuit.

Hac ergo confidentia justitiae dixit ad Dominum :

« Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadrupium. »

Duo dicit : quorum unum pertinet ad eleemosynarum largitionem, per quod

<--- Page Split --->

curatur avaritiae cupid'tas, quae, sicut dicit Apo-tolus, I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est. Secundum autem pertinet ad injuriae illatae satisfactionem, quod est reddere illicite acquisita secundum justitiae rationem et ordinem, et hoc pertinet ad proximi reconciliationem.

De primo dicit : « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus. »

Et in hoc notantur septem. Notatur enim exempli praebitio per hoc quod dicit : « Ecce. » Secundo, notatur abundans elargitio per hoc quod dicit : « Dimidium. » Notatur tertio, ejus quod datur nobilis conditio, per hoc quod dicit : « Bonorum. » Notatur quarto, justa dari possessio per hoc quod dicit : « Meorum. » Quinto, notatur dantis directa intentio per hoc quod dicit : « Domine. » Sexto, notatur gratuita erogatio per hoc quod dicit : « Do. » Septimo, notatur ei cui datur ex misericordia compassio, per hoc quod dicit : « Pauperibus. »

Dicit igitur :

Deo placere desideramus, semper optemus secretum. »

Hoc est igitur quod demonstrando dicit : « Ecce. »

« Dimidium. »

Notat hoc abundantiam distribuendorum. Quidquid enim ultra necessitatem est, vocat dimidium : quia dimidium uniuscujusque integri secundum arithmeticum est altera pars ipsius. Et ideo una pars est præsentis necessitatis, et altera est distributionis in pias eleemosynas.

Et ideo dicit : « Dimidium. » Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis, quae sunt in altera parte. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Luc. vi, 38 : Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. II ad Corinth. ix, 6 : Qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam æternam.

« Ecce. »

« Bonorum. »

Notans quod sicut publice omnes per avaritiam scandalizavit, ita publice vult misericordiæ in pauperes præbere exemplum. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Quamvis enim Dominus, Matth. vi, 2 et 3, dicat, quod in eleemosyna non debeamus tuba canere ante nos : et debet nescire sinistra nostra quid faciat dextera : tamen hoc glossat Gregorius, quod « hoc non est ideo dictum, quod proximi opera nostra non videant : sed potius ideo quod opus nostrum sic sit in publico, quatenus intentio nostra semper maneat in occulto : ut et de bono opere proximo exhibeamus exemplum, et per intentionem, qua soli

Notat dandorum utilitatem et nobilitatem contra errorem quorumdam crudelirium in Christi pauperes, qui dicunt quod non deberent pauperibus delicata dari, ne consuescerent, propter verbum Augustini quod in antehabitis induximus. Sed mentita est iniquitas sibi. Ipsi enim et sui consortes de eleemosynis Ecclesiarum delicata recipiunt. Nehemiæ seu II Esdræ, viii, 10 : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mitlite partes his qui non præparaverunt sibi. Ecce de optimis præcepit dari partes. Isa. xxiii, 18 : Erunt mercedes Tyri sanctificatæ Domino : non condentur, neque reponentur : quia his qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque

<--- Page Split --->

ad vetustatem. Quod exponens Hieronymus ait : « Mercedes tuæ pretiosæ cum « labore et angustia acquisitæ, erunt « sanctificatæ Domino in eleemosynas, « quia pretiosæ sunt. Non condentur per « avartiam, neque reponentur ad super- « fluitatem : quia his qui steterunt coram « Domino (Glossa, .veris pauperibus) « erunt mercedes ejus ut comedant, « etc. »

« Meorum. »

Ut eleemosyna fiat de juste acquisito. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, scilicet pauperibus. Meum enim dare possum, sed non alienum.

« Domine. »

Ecce intentio pura. Propterea, Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meii minimis, mihi fecistis. Sic enim dicit Sapiens, Proverb. xix, 17 : Fæneratur Domino, qui miseretur paupèris. I Paralip. xxix, 17 et 18 : Domine, in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc, et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenii gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodì in æternum hanc voluntatem.

« Do. »

Ecce gratuita donatio, et celer, quia in præsenti loquitur. Et non dicit, dabo, differens in futurum.

De primo dicitur, Matth. vi, 4 : Sit eleemosyna tua in abscondito. Luc. xiv, 12 et seq. : Cum facis prandium, aut cænam, noli vocare amicos tuos,... neque vicinos divites... Sed cum facis convivium, voca pauperes,... quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

De celeritate autem dicitur, Proverb.

iii, 28 : Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere, cras dabo tibi : cum statim possis dare. Eccli. iv, 3 : Cor inopis ne afflizeris, et non protralas datum angustianti.

« Pauperibus, »

Sibi non sufficientibus. Daniel. iv, 24 : Peccata tua eleemosynis redine, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Marc. xiv, 7 : Semper pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere. Tob. iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

Sic ergo dicit : « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus. »

Et attende quod ante restitutionem debiti ponit opus pietatis : quia quamvis in opere pænitentia restitutio prior sit pietate, tamen in dignitate et in valore est pietas ante omnia alia. Et de dignitate quidem dicitur, Jacob. ii, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium. De valore autem dicitur, I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Ideo ergo proponit eam.

« Et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. »

Exod. xxi, 1, præcipitur quod ovis in quadruplum reddatur, sed non alia. Sed dicendum quod judicialia præcepta variantur pro qualitate temporis, et locorum, et personarum. Et cum ad terrorem tempore Moysi præceptum fuerit reddi in quadruplum : procedente tempore invalescentibus latronibus, tempore Salomonis præceptum est, ut furtum reddatur in septuplum ei cui accidit damnum : ut totum residuum cedat judici : ut ille fur per hoc vitam redimat. Proverb. vi, 30 et 31 : Non grandis est culpa cum quis

<--- Page Split --->

furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam : deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet, et sic liberabit se. Temporibus autem his suspenditur qui furatur. Et hoc ad terrorem indictum est, quia nimis multiplicati sunt latrones. Sed hic Zachæus fur non erat, sed fraudibus extorsit in publicis vectigalibus multa.

Et de illis dicit : « Si quid aliquem. »

Attende autem quod in talibus dupliciter fraus committitur. Primo quidem quando plus quam constitutum est accipitur, contra quod dicitur, Luc. iii, 14 : Contenti estote stipendii vestris. Secundo, quando quidem constitutum accipitur, et defensio via et securitas non exhibetur. Tunc enim acceptum est rapina. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Et iterum, ibidem, 3. 13 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ?

De his ergo duobus modis præcipue dicit : « Si quid aliquem defraudavi. »

Attende quod iste videtur etiam in fraudibus aliquid timoris Dei habuisse. Et ideo dicit : « Si quid aliquem, » quia sibi in fraudibus cavit, quantum in consuetudine publicanorum fieri potuit. Et hoc forte Dominus in eo respexit, quando aliis omissis, ad eum declinavit. Est enim inter latrones unus melior, et inter fraudulentos unus magis timens Deum quam alius. Job, xxxi, 23 : Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.

Hoc est ergo quod dicit : « Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. » Simplum scilicet, pro damno quod feci : duplum pro mora exspectandi, qua ablato caruit is qui fraudatus fuit : triplum autem pro injuria quam intuli, ut læso satisfacerem : quadruplum autem pro peccato quod commisi. Hæc enim quatuor in omni fraude sunt, et violentia male ablati : damnum, mora, injuria, et

peccati deformitas. Matth. v, 26 : Non exies inde, donec reddas novissimumquadrantem. Sic restituere nolunt no-tri temporis fraudulenti. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. Fraudulentus est etiam ille qui cum ante confessorem est, cogitat qualiter aliquid de male ablato retineat, et non restituat. Glossa autem quaedam moralis dicit, quod restituit dolendo, confitendo, satisfaciendo, et pro reatu suo orando.

Hoc est igitur quod dicit : « Reddo quadruplum. »

« Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ. »

« Ait Jesus ad eum, » scilicet Zachæum, recipiens et oblationem, et approbans satisfactionem.

« Quia hodie, etc. »

Pleonasmos videtur in conjunctione quam præmittit, nisi suppleatur oratio, sic quod dicatur : Manifestum est per tuam conversionem « quia hodie, etc. »

Dicit autem tria, scilicet, salutem domui factam per introitum Domini, et in quo salus illa facta sit, et quod hæc salus fiat de intentione Domini in domum introeuntis.

De primo horum dicit quatuor, scilicet, salutem, tempus opportunum saluti, et cui data sit salus, et quod est facta salva domus de deperdita domo.

De salute quidem dicit :

« Quia hodie salus, »

Gratia scilicet salvans a peccato, et a recidivi periculo. Psal. xlui, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos, scilicet, dæmonibus et peccatis. Jerem. xvii, 14 : Sal-

<--- Page Split --->

vum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Psal. LIX, 7 : Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

« Hodie, » tempore acceptae pœenitentiae. II ad Corinth. vi, 2 et 3 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.

« Domui huic facta est. »

Quia eliminata spurcilia dæmonum facta est domus Dei, Christi, et sanctorum Apostolorum, et Angelorum, quam ipse Deus inhabitando consecravit sibi. Et magis hoc dicit de domo mentis, quam de domo exterioris habitationis. Genes. xxvii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. Domus ad secum habitandum : porta cæli ad intrandum in regnum. Domus (inquam) habens thalamum contemplationis, cænaculum meditationis, mensam refectionis, aulam deambulationis cum amicis, consistorium discussionis, coquinam præparationis, lavatorium confessionis, et templum orationis, et speculam custoditionis ab insidiantibus inimicis. Hæ enim sunt officinæ magnæ domus. Et præter hæc omnia, habens apothecam optime fragrationis, et armamentarium militum ordinatorum in præsidium expugnationis, et thesaurariam summarum divitiarum divinæ ditationis, et domum disciplinæ et eruditionis.

Et de omnibus his dabimus exempla.

De thalamo enim castæ contemplationis, in qua sanctis Rachelis amplexibus vacandum est, dicitur in Psalmo xvii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. In hoc thalamo est lectus sinceræ delectationis in veritate. et lucerna luminis in veritatis illustratione. Et d» lecto quidem dicitur, Cantic. 1, 13 : Lectulus noster floridus. De lucerna au-

tem in Psalmo cxviii, 103 : Lucerna pedibus meis verbum tuum.

Cænaculum occupat sacra meditalio, quæ sternit totum di-cubitum ad recumbendum. Meditatio enim frequens reditus est mentis super audita prius vel inventa. In hoc enim reficitur Christus. Marc. xiv, 13 : Ipse vobis demonstrabit cænaculum grande, stratum, et illic parate. Sed, heu ! hodie ista postphoria domus sunt diruta : qu'a non est hodie qui in lege Dei (sicut deberet vir sanctus, ut dicit Psalmus 1, 2) mediletur die ac nocte. Et illud plangit Judas Machabæus 1.

In hoc cænaculo est mensa quidem Scripturæ, et mæ-a Eucharistiæ, et mensa eleemosynæ. De mensa Scripturæ dicitur, Luc. xxi, 29 et 30 : Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo, hoc est, in Ecclesia. De mensa Eucharistiæ dicitur in Psalmo xiii, 5 : Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. De mensa pauperum quæ fit in eleemosyna, Tob. ii, 2 : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum. Job, xxxi, 17 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.

Aula autem deambulationis cum amicis, est consideratio exemplorum, et conversationis Sanctorum. II ad Corinth. vi, 16 : Inhabitabo in illis, et inambulabo. Sic deambulavit David in aula solarii domus suæ, quando respexit Bethsabee 2, hoc est, Christus quando tulit Ecclesiam ab Uria, hoc est, a diabolo.

In hac domo est etiam consistorium discussionis rationis de omnibus omnis iset commissis, sicut dicitur, Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.

Ibi est coquina præparationis : sicut dicitur, Ezechiel. xlvi, 20, ubi dicit, quod

<--- Page Split --->

coquinæ sunt in domo templi. Hæc autem coquina est compunctionis, coquens in igne doloris, et parans sapores optimos: sicut dicit Psalmus xxxvii, 4: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Hæc est Rebecca parans hædos peccatorum, sicut libenter novit vesci patrem nostrum. Hæc est Sara focaria faciens panes gratiae sub cinere humilitatis pænitentiae, de simila mundissimæ conscientiæ2.

Hic est lavatorium confessionis, in quo lavantur manus et membra omnia, significatum per labium sive luterein quem fecit Moyses 3 : et per mare æneum quod ante domum fecit Salomon 4.

Hic est templum orationis, consideratio cœlestis dispositionis, exemplificatum habens in se arcam continentiae omnis sanctitatis: tabulas scilicet mandatorum in opere, manna in delectatione conscientiae, urnam auream in divinitatis capacitate. Apocal. xi, 19: Apertum est templum Dei in cœlo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus.

Habet etiam speculam altam, fastigium intell'gentiae, in qua custodiunt vigiles donum ab insidiantibus inimicis. Eccli. xxiv, 13: Sic in Sion firmata sum. Sion autem specula interpretatur. Isa. xxi, 5: Contemplare in specula.

Habet etiam apothecam (in qua sunt fragrantia) hoc est, virtutum custodiam: quae habet tres cellas pigmentarias, rationalem, concupiscibilem, et irascibilem. Hæc est cella pigmentaria quam ædificavit Salomon.

Habet etiam armamentarium militum in strenuitate et firmitate armorum spiritualium, in quibus verbum est gladius, fides scutum, galea salus Dei nostri, loricajusitia: sicut dicitur, ad Ephes. vi, 13, 14 et 17. Luncea autem ira per zelum: sicut dicitur, Sapient. v, 18. Hoc armamentarium est descriptum, III Reg. xiv, 28.

Habet etiam thesaurariam, secretum cordis, in quo divitiae Dei sunt recondite, in meritorum valore, in donis gratie, in auro sapientie, in argento eloquentiae, in lapidibus operum. Matth. xii, 33: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Matth. xii, 52: Omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Habet etiam promptuaria, studia bona, et consuetudinis facilitatem: ex quibus facile abundat in omnes sumptus. Psal. cxliii, 13: Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud.

Habet etiam scholam disciplinae, sacram lectionem, vel auditum divinorum in prædicatione. Eccli. xi, 31: Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.

Sic igitur domus ista disponitur in officinis.

Est autem hæc domus quadruplex in ædificii dispositione. Est enim superior, et inferior, et exterior, et interior. Superior quidem est cœlestis. III Reg. viii, 30: Exaudies in loco habitaculi tui in cœlo. Inferior autem est mundus, in qua in creatura sua cernitur Deus: et de hac ad litteram dicitur, Baruch. iii, 24: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! De superiori autem dicitur etiam, Joan. xiv, 2: In dono Patris mei mansiones multæ sunt. Exterior autem est Ecclesia, de qua dicitur, Joan. ii, 16, et Matth. xxi, 13: Domus mea, domus orationis vocabitur. Augustinus: « In oratorio nemo aliquid « agat, nisi ad quod factum est, unde et « nomen accepit: ut si forte præter horas « constitutas aliqui orare voluerint, non « eis sint impedimento qui ibi aliquid « agendum putaverunt. » De interiori autem quæ est conscientia, dicitur, Sapient. viii, 16: Intrans in domum meam, conquiescam cum ilia, scil: cet sapientia.

<--- Page Split --->

Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitia et gaudium.

Hæc domus gaudet patrono Domino, matrona regina cæli Virgine Maria, familia sanctis omnibus, et ministris sanctis Angelis. Habet autem figuram crucis. Et de omnibus his fit mentio in præfatione quam dicit Episcopus in consecratione Ecclesiæ.

De patrono quidem, Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei. De familia in Psalmo lxxxiii, 3 : Beati qui habitant in domo tua, Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te. Luc. xi, 7 : Pueri mei mecum sunt in cubili. Isa. viii, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus. De matrona dicitur, III Reg. ii, 19, quod posita est sedes matri regis juxta thronum regis. Psal. xluv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. De ministris Angelis dicitur, ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis ?

Horum ministrorum ordines ita mirabatur regina Saba, III Reg. x, 3, quod non habebat ultra spiritum. Regina autem significat Ecclesiam in omni congregatione fidelium. In hujus rei testimonium, in loco ubi fundandum erat templum in Bethel, quæ domus Dei interpretatur, vidit Jacob scalam, cujus summitas cœlos tangebat, et Dominum innixum scalæ desuper, et Angelos descendentés et ascendentes per eam 1 : ut ascendentes vota fidelium in cœlum ferrent, et descendentes gratias donorum et petitorum in oratione referrent exauditionis.

Hujus figura est crucis figura, propter quod omnis basilica in honorem sanctæ crucis consecratur principal:ter : sicut patet in præfatione Episcopali dedicationis Ecclesiæ. Et est quidem caput

crucis super sancta sanctorum, brachia in extensione latitudinis crucis, et longitudo stiplitis per sancta, quæ sunt corpus Ecclesiæ, ubi est locus plebis : ut quasi Dominus extensus super domum, facie altare videatur respicere, et extensis manibus sancta sanctorum amplecti, et longitudine corporis sancta tegere videatur. Isa. vi, 1 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Hoc litteraliter fuit super templum. Et plena erat omnis domus majestate ejus, hoc est, chorus, qui est sancta sanctorum. Et ea quæ sub ipso erant replebant templum, hoc est corpus Christi a peccatore inferius. Sicut enim Dominus dicit : Ego si exaltatus fuero a terra, id est, in cruce, omnia traham ad meipsum 2. Ita disponimus domum, et eum desuper extentum significamus : ad quam convenimus orantes, ut nos trahat ad seipsum.

Hæc domus adhuc habet fundamentum Apostolicam et Catholicam fidem stantem supra petram solidam confessionis Beati Petri, principis Apostolorum. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis, hoc est, in doctrinis Apostolicis. Et in hujus signum, cruces in Ecclesia fiunt in honore et numero Apostolorum.

Hujus Ecclesiæ parietes in altum surgentes sunt merita spei, quæ ex quatuor virtutibus eliciuntur. Eccli. L, 1 et 2 : In vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. In vita enim fulcire domum, est domum inhabitationis divinæ in conversatione vitæ per virutes construere. Fundare autem templum, est in fundamento veritatis fidei totam habitationem firmiter collo-

<--- Page Split --->

care. Duplex ædificatio est, quod contemplativa quidem sancta sanctorum, activa autem sancta contineat. Excelsi parietes quatuor eriguntur, dum opera meritorum a quatuor cardinalibus virtutibus elicita, per spem altissinam in coelum porriguntur. Sic enim spes elevat templum : quia sicut dicitur, ad Hebr. vi, 18 et seq. : Nos confugimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoran habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, hoc est, in coelum, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech ponti/ex factus in æternum. Compaginatio autem superior quæ per modum testudinis concludit totum et tegit, est charitas, de qua dicitur, ad Ephes. ii, 21 et 22 : Omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino : in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. Spiritus autem sanctus charitas est.

Sic ergo ædificatur templum.

Ostium autem hujus templi est Christus cum omnibus suis sacramentis. Et ideo in consecratione Ecclesiae, crux in nomine Christi fit super ostium : quia Christus dicit, Joan. x, 9 : Ego sum ostium : per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Cum autem Christus cum omnibus suis sacramentis sit ostium, intrat per ostium qui participationem et communionem habet sacramentorum. Psal. xcix, 3 : Introite portas ejus in confessione.

Habet autem etiam hæc domus columnas septem quibus innititur, quæ sunt septem Christi sacramenta, quæ omnia sustinent et sanctificant quæ sunt in domo, quæ sunt Nativitas, Circumcisio, Baptismus quo baptizatus est Christus, Passio, Descensus ad inferos, Resurrection, Ascensio, quæ stant in parte una : et septem sacramenta ab his virtutem trahentia, quæ stant in latere alio ex parte nostra, quæ sunt Baptismus, Confirmatio, Pænitentia, Eucharistia, Extre-

ma unctio, Ordo, et Matrimonium. Et de primis septem dicitur, Proverb. ix, 1 : Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem. De secundis autem quantum ad effectum remissionis peccatorum dicitur, IV Reg. v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.

Hæc domus consecratur oleo, aqua, cinere et sale et vino commixta. Oleo sancto altare bis cruciformiter ungitur, et chrismate tam altare quam domus tota cruciformiter con-secratur. Alphabetum græcum et alphabetum latinum de angulo in angulum cruciformiter scribuntur. Pallis altare vestitur, et sic domus in habitaculum Dei perficitur.

Aqua quidem expiationis est fons de latere templi dextro egrediens, sicut dicitur, Ezechiel. xlvii, 1, est aqua sapientia e et gratia divina, cum aqua lacrymarum, quae a corde per oculos producitur. Psal. i, 9 : Asperges me hyssopo, et mundabor : quia hyssopus sanguinem purificat : lavabis me, et super nixem dabbabor. Hæc immixtum habet salem, ut diximus, divina sapientia, suo sapore omnia condientem. Matth. v, 13 : Vos estis sal terra. IV Reg. ii, 21, sanavit Eliseus aquas, immittendo in eas sal : quia non placent Deo aquæ nostra expiationis, nisi sale sapientia sint condita. Job, vi, 6 : Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Habet etiam immixtum cinerem humilis recordalionis nostrae futurae incinerationis, ut contrahat acumen, et efficacius maculas nostras lavare possit. Et hoc significatum est, Levit. xvi, 27, ubi præcepit Dominus, quod cineres vitula rufa in aquam expiationis tabernaculi immitterentur. Vitula enim rufa petulantiam significat, quæ temperatur et infrigidatur quando fit recordatio incineralionis. Eccli. x, 9 : Quid superbì terra et cinis ? Et sicut diximus, aqua ex hoc contrahit acumen abluendi sicut lixivia. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis statum meum ri-

<--- Page Split --->

gabo, hoc est, per singulas peccatorum obtenebrationes, et ubi molliter in peccato quievi. Vinum autem est commixtio cælestium gaudiorum, in aquis expiationem facientium. Genes. xlix, 11: Lavabit in vino stolam suam, hoc est, conversatioem vitæ servavit.

Sic ergo expiatur domus intus et extra.

Ungitur autem oleo misericordiæ divinae : quia spes misericordiæ divinae et lenit dolorem compunctionis, et pascit mentem devotionis, et lucentem et claram facit faciem exhilarationis spiritualis : si ex ea in crucis, hoc est, redemptionis forma homo perungatur bis : semel ad remissionem peccatorum, et secundo ad lenimentum laborum et pœenarum. Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Et hoc est oleum, quod Samuel effudit super David 1. Chrisma autem odorem significat divinae bonitatis, totum cœlum et totam terram implentis. Et ideo tota domus et altare cum isto cruciformiter unguntur : significando, quod nisi ungamur divina bonitate, odorem Dei non habemus in virtutum fragrantia. Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Altare autem significat cor humanum, super quod omnia illa fieri debent. Isa. xix, 19: Erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. Altare enim cordis in medio est corporis, quod est terra Ægypti : quia non in corpore nisi mæror et tenebræ. Titulus tamen imaginis Dei est ad terminum ejus, hoc est, in summitate spiritus in mente. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.

Pallæ autem sunt albissimæ innocentiae candores in conversatione vitæ. Apocal. iii, 4: Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Eccle. ix, 8: Omni tempore

sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non defciat.

Hæc est igitur domus, de qua dicit : « Quia salus hodie die huic domui facta est. » Si autem facta est salus, ante non fuit ei salus, cum non esset domus Dei. Et hoc quidem est verum : quia sic salus fit ei, et efficitur salvans ad se fugientes. Et ideo Pontifex consecrator domus sub interminatione anathematis præcipit, ut sit salva a violentia cum rebus in se contentis, et cum omnibus ad eam confugientibus. Unde, III Reg. viii, 38 et 39, dicitur: Si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in cælo, in loco habitationis tuæ.

Sic ergo « salus domui huic facta est. » Cujus signum erat, ut Isaie, vi, 4, legitur, quia templum impletum est nebuloso fumo 2. In cujus signum Pontifex incendit thura super altare, in tantum quod fumus omnibus apparet consurgens in domo : quia iste est fumus devotionis, qui consurgit ab altari cordis per ignem charitatis in oratione. Unde, III Reg. viii, 12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aro natibus myrrhæ et thuris ?

Sic ergo « salus hodie, » per ingresssum summi Pontificis cum familia et ministris, « domui huic facta est. »

Quod autem hæc salus tota referatur ad hominem, ostendit, cum subdit :

« Eo quod et ipse filius sit Abrahæ. »

Per hoc autem quod dicit : « Et ipse, » quidam dixerunt, quod Zachæus esset Gentilis. Ac si dicat : Non tantum Judæus, sed etiam ipse qui Gentilis est, factus est filius Abrahæ per imitationem fidei et conversationis, et per hæreditatem promissionis. Sed hoc non est probabile :

<--- Page Split --->

quia, Matth. xv, 24, dicit Christus: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Adhuc autem, Matth. x, 5, praeepit: In viam Gentium ne abieritis. Et quod ipse tunc ad Gentiles declinaverit, non est verisimile. Adhuc autem, Joan. iv, 8, primo noluit intrare ad Samaritanos, sed praeepit discipulis ut cibos emerent. Et hoc est concedendum : quia post ascensionem, cum pertinaciter et finaliter Judaei repulerunt verbum praedicatae fidei, tunc primo Dominus spirituali gratia se convertit ad Gentes.

Unde sensus est : « Eo quod et ipse, » de magnis peccatis recenter conversus, « filius sit Abrahæ, » per fidei imitationem, et promissionis hæreditatem : sic ut alii qui innocentiam Abrahæ retinuerunt, et non solum Pharisæi, qui murmurant quod ad hominem peccatorem divertit, dicere nihil possunt, cum ipsum peccatorem vident in filium Abrahæ conversum. Ad Roman. ix, 6 et seq. : Non omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ, neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Joan. viii, 39 : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facile.

Sic ergo domus in domino domus consecuta est salutem. Hoc autem dicit finem esse sui adventus : et ideo non esse murmurandum, si ipse facit hoc propter quod venit in mundum.

Et hoc est quod sequitur :

10

« Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. »

Tangit duo, scilicet, naturam secundum quam venit, et finem ad quem venit.

Primum tangit cum dicit : « Venit enim Filius hominis, » quia secundum hoc quod est Filius hominis venit, cum in natura hominis apparuit : secundum autem quod est Filius Dei, ubique est, et nusquam venit, nec ab aliquo loco rece-

dit. De hoc adventu dicitur, ad Galat. iv, 4 et 5 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.

Sic ergo venit « quærere, » ad vitam gratiae, « et salvum facere, » per vitam gloriæ, « quod perierat, » per errorem et vitia conversationis vitæ.

Primum horum trium significatur, Genes. xxxvii, 16, ubi dicit Joseph : Fratres meos quæro. II ad Timoth. 1, 17 : Sollicite me quæsivit, et invenit. Sic ergo circuiens in mundo, in se, et in suis, quod, perierat quæsivit. Unde, Ezechiel. xxxiv, 11 : Ecce ego ipse requiram oves meas. Et, ibidem, y. 4, improperat malis Prælatis vicariis suis in cura pastorali, dicens : Quod perierat non quæsistis. Luc. xv, 32 : Perierat, et inventus est. Sic ergo quærit visitando per gratiam, vocando per verbum, trahendo per beneficium, flagellando per adversitatem. De primo dicitur, Luc. 1, 78 et 79 : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. De secundo, Job, xix, 16 : Ore proprio deprecabar illum, hoc est, servum meum. Matth. iv, 19 : Ait illis : Venite post me. Psal. xxiv, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Joan. x, 3 : Propoias oves vocat nominatim, scilicet, per beneficia. Exod. xxxiii, 17 : Invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. De quarto, Isa. xxvii, 13 : Flagellum inundans non veniet super nos, quia per omne flagellum Deus erudiet Jerusalem.

Sic ergo quærit « salvum facere » ad gloriam. Joan. in, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Matth. 1, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. « Quod perierat, » per errorem. Isa.

<--- Page Split --->

LUI, 6: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. Sic filius prodigus perierat, et inventus est 1.

Hoc est igitur quod dicit in hoc exemplo : ubi ostendit quod bona dispensatio commissi talenti in bonis exterioribus, causa est electionis secundum praesentem justitiam.

« Hæc illis audientibus, adjiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem, et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. »

Hic hoc idem, quod exemplo præostendit, parabola instruit.

Tangit autem duo. Unum quidem est quod praemittit, qua necessitate hanc parabolam inducit : et aliud est doctrina parabolæ.

Dicit igitur : « Hæc, » quæ dicta sunt, « illis audientibus, » et ore concluso tacentibus. Psal. LXII, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua.

Illis audientibus, dico, ut etiam ingratos instrueret, regnum suum de hoc mundo non esse : « adjiciens » præhabitis, « dixit parabolam, » sermonem similitudinarium, ostendentem quod regnum suum non esset temporale.

Hujus autem causa erat, quod sequitur : « Eo quod esset prope Jerusalem, » ubi erat sedes regni terreni. « Et quia existimarent » discipuli, et alii qui audierunt eum, debere salvare quod perierat, « quod confestim, » quando veniret Jerusalem, « regnum Dei, » quod in potestate terrena, sicut fuit sub David, « manifestaietur » in ipso Christo. Unde

etiam sacerdotes accusaverunt eum, Joan. XIX, 12 : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. Ipse autem de regno terreni principatus non intellexit, sed de regno gratiae : sicut diximus sæpe. Et ideo ad corrigendum errorem istum, inducit hanc parabolam.

Hæc autem parabola habet duas partes : in quarum prima ostenditur, qualiter quidam de suis ordinavit cum recessit : in secunda autem ostenditur, qualiter commissum exegit cum rediret.

In prima autem tria facit, in quorum primo ostendit, quare recessit : in secundo, qualiter de utilitate sua cogitans, bona sua per servos suos ad lucrandum ordinavit : in tertio, qualiter a quibusdam malevolis, insidiantibus honori suo quantum in ipsis erat, ab intentione sua impeditus fuit.

In primo horum dicit tria : altitudinem scilicet abeuntis, et quod abiit, et ad quid.

De primo dicit : « Dixit ergo » parabolice, significans quod prius esset in cœlum eundum, antequam regnum inciperet divinum. Et hoc dixit parabolice. Eccli. XXXIX, 3 : Occulta proverbiorum exquiret sapiens, et in absconditis parabolarum conversabitur.

« Homo quidam. »

Describit hunc dupliciter : a natura, et natalibus.

A natura cum dicit : « Homo quidam. » Est autem homo iste Christus, ab humanitate assumpta homo dictus. Psal. LXXXVI, 3 : Homo natus est in ea. Ad Philip. II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Homo etiam est ab hominis proprietate; quia humanus et mansuetus erat. Matth. XI, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde.

Sic igitur est homo « quidam. » Non

<--- Page Split --->

nominatur autem, quia nomen suum est ineffabile et inenarrabile. Genes. xxxii, 29 : Cur quæris nomen meum, quia ipsum est mirabile? Psal. cxliii, secundum aliam translationem : Homo est, et quis cognoscet eum 1 ?

« Nobilis. »

A natalibus describit. Nobilis enim crat ex parte matris, et nobilior ex parte Patris. Ex parte matris pertinet ad eum nobilitas regni David. Luc. 1, 32 et 33 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Ex parte autem Patris regnum habet cæleste, et est Filius summi Regis. Ad Philip. ii, 9 et seq. : Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritalis.

Sic ergo est « homo nobilis. »

Talis igitur ac tantus

« Abilit in regionem longinquam. »

Hic est enim nobilis, de quo dicitur, Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Eccle. x, 17 : Beata terra cujus rex nobilis est.

Hic ergo « abiit. » Non abiisset autem nisi prius venisset. Et ideo notantur hic quatuor, scilicet, unde abiit, et qualiter abiit, et quo abiit, et ad quid abiit.

Unde abiit : quia de mundo ad quem venit. Joan. i, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Et hæc regio sibi peregrima fuit secundum divinitatem. Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus

futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum.

Ab hoc ergo mundo « abiit, » quando de loco in quo fuit recessit. Et hoc dupliciter. In Judæa enim fuit, sicut dicitur in Psalmo lxxv, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus. Et ad gentes recessit per Apostolorum prædicationem. Act. xii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.

« Abiit » etiam a visibili mundo factus invisibilis. Joan. xvi, 16 : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem.

Ecce unde et qualiter « abiit. »

« In regionem longinquam, » hoc est, in cœlum. Quæ regio a carnis natura et actibus longe usque ad illud tempus distabat : quia non erat in cœlo aliqua conversatio hominis. Isa. lv, 9 : Quia sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris. Proverb. vii, 19 et 20 : Non est vir in domo sua, hoc est, in Ecclesia : abiit via longissima : saccumum pecuniae, hoc est, corpus gloriosum cum thesauro gloriae, secum tulit in die plenæ lunæ : in consummatione sæculi reversurus, cum omnis mutabilitas cessabit, et stabit ad immutabilitatem. Sic etiam abiit in verbo fidei ad Gentes quæ longe erant. Eccli. xiv, 44 : Quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.

Hoc est ergo quod dicit : « In regionem longinquam. »

« Accipere sibi regnum, et reverli. »

Duo tangit in intentione : unum est potestatis, alterum judicii.

<--- Page Split --->

Potestatis quidem, « accipere sibi regnum, » hoc est, sicut saepe diximus, completam potestatem regnandi in justitia in Ecclesia. Hoc autem regnum accepit quidem a Patre sicut a datore. Psal. ii, 6: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Isa. xxxii, 22: Dominus legitier noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Psal. ii, 8 et 9: Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Reges eos in virga ferrea, hoc est, in potestate domante eos. Hoc igitur licet acceperit a Patre per generationem æternam, tamen in jurisdictionem et possessionem perfectam intravit per Apostolorum prædicationem. Psal. xxi, 29: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur Gentium. Matth. vi, 10: Adveniat regnum tuum.

Vel, « accipere sibi regnum, » non quidem sibi in se, qui semper hoc habuit : sed « accipere sibi, » hoc est, suis, « regnum » cœelorum. Et hoc fecit quando eos in die Ascensionis secum in regnum introduxit. Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Et hoc quasi in idem redit cum priori : quia sui ex parte maxima erant in gentilitate convertenda. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, el congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Apocal. xii, 10: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum. Tunc enim erit ablata diabolo potestas, et data Domino. Unde Augustinus : « Venale habeo, venale habeo. « Quæris quid ? Regnum cœelorum. Quo « emitur ? Paupertate regnum, labore « requies, dolore gaudium, vilitate hu- « militatis gloria, et morte vita. »

Sic igitur abiit accipere sibi regnum in se et in suis, « et reverti » in mundum ad judicium. Act. i, 11: Sic veniet, quem-

admodum vidistis eum euntem in calum. Sic etiam redibit in Israel, qui in fine convertetur post conversionem plenitudinis Gentium. Ad Roman. xi, 25 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. x, 21 : Reliquiæ convertentur : reliquiæ, inquam, Jacob, ad Deum fortem exercituum.

Sic ergo intendit reverti.

« Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. »

Ecce qualiter disponens de rebus suis post se, recessit.

Et tanguntur hic duo : qualiter scilicet bona sua tradidit fidelibus, et qualiter infideles se habuerunt ad ipsum.

In priori autem horum tria dicit, scilicet vocationem fidelium, commissionem talentorum, et indictionem negotiationum.

De primo dicit : « Vocatis autem decem servis suis, » hoc est, fidelium perfectione et universitate, qui decalogi operibus perfecti fueru.t : eo quod, sicut supra diximus, decem perfectiones habet quodlibet opus : tres quidem in corde, tres in virtute operativa, et tres in opere, et unam in intentione. Tres in corde, ut fiat ferventer, sapienter, et plena animi tranquillitate : tres in virtute, ut fiat virtute alta non declinabili, forti et invincibili, justa potestate et ordinata : tres in opere, ut fiat licitum secundum legem, consulte secundum deliberationem, et recte secundum virtutem : unam autem habet in intentione, ut fiat pure propter Deum. Ecce propter quid decem vocantur, qui de novo decalogi sunt subjecti.

<--- Page Split --->

Tunc enim cum abiit, neminem misit nisi de Judæis, qui omnes decalogo serviebant. Psal. xxxii, 2 : In psalterio decem chordarum psallite illi. Psalterium autem, ut dicit ibidem Glossa, ad perfectionem refertur operationis.

Sic ergo « vocatis decem servis suis, »

« Dedit eis decem mnas. »

Utrum autem cuilibet decem dederit, vel cuilibet unam non est perspicuum. Nisi quod infra, §. 16, ubi vocantur ad reddendam rationem, quilibet dicit : Mna tua decem mnas acquisivit : ex quo videtur quod cuilibet unam dederit. Et hoc esse supponatur, quia hoc est ex littera acceptum.

Dicit autem Glossa quod mna pondus est decem drachmarum, et secundum hoc, cum decem mnas dedit, drachmas dedit centum. Per centenarium autem perfectio significatur decalogi : quia dum illa decem quæ diximus, in quodlibet opus decalogi fuerint multiplicata, surgit in quadrum : dicitur centenarius, in quo ratione jam dicta significatur operis perfecti universaliter conversatio. Isidorus autem dicere videtur, quod mna in ponderibus centum drachmis appenditur. Ezechiel. xlv, 12, autem dicitur, quod viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli mnam faciunt. Sed ista non sunt ad propositum : quia hæc secundum diversa pondera sunt majora et minora, secundum quod pondus est legale, et usuale, et pondus sanctuarii : legale enim majus est usuali, et pondus sanctuarii majus est legali : et secundum diversitatem gentium et civitatum ista variantur.

Accipiamus ergo quod cuilibet dedit mnam in pondere et quantitate diversam, secundum proportionem virtutis eorum. Unde, Matth. xxv, 13, dicitur, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.

Tangit autem hic numerum, et pondus, et mensuram : quia in denario ponit

numerum, in mna ponit pondus, in virtute servi ponit mensuram secundum diversitatem quantitatis ponderis. Sapient. xi, 21: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Ita, IV Reg. iv, 3, vidua infudit oleum secundum capacitatem vasorum. Hæc autem significant dona gratiarum, quæ, I ad Corinth. xii, 8-10, enumerantur, quia alii per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii sermo scientiæ in eodem Spiritu : alteri fides in eodem Spiritu, et sic de aliis. Ita quod de servis domini, nullus est qui non de bonis domini mnas accipiat : ad numerum gratiarum, et pondus valoris, et mensuram suæ capacitatis.

« Et ait ad illos, »

Datis talentis pro quolibet : « Negotiamini dum venio, » rationem exacturus. Per negotiationem autem vult inducere talenti commissi multiplicationem. Sicut oleum viduæ per vasa est multiplicatum, et sicut semen multiplicatur seminatum : ita dona gratiarum multiplicantur in alios sparsa, et congesta putrescunt. Unde, Matth. xni, 43, dicitur, quod simile est regnum caelorum homini negotiatori quærenti bonas margarlas, hoc est, pretiosas animas, in quibus bona sua multiplicet.

Ex his igitur accipitur intellectus littere.

Spiritualiter autem dicuntur in hoc verbo sex, scilicet ministrorum vocatio, vocatorum conditio, ponderis acceptio, gratuita collatio, accepti numeratio, et negotiationis indictio.

Primum notatur per hoc quod dicit : « Vocatis, » tripliciter : per internam Spiritus inspirationem, per exteriorem admonitionem, et per officii injunctionem. De interna Spiritus inspiratione dicitur, Act. xni, 2 : Dixit illis Spiritus sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Sic enim sanctitate Spiritus ab aliis debet esse segregatus, qui ad prælationem

<--- Page Split --->

vocatur. De exteriori admonitione, quae est electio, dicitur, Luc. vi, 13 : Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit. De officii impositione, ad Titum, i, 5 : Hujus rei gratia reliqui te Cretæ : ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates Presbyteros, sicut ego disposui tibi. Aliter nisi sic vocatus, non constituitur in ministerio Domini. Ad Roman. x, 13 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur ? Ad Hebr. v, 4, 5 et 6 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut Pontifæz fieret, sed qui locutus est ad eum:... Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ecce modus vocationis.

« Servis suis. » Hæc est conditio vocatorum, ut se servos sciant, non dominos. Matth. xx, 23 et 26 : Scitis quia principes Gentium dominantur eorum... Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister.

Ponderis autem acceptio notatur in hoc quod « dedit eis decem mnus. » Et de hoc satis sufficienter in expositione litteræ dictum est.

Gratuila autem collatio notatur in hoc quod dicit : « Dedit, » non vendidit : ut eos moneret, ne et ipsi sibi donata venderent. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Et de hoc etiam sæpe satis dictum est.

De accepti etiam muneris numeratione per denarium, jam satis dictum est.

Negotiationis autem indictio notatur cum dicitur : « Negotiamini dum venio. » Sancta enim est ista negotiatio, qua ad usuram proximo impenditur talentum acceptum, ut fiat multiplicatum tam in intellectu quam in affectu, et in opere proximi. Proverb. xix, 17 : Fæneratur Domino qui miseretur pauperis, hoc est, fæneratur ad utilitatem et lucrum Domini, qui pauperi spiritualiter vel corporaliter mutuat dona Domini. Sed, heu ! hodie servi Dei clerici et religiosi adhuc

plus negotiationem spiritualem converterunt in temporalem, et domum Domini fecerunt domum negotiationis temporalis, quæ cum fraude et mendaciis exercetur : et ideo negligen tes sunt in negotiatione spirituali. Eccli. xxvi, 28 : Dificile exuitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. Osee, xi, 12 : Circumdedit me in negatione Ephraim. Nahum, ii, 16 : Plures fecisti negotiationes tuas quam stella sint cæli.

« Dum venio » dicit, rationem habiturus de omni commisso, sive corporali, sive spirituali talento.

« Cives autem ejus oderant eum. »

Hic tangitur, qualiter ab indevotis recessit. Cives autem ejus specialiter dicuntur Judæi, de quorum civilitate natus est Christus. Ad Roman. ix, 5 : Quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem : hi enim in civitate sua habitabant. Psal. lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei : sed postea facli sunt perversi. Isa. i, 21 : Quomodo facla est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.

Sunt aliter cives isti, dilectores mundi qui odiunt Christum. Jacob. iv, 4 : Quicumque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

Hi cives sunt civitatis mundi, de qua dicitur, Osee, vi, 8 : Galaad, civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Idola enim vanitatis colit, et peccatis de corrupto sanguine exortis supplantatur. Osee, xi, 9 : Deus ego, et non homo : in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

Cives autem hujus civitatis sunt iniqui : custodes ejus sunt cæci per ignorantiam, et claudi per rectum gressum virtutis. II Reg. v, 6 : Non ingredieris in civitatem, nisi abstuleris cæcos et claudos, scilicet qui sunt super murum, odientes animam David, hoc est, Christi.

<--- Page Split --->

Hi etiam sunt cives Christi. Joan. 1, 10 : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

Sic ergo dicitur, quod « cives ejus oderant eum. »

Идео.

« Et miserunt legationem post illum. »

Hæc legatio est tota multitudo tyrannorum persequentium Christum in suis, et hæreticorum veritati ejus contradicentium, et falsorum Christianorum virtutes ejus corrumpentium. Usque hodie enim non cessant tales mittere legatos satellites diaboli. Hi significantur, Apocal. xii, 15, per flumen quod draco emisit ex ore suo, ut flumine mulierem parturientem, hoc est, Ecclesiam, faceret ad se trahi, et sic regnum Christi absorberet. II ad Timoth. iii, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

« Dicentes, » ipso facto :

« Nolumus hunc regnare super nos. »

Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles luminii, nescierunt vias ejus. Hoc significatum est, Isa. viii, 6 et 7 : Eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin et filium Romelie, propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum. Siloa interpretatur missus, et significat secundum intellectum litteralem, regnum David et Christi, quod cum pace et tranquillitate silentii conscientiae imperat. Hoc autem abjicit populus Judæorum et mundi, et elegit magis esse sub regno Rasin, qui interpretatur impius, et significat diabolum. Elegit etiam esse sub regulo Romelie, qui

interpretatur supplantans laborantem, et significat mundum, qui omnem in se laborantem supplantat. Ideo adducet Dominus post mortem super eos aquas tribulationum fluminis continuo affluentis in fluminibus inferni, qui sunt Cocytus, et Lethes, et Styx, et alii fluvii infernales, in rege Assyriorum diabolo, qui sicut dicitur, Job, xii, 23, Est rex super universos filios superbiae : quia Syria sublimis interpretatur.

Hoc est ergo quod tota die clamant verbis et factis : Nolumus hunc regnare super nos 1 : cum tamen servire sibi, regnare sit, sicut dicit Gregorius. Job, xxi, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nalumus.

« Et factum est ut rediret accepto regno. »

Hic agitur de reditu Domini ad rationem audiendam.

Tanguntur autem hic tria, scilicet, qualiter rediit : qualiter ab his, quibus bona commisit, rationem exegit : qualiter in odientes se vindicavit.

De primo dicit : « Et factum est, » dispositione divina, « ut rediret. » Tripliciter redit Dominus, mentaliter, temporaliter, et æternaliter : mentaliter, cum cujuslibet mentem visitat : temporaliter, cum in peccatores persecutionem temporalem procurat : æternaliter, cum post mortem aut æternaliter præmiat, aut æternaliter condemnat.

Mentaliter venit convertendo. Act. ix, 3 : Quis es, Domine ? Et ille : Ego sum Jesus quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare.

Temporaliter venit super Judæos in potestate Titi et Vespasiani, quando Jerusalem destruxit. Luc. xix, 43 et 44 : Venient dies in te,... et conagustabunt te inimici tui undique, et ad terram pro-

<--- Page Split --->

sternent te, et filios tuos qui in te sunt.

Æternaliter. Matth. xxv, 31 et 32 : Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ. Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. Et, infra, yt. 34 et 41 : Et dicet his qui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum... Dicet autem his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Redit enim « accepto regno, » hoc est, regnandi et judicandi potestate. Joan. v, 22 : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. I ad Corinth. xv, 23 : Oportet illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus.

Sic ergo redit « accepto regno. »

« Et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. »

Istud est secundum. Et dicit tria, scilicet, servorum citationem, servorum rationem, et immiscet huic tertium, quod ponit servorum pro stipendis meritorum condignam remunerationem.

Citatio ponitur in hoc quod dicit : « Jussit. »

Duo dicuntur : citatio peremptoria, et ad quid citantur.

Citatio peremptoria notatur in hoc quod dicit : « Jussit vocari. » Jussit autem per Angelos fieri istam citationem. I ad Thessal. iv, 13 : Ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Vox autem Archangeli secundum unam expositionem est vox Angelorum vocantium ad judicium. Hæc vox est, ut dicit Hieronymus, quod virtute intellectuali di-

cent Angeli : Surgite, mortui, et venite ad judicium.

Sic ergo jussit vocari « servos suos. » Quia sicut dicit Psalmista, Psal. lxvii, 34 : Ecce dabit voci suæ vocem virtutis, ut hæc vox efficaciter faciat surgere mortuos. Hæc enim vox tubæ est vox Filii Dei, sonans ministerio Angelorum. Joan. v, 28 : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Et supra, y. 23 : Mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent.

Sic ergo vocabuntur « quibus dedit » bona sua, quam hic dicit « pecuniam » suam. Pecunia enim primo dicta est, ut dicit Augustinus, quæ ad commutationem pecorum est inventa. Bona autem Domini maxime dantur ad pecorum suorum, hoc est, animarum commissarum utilitatem. Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

« Ut sciret, » hoc est, per ratiocinium sciri faceret, « quantum quisque negotiatus esset, » hoc est, negotiatione talenti accepti lucratus esset in profectibus subditorum. Hoc enim justum est : quia servus non habet aliquid nisi nomine domini sui : et ideo justum est, ut lucrumbs ad usus domini referatur. Matth. xxv, 19 : Post multum vero temporis, venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare. Matth. xviii, 23 : Assimilatum est regnam caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

« Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. »

Hic tangitur de redditione rationis, et lucri.

Et dicuntur hic duo, scilicet, qualiter fideles renunerantur pro lucro, et qua-

<--- Page Split --->

liter pigri condemnantur pro malo merito.

In primo adhuc duo dicit, secundum duos qui duplicia lucra reportaverunt domino. Primus ergo inducitur, qui perfecto lucro venit ad dominum : et dicitur hic, et qualiter computavit, et qualiter receptus, et qualiter remuneratus est.

In computatione autem duo sunt : qualiter venit confidenter, et quod computavit sufficienter.

Primum autem notatur cum dicitur : « Venit autem, » confidenter, nihil dubitans, et nihil trepidans, et nihil excusationis prætendens. Dubius enim ignorat quid agere debeat in computando : sicut villicus iniquitatis, Luc. xvi, 3 : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Et hoc modo sunt quidam, qui etiam non curant scire quid debeant Domino, vel in quanto teneantur : cum tamen lucrum quærat Dominus de omnibus annis vitæ. Isa. xxxviii, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Multi etiam malam conscientiam habentes trepidant et timent. Sapient. xvii, 10 : Cum si timida nequitia, dat testimonium condemnationis, hoc est, in signum futuræ condemnationis. Non etiam excusat torporem. Psal. cxt., 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Non enim fecit sibi perizomata, quibus verecunda tegerentur : sed ad lucem veniens, scivit quod dicitur, Joan. iii, 21 : Qui facit veritatem, venit ad lucem : ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

Sic igitur « primus, » dignitate et lucri perfectione.

quid in quos expensum, et quod esset superexrescens lucrum.

Qui sumptus, quia via erant periculosa, et tempora mala in quibus oportebat occurrere hostibus, aedificia magna qua domino in praesidia et tutelam bonorum aedificari oportuit. Unde, Luc. xiv, 28 : Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum ? Ita iste ante computaverat quidquid posuit in aedificio, et praesidio virtutis. Et, Ibidem, 31 : Sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se. Sic ergo computat quidquid in pugna pro Deo facit, et sic venit paratus. Hoc igitur modo computat sumptus.

Præordinat etiam quæ sit et de quibus computatio, ne impræmeditatus præoccupetur. Computat enim debita, ut satisfaciat. Computat commissa, ut rationem reddat. Habacuc, ii, 1 : Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem meam, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad argumentem me.

Computat etiam, quid in quos sit expensum. Non enim in histriones, non in gloriam mundi, sed in pauperes indigentes de familia Domini existentes expendit bona Domini sui. Psal. cxi, 5 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio, quia in æternum non commovebitur. Miseratio enim et commoditas quam fecit Sanctis, centuplum solvent in judicio : et ideo jam sermones computationis iste præordinavit et disposuit.

Superexrescens etiam lucrum computat, videns quantum lucratus est. Matth. xxv, 20 : Ecce alia quinque superlucratus sum.

Et ideo iste paratus et securus venit, dicens :

« Domine, mna tua decem mnus acquisivit. »

<--- Page Split --->

Tria dicit : Dominum enim suum recognoscit, bona commissa domino attribuit, lucrum excrescens bonis domini concedit, et non sibi usurpavit.

De primo dicit : « Domine, » cujus servus sum ego, et nihil habere possum nisi in nomine tuo. Esther, xni, 11 : Dominus omnium es.

« Mna tua, » non mea. I Paralip. xxiv, 14 : Quæ de manu tua accepimus, hæc dedimus tibi. Mna autem ista, donum Dei est quodcumque. In genere autem multiplicatur in tria : in bonum gentis, et hoc accipiunt reges et principes et Episcopi : et in bonum familiae, et hoc accipiunt illi quibus familis committuntur, ut decani, et plebani, et patresfamilias domorum : et in bonum privatum, quod in sui regimine quilibet accipit. Acceptum est donum intellectus in fide, in sapientia, et intellectu, et scientia, et prudentia, et artibus, et consilio, et scientia gubernandi. Et donum affectus in virtute operativa fortitudinis, justitiæ, temperantiæ, spei, charitatis. Et in exterioribus bonis, sicut est nobilitas, sanitas, eloquentia, divitiæ, amicorum prosperitas, et hujusmodi.

Hæc igitur est « mna tua. » Joan. xvii, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti. Hæc enim filius non de se in se tantum dicit, sed etiam de se in membris.

Et profert lucrum dicens : « Decem mnas acquisivit. » Quasi dicat : Dona tua hæc effecerunt : non ego de mea industria, vel viribus hæc facere potui. I ad Corinth. xv, 10 : Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Et, Ibidem, 7. 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.

Dicit autem quod « decem mnus, » quia totum lucrum talenti commissi retulit ad perfectionem decalogi : vel retulit ad illas decem perfectiones, quas sæpius diximus, ita quo domne quod erat in opere, licitum fuit, et honestum, et expediens ad exemplum ædificationis proximorum. In virtute autem operativa sit ad ima indeclinabilis, in vigore vir-

tutis invincibilis, et in potestate rationabilis. In corde autem sit fervens in honum, lucens ad omne verum, et quietus sive tranquillus ad omnem impulsum. In intentione autem sit semper simpliciter ordinatus ad Deum. Iste enim talis summe lucratus est, ut omne suum lucrum referatur ad regni Dei profectum. Et istae sunt decem mnæ, quas etiam bonus acquisivit, et in duplum multiplicavit : quia in se quod sic accepit, in alterum propagavit. In hac enim perfectione omnes regni Dei divitiæ consistunt. Baruch, iv, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

« Et ait illi : Euge, bone serve : quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates. »

Hic tangitur receptio istius servi. Recipitur autem in gaudio et signo laetitiæ cordis, et in commendatione, et remuneratio sibi exhibetur.

Dicit igitur : « Et ait illi » dominus ejus, benigne suscipiens eum :

« Euge. »

Ecce signum laetitiæ cordis. Matth. xxv, 21 : Euge, serve bone, et fidelis. In hoc patet quantum Dominus amat lucrum animarum, quando studentem tali lucro, tanto recipit signo exsultationis. Luc. xv, 7 : Gaudium erit in cælo super uno peccatore pænientiam agente.

Significat enim hic, Euge, affectum gaudentis, et congratulantis. Luc. xv, 9 : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Et hæc est exsultatio in bonis profectibus spiritualium lucrorum.

<--- Page Split --->

Maligni autem spiritus exsultant in profectu malorum, et destructione bonorum. Ezechiel. xxv, 3 : Dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est. Aliquando autem notat insulationem malorum, qua insultant bonis. Psal. xxxiv, 21 : Dilataverunt super me os suum, dixerunt : Euge, euge. Aliquando autem notat adulationem blandientium. Psal. xxxix, 16 : Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge. Aliquando autem notat admirationem. Ezechiel. xxvi, 2 : Euge, confracte sunt portae populorum. Hic autem notat applausum et congratulationem, sicut diximus.

« Serve bone. »

Commendatio est virtutis quadruplicis, justitiae, benevolentiae sive charitatis, prudentiae, et fidelitatis.

Justitiam autem commendat, dicens : « Serve. » Justum enim est, quod ille serviat. Luc. xvii, 10 : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. Iste est servus cognoscens se in habitu servi, et non quaerens dominari. I Petr. v, 3 : Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Isa. xlix, 3 : Servus meus es tu, Israel, hoc est, rectissime : quia in te gloriabor.

Sic ergo dicit : « Euge, serve. »

« Bone, » hoc est, ad obsequium meum benevole ex charitate quam habes ad me. Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Iste enim honorem domini sui diligit, qui hunc ad praeceptum ejus multiplicare studet, et non quae sua sunt quaerit, sed quae domini sui. I ad Corinth. xiii, 5 : Charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae aliorum. I ad Corinth. x, 32 et 33 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei : sicut et ego per omnia omnibus plaeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Iste ergo est bonus. Malus autem qui quaerit quae sua sunt, et non quae domi-

ni sui. Ad Philipp. n1~21 : Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Sicut sunt servi Jesu Christi, qui dominantur nostri in hoc tempore.

Subjungit autem :

« Quia in modico fuisti fidelis. »

Et in hoc quod modicum sic multiplicavit, notatur prudentia. Hoc enim prudentis servi est, modicum convertere in magnum et multum. Sicut quotidie videmus humiles doctores in plebibus ex parva scientia et eloquentia multum facere fructum, quando modici, hoc est, humiles sunt in oculis suis. I ad Corinth. 1, 26 et seq. : Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Sic dicitur, Isa. lx, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Sic dicitur, Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit. Sic dicitur, IV Reg. iv, 1 et seq., quod modicum olei quod vidua habet in lechyto cordis sui, per multiplicia vasa vacua auctum est in omnium debitorum solutionem, et vitæ sui et filiorum sufficientiam. Ecce prudentia maxima quae hoc facere potuit.

« Fidelis, » quia fecit quod dixit. Non spopondit magna, et parva vel nulla fecit : sicut faciunt hodie qui curas animarum et dignitates suscipiunt : qui sicut dicit Psalmus xi, 5 : Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est ? Et ideo promittemus et non solvemus. Fidelis enim est, qui complet quod dicit. Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis

<--- Page Split --->

inveniet ? Idem continetur, Matth. xxv, 21 : Serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis. Luc. xii, 42 : Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ? I ad Timoth. 1, 12 : Fidelem me existimavit, ponens in ministerio.

« Eris potestatem habens super decem civitates. »

Ecce remuneratio.

Et notantur in ea quatuor : æternitas, potestas, magnitudo divitiarum, et gloria.

Æternitas notatur per hoc quod dicit : « Eris. » Erit enim, ut dicit Gregorius, quod numquam dederit. Et hoc erit æternum. Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram. Psal. ci, 29 : Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.

« Potestatem habens. » Ecce potestas : quia ea quæ dat, habebuntur in potestate ad nutum : nec erit qui impediat vel exterreat. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus pætestas æterna, quæ non aufertur : et regnum ejus quod non corrumpetur. Tob. i, 14 : Dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.

« Super decem. » Ecce divitiæ. Quidquid est in cœlo in decem generibus divitiarum continetur. Summæ enim divitiæ in Deo, et aliæ magnæ divitiæ gaudiorum sunt in novem ordinibus Angelorum. Psal. vni, 7 et 8 : Constituisti eum super opera manuum tuarum : omnia subjecisti sub pedibus ejus. Omnia enim hæc decem genera divitiarum fundit in sinum fidelis servi. Eccle. vii, 20 : Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.

« Civitates. » Hoc refertur ad gloriam, dominari, et esse gloriosum super gloriosas Dei civitates. Psal. lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Illa

enim quæ sursum est Jerusalem, quæ est mater nostra, decem habet civilitates in se : unam quidem Patris et Filii et Spiritus sancti, secundam Seraphim, tertiam Cherubim, quartam Thronorum, quintam Dominationum, sextam Virtutum, septimam Potestatum, octavam Principatuum, nonam Archangelorum, et deciman Angelorum. Et boni servi eos quos convertunt, ad quemlibet ordinem Angelorum transmittunt. Et tunc omnes de gaudio Dei divites et gloriosi sunt. Et sic ipsi gloriosi in gloria illorum fiunt. Et sic in decem civitatibus gloriam habent. I ad Thessal. u, 19 : Quæ est nostra spes, aut gaudium, aut corona gloria? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum? Quasi dicat : Vos estis gloria nostra.

Sic igitur est « super decem civitates. »

« Et alter venit, dicens. »

Alter in profectu, sed tamen in eadem fide. In via enim Dei, ut dicit Augustinus, alius sic, alius sic ibat: ex quo mirabilis resultat pulchritudo, quando quod est in uno, non est in altero: ita tamen quod in omnibus sunt omnia. Ad Roman. xii, 5: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

Talis igitur alter « venit, » præparatus ad computationem, confidens et securus, « dicens, » audacter. Job, xxxi, 35 et 36 : Librum scribat ipse qui judicat, ut in humero portem illum. Secundum enim quod scriptum fuit in libro bonæ conscientiæ, sic computavit dona commissa.

« Domine, »

In cujus nomine possideo quidquid habeo. Joan. xvii, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis.

<--- Page Split --->

« Mna tua, »

Quam mihi commisisti. Hæc autem mna quamvis jam exposita sit, tamen potest dici quod hæc mna minor est quam prima : quia hæc est ad providentiam domus ordinata, hoc est, familiæ : sicut Capituli vel Parochiæ. Donum autem est donum regiminis talis familiæ, quod quidem mna vocatur, sed ad minus pondus est quam præcedens. Ad Roman. xii, 6 : Habentes donationes secundum gratiam quæ data est nobis, differentes.

Hæc autem mna decem habet drachmas : sex quidem in intellectu, et quatuor in affectu.

In intellectu enim habet intellectum verbi, sapere et saporationem divinorum per experimentum enim didicit, revelationem secretorum, scientiam certorum, consilium dubiorum, et experimentum emergentium. Ex quo conficitur ars regiminis.

In affectu autem habet timorem a malo recedentem, charitatem ad bonum festinantem, cautelam tentationes excludentem, et affabilitatem, familiam in dulcedine alloquentem.

De primo dicitur, Psal. cxvii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. De sapientia (quæ est per receptionem saporis) dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. De revelatione, item in Psalmo cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia tua. Descientia dicitur, Osee, vi, 6 : Misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. De consilio dubiorum dicitur, Isa. ix, 6 : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius. De experimento emergentium casuum dicitur, Eccli. xxxiv, 11 : Qui tentatus non est, qualia scit ? De timore autem dicitur, Isa. xi, 3 : Replebit eum spiritus timoris Domini. De amore autem dicitur, Sapient. vii, 22 : Amans bonum, acutus, quem nihil vetat

benefaciens. De cautela autem dicitur, Proverb. i, 4 : Ut detur parvulis astutia. Daniel. i, 4 : Cautos scientia et doetos disciplina. De dulcedine alloquii dicitur, Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua.

Istis enim decem omnis homo indiget, qui regit familiam : ut dulcedine alloquii trahat, cautela tentationes subditorum excludat, amore boni ad bonum inducat, timore a malo removeat, experimento temporis casus determinet, consilio dubitationes illuminet, scientia certa doceat, revelationes de secretis Dei erudiat, sapientia saporem divinorum et insipiditatem mundanorum ostendat, et verbi Dei intellectu certam viam doceat.

Et ex his decem drachmis hæc mna istius servi conficitur.

Hæc autem mna

« Fecit quinque mnus. »

In omni enim domo vel familia perfecta quinque personæ sunt : pater, mater, filius, filia, socrus quæ est mater, et nurus quæ in domum introducitur propter dönus successionem. Sic fuit in familia Patriarcharum. Docet enim patrem ad filium, et ordinat filium ad patrem, sive corporalem sive spiritualem : matrem disponit ad filiam, et e converso : et maritum ad uxorem, et e converso : et socrum ad nurum, et e converso. Unde, Luc. xii, 52 : Quinque erunt in domo una. Vel secundum Chrysostomum : « Quinque sunt, qui doctrina « quinque librorum Moysi ad præcepta « Dei sunt imbuti. » I ad Corinth. xiv, 19 : In ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Augustinus autem vult quod quinque mnæ sunt intellectus bonus in exercitium quinque sensuum diffusus in servitio Dei. Prima est melior expositio, et secunda post hoc : tertiam autem prose-

<--- Page Split --->

cuti sumus super Matthæum, xxv, 20 et seq. 1.

meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? »

« Et huic ait »

Dominus, faciens mentionem de mercede : « Et tu esto. » Non dicit hic signum exsultationis : quia hic non venit ad perfectionem profectionis. In profectum tamen secundum mensuram qua meruit, retribuetur ei. Isa. iii, 10 : Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

« Super quinque civitates, » hoc est, quandoque Ecclesiarum civilitates in subditis regendas : patrem scilicet ad filium, et e converso : et hæc est una. Secunda matris ad filiam, et e converso. Tertia nurus ad socrum, et e converso. Quarta viri ad uxorem, et e converso. Quinta patrisfamilias ad familiam, et e converso. Et non sunt plures in familiis civilitates, et curae. Isa. xix, 18 : Erunt quinque civitates in terra Ægypti, loquentes lingua Chanaan, hoc est, transmutata : quia lingua eorum in Dei laudem transmutatur. Unde Glossa : « Ex earum animarum quas imbuiisti fide et conversatione, magnus sublimisque eris, ut non tantum de tuis, sed et de auditorum profectibus honoreris. »

« Et alter venit, dicens. » Tertius non potuit esse secundum divisionem boni civilis, et œconomici, et monastici inductam, nisi qui privato bono studuit, et nulli profecit. Hic enim ab his duobus est tertius, de quo dicit Hieronymus in Proœmio galeato : « Sancta quippe ru- « sticitas solummodo sibi prodest : et « quantum ædificat Ecclesiam Dei ex « vitæ merito, tantum nocet si destruen- « tibus non resistat. »

« Domine. »

Hic tangitur tertii computatio, et remuneratio secundum stipendia suæ pigritiæ.

Dividitur autem in duo : in servi computationem, et in domini pro meritis dignam remunerationem.

Servi autem computatio habet tres partes : pecuniae commissæ integram repræsentationem, pigritiae et inertiae excusationem, et domini cui lucrari debuerat, accusationem.

De primo dicit : « Domine. » Dominum vocat, cujus timori noluit obedire : quia dominus indixerat ei negotiationem, et iste neglexit. Malach. i, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Incongrue ergo dominum appellavit.

« Ecce mna tua. »

« Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario.

Timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

Et quare non dedisti pecuniam

Hic pecuniam quam accepit integre repræsentavit, et eam domini sui esse cognovit : et in hoc quidem non peccavit. Mna autem ista est donum, quod ad profectum sui solius suffecit : quod vocatur bonum monasticum, quo sibi soli scientiis et virtutibus profecit. Haec enim est mna, quam Dominus multis dedit : (ut cum tres partes sint in anima rationali,

<--- Page Split --->

scilicet inferior, et media, et superior) quod inferiori dat quatuor passionum naturalium ordines : quando dat timere timenda, et non timere non timenda : tristari in tristabilibus, et non tristari in non tristabilibus : et gaudere in his in quibus gaudendum est, et non gaudere in quibus non est gaudendum : et sperare speranda, et non sperare non speranda. Per hæc enim quatuor sicut per quatuor drachmas inferior facies animæ ordinatur. Iste enim sunt quatuor passiones naturales, et vires animæ inferiores.

De primo quidem dicit in malo, in Psalmo xm, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. In bono autem in Psalmo xvm, 10 : Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi.

De tristitia autem bona dicitur, II ad Corinth. vii, 11 : Ecce hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem. De mala autem tristitia, ibidem, y. 10 : Sæculi tristitia mortem operatur.

De gaudio malo, Proverb. ii, 14 : Exsultant in rebus pessimis. De bono gaudio, ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.

De spe autem mala, Sapient. v, 13 : Spes impii tamquam lanugo. De bona spe, ad Roman. v, 3 : Spes non confundit. Timore igitur Dei, tristitia de malis sæculi, gaudio boni, spe gratia et venia, ordinatur pars animæ inferior in omni passione.

Media autem pars est rationalis, concupiscibilis, irascibilis : et est ordinata, quando in ratione habemus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, et in irascibili odium vitiorum. Luc. xm, 21 : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina sata tria, donec fermentaretur totum. Sicut supra super eumdem locum notatum est.

in voluntate amor divina bonitatis, et in memoria indelebilis notitia divina aeternitatis. Ecce mna ex decem drachmis confecta. Per hæc enim homo in seipso perfectus est.

Hanc igitur profert, in evidenti eam ostendens, cum dicit : « Ecce. » Nihil enim in nobis boni demonstrati potest nisi donum Dei. Jacob. 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.

« Mina tua. » Suum enim est, quidquid boni in nobis est. Osee, xm, 9 : Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum.

Et deinde ponit excusationem, dicens :

« Quam habui repositam in sudario. »

Habet autem per hujus conservationem in sudario, quia labore comparatam et sudore acquisitam : sicut multi ista quae diximus magno sudore in studio acquisiverunt. Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane. Habet igitur hæc aliquis apudseipsum, et nulli prodest ex ista mna, dum nec prædicat, nec curam impendit : cogitans quod hoc, quod sudore acquisivit, sive sit bonum interius, de quo diximus : sive bonum exterius quod accepit, vult commoditatibus propriis impendere, et non proximo inde proficere, dicens illud Malachia, 1, 13 : Ecce de labore. Et illud I Reg. xxv, 11 : Tollam panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio-unde sint ! Quasi dicat : Non faciam. Sic enim dixit Nabal stultus, nolens dona Dei communicare David, et viris ejus.

Hoc est ergo quod dicit : « Quam habui repositam in sudario. »

« Timui enim te. »

Superior etiam ordinatur tribus : ut in intellectu fulgor sit divina veritatis,

Hic tangitur a servo propria accusatio domini.

<--- Page Split --->

Accusat autem eum de quatuor, scilicet, quod fuerit sibi causa timoris in districta - computatione, quod austerus in dura praeceptione, quod injustus in acceptione, quod nimis cupidus in fructuum messione.

De primo dicit : « Timui enim te, » quia tu nimis districte computas usque ad novissimum quadrantem 1. Et dum proximorum utilitatibus intenderem, multos quadrantes perderem in meipso. Præcipue cum et Apostoli pulverem pedum excutere jubeantur 2, hoc est, purgare venialia, quæ per quadrantes significantur.

« Quia homo austerus es. »

In præceptis, et judicii distinctione, dicens, Matth. xii, 36 : Quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Timui ergo ne dum proximorum utilitatibus intenderem, et commodum proprium perderem, et otiosa multa committerem. Præcipue cum dicatur, Isa. vi, 5 : Væ mihi, quia vir pollutus labiis, ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Attendens etiam quod dicit Lot, Genes. xix, 19 : Non possum salvari in monte, tante perfectionis, ne forte apprehendat me malum, quia debilis sum, et laborare non possum : et commoditatibus privatis oportet me intendere.

quibus per teipsum non seminasti verbum. Joan. iv, 38 : Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

Ista est ergo excusatio servi, et in omnibus mentitur. Si enim eum timuit, præceptum custodire debuit : et hoc non fecit. I Joan. iv, 18 : Perfecta charitas foras mittit timorem.

Quod autem dicit, quod est austerus in præcipiendo. Respondet Chrysostomus, quod austeritas contemni non debuit. Iste autem austeritatem illam contempsit. Jerem. v, 5 : Confregerunt jugum, ruperunt vincula.

Adhuc autem si tollit ubi non posuit, multo magis tollit ubi posuit. Posuit autem talentum ad lucrum, et ideo lucrum pro rata temporis justa ratione exegit.

Et quod dicit : « Metis quod non seminasti, » mentitur : quia in omnibus semen justitiae naturalis sparsit, et ideo merito fructum pretiosum metere voluit.

In omnibus autem his, quia duritiam arguit, mentitus fuit : cum ipse dicat, Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et ideo frustra Dominum accusavit. Job, xi, 3 : Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?

Dicit enim dominus servo, et convitianti :

« De ore tuo te judico, »

« Tollis ubi non posuisti. »

Tollit quod non posuit, quando eos quos in fidei verbo non collocavit, tamen ad judicium suum vocans tollit. Isa. vn, 3 : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere, Festina prædari.

« Et metis quod non seminasti, »

Hoc est, falce judicii præcidis eos,

Hoc est, de verbis oris tui. Job, xv, 6 : Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.

« Serve, » nihil habens nisi servile. Genes. ix, 23 : Servus servorum erit fratribus suis.

« Nequam : » et quia piger et iners, et quia fructum subtraxisti quem facere debuisti, et quia proximo non subvenisti, et quia in me negligentias tuas retorsisti. Matth. xvii, 32,33 : Serve nequam, omne debitum dimis tibi,... nonne ergo

<--- Page Split --->

oportuit et te miseri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

« Et quare non dedisti pecuniam meam ? »

Hoc est, donorum tibi commissorum, « ad mensam, » nummulariam, ut sub spe lucri spiritualis, et tu profecisses in melius, et aliis utilitas fuisset acquisita. II Reg. in, 1, David ibat proficiens, seipso robustior effectus. Sic ergo de profectibus aliorum, et tu et ego et illi ditati fuissemus. Genes. xxxi, 1 : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus, factus est inclytus. Mensa enim ad quam datur pecunia Domini, est solemnis et aperta propositio donorum ejus ad lucrum animarum. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

« Ut ego veniens, »

Vel visitando prolicientes in gratia. Cantic. v, 1 : Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Vel rationem audiens in morte. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, scilicet computando, propria corporis, prout gessit.

« Cum usuris, »

Hoc est, excrescentibus lucris. Eccli. xxix, 1 : Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo. Sicut enim villico suo commendans semen ad seminandum, non recipit, vel requirit tantum semen si ille non seminaverit : sed et requirit fructum quem semen facere potuit, et cum hoc exigit damnum, quod terra sua inculta jacuit per villici inertiam : ita facit Dominus. Et ideo servus piger tripliciter culpabilis efficitur : quia scilicet cultum neglectit, quia fructuum damnum

fecit, et quia propriæ inertiæ ex pusillanimitate studuit.

Sic ergo dicit, quod « cum usuris exigissem illam. » Matth. xxv, 27 : Recepissem utique quod meum est cum usura.

« Et adstantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. »

Hic incipit ponere istius servi condemnationem.

Duo autem tangit ; pœenam damni, et pœenam sensus ad quas condemnat.

In primo horum tria facit : mnam enim auferri præcipit, admirantibus facta sua rationem hujus ostendit, et ante hoc mnam ablatam, illi qui plus accepit addi præcipit.

Dicit igitur. « Et adstantibus dixit. » Adstantibus, inquam, Angelis, et Sanctis : qui bene adstantes dicuntur, qui cum Domino in rectitudine stant ad omnem boni profectum præparati. Tob. xii, 13 : Ego sum Raphael Angelus, unus de septem qui adstamus ante Dominum. Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Sic, ad Hebr. ix, 11 : Christus est assistens, hoc est, adstans Patri futurorum bonorum, semper promovens lucra divina Patris sui. Sic dicitur, Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit.

« Auferte ab illo mnam. »

Aufertur mna, quando dona quæ de-

<--- Page Split --->

dit Dominus, per inertiam vel pereunt, vel minuuntur : sicut donum intellectus, quod minuitur et hebetatur per inertiam, et destruitur per oblivionem : et donum gratiae et virtutis per inertiam paulatim obstruitur vitiis et tentationibus. Et sicut in horto bona semina et bonae stirpes malis plantis suffocantur, ita accidit in corde de usu bonorum Dei donorum. Et sic continuo aufertur quoad usum et quoad habitum talentum concessum. Job, xxiv, 20 et 21 : Conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit. Sterilis quae non parit est inertia et torpor, cui quidam deserviunt, sibi ipsis tantum viventes. Viduam autem animam proximi negligunt, cui proficere possent : et illi tamquam lignum infructuosum conteruntur. Proverb. xx, 16 : Tolle vestimentum ejus qui fidejussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. Quando enim mnam in usum negotiationis sibi indicta accipit, tunc pro aliis fidejussor exstitit : quia ipsa mna fidejussor est necessitatum proximi, cum non sibi propter se, sed sibi propter alios sit data : sicut dicit Philosophus, quod pecunia fidejussor est futurae necessitatis. Et iste pro extraneis dedit fidem suam. Et ideo merito tollitur, quando sine utilitate invenitur. Luc. xin, 7 : Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat?

« Et date illi qui decem mnas habet. »

Qui enim habet, in usum ponens ea quae in spiritualibus accipit, continue crescit in eis et augetur. Et sic mnam pigri cum sua mna recipit : non quidem in numero, sed in quantitate et specie : quia ille continuo crescit, iste autem decrescit. Adhuc autem de bono quod piger accepit, in beatitudine non gaudebit : sed illi qui per usum in reguum

veniunt, de omni bonitate et largitate Dei gaudebunt. Et sic etiam gaudebunt de larga Dei bonitate, quam fecit pigris, et torpentibus : et sic accipiunt gloriam de hoc, quod illi per inertiam perdiderunt. Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Sic Genes. xxvi, 31 et seq., primogenita Esau perdidit, et Jacob accepit. Sic Patriarcha Jacob manus super Manassen et Ephraim cancellavit 1 : quia senior inertes significat, sinistra quoad commoda vita studentes : junior autem Ephraim significat eos, qui in spiritualibus proficiunt, et usu gratia redimunt quod ipsi non acceperunt.

Subjungit autem rationem horum per responsionem admirantium.

Et habet partes duas. Primo enim ponit dictum admirantium, et secundo rationem inductorum.

Dictum admirantium est in hoc quod dicit :

« Et dixerunt ei, »

Adstantes Domino per admirationem et devotionem : « Domine, habet decem mnas. » Quasi dicant : Mirum est qualiter ille ex usu in gratia crescit, et tot gratias habet, quot multis sufficerent : et alius destitutus nullam habet. Hoc enim est multorum usque hodie hoc dicentium. Job, xxi, 23 et seq. : Iste moritur robustus et sanus, dives et felix : viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur : alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus. Robustus enim et sanus est, quem virtus Dei confortavit, et scientia Dei verbi sanam doctrinam habere fecit. Dives est in omni gratia Dei, et felix in bono successu lucri animarum : et viscera intima ejus plena sunt adipe devotionis. Et ossa ejus, hoc est, vires animae suae rationabilis, concupiscibilis, et irascibilis, medullis omnium

<--- Page Split --->

gratiarum irrigantur. Alius vero piger et iners ad bona studia et lucra se non exhibens moritur, quia omnis labor sibi amarus videtur, et destituitur in gratia de die in diem, donec sit absque ullis opibus gratiarum.

Et hoc est quod multi in admiratione dicunt Domino : « Domine, habet decem mnus, » hoc est omnem gratiarum perfectionem, cum alius nullam habeat.

num ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra.

« Et abundabit, »

Sic sibi sufficiens, et aliis. Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Psal. cxliv, 7 : Memoriam abundantia suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.

Et ad hæc Dominus dicit :

« Dico autem vobis, etc. »

« Ab eo autem qui non habet, »

Ex hoc autem quod hic dicit, quod decem mnus habet, conjiciunt quidam quod decem servis ita decem mnus dedit, quod quilibet decem mnus accepit. Et hoc non variat quantum ad intellectum : quia una mna ex decem drachmis composita, idem munus significat, quod decem mnæ a quolibet acceptæ. Decem autem servi dicuntur ideo, quia servitium ad perfectionem decalogi refertur, secundum illas decem perfectiones quas supra induximus.

In usu exercitii et lucri talentum divinum, « et quod habet, » in habitus receptione. Iste enim est de quo dicitur, Apocal. ut, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Habens enim in habitu non differt a dormiente, ut dicit Philosophus. Dormiens est similis mortuo : et sic habens multa in habitu, et non in usu exercitii, nomen habet quod vivat, et non differt a mortuo.

Et hoc est quod dicit :

« Dico » ergo « vobis, » qui veritas sum, et cujus verba non defluunt. Psal. 1, 3 : Folium ejus non defluet.

« Quia omni habenti dabitur, »

Hoc est, habenti in usu, non habenti in habitu solo, quia qui in habitu solo habet, non habet nisi per modum dormientis : sed habens in usu, habet per modum vigilantis et exercitantis. Ei ergo qui sic habet, « däbitur » profectus gratiae in augmento in se, et in profectu habet ad proximum. Genes. xxx, 43 : Ditatus est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos, hoc est, simplices conversos, et oneriferos, et servientes, et in omni domo Dei mobiles ad obsequia, et familias Ecclesiarum sicut greges, et omnes divitias gratiarum. Job, 1, 10 : Operibus ma-

« Auferetur ab eo. »

Quia et hic destruitur, et in futuro inde non gloriabitur. Proverb. xi, 26 : Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Eccli. xx, 32, et xui, 17 : Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque ? Exod. xvi, 20, manna congestum et absconditum computruit, propositum mense saporosum fuit.. Frumenta seminata multiplicantur, congesta putrescunt. Proverb. xv, 7 : Labia sapientium disseminabunt . scientiam : cor stultorum dissimile erit. Quia scilicet de die in diem deficit. Eccli. xxix, 10 : Multi non causa nequitiae non venerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.

« Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se,

<--- Page Split --->

adducite huc, et interficite ante me. »

Hic tangit pœnam sensus. Et istum pigrum et inertem servum cum inimicis involvit : quia ab inimicis Dei per fructum bonum non recessit. Sicut enim dicitur, Luc. ii, 9 : Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.

Dicit autem hic tria : improperium peccatorum, punitionem, et pœnarum satietatem.

De primo dicit Dominus unum in communi, et aliud in speciali.

In communi dicit : « Veruntamen. » Quasi dicat : Quamvis remunerem ex pietate devotos, « veruntamen, » quia justus sum, ut dico, etiam in indevotos. Psal. xcii, 1 : Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit.

Igitur, « inimicos meos » in communi, qui sæculum hoc et non me dilexerunt. Joan. xv, 23 : Odio habuerunt me gratis. Et, Ibidem, y. 24 : Oderunt et me, et Patrem meum.

« Qui noluerunt me regnare super se, » secundum perfectam justitiae meæ potestatem, sed de regno mundi et diaboli esse voluerunt. Job, xxii, 17 : Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum.

« Adducite huc, » ad judicium. Isa. xii, 1 : Simul ad judicium propinquemus. Michææ, vi, 2 : Judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur.

« Et interficite. » Exod. xv, 9 : Evaginabo gladium meum, et interficiet eos manus mea. Deuter. xxxii, 41 : Si acuero ut fulgur gladium meum, et arri puerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Sic enim sententia condemnationis quasi gladio ancipiti omnes hostes suos in judicio interficiet. II ad Thessal. ii, 8 : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et de-

struet illustratione adventus sui. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium.

« Ante me : » ut videam non in me solo, sed in oculis omnium electorum meorum : ut ipsi delectati in justitia mea, delectentur in pœnis eorum. Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Quia ex comparatione peccatorum, nitidæ manus bonorum videbuntur. Isa. lxvi, 24 : Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me : vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

Hoc igitur est quod dicit.

« Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. »

Hic tangitur de ipsa electione et reprobatione.

Habet autem duas partes : in quarum prima ostenditur facto, quosdam esse eligendos, et quosdam reprobandos: in secunda, hoc ostendit verborum rationibus.

In primo horum tria facit : in quorum primo determinat qualiter de Jericho versus Jerusalem processit : in secundo, receptionem suam et adventum in civitatem ordinavit : et in tertio, indignos ejecit, et dignos in templo dimisit. Et per hoc quosdam eligendos, et quosdam reprobandos fore significavit.

Dicit igitur de primo sic : « Et his dictis, » in Jericho, et sanatis duobus cæcis : sicut dicitur, Matth. xx, 30 et seq., de quibus Lucas tacet, quos sanavit in exitu de Jericho.

« Præcedebat, » sicut dux gregem suum, festinans ad passionem. Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan. x, 4 : Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur.

« Jerosolymam. » Luc. xii, 33 : Non

<--- Page Split --->

capit Prophetam perire extra Jerusalem. Et ideo ad locum passionis festinavit. Luc. xii, 50: Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usquedum perficiatur ? Hoc est baptismo sanguinis. Psal. xviii, 6: Exsultavit ut gigas ad currendam viam.

venit Bethphage, quod fuit casale quoddam in monte Oliveti, et interpretatur donus buccæ. Prius enim veniendum est in domum obedientiæ quod interpretatur Bethania. Ad Philip. u, 8: Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Et deinde Bethphage in domum prædicationis, quia sic incepit Jesus facere, et docere. Matth. v, 2: Aperiens os suum, docebat eos.

I « Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

« Ad montem qui vocatur Oliveti. »

10 Dicens. »

Hic tangit præparationem, qua recipiebatur in Jerusalem.

Dicit autem tria : qualiter scilicet venit, qualiter excidium futurum civitatis deplanxit, qualiter de templo indignos ejecit.

Circa primum adhuc facit quatuor, scilicet, qualiter discipulos misit pro pullo, qualiter pullo adducto pullo insedit, qualiter cum hymnis receptus fuit, qualiter murmur de hoc exortum fuit confutatum.

In primo autem horum quinque dicit, scilicet, unde misit, quot misit, quo misit, et ad quid misit, et dicentibus aliquid respondere docuit.

Mons ad litteram fuit in via veniendi Jerusalem. Significat autem mons suæ pietatis eminentiam. Cantic. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles : in montibus excelsæ sanctitatis venit, et colles honoris mundani transilivit. Hic mons vocatur Oliveti, quia nota est misericordiæ, quam tunc venit ostendere : quia sic undique misericordia circumfusus fuit. Et etiam tunc novellas olivas plantare docuit discipulos. Psal. cxxvii, 3 : Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ. Zachar. xiv, 4 : Stabunt pedes ejus in die illa supra montem olivarum. Ecce de eminenti misericordiæ suæ signo misit discipulos.

Et hoc est quod dicit :

Dicit igitur : « Et factum est, » secundum prænuntiationem prophetiæ Zachariæ, ix, 9, et Aggæi, ii, 8. « Cum, » festinans ad locum passionis, « appropinquasset » Jesus extra civitatem in via « ad Bethphage et Bethaniam. » Ordinem commutat : quia primo in sabbato ante ramos palmarum venit Jesus Bethaniam, et ibi factum est ei convivium : ubi Lazarus erat unus discumbentium, et Maria ibi effudit unguentum nardi spicati super caput ipsius recumbentis, sicut legitur, Joan. xii, 9 et seq. 2, et illuc convenit magna turbæ multitudo ad videndum Lazarum, quem quatriduanum suscitavit Jesus. Et in crastino exiens de Bethania, vadens Jerusalem

« Misit duos discipulos suos. »

Ecce quot et quales misit. Quot, quia duos : quia dicit Gregorius, quod inter pauciores quam duos, charitas haberi non poterit. Eccle. iv, 9: Melius est duos esse simul quam unum, habent enim emolumentum societatis suæ. Item, Ibidem, y. 11: Si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ?

Quales autem miserit, accipitur ex hoc quod dicit : « Discipulos, » jam sua disciplina imbutos, et in vita et fide probatos. Alii enim non sunt mittendi. De talibus dicitur, Isa. xii, 27: Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. Tales enim sunt quos

<--- Page Split --->

misit : et ideo ignoti et non discipuli non sunt mittendi.

Qui autem sint quos misit, non est perspicuum : sed ex sequentibus patebit quod congruenter sciri potest.

Ecce quot et quales misit, dicens :

« Ite in castellum quod contra vos est : in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. »

De hoc autem dicit duo. Dicit enim primo quo misit, et adjungit quid in illo inventuri sint, ut magis certi sint de legatione.

De primo dicit tria : profectum itineris, locum qui est finis intentionis, et loci positionem.

Dicit igitur : « Ite, » passibus pedum proficite, et multo magis intellectu mysterii. Job, xxxviii, 35 : Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? Fulgura discipuli dicuntur, signis micantes, et verbis tonantes, et fervore charitatis ignescentes, et impetu Spiritus in devotione festinantes et proficientes.

Quo autem vadant dicit : « In castellum : » quamvis modo esset civitas metropolis, tamen post destructionem Babylonicam pravissimi ad instar oppidi redacta fuit secundum Isiae vaticinium, qui dixerat, Isa. 1, 8 : Derelinquetur filia Sion..., sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur : et ideo castellum vocatur diminutissime. Incastrata autem fuit propter undique insurgentes hostes in circuitu. Thren. 1, 5: Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt. Quidam etiam dicunt quod dicitur castellum, quia jam incastellaverat se, hoc est, muniverat et armaverat contra Dominum. Isa. iii, 8 : Lingua eorum, et adventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.

Deinde tangit situm, dicens :

« Quod contra vos est, »

Secundum rectum situm : quia directo situ contra eorum viam fuit, hoc est, coram eis in via. Vel, « contra vos est, » quia ad litteram contrariae fuit voluntatis ad Dominum, et ad omnes suos. I Esdrae, iv, 12 : Venerunt Judaei in Jerusalem, civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant.

Subjungit autem signum quod invenient, ut certi sint de sua legatione :

« In quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit. »

« In quod, » scilicet castellum, « introeuntes, invenietis pullum asinae, » jam fortificatum ad onera. ferenda, « alligatum. » Dicitur quod alligatur fuerit ad usus communes pauperum, qui aliam vecturam habere non poterant. Et forte debilitabantur in via : quando tribus vicibus in anno oportuit eos apparere in Jerusalem : et tunc vel ipsi, vel onera eorum, quae portare non poterant, alferebant in asino illo.

« Cui nemo umquam hominum sedit. » Hoc autem sic Dominus voluit, ut cum videntibus omnibus Dominum mansuete portari, homines ad fidem aedificarentur, et verecundarentur non mansuescere ad eum, ad quem animal parvi sensus, et adhuc indomitum mansuescebat. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus prasepe domini sui, Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. II Petr. ii, 16 : Correctionem vero habuit suae vesaniae : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam. Hac ergo de causa tale animal adhuc ad fræna et subsellia non domitum, sibi in vehiculum voluit adhiberi.

Hæc est igitur exposito litteralis.

<--- Page Split --->

Secundum mysterium autem dicunt quaedam Glossæ, sicut et verum est, quod pullus asinæ non infrænatus significat populum gentilem, cui nemo jugum legis divinæ imposuerat umquam : sed primo per discipulos Christi fuit infrænatus. Isa. xl.viii, 9 : Longe faciam furorem meum, et laude mea infrænabo te, ne intereas. Psal. xxxi, 9 : In camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Hic dicitur pullus asinæ, quia asina ab antiquo strata significat Judæam : quia ex patribus Judæorum per licentias libertatum exivit gentilitas : sicut ex domo Noe per Cham et Japhet, et ex domo Abrahæ per Ismael, et ex domo Isaac per Esau. Asina autem semper frænum aliquod habuit : sicut circumcisionis, cujus legem servaverunt, qui in dominus et familiis Patriarcharum manserunt, et non alii : et sicut leges Moysi, Gentilitas autem nulla lege Dei frænabatur. Et ideo dicunt, quod duo discipuli probabiliter loquendo fuerunt Philippus et Petrus. Philippus adduxit Samariam, quæ gentilis fuit 1 : Petrus autem adduxit Cornelium, qui etiam gentilis fuit 2. Hoc tamen non est certum : nisi quod mysterium ita congruit. Hæc igitur est sententia Glossarum. Et ex hoc patet quod supra dimisimus, quam probabiliter sciri potest, qui fuerint illi qui missi sunt discipuli.

Attende etiam quod solus Matthæus, xxi, 2, dicit, quod misit pro asina et pullo : sed omnes alii Evangelistæ, Marc. xi, 2, Joan. xii, 14, et Lucas hic, non faciunt mentionem nisi de pullo : quia Matthæus attendit quod licet Judæa per leges, et prophetas, et patrum promissiones adducta sit ab antiquo, tamen nunc acceptione novæ gratiae cum gentili pullo adduci debuit. Alii autem Evangelistæ videntes Judæam excæcandam fore usque ad tempora novissima, et plenitudinem Gentium intraturam ad

fidem et gratiam, quasi asinam Judæam stantem relinquunt, et pullum gentilem adducunt.

Asinini autem pulli proprietates, propter quas gentilem populum significat, Chrysostomus dicit esse : primam quidem, quia asinus est animal ignobile : secundam, quia immundum secundum legem : tertiam, quia præ cæteris jumentis stolidum : quartam, quia mansuetum, non ferox sicut equus : quintam, quia tardum : sextam, quia asperis et duris pabulatur, sicut carduo, quem contingum vocant : septimam, quia oneriferum : octavam, quia vocis horrendæ, quasi lugubri voce vocale : nonam autem, quia communiter est cinerei coloris, crucem nigram gestans in dorso : decimam autem, quia naturali morte raro moritur, nisi de capitis infirmitate : cujus signum est, quia omnis infirmus asinus spissum et multum phlegma de naribus emittit : et quando hoc sibi accidit, non evadit.

Hæc autem gentili populo adaptantur ad Christum convertendo. Ignobilis est quilibet ad Christum conversus, sui reputatione per humilitatem. I ad Corinth. 1, 10 : Vos nobiles, nos autem ignobiles. Immundum autem se reputat per peccati recognitionem. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos : et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Stolidus autem est sui reputatione per simplicitatem. I ad Corinth. iv, 10 : Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Mansuetum est animal propter lenitatem : quia nec mordet, nec calce ferit. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Tardus est maturitate, sciens, quia festinus pedibus frequenter offendit : sicut dicitur, Proverb. xix, 2. Duris autem est contentus per parcimoniam. I ad Corinth. iv, 11 : Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus. Oneriferus etiam est proximorum sublevatione. Ad Galat.

<--- Page Split --->

v1, 2: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Vocis lugubris est per gemitum et planctum, pro peccatis suis et proximi, et pro incolatu hujus miseriae, et pro dilatione patriae. Matth. v, 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Cinereus autem color cum cruce, memoriam significat mortis cum communicatione passionum Crucis. De memoria mortis, Eccli. vii, 40: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. De cruce autem dicitur, ad Galat. vi, 17: De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmat a Domini Jesu in corpore meo porto. Quod autem non sentit, vel raro sentit nisi per infirmitatem capitis, significat quod non curat de suis penis, sed semper sentit penas capitis Christi in membris Christi. I ad Corinth. xi, 29: Quis infirmatur, et ego non infirmor?

Habet autem asellus alias proprietates malas : sicut quod tempore veris lascivit, quod in feminam non suae speciei, sicut in equam semen fundit, et hujusmodi, de quibus non curamus : quia non competunt nobis.

Redeamus igitur ad litteram, secundum supra inductam divisionem litterae prosequentes :

« Solvite illum. »

Ecce hic dicit ad quid misit, et tangit duo opera discipulorum.

Primum est quod dicit: « Solvite, » hoc est, vincula ejus peccatorum absolvite. Proverb. v, 22: Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Isa. xxx, 28: Ad perdendas Gentes in nihilum, et frænum erroris quod erat in maxillis eorum. Perditur enim in nihilum gentilis error, quando per disputationem destruitur : et frænum erroris solvitur, quando mens ab errore liberatur.

Secundum opus est quod dicit :

« Adducite mihi. »

Quod fit per veritatis et virtutis informationem. Isa LXIII, 14: Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Psal. XLII, 3: Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Psal. LXXII, 24: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

« Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.

Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

At illi dixerunt: Quia Dominus necessarium habet.

Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. »

Hic docet qualiter contradicentibus sit respondendum.

Et dicit duo : qualiter scilicet contradicitur, et qualiter contradictioni respondendum est.

Dicit igitur : « Et si quis vos interrogaverit. » Interrogat, qui de fide certificari desiderat. I Petr. iii, 13 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe. Multi ergo interrogant, quare de errore suo salvatur gentilitas.

Et illi sunt interrogantes :

« Quare solvitis, »

Scilicet pullum ? Unde, Marc. xi, 3 : Quid facitis solventes pullum ? Hoc modo quæsiverunt Athenienses, Act. XVII, 19, 20 : Possumus scire quæ est hæc

<--- Page Split --->

nova, quæ a te dicitur. doctrina? Nova enim quædam infers auribus nostris. Talem quamdam quæstionem Apollophanes fecit Beato Dionysio, dicens : « Quare pro novis documentis antiquas patrum suorum leges desereret ? »

« Sic dicetis ei, »

Explanatione veritatis, et exempli probatione. Sic enim tenentur reddere rationem de spe et fide.

« Quia Dominus operam ejus desiderat, » magis ad mysterium quam ad vehiculum. Semper enim Dominus desiderat animarum salutem. Huic Domini voluntati concurrens in desiderio dicit David, Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te : et ego semper tecum. Desiderat enim jumentum Domini esse ut sit sanctum. Istud significatum est, Genes. xxii, 3, ubi Abraham Patriarcha ad immolandum filium venit in asino, cujus desideravit operam. Cum autem mittit pro pullo, non fecit se vocari Dominum cum aliqua adjectione, ut dicat Dominus noster, sed simpliciter Dominus : ut significetur, quia Dominus est universorum, et Judæorum, et Gentium, cujus sunt omnia. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Ad Roman. iii, 29 et 30 : An Judæorum Deus tantum ? Nonne et Gentium ? Immo et gentium : quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Sic ergo dimittet vobis. Matth. xxi, 3 : Dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos.

« Et invenerunt, sicut dixit illis »

Jesus, quando misit eos, « stantem pullum, » a nullo frænatum, a nullo ad usus humanæ legis adductum. Lex hominis est colere Deum. In asinino autem sensu semper remanere, est solutum esse pullum. Job, xi, 12 : Vir vanus in superbiam erigitur, et sicut pullum onagri se liberum natum putat. Onager enim est agrestis asinus. Job, xxxix, 5 : Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ? Idem enim qui quondam asinam Judæam lege sua frænavit, pullum agrestem, liberum a lege Dei misit, et hic idem nunc ab erroris vinculo absolvit, et sibi adduci præcipit. Stans igitur invenitur pullus, quia stabat otiosus a nullo adductus. Matth. xx, 6 : Quid hic statis tota die otiosi ?

« Solventibus autem illis pullum, »

A vinculo erroris asinini sensus. Joan. xi, 44 : Solvite eum, et sinite abire. Matth. xvii, 18 : Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. Psal. cxv, 16, 17 : Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Omnis enim homo habet intellectum ligatum vinculis asini, qui non potest attollere intellectum ad Deum et ad verilatem ipsius. Et ab hoc absolvitur, quando ei principia veritatis et virtutis demonstrantur.

« Dixerunt domini ejus ad illos, »

Per obedientiam mandati, « qui missi fuerant, » per missionem auctoritatem legationis accipientes. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fumgimur, tamquam Deo exhortante per nos. Illi autem missi Philippus et Petrus esse creduntur, superius inducta ratione.

Hoc est, illi quorum custodiae commissus fuit pullus : et isti significant magistros errorum, de quibus dicitur, II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines... proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes. Hi sunt qui in antiquis erroribus homines retinere nituntur. II ad Corinth. xi, 3 : Timeo ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo Jesu. Isti

<--- Page Split --->

sunt domini a Deo sessore et gubernatore alieni. Isa. xxvi, 13: Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te. Isti sunt domini crudeles, qui nolunt hominem a prono in terram sensu liberari. Et, Isa. xix, 4: Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium : et rex fortis dominabitur eorum.

« Quid solvitis pullum ? »

Quærere rationem solutionis, est quærere rationem articulorum fidei : sicut Nicodemus, Joan. iii, 9, quæsivit : Quomodo possunt hæc fieri ?

« At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. »

Non quidem propter se, quia bonorum nostrorum non indiget : sed propter nostram utilitatem, ut ad suum regnum deveniamus. Isa. xxxiii, 22: Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Et hoc dixit Nicodemo, Joan, iii, 11 ; Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Et ideo talibus dicitur, Proverb. iii, 27 : Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.

Et sic illos expedientes,

« Duxerunt illum, »

Pullum asinini sensus verbis et monitis, « ad Jesum, » ut fidem acciperet Domini Jesu.

« Et jactantes vestimenta sua, etc. »

Hic tangitur qualiter pullum subsellantes, præparaverunt: e' qualiter Dominum imposuerunt.

Et hoc est quod dicit: « Et jactantes vestimenta sua super pullum, » hoc est, fidem ecclesiasticae conversationis. Talis enim conversatio vestimentum est Apostolicum. Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis.

Attende autem quod vestimentum hominis habet hominis figuram. Unde jam prius asinus existens, in vestimento incipit figuram hominis induere, et ad humanum sensum figurari. I Petr. 1, 14 et 15 : Non configurati prioribus ignorantia vestra desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis. De his vestimentis dicitur, Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida.

Sic ergo mollibus et rationabilibus sternentes asinum,

« Imposuerunt Jesum »

Super asinum, ut de cætero non motibus asini, sed motibus regentis Jesu, mansuetus per vias salutis ambularet. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Regentem se et insidentem habens Dominum, inordinate et insensate moveri non potest.

Attende quod mansuetudinem ostendere volens eundo ad Passionem, non elegit currus et equites, et magnam comitivam pugnatorum, cum illam etiam de Angelis habere potuisset. Matth. xxvi, 33: An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Sed simpliciter cum pauperibus venit fidelium turnis, pro quibus immolandus fuit. Nec elegit equos feroces pulchros, in quibus vectus veniret : sciens scriptum esse in Psalmo xix, 8 : Hi in curribus, et hi in equis : nos autem in nomine Dei nostri invocabimus. Equus enim superbum animal, superbiam et fastum significat dominatus. Amos, ii, 13 : Ascensor equi non salvabit animam suam. Isa. xxxi, 1 : Væ qui descendant in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt : et super equitibus, quia prævalidi nimis : et non sunt confisi super Sanctum Israel, et Dominum non requisierunt! Sed potius man-

<--- Page Split --->

sueti animalis dorso insidens, venit ad sui oblationem. Zachar. ix, 9 : Exsulta satis, filia Sion: jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi justus, et salvator : ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ. Sic enim prophetaverat Jacob Patriarcha, Genes. xlix, 11 : « Ligabit ad vitem pullum suum, et ad vineas asinas suas.» Et hæc est littera Septuaginta 1, quia sic ligavit et asinam et pullum ad vites Apostolos, et vineam Ecclesiam.

Sic igitur ut rex pauper et mansuetus venit.

36

« Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.

Et éum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperuntomnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus. »

Hic tangitur quali processione receptus est.

Et tangit tria : venerationem devotorum, invidiam malignorum, et confutationem eorum.

In primo sunt tria : vestium substratio, laudis acclamatio, dignitatis regalis professio.

De primo dicit : « Exeunte autem illo» de Bethphage, ad quem locum adductus fuit pullus. Et significat hoc : Cum de domo buccæ, hoc est, prædicatione Apostolorum, transivit in notitiam turbarum, et in fidem, et incepit augeri fidelium numerus, « substernebant » Apostoli et alii devoti, « vestimenta sua. » Hoc est ad litteram. In via sternebant conversationis exempla : vel etiam ipsa corpora sua martyrio exposuerunt : ut facilius asellus, hoc est, gentilitas sive rudis populus vehens Dominum, transiret. Matth.

x x i , 8 , etMarc . x i , 8 : Multivestimentasuastraveruntinvia : aliiautemfron - descædebantdearboribus , hocest , v i r i - dantesinoperevirtutes : implentesilludIsaiæ , x l , 3 : ParateviamDomini , rectasfaciteinsolitudinesemitasDeinostri . I s a . l x i i , 1 0 : Transite , transiteperpor - t a s , præparateviampopulo , planumfaciteiter , eligitelapides .

« Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, »

Ad locum ad quem turba de Jerusalem occurrerat, et ibi in nimia humilitate ex misericordia sua descenderet. Psal. cxliii, 5 : Inclina cælos tuos, et descende. Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes cælos, et descenderes! Ex magna majestate cælesti tunc descendit ad infima suæ humilitatis. Ad Philip. ii, 8 : Humiliavit semetipsum, factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem.

« Cæperunt omnes turbæ, » quæ convenerant ad diem festum, descendentium cum eo de monte Oliveti: quia etiam ipsi se humiliaverunt in humilitate Christi. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei : ut vos exaltet in tempore visitationis.

Et ideo dicit : « Discipulorum » descendentium de monte ad civitatem, « gaudentes laudare Deum voce magna. » Quæ magna vox non tam clamoris fuit, quam intensæ devotionis. II Machab. i, 3 : Ut colatis eum... corde magno et animo volenti. Isa. xl, 9 : Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester.

« Super omnibus quas viderant virtutibus. »

Et maxime inLszarisuscitatione. Isa. lxiii , 7 : MiserationumDominire -

<--- Page Split --->

cordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus. Isa. xii, 6: Exsulta et lauda, habitatio Sion: quia magnus in medio tui Sanctus Israel. Psal. cl., 1: Laudate Dominum in sanctis ejus : laudate eum in firmamento virtulis ejus.

« Dicentes : Benedictus qui venit irex in nomine Domini ! pax in coelo, et gloria in excelsis ! »

Ecce regii honoris et potestatis professio.

Et dicunt tria : regnum enim profitentur, pacem dicunt concessam, et de cætero gloriam Dei prædicandam.

De primo dicunt : « Benedictus, » hoc est, plenus benedictionibus Domini est rex. Deuter. xxxiii. 23 : Plenus erit benedictionibus Domini. Genes. xii, 3 : In te benedicentur universæ cognationes terræ. Eccli. xliv, 25 : Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum suum confirmavit super caput ejus. Iste est Rex. Ad Hebr. vii, 2 : Rex justitiæ, et Rex pacis. Iste est Melchisedech Sacerdos, et Rex Altissimi.

« Qui venit. » Venit autem jam ad oblationem, « in nomine, » hoc est, in notamine « Domini : » qui notatos Jomini ostendit, quia in ipso noscitur Dominus. Exod. vi, 2 et 3 : Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Dea omnipotente, et nomen meum Adonai non ostendi eis. Sed modo ostendit nomen Domini, totum mundum excitans in sui devotionem et laudem. Joan. viii, 49 : Honorifico Patrem meum. Sic ergo venit in honore nominis Dei, quod per eum honoratur, et prædicatur, et invocatur.

cietas. Ad Coloss. 1, 20 : Omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. Pax enim de cœlo descendit ad terram, ut etiam terram obtineat in hominibus bonæ voluntatis. Isa. xxvi, 3 : Servabis pacem : pacem, quia in te speravimus. Pax enim quæ in cœlo est concordia fruendi Deo, et vivere in Deo, ut dicit Augustinus. Et illa descendit de cœlo, quando uno corde et uno animo omnes concorditer Deo serviunt, et sibi subjiciuntur. Hæc est pax, de qua dicitur, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Hæc 'est pax quæ tranquillat et serenat a turbationibus mentem, et custodit a tentationibus diaboli. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.

« Et gloria in excelsis ! »

Non tam loco quam virtute. Quia, sicut dicitor, Isa. ii, 22 : Excelsus reputatus est ipse, qui tam excelsa perficere potuit, quod quatriduanum suscitavit. Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Talis enim est divisio inter hominem et Deum, ut pax reddita sit ei per sanguinem Christi, qui pacem non habuit : sed ubique et ante mortem et post mortem prædæ patuit. Gloria autem detur Deo, qui hoc potentia suæ deitatis effecit. Isa. xiii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. I ad Timoth. i, 17 : Soli Deo honor et gloria. Ipse enim solus est in excelsis operibus quæ gloriosa sunt. Psal. xcii, 4 : Mirabilis in altis Dominus.

« Pax in cœlo ! »

Effectus proprius Regis cœlestis, ut pax sit in cœlo, ad Patrem reconciliatio, et ad Angelos hominum grata so-

« Et quidam Pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. »

<--- Page Split --->

« Et quidam Pharisæorum. »

Hic tangitur invidia murmurantium, et confutatio eorum.

Dicit igitur, quod « quidam » de numero « Pharisæorum, » qui suam et non Dei quaerebant gloriam. Joan. v, 44: Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quaeritis ?

« De turbis, » quia se turbis immiscebant, ut turbas concitarent: sicut et post modicum lecerunt.

« Dixerunt ad illum, » quasi zelantes ne honor Dei ad hominem transferretur : sicut fecit Mardochæus 1.

« Magister. »

Ac si dicant : Quamvis magister sis, non tamen honor divinus debet tibi attribui. Joan. x, 33: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia : quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

« Increpa discipulos tuos, »

Qui turbas incitant et instruunt ad te sic laudandum. Unde, Matth. xxt, 16 : Audis quid isti dicunt ? Quasi dicat : Mirum est, quod non compescis eos.

« Quibus ipse ait. »

Respondens malitiae et simul prophetans : « Dico vobis, » in veritate quam audivi a Patre meo, « quia si hi taceurint, » idiotæ et pueri. Unde, Matth. xxi, 16 : Numquam legislis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum, hoc est, Pharisæum, et ultorem 2, sive defensorem, hoc est, Scribam et Judæum. Sic ergo si hi tacebunt, qui Dei ordinatione ad vestram confusionem loquuntur.

« Lapides clamabunt. »

Et hoc factum est in morte, quando terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta. Quia, sicut dicit Hieronymus : « Mortem filii Dei clamabat « mundus se sustinere non posse. » Vel, « Lapides, » hoc est, duri et frigidi gentiles. Matth. iii, 9 : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

« Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. »

Hic tangitur quod Dominus in medio suæ exsultationis, quando cum ramis excipiebatur, flevit civitatis excidium, quod meruit in sua passione. Et ideo in Ramis palmarum, ubi tantum gaudium repræsentatum est, Passio legitur in signum et recordationem fletus hujus.

Dicunturque in hac parte quatuor, scilicet, fletus ex compassione, ostensio causæ fletus in genere, et determinatio illius causæ in specie pœnæ, et in fine terminatur illarum pœnarum causa meritoria.

De primo dicit quændo, et ubi, et super quid flevit.

Quando : « Ut, » id est, postquam. Eccle. iii, 4 : Tempus flendi, et tempus ridendi. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

« Appropinquavit. »

Ecce locus tristitiæ. Appropinquavit autem non. tam loco, quam miserantis affectu. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Deuter.

<--- Page Split --->

iv, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.

« Videns, »

Miserantis affectu. Luc. x, 33 : Videns eum, misericordia motus est. Osee, xi, 8 : Conturbata est pœnitudo mea.

« Civitatem » insanientem. Sapient. xiv, 28 : Dum lætantur insan iunt. Videns ergo sic insanientem, et nihil de luturis periculis prævidentem. Ac si diceret illud Isaie, 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judici ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicida.

Sic ergo

« Flevit, »

Ex compassione. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ? et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?

Flevit autem etiam aliquando pro miseria hujus vitæ ad incolatum pertinente. Et hæ sunt lacrymæ attædiationis. Joan. xi, 35 : Lacrymatus est Jesus.

Aliquando autem flevit pro casu, quo cecidimus a beatitudine patriæ per peccatum. Ad Hebr. v, 7 : Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, scilicet Deum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et hæ lacrymæ devotionis. Et his tribus modis flevit nos Dominus in seipso.

In membris autem facit nos plorare pro peccatis propriis. Et istae sunt lacrymæ compunctionis. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Hæc sunt quatuor flumina paradisi, quæ ex uno fonte gratia Dei derivantur. Genes. n, 6 : Fons ascendebat e terra, irrigaus universam superfi-

ciem terræ. Et, ibidem, 7. 10 : Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

Sic ergo « videns civitatem flevit, » compassionis lacrymas fundens « super illam, dicens. » Et tanto plus flevit, quanto illa minus doluit.

Et hoc est quod dicit :

« Quia si cognovisses »

Causam fletus mei, « et tu, » supple, fleres. Thren. 1, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam, ex omnibus charis ejus.

« Et quidem, » hoc est, certe, fleres « in hac die tua » præsenti, « quæ » est « ad » malam « pacem tibi : » in qua pacifice interfectionis meæ tractas proditiones. Sicut enim dicitur, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Job, xxi, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendant. Et ideo illa mala pax est tibi. Sapient. xiv, 22 : In magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Ezechiel. xiii, 10 : Prophetæ deceperunt populum meum, dicentes : Pax, et non est pax.

« Nunc autem, » quia gaudes in pace tua : hæc quæ ego fleo « abscondita sunt ab oculis tuis, » quia non consideras ea, ita culpa tibi claudit oculos, et putas te semper in peccatis pacem habituram. Quod esse non potest : quia Deus est ultionum Dominus, et in proximo vindicabit. 1 ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, etc.

« Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique.

<--- Page Split --->

Et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. »

In speciali dicit hic excidium futurum.

Dicit autem tria : certitudinem in proximo advenientis temporis, modos futuræ exstirpationis et destructionis, et causam.

Certitudo advenientis temporis est in hoc quod dicit : « Quia venient dies, » in quibus claro lumine aperientur tunc oculi tui per pœnam, quos modo claudit culpa. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.

« In te » autem dicit, quia dies illi mali sui eunt. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Genes. xlvii, 9 : Dies peregrinationis meæ... parvi et mali.

nem : quia positis in circuitu vallis per comportationem aggerum et fossarum et sepium, ipsi Romani « circumdabunt te, » impugnantibus hostibus, qui contra te per valla dividentur, contra murum, et contra portas ad impugnandum. Et sic vallo et concluderis, et milite impugnaberis. Habacuc, 1, 10 : Super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

« Et coangustabunt te undique. »

Hoc est tertium, quod inferent violentias : unde « te coangustabunt » intra temetipsum : ita quod non videas effugium, nec in te habeas defensionem : ita quod dicas illud Danielis, xni, 22 : Angustia sunt mihi undique, et quid eligam ignoro. Quia intus erit fames praevalida, inter cives seditio amara, extra autem gladius anceps : ut dicas illud Threnorum, 1, 20 : Foris interficit gladius, et domi mors similis est.

« Et circumdabunt te, etc. »

Deinde tangit ea quæ pertinent ad destructionem.

Primum quidem, quia

Hic particulariter describit et futuram per Romanos obsidionem, et excidium.

Et tangit sex per ordinem : quorum tria prima pertinent ad obsidionem, et tria sequentia ad destructionem.

Primum de his quod pertinet ab ,obsidionem est quod dicit :

« Et circumdabunt te, » exercitu cingentes, « inimici tui, » Romani cum Tito venientes, « vallo, » ne aliquis de te effugere possit. Vallum enim est sepes et fossæ, quæ in circuitu eorum sunt factæ, ne possent nocte exire de civitate. Isa. xxiv, 17 et 18 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habiitor es terræ. Et erit : Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam : et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo.

« Et circumdabunt te. »

Secunduni est pertinens ad obsidio-

« Ad terram prosternent te »

Captam in civibus et ædificiis. Isa. 1, 8 : Derelinquetur filia Sion..., sicut tugurium in cucumeratio, et sicut civitas quæ vastatur. Mich. 11, 12 : Sion quasi ager avabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

Deinde tangit secundum :

« Et filios tuos qui in te sunt, »

Ne in successione posteritatis spem habeas resurgendi. Isa. xiv, 20 et 21 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum non consurgent. Et hoc quidem est. Quia, sicut narrant Josephus et Hegesippus, Titus totam civitatem evertit, et Judæos in

<--- Page Split --->

captivitatem duxit, et interfecit. Postea autem cum quidam de latibulis exivissent, et cineres ruinarum collegissent, et tuguria quaedam ad habitandum in ruinis fecissent, miserunt Romani Helium Adrianum qui illa destrueret, et Judaeorum nullum ultra mare dimitteret, sed omnes ad terram Italiae captivos transmitteret. Et hoc quidem ille com plevit : et postea in alio loco, ubi scilicet crucifixus fuit Dominus, quamdam parvam civitatem ædificavit, quam nomine suo Heliam vocavit, quae postea multo tempore Helia vocabatur : et hæc stat usque ad hæc tempora.

« Et non relinquent in te lapidem super lapidem. »

Hoc est ultimum de prostratione murorum. Matth. xxiv, 2: Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Isa. v, 5: Auferam sempe ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.

Deinde omnium istorum tangit causam meritoriam dicens :

« Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. »

Tempus autem hujus visitationisest, quando visitavit eam Filius Dei per viscera misericordiæ Dei nostri oriens ex alto. Quod tempus prædictum fuerat a Daniele Propheta : et ideo etiam cum parvo studio cognosci poterat. Hoc enim tempus est de quo dicitur in Psalmo lxxvii, 14: Tempus beneplaciti Deus. Isa. xlix, 8 : Tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Ex quo enim irrationabilia animalia sciunt per naturæ instinctum tempora sibi congrua, tunc multo magis rationalis natura lege adjuta, prophetiis illuminata, poterat cognoscere tempus gratiae exhbitæ. Luc. xii, 36: Hypocritæ, faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem empus quomodo non probatis? Jerem.

vni, 7 : Milvus in cælo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Et ideo merito imputatur eis ad peccatum. Sicut enim dicit Augustinus : « Ignorantia eorum qui scire « noluerunt, vel debuerunt, et potuerunt, « damnabilis est. »

Hoc est ergo quod dicit.

« Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,

Dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Et erat docens quotidie in templo. Principes autem Sacerdotum, et Scribæ, et principes plebis quærebant illum perdere :

Et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. »

Hic ponitur ultima pars istius capituli, in qua zelus ejus ad domum Dei ostenditur. Ostendit autem in hoc, quod futuri excidii maxime causa fuit peccatum sacqrdotum, quod commiserunt in templo. Et ideo ostendit se illud detestari in planctu futuræ destructionis.

Tanguntur autem hic duo : qualiter scilicet templum expurgavit, et qualiter templum sua doctrina illuminavit.

In primo horum tria dicuntur: templi ingressus ad ostendendam venerationem, malorum ejectio ad ostendendam simoniacæ pravitatis detestationem, auctoritatis Scripturæ inductio ad facti sui confirmationem et approbationem.

Dicit ergo : « Et ingressus in templum, » ad venerationem ostendendam, quæ templo debebatur. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Unde, Daniel

<--- Page Split --->

tribus vicibus per diem adoravit versus templum 1. Isa. 1x, 7 : Domum majestatis meæ glorificabo. Docet autem nos sua actione etiam ad templum debere festinare. Ibi enim et devotius oratur : et ea videntur et audiuntur, quæ excitant ad devotionem. Act. iii, 1 : Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Luc. xviii, 10 : Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Pharisæus, et alter Publicanus.

« Cepit ejicere, »

Sicut dicit Joannes, ii, 13, flagello de tribus facto funiculis, «vendentes in illo, » scilicet in templo, « et ementes. »

Attende quod vendentes primo ponit : quia illi qui vendeb inf, aut erant de familia sacerdotum, aut de familiaritate eorum. Vendebant enim ibi pecora, ut haberentur parata ad ritus sacrificiorum, et cæd bant in usus sacerdotum. Quidam etiam vendebant columbas, quæ erant sacrificia pauperum. Cum enim præceplum sit, Exod. xxiii, 17, quod tribus vicibus per annum omne masculinum appareret in conspectu Domini, et non vacuis manibus, non poterant secum sacrificia ferre, sed dato pretio ibidem emebant. Et hoc attendentes sacerdotes, tunc sua animalia care vendi fecerunt, et suis familiaribus etiam hoc permiserunt in atrio exteriori templi. Hoc enim hic templum vocatur. Sedebant etiam ibidem nummularii, qui pignore accepto vel cautione alia, mutuabant pecuniam sub usuris ad emenda sacrificia. Et hoc totum erat ad lucrum sacerdotum. Cum autem hæc illicita essent opera, et negotiator de templo Dei sit expellendus, ut dicit Chrysostomus, Dominus zelum ostendens, expulit omnes hujusmodi. Negotiatio enim non pertinet ad domum Dei, eo quod sit contracta cum fraude

latronum . VenditiocolumbarumnoncstdedomoDei , eoquodspeciemhabeatpravitatissimoniacæhæresis , quiaco - lumbadonumestSpiritussancti . N u m - mulariusdedomoDeiejicitur , eoquodaccipitmunerasuperinnocentes , quibusgratisaccommodaredebuit . Forteenimsubusurisnonaudebantaccommodare : q u i a , Deuter . x x m , 1 9 e t 2 0 , prohibitumest , nesubusurisaccommodentproxi - m o . Tamen , utdicitAugustinus , subno - minecollibiorumaccommodabant . C o l - libiaenimsuntmunerafructuumannonævelvini , velolei , velaliorumfructuum : proquorumcollibiorumspeilliaccom - modabant . Genes . x l u i , 1 1 : Sumitedeoptimisterræfructibusinvasisvestris , etdeferteviromunera . Genes . x x x i , 2 0 , dixitenimJacob : Placaboillummune - ribus , etposteavideboillum .

Attendendum etiam quod bis Dominus ejectionem fecit. Anno scilicet primo suæ predicationis. Et hoc solus Joannes ponit 2. Secundo, fecit hoc ultimo anno suæ prædicationis, imminente jam Passione : et hoc ponunt tres Evangelistæ 3. Iste autem zelus domus Dei prophetatus fuit a Psalmo lxxvii, 10 : Zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Sic ergo « cæpit ejicere vendentes et ementes » de templo : quia perillud factum, sacerdotum Principes socii furum efficiebantur. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Hoc autem peccatum, ut dicit Chrysostomus, plus est in Ecclesia quam in synagoga : ubi sacerdotes vendunt sacramenta, et nummulariorum numerus magnus, qui usuris Ecclesiam destruunt, ad fores stant principum sacerdotum, et ab eis usurandi accipiunt auctoritatem. Et ideo nunc magis quam prius necessarius esset Jesus expellens. Jerem. xxiii, 15 : A prophetis Jerusalem egressa est pollutio

<--- Page Split --->

super omnem terram. Ezechiel. xxii, 13 : Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti. Et post pauca yv. 25 et seq. : Conjuration prophetarum in medio ejus, sicut leo rugiens rapienque prædam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt... Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea... Principes ejus... quasi lupi rapientes prædam.

Sic ergo « capit ejicere vendentes et ementes » de templo. Zachar. xiv, 24 : Non erit mercator ultra in domo Domini. Chrysostomus : « Qui voluerit esse « mercator projicietur de Ecclesia, di- « cente Propheta : Quia non cognovi « negotiationem 1. » Eccli. xxvi, 28 : Difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.

« Dicens illis. »

Tangit confirmationem facti per auctoritatem, et hoc facit propter adstantes : quia verbum suum in se non indiget confirmatione.

« Scriptum est : Quia domus mea, etc. »

Isa. lvi, 7 : Quia domus mea, hoc est, templum quod Patris, et mea, et Spiritus a nobis procedentis domus est, domus orationis vocabitur cunctis populis. Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli. Unde tradunt Patres, quod cum hoc diceret, quod quidam fulgor egrediebatur a facie ejus, qui replebat templum, ex quo circumstantes territi, non audebant resistere expulsioni. Ezechiel. xlui, 2, ingressa est gloria Domini in templum per viam portæ orientalis, et resplenduit terra a majestate ejus.

Sic ergo « domus mea domus orationis vocabitur : » quia sicut patet, III Reg.

vui, 1 et seq., ad orandum est construcla. Augustinus : « In oratorio nemo ali- « quid agat nisi ad quod factum est, unde « et nomen accepit. » Peccant ergo qui granaria vel reservatoria inde faciunt.

« Vos autem fecistis, etc. »

Duo dicit. In auctoritate enim inducta ostendit ad quem usum est domus constructa. Ex se autem ostendit, quod per avaritiam sacerdotum ad abusum malum est deputata.

Et hoc est quod dicit : « Vos autem fecistis. » Et ex hoc patet, quod auctoritate sacerdotum forum factum fuit in templo propter avaritiam eorum. Facit enim is cujus auctoritate videtur fieri.

« Speluncam latronum. » Sicut enim latro in spelunca absconditur ut rapiat, ita sacerdotes auctoritate et religione templi obumbrati ne videantur, stabant in insidiis quocumque modo rapienti et corrumpere nitebantur jus sacerdotale et puritatem. Psal. x secund. Hebræos, 9 : Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. Mich. iii, 5 : Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium. Nehemiæ seu II Esdræ, xiii, 29 : Recordare, Domine Deus meus, adversus eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et leviticum. Jerem. vii, 11 : Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis meis? Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Osee, vi, 8 et 9 : Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Et quasi fauces virorum latronum, etc. Galaad, acervus testimonii interpretatur, et templum significat, ubi acervus testimonium est Scripturæ, in quo non sunt modo veri pastores, sed idola quadam pastorum. Nec ingreditur aliquis nisi per sangui-

<--- Page Split --->

nem, et illi qui fauces sunt virorum latronum, hoc est, viriliter latrocinia exercentium.

« Et erat docens. »

Ecce qualiter eliminata spurcitia, templum sua præsentia consecravit, et sua doctrina illuminavit. III Reg. ix, 3 : Sancificavi domum hanc..., ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum : et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.

Ideo ergo erat in templo « quotidie » docens. Joan. XVII, 20 : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

Hoc ergo est primum quod dicit hic.

« Principes autem sacerdotum. »

Ecce secundum, ubi malum pro bono retribuunt.

Tangit autem tria : qui machinabantur malum Domino, et quod non valebant, et causam impedimenti.

De primo dicit tria genera machinantium : « Principes sacerdotum, » qui erant primi in malitia, et quorum auctoritate et jussu fiebat. Joan. XI, 47 : Collegerunt Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus ? Et paulo post, §. 53 : Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum, scilicet ad consilium Caiphæ, qui erat Princeps Sacerdotum.

« Et Scribæ. » Hi doctores erant legis, quorum consilio omnia dirigebantur. Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescireunt.

« Et principes plebis, » qui plebi præfuerunt in parlem vocati sollicitudinis, qui plebi omnes suas voluntates permiserunt, ut eis in necem Christi consentirent. Jerem. v, 31 : Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Prophetæ doctores qui scri-

bæ vocabantur, mendacia in consiliis invenerunt : et tunc sacerdotes applauserunt plausu manuum, hoc est, operum. Et populus hæc diligens, perfecit in malitiae complemento. I Esdræ, ix, 1 et 2 : Non est separalus populus Israel a populis terrarum :... commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum : manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Quando enim sacerdos non separatur ab operibus plebis terrenæ, et semen sanctum verbi Dei commiscet cum terreno affectu, et loqui incipit verba laicorum ad lucra illicita, et principales in hoc sunt principes et doctores, tunc cogitatur de morte Domini. Unde Beatus Bernardus : « O « bone Jesu, totus mundus videtur conju- « rasse contra te, et hi primi sunt qui « videntur regere populum, diligere prin- « cipatum. »

Hi ergo « quærebant, » consilio et machinatione, « illum, » Dominum Jesum Christum, « perdere. » Sapient. II, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Jerem. XI, 19 : Cogitaverunt super me consilia dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.

« Et non invenerunt quid facerent illi. »

Ecce impotentia nequitiae. Isa. XVI, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. Osee, II, 6 : Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Non enim facere poterant antequam ipse volebat. Et tunc dedit facultatem, sed tamen non fecit eorum malitiam : quia illam ex se et a diabolo habuerunt. Joan. x, 17, 18 : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam.

<--- Page Split --->

D. ALB. MAG. ORD. PRÆD.

« Omnis enim populus. »

Causa est. Non enim deposuerunt nocendi nequitiam, sed potius timidi existentes timebant turbam. Sapient. xvnt, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis.

« Omnis enim populus suspensus erat, » auribus et vultibus porrectis ad ipsum, « audiens illum, » Dominum Jesum. Non enim declinare statuerunt oculos suos ad terram, ut terrena audirent : sed sicut dicitur, Job, vii, 15 : Elegit suspendium anima, scilicet eorum, ut audi-

rent alta coelestia ab ipso. Joan. iii, 31, 32 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de coelo venit, super omnes est : et quod vidit et audivit, hoc testatur. Proverb. viii, 6 : Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum. Unde, Joan. vii, 43 et 46, quando miserunt ministros, qui captum adducerent eum, et illi rediverunt infecto negotio, dixerunt quaerentes : Quare non adduxistis illum ? Illi responderunt : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Haec ergo est causa quare non audebant tunc.

<--- Page Split --->