CAPUT XVIII.
Per parabolam de judice iniquitatis et vidua importuna docet semper orandum : per parabolam vero de Pharisæo et publicano, quomodo sit orandum : pueros a se repelli vetat : dives qui a juventute omnia se servasse præcepta dicebat, audito Christi consilio de omnibus relinquendis abiit tristis : et quid erit præmii omnia propter Christum relinquentibus : prædicit suam passionem, et prope Jericho cæcum illuminat.
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere1,
Dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum, clamantium ad se die ac note, et patientiam habebit in illis?
Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
Dixit autem et ad quosdam, qui in
se confidebant tamquam justi, et aspernabantur cæteros parabolam istam :
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus, et alter publicanus.
Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut cæteri hominum : raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus.
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cœlum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori.
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur2.
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret3. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad
<--- Page Split --->
me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
Amen dico vobis : Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Et interrogavit eum quidam princeps', dicens : Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo ?
Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
Mandata nostri : Non occides : Non mæchaberis : Non furtum facies : Non falsum testimonium dices : Honora patrem tuum et matrem ².
Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.
Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo : et veni, sequere me.
His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt !
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut
uxorem, aut filios, propter regnum Dei.
Et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis ³.
Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur.
Et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cœcus quidam sedebat secus viam, mendicans ⁴.
Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad sc. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
Dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
<--- Page Split --->
In primo horum sunt duo. Ostendit enim primo doctrina modum, et secundo suam aperit intentionem.
Dicit igitur :
IN CAPUT XVIII LUCÆ
ENARRATIO.
« Dicebat autem, »
« Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere. »
Hic tangit partem illam, quae secundum superiorem divisionem est de orationis instantia et devotione. Cum enim ea quae dixit, viribus propriis nullus possit habere : restat ut devotione et instantia orationis impetrentur. Et sic hic istud inducitur capitulum.
Sicut enim superius diximus, in hoc capitulo agitur de perfectione mandatorum, quae secundum praesentem statum est causa electionis.
Unde hoc capitulum dividitur in tres partes : in quarum prima docet de orationis instantia, et humilitate per quam pervenitur ad perfectionem mandatorum : in secunda autem, supponit in quo consistit mandatorum perfectio : in tertia autem, quia omnis perfectio et consummatio est in communicatione passionum Christi, ideo de revelatione suae passionis supponit, et de ejus proprio effectu.
Prima harum partium dividitur in tres partes : in quarum prima docet instantiam orationis : in secunda autem, ejusdem orationis docet humilitatem. Quia autem humilitas difficulter discitur, ideo in tertia exemplarem de humilitate supponit doctrinam.
Prima harum partium continet tria. Praemittit enim suum, quod persuadere intendit, intentum : secundo, ad persuadendum inducit simile : tertio autem, juxta simile positum format persuasionis doctrinam.
Docens Apostolos, et discipulos, « et, » hoc est, etiam « parabolam, » parabolicum sermonem ut facilius caperent dicta, et retinerent.
« Ad illos, » hoc est, discipulos. Osee, xii, 10 : In manu prophetarum assimilatus sum.
« Quoniam oportet semper orare. »
Oratio est, ut dicit Augustinus, pius affectus mentis in Deum directus. Et quamdiu hic pius affectus in cogitatu, et sermone, et opere a Deo non revocatur, tamdiu in Deum dirigitur. Non revocatur autem nisi per contrarium actum : et ideo dicit Glossa, quod « non desinit orare, qui non desinit benefacere. » Iste ergo est verus sensus litterae. I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate. I ad Corinth. xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente. Eccli. xvii, 22 : Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari. » Hieronymus : « Frequens oratio vitiorum « fomitem exstinguit. »
Contra hoc autem quidam objiciunt per illud Matthæi, vi, 7 : Orantes autem nolite multum loqui. Eccli. vii, 15 : Non iteres verbum in oratione tua. Hæc autem jam soluta sunt per ea quæ dicta sunt de diffinitione orationis. In omnibus enim cogitatis et dictis et factis oratur, per quæ affectus pius mentis a Deo non retrahitur. Et quod Dominus dicit non multum esse loquendum, loquitur de quibusdam, qui putabant quod orationibus rhetoricis Deus induceretur sicut homo, cum non inducatur nisi pietate affectus.
<--- Page Split --->
Hoc autem quod dicitur, Eccli. vii, 15, quod non iterandum verbum est in oratione, intelligitur quod si petimus aliqua a Deo, non debet per contrarium actum interrumpi oratio: ita quod verbum orationis iterare oporteat.
« Dicit igitur, « quoniam sic oportet semper orare. »
« Et non deficere. »
Non deficere, est spiritum ab oratione per contrarium actum non retrahere: sicut legitur, quod Severus Episcopus de beato Martino scribit, quod invictum ab oratione spiritum non relaxabat. Ad Hebr. v, 7: In diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. In diebus enim carnis suae, hoc est, per totam vitam sic orat qui numquam spiritum et pium affectum retrahit in Deum directum. Sic orabat Susanna, Daniel. xm, 35, de qua dicitur, quod erat cor ejus fiduciam habens in Domino. Sic orabat Moyses, de quo cum nihil ore diceret, dicitur, Exod. xiv, 13: Quid clamas ad me? Sic orare intendit Psalmista, Psal. cxt, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Non enim deprimuntur manus, nisi ad contrarium actum retrahantur. I ad Timoth. ii, 8: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
« Dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. »
Hic incipit ponere parabolam, quae tres habet paragraphs : in quorum primo ponitur judicis iniqui descriptio : in secundo, descriptio vidue pro vindicta instantis : in tertio, judicium judicis,
quod coactus et invitus facit propter importunitatem vidue instantis.
A quatuor autem describit judicem : a potestate auctoritatis, a solemnitate loci, qui suae erat jurisdictionis, a postpositione divini timoris, et ab irreverentia alicujus cujuscumque hominis.
Dicit igitur :
« Judex quidam erat, » habens potestatem auctoritatis super alios. Matth. viii, 9: Ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. De isto autem judice proprie dicitur, Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Isa. ix, 24 : Principes tui infideles, socii furum.
« In quadam civitate. »
Civitas autem locus solemnis est : tamen quia judex malus fuit, probabile est quod et civitas mala fuerit. Isa. 1, 21 : Quomodo facta es meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Psal. liv, 10 et seq. : Vidi contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, et injustitia, et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
« Qui Deum non timebat. »
Divinum timorem judicio postposuit, dicens illud Job, xxi, 13: Quis est Omnipotens ut serviamus ei ? Job, xxii, 17 : Quasi nihil posset facere Omnipotens aestimabant eum. Et quia iste Deum non timuit, ideo in muneribus et personarum acceptione judicavit. Isa. v, 23 : Justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Contra quod dicitur, Deuter. 1, 17 : Ita parvum audietis ut magnum :... quia Dei judicium est.
« Et homines, »
Hoc est, hominum honestatem « non
<--- Page Split --->
rverebatur. » Ezechiel. in, 7 : Omnis domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Jerem, in, 3 : Froms mulieris meretricis facta est tibi, noluiisti erubescere.
Duo igitur hic excluduntur ab isto judice, quae maxime retrahunt aliquem a peccato : timor scilicet, et pudor. De timore, Eccli. i, 28 : Qui sine timore est, non poterit justificari. De pudore, Thren. v, 12 et 13 : Facies senum non erubuerunt, adolescentibus impudice abusi sunt.
« Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
Et nolebat per multum tempus. »
Hic describit viduam, et dicit quinque. Primum est destitutio auxilii : secundum autem, multiplicatio adversarii maligni : tertium, frequens aditus judicis iniqui : quartum est interpellatio judicii : quintum est iniqua dissimulatio justi judicii.
De primo.dicit : « Vidua autem quaedam,» quae a viro viduata fuit,et ideo patrono et defensore destituta. Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre : matres nostre quasi vidue. Job, vi, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me : et necessarii quoque mei recesserunt a me. De hac vidua dicitur, Isa. i, 17 : Subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Misericordia enim miserabilium personarum deberet movere judices ad talium defensionem.
« Erat in civitate illa, »
Ubi erat injuriantium multitudo. II Petr. ii, 8 : Adspectu et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Apocal. ii, 13 : Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae.
« Et veniebat ad eum, dicens. »
Tertium est. Et quod dicit : « Veniebat, » quod in se claudit præteritum imperfectum in præsens continuatum, notat adventus ejus frequentiam. Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis. Ad ipsum enim pertinebat defendere miserabiles personas.
« Vindica me, »
Per justum judicium, « de adversario meo » iniquo. Psal. xxxiv, 1 et 2 : Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Apocal. vi, 10 : Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Eccli. xxxv, 18 : Nonne lacrymæ vidue ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ?
« Qui nolebat per multum tempus, »
Quia munera non dedit, nec habuit unde daret. Isa. i, 23 : Pupillo non judicant, et causa vidue non ingreditur ad illos. Jerem. v, 28 : Causam vidue non judicaverunt.
« Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. »
Hic ostendit qualiter importunitas viduæ vicit judicem.
Et dicit quinque : quorum primum est, qualiter intra se confusus et victus est judex iniquus : secundum, qualiter nec timore Dei, nec verecundia humana
<--- Page Split --->
ad judicium est flexus : tertium, qualiter molesta instantia ad judicium est compulsus : quartum, qualiter judicium fecit : quintum et ultimum, qualiter metu sugillationis hoc sibi extorsit, quod viduam vindicavit.
Dicit ergo : « Post hæc autem dixit intra se, » reductus ad cor afflictione propria. Isa. xxvni, 19 : Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Psal. xv, 4 : Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Matth. xv, 23 : Dimitte eam, quia clamat post nos.
« Etsi Deum non timeo, »
Quia timor Dei non induxit eum. Psal. xiii, 3 : Non est timor Dei ante oculos eorum.
« Nec hominem revereor, » quia coram hominibus verecundia est negare judicium miserabilibus personis. Jerem. vi, 15 : Confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.
« Tamen quia molesta est mihi hæc vidua, »
Per instantiam quotidianam. II ad Timoth. iv, 2 : Insta opportune, importune. Simile in malo, Genes. xxxix, 10 : Mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. Simile, Judicum, xv, 6 et seq., cum Dalila molesta esset Samsoni, prodidit ei secretum cordis sui.
« Vindicabo illam, » judicium sibi faciens. Luc. xi, 8 : Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit : propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
« Ne in novissimo veniens, » ex quo repelli non potest. Luc. xviii, 39 : Qui præibant, increpabant eum ut taceret : ipse vero multo magis clamabat.
« Sugillet me. »
Sugillare autem tantum valet quamtum subgulare. Componitur autem, sicut dicit Isidorus, a sugo et gula : quasi nusugat tandem sanguinem de gula nuca. Quod proprium dicitur esse lamiarum, quæ occulte veniunt ad homines, et sugunt sanguinem de gula eorum. Unde alia littera hic habet : « Ne iterum et itrum veniens sugulet me. » Thren. iv, 3 : Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos.
Hæc autem vidua typum tenet cujuslibet fidelis animæ. Vel etiam universalis Ecclesiæ, quæ tota die clamat, et tandem exauditur. Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec propinquet non consalabitur, et non discedet donec Altissimus adspiciat.
« Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
Dico vobis, quia cito faciet vindiclam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? »
Hic sumit doctrinam juxta inductam parabolam arguens a minori.
Unde dicit : « Audite quid judex iniquitatis dicit, » id est, audite dictum iniqui judicis. Si enim malus importunitate petentis ultus est pro vidua, multo magis Deus judex justus, fortis et patiens, aliquando ulciscetur pro Sanctis suis. Ln. xi, 13 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se.
Et hoc est quod dicit :
<--- Page Split --->
« Deus autem non faciet vindictam, »
Hoc est, nonne Deus faciet vindictam ? Zachar. ii, 8 : Qui teligerit vos, tangit pupillam oculi mei. Psal. civ, 15 : Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Unde dicit, Deuter. xxxii, 33, secundum aliam translationem : « Mihi vindicta, et ego retribuam 1. »
« Clamantium ad se die ac nocte, » hoc est, instanter et continue. Psal. cxxix, 1 : Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Psal. lxxviii, 10 et 11 : Et innotescat... ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum Job, xxxv, 13 : Omnipotens causas singulorum intuebitur.
« Et patientiam habebit in illis, » qui suos offendunt. Quasi dicat : Non habebit in eis patientiam. Eccli. xxxv, 22 : Dominus judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam. Psal. xcii, 1 et 2 : Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Exaltare qui judicas terram, redde retributionem superbis.
Objiciunt autem quidam : Quia cum Sancti orent pro persecutoribus suis, sicut fecit Stephanus 2, videtur quod non debeant petere vindictam. Ad Hebr. xii, 24 : Accessistis ad sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Abel enim loquebatur vindictam, Christi autem sanguis oravit ignoscentiam. Luc. xxiii, 34 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt.
Responsio est, quod non petunt Sancti vindicari in condemnationem finalem, sed in conversionem : ut sic vindicentur ut relicta injustitia convertantur, et sic boni fiant. Proverb. xii, 7 : Verte impios, et non erunt. Jerem. xvii, 18 : Confundantur qui me persequuntur, et
non confundar ego : paveant illi, et non paveam ego : induc super eos diem affictionis, et duplici contritione, timoris scilicet, et confusionis, contere eos, Domine Deus meus. Psal. cvni, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua.
« Dico vobis. »
Assertio est. « Quia cito faciet vindictam illorum. » Deuter. xxxii, 43 : Sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum. Aliquando enim vindicat, inimicum convertendo : sicut fecit de Paulo. Vel patientiam Sanctis dando, et inimicum condemnando. Sapient. xii, 18 : Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos.
« Verumtamen Filius hominis veniens, etc. »
Quasi dicat : Ita Filius Dei et Filius hominis fidem habens in suis, faciet vindictam de eis. Et tamen miratus est, qui vice versa fidem habeant in ipsum, et perseverent in eadem fide.
Et hoc est : « Verumtamen, « ita fidem exhibens, « Filius hominis veniens, » scilicet ad judicium post tot tribulationes, « putas, inveniet fidem » conservantem ad ipsum, « in terra, » in qua sunt tot miseria et tribulationes. Quasi dicat : Vix inveniet. Jerem. vii, 28 : Periit fides, et ablata est de ore eorum. Mich. vii, 2 : Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Psal. xi, 2 : Defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Isa. lix, 14 : Corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
« Dixit autem et ad quosdam qui in
<--- Page Split --->
se confidebant tamquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam. »
Hic incipit agere de orationis humilitate.
Et habet duas partes : in quarum prima hoc ostendit in similitudine parabolica quod oratio humilis justificat, et fastus jactantiae in oratione accusat : in secunda autem generaliter concludit, quod omnis humilis exaltabitur, et superbus deprimetur.
Adhuc in prima parte duae sunt : in quarum prima dicit quibus, et quare dicit istam parabolam : et in secunda, per ordinem ponit parabolam.
Dicit autem in prima quatuor. Primo enim dicit in genere quibus dicit, secundo quare, tetto tangit fastum ipsorum, quarto autem tangit modum doctrinae.
Dicit igitur, ostendens quoniam non oportet tantum instanter orare, sed etiam humiliter. Et ut hoc ostendat modo nobis convenienti, quo intelligere possimus, « dixit ad quosdam, » nomine indignos propter malum meritum ipsorum, quia non transeunt ad nomen : et ideo in populo Dei non nominantur, nec numerantur. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.
« Qui in se confidebant, » hoc est, quia in se confidebant, « tamquam justi, » hoc est, ac si essent vere justi ex propria virtute. Apocal. ut, 13 et 16 : Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus ! Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus : incipiam te evomere ex ore meo. Isti enim sunt hypocrita, de quibus dicitur, ad Roman. x, 3 : Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quarentes stalnere, justitiae Dei non sunt subjecri.
Satis enim mirum est quod in se confidebant, cum nec suum esset, nec purum esset, nec stabile esset, nec sciretur utrum Deo acceptum esset, et mirabiliter infirmum esset.
De primo horum dicitur, I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
De secundo dicitur, Isa. lxiv, 6 : Quasi pannus menstruatæ universæ justitæ nostræ.
De tertio dicitur, Job, iv, 18 et 19 : Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angeli suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea !
De quarto dicitur, Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
De quinto dicitur, Isa. lxiv, 6 : Cecidinus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
Mirum ergo est quod in his confidebant. Est autem et ipsa confidentia nulla. Proverb. xi, 28 : Qui confidit in divitiis suis, corruet. Jerem. xlviii, 7 : Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris. Eccli. xxxvii, 3.: O præsumptio nequissima ! unde creata es ?
« Et aspernabantur caeteros. »
Ecce quod alios despexerunt, sua apparentia bona magnificantes, et aliorum mala considerantes. Sicut enim dicit Beatus Bernardus : « Multi multa sciunt, « et seipsos nesciunt : alios inspiciunt, « et seipsos negligunt. » Psal. xxi, 8 : Omnes videntes me deriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput. Aspernari enim, est cum motu capitis deridere. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui spernis ! nonne et ipse sperneris ? Eccli. iv, 27 et 28 : Ne reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis.
« Pæbolam istam. »
Hoc est, similitudinariam historiam, quia per similitudinem inducitur. Et
<--- Page Split --->
tamen saepe verum fuit in rei veritate. Psal. LXXVII, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio.
« Duo homines ascenderunt in templum ut orarent. »
Hic ponit parabolam.
Et habet tria, in quorum primo ostenditur, qui sunt a quibus trahitur similitudo : secundo, in quo : in tertio ponitur similitudinis inductae judicium.
Dicit autem in primo sex, quae secundum litteram, et secundum mores notantur : quorum primum est numerus orantium, secundum natura, tertium ascensus ad locum, quartum locus orationis, quintum finis intentionis, et sextum religionis differentia.
De primo dicit : « Duo. » Semper enim duo sunt, qui ad orationem vadunt : unus, interiorem significans spiritum : secundus autem, exteriorem, significans curam et sollicitudinem corporalium. Istud significatum est, Genes. XXI, 3, ubi Abraham cum puero, hoc est, cum spiritu pergens ad orationem, duxit secum asinum et servos. Et asinus quidem significat corpus : servi autem corporalem sollicitudinem. Isti ergo duo sunt. Hoc sub alia metaphora dicitur, Eccle. x, 1 : Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Unguentum enim est devotio spiritus se recognoscentis : musce autem sunt vanitates cogitationum corporalium, que se ingerunt orantibus, praecipue istis qui se non recognoscunt. Hoc est etiam significatum, Genes. XV, 11, ubi descendebant aves super sacrificium Patriarchae, sed abigebat eas Abraham. Per aves enim vagabundas, cogitationes significantur vage, per sacrificium autem, spiritus contribulatus.
Sic ergo sunt « duo homines, » unius naturae humanae existentes, sed non
aequaliter participantes eamdem. Spiritus enim se recognoscens, ad imaginem Dei est: alius autem deceptus in seipso opinione sua, homo est, cum vix aliquid hominis habeat. Homo enim, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis 1. Unus quidem homo imaginis divinae, et secundum Deum vestitus suae cognitionis virtute. Eccli. XVII, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute: ut scilicet cognosceret seipsum, et Deum. Aliter autem humum sapit totus. I ad Corinth. III, 3: Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Et praemisit causam, dicens: Cum sit inter vos zelus et contentio. I ad Corinth. XV, 47: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de ceto celestis. Primus enim portat imaginem terreni, secundus autem portat imaginem celestis: et ideo tota die decipitur in seipso.
« Ascenderunt »
Ambo. Oratio enim, ut dicit Damascenus, est ascensio intellectus in Deum : et ideo omnem orantem oportet ascendere. Et ideo Abraham Patriarcha ascendit in montem visionis cum vellet orare 2. Dominus etiam ascendit in montem Thabor, ubi transfiguratus est 3. Moyses etiam, cum pugnaret Israel contra Amalec, ascendit in montem : et elevatis in celum manibus in oratione, vincebat Israel : descendentibus autem manibus, vincebat Amalec 4. Isa. II, 3 : Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.
Tangit etiam locum orationis, dicens :
« In templum. »
<--- Page Split --->
Templum autem a templor derivatur, quod quamvis in simplici non sit in usu, tamen in composito invenitur, contemplor enim dicitur. Et vocatur templum, ubi theophanie, et cultus, et laus, et devotio Dei apparent, et ubi totos nos conferimus ad ea quae Dei sunt videnda et percipienda. Matth. xxi, 13 : Domus mea domus orationis vocabitur. Psal. LXIV, 5 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Et admonet nos ipse locus terroris ad majestatem, sanctitatis ad vitam, divinorum ad contemplationem, laudis ad cultum, jamue cœelestis ad devotionem, et ornatus decentis ad Domini honestatem.
Propter primum horum dicitur, Genes. xxviii, 17 : Pavensque Jacob : Quam terribilis est, inquit, locus iste!
De secundo dicitur in Psalmo xcii, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
De tertio dicitur, Isa. vi, 1, ubi loquitur de templo : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum : et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Solium enim excelsum contemplandum in templo, coelum est : elevatum in cœelestibus spiritibus, et sanctis animabus, quarum conversatio in cœelis : et exinde resplendens omnis terra, majestate ejus plena est : quia sicut dicitur, Ezechiel. xlui, 2 . Terra splendebat a majestate ejus. Et ea quae sub ipso in gratiarum ordinibus, replent templum Ecclesiae. Ezechiel. xlui, 10 : Fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundament ab iniquitatibus suis. Sic, Act. iii, 1 : Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Sic dicitur, Ezechiel. xi, 31 et seq., quod octo gradibus ascendebatur in templum, tribus scilicet gradibus in contemplatione, scilicet, contemplatione visionis corporalis, et imaginariae, et intellectualis, quae contem-
plationes sunt tres cœeli, in quos rapitur Paulus 1 : tribus autem in amore, diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente 2 : et duobus in devotione orationis, et altitudine rectae intentionis 3 .
Ascenderunt autem isti,
« Ut orarent. »
Et est finis istorum. Est autem oratio pius affectus in Deum directus. Et est oratio ascensus intellectus in Deum. Et est oratio petitio decentium a Deo.
Et secundum primam istarum diffinitionum, affectus ascendit devote in Dei bonitatem. Secundum autem secundam, quae est Damasceni, intellectus ascendit limpide in veritatem. Secundum tertiam, quae item est Damasceni, desiderium ascendit in bonorum Dei plenitudinem. Et sic, ut dicit Psalmus xxiv, 13 : Anima orantis in bonis demorabitur, scilicet per tertium : et excedit in lumine per secundum. Joan. iv, 24 et 23 : Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Per primum tota intenditur in bonitatis divinae dulcedine. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
In hoc loco orationis, laudis memoria est ad Dei cultum, quod fuit de superius introductis. Apocal. xix, 5 : Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus : et qui timetis eum, pusilli et magni.
Quinto etiam januae cœelestis recordandum est ad devotionem. Genes. xxvii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœeli.
Sexto autem ornatus decentis recordandum est ad illius honorem, et Angelorum suorum, qui Dominus est domus : ut habitus decens mulieres operiat, exterior honor viros exhibeat, religiosa ve-
<--- Page Split --->
mis clericum in reverentiam laicorum ponat. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi dicrorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Hinc est quod Moysi, Exod. ii, 3, et Josue, v, 16, dictum est : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est. Cum reverentia enim et honore quilibet se ibi secundum suum gradum debet exhibere, ne dicatur ei illud Matthæi, xxi, 12 : Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem ?
Sic ergo « duo homines ascenderunt in templum ut orarent. »
tulit : et complacuit sibi in tali similitudine justitiæ, vel potius in idolo similitudinis exterioris.
« Et alter publicanus, »
Qui publicis præfuit vectigalibus, quæ vix, aut numquam juste exercentur : semper tamen sunt cum violentia et oppressione. Et ille talis quasi publicus tyrannus et oppressor habebatur. Iste autem quidquid recognitionis habuit ex humanitate, quidquid ascensionis in templum, totum retulit in Deum, quærens pro his quæ in se recognovit, indulgentiam et misericordiam a Deo.
« Unus pharisæus, et alter publicanus.
Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut cæteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus.
Jejun0 bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. »
Ecce differens professio. Pharisæus enim divisus fuit, qui consideratione apparentis justitiæ gloriabatur. Religionis enim Pharisæorum erat, in manu et in fronte habere membranulas, in quibus scripta erant legis mandata ad legis recordationem, vel potius ad ostentationem. Si aliquando legis obliviscerentur, habebant spinas in oris vestimentorum, quibus puncti iterum redirent ad legis recordationem et observationem. Et ideo significat hypocritas, qui omnia ista faciunt ad ostentationem. Matth. xxii, 5 : Dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Ideo, ibidem, infra, §. 27, dicitur, quod similes sunt sepulcris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Talis igitur erat Pharisæus, quod quidquid humanitatis habuit, quidquid ascensionis in templum, totum ad laudem hominis re-
Isti ergo tales ad templum ascendunt. De Pharisæo dicitur, Matth. vi, 5 : Amant in angulis platearum stantes orare. Et ideo etiamsi ad templum ascendit, coram multitudine ascendit, ut videretur ab hominibus. Publicanus autem ex verecundia non patiens seipsum, clam ascendit, et intra secretum cordis sicut in cubiculo oravit. Matth. vi, 6 : Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te,... donec pertranseat indignatio mea.
« Pharisæus stans. »
Hic tangit orationum istarum diversitatem.
Et habet partes duas : unam quidem Pharisæi, alteram autem publicani.
De oratione autem Pharisæi dicit tria : dispositionem orantis, titulum orationis, et seriem ejusdem.
Dicit igitur de primo horum : « Pharisæus stans. » Pharisæus divisus, divisam ab aliis orationem se habere signifieabat. Putabat enim quod multiloquio in commendatione sui modo rhetorico indigeret : contra hoc quod dicitur, Matth. vi, 7 : Orantes autem nolite mul-
<--- Page Split --->
tum loqui. Isti sunt Sacerdotes Baal 1, qui cultris et lanceolis se in conspectu plebis vulnerabant. Pro cultris enim et lanceolis isti phylacteria et spinas habebant.
Talis igitur fuit Pharisæus.
Hic autem « stans » orabat, cum procumbens et pronus debuisset orasse. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt. Isa. xlix, 23 : Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Isa. lx, 14 : Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Iste autem « stans, » elationem mentis indicans, orabat. Oratio enim propria humiliantis se, postulatio est.
Dicit autem titulum suae orationis Evangelista, cum subjungit :
« Hæc apud se orabat. »
Tangit autem duo : quod scilicet quædam quæ sibi videbantur oravit, cum potius orare debuisset quæ revelavit Spiritus sanctus. Ad Roman. vn, 26 : Nam quid oremus sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et ideo non hoc orare debuit quæ sibi videbantur. Nam et Paulus pro stimulo petiit 2, et non exauditus fuit : sed Domino docente didicit, quod gratiae Domini oratio committenda fuit dicente : Sufficit tibi gratia mea.
Secundum in quo reprehenditur, est quo « apud se orabat, » et non apud Deum. Apud se enim orat qui se, et quod sibi placens est, orat. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Non debemus nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad xedificationem. Quid enim orat qui sibi placet? Ille enim jam habet quod vult, nec oportet ut oret. Aliter orabat Job, qui dixit : Non inveniat in terra locum latendi clamor meus :
eceenimincalotestismeus , etconscrinsmeusinexcelsis 3 . Interraenimlatetoratiodesepræsumentis : quiasubterrenoaffectu , quoipsesibiplacet , absconditur . ApudDeumautemhabetorationem , quitotamsuampetitionemDocommititit . AlitertamenapudSanctosoratiodicitur : quiasemperestvicinaorieorum , etcordi . P s a l . x l i , 9 : ApudmeoratioDeovitæmeæ , Hæcenimoratiohumiliantisse , semperproximaperassiduitatemorieorum , insinumeorumconvertetur : quiautilisestconscientiiseorum . P s a l . xxxiv , 1 3 : Oratiomeainsinumeoconvertetur . Hæcenimoratiohumiliantissenubespenetrat , utdicitur , Eccli . x x x v , 2 1 . EttamenapudSanctosestperdevotionem , etinsinumeorumconvertiturperutilitatem , etDeoapproximatperanimæinDeumascensionem , etnullomodoestapudorantempersui - ipsorumplacentiam . Hicautemsibipla - cebat , etideoapudseorabat : quiainoratione , quævidebatapudsebona , a l - legabat . P s a l . l x i , 6 : Quihominibuspla - c e n t , confusisunt , quoniamDeusspreviteos . AdGálat . 1 , 1 0 : Siadhuchomini - busplacerem , Christiservusnonessem .
Qualiter autem sibi placeat in orationis serie ostenditur, quam continuo interserit, dicens :
« Deus, gratias ago tibi. »
In quatuor reprehensibilis invenitur hæc oratio : in principio, in progressu, in fine, et in quarto quod subintelligitur, quia in oratione nullo indigere recognoscens, nihil penitus petebat. In principio enim gratias agit, cum accusare se deberet. Proverb. xvn, 17 : Justus prior est accusator sui. In progressu autem cæteros aspernatur. Malach. ii, 10 : Quare despicit umusquisque nostrum fratrem suum ? In line autem commendat seipsum. Proverb. xxvn, 2 : Laudet te alie-
<--- Page Split --->
nus, et non os tuum : extraneus, et non labia tua. Quod autem subintelligitur ex his, quia ita se abundare in bonis et deficere in malis reputat, quod nihil a Deo petit in oratione. Apocal. iii, 17 : Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius ego : et nescis quia tu es mser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
In principio ergo dicit : « Gratias ago tibi, Deus. » Gratias autem agere non est pauperis, sed multarum gratiarum animæ. Nam qui penitus destitutus est, de quo gratias agit? Sicut enim ingratus est, qui de percepto munere gratias non agit : ita stultus et cæcus est, qui gratias egit de hoc quod numquam percepit. Unde, Eccli. xxv, 4, inter ea quæ odit Deus, ponitur pauper superbus. Qualiter enim gratias agit, qui gratias non accepit, et Deo non est gratus? Potius cum David dicere deberet : Anima mea sicut terra sine aqua tibi 1. Et illud Judicum, 1, 15 : Terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis.
Inconvenienter ergo iste a gratiarum actione incepit.
« Quia non sum sicut cæteri hominum. »
Ecce quod cum aspernatione aliorum procedit : et in communi, et in speciali homines aspernatur.
In communi quidem cum dicit : « Non sum sicut cæteri hominum. » Dicit autem Philosophus, quod qui non est sicut homines, aut aliquid melius est omni homine sicut Deus, aut aliquid vilius omni homine, sicut bestia. Deus autem iste non fuit : ergo in bestiam est conversus. De hoc igitur stultus gratias agit. Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor fere detur ei. Hoc dictum est Nabuchodonosor, qui sibi placuit in robore suo, et in decore regni sui. Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore
esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. In hoc enim verbum suum est verum : « Quia non sum sicut cæteri hominum. » Vides qualiter supra diximus, quod duo homines ascenderunt in templum, naturam humanam non æqualiter participantes. Job, xii, 2 : Vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. Iste enim bestia se solum hominem reputavit, et secum mori quidquid est humanæ sapientiæ. III Reg. xix, 14 : Derelictus sum ego solus. Job, 1, 19 : Effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Cum tamen hoc sit falsum, et magnæ præsumptionis indicium.
Hic autem specificat, dicens :
« Raptores, etc. »
Tangit autem quatuor hic peccatorum differentias.
Et primo ponit : « Raptores, » qui cum violentia in alienis bonis injusti sunt, qui sine dubio mali et condemnandi sunt : sicut significatum est, Levitic. xi, 13 et 16 : Haliætum... et accipitrem non comedas juxta genus suum. Haliæetus parva rapit, accipiter autem magna : quia utrumque genus raptorum immundum est, et nobis per imitationem non incorporandum : quia non census in crimine est, sed rapienii affectus.
Et revera iste Pharisæus raptor fuit et fraudulentus, quia et ab hominibus rapuit. Matth. xxiii, 14 : Comedilis domos viduarum orationes longas orantes. Et a Deo gloriam rapiunt, de qua dicit Dominus, quod eam alteri non dabit, nisi rapiat. Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Job, xxvii, 8 : Quæ est enim spes hypocritæ si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ? Mentitur ergo dicendo se non esse raptorem : quia et hominum raptor est, et Dei.
<--- Page Split --->
« Injusti. »
Injusti sunt qui fraudibus et peccatis injurias committunt. Habacuc, ii, 6: Væ ei qui multiplicat non sua! usquequo et aggravat contra se densum lutum? Eccle. iv, 8: Non satiantur oculi ejus divitiis.
Iste autem iterum mentitur, Matth. xv, 5 et 6: Qui dicitis: Munus quodcumque est ex me tibi proderit: et non honorificabit patrem suum aut matrem suam. Isti enim propter suam avaritiam traditiones ad lucrum fecerunt, et illas contra Dei praecepta servari fecerunt. Et ideo injusti sunt, et in homines, et in Deum. Proverb. xxi, 7: Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. Propter hoc Isaias, Isa. xiv, 4, deridet istos et prædicit pœnam eorum, dicens: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Et subdit, §. 11: Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Exactor enim rapit: tributarius autem injurias infert. Et ideo tinea de veste corporis subjecti rapinæ oritur, et vermis de cadavere injustitiæ fœtentis nascitur,
« Adulteri. »
Adulterium dicitur : quia cum fornicatio simplex sit ultra concessum a lege concubitum usurpata, violatio thori est cum hac deformitate, addens violationem bonorum matrimonii, quæ sunt tria, sacramentum, fides, et proles. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxii, 32 et 33: Mulier omnis relinquens virum suum peccabit, statuens hæreditatem ex alieno matrimonio : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit. Et in hoc contra bonum sacramenti peccavit. Secundo, quia virum suum dereliquit. Et in hoc bonum fidei violavit. Tertio, quod in adulterio fornicata est, et ex alio viro sibi filios statuit. Et in hoc contra bonum prolis peccavit. Et de viro dicitur, Ibidem, v, 23: Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in ani-
mam suam, etc. Iste autem qui verum animæ virum ex cupiditate dereliquit, non se putat adulterum. Contra quod dicitur, Jerem. iii, 1: Tu fornicata es cum amatoribus multis. Matth. xii, 39: Generatio mala et adultera signum quærit. Isa. lvii, 3: Accedite huc, filii auguratriciis, semen adulteri, et fornicarie. Sed iste non reputat, nisi exterius in opere corporali committantur : quia errabat in hoc quod dixit, quod lex cohiberet manum, et non animum. Et ideo se justum in hac parte justitiæ reputavit, quoniam exteriora maxima facinora non fecit.
« Velut etiam hic Publicanus. »
Hoc cum aspernatione et stomacho dictum est. Et ideo utitur demonstratione ad ipsum. Contra quod dicitur, Eccli. vii, 12: Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. Malach. ii, 10 : Quare despicit unusquisque nostrum fratrem suum ? Deuter. xxiii, 7: Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: neque Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Nec sufficit sibi se justificare coram Deo, secundum illam justitiæ partem, quæ est declinare a malo, nisi etiam jactet se secundum aliam, quæ est facere bonum: contra id quod dicitur, Eccli. vii, 3: Non te justifices ante Deum: quoniam agnitor cordis ipse est.
Dicit autem de afflictione corporis :
« Jejuno bis in sabbato, »
Hoc est, in septimana, quæ a sabbato denominatur, propter hoc quod secundum eos prima dies fuit sabbati. Et quidem jejunium bonum est si sanctificatum sit abstinentia vitiorum, si adjutum sit oratione, et largitione eleemosynarum.
De primo istorum dicitur, Joel, 1, 14: Sanctificate jejunium.
De seando autem, Isa. lviii, 6, postquam dixit de jejunio, dicit : Nonne hoc
<--- Page Split --->
est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Et, infra, y. 7: Frange surienti panem tuum, et egemos vagosque induc in domum tuam. Et, infra, y. 9, de oratione : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet : Ecce adsum. Non enim non solum prodest alicui jejunare, sed etiam multum nocet, quando ex avaritia jejunatur, ut marsupia per parcitatem impleantur. Et hoc modo jejunabat iste, quia de propriis bonis non saturabatur, ut magis saturaretur crumena. Isa. lxiii, 5: Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput ?
Dicit autem : « Jejuno bis in sabbato, » quia semel jejunabat ad ostentationem, et semel ad avaritiam. Has enim duas causas habuit jejunii sui. Matth. vi, 16 : Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocrite, tristes : exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.
quia Angeli sunt in novem ordinibus. Decimus autem ordo est hominum ; et ideo hominis est decimam solvere, ut ruinam angelicam suppleat. Et census de terra, quam dedit Dominus homini, est decima. Psal. cxiii, 16 : Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum. Lex autem est, quod qui censum non solvit, agrum perdidit. Unde Dominus dicit se affligi in hoc peccato, quod est non solvcre decimas. Malach. ii, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis, supple, quas non redditis.
Iste autem Pharisæus .jactando hoc dicit, et graviora omisit, sicut judicium, et misericordiam in parentes, quos non sustentavit, neque pauperes. Unde, Matth. xxiii, 23 : Decimatis mentham, et anethum, et cyminum : et reliquistis quæ graviora sunt legis. Decimas autem iste solvit, ut apud Sacerdotes de justitia haberet laudis præconium.
« Decimas do omnium quæ possideo. »
Qui Deo servivit de corpore, dicit se etiam servisse de rebus. Decima autem solvitur, ut decima perfectionis, apud accipientem decimam esse recognoscatur, hoc est, apud Deum, cujus vicarius et minister accipit decimas. Novem autem partes retentæ, significant imperfectionem esse apud eum qui dat decimas, et sic indigere illum liberatione ab imperfectione, et quod ille liberator sit qui decimas accipit. Malach. ui, 10 : Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, hoc est, in Ecclesia. Augustinus : « Redde decimas : « alioquin deduceris ad partem deci- « mam Angelorum, quæ de cœlo ceci- « dit in infernum. »
Attende autem quod creatura decima inter intellectuales creaturas est homo :
« Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cœlum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori. »
Tangit orationem publicani.
Duo autem dicit. Describit enim primo dispositionem orantis, et secundo inducit seriem orationis.
Dispositio orantis describitur in tribus : in recognitione suæ indignantatis, in abjectione suæ humiliationis, et in modo suæ afflictionis.
De primo dicit : « Publicanus a longe stans, » quia reputabat se indignum ut prope accederet. cum publicanus esset. Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Sciebat enim quod, II Reg. vi, 7, Oza occisus est, quod arce Domini inclinatæ indignus appropinquavit. Sciebat quod David dixit : Longe a
<--- Page Split --->
peccatoribus salus 1. Et hanc indignitatem sui etiam loco longe stans ostendit : et cum longe esset, tamen stetit, et non in fastu processit sicut Pharisæus. Stans autem, a. peccato surrexit, et rectitudinem justitiæ apprehendit. Psal. xcui, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
Sic ergo « a longe stans, »
« Nobelat nec oculos, »
Hoc est, saltem oculos, « ad cælum levare, » in hoc sui cordis ostendens humiliationem, sciens et dicens illam salutarem orationem Ecclesiastici, xxui, 4 et 5 : Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum, superborum scilicet. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Sciebat enim iste, quod signum a Deo fornicantis animæ, est in extollentia oculorum. Eccli. xxvi, 12 : Fornicatio mulieris in ætollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. Et ideo oculos depressit, et ad cœlum quod offendit levare oculos ausus non fuit, dicens in corde suo illud Lucæ, xv, 21 : Pater, peccavi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. Unde Beatus Bernardus : « Nobelat oculos ad cœlum levare, ut « per humilitatem cœlum ad se posset « inclinare. » Psal, cxliii, 5 : Domine, inclina cœlos tuos, et descende.
« Sed percutiebat pectus suum. »
Ecce qualis fuit in sui afflictione. Pectus autem percutiebat, quia peccata quæ fecerat, de pectore exierant. Matth. xv, 18 et seq. : Quæ procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicatio-
nes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ. Hæc sunt quæ coinquinant hominem.
In pectoris autem tunsione, et afflicto est, et sonus, et manus appositio. Per afflictionem quidem significatur compunctio, quæ est cordis afflicto : in tunsione autem sonus, qui significat confessionem : et in manus appositione significatur satisfactio. Exod. ii, 18 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Jerem. xxxi, 19 : Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum, et erubui : quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. Ibi enim percussit, ubi conceptus peccati fuerat.
Percussio enim pectoris unum est de delentibus peccatum, et maxime venialia, quæ multis remediis absolvuntur, scilicet, tunsione pectoris, oratione dominica, signo crucis, aspersione aquæ benedictæ, confessione communi quæ fit in Prima, et Completorio, et ante Missam, et benedictione episcopali. Præter hæc autem, habet remedia communia cum mortali : sicut contritionem, et communionem Eucharistiæ, et confessionem specialem, et eleemosynæ largitatem, et condonationem injuriæ quam intulit trater, et multa alia habet remedia. Sed hic non est hoc de proposita intentione.
Est autem adhuc notandum in percussione pectoris, quia in pectore est discretio, quod in hoc significatur, quod rationabiliter ad peccati quantitatem debet esse proportionata pœnitentia. Ad Roman. xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum. Unde, Levit. vii, 34 : Pectusculum elevationis, et armum separationis... dedi Aaron sacerdoti : quia apud sacerdotem absolventem a peccatis, et ligantem ad satisfactionem condignam, præcipue debet vigere hujusmodi discretio.
Sic ergo « percutiebat pectus suum, dicens : »
« Deus. »
<--- Page Split --->
Tangit hic seriem orationis, in qua tangit propitiantem ex misericordia, propiliationem, et sui accusationem.
Propitiantem Deum tangit, cum dicit : « Deus, » cujus est providere ex misericordia, cujus est videre cor ex deitatis et scientiæ eminentia, cujus est circuire per beneficentiam omnia. Hæc enim tria sonat nomen Dei : sicut sæpe diximus.
De cura quidem providentiæ dicitur : Jacta super Dominum curam tuam, etc.4. Et ita iste, se in curantem de se Deum jaclavit. Augustinus: « Projice te in Deum: « quia non est ita crudelis, ut se subtrahat, « et te cadere permittat. » I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Deo autem omnia videnti se ostendit, et non abscondit sicut primi peccatores, Genes. III, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Luc. XVII, 14 : He, ostendite vos sacerdotibus. Peccator enim se sacerdoti loco Dei ostendit.
Deus etiam circuit omnes per beneficia sua, monens nos ad similia, ut omnibus de cætero simus benefici. Luc. VI, 36 : Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. Matth. x, 43 : Ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
Sic ergo dicit : « Deus, »
« Propitius esto mihi peccatori. »
Hic tangit propitiationem. Propitiatio autem est clementia judicis ad peccati veniam et indulgentiam. Unde dicitur de Christo, qui indulgentiam et veniam nobis obtinuit, I Joan. 11, 2 : Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Psal. lxxviii, 9 et 10 : Propitius esto, Domine, peccatis nostris propter nomen tuum, ne forte dicant in Gentibus : Ubi est Deus eorum ? Et, Exod. xxxvii, 6, dicitur pro-
pitiatorium locus, ubi se Dominus ostendit propitium.
« Peccatoris » dicit, ut se accuset. Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Non enim dicit, mihi peccanti, sed peccatori, qui ex habitu et consuetudine se peccatorem confitetur. Daniel. ix, 15 et 16 : Peccavimus, iniquitatem fecimus, Domine, in omnem justitiam tuam. II Reg. xxiv, 17 : Ego sum qui peccavi, ego inique egi. In oratione Manasse, circa finem : Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco.
« Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. »
Sententia Domini est per inductam similitudinem probata.
Dicit igitur : « Dico vobis, » quae veritas non fallit, « descendit hic, » scilicet publicanus, « justificatus, » quia pænitentia justificat impium. Ezechiel. xvii, 21 : Vita vivet, et non morietur. Et præmitit : Si impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis,... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor.
Quod autem dicit quod « descendit » a templo, notatur quod in consideratione sua semper humilior et humilior fuit. II Reg. vi, 22 : Ludam, et vilior fam, scilicet in conspectu Domini, qui elegit me. Jacob. iv, 6, et I Petr. v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Justitiae ergo meritum est in humilitate pænitentium.
« Ab illo, »
Pharisæo tumido et inflato. Sicut enim
<--- Page Split --->
dicit Gregorius : « Tumor mentis obsta- « culum est veritatis.» Dicit etiam Gregorius, quod quatuor sunt species tumoris : quorum primus est, quando aliquis ex seipso putat habere bonum quod habet. Daniel. iv, 27 : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ ? Et contra hoc dicitur, I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
astra cœeli volens exaltare solium suum. Et hoc est dictum de Pharisæo.
De publicano autem dicit :
« Qui se humiliat, »
Sicut publicanus, « exaltabitur. » Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria : et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Eccli. xx, 11 : Propter gloriam minoratio : et est qui ab humilitate levabit caput.
Secundus autem tumor est, quando quidem a Deo se habere recognoscit, sed pro meritis se habere dicit. Matth. xx, 12 : Pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstus. Contra quod dicitur, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum. Sic etiam superbi erant, et tumidi illi qui, Isa. lviii, 3, dixerunt : Quare jejunavimus, et non adspeczisti ? humiliavimus animas nostras, et nesciisti ?
Hoc est ergo quod dicit.
« Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. »
Hic docet simplicitatem humilitatis.
Et dicuntur hic duo : quorum primum est historia, de qua sumit occasionem doctrinae. Et deinde ponit doctrinam.
Tertius fastus est, cum aliquis sibi falso jactando attribuit quod non habet. Apocal. iii, 17 : Dicis quod dives sum, et locupletatus; et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Quartus fastus est, cum putat se habere plus aliis : vel omnibus, vel quibusdam, et illos despicit : sicut hic Pharisæus. Et hæc est causa, quod ab illo fastuoso Pharisæo publicanus humilis se recognoscens, et veniam petens, descendit justificatus.
Rationem autem et causam omnium eorum quae dicta sunt, Dominus subjungit, dicens :
« Quia omnis qui se exaltat, »
Fastu mentis sicut Pharisæus, « humiliabitur, » hoc est, ad humum prosternetur. Proverb. xvii, 12 : Antequam conteratur, exaltatur cor hominis. Luc. xiv, 11 : Qui se exaltat, humiliabitur. Sic, Isa. xiv, 12 et 13, cecidit Lucifer, qui in cœlum conscendit, super
In prima harum partium tria dicuntur, oblatio scilicet parvulorum simplicium et humilium, et prohibitio discipulorum a fatigatione Domini, et correctio erroris discipulorum per Dominum.
In primo horum tria dicuntur : parvulorum allatio, et parvulorum in simplicitate dispositio, et oblationis parvulorum intentio.
De primo dicit : « Afferebant autem. » Matth. xix, 13, dicitur quod offerebant. Et notatur quod Christo infantes suos dedicaverunt, sicut et nunc Ecclesia parvulos suos affert, et offert Christo. Psal. xxvii, 1 : Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Filii arietum sunt filii ducum gregis, hoc est, bonorum sacerdotum, qui gregem Domini ducunt, et pueros Ecclesiasticis imbuunt sacramentis. Isa. lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. Altare enim Christus est, et domus Ecclesia, quæ in talibus glorificatur.
« Infantes, » nihil fantes propter simplicitatem. I Petr. ii, 2 : Sicut modo geni-
<--- Page Split --->
ti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Lac autem est doctrina, et gratia sacramentorum Ecclesiae. Tales igitur afferebant ad Christum. I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
« Ut eos tangeret. »
Ecce oblationis intentio. Sciebant enim quod tactus in se haberet virtutem divinitatis : et sic sanarentur a languoribus suis, et omnibus bonis informarentur. Marc. v, 28, et Matth. ix, 21 : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Marc. vi, 36 : Quotquot tangebant eum, salvi fiebant, a quacumque etiam infirmitate detinebantur. Ideo dicit, Genes. xxvii, 21 : Accede huc ut tangam te, fii mi. Tangens enim consolatur. Daniel. viii, 18 : Tetigit me, et statuit me in gradu meo. Tangit aliquando dure, cum peccatum tollit. Job, xix, 21 : Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Tangit, cum virtutem influit. Luc. viii, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
parvulos, in utroque compatientes Domino, scilicet, ne illa diu importuna esset, quae levi verbo absolvi poterat : et ne hic Dominus multitudine fatigaretur facto, per quod diu laborare oportebat. Tamen dicunt Ambrosius et Beda, quod Apostoli prius volentes gentem suam salvari, prohibebant oblationem parvulorum, per quos intelligebant Gentes esse salvandas. Ad Roman. ix, 3 : Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem.
« Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei. »
Dicit autem hic quatuor : quorum primum est, quod omnes in communi de facto hoc instruxit : secundum autem, quod parvulos ad se venire permitti voluit : tertium, quod arceri tales ab adventu ad ipsum noluit : quartum autem, quod omnium istorum causa fuit.
« Quod cum viderent discipuli, »
Et factum non intelligerent, « increpabant illos, » compatientes Domino lasso ex instantia prædicationis, et volentes eum paulisper requiescere. Sed Dominus, ut dicit Beda, salutem omnium sitiens, fatigari non poterat desiderio salutis, quamvis corporaliter aliquando fatigaretur. In hoc enim Gentium vocatio figurabatur. Simile autem aliquid passi sunt discipuli Josue, qui, Numer. xi, 28, dixit de prophetantibus : Domine mi Moyses, prohübe eos.
Attende autem quod discipuli intercedebant pro Syrophcenissa deprecanti pro filia 1. Hic autem increpant afferentes
Dicit igitur : « Jesus autem convocans illos, » magis in unum cordis intellectum et consensum, quam in unum locum. Discors enim erat intellectus discipulorum ab intellectu mysterii. Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus. Genes. xlix, 2 : Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.
« Dixit : Sinite pueros, »
Non tam ælate quam simplicitate innocentiæ, « venire ad me. » Proverb. ix, 16, dixit Dei sapientia : Qui est parvulus, declinet ad me. Isa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et con-
<--- Page Split --->
tritum spiritu, et trementem sermones meos.
« Et nolite vetare eos, »
Removendo etiam obstaculum, si quod est ad veniendum. Non enim sufficit sinere venientem, nisi etiam removeatur adveniendi obstaculum. Proverb. iii, 27 : Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac. Haec est enim Herodiana malitia, persequi parvulos ad Christum venientes cum Christo natos. Matth. ii, 16 : Tunc Herodes... mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis. Haec est etiam Ægyptiaca crudelitas, parvulos populi Dei exstinguere : quia dicitur, Exod. 1, 22 : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite.
« Talium est regnum Dei. »
« Talium, » simplicium scilicet, et humilium, qui seipsos parvos reputant, et minores ad omnia Dei dona.
De primo dicitur, Proverb. iii, 32 : Cum simplicibus sermocinatio ejus. Sapient. i, 1 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum. I Paralip. xxix, 17 : In simplicitate cordis mei lætus obtuli universa.
De humilitate autem dicitur, Proverb. xxix, 23 : Humilem spiritu suscipiet gloria. Matth. xviii, 4 : Quicumque vero humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
De minoratione autem ad Dei dona dicitur, Genes. xxxii, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis.
Adhuc autem parvus est, et parvulus minor parvo, et ideo humilibus humilior. Et ideo ad receptionem Dei habilior, et ad notitiam sapientiae Dei perspicacior, et ad revelationes Dei magis idoneus. De primo dicitur, Luc. xix, 3, 5 et 6 : Quæ-
rebat videre Jesum quis esset, et non poterat præ turbæ, quia statura pusillus erat. Et ideo Dominus dixit : Zachæ, festinans descendæ, quia hædie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, scilicet per humilitatem, et excepit illum gaudens. De secundo, Proverb. ix, 16, dicit Sapientia : Qui parvulus est, declinet ad me. De tertio, Matth. xi, 25 : Revelasti ea parvulis.
Adhuc autem, sicut hic dicitur, « talium est regnum cælorum. » Hi etiam veraces sunt dum quæritur ab eis, et injuriæ non sunt memores. De primo horum dicitur, Numer. xiv, 31 : Parvulos vestros, qui nesciunt distantiam boni et mali, introducam, ut videant terram quæ vobis displicuit. De secundo, Apocal. xiv, 5 : In ore eorum non est inventum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei. De tertio, ad Ephes. iv, 26 : Sol non occidat super iracundiam vestram. I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
« Talium » igitur innocentium « est regnum Dei » ad litteram, regnum cælorum : quia perfectio gaudii et justitiæ committitur illis in cœlo : et debet talibus committi in terra, ut in utroque regno semper sint perfecti.
« Amen dico vobis : Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. »
Hic incipit doctrinam juxta similitudinem inductam.
Et præmittit confirmationem, dicens : « Amen, » hoc est vere « dico vobis : Quicumque, » sine personarum acceptione. Act. x, 34 et 35 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi.
« Non acceperit regnum Dei sicut puer, » hoc est, in humilitate, et inno-
<--- Page Split --->
centia, et obedientia : quia puerorum est obedire. Ad Galat. iv, 1 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium. De innocentia, Job, xxii, 30 : Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. De humilitate autem dicitur, Luc. 1, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
« Non intrabit in illud. » Per foramen enim acus transire oportet : et nisi parvulus sit, ad tam arctum foramen impinget Matth. vii, 13 et 14 : Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem... Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam 1. Parvulus ergo intrat, et magnus impingit. Efficiamur ergo parvuli cum parvo Domino, de quo dictum est, Isa. ix,6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Sic parvificatus est qui dixit, I ad Corinth. xv, 9 : Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. Et, ad Ephes. iii, 8 : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc. Matth. xi, 11 : Qui minor est in regno cælorum, major est illo. Sic enim gradus honoris sui humilis Dominus disposuit, dicens : Qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator 2.
exisset, interrogavit eum quidam adolescens hujusmodi quaestionem. Sed ex hoc patet, quod Lucas non sequitur ordinem historiae : sed gesta Domini ordinat, et inducit secundum quod ad sui propositi faciunt declarationem. Iste autem qui hic princeps vocatur, etiam aetate fuit adolescens. Iste autem secundum Ambrosium et Hieronymum videtur tentando quaesiisse. Cujus signum dicunt esse, quia reprehendit eum Dominus, dicens : Quid me dicis bonum ? Aliud signum dicunt, quia fuit contristatus. Beda autem videtur velle, quod fuerit simplex, et non tentans : cujus signum dicit esse, quia, Marc. x, 21, dicitur, quod intuitus est eum Jesus. Nec Dominus legitur intuitus aliquem esse nisi bonum. Luc. xxii, 61 et 62 : Respexit Petrum... Et egressus foras Petrus flevit amare. Et, Sapient. iv, 15 : Respectus in electos illius. Potuit autem esse quod primo tentavit, et postea verbis Domini ad benevolentiam inductus est, et tunc non tentavit. Vel forte diversi fuerunt hic, et in Matthæo.
Iste ergo quicumque fuerit, sive tentando, sive simpliciter accesserit, occasionem ex verbis Domini accipit, ubi perfectionem in simplicitate et humilitate posuit : quia perfectio potius in sapientia legis esse secundum antiquos videbatur.
« Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ? »
Dicit ergo :
« Magister bone. »
Hic incipit agere de perfectione mandatorum, postquam præmisit quidquid erat de humilitate dicendum.
Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima quaestio ponitur de via perfectionis : in secunda autem ponitur instructio.
De primo dicit : « Interrogavit eum quidam. » Matth. xix, 16, autem dicitur, quod Dominus erat in domo, et cum
Tria dicit in quaestione : præmittit enim benevolentiae captationem, quærit de operibus perfectionem, et operum perfectorum congruam remunerationem.
Dicit igitur captando benevolentiam : « Magister bone. » Chrysostomus dicit, quod significat laudatores Sanctorum, et non imitatores. Laudat enim eum a perfectione sapientiae, cum dicit : « Magister. » Joan. iii, 2 : Rabbi, scimus quia
<--- Page Split --->
a Deo venisti magister. Nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
« Bone. » Laudat eum a perfectione virtutis. Psal. cxvnii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
« Quid faciens. »
Ecce quærit de perfectione operum. Virtus enim in operatione et non in sermone consistit, ut dicit Philosophus. Fides etiam sine operibus, et sine motivo ad opera, quod est charitas, mortua est 1. Ergo quia non est in sermone sed in virtute, non quærit iste quid dicendo, vel sciendo : sed potius quid faciens, possit habere perfectionem. Jacob. 1, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmet ipsos. II ad Corinth. viii, 11 : Facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi quod habetis.
« Vitam æternam possidebo. »
Ecce congrua operis remuneratio. Et dicit tria : vitam in qua est remunerationis substantia, et æternitatem in qua est mercedis duratio, et possessionem quæ est in hoc quod ad nutum habeatur remuneratio.
Dicit igitur : « Vitam » beatam : quia alia vita non est summum bonum quod exspectatur. Hæc autem vita est actus et influentia vitæ divinæ in animam. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspiravit. Sic enim Deus tons vitæ, non est Deus mortuorum, sed viventium 2. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Sic dicitur in Psalmo xxvi, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium.
Hæc vita petitur « æterna, » ut numquam deficiat. Joan. iii, 15 : Ut omnis
qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Et hoc est, quando mors a Sanctis propelletur et destruetur. I ad Corinth. xv, 26 : Novissima autem inimica destruetur mors. Osee, xiii, 14 : Eromors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! Isa. xxv, 8 : Præcipitabit mortem in sempiternum.
Hanc autem vitam « possidere, » hoc est, ad nutum habere quærit iste, quæ sit hæreditas ab hærendo dicta. I Petr. i, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam,... in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in cælis. Hæc est possessio omnium facientium Dei voluntatem. Matth. xix, 29 : Centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. In hac enim vita pedes ponent, quia possessio quasi pedum positio dicitur. I Reg. ii, 9 : Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conicescent. Affectus enim sanctorum ita in illa hæreditate requiescent.
Hæc est ergo quæstio istius principis. Sicut enim dicitur, Isa. xxxii, 8 et 5 : Princeps ea quæ digna sunt principe cogitabit... Et non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps.
« Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum : Nemo bonus nisi solus Deus. »
Secundum est, ubi ponitur responsio quæstionis.
Et dicit duo : quorum primum est responsio quærentis : secundum autem solutio quæstionis.
De primo dicit duo : reprehensionem laudantis, et convictionem blanditoris.
Dicit igitur : « Quid me dicis bonum ? » Quasi dicat : Cum me credis hominem vanitati et malitiae subjectum, sicut est omnis homo purus. Psal. xiii, 1 : Non est qui faciat bonum, non est
<--- Page Split --->
usque ad unum. Et ideo, supra, xi, 13, dixit Apostolis : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, etc. Comparatione enim Dei nulla creatura est bona. Job, iv, 17 : Numquid homo Dei comparatione justificabitur ? Gregorius : « Humana justitia divinae com- « parata, injustitia est. » Job, xxv, 4 : Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
autem ponitur responsio de perfectione ista.
In priori harum adhuc duo dicit : in quorum primo notitiam mandatorum apud illum esse ostendit : in secundo autem mandata operis enumerat.
Dicit igitur :
« Mandata nosti. »
« Nemo bonus nisi solus Deus. »
Hoc enim est bonum, omnis boni bonum, et sine quo nihil est bonum, et ideo essentialiter est bonus. Omnia autem bona sunt accidentaliter et participatione boni. Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi unus Deus. Matthæi, xix, 17, autem dicitur : Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Et respicit ad hoc quod ille quæsivit. Quid faciens, etc. Hoc autem quod dicit hic : Quid me dicis bonum? respicit ad hoc quod dicit : Magister bone. Solus autem dicitur bonus, qui est causa boni. Jacob. i, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et hoc modo non est bonus nisi solus Deus.
Cum enim mandata moralia de naturali jure sint, onnis homo usum rationis habens, mandata novit.
Et hoc est quod dicit : Mandata nosti, » hoc est, notitiam habes mandatorum. Et ideo quid agere debeas, quærere non oportet. Psal. iv, 6 et 7 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : quod scilicet ostendit quid faciendum, et quid non faciendum sit. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. Animæquior esto, populus Dei. Ideo, Exod. xx, 18, dicitur : Cunctus autem populus videbat voces : quia vox mandatorum per naturale judicium rationis ad omnes pervenit.
Sic igitur « mandata nosti. »
« Non occides. »
« Mandata nosti : Non occides : Non mæchaberis : Non furtum facies : Non falsum testimonium dices : Honora patrem tuum et matrem.
« Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea. »
Hæc est responsio quæstionis.
Et habet partes duas : in quarum prima docet perfectionem justitiæ in mandatis : in secunda vero, perfectionem vitæ privilegiatae in consiliis.
In prima harum duo facit : in quorum primo perfectionem ostendit mandatorum in opere existentium : in secundo
Attende quod quia ista quæsivit : Quid faciens vitam æternam, etc., ideo Dominus non facit mentionem, nisi de his mandatis quæ consistunt in exteriori opere : et ideo de his tribus mandatis, quæ ordinant ad Deum, nullam penitus facit mentionem : nec de duobus ultimis qui consistunt in concupiscentia cordis. Quamvis enim secundum mandatum videatur esse in verbo, non tamen est in verbo : quia in vanum accipere nomen est in cordis vanitate. Ea autem quæ consistunt in opere, ordinant secundum duas partes justitiæ, quæ sunt declinare a malo, et facere bonum. Et apud nos quidem prius est declinare a malo quam facere bonum. In hac autem parte justi-
<--- Page Split --->
tiæ, quæ est declinare a malo, ordinant mandata quatuor, secundum quod sunt majoris nocumenti contra proximum.
Et primum quidem, quod est contra nocumentum personæ proximi, est : « Non occides. » In quo omne nocumentum, quod in personam proximi cadere potest, prohibetur. Fit autem duobus modis nocumentum in personam proximi : nocumenti scilicet irrogatione, et beneficii subtractione. Nocumenti irrogatione : sicut quando consilio, vel voluntate procurante, vel verbere persona proximi laeditur. Matth. v, 21 : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. Beneficii autem subtractione : sicut quando liberare possum, et non libero : vel pascere possum, et non pasco : et sic moritur homo, per mei beneficii subtractionem, sicut dicit Augustinus : « Pasce fame morientem : « quod si non paveris, occidisti. » Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Hoc est igitur quod dicit : « Non occides. »
« Non møechaberis. »
Mæchia adulterium est, quod secundum locum tenet in nocumento proximi : quia illud est nocumentum quod infertur in fide thori, in adjutorio quod datum est homini ad salutem speciei, ex quo capere debet naturae fugientis pignus. Matth. v, 27 et 28 : Dictum est antiquis : Non mæchaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo. Et ideo mæchia committitur opere, et voluntate, et machinatione.
« Non furtum facies. »
Hoc est tertium contra nocumentum,
quod irrogatur proximo in his quæ concessa sunt proximo ad solatium vitæ, et ad substantiæ individualis sustentationem. Et prohibetur in eo omnis modus rapinae, scilicet furti, fraudis, doli, seu quocumque modo aliquis potest ab alio in bonis damnificari. Ad Roman. xiii, 9 : Non furaberis 1. Idem, Joan. x, 1 : Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Et sic multi latrones sunt in bonis Ecclesiarum, qui nihil juris habent,sed invito Domino cujus sunt bona aliena contrectantur.
« Non falsum testimonium dices. »
Hoc est contra nocumentum in verbo. Et prohibetur omne mendacium, præcipue tamen prohibetur mendacium perniciosum, et hoc est quod omnibus nocet, et nulli prodest. Fit autem tribus modis ut dicit Augustinus in libro de Mendacio, scilicet, cum mendacio alicujus aliquis perdit virtutem, vel honorem, vel aliquam virtutis conditionem, sicut virginitatem. Secundo autem modo, quando mendacio alicujus aliquis perdit vitam, vel sanitatem, vel aliquid hujusmodi in corpore. Tertio modo, cum mendacio alicujus aliquis perdit bona fortunæ. Hoc enim mendacium nocet mentienti, nocet damnum patienti, nocet etiam damnum inerenti, quia perdit animam. Et de hoc intelligitur quod dicitur, Sapient. i, 11 : Os autem quod mentitur, occidit animam. Psal. v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Deinde ponit unum quod est secundum partem illam justitiæ, quæ est facere bonum, dicens :
« Honora patrem tuum et matrem. »
Hoc autem ideo præcipitur, quia debilitatur virtus in parentibus : et ideo in-
<--- Page Split --->
digent sustentatione filiorum. Honor autem ille consistit in reverentia debita, et obedientia devota, et sustentatione corporali. Eccli. in, 7 : Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore : et qui obedit patri, refrigerabit matrem. Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram. Tobitæ, iv, 3 et 4 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus. Memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Eccli. in, 8 et 9 : Qui timet Dominum honorat parentes : et quasi dominis serviet his qui se genuerunt in opere, et sermone, et omni patientia.
Hæc igitur sunt illa mandata in factis, de quibus ille quæsivit consistentia. Et quia nihil quæsivit de cordis perfectione, constat istum, sicut dicit Chrysostomus, fictum fuisse. Credens enim fuit, quod lex esset in factis, et non in cordis devotione.
« Qui ait, »
Scilicet princeps : « Hæc omnia custodivi, » in opere, « a juventute·mea. » Et sic se ad proximum ostendit innocenttem. Psal. lxx, 17 : Deus, docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Thren. in, 27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum, scilicet Domini, ab adolescentia sua. Psal. cxviii, 128 : Ad omnia mandata tua dirigebar : omnem viam iniquam odio habui.
cunda autem, ex refutatione viae illius, discipulos instruit.
De prima dicit : « Quo audito. » Quod tamen ante scivit, sed audiri ab aliis ex hoc instruendis, voluit.
« Jesus ait ei, » instruens cum de ulteriori perfectione : sicut petit Psalmista, Psal. xvi, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea, hoc est, perficiendos doce.
« Adhuc unum tibi deest. »
Tria dicit : in quorum primo, mandata factorum exteriorum perfectioni non sufficere ostendit : in secundo, impedimenta perfectionis amovere instruit : tertio, quod perfectum est adjicit.
Dicit igitur : « Unum tibi deest, » hoc est, unum quod reddit hominem totum indivisum in corde. Et hoc est unum vere uniens, quod suis petit Dominus, Joan. xvii, 22 : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Luc. x, 42 : Unum est necessarium. Ut scilicet homo non divisus sit in ea quæ sunt mundi, et in ea quæ sunt Dei. I ad Corinth. vii, 33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori suæ, et divisus est. Econtra de divinis hominibus, qui non cogitant nisi quæ sunt Dei, dicitur, Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Sic, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum, hoc est, indivisum : et anima una, scilicet per diversas sollicitudines et curas et affectiones indivisa. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt.
« Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo. »
Hic incipit tangere viam perfectionis consiliorum.
Et habet parles duas : in quarum prima viam perfectionis proponit : in se-
« Omnia quæcumque habes vende. »
Ecce remotio impedimenti perfectionis.
Dicit autem duo, scilicet, distractionem rerum, et collocationem earum in tuto.
De distractione dicit : « Omnia quæ-
<--- Page Split --->
cumque habes vende. » Hieronymus in Proemio galeato : « Si habes in pote- « state tua rem tuam, vende : si non « habes, projice. Credenti totus mundus « divitiarum est : infidelis etiam obolo « indiget. »
Dicit autem : « Omnia vende, » quia si partem retineat, accidit ei sicut Anania e et Saphira qui fraudaverunt de pretio agri : et ideo percussi sunt sententia Domini 4. II ad Corinth. vi, 10 : Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
Hac igitur de causa dicit : « Omnia quaecumque habes. » Si enim aliqua abstulit violenter ei mundus, non poterit vendere : sed patientia damni est pro merito eleemosyna. Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Sic igitur dicit : Omnia quae habes « vende, » ad formam Apostolicam. De qua dicitur, Act. iv, 34 et 33 : Quotquot possessores agrorum erant aut domorum, vendentes afferebant pretia eorum qua vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Vendebatur ergo non pro avaritia, sed ut melius pretium quam praedium dignis pauperibus distribueretur.
Et hoc est quod sequitur :
« Et da pauperibus. »
Et tangit, qualiter in tuto res debeat collocari. Et dicit duo, unum scilicet, quod manibus pauperum distribuatur : alterum, quod fiat intentione cœelestis remunerationis.
De primo dicit : « Da pauperibus. » Datur autem, quod gratis exhibetur, libere, et libenter, et sine improperatione. II ad Corinth. ix, : : Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem
enim datorem diligit Deus. Jacob. i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
Dicit autem : « Pauperibus, » non divitibus, sed indigentibus, et qui veri pauperes sunt propter Evangelium. Isa. xxiii, 18 : His qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut maniducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Glossa : « His qui habitaverint coram Domino, hoc est, veris pauperibus. » Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in saeculum saeculi. Hi sunt enim veri pauperes, qui requirunt Dominum, et laudant eum, et quorum corda vivunt in gratia. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. His ergo non divitibus dandum est. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Luc. xiv, 13 : Voca pauperes, debiles, claudos, et caecos.
« Et habebis thesaurum in cœlo, »
Per intentionem : quia non nisi intentione cœelestium das. Matth. vi, 20 et 21 : Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur : et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Isa. xlv, 3 : Dabo tibi thesauros absconditos. Iste enim est pretiosus thesaurus, quando congregatur in cœlo ad visionem fulgor sapientiae divina splendentis, nitor candentis luminis ad illuminationem animæ et corporis, copia virtutum angelicarum et divinarum pro lapidibus pretiosis, dulcedo divini Spiritus ad fruitionem, et omnes divitiæ Dei ad possessionem, et regnum decoris ad gloriam. Psalmus lxvii, 14, de primo dicit : Posteriora dorsi ejus, scilicet columba, in pallore auri. Posteriora au-
<--- Page Split --->
tem spiritus sunt, qui erunt in gloria. De secundo dicit, Psal. lxxxvii, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. De tertio, Psal. xvii, 11 : Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. De quarto, Psal. xvii, 11 : Dulciora super mel et favum. De quinto, Psal. vii, 7 : Constituisti eum super opera manuum tuarum. De sexto, Psal. xx, 6 : Gloriam et magnum decorem impones super eum. Job, xxi, 24 : Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
« Et veni, sequere me. »
Hic adjungit quod perfectum est. Dicit autem duo : profectum in bono, et imitationem. De profectu dicit : « Et veni : » continuo proficiendo, te et tua derelinquendo, et ad me accedendo. Sic enim venies. De primo, Luc. ii, 52 : Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Luc. ii, 40 : Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. De secundo dicit Psalmista, Psal.xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Genes. xii, 1 : Egreedere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. De tertio dicitur in Psalmo xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur.
« Sequere me, » imitando formam quam exhibeo. Joan. xxi, 19 : Sequere me. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te. Judic. ix, 49 : Certatim ramos de arboribus præcidentes, seguebantur ducem. Matth. vii, 19 : Sequar te, quocumque ieris.
« His ille auditis, constistatus est, quia dives erat valde. »
Hic tangit juvenis vel principis istius constipationem.
Et dicit duo, quorum primum est factum : secundum autem, doctrina ex ipso facto occasionata.
De facto dicit duo : co ntr istationem, et causam co ntr istationis.
De co ntr istatione dicit : « His ille auditis, co ntr istatus est. » Et erat ei auditus causa co ntr istationis, cum potius deberet esse causa lætitiæ et exsultationis : sicut fuit illi qui dixit, Cantic. n, 14 : Sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Iste autem quærebat audire a Domino, non quod Dominus vellet, sed quod esset secundum desiderium proprium : et ille malus minister fuisset. Unde dicit Beatus Bernardus : « Ille tuus minister erit, qui non « quærit audire quod voluerit, sed velle « quidquid audierit. » Et quia contra voluntatem cupiditatis suæ verbum audivit, ideo « co ntr istatus est. » Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Proverb. xvii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
« Quia dives erat valde. »
Ecce causa tristitiae, cupiditas divitiarum quas amavit ad retinendum, et perfruendum eisdem. Divitiae enim facilius relinquuntur quam amor divitiarum : quia multi non habentes divitias, amorem tamen divitiarum non deserunt. Et illi sunt viri divitiarum 1, qui divitiarum sunt proprii, et divitias reputant summum bonum in vita : sicut ille de quo dicitur, Luc. xii, 19, qui dixit : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, et epulare. Contra quod dicitur in Psalmo lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere.
<--- Page Split --->
« Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt ! »
Hic ex occasione facti accipit doctrinam discipulorum.
Et dicit hic duo : doctrinam, et solutionem dubii, quod ex doctrina ortum fuit in cordibus audientium.
In doctrina dicit tria : primum est quod dat occasionem docendi : secundum est ipsa doctrina de divitiis : tertium est modus ejus, quod dicit in difficultate.
Tangit ergo primum, et dicit : « Videns autem Jesus illum, » magis interius perspiciens lumine divinilatis, quam exterius oculo corporis, « tristem factum. » Ezechiel. iii, 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei. II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi tristitia mortem operatur. Hæc enim tristitia fuit ex absentia illiciti delectabilis, quod illicite amabatur. Genes. ix, 6 : Cur concidit facies tua ?
« Dixit, » docendo discipulos, qui divitiarum erant contemptores :
« Quam difficile qui pecunias habent, »
Quia habere pecuniam econtra habet cor. Habere enim generat difficultatem, et amare supra Deum generat impossibilitatem intrandi in regnum. Eccle. v, 9 : Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
Difficulter ergo « qui habent pecunias »
« In regnum Dei intrabunt. »
Sed impossibile quod intret ille qui amat divitias. Et ideo sunt periculosæ. Propter quod regnum cœlorum dicitur
esse pauperum, Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. De divitibus autem non subjicientibus divitias, sed subjectis divitiis dicitur, Jacob. ii, 6 et 7 : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
« Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. »
Tangit modum difficultatis : et est abusio in comparativo, et est sensus : « Facilius, » hoc est, mhus difficile. Quia quamvis impossibile sit camelum per foramen acus transire, huic tam impossibili non obstat, nisi impossibilitas naturalis. Sæpe autem diversis de causis a Deo fiunt, quæ secundum naturam impossibilia sunt. Sed quod taliter, ut dictum est, dives intret in regnum cœlorum, obviat justitiae divinae : et hoc numquam fit, neque a natura, neque a Deo. Matth. vi, 24 : Non potestis Deo servire et mammonæ. Et sic facilius est istud quam illud. Cum enim camelus unum habeat pondus corporale, propter quod non potest transire, dives duo habet pondera, ut dicit Beatus Bernardus. Unum est onus divitiarum : aliud autem onus peccatorum. Pondus quidem divitiarum in morte deponit : sed onus peccatorum, quod ex amore divitiarum contraxit, secum defert, et cum illo intrare non poterit per arctam viam, et angustam portam quæ ducit ad regnum.
Quod autem primum in morte deponit dicitur, Job, i, 21 : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. I ad Timoth. vi, 7 : Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec portare quid possumus. Eccle. v, 12 et seq. : Est et alia infirmitas quam vidi sub solc : divitiae conservatae in malum domini sui. Percunt enim in afflic-
<--- Page Split --->
tione pessima... Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Et ideo consilium datur quod ante mortem, et divitiæ dimittantur, et pondus amoris deseratur. Ad Hebr. xii, 1 : Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Ad Hebr. xi, 24 et seq. : Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiæ Pharaonis : magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem : majores divitias æstimans thesauris Ægyptiorum improperium Christi. Adspiciebat enim in remunerationem.
Sunt autem qui istud exponunt aliter. Dicunt enim quod quaedam porta est Jerusalem stricta, et arcta, quae vocatur Foramen acus, ad quam cum sarcinis camelí venientes transire non possunt, nisi deposita sarcina. Et dicunt quod de hac porta Dominus loquitur. Sed hoc non est verum, sed potius intelligendum sicut dictum est.
Allegorice autem loquentes, dicunt, quod acus est Christus, in prima parte acuta acumine deitatis : in corpore recta, per conversationis justitiam : posterius grossior, per assumptam humanitatem, et ibi perforata per passionis vulnera. Hæc acus est quae resarcivit tunicam noslrae mortalitatis in Adam conscissam, et consuit Gentilem cum Judæo in unam Ecclesiæ vestem, et Angelum cum homine ad ruinæ angelicæ reparationem. Et hoc significatum est, Exod. xxvi, 31 et 36, ubi vestis sacerdotis et cortinæ tabernaculi præcipiuntur fieri opere plumario, hoc est, acuali. Et per hoc foramen, camelus deposita sarcina peccati, et inclinato dorso superbiae, transire potest mirabili misericordiæ Dei facilitate. Sed dives manens in amore divitiarum, ad foramina vulnerum Christi non venit : et ideo per ea ad regnum non transit. Unde de bonis transeuntibus in Canticis,
11, 14, dicit: Columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ. Et, I ad Corinth. x, 4: Petra autem erat Christus. Maceria autem, macer murus Chrisstus, in morte maceratus. Et caverna est foramen lateris, quod post infixum fuit. Jerem. xlviii, 28: Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Secundum istam expositionem quæ Chrysostomi est, camelus significat peccato rem qui habet septem proprietates cameli, quas ipse Chrysostomus enumerat. Quarum prima est gibbì erectio et dorsi depressio, ut sit per modum sella : et quia ut cætera animalia collum non potest erigere : et quia erecto collo deorsum non potest adspicere : adhuc autem, crura habet enormiter excedentia : adhuc autem, quia secundum legem semiplena est ejus munditia, quia ruminat, et ungulam non findit : adhuc autem, pedem habet mollem terram amplectentem, quia cedit terræ, et circumstat terræ receptæ in pede.
Primum autem horum fastum, vel superbiam significat. Luc. xiv, 11 : Qui se exaltat, humiliabitur. Eccli. x, 9 : Quid superbìt terra et cinis ? Sella autem suavem insessionem significat diaboli, qui insidet peccatoribus. Psal. lxxx, 7 : Divertit ab oneribus dorsum ejus. Psal. lxxvii, 24 : Dorsum eorum semper incurva.
Quod autem incurvatum habet collum, nec potest erigere ut cætera animalia, significat aversionem peccatorum a cælestibus. Luc. xiii, 11 : Mulier quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Quod autem et directe non potest collum dirigere deorsum, significat quod peccator suos gressus non confiderat. Thren. 1, 14 : Vigilavit jugum inquitatum mearum, in manu ejus convolutæ sunt et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea, dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
Crurium autem enormis longitudo si-
<--- Page Split --->
gnificat in peccatoribus desideriorum longitudinem ad vitam quam sibi promittunt : sicut dives, Luc. xii, 19, dixit: Habes multa bona posita in annos plurimos. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit.
Semiplena autem munditia, significat quod etsi peccator dives, aliqua bona facit exterius, interius tamen conscientiam non emundat, et exteriora fiunt per hypocrisim. Matth. xxii, 28 : Sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Quod autem pes mollis est, significat affectus molles cuilibet delectabili cedentes. Hic pes terram amplectitur per dilectionem terrenorum. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur.
Sic ergo dicit, quod « facilius est camelum, » id est talem peccatorem deposito onere peccatorum, « per foramen acus » Christi passionum transire, «quam divitem intrare in regnum Dei. »
26
« Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. »
« Et dixerunt qui audiebant, » scilicet discipuli, et alii quidam admiratione stupefacti. Joan. vi, 61 : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? Ad Hebr. xii, 21 : Terribile erat quod videbatur.
« Et quis potest salvus fieri ? »
Ecce perversus sensus audientium.
Et habet duo : quaestionem et solutionem.
Quæstio est quæ dicta est. Videbant. enim multos habere divitias : omnes autem fere amare divitias. Et ideo rarita-
tem salvandorum considerantes, dicunt : « Quis potest salvus fieri ? » Quasi dicant : Rarus est ille. Augustinus : « Cum « plures sint pauperes quam divites, non « hoc dixissent Apostoli, nisi in numero « divitum intellexissent omnes qui divi- « tias adipisci vellent. » Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi.
« Et ait illis, »
Satisfaciendo quaestioni inductæ, ne in dubio relinquantur quaerentes. Eccli. xxiv, 43 : Illuminabo omnes sperantes in Domino. Joan. i, 9 : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
« Quæ impossibilia, etc. »
Duo dicit : primo, solutionem : et quia Petrus ex solutione recepit spem, ideo ex dicto Petri ostendit apostolicae perfectionis remunerationem.
Dicit igitur : « Quæ impossibilia sunt apud homines, » qui corda convertere non possunt, « possibilia sunt apud Deum, » qui corda potest convertere. Genes. xvii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Deus enim potest superbum humilem facere : et amatorem divitiarum potest facere spiritu pauperem, et tunc intrabit in regnum cælorum. Et ideo non est desperandum quia Deus sæpe talia facit : sicut patet in Zachæo et multis aliis.
« Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. »
Hic proponitur via perfectionis apostolice.
Et habet duo : propositionem Petri, et remunerationem a sermone Domini.
Petrus quidem sic dicit : « Ecce nos, » Apostoli ex corde, « dimisimus omnia, » quæ concupiscere poteramus, vel habere
<--- Page Split --->
Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo crit nobis ? Ubi dicit Hieronymus : « Grandis « fiducia : Petrus piscator erat, victum « manu et arte quaerebat, et tamen con- « fidenter dicit : Reliquimus omnia. » Et solvit : quia tot et tanta a sequentibus relicta sunt, quot et quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. II ad Corinth. vi, 10 : Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Omnia enim relinquit, qui de amore omnium nihil retinet, dicens cum Psalmista, Psal. lxxii, 25 : Quid enim mihi est in cælo, et a te quid volui super terram ? Hieronymus : « Quia autem non sufficit dimittere « omnia, et contemnere : hoc enim et « Socrates fecit philosophus, et multi « alii,... jungit quod perfectum est : »
16 : Ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi. Sic ergo « secuti sumus te, » crucem tuam portando, et gloriam crucis assequendo. Luc. xiv, 27, et ix, 23 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me : et his consequetur gloriam. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
Sic ergo « dimisimus omnia, et secuti sumus te. » Nec redire disponimur retrorsum. Ad Hebr. xi, 15 et 16 : Si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : nunc autem meliorem appetunt, id est cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum.
« Et seculi sumus te. »
Qui enim omnia propter Deum relinquit, nihil computat se reliquisse respectu ejus quod invenit. Cantic. vn, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Quia tot et tanta invenit in eo quem sequitur, quod alia omnia pro nihilo computabit. Unde, Eccli. xxii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.
« Secuti sumus, » inquam, non tantum gressu corporis, sed etiam affectu cordis, et imitatione operis et assimilatione virtutis.
« Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei,
Et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. »
Quia Petrus quaerebat pro omnibus, ideo Christus respondet omnibus, dicens : « Amen dico vobis. » Marc. xiii, 37 : Quod vobis dico, omnibus dico.
« Nemo est, etc. »
De gressu quidem corporis jucundum fuit sequi tantum ducem. Joan. vn, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Affectu autem cordis dulce est sequi præcedentis odorem. Cantic. i, 3 : Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Imitatione operis optimum est sequi tantum informatorem. Joan. xii, 13 : Exemplum enim dedi vobis : ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. De assimilatione autem virtutis, honestissimum est sequi tantum Doctorem. Jerem. xvn,
Quatuor hic dicit : in quorum primo ostendit, quod personam non accipit : in secundo, meritum relictionis ponit : in tertio autem, præmium præsentis temporis subjicit : in quarto autem, adjungit præmium æternitatis.
De primo dicit : « Nemo est, » sine personarum distinctione. Jacob. n, 1 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter illi est cura de omnibus.
<--- Page Split --->
« Qui reliquit domum. »
Differentias ostendit relinquendorum carnali affectu dilectorum. Et ponit sex differentias, quorum primum est commune : quia domus est et continens et contentum. Hæc est domus habitationis, et familiæ habitantis, et divitiarum familiam sustentantium. Jerem. xii, 7 : Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam, dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
Deinde tangit ea quae ad domum ordinantur, sicut familia. Principales autem in domo sunt « parentes. » Parentes enim sunt a quibus descendimus.
« Aut parentes, » qui discordant, nobiscum Christum sequi nolentes, et illi sunt relinquendi. Psal. xxvi, 10 : Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me. Ezechiel. xvi, 43 : Mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
« Aut fratres, » secundarii in domo ab eodem trunco nobiscum descendentes, qui quidem socii sunt erroris, sed Christum sequi nolunt nobiscum. Matth. x, 37 : Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Isti sunt de quibus dicitur, Cantic. i, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me.
« Aut uxorem, » volentem cohabitare nisi in contumeliam Creatoris. I ad Corinth. vii, 15 : Si infidelis, scilicet uxor, discedit, discedat. Non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi.
« Aut filios,» quos genuit, in infidelitate remanere volentes. Psal. xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Sic Rabsaces filius Isaïe recessit a patre : et Jasub ejusdem Isaïe filius cum Domino remansit. Isa. vii, 3 : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus.
« Aut agros 4, » qui ad ejusdem domus
ordinantur sustentationem. Qui agri significant terrenorum bonorum occupationem, et impediunt ne Christum sequamur. Genes. in, 17 et 18 : Maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos germinabit tibi. Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ. Urtica enim concupiscentiæ et spinæ sollicitudinis crescit in agro laboris terrenorum hominis pigri, qui Christum non sequitur.
« Propter regnum Dei »
Consequendum : quia aliter relinquendo non esset bona intentio. Matth. 7, 10 : Adveniat regnum tuum. Hoc etiam mater filiorum Zebedæi petivit filiis suis, qui et ipsam et patrem et omnia reliquerant, et secuti sunt Christum. Matth. xx, 21: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
« Et non recipiat. »
Ecce merces hujus temporis. « Multo plura in hoc tempore, » quia pro parentibus Deum patrem, pro filiis carnis filios gratiae, pro carnalibus spiritualia, pro hominibus Angelos.
De primo dicit, Genes. xv, 1 : Noli timere, Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Psal. xxvi, 10 : Pater meus et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me. II Reg. vii, 14 : Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium.
De secundo, ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio.
De tertio dicit, Genes. xxvi, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum.
De quarto dicitur, IV Reg. vi, 16 : No-
<--- Page Split --->
li timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.
Sic ergo recipit multo in infinitum meliora in hoc tempore,
« Et in sæculo venturo vitam æternam. »
« Duodecim, et ait illis. » Joan. xv, 13 : Vos dixi amicos : quia omnia quacumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Genes. xviii, 17 et 19 : Num celare potero Abraham qua gesturus sum ?... Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui sua post se, ut custodiant viam Domini. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
Joan. x, 28 : Ego vitam æternam do eis. Joan. ii, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam
De hac autem vita saepe dictum est in antehabitis.
« Ecce ascendimus. »
Tangit autem tristem revelationem passionis primo : et deinde lætam revelationem resurrectionis.
De passione autem dicit locum, tempus, et Scripturae præordinationem, et modum.
« Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de filio hominis. »
Cum omnis perfectio trahat virtutem a passione Christi, per quam omnes electi perveniunt ad regnum, ideo hic annectit de revelatione passionis.
Et tangit duas historias, quarum prima est de revelatione ipsius passionis : secunda autem de illuminatione cæci, quae est proprius passionis effectus.
Dicit autem tria circa primum : in quorum primo ostendit, quod haec revelatio secretariis suis facta fuit : in secundo, ipsam revelationem seriatim ponit : in tertio autem, quod impediente carnali affectu, nullus eorum hanc revelationem intellexit.
De primo dicit : « Assumpsit Jesus, » hoc est, ad se sumpsit ut amicos et familiares quos maxime contra periculum incredulitatis præmunire voluit : ut dum eum morientem cernerent, de resurrectione ejus, qui ista prædicere potuit, non dubitarent.
De tempore dicit : « Ecce. » Quasi dicat : In evidenti est, jam in præsenti colligunt concilium, dant consilium quomodo me tradant. Joan. xi, 47 : Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit, etc. Facit autem hoc Dominus, dans nobis exemplum, ne conversionem nostram differamus, sed statim incipiamus. Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Et ideo statim in juventute est faciendum. Eccli. xxxix, 6 : Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.
Hac ergo de causa in evidenti ponit : « Ascendimus, » quia passionem suam ascensionem esse reputavit : quia in virtute redemptionis, et vincendi mortem et diabolum, in ea exaltatus fuit. Unde, Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Et ideo etiam tale genus mortis elegit. Job, vii, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Joan. ii, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis 1. Joan. xii, 52 :
<--- Page Split --->
Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. In hoc autem docuit, quod et nos in passionibus nostris ascendere sciamus. Psal. lxxxiii, 6 et 7 : Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, etc. Hinc est quod II ad Corinth. xii, 2, post multas passiones, Paulus in tertium cœelum, et in paradisum raptus ascendit.
debemus. Summa autem brevissima est charitas patientis Domini. Psal. cxvii,96: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Joan. xv, 13: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. In charitatis consummatione clamat, Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio.
« Jerosolymam. »
« Omnia. »
Ecce locus passionis, ubi in loco passionis visio æternæ pacis patefacta fuit. Pacem enim nobis sua passione fecit. Isa. liii, 3 : Disciplina pacis nostra super eum, et livore ejus sanati sumus. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Ideo ibi in pace obdormivit. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam et requiescam. Sic etiam nos per patientiam passionum docet pacem accipere secundum conscientiam, et eam quæ est ad Deum reconciliationem. Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Sic, Luc. ii, 14, pax nuntiatur hominibus bonæ voluntatis.
Sic ergo determinat instans tempus, et locum passionis.
Tangit autem passionis per Scripturas præordinationem, dicens :
« Et consummabuntur. »
Ecce consummatorum generalitas. Mich.vi, 3 : Quid enim facere tibi debui, et non feci? Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ? Omnia ergo consummata sunt. Nostra autem non sunt consummata. Job, ix, 3 : Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Dicamus ergo cum Psalmista, Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui. Tamen, ne nihil respondeamus sicut piger, qui in nuptiis obmutuit 1, dicamus cum David, Psal. cxv, 12 et 13 : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Calicem salutatis accipiam,et nomen Domini invocabo, communicando passionibus Christi. Sicut enim ipse dicit filiis Zebedæi, Matth. xx, 23 : Calicem quidem meum bibetis, etc.
Et dicit quatuor, modum impletionis, generalitatem impletorum, modum prænuntiationis, et materiam. De modo impletionis dicit : « Consummabuntur, » hoc est, ad summum perfectionis implebuntur : quia plus in omnibus implevit quam dictum fuit. Joan. xix, 30 : Consummatum est. Isa. x, 23 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. Ostendit autem quod et nos ad summum ea quæ facimus reducere
« Quæ scripta sunt per prophetas. »
Patriarchæ facto, Prophetæ autem verbo sacramenta Christi prophetaverunt. I Petr. i, 10 : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetæ. II Petr. i, 21 : Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et etiam quidam sacramenta compleri desiderans dicit,
<--- Page Split --->
Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Per hoc autem et nos docet, quod omnia nostra secundum Scripturas dirigamus. Ad Roman. xv, 4 : Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
« De filio hominis. »
Ecce materia Scripturarum, Verbum incarnatum cum suis membris, et suis sacramentis. Hoc enim omnis Scriptura loquitur. Act. x, 43 : Huic omnes propheta testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Filius etiam hominis quamvis passionem in seipso consummavit, tamen in membris pro uniuscujusque membri proportione, adhuc consummandam reliquit. Unde, II ad Timoth. m, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Cum ipso ergo et nos secundum Scripturam patiamur. Apocal. v, 12 : Dignus est agnus, qui occisus est, scilicet ab origine mundi, ut et nos in nobis Scripturas impleamus, et simus de membris ejus patientibus. Psal. ci, 4 : Ossa mea sicut in frizorio confizza sunt 1, hoc est, fortiora membra mecum, et pro me sustinentia.
tionis, illusionis, flagellationis, conspuitionis, et occisionis.
De primo quidem dicit : « Tradetur enim Gentibus, » hoc est, potestati Gentilium, cujus prases fuit Pontius Pilatus. Tradetur autem a Patre quidem Deo dispensative pro nostra salute. Ad Roman. vn, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Tradetur etiam a seipso oblative : quia se voluntati Patris obtulit pro nostra redemptione. Isa. lii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est : ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent. Tradidit gens Judaeorum consilio, et sanguinis pretio, et accusatione. Joan. xvn, 35 : Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ? Tradidit Judas perfidia proditione. Joan. xii, 2 : Cena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ.
Ab omnibus ergo tradetur « Gentibus, » hoc est, gentili potestati, quae tunc in Judæa dominabatur. Adhuc autem Verbum Dei traditur, quando crudelibus et immundis in se, et in suis membris exhibetur. Et hoc fit, quando cura pastoralis gentiliter viventibus porrigitur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Hoc conqueritur Psalmista, Psal. lxxviii, 1 : Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.
« Et illudetur. »
« Tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur : Et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. »
Tangit hic quinque genera passionis : et post illa gloriam resurrectionis. Genera autem passionis sunt tradi-
Thren. iii, 14 : Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Hoc dicit adhuc fieri Chrysostomus, quando Christus verbum veritatis traditur in manus falsorum sacerdotum, qui projiciunt ipsum post dorsum suum, et derident. Psal. lxxvii, 13 : Adversum me
<--- Page Split --->
loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. Thren. iii, 63: Vide, Domine, ego sum psalmus eorum.
« Et flagellabitur. »
Isa. 1, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas velletibus. Hoc autem usque hodie fit, quia flagellati Apostoli dixerunt : Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 4. Et ad minus a flagello lingue nullus amicorum Dei eripitur. Job, v, 21 : A flagello linguæ absconderis. II ad Corinth. xi, 24 : A Judæis quinquies quadragenas una minus accepi.
« Et conspuetur, »
Ut non solum puniant, sed etiam turpent Dominum majestatis, qui speciosus erat præ filiis hominum. Isa. 1, 6 : Faciem meam non averti ab increpanibus et conspuentibus in me. Hoc etiam fit membris, quando fluxa verba quasi fluentes salivas in membra Dei, mali emittunt ex ore. Job, xxx, 10 : Faciem meam conspuere non verentur. Ibi Gregorius in Glossa : « Faciem conspuere, « est justos etiam in præsentia confutare, « et in eorum contumelias verba fluxa « quasi fluentes salivas emittere. »
interficitur. Malach. m, 8 : Si affiget Deum homo, quia vos configitis me.
Sic ergo revelata est passio.
Post tot autem tristia, læta supponit de revelatione resurrectionis. Ad vesperum enim demorabitur fletu:s, et ad matutinum lætitia 2. Et hoc est :
« Et tertia die resurget. »
Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos. Quare autem die tertia, jam superius capitulo ix, y. 22, dictum est. Per suam enim simplam, plenam luce mortem, duas nostras mortes absorbuit : et ideo uno die et duabus noctibus in sepulcro fuit. Et ideo tertia die resurgere conveniens fuit. Hoc est igitur signum Jonæ Prophetæ, quod generationi datur incredulæ, ut per hoc ad pœnitentiam revocetur. Matth. xii, 39 et 40 : Signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre celi tribus diebus et tribus noclibus, sic erit Filius hominis in corde terra tribus diebus et tribus noctibus 3.
« Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. »
« Et postquam flagellaverint, »
Livorem verberibus infligentes. Isa. Livore ejus sanati sumus.
« Occident eum, » mulctæ mortis turpitudinem crucis sociantes. Isa. liii, 8 : Abscissus est de terra viventium. Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Sic autem et in membris occiditur, cum per malum exemplum in cordibus fidelium
Hic tangit revelationis istius a discipulis suis occultationem.
Tangit autem triplicem modum et causam occultationis. Una quidem fuit contrarietas voluntatis ad ea quæ dicebantur. Unde et Petrus dixit, Matth. xvi, 22 : Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Et ideo dicit : « Ipsi nihil horum intellexerunt. » Adhuc autem et carnales erant, et sacramenta Dei ignoraverunt. Et ideo dixit eis, Luc. xxiv, 25 : O stulti et tardi corde ad credendum in
<--- Page Split --->
omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, quas ante passionem et resurrectionem non intellexerunt.
Et ideo dicit hic :
« Et erat verbum istud absconditum ab eis. »
Tertia vero causa fuit, quia Dominus parabolice multa dixit eis : et putabant eum etiam istud in parabolis loqui, et per similitudines debere intelligi. Luc. xii, 41 : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ? Joan. xvi, 17 et 18 : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum et non videbitis me : et iterum modicum et videbitis me : et : Quia vado ad Patrem ?... Nescimus quid loquitur.
Et ideo tertio adjungit: « Et non intelligebant quæ dicebantur. »
15
« Factum est autem, cum appropinquaret Jericho. »
Hic ultimo ponitur effectus passionis, qui est illuminatio.
Tanguntur autem hic sex : locus conveniens, opportunitas infirmi cæci, instantia clamantis, status Domini miserentis, perfectio miraculi, et utilitas ex miraculo causata.
De primo autem horum duo dicit : dispositionem sapientiae ordinantis omnia Christi opera, et de hac dicit : « Factum est autem. » Omnia enim sapienter ordinavit. Ad Roman. xi, 36 : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.
« Cum appropinquaret Jericho. »
Secundum est de loco, in quo Dominus miraculum fecit : quia in via, cum ad civitatem Jerichuntinam appropin-
quavit. Dicit autem Hieronymus, quod in Jericho latrones habitaverunt insidiantes, ut eos qui de Jerusalem per desertum transibant interficerent. Dominus autem ideo Jericho venit, ut se illis ad curam præsentaret.
Secundum mysterium autem est, quia Jericho interpretatur luna, vel defectus : et significat defectus passibilis nostrae naturae, quibus cum Dominus assumendo appropinquasset, statim illuminatum est genus humanum. Eecli. xlii, 7 : Luna... luminare quod minuitur in consummatione. Diminutio enim Domini, causa est nostrae consummationis. Et ideo ibidem, y. 7, dicitur : A luna signum diei festi. Festiva enim solemnitas a defectibus incepit Salvatoris. Quia enim primus Adam, ut stultus ad mutabilitatem ab immutabilitate accessit, de quo dicitur, Eecli. xxvi, 12 : Sapiens in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut lunamutatur: ideo secundus Adam qui est sol, sicut dicitur, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : lunae, hoc est, defectui appropinquavit, ut lunae defectum in solis plenitudinem reduceret : et sic totam Ecclesiam sole vestiret. Apocal. xn, 1 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Et ideo sicut sol lumen in lunam infundit, ut luminosa fiat quae in se tenebrosa est : ita Dominus lumen tunc sparsit, et caecos tres illuminavit : unum in ingressu, de quo agitur hic : et duos in egressu, de quibus agitur, Matth. xx, 29 et 30, et Marc. x, 46.
Sic igitur dicitur : « Cum appropinquaret Jericho. » Est autem civitas Jericho, quam Jordane transmisso filii Israel subverterunt 1, quam et ipse Josue sub anathemate posuit, ne rursus ædificarent : quia semper civitas latronum fuit : pro qua alia postea exstructa est, sicut legitur, III Reg. xvi, 34. Et hanc Deus sua præsentia sanare volens, omnes vi
<--- Page Split --->
sitavit : probans impleri quod dicitur in Psalmo xvi, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias latronis 1. Hanc autem etiam postea Romani propter multa homicidia, quae ab eis in deserto juxta Jericho sito procurabuntur, subvertunt : pro qua tettia ædificata est, quae usque hodie permanet ex nu nis duarum : quae ruinae adhuc in magna parte permanentes duarum praecedentium eversionem ostendunt.
Hoc ergo est quod dicit : « Cum appropinquaret Jericho. »
« Cæcus quidam. »
Ecce cæci ad curandum opportuna inventio.
Circa hoc autem dicit quatuor, scilicet cæci miseriam, cæci in via præsentiam, cæci paupertatem mendicam, cæci in interrogando solertiam.
De primo dicit : « Cæcus quidam, » nomine carens, quia de pauperum nomine non curatur, sed miseria l atens fuit, quia cæcus erat.
Cæcitas autem contingit quinque modis : uno quidem, quando oculo manente, subtrahitur visus : et iste vocatur proprie cæcus. Secundo vero quando perit oculi corpus, et convertitur quasi in hyacinthi colorem, et confunditur hùmor, et congelatur in corpus oculi. Tertio autem modo, quando ungula, vel pelle tegitur oculus. Quarto autem modo, quando aliquo projecto in oculum, sicut pulvere, vel humore defluente, inficitur oculus ad suæ substantiæ corruptionem. Quinto autem modo, quando totus extrahitur oculus : et iste proprie vocatur orbus, quasi orbatus.
Hi autem modi maxime fiunt in cæcitate spirituali.
Isti enim qui oculos habent et non vident propter spiritus visivi defectum, sunt qui sapientia sæculari vel lit terali pollent, et spiritum ad videndum lumina
divina non habent. Psal. cxiii,3,et cxxxiv, 16 : Oculos habent, et non videbunt. Et ideo dicit, Psal. cxxxiv, 17 : Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Isa. xliii, 8 : Educ foras populum cæcum, -et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt.
Illi autem qui habent oculos glaci aliter ad modum lapidis corruptos, significant duros corde, qui prae duritia sui, divina ct conferentia videre non possunt. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravat, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Tertio modo cæcus habet ante oculos pellem, et significat eos qui pelle carnalis affectus vel incredulitatis habent oculos cordis velatos : quia lumen gratiae et veritatis videre non possunt. II ad Corinth. ni, 15 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Esther, vii, 8 : Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus, et suspenderunt Aman, qui interpretatur iniquus. Hoc impedimentum petit a se removeri Psalmista, Psal. cxvii, 18, cum dicit : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Ad hoc etiam venit Dominus in mundum. Isa. xlix, 9 : Ut diceres his qui vincit sunt : Exile : et his qui in tenebris : Revelamini. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tua Israel.
Quartus modus cæcitatis accidit duobus modis. Aliquando fit a causa interiori : aliquando autem a causa exteriori. A causa interiori, quando humor aliquis a corpore vaporat ad caput, et a capite distillat in oculum : et rubens, et sanguine malo infectus efficitur oculus, et amittit visum, et significat eos, quos peccata carnis et sanguinis exæcant in corde : ne recta et vera considerare possint. Daniel. xii, 36 : Semen Chanaan et non Juda, species decepit te, et concupiscentia sub-
<--- Page Split --->
vertit cor tuum. Et ibidem, y. 9 : Everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. Alia autem causa est ab exteriori, quando aliquis pulvis in oculum cadens, oculos destruit : et significat eos, quibus avaritia terrenorum oculos excecat, ne videant spiritualia. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. Haec est cæcitas Tobiae, qui per calida hirundinum stercora excecatus est 1. Hiuudo avis est instabilis, et significat temporalium fugac. tatem. Stercora autem temporalium significant vilitatem. Ad Philip. iii, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum... ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Calor autem stercorum, calorem significat cupiditatis ad lucrandum et retinendum.
Quinlus modus, quando totus extrahitur, competit hæreticæ pravitali : quia illa totum extrahit mentis oculum, ne aliquando cæcus orbus ad lumen valeat redire. I Reg. xi, 2 : In hoc feriam vobiscum fodus, et eruam omnium vestrum oculos dexteros, hoc est, eos qui ea quæ dextera Dei sunt, in quibus Christus sedet, possent corde videre. Zachar. xi, 17 : Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter tenebrescens obscurabitur.
Isti cæci, vel exceæationis modi, dum cæcitatis suæ modos et causas cognoscunt, Domino se præsentant.
Et hoc est quod séquitur :
« Sedebat secus via m, mendicans, »
Tria dicit : primo, quod « sedebat : » in tenebris licet fuerit, tamen sedens et a peccato quiescens non impingit : et significat eos, qui ulterius peccatis non indulgent, et in tristitia sunt suarum tenebrarum. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video. Et ideo ab Angelo con-
fortari meruit, ibidem, y. 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. Qui autem in tenebris vagantur, impingunt, et offendunt, et cadunt. Joan. xi, 10 : Si ambulaverit in nocte, offendit.
Secundum autem, quod « secus viam, » non longe sedit : quia lumini et præceptiis Dei appropinquavit. Quasi diceret illud Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram.
Sedit autem « secus viam, » juxta sanctorum semitam. Non quidem in via, sed prope. Scivit enim quod ibi fulgeret lux sanctitatis et exempli Sanctorum, de quo si acciperet, illuminaretur. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ, dicit Dominus. Aliqui autem cæci fugiunt, et elongant se a via lucis, et semita lucentium : et ideo numquam illuminantur. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
« Mendicans. »
Ecce mendica paupertas illius. Componitur autem mendicus, a manu, et dico, dicis, quasi manu dicens se pauperem, quia extendit manum ad accipiendum. Et hoc proprie competit cæco : qui cum nescit ubi, et quando accipiat, semper habet manum extentam ad accipiendum. Hoc modo mendicus fuit Lazarus, qui quaerere non poterat, sed jacens, manum danti extendebat 2. Hic autem mendicus causas suæ paupertatis et cæcitatis dolens, manum quaerens auxilium extendebat. I ad Timoth. ii, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. De his dicitur, Mat h. v, 3, secundum veram litteram :
<--- Page Split --->
Beati mendici spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum 1. Qui autem non mendicat sic, illuminationem non accipit : quia palmas ad accipiendum non extendit. De forti muliere enim dicitur, Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Horum sic mendicantium defensor et illuminator est Dominus, et indignatur lædentibus eos. Psal. cvni, 15, 16 et 17 : Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, et persecutus est hominem inopem, et mendicum et compunctum corde mortificare.
multas causas sequendi habuerit, multi fuerunt, et fuit magnus strepitus transeuntium.
De his qui miracula videre voluerunt, dicitur, Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
De his autem qui curari venerant, dicitur, Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad Jesum, et curabantur.
De his qui doceri volebant, dicitur, Joan. vi, 69 : Ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes.
De sequentibus dicitur, Matth. vn, 19 : Sequar te quocumque ieris.
« Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Jesus Na-
zarenus transiret. »
Hic tangit quartum, scilicet, cæci in interrogando sollicitudinem, et solertiam.
Circa hoc autem dicuntur tria : excitans enim ad interrogandum, fuit auditus turbæ : excitans autem, interrogavit quid esset ? Et tertio, responsum turbæ de transitu illuminatoris accepit.
De primo igitur dicit : « Et cum audiret turbam prætereuntem. » Turba autem multitudo fuit quærentium, et sequentium Dominum : quorum quidam miracula videre venerant, ut curiosi : quidam autem curari, ut infirmi : quidam autem doceri verbis ejus, ut studiosi : quidam vero imitari vestigia ejus, ut pii et virtuosi : quidam vero ministrare sibi de facultatibus suis, ut devoti : quidam autem refici ab eo cupientes, ut otiosi : quidam autem capere in sermone eum volentes, ut insidiosi : quidam autem gratam et dulcissimam faciem ejus videre desiderantes, ut amici. Et ideo cum
De ministrantibus dicitur, Luc. vn, 2 et 3 : Mulieres aliquæ... ministrabant ei de facultatibus suis 1.
De quærentibus refectionem, quam pluries exhibuit lassis, dicitur, Joan. vi, 26 : Quæritis me : non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
De insidiosis dicitur, Matth. xxu, 13 : Abeuntes Pharisæi consilium ini erunt ut caperent eum in sermone.
De his autem qui visu ejus non polerant satiari, dicitur, Joan. xii, 21 : Domine, volumus Jesum videre.
Hanc ergo turbam prætereuntem audivit cum Domino. Hoc enim maxime valuit ad illuminationem, ut luminosorum turbam Sanctorum observaret, et audiret.
De omnibus enim hujusmodi dicitur, Joan. vn, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Psal. lxxxvnii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, hoc est, plena luce sive illuminatione. Hanc ergo turbam audivit aure interiori, potius quam exteriori, sciens dictum esse, Apocal. ii, 7 et seq. : Qui habet aurem, audiat.
<--- Page Split --->
IN EVANG. LUCÆ, XVIII-36, 37, 38.
« Interrogabat, etc. »
Interrogans enim addiscere quaerit. Jerem. vi, 16 : Interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona. Eccli. vi, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere : ut omnem narrationem Dei possis audire. Item, ibidem, 7. 28 : Investiga sapientiam, et manifestabitur tibi.
Interrogavit igitur « quid hoc esset. » Sic interrogabant, Exod. xvi, 13, refecitonem et illuminationem de cœlo accipientes, cum manna missum esset a Patre luminum, a quo omne bonum descendit, sicut dicitur, Jacob. 1, 17, dicentes : Mahnu, hoc est, Quid est hoc? Joan. ix, 36 : Quis est, Domine, ut credam in eum ? Jam enim iste cæcus, quasi manu palpans, incipit attrectare si forte illuminatorem inveniat. Act. xvii, 27 et 28 : Quærere Deum, si forte attrecent eum, aut inveniant et quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.
Nomen autem patria est « Nazarenus, » qui florens, vel floridus interpretatur, qui semper floret in omnem salutis odorem, et in omnem gratiae spem, et in omnem conversationis et pulchritudinis honestatem.
De primo horum dicitur, Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et ideo odore suo trahit cæcum.
De secundo dicitur, Eccli. xxiv, 25 : In me omnis spes vita et virtutis. Et ideo generatur spes virtutis visiva et vita, qua est in lumine.
De tertio dicitur, Cantic. ii, 1 : Ego flos campi. Et ideo fiduciam habet cæcus reflorere in flore Nazareni.
Hic ergo nuntiatus est « transire, » quia semper transit beneficia impendendo. Act. x, 38 : Hic pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. IV Reg. iv, 9 : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter.
« Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. »
Prætereuntes jam de illuminatoris transitu cæcum intus illuminaverunt. Cantic. iii, 3 : Num quem diligit anima mea vidistis ? Æstimandum enim est quod isto tempore ad præsentiam illuminatoris suspensus fuit : et ideo statim ut aliquem audivit, quæsivit.
Congruis autem nominibus illuminator describitur, nomine proprio, et nomine patriæ. Proprio, quia « Jesus, » qui Salvator interpretatur, qui salute sua lumen est, quod in tenebris lucet ad tenebrarum dissipationem, sicut dicitur, Joan. i, 5. Qui salvans omnes, qui in tenebris fuerunt, dicit de se, Joan. ix, 39 : In judicium ego veni in hunc mundum : ut qui non vident, videant : et qui vident, cæci fiant.
« Et clamavit dicens : Jesu, fili David, miserere mei. »
Hic ostenditur istius mendici cæci instantia in quatuor, scilicet, in vocis exaltatione : in, ad eum a quo petit, devotione : in petitionis supplicatione : in eo quod repulsus, non cessat a petitione.
De primo dicit : « Et clamavit dicens : » quod intentionem significat cordis. Psal. cxix, 1 : Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Baruch, iii, 1 : Domine, omnipotens Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
« Jesu, fili David. »
Ostendit ad eum, a quo petit, devotionem : vocans eum Jesum, ut ex officio et nomine recordetur salvationis. Matth. i, 21 : Vocabis nomen ejus Jesu :
<--- Page Split --->
Beati mendici spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum 1. Qui autem non mendicat sic, illuminationem non accipit : quia palmas ad accipiendum non extendit. De forti muliere enim dicitur, Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Horum sic mendicantium defensor et illuminator est Dominus, et indignatur lædentibus eos. Psal. cvni, 13, 16 et 17 : Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, et persecutus est hominem inopem, et mendicum et compunctum corde mortificare.
multas causas sequendi habuerit, multi fuerunt, et fuit magnus strepitus transeuntium.
De his qui miracula videre voluerunt, dicitur, Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infimabamtur.
De his autem qui curari venerant, dicitur, Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad Jesum, et curabantur.
De his qui doceri volebant, dicitur, Joan. vi, 69 : Ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes.
De sequentibus dicitur, Matth. vn, 19 : Sequar te quocumque ieris.
« Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. »
Hic tangit quartum, scilicet, cæci in interrogando sollicitudinem, et solertiam.
Circa hoc autem dicuntur tria : excitans enim ad interrogandum, fuit auditus turbæ : excitans autem, interrogavit quid esset ? Et tertio, responsum turbæ de transitu illuminatoris accepit.
De primo igitur dicit : « Et cum audiret turbam prætereuntem. » Turba autem multitudo fuit quærentium, et sequentium Dominum : quorum quidam miracula videre venerant, ut curiosi : quidam autem curari, ut infirmi : quidam autem doceri verbis ejus, ut studiosi : quidam vero imitari vestigia ejus, ut pii et virtuosi : quidam vero ministrare sibi de facultatibus suis, ut devoti : quidam autem refici ab eo cupientes, ut otiosi : quidam autem capere in sermone eum volentes, ut insidiosi : quidam autem gratam et dulcissimam faciem ejus videre desiderantes, ut amici. Et ideo cum
De ministrantibus dicitur, Luc. vn, 2 et 3 : Mulieres aliquæ... ministrabant ei de facultatibus suis 3.
De quærentibus refectionem, quam pluries exhibuit lassis, dicitur, Joan. vi, 26 : Quæritis me : non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
De insidiosis dicitur, Matth. xxi, 13 : Abeuntes Pharisæi consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
De his autem qui visu ejus non poterant satiari, dicitur, Joan. xii, 21 : Domine, volumus Jesum videre.
Hanc ergo turbam prætereuntem audivit cum Domino. Hoc enim maxime valuit ad illuminationem, ut luminosorum turbam Sanctorum observaret, et audiret.
De omnibus enim hujusmodi dicitur, Joan. vn, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Psal. lxxxvn, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, hoc est, plena luce sive illuminatione. Hanc ergo turbam audivit aure interiori, potius quam exteriori, sciens dictum esse, Apocal. ii, 7 et seq. : Qui habet aurem, audiat.
<--- Page Split --->
« Interrogabat, etc. »
Interrogans enim addiscere quaerit. Jerem. vi, 16 : Interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona. Eccli. vi, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere : ut omnem narrationem Dei possis audire. Item, ibidem, §. 28 : Investiga sapientiam, et manifestabitur tibi.
Interrogavit igitur « quid hoc esset. » Sic interrogabant, Exod. xvi, 13, refectionem et illuminationem de cælo accipientes, cum manna missum esset a Patre luminum, a quo omne bonum descendit, sicut dicitur, Jacob. 1, 17, dicentes : Mahnu, hoc est, Quid est hoc ? Joan. ix, 36 : Quis est, Domine, ut credam in eum ? Jam enim iste cæcus, quasi manu palpans, incipit attrectare si forte illuminatorem inveniat. Act. xvii, 27 et 28 : Quærere Deum, si forte attrecent eum, aut inveniant et quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.
Nomen autem patriæ est « Nazarenus, » qui florens, vel floridus interpretatur, qui semper floret in omnem salutis odorem, et in omnem gratiae spem, et in omnem conversationis et pulchritudinis honestatem.
De primo horum dicitur, Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et ideo odore suo trahit cæcum.
De secundo dicitur, Eccli. xxiv, 25 : In me omnis spes vitæ et virtutis. Et ideo generatur spes virtutis visivæ et vitæ, quæ est in lumine.
De tertio dicitur, Cantic. ii, 1 : Ego flos campi. Et ideo fiduciam habet cæcus reflorere in flore Nazareni.
Hic ergo nuntiatus est « transire, » quia semper transit beneficia impendendo. Act. x, 38 : Hic pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. IV Reg. iv, 9 : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter.
« Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. »
Prætereuntes jam de illuminatoris transitu cæcum intus illuminaverunt. Cantic. iii, 3 : Num quem diligit anima mea vidistis ? Æstimandum enim est quod isto tempore ad præsentiam illuminatoris suspensus fuit : et ideo statim ut aliquem audivit, quæsivit.
Congruis autem nominibus illuminator describitur, nomine proprio, et nomine patriæ. Proprio, quia « Jesus, » qui Salvator interpretatur, qui salute sua lumen est, quod in tenebris lucet ad tenebrarum dissipationem, sicut dicitur, Joan. i, 5. Qui salvans omnes, qui in tenebris fuerunt, dicit de se, Joan. ix, 39 : In judicium ego veni in hunc mundum : ut qui non vident, videant : et qui vident, cæci fiant.
« Et clamavit dicens : Jesu, fili David, miserere mei. »
Hic ostenditur istius mendici cæci instantia in quatuor, scilicet, in vocis exaltatione : in, ad eum a quo petit, devotione : in petitionis supplicatione : in eo quod repulsus, non cessat a petitione.
De primo dicit : « Et clamavit dicens : » quod intentionem significat cordis. Psal. cxix, 1 : Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Baruch, iii, 1 : Domine, omnipotens Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
« Jesu, fili David. »
Ostendit ad eum, a quo petit, devotionem : vocans eum Jesum, ut ex officio et nomine recordetur salvationis. Matth. 1, 21 : Vocabis nomen ejus Jesu :
<--- Page Split --->
ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non enim vacuo nomine Jesus vocatur : sicut dicitur, Ecli. xlvi, 1 et 2 : Magnus secundum nomen suum, maximus in salutem gentis suae.
« Fili David, » secundum carnem. Ad Roman. 1, 3 : Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.
Imitatione vero est filius David, qui etiam in inimicos misericors fuit quaerentes animam ejus, sicut in Saul, et Absalom. Et ideo vocat eum filium David. Jerem. xxm, 3 : Suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. Matth. xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David.
Terlio etiam vocat eum filium David : quia ad ipsum pertinet collapsa regni restituere. Amos, ix, 11 : Suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus. Luc. 1, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Ex hoc ergo excitat Christum, ut restituat in eo quod ruinosum est.
Hæc ergo est causa quod dicit : « Fili David. »
« Miserere mei. »
Eccepetitionissupplicatio .Miseriæenimcæcitatis ( quæomnibusmajorestmiseriis ) debeturmisericordia .Decusænimnaturæaufertcæcitas ,lumenvitæ ,etpulchritudinemonniscreaturæ : etideomaximaestniseria .
Faciei enim decus est oculorum luminositas. Thren, 1, 6 : Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus.
De lumine autem vitæ hujus dicitur, Job, xxix, 3 : Ad lumen ejus ambulabam in tenebris.
Hoc etiam lumen est manifestatio omnis creaturæ spiritualis et corporalis. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen.
. Carens igitur his, omnibus est miserabilibus miserabilior. Ergo, « miserere mei, » miseriam meam attendens, et mi-
seriam meam tuam faciens. Psal. lxv, 20 : Non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
Sic igitur dicit : « Miserere mei. »
« Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. »
Hic tangitur, quod adversatus a prætereuntibus non destitit.
Et dicit tria, scilicet, quod adversabantur sibi turbæ per increpationem, quod ex hoc ad clamoris incitabatur ingeminationem, et quod reiterabat misericordiæ rationem.
De primo dicit : « Et qui præibant, » ante Dominum. Et illi significabant legis duritiam. Similiter etiam qui præibant, significant eos qui peccata sua præcedentia considerantes, indignum reputabant eum misericordia : et « increpabant eum, » et taciturnitatem imponebant : quia dicebant, quod iniquitas sua taciturnitatem imponebat eidem. Thren. ut, 44 : Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. Isa. lux, 2 : Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret. Chrysostomus etiam dicit, quod præeuntes, Prælatos significant, qui non permittunt pauperes venire ante faciem dominorum dicentium illud Exodi, xxiii, 15 : Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et illud Matthæi, xxii, 12 : Quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem ?
« Ipse vero multo magis clamabat. »
Ecce quod increpatio silentii facit clamoris ingeminationem. Thren. 1, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in mazillis ejus. Non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Psal. xxi, 3 : Deus meus, clamabo per diem, et non, hoc est, forsan non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi. Imo
<--- Page Split --->
ad sapientiam : quia ex hoc tuam impetrabo miseralionem.
« Fili David, miserere mei. »
« Fili, » inquam, « David, » ad spectu desiderabilis, vide miseriam te adspicere non valentis. Eccle. 1, 8 : Non saturatur oculus visu. Cantic. 11, 14 : Ostende mihi faciem tuam... Facies enim tua decora. Isa. Lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum. I Petr. 1, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Quia igitur oculus nullus visu faciei tuae saliatur : quia etiam tua facies est decora : et quia Angeli desiderant faciem tuam videre : non permiltas me manere in hac miseria. Quia, sicut dixisti, Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quae vos, Apostoli, videtis. Ego autem te non videam adspectu tam desiderabilem.
« Fili David. » Tu etiam es manu fortis : et ideo, sicut dixisti, Isa. Lxii, 1 : Propugnator es ad salvandum. Salva ergo me niserum. Quia sicut dicit pater tuus David, Psal. ix, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Matth. xxi, 9 : Hosanna filio David ! benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna autem idem est, quod salva, obsecro.
. Et hoc est : « Fili David, miserere -mei. »
Et dicuntur hic quinque : qualiter sciI'ect Dominus substitit ex misericordia, qualiter jus sit cæcum adduci ex compassione, qualiter quæsivit ut notam faceret confessionem, qualiter cæcus suam coram omnibus exposuit petitionem, qualiter Dominus miraculi operatus est perfectionem.
Dicit igitur : « Stans autem Jesus. » Stetit, qui prætereundi fixit gressum, et ad misericordiam exspectavit. Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri. Psal. xxxix, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
« Jussit cæcum adduci ad se. »
Quia per seipsum venire nescivit. Manibus autem jussit adduci eum, manibus scilicet se sequentium : significans quoniam cæcus laicus manu clerici debet adduci ad Dominum. Matth. xxi, 2, dicitur hoc idem sub alia metaphora de asino : Solvite, et adducite mihi. Et ideo ducens cæcum debet esse videns per cognitionem intellectus : et esse cum Domino, amore affectus : et sequi Dominum, imitatione effectus. Psal. xc, 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
« Et cum appropinquasset, »
10 « Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
11 Dicens : Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
12 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
13 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. »
Hic agitur de perfectione miraculi.
Cæcus scilicet ad Jesum per contritionem, et cordis devotionom. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.
« Interrogavit illum, dicens. »
Non ut ignorantem instructet, sed potius ut pulam devotionem suam et defectum confiteretur. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem
<--- Page Split --->
confessio fit ad salutem. Hæc enim confessio valuit ædificationi proximorum. Josue, vii, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris. Job, xxxviii, 3 : Interrogabo te, et responde mihi.
« Quid tibi vis faciam ? »
Attende magnam dantis beneficium liberalitatem. Quid, vel quantum det, in voluntate constituit petentis. Et ideo dicit : « Quid tibi vis faciam ? » IV Reg. 11, 9 : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Sapient. xvi, 21 : Deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
Hoc est ergo quod dicit : « Quid tibi vis faciam ? » Ac si dicat : Jam video dovolutionem tuam, jam intueor fidem, jam considero spem, jam sentio charitatem. Petitio tua in tua sit voluntate et optione.
« At ille dixit, »
Cæcus scilicet, Domino : « Domine, ut videam. » Non tam extra, quam intus. Visio enim tota merces est. Et videre Deum beatitudo est. Isa. lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum : et ossa vestra quasi herba germinabunt. Hæc visio cognitio Dei est, de qua dicitur, Joan. xvii, 3 : Hæc est vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. In his consistit petitionis determinatio.
« Et Jesus dixit, »
Verba pacifica et consolatoria respondens. Zachar. 1, 13 : Respondit Dominus... verba bona, verba consolatoria. Eecli. iv, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam,... et responde illi pacifica in mansuetudine.
« Respi ce. »
Tangitur hic perfectio miraculi in tribus : in verbo curante, in causa interius obstaculum removente, et in effectu miraculum comprobante.
Dicit igitur : « Respi ce, » hoc est, potentiam perfectam respiciendi acci pe. Isa. xxxv, 5 : Aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt. Matth. xi, 5 : Cæci vident..., surdi audiunt. Luc. xxi, 28 : Respi ci te, et levate capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra.
« Fides tua te salvum fecit, »
Quantum ad obstaculi interioris remotionem. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Luc. vii, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Fides est lumen, interius cor a tenebris cæcitatis emundans. Et hæc oculum exteriorem videre facit. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
« Et confestim vidit, »
Quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Vidit autem sicut dixit Simeon, Luc. ii, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Eccle. xi, 7 : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Ecce miraculi perfectio.
« Et sequebatur illum, etc. »
Hæc est miraculi sequela, et utilitas duplex : in eo in quo miraculum est perfectum, et in aliis videntibus effectum ipsius.
De primo dicit duo : unum in operis devotione, aliud autem in laude.
De primo dicit : « Et sequebatur illum. » Unde Chrysostomus dicit, quod bonum munus obtulit Christo, quia seipsum obtulit ad sequendum. Jerem. xvn, 16 : Non sum turbatus, te pastorem sequens. Joan. x, 4 et 5 : Cum proprias
<--- Page Split --->
oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. Quem enim alium sequi deberet quam curatorem suum. Quinimo dicit cum Naaman Syro : Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel3.
« Magnificans, » hoc est, magna laude extollens « Deum. » Eccli. xliii, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. Psal. xxxii, 4 : Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
« Et omnis plebs, etc. »
Ecce ædificatorum ad fidem generalis laudatio. Dicit : « Et omnis plebs, » quia Pharisæi ex invidia non laudaverunt. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irasectur : dentibus suis fremet, et tabescet :
desiderium peccatorum peribit. Plebs autem simplicium videns miraculum, benedixit Dominum. Joan. xii, 12 et 13 : Turba multa quæ venerat ad diem festum... clamabant Domino : Benedictus qui venit in nomine Domini!
Dicit autem : « Ut vidit, » scilicet miraculum : quia hoc ad fidem, et ad laudem excitavit. Sicut, Exod. xv, 1 : Cantemus Domino : gloriose enim magnifcatus est. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.
« Dedit laudem Deo. » Apocal. xix, 3 : Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni. Laudabant igitur Deum in omnibus operibus suis. Psal. cn, 22 : Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Vel, laudabant pro fide, quæ sic ex insperato miraculum impetravit. Psal. cL, 2 : Laudate eum in virtutibus ejus : laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
<--- Page Split --->