CAPUT XVII.

Væ scandalizanti pusillos : frater in nos peccans increpandus est, eique pænitenti ignoscendum : Apostolos docet fidei efficaciam : quodque dum omnia ipsis præcepta fecerint, se servos dicant inutiles : decem leprosi mundantur, unico qui Samaritanus erat ad agendas gratias revertente : dicit adventum Filii Dei non occultum fore, sed illustrem, et inexspectato superventurum, sicut diluvium mundo, et Sodomis subversio supervenit.

  1. Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.

  2. Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

  3. Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum 2 : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.

  4. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.

  5. Et dixerunt Apostoli Domino : Adauge nobis fidem.

  6. Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem, sicut granum sinapis 3, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis.

  7. Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

  8. Et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post hæc tu manducabis et bibes ?

  9. Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?

  10. Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

  11. Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

  12. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :

  13. Et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.

  14. Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus 4. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

  15. Unus autem ex illis, ut vidit quia

<--- Page Split --->

mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

  1. Et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.

  2. Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?

  3. Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

  4. Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

  5. Interrogatus autem a Pharisæis : Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

  6. Neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

  7. Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

  8. Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic 1. Nolite ire, neque sectenini.

  9. Nam sicut fulgur coruscans de sub cœlo, in ea quæ sub cœlo sunt, fulget, ita erit Filiushominis in die sua.

  10. Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a gcneratione hac.

  11. Et sicut factum est in diebus

Noe 3, ita erit et in diebus Filii hominis.

  1. Edebant, et bibebant : uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem qua intravit Noe in arcam ; et venit diluvium, et perdidit omnes.

  2. Similiter sicut factum est in diebus Lot 3 : edebant, et bibebant : emebant, et vendebant : plantabant, et ædificabant :

  3. Qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cœlo, et omnes perdidit :

  4. Secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.

  5. In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.

  6. Memores estote uxoris Lot.

  7. Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam 4.

  8. Dico vobis, in illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur 5.

  9. Duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur. Duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.

  10. Respondentes dicunt illi : Ubi, Domine?

  11. Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

<--- Page Split --->

Dicit igitur illis :

« Impossibile est ut non veniant scandala. «

Sicut dicitur, I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis : ita impossibile est ut scandala non veniant, tot malis existentibus in mundo, qui obicem ponunt in via recte ambulanti. Σκάνδαλον enim græce, latine sonat pedis impactio. Est tamen æquivocum ad tria scandalum, pro obice ad quem impingitur, et pro ipsa pedis impactione, et pro casu qui provenit ex impactione. Unde versus :

Scandalon æquivocum est, ohex, impactio, [casus.

Hic incipit capitulum decimum septimum secundum concordantias : tamen quantum ad sententiam, istud est adhuc de præcedenti parte. Quia hic agitur de misericordia spirituali, per quam aliquis meretur electionem quantum ad justitiam præsentem.

Habet autem duas partes : unam quidem de vitatione scandali : quia crudelis est, qui scandalum ponit et offendiculum proximo : et misericors est, qui vitando scandalum ædificat proximum. In secunda autem, agit de misericordia ejus qui remittit in se peccanti.

Quamvis autem impossibile sit non venire scandala, sicut dicit Psalmus cxxix, 6 : Juzta iter scandalum posuerunt mihi. Et iterum, Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Tamen maledictus est qui facit scandalum activum.

In priori harum partium dicit tria. Primo enim dicit, quod necesse est ut veniant scandala, ut probentur illi qui sunt electi. Secundo, tangit maledictionem eorum qui scandala suscitant. Tertio autem, ostendit periculum eorum qui scandala faciunt.

Et hoc est quod sequitur :

« Væ autem illi per quem veniunt, »

Supple, scandala.

Attendendum est autem quod est scandalum activum, et scandalum passivum.

Dicit igitur :

« Et ait ad discipulos suos, »

Quorum maxime est cavere de scandalo. Matth. xvii, 10 : Videte ne contemmatis unum ex his pusillis. Prælatorum enim maxime est scandala vitare. Istis ergo dixit, 1 ad Corinth. vii, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

Scandalum activum est duplex, scilicet, quando aliquid agitur, per quod directe aliquis causam sumit per dictum, vel per factum mortaliter peccandi : sicut cum aliquis perverse docet, et alius doctrinam ejus imitatur : vel cum perverse agit, et alius ad exemplum ejus cadit in peccatum.

Et de primo horum dicitur, Isa. ix, 13 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Jerem. v, 31 : Propheta prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus

<--- Page Split --->

meus dilexit talia. Et hoc scandalum est causae ruinae.

Scandalum autem quod fit per factum minus rectum, est, de quo dicitur, Isa. 11, 5 : Ruit enim vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Ruere autem est scandalizari, sicut jam dictum est.

Secundo modo dicitur scandalum activum, uti libertate conscientiae in his quae non sunt peccata, sed tamen in peccata possunt interpretari : et ideo interpretantes in peccatum, in eisdem occasionem ruinae accipiunt : sicut fuit in primitiva Ecclesia, quando firmi et fortes in fide habebant conscientiam, quod idolum non haberet numen aliquod : et ideo cibus ei immolatus non esset exsecratus, sed esset sicut prius, et ideo manducabant illum cibum sicut alium. Quando autem hoc publice fecerunt coram infirmis, qui credebant quod idolum numen haberet, statim infirmi acceperunt occasionem ruinae, et ad exemplum illorum, comederunt sacrificata idolis ad honorem idolorum, et efficiebantur idololatrae. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. vnI, 7 et 8 : Quidam cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo : neque enim si manducaverimus, abundabimus : negue si non manducaverimus, deficiemus. Et, ad Roman. xiv, 21 : Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur. Simile scandalum inveniunt clerici, vel praecipue religiosi, qui ea quae non sunt eis prohibita, et tamen a laicis in malam libertatem interpretabilia, faciunt coram laicis : quia laici ex hoc ad malas inducuntur libertates. Et hoc est quod infirma et scandalizata anima conqueritur, Cantic. 1, 5 : Filii matris meae pugnaverunt contra me. I ad Corinth. vnI, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum, hoc est, contra Christum, peccatis.

Hoc igitur est scandalum activum.

Scandalum autem passivum est quod efficitur ab illo, et hoc est triplex. Aliquando enim infirmus ex dicto vel facto alterius conturbatur : et sic impingit ne hilariter vadat in via recta. Psal. LXXVI, 5 : Turbatus sum, et non sum locutus. Haec autem conturbatio potest esse, quia audit vel videt hoc quod directe est contra legem Dei : et haec conturbatio est bona. Aliquando autem turbatur, quia audit, vel videt quod putat contra legem Dei esse, cum tamen non sit : sed ex consuetudine tali et malo intellectu sic judicat : sicut Pharisaei scandalizabantur de verbis Domini. Et tunc dicitur, quod veritas doctrinae in doctore, et veritas judicii in judice, et veritas vitae in quolibet homine non est dimittenda pro scandalo alicujus : sicut nec Dominus dimisit. Unde versus :

Justitiae, vitae, doctrinae, scandala cedunt.

Vel sic.

Scandala non vitent Doctor, judex, bene (vivent).

Aliquando autem scandalum passivum procedit ultra conturbationem, usque ad ejus quod vidit, vel audivit invitationem : et sic est ruina sive casus in mortale peccatum. Tamen perversi accipiunt aliquando occasionem offensionis, vel casus ex bonis factis, et sic Judaei offenderunt in Christum ut caderent : et tunc est scandalum passivum sine activo. Sed homo tunc scandalizat seipsum : sicut dicitur, Luc. II, 34 : Ecce positus est hic in ruinam. Et, Isa. xxvii, 16 : Mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum : qui crediderit, non festinet. Et idem est, Isa. vii, 14.

Sic igitur tenendum est de scandalo.

« Utilius est illi, si lapis molars imponatur circa collum ejus, et proji-

<--- Page Split --->

ciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

Attendite vobis. »

Ecce tertium quod facit ad peccati exaggerationem.

Dicit igitur, quod « utilius. » Abusio est in comparativo, hoc est, minus inutile est illi, « si lapis molars. » Ad litteram, qui gravis est, et impetu magno descendit. Unde, Apocal. xvii, 21 : Sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon, civitas illa magna.

« Imponatur circa collum ejus. »

Ad litteram. Marc. ix, 41 : Bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus.

« Et projiciatur, » ad submergendum, « in mare. » Hoc autem secundum antiquas leges non fiebat nisi parricidis, et illis qui in nefandis criminibus sunt deprehensi. Unde per hæc fit hujus peccati exaggeratio.

« Quam ut scandalizet unum de pusillis istis, »

Hoc est, de infirmis in fide : quia infirmorum est scandalizari. Utilius enim est cum confusione mortem corporalem subire secundum corpus, quam mortem æternam. Hoc autem intelligitur de eoqui ponit scandalum activum, directe inducens ad ruinam peccati. Ideo dicitur, Matth. xvii, 9 : Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Super Matthæum autem plura de hac materia dicta sunt, et ibi requirantur 1.

« Attendite vobis. »

« Ex quo tanta misericordia moveri debetis ad subditos : ergo attendite vobis magna sollicitudine, ne scandalizetis subjectos : quia illi sunt infirmi, et de levi possunt scandalizari. Ad Roman. xiv, 1 : Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum : quia disceptatio cogitationum frequenter inducit scandalum. Licita enim quæ non sunt de veritate vitæ, et doctrinæ, et judicii, dimittenda sunt propter scandalum : sicut Dominus solvit didrachma, dicens Petro : Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et pro te 2. Alia autem quæ de veritate doctrinæ erant, non dimisit propter scandalum : sicut, Matth. xv, 11, dixit : Non quod intrat in os conquinat hominem : sed quod procedit de ore, hoc conquinat hominem. Et infra, y y. 18 et seq. : Quæ procedunt de ore, de corde exeunt, et ea conquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ. Hæc sunt quæ conquinant hominem. Et cum discipuli dicerent : Scis quia Pharisæi, audito verbo hoc, scandalizati sunt. At ille respondens ait : ... Sinite illos, cæci sunt et duces cæcorum 3.

Ergo, « Attendite vobis. » Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei. Deuter. iv, 9 : Attende tibi sollicite.

« Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si poenitentiam egerit, dimitte illi.

<--- Page Split --->

Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi. »

« Si peccaverit in te frater tuus. » Quasi dicat : Cavete a scandalo : quin etiam dimittite peccantibus in vos, ne conturbentur, vel scandalizentur.

Dicit autem hic tria, scilicet, quod peccans fraterna charitate corripiatur, quod pœnitenti indulgeatur, et quod septuagies septies peccanti et pœnitenti dimittatur.

De primo dicit duo, scilicet, quis corripiendus, et qualiter.

Quis autem corripiendus, dicit quod frater peccans. « Frater » enim corripi potest. Is autem qui non frater est, qui extra Ecclesiam est et infidelis, corripi non potest. I ad Corinth. v, 12 : Quid mihi de iis qui foris sunt, judicare ? Quasi dicat : Nihil. Exod. ii, 14 : Quis te constituit principem et judicem super nos ?

« Frater » ergo cui charitate, fide, et spe conjungimur, cujus debemus habere curam et sollicitudinem, sicut de commembro ejusdem corporis nobiscum, ille est corripiendus. I ad Thessal. v, 14 : Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

« Peccaverit. »

Quia non nisi peccato debetur correptio, et non naturae fratris. Unde peccatum est causa correptionis. I ad Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Et intelligitur de peccato publico, quod coram omnibus fit. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.

Sic igitur habetur, quis, et quare sit corripiendus. Et exinde patet quod falsum dicunt, qui dicunt quod pro peccato futuro est corripiendus, ne fiat : quia sic quilibet etiam non peccans deberet corri-

pi, ne in futurum peccet : et sic numquam cessaretur a correptione, quod falsum est. Et ideo falsa est hujusmodi determinatio.

« In te » peccat qui te offendit. Et haec est vera diffinitio peccati, quod fit in nos. Offendit autem in te dupliciter, scilicet, malum inferendo, sicut damnum honoris, vel rerum, vel etiam poenam infligendo. Et hoc dicitur vere in te peccare : quia sic tu aliquid justae querelae habes adversus eum. Et sic praecipitur ei ut placet te, vel sacrificium suum a Deo non recipitur. Matth. v, 23 et 24 : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinquo ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens, offeres munus tuum. Et sic dicitur tibi, quod remittas pelenti, et pœnitentiam agenti : quia aliter non esset correptus.

Secundo autem peccat in te spiritualiter, qui peccato suo scandalizat te. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Si « peccaverit in te, hoc est, te sciente « peccatum suum. » I ad Corinth. viii, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Genes. xlui, 36 : In me haec omnia mala reciderunt.

Sic igitur utroque istorum modorum si peccaverit in te frater « tuus, » pro eo qui tecum in Ecclesia, vel in uno Capitulo, vel una Religione, sicut diximus.

« Increpa illum. »

Hic tangit de correptione. Sunt autem due correptiones : una quidem auctoritatis : altera vero charitatis. Illa que est auctoritatis, illa est cum solemnitate et severitate judicii : et haec est solius Praelati, nec alius tenetur ad illam. Illa autem que est charitatis fraterne, fundatur super hoc quod dicitur, Exod. xxiii, 4 et 5 : Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Et aliam

<--- Page Split --->

dat legem : Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Cum enim majorem curam debeam habere de salute, quam de bove et asino, magis debeo facere ut sublevetur, et reducatur anima ipsius.

Adhuc, Præcipitur eleemosyna corporalis, et multo magis eleemosyna spiritualis. Maxima autem eleemosynarum est reductio errantis in viam mandatorum : et ideo quilibet tenetur ad hanc correptionem, nec aliquis excipitur ab hac admonitione fraterna, nisi qui excipitur a charitate fratris. Et ideo non est verum quod dixerunt antiqui, in quòdam versu comprehendentes casus, in quibus aliquis ad correctionem fraternam non tenetur.

En versus :

Non spes, non testes, Præsul scit, plebs, mo- [nachus sum.

Hoc enim verum est, quod si non sit spes correctionis suæ, quod tunc non teneor corrigere. Hoc autem non est verum, si non habeo testes, quod non tenear eum corrigere : quia adhuc debeo eum monere inter me et ipsum solum. Adhuc autem, Si Præsul vel Prælatus suus scit peccatum ut judex, tunc verum est quod non teneor eum corrigere. Si autem scit ut homo tantum, tunc non absolvor debito correctionis fraternæ. Adhuc autem, Etsi plebs sciat, et nescit per denuntiationem Prælati, non absolvor a correctionis debito. Si autem plebs scit per denuntiationem judicis, tunc sum absolutus : quia tunc correctio non solum fraterna, sed etiam auctoritatis adhibita est. Quod autem dicunt, monachus sum, hoc est, quod monachus melioribus est intentus, et ideo a correctione sit absolutus : hoc est simpliciter falsum : quia nullum opus ita placet Deo, sicut fraterna reductio quæ ex charitate procedit : et ideo ab illa nullus absolvitur.

Hujus autem correctionis, Matth. xvnn,

13 et seq., ponuntur tres gradus. Primus est amoris, secundus timoris, et tertius confusionis.

Primus est, cum inter te et ipsum solum convenitur proximus ex sola charitate de hoc quod fecit. Ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis : considerans teipsum ne et tu teneris. Eccli. xix, 13 : Corripe amicum tuum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci : aut si fecerit, ne iterum addat facere. Et hoc est quod dicitur, Matth. xviii, 13 : Corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

Secundus gradus est cum timore convictionis. Et hoc fit quando adhibentur duo vel tres, qui sciunt peccatum illius : quia alii testes non valerent. Unde Augustinus : « Si te non audierit, adhibendi « sunt alii, per quos convincendus est si « negaverit. » Levit. xix, 17 : Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Publice autem vocatur hic, coram testibus adhibitis.

Tertius gradus qui cum confusione est, quando cum pudore revocatur. Et hoc fit, quando dicitur Ecclesiæ, et refertur ad judicium : quod si non audit, vitetur sicut ethnicus et publicanus. Ad Titum, ut, 10 et 11 : Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. I ad Timoth. v, 20 : Peccantem coram omnibus argue, ut et cæteri timorem habeant. Isti ergo sunt gradus fraternæ correctionis.

In hac autem fraterna correctione peccatur multis modis, quorum primus est, si aliter corrigit quam debet : quia scilicet corrigens simili vitio, vel majori subjacet publice. Matth. vii, 5 : Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

<--- Page Split --->

Secundo modo, si crimen quod occultum est prodat corrigendo. Hoc enim non est faciendum. Genes. xlui, 9 : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terra venistis.

Tertius modus est, si incorrigibilem corrigat. Ille enim non lucratur nisi vituperium, et odium. Hieronymus : « Frustra niti, et nihil aliud quam odium « quaerere, extremè dementia est. » Proverb. xv, 12 : Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. Ibidem, §. 10 : Qui increpationes odit, morietur.

Quartus modus est, quando cum indignatione corripit : sicut Maria corripuit Moysen de uxore sua Æthiopissa, et percussa est lepra, quia ex indignatione processit correptio 1.

Quintus modus est, quando ex derisione procedit : sicut Cham verenda patris derisit, et servituti addictus est 2.

Sextus modus est, si ex inordinatione procedit : sicut si sit cum accusatione et delatione. Hoc enim non est fraternae charitatis. Sic peccavit Joseph, Genes. xxxvn, 2, qui accusavit fratres suos apud patrem crimine pessimo : et ideo invidiam et odium conceperunt contra ipsum.

Et ideo antiqui dixerunt, quod considerandum sit in correctione fraterna, quod sit utilis, quod sit expediens,et quod sit facilis correctionis ille qui corrigitur, et quod in processu correctionis honestus modus adhibeatur. Unde versus :

Utilis, expediens, facilis, processus honestus.

Tunc enim quando sic ex charitate procedit, ab Augustino vocatur osculum columbinum. Dicit enim sic in libro de Trinitate : « Gratanter quippe recipit « osculum columbinum benignissima « charitas. Dentem autem caninum vel « evitat cautissima humilitas, vel retundit « solidissima veritas. » Sic igitur et a

tali, et talis debet fieri correctio fraterna. Unde Gregorius : « Si proximos nostros « sicut nosipsos diligere debemus, restat « ut eorum peccatis sicut nostris irasca- « mur. » Beda : « Ita peccat qui peccan- « tem videns, tacet, sicut qui peccanti « non indulget. » Eccli. iv, 27 et 28 : Ne reverearis proximum tuum in casu suo : nec retineas verbum in tempore salutis. Chrysostomus : « Oportet pec- « catoribus dicere quæ fecerunt, sicut fit « ebriis post ebrietaten. » Sæmper enim correctio adhibenda est, nisi sit desperatio correctionis, sicut diximus. Pro verb. ix, 7 : Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit : et qui arguit impium, sibi maculam generat. Ibidem, §. 8 : Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.

Sic ergo sentiendum est de fraterna correctione.

De correctione autem auctoritatis non se intromittat nisi judex et Prælatus. Ad Roman. xiv, 4 : Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit. Et hoc modo Prælatus a subditis non corripitur. Unde Gregorius : « Præ- « latum peccantem arguere nemo præsu- « mit. Et in exemplum culpa vehe- « menter extenditur, cum pro reverentia « gradus peccator honoratur. » Corripitur tamen fraterne Prælatus et monetur quando peccat.

Hoc igitur est quod dicit : « Hercepa illum. » II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et docrina. Increpatio autem sonat in iram quamdam, quæ debet esse ex zelo justitie. Psal. lxviii, 10 : Zellus domus tue comedit tue.

« Et si ponitentiam egerit, »

Etiamsi peccatum illud in nocumentum tui fuit, « dimitte illi. » In oratione Manassæ : Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. Quare

<--- Page Split --->

pelo rogans te, remitte mihi, Domine, remitte mihi, etc. Luc. vi, 37: Dimittite, et dimittemini. Eccli. xxvii, 2 : Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Si autem non in te, sed in Deum peccavit, non tui est arbitrii dimittere, sed rogandus est Deus ut dimittat. I Reg. ii, 25 : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ?

« Et si septies in die peccaverit in te. »

« In die, » scilicet una. Proverb. xxiv, 16 : Septies cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum. Quasi dicat : Quotiescumque peccaverit in te, quia solet universitas septenario designari.

Septies autem peccare dicitur in fratrem : seductione intellectus a veritate, corruptione affectus a bonitate, corpus affligendo a pacis tranquillitate, necessaria auferendo a vitæ sustentatione, sua non communicando necessitatis tempore, famam lædendo detractione, malo exemplo corrumpendo in via justitiæ. His enim septem modis lædi potest proximus.

De primo dicitur, II ad Corinth. xi, 3 : Timeo ne sicut serpens Hevam seduxit, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quæ est in Christo.

De secundo dicitur, Proverb. ix, 13 et seq. : Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes, hoc est, a tramite bonitatis voluntates revocaret.

De tertio dicitur, Cantic. i, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me.

De quarto autem dicitur, Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt.

De quinto dicitur, Proverb. xiv, 31 : Qui calumniatur egentem, exprobrat fa-

ctori ejus : honorat autem eum qui miseretur pauperis.

De sexto, Psal. xlix, 20 : Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

De septimo dicitur in Psalmo cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Et iterum, Psal. lvi, 7 : Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam.

Omnibus igitur his modis si peccaverit in te frater tuus,

« Et septies in die conversus fuerit. »

Exinde dicunt quidam quod non tenetur aliquis remittere non pœnitenti, et veniam non petenti : quod falsum est, cum dicatur, ad Roman. xii, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Beneficiis enim debeo prævenire eum, ut mea charitate ad pœnitentiam illum inducam. Sed hoc verum est, quando conversus fuerit et pœniturerit, tunc lucralus sum eum. Cum tamen gravitate morum et justitiæ debet remiti, ne nimis facilis venia incentivum præbeat iterum offendendi : et ideo aliqua severitas est adhibenda.

Et hoc est quod dicit : « Conversus fuerit ad te, dicens, » hoc est, ad charitatem fraternam : « Pœnitet me » fecisse : tunc « dimitte illi. » Luc. xi, 4 : Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Sic ergo, ut dictum est, dimitte illi qui in te peccavit.

« Et dixerunt Apostoli Domino : Adauge nobis fidem. »

Hic incipit ostendere causam electionis in humilitate fidei formatae. Et hic quidam, et bene, incipiunt capitulum.

Dividitur autem hoc capitulum in tres partes, sicut tria ad fidem exiguntur. Primum quidem, quod viva sit per devo-

<--- Page Split --->

tionem et calorem nimium caritatis. Secundum autem, quod efficax sit in inducenda salute : et hoc ostenditur in miraculo leprosorum. Tertium autem est, quod non sit seducibilis, sed cauta in credulitate articulorum : et hoc ostendit ubi respondet quaestioni Pharisaeorum, Utrum regnum Dei veniat, vel non?

In primo horum duo dicuntur : in quorum primo tangitur potentia vivæ et devotæ fidei : in secundo autem fidei ostenditur obsequium et humilitas.

In primo horum duo dicuntur, in quorum primo petitio ponitur discipulorum, et in secundo doctrinae modus ex pelitione formatus.

Dicit igitur :

« Et dixerunt Apostoli Domino. »

Audientes enim tanta mirabilia de merito et præmio misericordiæ : de merito quidem in villico : de præmio autem in divite purpurato, et Lazaro : et tantum terrorem in scandalo : delectati in præmio futurorum, dixerunt Domino :

« Adaugenobisfidem . »

Quasi dicerent : Jam quidem credimus, sed crescere in fide æternorum desideramus. 1 Petr. 11, 2 : Lac concupiscite, ut in eo crescatis. 1 ad Corinth. XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacuavi qua erant parvuli. Sic enim nobis augetur fides, quando nos augemur in fide, et abnegamus ea qua erant parvuli, hoc est, dubitationem, et timorem. Unde, Matth. xiv, 31 : Modice fidei quare dubitasti? Ergo « adauge nobis fidem, » ut et nos augeamur in fide. Ad Hebr. xi, 24 : Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filix Pharaonis. Ita et nos ista præsentia propter futura desiderantes, petimus crescere in fide.

« Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis. »

« Dixit autem Dominus, » respondens Apostolis. Et suum dicere fuit suum facere, sicut dicit Gregorius Nazianzenus. Psal. xxxu, 9 : Ipse dixit, et facta sunt.

« Si habueritis fidem, etc. »

Tangit hic duo : fidei propriam qualitalem, et potentiam.

Propria qualitas fidei notatur per hoc quod dicitur : « Si habueritis fidem sicut granum sinapis. » Et quidem in præcedentibus dictum est, quod granum sinapis parvum et subtile est in substantia, et acutum valde in actione, et calidum, et dissolutivum. Parvitas autem significat fidei humilitatem. Matth. xi, 23 : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Humilibus enim ea quæ sunt fidei revelantur.

Subtilitas autem sinapis subtilitatem significat sapientiae fidei, de qua dicitur, I ad Corinth. ii, 6 et 7 : Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est. In hac enim veritate subtilitas maxima est.

Hæc est etiam acuta in penetratione, quia configit corda ad consentiendum veritati. Ad Hebr. iv, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hinc est quod de verbis fidei dicitur, Psal. cxix, 4 : Sagitte potentis acutæ. His enim verbis sicut sagittis transfigitur cor hominis.

Calidum autem est per charitatem, quæ per dilectionem operatur, et per illam dissolvit quidquid est machinationum adversus fidem. Hoc igitur modo fides

<--- Page Split --->

habita, ut granum sinapis habetur. Superius autem et super Matthæum plura dicta sunt de hoc'.

Sic ergo significat arborem fructificanlem in diabolo.

Huic ergo dicetis :

« Dicetis huic arbori moro. »

« Eradicare, »

Hic tangit de potentia fidei, et dat exemplum in arbore moro. Matthæus autem,xvii, 19 et seq., dat exemplum in monte. Et secundum litteram quidem intelligit quod in Matthæo dicit, quod nihil est impossibile credenti. Et exempla sunt materialia.

Hoc est, raliccs quas inlixisti evelle. Jerem. 1, 5 et 10 : Prophetam in gentibus dedi te : ut ewellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, etc.

« Et transplantare in mare, »

Quantum autem ad mysterium, mons est altitudo fastus diabolici, qui stare non potest ante fidei humilitatem. Arbor autem significat eum, qui fructificat mundo et diabolo. Hæc arbor morus est a nigredine fructus. Et quia muscis et vermibus est apta, folia enim comedunt vermes, qui bombices dicuntur, et faciunt inde sericum, subtile opus ad vanitatem mundi. Isa. xix, 9 : Confundentur qui operabantur linum. pectentes et texentes subtilia. Musce autem quæ importunæ sunt, et insident per examina fructibus mori, sunt cogitationes carnales et tentationes carnis. Eccle. x, 1 : Musce morientes perdunt suavitatem unguenti, hoc est, devotionis. Et hæc arbor non floret, quia non habet honorem virtutis. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Et ideo ab hac arbore nullum mel colligitur : quia nihil habet dulcedinis, sed est amari succi, et grossi,et ideo non floret. Job, xvii, 2 : In amaritudinibus moratur oculus meus. Hic succus dum exprimitur et vino permiscetur, vehementer oppilativus efficitur. Unde moretum quod ex moris et vino confectum est, valde est inebriativum : et sic aufert sensum, et motum, et inducit ebrietatem. Isa. xxviii, 7 : Ili erraverunt in ebriclate, nescierunt videntem.

Hoc est, vel in amaritudinem pœenitentiae, vel inferni amaritudinem : sed primum est convenientius, quia sic operatur devotio fidei. Psal. cv, 7 : Irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. Sic dicitur in Psalmo lxxiv, 9 : Inclinavit ex hoc in hoc : veruntamen fæx ejus non est exinanita.

« Et obediet vobis, »

Creaturæ fidei : eo quod ipsa fides innititur omnipotentiae. Sicut fides Beate Virginis stetit in verbo potentiae, quod dixit Angelus : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum2. De conceptu autem Saræ, illi verbo innitebatur, quod dixit Angelus : Numquid Deo quidquam est difficile 3 ? Et illi quod dixit Dominus : Omnia possibilia sunt credenti4. Sic igitur quia fides obedit omnipotentiae, ideo omnia obediunt fidei.

« Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

Et non dicat ei : Para quod coenem, et præcinge te, et ministra mihi do-

<--- Page Split --->

nec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes?

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?

Non puto. »

Hic tangit de fidei obsequiosa humilitate.

Dicit autem duo. Primo enim ponit exemplarem similitudinem : secundo, juxta similitudinem accipit doctrinam.

In similitudine tangit sex, quorum primum est, servi ad dominum conditio : secundum est, servi obsequium : tertium est, incompetens esse servo domini commodum : quartum est, servo congruum obsequium post obsequium : quintum est, servo deberi servilem cibum : sextum est, servo non deberi gratias de obsequio, quia sibi obsequium est debitum. Et haec sex per ordinem in littera continentur.

De primo dicit :

« Quis autem vestrum, » hoc est, aliquis vestrum, « habens servum, » quia non omnium Apostolorum fuit habere servum : eo quod plerique eorum erant valde pauperes, et victum ipsimet manu et arte quaerebant. I ad Corinth. 1, 26 : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed aliqui nobiles et divites erant inter eos : sicut Matthæus, et Bartholomæus, et pauci alii. Et ideo dicit : Aliquis vestrum « habens servum. »

Ecce conditio servi ad dominum, sicut et nostra conditio est ad Deum. Isa. lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit : et Gentes solitudine vastabuntur. Psal. cxvii, 125 : Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, Domine.

« Arantem. »

Haec duo obsequia Apostolis et discipulis conveniunt. Arare enim, est corda

vomere verbi, et aratro disciplinæ præscindere. Luc. 1x, 62 : Nemo militum manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. I ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis. Osee x, 11 : Arabit Judas, et confringet sibi sulcos Jacob. Proverb. xii, 23 : Multi cibi in novalibus patrum.

« Aut pascentem. »

Hoc est secundum opus curae pastoralis, et præcipue pascuae boum : quia boves significant clericos, qui et ipsi possibiles sunt ad arandum. His enim Prælatus majorem curam debet impendere, ut ex ipsis arantes corda plebium semper possit accipere. Job, 1, 14 : Boves arabant, et asinae, hoc est, simplices, pascebantur juxta eos. Eccli. xxxviii, 26 : Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat. Stimulus enim quo agitat, est aculeus divini timoris. Jaculum autem est acutum auctoritatis. His enim duobus boves præparat, et incitat ad arandum.

« Qui regresso de agro »

Actionis et exercitii prædicationis, « dicat illi. » Regresso (inquam) de labore actionis ad domum contemplationis.

« Transi, » ab actione ad quietem, « et recumbe, » quiescens. Quasi dicat : Hoc non dicet ei, dum aliquid operis restat ad agendum in tanta necessitate temporum. Sicut enim dicitur, Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem. Exercendus est ei qui suscepit agrum, hoc est, Ecclesiam regendam. Et ideo quies non est conveniens servo. Eccli. xxxiii, 25 : Panis, et disciplina, et opus servo.

« Et non dicat ei : Para quod conem. »

Quasi dicat : Opus aratri et boum pasturam perficiens, statim opus coquina-

<--- Page Split --->

tionis domi in manu accipit : et sic de opere in opus transit, dicens cum Psalmista, Psal. lxxvi, 6 : Dixi : Nunc cæpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi. Eccli. xvii, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Sicut enim dicit Beatus Bernardus, « Homo ab homine servo non uni- « cum, sed multiplex obsequium exi- « git. » Tamen et hoc obsequium congruum est Apostolis, qui de fructibus quos excolunt, Domino refectionem parant. Genes. xxvii, 7 : After mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino. Coquuntur enim hi cibi igne charitatis : præparantur manu sapientiæ, et condiuntur sapore bonitatis divinæ. Sic parantur cibi, quibus libenter vescitur Pater noster : sicut dicit Rebecca, hoc est, sapientia divina.

« Et præcinge te, et ministra mihi. »

Non comedam, donec loquar sermones meos. Vel etiam spiritualiter in contemplatione Domini dapibus refectus : quia hæc refectio non datur nisi post laborem actionis : quia non sapit cibus spiritualis nisi post laborem virtutis. Unde, Proverb. xxxi, 18, dicitur : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.

« Numquid gratiam habet servo illi ? »

Dominus scilicet gratiam habet servo a quo tot genera exigit obsequiorum. Psal. cxviii, 128 : Ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui.

« Quia fecit quæ ei imperaverat, » dominus ejus. Luc. xv, 29 : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi.

« Non puto, »

Ecce aliud obsequium post coquinationem, ministratio ad mensam. Joan. xii, 26 : Qui mihi ministrat, me sequatur : et ubi sum ego, hoc est, in habitu servi ministrans, illic et minister meus erit. Ad Philip. ii, 7 : Formam servi accipiens,... et habitu inventus ut homo, scilicet, ad ministerium præparatus.

« Donec manducem, » præparatos ad - te cibos mihi incorporando, « et bibam, » hoc est, sine difficultate glutiam. Et significat innocentes, ad gratiam venientes sicut ad Domini refectionem.

Scilicet, quod gratias agat : quia debitum explevit servus, et vapularet nisi faceret. Luc. xii, 47 : Ille servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum volunlatem ejus, vapulabit multis.

« Sic et vos, cum feceritis omnia quae præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. »

« Et post hæc tu manducabis et bibês. »

Vel corporaliter sustentatus vel refectus : quia refectio non debetur nisi ei qui laboravit. II ad Thessal. iii, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Unde, Genes. xxiv, 33, dixit fidelis servus Abrahæ Eliezer :

Hic accipit doctrinam juxta similitudinem inductam.

Dicit autem quatuor : servitii generalitatem, omnium præceptorum obedientiam, humilitatis recognitionem, et debiti adstrictionem.

De primo dicit : « Sic et vos, » ut ille servus generaliter serviens, « cum feceritis omnia. » Exod. xxiv, 7 : Omnia quae locutus est Dominus faciemus, et erinus obedientes.

« Quæ præcepta sunt vobis, » quia,

<--- Page Split --->

sicut dicitur, Jacob. ii, 10 : Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quia connexe sunt virtutes, et connexa sunt mandata. Nec vult Deus habere obedientem in uno, sed in omnibus. Tob. v, 1 : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.

« Dicite : Servi inutiles sumus. »

Ecce humilitatis recognitio, scilicet, quod factum proprium parvum videatur, et inutile ex seipso. Et si aliquid est in eo, quod hoc sit ex Dco. I-a. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruatæ universæ justiliæ nostræ. Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui. Ex nobis enim opus nostrum est inutile. I ad Corinth. xv, 9 : Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. I ad Corinth. un, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

« Quod debuimus, etc. »

Obligationis et debiti ad obsequendum recognitio : quia, « quod debuimus, » ex natura qua conditi sumus ab ipso, et ex pretio quo empti sumus ab ipso, « facere, fecimus » eliamsi in nullo essemus remunerandi. Sic enim ille qui formam nobis dedit serviendi, 3efvivit. Matth. xx, 28 : Filius hominis non vênit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Luc. xxii, 27 : Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et, ibidem, y. 26 : Qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.

Sic ergo determinata est pars de fidei Christianæ obsequiosa humiìitate.

« Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

« Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. »

Dicuntur autem hic quatuor, in quibus ostenditur efficacia fidei, scilicet, sanandorum leprosorum occursus, sanitatis a sanati cupientibus interpellatio, sanationis sacramentalis in fide operatio, et sanatorum de beneficio percepto gratiarum actio.

In primo horum quinque dicuntur : Domini de miraculo futuro dispositio, via Donini ad sanitatis operationem congrua directio, castelli in quod intravit inventio, leprosorum occursio, et leprosorum mystica numeratio.

De primo igitur dicit : « Et factum est. » Ibi est versus. Et intelligitur factum in divinæ sapientiæ dispositione, quæ omnia Christi opera disposuit. Joan. xvii, 4 : Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Isa. xxxvii, 26 : Ex diebus antiquis ergo plasmavi illud, et nunc adduxi.

« Dum iret, etc. »

Ecce via ad salutem salvandorum directio. Duo autem dicit : intentionem Christi quo tendebat, et loca per qua transitab.

Dicit igitur : « Dum iret, » hoc est, dum ire disponeret, « in Jerusalem, » ubi excessum completurus erat nostræ salutis. Sicut enim supra dixit, xiii, 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem.

« Transibat per mediam Samariam, »

Scilicet in eundo Jerusalem. Per illam enim frequenter transibat, et ibi multos converterat : sicut dicitur, Joan.

<--- Page Split --->

iv, 39. Et ibi etiam discipulos ad eundum ad messem adhortatus fuerat. Quare autem dicatur Samaria, jam supra, ix, 32, diximus 1. Et quia jam fides ibi pullulare sicut granum sinapis coeperat, ideo ibi conveniens fuit ut virtus ejus ostenderetur. Sic ergo transibat per mediam Samariam, ut undique ad eum confluere possent qui salutem cupiebant.

« Et Galiléam, »

Quia et ab illa prædicare incepit. Et de Galilæa præcipuos ex Apostolis et discipulis vocavit. Unde et Galilei discipuli vocabantur. Act. ii, 7 : Nome ecce omnes isti qui loquuntur, Galilei sunt ? Confortando ergo illos per miracula, qui jam de his regionibus credere inceperant, per ipsas præcipue transibant.

« Et cum ingrederetur quoddam castellum, »

Hoc est, oppidum incastellatum : quia cum multis discipulorum turbis ibat : nec poterant eum capere loca parva : et ideo frequenter ibat ad civitates, et oppida. Maxime quia ibi plures erant quibus verbum salutis prodesse poterat. Adhuc autem, quia et facto mystice docuit, ut nos et nostra semper in tuto loco collocaremus. Dixerat enim per linguam Ecclesiastæ, x, 15 : Labor stultorum affliget eos qui nesciunt in urbem pergere. In cujus rei figuram, II Reg. v, 9 : Habitavit David in arce, et vocavit eam Civitatem David : ut et nos recipientes Dominum, in locum munitum recipiamus eum : ubi sunt fossata humilitatum : ubi sunt muri sacramentorum, et præceptorum, et consiliorum : ubi sunt turres vitæ et contemplationis altitudinum : ubi sunt portæ virtutum : ubi præsidia Angelorum, et Sanctorum.

Profundum quippe humilitatis est fossatum : sicut dicitur, Ezechiel. xl, 13 : Hæc quoque erat fossa altaris. Quia terrenos affectus effodientes, in ima humilitatis pervenire debemus.

Custodia autem sacramentorum, et præceptorum, et consiliorum solidorum : et ad voluntatem, et opus, et debitas circumstantias, et bonum finem quadratorum, fortissimum perficit murum hospitii Domini, in quo tute collocatur. Isa. xxvi, 1 : Ponetur in ea murus, et antemurale.

Turres autem sunt vitæ et contemplationis fastigia. Judith, xii, 1 : Et dixit Judith a longe custodibus murorum : Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

De portis autem virtutum dicitur in Psalmo cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiæ, etc.

Præsidia Angelorum etiam non desunt. Hæc enim sunt illa præsidia, de quibus dixit Jacob, quod vocantur Mahanaim, hoc est, castra. Castra enim Dei sunt hæc 2.

In hoc enim castellum intrat tute Jesus cum discipulis suis Galilæis qui voluerunt eum præcipitare 3, et Samaritanis qui noluerunt eum recipere 4, pertransiens. Sic igitur docet mystice quod vel quale sit sibi tutum hospitium. Omnis enim Christi actio nostra est instructio.

« Occurrerunt ei, »

Per devotionem, et sibi offerentes. Amos, iv, 12 et 13 : Præparare in occursum Dei tui, Israel. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens

<--- Page Split --->

super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

Quinque gratias tangit, quas exhibet occurrenti. Facit enim montes altissimæ justitiæ, de quibus, Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Hic est qui creat ventum in refrigerio concupiscentiæ per flatum Sancti Spiritus. Daniel. iii, 50 : Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Hic facit homini annuntiari eloquium suum per veritatis inspirationem ad intellectum. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hic facit matutinam nebulam. Hæc autem est fumus, et vapor devotionis ad elevationem solis in corde et lucis : ut mane a diebus juventutis elevetur hæc nebula. Eccli. xlii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulæ. Osee, vi, 4 : Misericordia vestra quasi nubes matutina. Hic graditur conculcando, et despiciendo super excelsa terræ. Despicit enim omnia ad excelsa terrenæ altitudinis pertinentia, dicens illud Judicum, v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. Et illud Malachiæ, iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Hic est Dominus Deus noster, cui omnes infirmi debent occurrere, quia in his gratiis recipiunt sanitatem.

« Decem viri leprosi. »

Numero, sexu, et ægritudine describuntur.

Numero enim decem, quia decem defectibus subjacebant horum quibus omnis ordo divinus perficitur ad numerum salutis et perfectionis. In opere enim deficiebant a rectitudine virtutis, a consilio sive prudentia ordinis, et a directione legis. Opus enim nostrum lege regulatur ut sit licitum : prudentia ordinatur, ut sit honestum : virtute autem perficitur, ut sit ædificatorium. De qui-

bus dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. His igitur deficiebant in opere : et erat opus eorum fæde maculatum, et lepra respersum ad deformitatem morpheam.

In virtute autem operativa, sive spiritus, sive corporis, a tribus deficiebant. Virtus enim operativa triplex est : rationabilis, opus quidem decernens : concupiscibilis, bonam voluntatem disponens : et irascibilis, contraria bono, et inpedimenta removens. Lepra autem in rationabili, est protervitas phantastica : lepra vero in concupiscibili, est concupiscentia mundana : lepra autem in irascibili, est indignatio ad id quod ad bonum promovet et inclinat. Primum est lepra insipientiae : secundum, lepra libidinosæ concupiscentiae : tertium autem, lepra famosæ iræ. De primo dicitur in Psalmo xiii, 1 : Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. De secundo, Psal. xiii, 3 : Omnes declivarunt. De tertio autem dicitur, Ibidem, xiii, 3, quod simul inutiles facti sunt : quia prorsus inutilis est, qui bono indignatur, et malum amplectitur. Hæc est enim malitia dæmoniaca.

Similiter in cordis imagine sunt quatuor corruptiones. Imago Dei debet esse thesaurus divinorum bonorum per memoriam, debet esse lucerna veritatis per intellectum, debet esse dulcedo divinae bonitatis per voluntatem, debet esse imago totius Trinitatis per assimilationem. Lepra autem respergens memoriam, est Dei oblivio : lepra inficiens intellectum, est. vanitatis intuitio : lepra respergens voluntatem et corrumpens, est in caducis delectatio : lepra autem totam faciem animæ deformans, est imaginis diaboli vel mundi conformatio. De primo horum dicitur, Isa. lvii, 11 : Mentita es, et mei non es recordata. De secundo, dicitur, Isa. xxvii, 13 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. De tertio, dici-

<--- Page Split --->

tur, Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Desideria autem diaboli sunt in mala et perversa voluntate, et pertinaciter corrupta. De quarto autem dicitur, Isa. i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Isa. lix, 13 : Aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri. Imitando enim diabolum, imaginem Dei in similitudinem diabolicam convertunt : et sic lepra deformante, imago maculatur.

Istæ decem lepræ decem sunt leprosi. Sed primi tres lepram habent in exterioribus.

Et prima quidem lepra, lepra manus Moysi 1, quae facta est leprosa per eductionem de sinu. Manus enim refertur ad opera : et hæc inficitur, quando in occulto sinus, nec lege, nec consilio honestatis, nec rectitudine virtutis regulatur. Virtutis autem defectus in opere manum maxime inficit.

Secunda lepra est, quæ est ex defectu consilii et honestatis, quando homo totus turpis in opere et in honestus efficitur, nihil agens consulte. Luc. v, 12 : Ecce vir plenus lepra, et videns Jesum,et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

Tertia lepra est, quæ est in opere ex -defectu liciti, quia fit contra legem. Dicit enim Augustinus, quod peccatum est dictum, vel factum minus rectum contra legem Dei. Dicitur, II Paralip. xxvi, 21: Habitavit Ozias in domo separata, plenus lepra. Tales enim legi non obedientes, semper se ab aliis separant, et sunt excommunicati a Domino.

Lepra autem quarta quæ est rationis opus decernere debentis, est lepra Simonis, qui obediens interpretatur, ex quo a lepra est purgatus : sed antequam curaretur Dominum hospitio non recepit, sed

de factis Domini perverse murmuravit 2.

Lepra autem concupiscibilis, est lepra scilicet Marie 3, in cujus fronte apparuit lepra : quia concupiscentia procedit ad notitiam et cum verecundia : quia etiam ipsa frequenter denudat verecunda.

Lepra autem irascibilis distortæ, est lepra Naaman Syri 4, quæ per ablutionem Jordanis, qui humilis descensus interpretatur, curata est : quia talis indignatio non procedit nisi ex superbia et fastu ne curatur nisi per humilitatem.

Quatuor autem imaginis lepræ sunt significatæ per quatuor leprosos sedentes in porta Samariæ, qui ad castra Syrorum Dei inimicorum transfugeræ cogitaverunt, et bonis illorum suas supplere inopias 5.

Sic ergo sunt decem leprosi.

Isti omnes qui ad Dominum veniunt sunt « viri, » virilem animum induentes: quia spem et fidem habentes, ad Salvatorem viriliter venerunt. Hoc enim fuit opus viri. Job, xxxiv, 10 : Viri cordati, audite me. Ad Ephes. iv, 13 : Occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in nensuram ætatis plenitudinis Christi.

Hi dicuntur « leprosi, » sicut dictum est : quia cum lepra sit corruptio nutrimenti, ex corruptione vasorum procedens, et usque ad fontes membrorum pertingens : propter quod etiam incurabilis est, nisi per miraculum magnum. Vasa autem in quibus omne nutrimentum est bonæ vitæ, sicut potentiae divinæ imaginis, et vires motivæ in ipsis, sunt corruptiones prius inductæ : et pertingunt ad fontes membrorum, operum scilicet, quæ inficiuntur, ex quorum congerie sicut ex membris constituitur corpus humanæ vitæ. Unde Dominus, Levit. xm et xiv, passim, dat multas leges et mandata de lepra. Et dicit cavendum a lepra corporis, quæ est sicut

<--- Page Split --->

lepra imaginis: ct a lepra vestis, quae adhaeret corpori, et est significans lopram motivarum sive operativarum virtutum: et a lepra domus, quae significat lepiam operum, eo quod est in exterioribus sicut domus.

« Qui steterunt a longe:

Et levaverunt vocem, dicentes. »

Ecce sanitatis impetrandae petitio, et Salvatoris interpellatio.

Et dicuntur tria : a longe enim stant, vocem levant, et Salvatorem interpellant.

De primo dicit : « Qui steterunt a longe. » In quo duo notantur, scilicet, rectitudo voluntatis, et humilitas.

In primo autem duo notantur. Qui enim stat, immobilis est. Per quod significatur status talis, quod ulterius non processerunt in peccatis : ne morbus cresecret in eis. Per positionem autem corporis, quae recta et erecta est in stante, duo rursus significantur, scilicet, voluntalis rectitudo, et cordis per intentionem ad cœlum directio et erectio.

Et de primo horum trium dicitur, Jerem. vi, 16 : State super vias,... et videte quæ sit via bona. Quasi dicat : Non procedalis amplius in via mala per quam incurristis : sed state, hoc est, gradum sistite.

De secundo dicitur, Cantic. i, 3 : Recti diligunt te. Ad Hebr. xii, 13 : Gressus rectus facile pedibus, hoc est, affecibus vestris.

De tertio dicitur, Genes. xv, 3 : Suspí- ce cœlum, et numera stellas si potes. Psal. lxiii, 7 : Accedet homo ad cor altum.

Humilitas autem notatur in hoc quod « a longe steterunt. » Lepra enim hominibus abominabilis est morbus : et ex humilitate se elongaverunt, Luc. xvii, 13 : Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cœlum levare. Psal. cxviii, 133 : Longe a jeccatoribus salus.

« Et levaverunt vocem, dicentes. »

Tria notantur in hoc : cordis intentio, vocis ad intellectum expressio, et aperta edictio eorum quae in corde conceperant.

Cordis intento notatur per elevationem : quia cordis intentio innuit cordis compuncionem. Isa. xii, 8 : Levaverunt vocem, simul laudabunt. Matth. ii, 18 : Vox in Rama audita est, ploratus, et ululatus multus. Roma autem interpretatur alta vel excelsa.

Per « vocem » autem notatur ad intellectum expressio, quia vox est sonus articulariter ad discernendum formatus. Et de hoc dicitur, Job, vii, 11 : Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor in amaritudine animæ meæ.

« Dicentes. » Dicere autem pertinet ad enarrationem peccatorum. Isa. xlii, 26 : Narra, si quid habes, ut justificeris. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

« Jesu præceptor, miserere nostri. »

Ecce Salvatoris et salutis interpellatio, et expostulatio.

Dicunt autem duo : Salvatorem enim interpellant, et misericordiam expostulant.

Primum notatur in hoc quod dicunt : « Jesu præceptor. » Ubi duo innuunt : auctorem salutis, et ordinatorem vitæ et operis.

Auctor salutis intelligitur in nomine « Jesu, » qui Salvator interpretatur, eo quod secundum nomen suum, ut dicitur, Eccli. xlvi, 1 et 2, fortis est in salutem Gentis. Luc. i, 71 : Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. Ac si dicat quilibet eorum illud orationis Manassæ : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

« Præceptor » autem ordinator est vitæ per legem positam. Et in hoc innuit salvandorum obedientiam, si salutis con-

<--- Page Split --->

sequanlur gratiam. Praeceptor enim est qui vitae ponit legem et praecepta. Eccli. xlv, 6: Dedit illi coram praecepta, et legen vitae et disciplinae. Ac si diant: Praeceptis tuis parati sumus obedire. Psal. xxxvi, 1: Lex Dei ejus in corice ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.

eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

« Ite, ostendite vos sacerdotibus, »

Ad quorum judicium pertinet de discretione inter lepram et lepram: s:cut praecipitur, Levit. xiv, 2 et seq.

« Miserere nostri. »

Hic petunt misericordiam, ostendentes patentem esse miseriam. Eccli. xxxvi, 1: Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Ac si quilibet eorum dicat illud Matthæi, viii, 2: Domine, si vis, potes me mundare : et ideo miserere ut velis. Sapient. xii, 18: Subest enim tibi, cum volueris, posse.

Dicit autem tria: profectum in obedientia et pœnitentia, criminis manifestationem, et sacerdotis judicium.

De primo dicit : « Ite. » Quasi dicat : Proficite in via virtutum sicut incepistis. Psal. lxxxiii, 8: Ibunt de virtute in virtulem. Jerem. iv, 6: Nolite stare. Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis.

« Ostendite vos, » quia curari non potest, qui medico non ostendit vulnera. Proverb. xxvii, 13: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

« Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. »

Hic tangit infirmorum sanationem.

Dicit autem tria : sanitatis causam in auctore salutis, sacramentalem sanitatis causam, et sanitatis perfectionem.

In auctore salutis sunt duæ causæ sanitatis: visio, et verbum.

Primam notat per hoc quod dicit : « Quos ut vidit. » Visio enim Dei est processus luminis gratiæ ad illuminandum tenebras infirmitatum et peccatorum. Psal. xxiv, 16 : Respiec in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego, hoc est, unice et singulariter pauper. Et hoc maxime competit leprosis, qui ex infirmitate sunt abjecti et abominabiles. Isa. lxiv, 9 : Ecce, respice, Domine, populus tuus omnes nos. Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto.

« Dixit, » hoc est, verbum sanitatis emisit. Sapient. xvi, 12: Neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo qui sanat omnia. Psal. cvi, 20: Misit verbum suum, et sanavit

Sic igitur ostendite vos « sacerdotibus, » et horum judicio state : et quod injunxerint, tenete : et quod constitutum est, offerte. Ut per claves absolutionem consequamini : et miraculum exinde famosum efficiatur, et divulgatum pluribus, ad fidem proficiat plurimorum. Matth. viii, 4: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod præcepit Moyses.

Sic ergo, « ite, ostendite vos sacerdotibus. »

« Et factum est, dum irent, mundati sunt. »

Ecce sanitatis perfectio. Merito enim obedientiæ, quia simpliciter obdeiverunt, mundationem lepræ sunt consecuti. Signanter ostendendo, quod in contritione cum voluntate obediendi peccatores mundantur ante confessionem, et receptionem injunctæ pœnitentiæ. Deus enim solus emundat peccata. Psal. i, 19: Cor contritum et humilitatum. Deus, non

<--- Page Split --->

despiciés. Daniel. in, 39: In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur. Et ideo, « dum irent, » in proposito se ostendendi, et satisfactionem offerendi, omnes « mundati sunt. »

gratus sicut alii. Apocal. xvnii, 4: Exite de illa, populus meus. Osee, iv, 17 et 18: Dimitte eum, separatum est convivium eorum.

Taller igitur « unus ex illis, »

« Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

Et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. »

Tangitur hic gratiarum actio mundatorum.

Dicuntur autem hic duo, scilicet, unius gratitudo cum ingratitudine aliorum, et acceptatio gratitudinis unius cum exprobratione ingratitudinis aliorum.

Dicit autem hic octo de gratitudine istius, quorum primum est istius ab ingratis divisio et distinctio: secundum autem, beneficiorum sibi impensorum recognitio: tertium autem, est ipsius ad beneficium regressio : quartum vero, vocis in laude magnificatio : quintum, magnifica benefactores praediatio : sextum, casus in faciem adoratio : septimum, ad pedes Je v humiliatio : octavum, est gratiarum de beneficio percepito exhibitio. Post haec octo ponitur ab Evangelista istius tam laudabilis viri descriptio.

De primo autem horum dicit:

« Unus autem ex illis, »

Qui in se indivisus fuit, et ab aliis divisus. In se quidem indivisus, quia indiviso corde in Christum ferebatur totus, dicens illud Psalmi ix, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Psal. cxviii, 10 : In toto corde meo exquisivi te, ne repellas me. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te.

Hic etiam ab aliis est divisus, non in-

« Ut vidit quia mundatus est. »

Ecce beneficii percepti recognitio : quia qui non recognoscit, ingratus est. I ad Corinth.ii, 12: Accepimus Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Ideo improperat quibusdam ingratis, Isa. 1, 3: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Ingrati enim est non recognoscere munus et manum largientis.

« Regressus est. »

Ecce tertium, ad benefactorem regressio. Job, xxxvii, 33: Numquid mittes fulgura, et ibunt: et revertentia dicent tibi: Adsumus. Iste enim ut fulgur, impetu Spiritus ivit in obedientia praecepti ad sacerdotes: et tractus amore benefacloris, reversus est ad ipsum. Ezechiel. 1, 14: Animalia ibant. et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.

« Cum magna voce. »

Ecce quartum de magna voce laudis. II Machab. 1, 3: Ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem corde magno, et animo volenti. Vox enim magna de magno corde et animo processit. Psal. xxvi, 6: Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis.

« Magnificans Deum. »

Quintum est, hoc est, magno extollens præconio. Et hoc est dare gloriam : quia gloria late patens, præconium est, sicut dicit Tullius. Psal. xxxiii, 4: Magnificate

<--- Page Split --->

Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum Eccli. xlii, 33: Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.

« Et cecidit in faciem. »

Ecce sextum, quod est adoratio, quae latria vocatur. Exod. iv, 31 : Audierunt quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum, et proni adoraverunt. Cadens enim in faciem, videt quo cadit : et ideo bene et munde cadit, et casum suum ordinat. I ad Corinth. xiv, 25 : Ita cadens in faciem suam, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Cadens autem retrorsum, casum suum non ordinat, nec videt quo cadit : et ideo ille male cadit in peccatum, vel poenam peccati. I Reg. iv, 18 : Cadens de sella retrorsum, fractis cervicibus exspiravit.

istius : quia cum non esset illuminatus doctrinis Prophetarum, et pauca miracula vidisset, tamen fide fultus redivit. Matth. vn, 10 : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Forte ideo dixit hoc, quia alii minus devoti fuerunt de filiis Israel, et propter Pharisæos non rediverunt. Hic autem de Samaria salutem quærens, venit in terram Judæorum. Hoc est quod dicit. Samaritani enim in hoc commendantur, quod facile crediderunt ad vocem mulieris : sicut habetur, Joan. iv, 30. Item, quod misericordes tuerunt : sicut patet, Luc. x, 34, ubi Samaritanus curam ejus egit, quem sacerdos et levita Judæi præterierunt. Commendantur etiam de gratiarum actione de beneficio percepto, ut hic. Ac si diceret illud Apostoli, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.

« Ante pedes ejus. »

Ecce septimum, quod est humiliationis : quia ante pedes ejus diabolus exit, auferens secum plagam leprae, quam ex peccato intulit. Habacuc, iii, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Psal. cxxxv, 8 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Ante pedes etiam doctrinam quæsivit. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

« Gratias agens. »

Octavum est, de gratiarum actione. Eccle. i, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, gratiarum videlicet, revertuntur, scilicet per gratiarum actionem, ut iterum fluant. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.

« Et hic erat Samaritanus. »

Hoc dicitur ad commendationem

« Respondens autem Jesus, dixit : 17 Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?

Non est inventus qui rediret, et da- 18 ret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

Et ait illi : Surge, vade : quia fides 10 tua te salvum fecit. »

Hic tangitur acceptatio devotionis ejus qui gratias agit, cum reprobatione ingratitudinis aliorum.

Et dicuntur hic duo : acceptatio devotionis, et absolutio cum confortatione gratias agentis.

In primo horum tanguntur quatuor : ostensio immensæ gratiae ad ignominiam indevotorum, requisitio ad agendum gratias suorum receptorum donorum, acceptatio gratias agentis, et innuitur judicium condemnationis ex comparatione revertentis.

Dicit igitur : « Et respondens, » non ad verbum aliquod, sed ad factum.

<--- Page Split --->

« Dixit Jesus, » volens adstantes illuminare ad gratiarum actionem :

« Nonne decem mundati sunt ? »

Quasi dicat : Sic. Omnibus enim large dona salutis impendit. Jacob. 1, 4 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ergo,

« Et novem ubi sunt ? »

Ecce quod ingratos ad gratiarum actionem requirit. Job, xxxvni, 7 : Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent, scilicet in gratiarum actione, omnes filii Dei. Quasi dicat : Tu cum illis non apparuisti.

Isli autem novem deficientes a denarii perfectione, significant eos, qui post perceptam gratiam, abeunt retrorsum. Isa. 1, 4 : Abalienati sunt retrorsum. II Petr. 11, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.

condemnabunt illam : quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ. Matth. xxi, 31 : Publicani et meretrices præcerdent vos in regnum Dei. Psal. lxxxvi, 5 : Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Alienigenæ enim de gentilitate et idiotis venientes, et populus laicorum de nigredine ignorantiaæ et tenebrarum peccatorum habitabunt in civitate Domini : et clerici foras excludentur, et Judæi, prophetas et magnas habentes doctrinas.

Hoc est ergo quod dicit.

« Et ait illi, »

Confortans cum ad perseverantiam. Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

« Surge, vade. »

Verbum est confirmationis.

Et dicit tria : duo enim imperat, et tertio dicit effectum meritorium.

« Non est inventus qui rediret. »

Scilicet unus tantum de decem ex corde conversus inventus est qui rediret ad gratias agendum mihi.

Ecce exprobratio ingratitudinis, et acceptatio gratias agentis. Sicut adhuc multi acceptis multis donis Domini, quibus curantur infirmitates paupertatum et ignorantiarum, et aliorum defectuum corporalium et spiritualium, ad Dominum per gratiarum actionem non revertuntur. Deut. xxxii, 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

Imperat enim quod a loco humilitationis surgat, ad æterna se de cætero erigendo. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

Imperat etiam quod vadat, dicens : « Vade, » proficiendo ad Deum, et ad proximorum ædificationem. Matth. x, 16 : Ile, ecce ego mitto vos. Idem est, Luc. x, 3. Joan. xv, 16 : Ego posui vos ut eatis, et fructum afferatis. Marc. xvi, 13 : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.

Sic ergo, « surge et vade. »

« Quia fides tua, »

« Nisi hic alienigena. »

Innuit alios alienigenas non fuisse, et ideo comparatione istius esse condemnandos. Luc. xi, 32 : Viri Niniuìtæ surgent in iudicio cum generatione hac, et

Hoc est, fidelitas tua : quia facis hoc quod dixisti, cum diceres : Jesu præceptor. Hæc, inquam, fidelitas, et fides tua. Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet? Luc. xviii, 8 : Filius ho-

<--- Page Split --->

minis veniens, putas inveniet fidem in terra? Hic enim de decem nisi unum invenit.

Hæc igitur fides tua

« Te salvum fecit, »

Et in salute conservabit. Luc. vii, 50 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Hæc autem fides operans per dilectionem, est fides cum operibus.

10 « Interrogatus autem a Pharisæis : Quando venit regnum Dei ? »

Hic determinat de fidei firmitate : ne discipuli et elecli a fide deflectantur.

Sunt autem duo in parte ista, quorum unum est responsio ad quaestionem Pharisæorum : secundum autem est, habita occasione a Pharisæis, instructio ad firmitatem fidei discipulorum.

In primo autem horum duo dicit : audit enim quaestionem Pharisæorum, et adaptat congruam responsionem.

nos. I Machab. ii, 10 et 11 : Quæ gens non hæreditavit regnum ejus, et non obtinuit spolia ejus ? Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla. Et promissiones deregno restituendo fuerunt : sicut illa Ezechielis, xxxiv, 23 : Suscitabo super eas, scilicet oves meas, pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Et illa Osee, i, 11 : Congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter : et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra : quia magnus dies Jezrahel, hoc est, Sanctis Dei. Hoc enim interpretatur Jezrahel. Et illa Amos, ix, 11 : In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo, et reædificabo illud sicut in diebus antiquis. Ex omnibus hujusmodi Scripturis, et ex signis omnipotentiae quæ apparebant in Domino, putabant regnum terrenum ab eo fore instaurandum.

Et hæc est causa istius quaestionis.

De primo dicit : « Interrogatus. » Pharisæi enim videntes operationem omnipotentiae fidei, et advertentes eum ire in Jerusalem (ubi erat caput regni) intelligentes concurrere signa plenitudinis temporis ex prophetia Danielis, existimabant Christum ascendere Jerusalem, ut regnum Dei et David occuparet : liberando Judæos a tributo Romanorum, et dominio alienigenarum. Et hæc est causa interrogationis istius.

Et hoc est : « Interrogatus autem a Pharisæis, » qui præcipue libertatem populo promittebant : « Quando venit, » per manifestationem, « regnum Dei, » hoc est, potestas completa Dei in populo suo, exclusis alienigenis, Romanis, et Herode, et Pilato a potestate ? Isa. xxvi, 13 : Possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Isa. lxiii, 19 : Facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super

« Respondens eis, dixit ; Non veniet regnum Dei cum observatione. »

« Respondens eis dixit. » Non plene instruens, sed tantum per negationes excludens erroneum intellectum : ut impheret quod dixit, Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mitatis margaritas vestras ante porcos.

Et hoc est quod dicit : « Non veniet. »

Duo tangit : unum quidem in communi, aliud autem quod est quasi specificatio illius.

De primo dicit :

« Non veniet regnum Dei, »

In mundum istum, « cum observatione, » hoc est, cum signis certis, per quæ certum tempus ejus observari possit. Quia aliter dies Domini non veniret sicut fur, sicut dicitur, I ad Thessal. v, 2 : et, Apocal. iii, 3 : Veniam ad te tam-

<--- Page Split --->

quam fur. Sed hoc videtur falsum : quia, Matth. xxiv, 3 et seq., discipuli camdem quaestionem movent Domino dicentes : Dic nobis quando haec erunt ? et quod signum adventus tui et consummationis saeculi ? Respondit Dominus, ponens eis multa signa sui adventus.

Ad hoc dicendum, quod in veritate multa signa posita sunt appropinquantis regni : sed nullum positum est quod certum tempus, et diem, et horam demonstret. Et ideo dicit, ibidem, Matth. xxiv, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater. Act. i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate. Unde Hieronymus : « Nulli « sanctorum Angelorum, nec alicui San- « ctorum hominum hujus dici notitiam « concessum est habere : quod solus « Deus Pater et Filius et Spiritus san- « ctus, id est, unus Deus incognitum « aliis servat. » Et ideo patet quod Pseudopropletæ sunt, qui de scientia hujus diei gloriantur.

« Quod autem dixit in communi, specificat : dicens :

« Neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. »

Duo tangit : negotiationem falsæ Pharisæorum opinionis, et parvam regni Dei manifestationem.

De primo dicit : « Neque dicent, » sicut vos putatis, qui sæculare et in corporali potentia regnum Dei futurum existimatis.

« Ecce hic » est regnum Dei in potentia sæculari David, et victoriis super corporales inimicos vestros : « aut ecce illic, » sicut multi hæresiarche dixerunt, ut Donatus dixit esse in Africa, et Ariani dixerunt esse alibi. Regnum enim gratiae Dei, in potestate sæculari non erit : neque in una parte mundi, sed in toto mundo : quia totum orbem obtinebit. Isa. Lx, 12 : Gens et regnum quod non

servierit tibi, peribit : et Gentes soliti dine vastabuntur. Non ergo erit hic, vel ibi : sed potius hic, et ibi, et ubique Isa. XLIX, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terra. Psal. CXII, 3 : A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. Malach. 1, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.

CONTRA hoc tamen objicitur per illud Joel, in, 2 : Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis. Ergo videtur, quod ad minus regnum ultimæ consummationis incipiat in valle Josaphat.

Ad hoc dicendum, quod Josaphat ibi sumitur appellative secundum interpretationem Josaphat, quod interpretatur judicium Domini. Unde sensus est : Congregabo omnes Gentes in resurrectione communi, in vallem judicii Domini : ibi disceptabo cum eis de electione electorum, et de reprobatione condemnandorum. Dicitur autem in valle hoc judicium futurum, quia erit in isto aere contra terram. I ad Thessal. iv, 17 : Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erinus. Et quia in humili isto aere erit, ideo dicitur futurum in valle.

« Ecce enim regnum Dei intra vos est. »

Hic tangit quamdam obscuram regni Dei determinationem. Attendendum autem est, quod regnum Dei, essentialiter de regno Dei loquendo, est completa potestas in scientia, et virtute, et actibus justitiae Dei : sicut saepe diximus. Haec autem potestas est in gratia, et in gloria. Hic quidem in gratia : in futuro autem, et praecipue in judicio extremò erit in gloria. Materialiter autem regnum Dei est in Sanctis et Beatis, in quibus obtinet et plenum locum habet haec potestas justitiae : et in damnatis,

<--- Page Split --->

quos justitiæ potestas premit. Et hoc est quod dicit Apostolus, ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.

Et de hoc regno præcipue dictum est : « Intra vos est, » quia totum est in observantiis justitiæ in interioribus, et non in exterioribus. Tamen secundum litteram hic intendit regnum materiale jam esse intra Pharisæos : quia et rex justorum, et prima ordinatio potestatum, et principum Apostolorum et discipulorum fuit intra eos, et non recognoverunt. Unde, Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham : quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. Et iterum, Psal. xliv, 17 : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram.

De rege autem dicitur, Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Et de utrisque simul dicitur, Isa. xxxii, 10 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Sic ergo obscure loquens Pharisæis, celat eis mysterium regni sui : quod tamen aperte declarat discipulis, quibus dixit, Matth. xiii, 11 et 13, et Luc. viii, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

Et hoc est quod sequitur.

22 « Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis : Ecce hic, ecce illic. Nolite ire, neque sectemini. »

Adhuc autem, in primo sunt quatuor paragraphi : in quorum primo innuit necessitatem propter quam desiderabitur illuminatio Filii hominis : in secundo dicit, quod licet desideretur, tamen dispensatorie denegabitur : in tertio, ostendit instantiam hæresiarcharum a fide avertentium : in quarto autem monet suos, ne ab hujusmodi seducantur.

Dicit igitur in primo duo.

Primum quidem quod est periculi futuri certitudo, cum dicit : « Venient dies » ultimæ persecutionis, quæ prævenitur per dies captivitatis Jerusalem, qui etiam erunt periculosi : et propter peccatum quod in Dominum commiserunt inducti. Luc. xix, 43 et 44 : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et conagustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Daniel. xu, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse caperunt usque ad tempus illud. Hoc enim de utroque tempore verum est, scilicet, de tempore captivitatis Jerusalem, et de tempore ultimæ sub Antichristo persecutionis. In istis ergo diebus erit magna tribulatio : quia cum sint quatuor persecu tiones Ecclesiæ, quæ sibi successerunt, tyrannorum, hæreticorum, falsorum Christianorum : ultima etiam Antichristi conflabitur ex omnibus tribus : et ideo periculosior erit. Et similiter fuit in captivitate Jerusalem pugna exterior Romanorum tyrannorum : seditio interior trium hæresum, Pharisæorum, et Essæorum, et Sadducæorum : et tertia falsorum Judæorum civium compugnantium. De utraque istarum Ecclesiæ et Jerusalem dicitur, Matth. xxiv, 21 : Erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

In istis ergo diebus erit quod sequitur :

Dicit autem hic duo : in quorum primo cautos reddit ab errore seducente et avertente a regno suo : et in secundo, dat signum cognitionis regni sui, dicens quod erit eis clarum sicut fulgur.

« Quando desideretis videre. »

Duo tangit : desiderium, et id quod desiderabitur.

De primo dicit : « Quando desidere-

<--- Page Split --->

tis, » hoc est, vehementer cupiatis. Cantic. 11, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Psal. lxxix, 3 : Manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Et iterum, ibidem, 3. 4 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Sic ergo desiderabunt « videre, » hoc est, secundum veritatem percipere. Joan. VIII, 56 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

« Unum diem, » hoc est, unam praesentialem illuminationem, « Filii hominis » inter tot timores pressurarum, et tot dubia hæresum. Psal. l.xxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia. Zachar. xix, 7 : Erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox. Dies enim dicitur propter diei illuminationem, et non propter temporis qualitatem. Et ideo dicitur, neque dies neque nox : quia neutra qualitas temporis facit diem illam. In illa tamen de illustrabitur qu'dupid modo dubium est de veritate fidei. I ad Corinth. iv, 3 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebr-arum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. Hæc est ergo dies desiderata a Sanctis.

hora qua nescit, et dividet eum. partemque ejus cum infidelibus ponet. Hæc autem dies illuminabit ad veritatem fidei prædicata : quia ibi clara erunt omnia. Et ideo in Psalmo cu, 2, Dominus veniens dicitur : Amictus lumine sicut vestimento. Sed quoad angustiam terroris, dicitur esse tenebrarum. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Sic ergo verum est, quod desiderabitis unum diem Filii hominis.

« Et non videbitis. »

Tangit hic illius diei denegationem. Et hoc fit ad electorum probationem : et ad reprobandorum justam condemnationem. Joan. vii, 34 : Quæretis me, et non invenictis. Canlic. v, 6 : Quæsivi, et non inveni illum. Alii autem in peccato infidelitatis et obstinationis suæ morientur. Joan. viii, 24 : Si non credideritis quia ego sum. moriemini in peccato vestro. Exspectabunt enim tunc Judæi cum a-ino, donec veniant ad finalem revelationem, quando se in Ant christo deceptos es-ve videbunt. Genes. xxii, 3 : Exspectate hic cum asino, hoc est, asinino sensu : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

Objicitur autem contra hoc quod dictum est, per illud Amos, v, 18 : Væ desiderantibus diem Domini : ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ et non lux : ergo et male faciunt qui desiderant. Et hæc dies non est illustrationis, sed obtenebrationis,

SOLUTIO. Dicendum, quod Sancti qui semper desiderant finiri peregrinationem istam, desiderant diem illam. Alii autem qui formidant præsentiam judicis propter malam conscientiam, non desiderant eam. Et væ eis si desiderant, quia ibi damnabuntur. Ad Philip. i, 23 : Desiderium habens disso'vi, et esse cum Christo, multo magis melius. De malis autem dicitur, Luc. xii, 46 : Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et

« Et dicent vobis, »

Multi pseudopropheta et pseudochristi sie : sicut dicitur, Matth. xxiv, 11 et 12 : Et seducent multos. Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sicut fuit Theodas, de quo dicitur in Actibus Apostolorum, v, 36, quod seduxit multos. Et sicut parum ante dies beati Augustini surrexit quidam, qui se Joannem Baptismam diceret, et profecit paululum : ita quod tandem se asseuit esse Christum. Hoc autem jam bis accidit temporibus nostris. In Francia enim apparuerunt duo, qui se Eliam et Henoch esse pronuntiaverunt. In Germania autem unus surrexit, qui se Jesum et Salvatorem esse fatebatur. Ipse etiam

<--- Page Split --->

Simon, sicut in verbis suis legitur, dixit : « Ego sum sponsus, ego sum paracletus, ego sum Dei virtus quæ vocatur magna, ego sum Omnipotens, ego sum Verbum Dei, ego sum Filius Dei, ego sum omnia Dei. »

Surgent etiam nuntii Antichristi, et ipse Antichristus, et dicent vobis :

« Ecce hic, »

In ista secta est Christus, « et ecce illic, » in alterius hæresiarche secta est Christus. Matth. xxiv, 23 et 24 : Si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophete, et dabunt signa magna et prodigia : ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et tales multi fuerunt, et sunt, et erunt avertentes a fide.

Et ideo subdit :

« Nolite ire »

Cum illis per consensum incredulitatis. Isa. xxviii, 16 : Qui crediderit, non festinet.

regnum suum incipiet in totius plenitudine potestatis.

Dicuntur autem hic duo : in quorum primo ponit signa : in secundo autem, respondet quaestioni Apostolorum, ubi hæc regni potestas sit congreganda.

In primo horum dicit quatuor : in quorum primo dicit claram sui ad regnandum adventus coruscationem : in secundo, dicit illius adventus improvisam super homines fore præoccupationem : in tertio, illius adventus et potestatis subitam necessitatem, ad quam nulla potest esse præparatio : in quarto autem ostendit, in illo adventu de quolibet statu hominum quosdam esse eligendos, et quosdam esse reprobandos.

In primo horum adhuc duo dicit : in quorum primo tangitur secundi adventus coruscatio, quæ præcone non indiget : in secundo autem dicit quædam, quæ præambula esse oportet.

In primo horum ponit quamdam similitudinem, et adaptat eam ad propositum quod intendit.

Dicit igitur :

« Nam sicut fulgur, »

« Neque sectemini, »

In opere. II ad Thessal. ii, 9 et 10 : Cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt. Et ideo non sectemini eos, quia tales, sicut dicitur in epistola II Petri, ii, 1 : In vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui eruit eos Dominum negant, superducentes tibi celerem perditionem.

« Nam sicut fulgur coruscans de sub cœlo, in ea quæ sub cœlo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. »

Tangit signa sui adventus, quando

Quod fulg etra vocatur, quia subito micat. Job, xxxviii, 35 : Numquid mittes fulgura, et ibunt ? Quasi dicat : Sicut ego.

« Coruscans de sub cœlo, » hoc est, de horizontis inibi habitantium hemispherio, « in ea » loca « quæ sub cœlo » illo « sunt, » hoc est, sub inibi habitantium hemisphærio, « fulget, » quia fulgur statim implet hemisphærium habitantium sub illo horizonte, de quo fulget. Est autem fulgur illud inductum pro similitudine aliquantula imitationis, et non pro similitudine æqualitatis : quia fulgur non implet nisi parvum illius habitationis horizontem. Lumen autem divinum totum implebit mundum. Job, xxxvi, 29 et 30 : Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgu-

<--- Page Split --->

rare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

Illud autem fulgur est splendor miraculorum, et splendor luminis sanctitatis Sanctorum. Et hoc quidem est pro modo gratiae in primo adventu : per modum autem gloriae est in adventu secundo. Et ideo haec illustratio perimit, et excaeat omnes inimicos ejus, ita quod perturbati et excaeati cadunt coram ipso. II ad Thessal. ii, 8 : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Sicut enim dicit Chrysostomus, « Coruscatio non indiget « praecone : sed in momento et in thala- « mis et in domibus est, et per universum « orbem monstratur. » Unde tria habet : repente enim fit, et improvise, et maniteste. Repente quidem fit ne declinari, improvise ne caveri, manifeste ne negari possit quin sit revelatum. Et hoc quidem totum verum fuit in prima Jerusalem destructione per Romanos propter reatum Passionis Christi. Erit tamen multo plus in secundo adventu ad judicium : ille enim erit manifestus. Isa. xl, 5 : Videbit omnis caro salutare Dei 1. Ille erit subitus. I ad Corinth. xv, 52 : In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Ille erit improvisus, quia sicut fur in nocte, ita veniet 2.

Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

« In die sua, »

Hoc est, in declaratione sua. Tunc enim lux claritatis sua et omnium Sanctorum cum eo existentium mirabiliter coruscabit. Job, xxv, 2 et 3 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.

Hæc autem dies dicitur sua : quia est ab eo statuta, et quia est ab eo solo scita, et quia omnis voluntas sua fit in ea. De primo horum dicitur, Act. xvii, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, etc. De secundo, Matth. xxiv, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater. De tertio, Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnia voluntas mea fiet, Isa. lii, 10 : Voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

His igitur modis dicitur dies.

« Ita erit Filius hominis. »

« Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. »

Sumit adaptationem dictæ similitudinis. Dicit autem quod ita erit Filius hominis, quia in natura et forma assumpti hominis veniet ad judicium. Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Apocal. 1, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, Matth. xxvi, 64 : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. Luc. xxi, 27 : Tunc videbunt

Hic autem tangit quod est præambulum, et ad diem Jerusalem destructionis, et ad diem adventus ad judicium.

Et hoc est quod dicit : « Primum, » sicut causa præcedit causatum : quia sacramenta Christi causa sunt salutis electorum : et causa per contemptum sunt reprobationis damnandorum, et temporaliter in captura civitatis, et æternaliter in judicio extremi examinis. Luc. xxiv, 23 et 26 : O stulti et tardi corde ad cre-

<--- Page Split --->

dendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ! Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Per hæc enim sacramenta sua Christus est ostium electorum, per quod secum intrabunt ad gloriam. Joan. x, 9 : Ego sum ostium : per me si quis introierit, salvabitur. I ad Corinth. xv, 23 : Primitæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. I Petr. 1, 11 : Spiritus sanctus prænuntians eas, quæ in Christo sunt, passiones, et posteriores glorias.

ad Gentes, et duos parietes e diverso venientes, circumcisionem scilicet et præputium, concludit in unum. Psal. cxvii, 22 et 23 : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Isa. liii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent.

Hoc est quod dicit : « Primum autem oportet illum, » hoc est, opportunum est et utile, et congruens ordini sacramentorum, « multa pati. » Sicut enim dicit Beatus Bernardus, multum difficultatis assumpsit, quo te multæ dilectionis debitorem constitueret, admoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat conditionis facilitas. Isa. lii, 3 : Vidimus eum,... novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem : unde nec reputavimus eum.

In his enim passionibus, et didicit compati his qui tribulantur et patiuntur, et comparat dilectionem Sanctorum, et reprobi implent suorum mensuram peccatorum. Et de primo horum dicitur, ad Hebr. ii, 18 : In eo, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur, auxiliari. De secundo autem dicitur, ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. De tertio dicitur, Matth. xxiii, 32 : Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

« Et reprobari, »

Per judicium iniquum, et falsum. Iniquum quia sic reprobatus a Judæis, de Judæis natus, Judæis promissus, transit

« A generatione hac »

Adultera et nequam Judæorum. Luc. xi, 29, et Matth. xii, 39: Generatio mala, et adultera. Deuter. xxxii, 5: Generatio prava atque perversa. Proverb. xxx, 11: Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit.

« Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis.

Edebant, et bibebant : uxores ducebant, et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. »

Hic tangit diei illius inconsideratam superventionem.

Et tangit duo : inconsideratorum et damnatorum exempla, scilicet, punitorum per diluvium in diebus Noe, et punitorum per ignem in Pentapoli, in diebus Lot.

In primo autem horum dicit tria. In prima enim parte adaptat similitudinem : in secunda, dicit opera quaedam, quae punitionis fuerunt causa : in tertia, dicit qualiter sunt puniti.

De prima harum dicit sic : « Et sicut factum est, » in originali mundo ' , « in diebus Noe. » Dies illi dicuntur Noe, quia solus ille in illuminationis divinae

<--- Page Split --->

die vixit. Genes. vi, 9 : Noe vir justus, atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. Et, Genes. vii, 1 : Te enim vidi justum coram me in generatione hac. Et ideo alii erant filii noctis. Iste autem fuit filius diei : quia, Proverb. iv, 18, dicitur: Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Ideo ergo dicuntur dies Noe.

« Ita erit. »

Adaptat similitudinem. « In diebus Filii hominis. » Jam in praecedentibus dictum est, quare dicantur dies Filii hominis 1.

pendentes quod fectori deservit. Luc. xxi, 34 : Attendite vobis, ne forte gruventur corda vestra in crapula et ebrietute. Sapient. ii, 7 et seq. : Vino pretioso et unguentis nos impleamus... Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ubique relinquamus signa letitia. Comedentes enim et bibentes lascivi sunt, et lusivi sunt incontinentes. Sicut dicit Gregorius, quod « venter mero aestuans, facile despumat in luxuriam. » Propter quod etiam genitalia ventri subnexa sunt. Exod. xxxii, 6, et I ad Corinth. x, 7 : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.

« Uxores ducebant. »

« Edebant, et bibebant. »

Tangit opera ad vitæ conservationem pertinentia, in quibus dederunt intelligere, quod nihil præsumebant de periculo futuro. Et tangit ea quæ naturae opera videntur : ut det intelligere, quoniam et in illis si superflua cura ad ea adhibeatur, peccatum est,

Quod ergo dicit : « Edebant, » intelligitur quod superfluum studium in edendo habuerunt. Isa. xxii, 12 et 13 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci : et ecce gaudium et lætilia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Sapient. ii, 6 et 9 : Utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. Unde comedere, et ventri servire, reputabant hujus vitæ beatitudinem. Ad Roman. xvi, 18 : Hujuscemodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

« Et bibebant, » studium corpori im-

Quod etiam de licitis operibus esse videtur. I ad Corinth. vii, 28 : Si acceperis uxorem, non peccasti. Sed isti quia de futuris nullam habebant curam, ideo intelligitur quod ardentiores fuerunt amatores suarum conjugum : quamvis exterius propter honestatem sæcularem, non aliis quam conjugibus uterentur. Tobiae, vi, 17 : Sunt qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a mente sua excludant, et suæ libidini ita vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. Sextus Pythagoricus : « Arden- « tior amator suæ conjugis, adulter est. » Ardentior autem est qui nec bona matrimonii attendit, nec legem honestatis circa modum cognoscendi custodit, nec tempora religionis. Tales igitur non habent præ oculis judicium futurum.

« Et dabantur ad nuptias, »

Quia filiæ suæ, et conjunctæ sibi mulieres non se continebant, sed in amplexus viri exardescebant. Genes. vi, 12 : Omnis quippe caro corruperat viam suam. Et, ibidem 3. 5 : Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset

<--- Page Split --->

in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore. Quæ enim viros ducebant, non ducebant nisi ad libidinem explendam, et lege matrimonii non utebantur nisi ad honestatem exteriorem : et ideo Deum a mente sua excluserunt. Sed hoc bonum habebant quia sexum distinguebant, et aliqua lege honestatis exterioris utebantur.

« Usque in diem, etc. »

considerantes, voluptati operam dabant.

« Et venit diluvium, »

A Deo immissum. « et perdidit omnes, » quia nec in diluvio pœnituerunt : et ideo omnes perditi sunt. Isa. xxvii, 18 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Sic ergo illi perditi sunt, quia de futuris Dei judiciis nihil curae habuerunt.

Sic implebant mensuram suorum peccatorum, « usque in diem qua Noe, » qui solus cum filiis suis erat justus coram Domino, « intravit in arcam, » post centum annos, quibus convicaneis suis pœnientiam prædicaverat, nec pœnitere curaverunt. Job, xxiv. 23 : Dedit Deus locum pœnitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. Unde et Genes. vi, 3, dicitur : Erunt dies illius centum viginti annorum, supple, quibus eos ad pœnitentiam exspectabo. Sed cum in centum annis non pœniterent, tunc viginti annos subtraxit, et per centum annos eos ad pœnitentiam exspectavit.

« Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant, et bibebant. »

In naturalibus peccatis non timentes, damnavit Dominus in diebus Noe. Sed eos, qui peccabant contra naturam, et futurum judicium non habebant præ oculis, perdidit Deus in diebus Lot.

Dicit autem hic tria : in quorum primo innuit similitudinem esse quod dicit, et in culpa, et in poena : in secundo, inconsideratorum et improvisorum inducit opera : in tertio autem, operum condemnnationem.

Arca autem significat vitam ecclesiasticam, quae sola salvat hominem. Unde, I Petr. ii, 20 et 21 : In arca pauci, id est octo animæ salvae factæ sunt per aquam. Quod et vos nunc similis forma salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientia bona interrogatio in Deum. In baptismo enim crux operatur, in qua enatamus per aquas submergentes concupiscentiam, sicut in quadam navi. Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tua opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Benedictum enim lignum, propter quod fit justitia. Et ideo dicit Apostolus, ad Hebr. xi, 7 : Quod fide Noe, responso accepto de iis qua adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam, in salutem domus sua, et figuram salutis toti mundo exhibuit. Illi autem de futuris judiciis Dei nihil

Dicit ergo : « Similiter, » quia sicut dicit Boetius : « De similibus est simile « judicium. »

« Sicut factum est in diebus Lot. » Nihil enim luminis fuit in Sodomis nisi in domo Lot. Sapient. xvii, 1 : Sanctis tuis maxima erat lux.

« Edebant, etc. »

Tangit opera communia, et ad necessitatem et civilitatem pertinentia.

Duo autem tangit pertinentia ad necessitatem.

Unum dicit : « Edebant. » Intelligitur quod non considerato timore judicii divini, per esum in se concupiscentiam carnalem nutriebant, et pauperum in nullo recordabantur : quia judicium præ oculis non habuerunt. Ezechiel. xvi, 49 : Hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tua : superbia, saturitas panis et abundantia,

<--- Page Split --->

et otium ipsius, et filiarum ejus : manum egeno et pauperi non porrigebant.

Sex enim modis, ut dicit Gregorius, peccatur in edendo, scilicet, si horam constitutam praevenit. Eccle. x, 16 : Væ terræ, cujus rex puer est : et cujus principes mane comedunt : non ad necessitatem, sed ad ebrietatem. Sic videtur peccasse Jonathas, I Reg. iv, 27 et seq., qui ante terminum statutum a patre rege et principe, qui statuere debuit et potuit, mel comedit, et sententiæ mortis est addictus.

Secundo modo peccatur edendo, cum nimis frequenter comeditur. Semel enim comedere, vita angelica est : bis autem, est vita humana : pluries, est vita pecorina, nisi hoc exigat infirmitas. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Ad Galat. vi, 8 : Qui seminat in carne sua, de carne et metet corrupzionem.

Tertio modo fit peccatum, quando quis nimis ardenter comedit. Genes. xxv, 33, Esau pro lenticula, quam nimis ardenter desideravit, primogenita sua vendidit. Ad Hebr. xii, 16 : Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Augustinus : « Malo comedere agnum cum « Christo, vel quemlibet cibum delica- « tum, quam lenticulam cum Esau. Non « enim substantia cibi, sed aviditas su- « mendi in culpa est. » Ad Rom. xiii, 14 : Carnis curam ne feceritis in desideriis.

Quarto modo fit, quando aliquis nimis lauta et delicate præparata exquirit. Luc. Epulabatur quotidie splendide. Proverb. xxix, 21 : Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, hoc, est, corpus suum, postea sentiet eum contumacem.

Quinto modo fit, sumptuosa nimis procurando. Eccle. vi, 7 : Omnis labor hominis in ore ejus, sed anima ejus non implebitur, scilicet bonis. Luc. xv, 30 : Devoravit substantiam suam cum meretricibus, scilicet vivendo luxuriose.

Sexto modo fit, in nimia quantitatù sumendo. Daniel. xiv, 5 : An non vidre quanta comedat et bibat quotidie ? Luc. xxi, 34 : Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietale.

Sic ergo isti edebant.

« Et bibebant. »

Aliud opus eorum.

Quinque autem modis in bibendo peccabant.

Primo quidem modo non sanitatem, vel necessitatem in vino quaerendo, sed ipsum vini saporem. Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! Hoc enim est leccatorum.

Secundo modo, qui quaerebant nimietatem bibendi usque ad ebrietatem. I Reg. i. 14 : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum quo mades. Isa. v, 22 : Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem ! Istis enim non sufficit uniusmodi vinum vel poculum bibere, sed unam ebrietatem miscent in aliam.

Tertio modo peccatur in vino, quando in detrimentum corporis bibitur, et cum studio magno requiritur. Proverb. xxiii, 29 et 30 : Cui væ ? Cujus patri væ ? Cui riævæ ? cui foveæ ? Cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

Quarto modo peccatur, nimis delicata vina procurando. Sapient. ii, 7 : Vino pretioso et unguentis nos impleamus. Amos, vi, 6 : Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

Quinto modo peccatur, malo fine bibendo, ad libidinem scilicet excitandam, et calores concupiscentiæ. Proverb. xx, 1 : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non

<--- Page Split --->

erit sapiens. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.

Taliter enim edentes et bibentes obdormiunt judicium, praeoccupantur in lecto, donec judicio praeveniuntur.

« Emebant, et vendebant : plantabant, et ædificabant. »

« Plantabant, »

Scilicet agros, vineas, et hortos. Psal. cxvi, 37 : Seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis, in longa tempora fructus praeparantes. Luc. xii, 19 : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.

Tangit opera civilitatis.

Et tangit duo, quæ pertinent ad communicationem civium : et duo quæ pertinent ad cultum, et habitationem, et plantationem patrie.

De primis quæ pertinent ad communicationem civium, dicit :

« Emebant. »

In emptione autem intelligitur avaritia, et fraudulentia. Et quia in necessitate proximo non dantes, nec accommodantes, cogebant possessiones vendere. I ad Corinth. vi, 8 : Vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. Eccli. xxvi, 28 : Difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. Eccli. xxvii, 2 : Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum. Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ ?

« Et vendebant. »

Ista venditio fuit sub specie usuræ, quando vendebant carius quam digno pretio, tempus modicum exspectantes. Exod. xxii, 23 : Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Psal. xiv, 3 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit.

« Et ædificabant, »

Decorem nimium et fastum in ædificiiis præparantes. Eccle. ii, 4 et 5 : Ædificavi mihi domos, et plantavi vineas, feci hortos et pomaria, etc. Amos, v, 11: Domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis : vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum. Jerem. xxii, 14: Ædificabo mihi domum latam, et cænacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

Sic ergo peccatum est ædificando.

« Qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cœlo, et omnes perdidit. »

Hic innuitur contemptus prædicantis pœnitentiam. Genes. xix, 14 : Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

« Lot exiit, » de Sodomis, justus de injustis. Genes. xiii, 13 : Homines Sodomite pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum :... ne involvamini in peccatis eorum.

« Pluit ignem et sulphur de cœlo. »

Ad hoc pluit Dominus ut esset proportio pœnae ad culpam : quia multa fuit

<--- Page Split --->

culpa, et ideo pluit abundanter fundens. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Quia vero ignitam et exardescentem ultra fas naturalis ordinis habebant concupiscentiam, ideo ignem pluit. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Quia vero turpitudine infamiae scatebant, ideo pluit sulphur. Genes. xix, 24 : Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cœlo, hoc est, Filius a Patre. Ut autem hoc judicio divino scirent esse factum, ideo de cœlo pluit. Psal. lxxv, 9 : De cœlo auditum fecisti judicium. Ezechiel. xxxviii, 22 : Ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus. Apocal. xix, 20 : Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphurre. Beatus Bernardus : « Flamma « gehennalis moram non sustinens prea- « venit istam tollere nationem, necnon « et tellurem ipsorum. Conscientiam « enim tante confusionis naturae absum- « psit ignis, et spiritus procellarum. sul- « phuris. »

Tertium est adhaerentia istius peccati : quia hoc malum habet, quod eum quem capit, vix umquam deserit : in cujus signum dicitur, Genes. xiv, 10, quod vallis silvestris, in qua fuit Pentapolis, habeb at puteos multos bituminis. Bitumen autem est gluten tenacissimum.

Quartum autem est, quod dicitur esse morbus contagiosus, et de uno inficere alium : propter quod, Genes. xix, 17, dicitur Lot egredienti de Sodomis : Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac.

Haec est causa quare hoc peccatum clamat coram Domino. Genes. xviii, 20 : Clamor Sodomorum et Gomorrha multiplicatus est.

« Et omnes perdidit, »

Quia perdiderant naturam quam assumpturus erat Dominus. Isa. xxxiii, 8 : Projecti civitates, non reputavit homines : quia revera non sunt homines in tanta deformitate naturae humanae viventes.

Quamvis autem multa sint detestanda in omnibus peccatis, tamen quatuor sunt in infando isto peccato, propter quae magis est abominabile, quorum primum est ardor, ordinem naturae subruens. Et quia magis etiam in mares quam in feminas exardescunt, et feminae in feminas, dicit Apostolus, ad Roman. i, 26 et 27 : Tradidit illos Deus in passiones ignominiae ... exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Psal. lvii, 4 : Peccatores a vulva, erraverunt ab utero.

Secundum autem est fœtor infamiae istius peccati. Joel, ii, 20 : Ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus. Isa. xxxiv, 3 : Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor. Et bene dicitur fœtor iste ascendere, quia infandum istud vitium plus in altis personis, quam in humilibus invenitur regnare.

« Secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur. »

Accipit doctrinam secundum similitudinem inductam.

Dicit autem quod « secundum haec erit, » quoad hoc quod improvise superveniet dies illa, sicut illius judicium condemnationis. I ad Thessal. v, 4 : Cum dixerint : Pax, et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti.

« Qua die, » quia tunc plena erit claritas lucis ad dissipationem omnium tenebrarum. Tunc enim fiet quod dicitur, Joan. i, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non conprehenderunt. Omnia enim tunc ponentur in lucem, quæcumque modo sunt abscondita.

« Filius hominis revelabitur. » Habacuc, iii, 4 : Splendor ejus ut lux erit :

<--- Page Split --->

cornua in manibus ejus. Splendor enim gloriae manifestabit abscondita, et cornibus potestatis iniquos ventilabit.

« In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.

Memores estote uxoris Lot. »

Tangit necessitatis hic arctationem. Et ad litteram prædicit, quod in tempore captivitatis Romanae, tam arcta erit obsidio, quod qui fuerit in tecto domum defendens, non poterit descendere ad aliquid secum tollendum de domo, cum quo fugiat : sed tantum quæret effugere personam salvando, et tamen non poterit. Similiter imminente extremo judicio, qui est in tecto ut prospiciat imminentia, non potest cogitare ut aliquid ordinet de re familiari, sive in domo, sive alibi : sed tantum cogitet se salvare.

Moraliter autem, in tecto est ædificii spiritualis, qui est in caritate. Hæc enim consummatio est ædificii spiritualis, sicut tectum. Quæ autem in domo sunt sicut ea quæ pertinent ad corporis concupiscentias, et ad illas nemo debet descendere. Homo enim debet esse sicut passer solitarius in tecto 1, nihil curans de his quæ sunt mundi, sed in altitudine tenens se charitatis. Hæc enim est tectum quæ totum operit. Hinc est quod quæ in aure audiuntur, prædicari præcipiuntur super tecta 2 : quia in charitate quidquid reponitur, ab impulsu tempestatum conservatur,

« Et qui in agro est, »

Scilicet in arcta obsidione, vel ultimo examine, « similiter non redeat retro, »

quia forte præventus, involveretur in captivitatem.

In agro autem est moraliter, qui est in exercitio bonae actionis. Et hic non debet retro ad domesticos, hoc est, carnis curas respicere. Luc. ix, 62 : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Sic enim diligenter exercendus est ager iste, quod nihil aliud habeatur ad manus. II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit.

Hoc est igitur quod dicit.

Ut autem exemplum det suæ admonitionis, subjungit, dicens :

Memors estote euxoris Lot. »

Hæc enim propter solum respectum retrorsum, conversa est in statuam sive figmentum salis 3 : ut omnes condiret, qui insulsi retrorsum adspicere desiderarent. Sapient. x, 7 : Incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

« Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. »

Ostenso periculo captivitatis Jerusalem propter peccatum crucifixionis Christi, et cum illo ostenso periculo præoccupationis diei judicii, inducit cautelam, qua quilibet potest esse præparatus.

Dicit igitur quod « quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam. » Hoc autem jam in antehabitis expositum est, quod anima dicitur hic persona ex anima vivens, propter partem digniorem : sicut, Exod. 1, 3 : Animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, et ingressi sunt in Ægyptum.

<--- Page Split --->

« Quicumque » ergo in tribulatione extrema, « quæsierit animam suam salvam facere, » ita quod in æternum perire non possit: ille « perdet eam, » exponendo eam morti in tribulatione illa propter Christum, ne neget fidem. Act. xx, 23 et 24: Spiritus sanctus civitates per omnes mihi potestatur dicens : Quoniam vincula et tribulationes Jerosolvmis me manent : sed nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, etc.

« Et quicumque perdiderit illam. »

Matth. x, 39, additur: Propter me, quia causa facit martyrem, non pœena.

Quicumque ergo tribulationi vel morti exponendo animam propter me, perdiderit eam temporaliter, « vivificabit eam » in æternum : quia conjungetur Deo qui est fons vitæ, et bíbet vitam in fonte suo in æternum. Psal. xxxv, 10: Domine, apud te est fons vitæ. Apocal. vn, 17: Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum.

Sic ergo « vivificabit eam. »

causas quas supra diximus. Hic tamen vocatur nox propter horrorem tribulationis et angustia, in quibus corda obtenebrantur, quod non habent effugium. Matth. xxv, 6: Media nocte clamor factus est.

« Duo erunt in lecto uno. »

Litteraliter vult dicere, quod inter quiescentes, et inter laborantes serviliter, vel ad utilitatem propriam, semper quidam assumentur, et quidam reprobabuntur. Tamen per duos qui sunt in lecto uno, litteraliter significantur matrimonialiter juncti: et allegorice significantur contemplativi, qui in lecto mollis conscientiae cum Domino recumbunt. Deuter. xxxin, 12: Et Benjamin ait: Amantissimus Domini, habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Cantic. i, 15: Lectulus noster floridus. Ex hoc lecto quidam assumuntur, qui pure in contemplatione veritatis persistant: quidam autem reprobantur, qui otio marcent in religione, et habitum sine affectu operis habent. Thren. i, 7: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

« Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur.

Dueeruntmolentesinunum : unaassumetur , etalterarelinquetur . Duoinagro , unusassumetur , etalterre - linquetur . »

Tangit electorum de omni statu assumptionem, et damnandorum de omni statu reprobationem.

Et hoc tangit sub triplici differentia status, in quo omnis status intelligitur.

Dicit ergo : « Dico vobis, » per veritatis assertionem. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior.

« In illa nocte. » Extremum judicium frequenter vocatur dies Domini, propter

« Due erunt molentes in unum, »

Scilicet dua ancilla erunt molentes saccum, vel lucrum. Molere enim fuit antiquitus opus servile, et ancillarum : et ideo, Exod. xi, 5, dicitur, quod a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum ancilla quae stabat ad molam, percussit Dominus primogenita Ægypti. Et ideo per molentes in unum, significantur serviliter operantes. Unde etiam, Judicum, xvi, 21, Philisthiim capientes Samsonem inimicum suum, et excæcaverunt, et ut servili opere confunderent, fecerunt eum molere.

Per hoc autem significantur allegorice laborantes : quorum quidam assumentur

<--- Page Split --->

ad gloriam, qui labores suos referunt ad honorem Dei et utilitatem Ecclesiae. Eccli. xxxiii, 18: Respicite quoniam non mihi soli labovavi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. Quidam autem relinquentur ad damnationem, qui opera laboris referunt ad mundum et vanitatem. Eccle. x, 13: Labor stultorum affliget eos qui nesciunt in urbem pergere. Hoc ergo intendit per molam. Hæc est etiam causa, quod, Deuter. xxiv, 6, præcipitur : Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam. Tum propter hoc quod pauper laborator in hoc victum quæsivit : tum etiam propter hoc, quia labor ad utilitatem communis necessitatis exstitit. Hæc est etiam causa, quod cum Babylon domina regnorum esset ancillariter humilianda, dixit Isaias, Isa. xlvii, 1 et 2: Ultro non vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, et mole farinam. Hæc fuit etiam causa legum antiquarum, quod enorme committens crimen, mola ad collum suspensa, submergebatur in profundum : quia in mola significabatur, quod crimine se servilem effecerat et confusione dignissimum.

« Duo in agro. » -

Ager ab agendo dictus, significat opus quod pertinet ad patriæ populationem, et facultates civilitatis, et reipublicæ. Et ideo istud est honestum, et ad rempublicam ordinatum opus. Et ideo per hæc significantur quicumque Prælati rempublicam ordinantes, et communi intendentes regimini. Sic enim dicitur, Genes. xxiv, 63, quod Isaac egressus est ad meditandum in agro. Sic dicitur, Proverb. xxiv, 27: Diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam, hoc est, familiam : quia secundum facultates agri multiplicatur providentia domus. Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

Talium ergo Prælatorum curam communis utilitatis habentium,

« Unus assumetur »

Ad gloriam, qui fideliter et prudenter familiæ Dei intendit. Matth. xxv, 21. et 23 : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam : intra in gaudium domini tui.

« Et aller relinquetur »

Ad damnationem, qui piger utilitatibus propriis deservivit, et ad se bona domini sui convertit. Luc. xix, 22 et 23 : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

In his autem tribus statibus, omnis status mundi et Ecclesiae comprehenditur, qui, Ezechiel. xiv, 14, per Noe, Daniel, et Job (qui animas suas liberant) significantur. Per Noe quidem qui arcam gubernavit, status significatur Prælatorum. Per Daniel autem qui proheta continens fuit, status significatur contemplativorum. Per Job autem dolentem ad sterquilinium projectum, significantur status activorum laborantium. Hoc autem quod unus assumitur et alter relinquitur, significatur, Levit. xiv, 4-7, ubi duo passeres vivi immolantur : ex quibus unus Domino in sacrificium assumitur, alter autem abire permittitur.

« Respondentes dicunt illi : Ubi, 36 Domine ?

Qui dixit illis : Ubicumque fuerit 37 corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. »

<--- Page Split --->

Hic tangit determinationem dubitantium de praeinductis. Dixerat enim Dominus quod non dicendum esset : Ecce hic, et ecce illic. Dixerat etiam quod unus assumetur, et alter relinquetur. Apostoli dubitaverunt ubi esset futurus Christus, et ad quem locum essent assumendi qui assumuntur, et in quo loco relinquendi qui relinquuntur.

Et ideo « respondentes » ad hoc, quaerunt, et « dicunt illi. » Marc. enim, iv, 34, dicitur, quod seorsum discipulis disserebat omnia. Et ideo audacter quaerunt :

« Ubi, Domine, »

Supple, erit Christus verus, et ubi erunt qui assumuntur? Cantic. 1, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea : ubi pascas, ubi cubes in meridie : ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum ? Joan. 1, 31 : Rabbi,... ubi habitas ?

« Qui dixit illis, »

Breviter et optime certificando :

« Ubicumque fuerit corpus. »

Corpus hic dicitur cadaver. Hoc autem multum vaporat : quia dum calor naturalis in putrescente corpore evaporat, humidum interius trahit ad exteriorem superficiem, et resolvit in fumum : et ab illa fumali evaporatione late dispergitur odor corporis.

« Illuc congregabuntur et aquilæ. »

Quæ aquilæ ab acumine visus et olfactus dicuntur : qui longe vident et olfaciunt tale corpus præparatum sibi in escam. Job, xxxix, 29 et 30 : Inde, scilicet de præruptis scilicibus, aquila contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Pulli ejus lambent, sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit statim adest. Ab ista proprietate Dominus sumit similitudinem : quia gloriosum corpus ejus in judicio, et meritum mortis ejus, et vaporatio dulcedinis ejus tanta erit, quod omnes Sancti, qui aquilæ sunt propter visus acumen ad veritatem, et propter vim discretivam ad bonitatem ejus (quæ per olfactum designatur) statim percipient veritatem ipsius. Psal. cii, 5 : Renovabitur ut aquilæ juventus tua.

Et ideo ad ipsum « congregabuntur, » aliis in dispersione errorum relictis. Isa. xl, 31 : Assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Job, ix, 26 : Sicut aquila volans ad escam. Tali odore attractæ sunt ad corpus Donini Maria Magdalena, Maria Jacobi et Salome 4.

Hoc igitur est quod dicit.

Retorquetur autem istud dictum derisorie, et moraliter ad sacerdotes et religiosos, qui ex vapore lucri, sicut vultures, trahuntur ad cadavera mortuorum, et decertant quis eorum fœtidum peccatoris cadaver deferat ad sepulturam nidi sui. Cum tamen de sapientia Dei dicatur, Job, xxviii, 7 : Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Vultur enim, ut dicit Isidorus, dicitur, quia torvum semper ad cadaver habet vultum.

Sic igitur expleta est pars, quæ est de firmitate fidei.

<--- Page Split --->