CAPUT XVI.

Per parabolam de villico iniquitatis hortatur ad faciendas eleemosynas, docens quid mereatur fidelis aut infidelis mammonæ dispensator, quodque nemo servire potest Deo et mammonæ : Legem ac Prophetas usque ad Joannem fuisse dicit, et nihil de lege periturum ; nec dimittendam ullo modo uxorem ut alia ducatur : de divite epulone, et Lazaro mendico.

  1. Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic

diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2. Et vocavit illum, et ait illi : Quid

<--- Page Split --->

hoc audio de te? redde rationem villationis tuæ : jam enim non poteris villicare.

  1. Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus au- fert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare cribesco.

  2. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

  3. Convocatis itaque singulis debito- ribus domini sui, dicebat pri- mo : Quantum debes domino meo ?

  4. At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.

  5. Deinde alii dixit : Tu vero quan- tum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe lit- teras tuas, et scribe octoginta.

  6. Et laudavit dominus villicum ini- quitatis, quia prudenter fecis- set : quia filii hujus sæculi pru- dentiores filiis lucis in genera- tione sua sunt.

  7. Et ego vobis dico : Facite vobis amicos de mammona iniquita- tis : ut, cum defeceritis, reci- piant vos in æterna tabernacula.

  8. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in mo- dico iniquus est, et in majori iniquus est.

  9. Si ergo in iniquo mammona fide- les non fuistis, quod verum est quis credet vobis ?

  10. Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vo- bis ?

  11. Nemo servus potest duobus do- minis servire ¹ : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum con-

temnet. Non potestis Deo ser- vire et mammonæ.

  1. Audiebant autem omnia hæc Pha- risæi, qui erant avari : et deri- debant illum.

  2. Et ait illis : Vos estis qui justifi- catis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

  3. Lex et Prophetae usque ad Joan- nem ² : ex eo regnum Dei evan- gelizatur, et omnis in illud vim facit.

  4. Facilius est autem cœlum et ter- ram præterire, quam de lege unum apicem cadere ³.

  5. Omnis qui dimittit uxorem suam ⁴, et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

  6. Homo quidam erat dives, qui in- duebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.

  7. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

  8. Cupiens saturari de micis quæ ca- debant de mensa divitis, et ne- mo illi dabat : sed et canes ve- niebant, et lingebant ulcera ejus.

  9. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab an- gelis in sinum Abrahæ. Mor- tuus est autem et dives, et se- pultus est in inferno.

  10. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abra- ham a longe, et Lazarum in si- nu ejus :

  11. Et ipse clamans dixit ; Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut inlingat ex- tremum digiti sui in aquam, ut

¹ Matth. vi, 24.

² Matth. xi, 12.

³ Matth. v, 18.

⁴ Matth. v, 32 ; Marc. x, 11 ; I ad Corinth. vii, 10 et 11.

<--- Page Split --->

refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

  1. Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

  2. Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmean.

  3. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :

  4. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

  5. Et ait illi Abraham : Habent Moysen et Prophetas : audiant illos.

  6. At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœenitentiam agent.

  7. Ait autem illi : Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

IN CAPUT XVI LUCE

esse causam reprobationis. Et hoc facit in capitulo xvii.

In tertia autem parte tangit perfectionem observationis mandatorum esse causam electionis, et inobedientiam esse causam reprobationis.

« Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius.

Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? Redde rationem villicationis tuae : jam enim non poteris villicare. »

Hic incipit determinare de merito electionis et reprobationis.

Tangit autem hic quatuor, et opposita eorum quatuor : in quorum primo tangit misericordiam in pauperes esse meritum electionis, et obdorationem avaritiae meritum esse reprobationis. Et hoc facit in capitulo isto.

In secunda autem parte tangit fidem operantem per dilectionem esse meritum electionis, et incredulitatem oppositam

In quarta autem parte ostendit bonum usum commissi doni esse causam electionis, et malum usum ejusdem esse causam reprobationis. Et haec per ordinem determinantur in quatuor capitulis.

In isto autem capitulo duo facit. Primo enim loquitur de causis electionis, et reprobationis secundum misericordiam eleemosynae corporalis, quae est de bonis fortunae. In secunda autem loquitur de misericordia, et obduratione in eleemosyna spirituali, quae est in remissione debiti inimicorum : ubi determinat de vitatione scandali, et dimissione debiti ejus qui peccavit in aliquem.

In prima harum partium tangit tria : in quorum primo tangit qualiter per suffragium pauperum quis possit eligi : in secundo autem, qualiter per indurationem oppositam ad pauperes aliquis merito debeat reprobari, occasionem accipiens a Pharisæis, qui haec audiebant, et erant avari. In tertio autem, parabola divitis et Lazari ostendit haec, ita ut dictum est, se habere per exemplum.

<--- Page Split --->

In prima harum partium tangit duo, in quorum primo exemplarem inducit doctrinam de villico, qui de commissis sibi bonis fecit in tabernaculis se recipi: in secundo, a simili ratione inducit, quod qui vult eligi ad regnum, simile aliquid debet efficere de bonis fortunae.

In prima doctrina exemplari tria inducit, in quorum primo determinat de exaclione rationis a villico : in secundo, tangit sagacitatem villici, reprobationem suam praecventis : in tertio autem indurit adaptationem hujus similitudinis.

Adhuc autem in prima harum tres sunt paragraphi : in quorum primo dicit sapientiam et abundantiam villicum habentis : in secundo, diffamationem villici bona domini dissipantis : in tertio autem, exactionem rationis.

De primo dicit :

« Homo quidam. »

Describit autem hunc a natura, qua erat præditus. Et cum, sicut dicit Philosophus, homo sit solus intellectus, sapientia iste homo fuit præditus. Psal. iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, hoc est, lumen sapientiae tuæ insignitum est nobis. Et ideo homo est rationale animal per naturam. In hoc enim creatus est homo ad imaginem et similitudinem divinam. Et iste est honor hominis in quo est creatus.

Hic

« Erat dives. »

« Qui habebat villicum. »

Describitur hic a ministro. Villicus autem dicitur villæ custos, quia custodit reditus villarum ad domus procurationem, ut domus in abundantia permaneat : et ideo græco nomine oixovóµoç, hoc est, dispensator domus vocatur : et significat eos, quibus rerum temporalium dispensatio est credita. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Cliristi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. lxi, 6 : Ministri Dei nostri dicetur vobis. I Petr. iv, 10 : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.

« Et hic diffamatus est apud illum. »

Ecce diffamatio. Differt autem diffamatio ab infamia : quia diffamatio est bona fama vel mala, longe lateque dispersa. Et notatur in hoc sapientia hujus patrisfamilias : quia non cito credidit contra eum, quem fidelem existimavit, nisi prius longe lateque a gravibus personis fama dispergeretur : sicut Dominus fecit de Sodomitis, qui descendit ut videret si opere compleverint hoc, quod fama longe lateque clamavit de eis 2. Hoc enim vocatur fama clamans, longe lateque dispersa. I Reg. ii, 24 : Non est bona fama, quam ego audio, scilicet de vobis. Tales enim ministri magnorum virorum extorquere consueverunt ab hominibus, et dissipare cum satellitibus suis ea quæ extorquent : et ideo fama de eis velociter currit. Genes. vi, 4 : Isti sunt potentes a sæculo viri famosi, supple, de mala fama.

Et est descriptio a fortuna. Hic enim significat eum, qui dives est in omnes, qui invocant illum 1. II Paralip. ix, 22 : Magnificatus est Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.

« Quasi dissipasset bona ipsius, »

Quia et male congregavit, homines colentes bona depauperando, et sic terra renansit inculta : et ea quæ male congregavit, sicut Nemrod 1, male expendit,

<--- Page Split --->

et sic bona domini non auxit, et sic omni modo dissipavit. Psal. cxxxvi, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Isa. ui, 12, 14, conqueritur ipse paterfamilias, dicens : Populum meum exactores sui spoliaverunt.... Et rapina pauperum in domo vestra. Et iterum, ibidem, y. 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Sic ergo iste est diffamatus. Et beatus paterfamilias, apud quem minister sic et de hoc potest infamari. Apud enim tyrannos nostri temporis haec est optima fama ministri, si multos spoliet, et terrarum sit vastator : dummodo domino cuncta subjiciat : sicut minister Nabuchodonosor Holofernes, Judith, ii, 6 : Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. Isti sunt Nemrothitæ, qui robusti venatores pauperum sunt coram Domino ' . Eccli. xni, 23 : Venatio leonis, onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. Hic autem optimus paterfamilias hoc reputat bonorum suorum dissipationem. Per tales enim fit quod dicitur, Isa. xxiv, 1 : Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit, hoc est, nudari permittit, eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. Et, post pauca, y. 3 : Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur.

tu sis minister justitiæ, quare contrarium « de te audio. » Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Auditus autem iste est de clamore eorum, qui a talibus opprimuntur, sive sint villici clerici, qui sacramenta in lucrum convertunt, sive sæculares secularium ministri principum. Jacob. v, 4 : Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introvit, et clamat esse fraudatum coram Domino. Eccli. xxxv, 17 : Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat, scilicet coram illo, loquelam gemitus. Et iterum, ibidem, y. 18 et 19 : Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque ad cœlum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

A talibus ergo clamoribus provocatus dominus dicit :

« Quid hoc audio de te ? Redde rationem. »

Duo dicit, in quibus iste dives commendatur : prudentiam scilicet in audienda ratione, et constantiam in mali ministri amotione.

« Et vocavit, etc. »

Hic commendatur paterfamilias de justitia : quia licet fama laboraret contra eum, tamen noluit eum condemnare, nisi prius vocatum audiret.

Et hoc est quod « vocavit eum. » Joan. vii, 31 : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso.

« Et dixit ei, » objiciens quod fama resperserat. « Quid hoc, » hoc est : Cum

De primo dicit : « Redde rationem, » hoc est, computationem ratiocinii, « villicationis tuæ. » Sapient. vi, 8 : Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Villicatio autem ista, de qua quaeritur ratio, est commissio, vel vitæ in omnibus, vel officii in quibusdam, vel potestatis in aliquibus, vel Ecclesiæ, vel curæ animarum, vel dominatus, sive cujusque alterius vobis commissi. Hanc autem allocutionem facit nobis Deus, aliquando per

<--- Page Split --->

inspirationem cogitationis in corde, aliquando per flagellum, aliquando per beneficium, aliquando per Doctorem extrinsecum. Matth. xvii, 23: Assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Matth. xii, 36: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Hoc dixit Scriptura articulorum manus scribentis in pariete, Daniel. v, 23 et seq., Mane, Thecel, Phares. Numeratum, ponderatum, divisum. Numeratum in ratione dispensationis, ponderatum secundum pondus bonæ vel malæ intentionis, divisum ab ipso secundum exigentiam iniquæ operationis. Ideo dicit, Matth. v, 25 et 26: Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Sic ergo redde rationem. Matth. xvii, 28: Hedde quod debes.

« Jam enim non poteris villicare. »

Ecce constantia. Non enim fecit sicut nostri temporis Prælati faciunt, qui partem prædationis vel extorti a ministris accipiunt, et iterum extorquere permittunt. Sed iste depositionem confirmavit, ne iterum populum torqueret. Proverb. vi, 34 et 35: Zelus et furor viri non parcer in die vindictæ, nec acquiescer cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Job, xii, 3: Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Potentia ad impetrandum verba sunt, quæ sic sunt composita, quod possunt et valent inducere ad impetrandum. Iste ergo constans est, et malum deponit ministrum. Isa. xxii, 19: Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

« Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicationo, recipiant me in domos suas. »

Hic tangitur providentia, in qua laudatur villicus. Non enim laudatur de iniquitate, sed de providentia sui : sicut saepe bonæ proprietates inveniuntur in malis, sicut dicit Dionysius.

Tangit autem hic septem, in quibus laudatur istius prudentia villici : quorum primum est rerum futurarum apud se pertractatio : secundum, dubiorum diligens inquisitio : tertium, periculi sui in depositione ab officio solers prævisio : quartum, sui ad alium actum, quo necessaria conquireret, nulla dispositio : quintum autem faciendorum certa diffinitio : sextum rationis utilis ad facienda adhibitio : septimum autem, eorum quæ sic diffiinuntur efficax per opus impletio. Et hæc septem per ordinem jacent in Littera.

De primo dicit Evangelista :

« Ait autem villicus intra se. »

Apud se futura sibi convenientia pertractans et disponens. Hoc enim sapientis est, prius omnia apud se pertractare, et examinare. Job, v, 27 : Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. Sic enim pertractavit apud se quod audivit a domino. Psal. cxviii, 11: In corde meo abscondi eloquia tua. Psal. lxxvi, 7: Meditatus sum nocte cum corde meo.

« Quid faciam ? »

Ecce dubiorum inquisitio et discussio. Job, xxix, 16: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Discussio enim et investigatio aperiunt

<--- Page Split --->

dubia. Daniel. xm, 22: Angustia sunt mihi undique. Ad Philip. 1, 22 : Quid eligam ignoro.

« Quia dominus meus aufert, etc. »

Ecce periculi sui solers praevisio. Gregorius : « Minus enim jacula feriunt quae « praevidentur. Et nos tolerabilius mun- « di mala suscipimus, si contra haec per « clypeum providentiae praemunimur. » Ideo stultus reprehenditur, Proverb. vn, 22 et 23: Ignorans quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus : velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur. Dominus enim jus et voluntatem habet auferendi, et ipse jam conscientia dictante villicationem per malum demeruit meritum. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Ideo enim, quia dominantes vitam demerentur, dicitur, Eccli. x, 11 : Omnis potentatus brevis vita. Proverb. xxvn, 24 : Non habetis jugiter potestatem.

dabit, ex quo dives epulo a patre misericordiarum Abraham guttam aquae obtinere non poluit 1. Eccli, xl, 29 : Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori quam indigere. Fatuis etiam virginibus mendicantibus oleum, a consodalibus prudentibus virginibus denegatum est 2. Quia non in tempore congruo misericordiam petierunt. Proverb. xx, 4 : Mendicabit æstate (futura serenitatis) et non dabitur illi. Sic ergo praevidet ad actus talis acquisitionis se non esse dispositum.

« Scio quid faciam. »

Ecce faciendorum certa diffinitio. Scientia enim necessariorum et certorum est æceptio. Et hoc quidem convenit Sanctis, quando cerlificantur ex consilio sancti Spiritus. Isa. ix, 6 : Vocabitur Admirabilis, Consiliarius. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Eccli. xxxii, 24 : Fili, sine consilio nil facias, et post factum non pænitebis.

« Fodere non valeo. »

Hoc dicit sui ad alium acquisitionis actum nullam videns esse dispositionem. Et de actu quidem laboris dicit : « Fodere non valeo » terram in agro vel vinea. Eccle. ix, 10 : Nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Joan. ix, 4 : Me oportet operari opera ejus qui misit me dum dies est : venit nox, quando nemo potest operari. Ad Galat. vi, 10 : Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes : quia amoti a villicatione, operari et fodere non valemus.

« Mendicare erubesco. »

Erubescentia enim est mendicare. Sed destituta villicatione, nemo mendicanti

« Ut cum amotus fuero, etc. »

Ecce rationis utilis ad facienda adhibitio.

« Recipiant me in domos suas. » Illi scilicet, quibus ex alieno benefecero in hunc modum. I Reg. xx, 14, dixit Jonathas ad David : Si vixero, facies mihi misericordiam Domini. Sic Raguel recipiens Tobiam juniorem in domum suam, dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es, et facientis eleemosynas 3. Eccli. xxix, 20 : Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. Eccli. xiv, 15 et 16 : Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione Fortis ? Da et accipe, et justifica animam tuam. Fidejussor enim quidam est similia recipiendi in fu-

<--- Page Split --->

turum, beneficium impensum. In divisione enim sortis dat et accipit, qui dat, ut primo secundo ab eodem bene ficiun repensum accipiat.

tum onera nostra ex discretione et misericordia diminuunt, tantum sibi recepitionis in aeterna tabernacula construunt. Et hoc est quod intendit.

« Dixit primo, »

« Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?

At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.

Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.

Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. »

Hoc est, principale debitum debenti. Principale enim debitum est in mensura olei et tritici, ex quo conficitur panis verbi, et panis gratia, et panis sacramenti. Unde, Matth. xxiv, 43, et Luc. xii, 42 : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? Psal. cxLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te. Hoc ergo est primum debitum, quod Dominus a suis requirit cultoribus.

« Quantum debes domino meo ? »

Ecce ejus, quod diffinivit, per opus impletio. Multi enim sunt qui optime consiliantur, et non faciunt per opus. Hic autem et prudens fuit in consilio, et efficax in opere.

Dicit autem hic duo : primo quidem quod vocavit debitores : secundo autem quod rationabiliter debita diminuit eis.

De primo dicit : « Convocatis itaque. » Omnes simul convocavit : ut si unus negare debitum vellet, hoc facere coram altero non auderet, et ut ab aliis convinceretur.

Hæc quæstio fit in confessione de peccatis et delictis. Unde, Matth. vi, 12 : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim debitum minister debet discrete requirere : et quod ultra vires est, misericorditer debet relaxare. Isa. xlii, 26 : Narra si quid habes ut justificeris. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

« At ille dixit, »

« Singulis debitoribus, » hoc est, qui reditus annuos domino solvere de terris debehant. Matth. xvii, 24 : Cum cæpisset rationem ponere, oblatus est unus qui debebat ei decem millia talenta. Luc. vii, 41 : Duo debitores erant cuidam fæneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Ex omnibus enim commissis, et omissis, et contra prohibitionem perpetratis, Deo sumus debitores. Et hi Prælati, quibus commissi sumus, rationem in judicio pænitentiæ de nobis audiunt, et quan-

Simpliciter et vere confitens : « Centum cados olei. » Beda dicit, quod cadus graece est amphora latine, continens urnas tres. Dicit autem Isidorus, quod urna est mensura quam quaternam vocant, sicut nos vocamus quartale. Scias autem quod urna proprie est vas, in quo mortuorum cineres vel busta reponuntur. Hic autem pro usuali mensura ponitur liquidorum. Sunt autem urnæ centum olei, mensuræ misericordiæ retentæ quæ non est expensa in familiam Do-

<--- Page Split --->

mini: sicut bona Ecclesiarum retinenti, quae sunt oleum eorum, qui eleemosynas in pauperes dederunt, et Ecclesiis committuntur : et quae non distribuuntur, sunt Domino retenta et debita. Unde, II Machab. iii, 10 et 11, de his quae in ærario Ecclesiae continebantur, dicitur: Summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum : quædam vero esse Hircani Tobiz, viri valde eminentis. Sic enim est in Ecclesiarum et aliarum possessionum reditibus, qui sunt ultra sustentationem honestarum personarum, quae per Hircanum significantur, sunt victualia viduarum et pupillorum, et sunt oleum misericordiae commissum Ecclesiae. Debitor autem centum cadorum, est debitor ille, qui non solvit mandata in illis novem perfectionibus, quae Angelis attribuuntur, et una decima, quae est omnium reductio in Deum. Decies enim decem sunt centum. Tres autem urnæ quae sunt in cado, fides sunt Trinitatis. Quia, sicut dicitur, ad Hebr. xi, 5 : Sine fide impossibile est placere Deo. Omnia autem hæc in misericordia debent et reddi et exigi. Jacob. ii, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium.

Misericordia autem habet etiam tria. Primo quidem quod ordinata sit, et a se incipiat. Eccli. xxx, 24: Miserere animæ tuæ placens Deo : quia, Eccli. xiv, 3: Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? 5. Secunda mensura est, ut sit ex compassione cordis. Isa. lviii, 10: Cum effuderis esurienti animam tuam, etc. Job, xxx, 25: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et conpatiebatur anima mea pauperi. Tertia est mensura, ut sit secundum quantitatem facultatum, Tobiæ, iv, 9 : Si'multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum impertiri stude. Si enim ita nos habemus in bonis nobis commissis a Domino ad alios, sive sint bona spiritualia, sive temporalia : ut aliis dimittentes debita, vel donantes nobis commissa, secundum possibilitatem sub-

veniamus : tunc etiam ipsi nobis apud Patrem cœlestem subveniunt.

Et hoc est quod dicit.

« Dixitque illi, »

Villicus debitori : « Accipe cautionem tuam. » Littera in qua cæutum est de debito, cautio vocatur. Et notatur in hoc prudentia villici, qui cautione instrumenti publici debitum confirmari fecit. Jerem. xxxii, 11: Accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus. Talis autem liber monimenti accipitur, a discreto Prælato, vel villico, relaxatio quasi in libro recordationis divinæ conscribitur. Job, xxxi, 35 et 36: Librum scribat ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum.

« Et sede, » hoc est, quiesce : ne de cætero debitum adaugeas. Isa. lii, 2 : Sede, Jerusalem : solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Vincula, inquam, quibus pro debito teneris captiva. Thren. iii, 28: Sedebit solitarius et tacebit : quia levavit super se.

« Cito » autem scribit, quia vehementia doloris tempus, quod perdidit, recuperat. Psal. xliv, 2: Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. Lingua autem hæc est lingua devotionis, qua ad Deum loquimur in oratione, petentes nobis quod ultra vires est debitum dimitti : dicentes illud Matthæi. vi, 12: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

« Scribe quinquaginta, »

Qui est numerus jubilei, et remissionis. Et dimittit dimidium debiti, quia cognovit esse ultra vires debitoris. Sic enim debet facere discretus dispensator, quod omne onus dimittat, quod vires penitentium novit excedere. Hic autem dimittit median partem debiti, eo quod ipse partem dimidiam vi clavium, et virtute conso latorii sermonis, et exhortationis, et supportationis alleviat : cavens ne dicatur illud

<--- Page Split --->

Luce, xi, 46, et Matthæi, xxiii, 4 : Alligant enim onera gravia et importabilit, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. E contra de bono et prudenti dispensatore dicit Apostolus, II ad Corinth. ii, 10 : Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi. Isa. LVIII, 6 : Solve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Quidquid enim est ultra vires subditorum, sive in corpore, sive in rebus, debet moderari discretus dispensator, ut per intercessionem et meritum pietatis illius quam habet in subditos, Deus etiam moderetur suum pondus cum defecerit.

« Deinde alii dixit, »

Qui etiam de principali debito debuit. Oleum enim misericordiæ et triticum refectionis familiæ principaliter debemus. Vinum autem spiritualis jucunditatis et lætitiæ non committitur dispensatoribus : sed unusquisque colit hoc, et bibit inter se et Deum.

« Tu vero quantum debes ? » Hæc quæstio est discreti dispensatoris circa subditum, ut quærat de oneribus debitorum, et alleviet ubi potest prævia ratione : attendens semper quod dixit Jacob, Genes. xxxiii, 13 : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morentur una die cuncti greges.

« Qui ait : Centum coros tritici. »

Centum cori sunt, de quorum centenario perfectionis jam dictum est. Dum scilicet quodlibet mandatorum perficitur in fervore charitatis, et in luce summae veritatis, et in tranquillitate discreti judicii cordis, et in altitudine dominalis

virtutis nusquam ad infima inclinante, et in vigore virtutis invicibilis, et in ordinatione ecclesiasticae potestatis, et in opere decreto a principe Deo, et secundum virtutis alicujus custodiam, secundum quod alibi diximus. Et hæc omnia referuntur ad Deum tamquam in summum perfectorem. Hæc enim decem præcepta multiplicata faciunt centum. Sed de hoc debito solvendo frequenter non prævalet humana infirmitas : et tunc moderandum est a prudenti dispensatore. Corus autem sic dicitur, Isa. v, 10, et triginta modiis usualibus impletur. Modius autem mensura est aridorum, et variatur secundum usum Gentium diversarum. Triginta autem modii, fidem significant Trinitatis cum decalogo, in fidem illam ducto : vel melius, quod impleatur decalogus in quolibet præcepto fide veritatis, spe æterna retributionis, et charitate divini amoris. Tunc enim quilibet corus triginta habebit mensuras. Vel, quod impleatur de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 1. Vel, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo 2, Vel, ex toto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus 3. De omni autem hoc debito remanet ex imperfectione humana. Et hoc est quod discretus quærit minister.

« Dixitque illi, »

Prævia discretione videns importabile pondus esse debitorum, dicentibus subditis : Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis 4. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Thren. 1, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convoluta sunt, et imposita collo meo : infirmata est virtus mea :

<--- Page Split --->

dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Sic enim dicit poenitens ultra vires oppressus.

Et ideo minister de prudentia a Deo laudatus, dicit:

« Accipe litteras tuas, »

corde, in exigendo debitum, et vos non opprimo per potentiam. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

Et ideo sequitur :

« Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, »

Hoc est, cautionis instrumentum, in quo cautum facias dominum meum. Et hoc est promissio firma obediendi, et memoria retinendi, et explendi injunctum. Habacuc, 11, 2: Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut vercurrat qui legerit eum.

« Et scribe, » hoc est, confirma ad memoriam. Isa. xxx, 8 : Ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud.

« Octoginta, »

Quintam partem injuncti debiti auferendo. Hæc enim accepta habet Dominus : quia et ipse aufert quintam, reliquas quatuor in pænitente requirens. Requitur enim in dolore voluntatis in compunctione, in veritate oris in confessione, in virtute operis in satisfactione, et in perseverantia pænitetiæ in continuatione. Et dimittit quintum, quod erat in inferni et purgatorii expiatione. Luc. xix, 8 : Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Proverb. vi, 31 : Deprehensus reddet septuplum. Sic enim solvitur usque ad novissimum quadrantem 1. Quintum autem solvi non potest, et hoc est dimittendum. Sic prudens minister implens hoc quod dicitur, Isa. lviii, 6 : Dimitte eos, qui confracti sunt, liberos : et omne onus dirumpe. Sic conformat se Domino suo qui dicit, Matth. xi, 28 et seq. : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, imponendo jugum : et humilis

Non quidem de iniquitate, quia in hac non erat laudabilis. I ad Corinth. xi, 22 : Laudo vos? in hoc non laudo.

« Quia prudenter egisset. » In hoc ergo laudatur, quia prudenter egit, et secum, et cum familia domini : quam propter onera debitorum relinquere oportebat rura, et villas, et culturam domini : nisi debitum diminueretur.

Tangit autem rationem laudis, dicens : « Quia, » frequenter, « filii hujus saeculi, » hoc est, qui nativitates suas ad saecularia lucra referunt, « prudentiores, » hoc est, providentiores, « sunt in generatione sua, » hoc est, inter suos consortes. Baruch, ii, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudentiam, quæ de terra est, negotiatores Merrhæ.

« Filiis lucis, » hoc est, quam filii nati ad lucem æternam. Ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis ambulate. Causa autem hujus prudentiæ est, quia filii lucis non convertunt industriam suam ad terrena, et ideo simplices sunt in terrenis providentiis. I ad Corinth. vi, 4 : Sæcularia judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Contemptibiles autem dicuntur illi, qui ad spiritualium dispensationem non sunt idonei. Nec in hoc detrahitur viris spiritualibus, quia ipsi sunt melioribus dediti : sicut nec detrahitur herodio quia de nocte non videt, cum de die videat lucem in rota solis : nec laudatur vespertilio in hoc quod noctibus videt, cum de die lucem solis non videns cadat in terram. Tamen hoc est præcipue quod Prælati nostri temporis viris spiritualibus opponunt, quod dicunt eos

<--- Page Split --->

simplices esse ad temporalium dispensationem : non attendentes quod David non erat consuetus armis Saulis, et tamen in armis simplicitatis sua, funda Scripturae, et lapide solida veritatis prostravit eum, quem docti ad prclium, loricati, et galeati invadere non audebant 1.

sint inique retenta, hoc est, inaequaliter et inaequaliter divisa. De hoc ergo mammona inaequaliter vobis sicut dispensatoribus commisso, sicut de bonis alienis, quae Dei sunt, facile vobis amicos pauperes, onera eorum sublevando.

« Ut cum defeceritis, »

« Et ego vobis dico : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. »

Accipit hic doctrinam juxta inductam similitudinem.

« Facite vobis amicos, » pauperes per eleemosynam, et subditos per debitorum sublevationem. II ad Corinth. vn, 14 et 15 : In prasenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestra inopia sit supplementum, ut fiat aequilatis, sicut scriptum est : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit 2. Abundantia in prasenti temporalium suppleat defectum pauperum. Et abundantia pauperum in futuro in regno, suppleat defectum eorum, qui nunc in prasenti divites esse videntur. Hos ergo facite vobis amicos, quia illorum erit regnum. Jacob. ii, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se.

« De mammona iniquitatis. »

Mammon, ut dicit Gregorius, graecismus vocatur divitiarum, vel daemon cui commissum est de divitiis tentare. Sed mammona syriaca lingua vocantur divitia : quae dicuntur « iniquitatis, » non quod semper ex iniquo congregata sint : sed quia commissae a Deo, saepe

A prasenti vita. Psal. lxx, 9 : Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, Domine.

« Recipiant vos, » sicut domini regni. Matth. v, 3, vera littera : Beati mendici spiritu, quia vestrum est regnum caelorum. Luc. xvi, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae.

« In aeterna tabernacula, » hoc est, in aeterna domicilia. Psal. lxxxiii, 2 et 3 : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Numer. xxiv, 5 : Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentatoria tua, Israel! Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitavit cum eis. Isa. xxxii, 18 : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducia, et in requie opulenta, in quibus Rex regum in castris cum cœeli militibus gloriatur.

« Qui fidelis est in minimo, et in majoris fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis ?

Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quid dabit vobis ? »

Hic incipit ponere rationes ad id quod docuit per doctrinam exemplarem.

Ponit autem rationes a duobus com-

1 Cf. I Reg. xvn, 38 et seq.

2 Exod. vi, 18.

<--- Page Split --->

parationibus sumptas. Primo enim sumit comparationes ex ratione majoris et minoris : secundo autem, ex comparatione contrarietatis.

In primo horum duas facit comparationes a majori in comparatione ad minus sumptas. Primo enim comparat modicum ad grande, et secundo comparat alienum ad proprium. Et postquam illas comparationes praemisit, de utraque infidelitatem Pharisæorum arguit. Præmittit igitur generale primæ comparationis principium, a quo etiam suum confirmat argumentum. Est argumentatio ista logica.

« Qui fidelis est in minimo. »

Cum census, ut dicit Beatus Bernardus, non sit in crimine, sed affectus, « et in majori fidelis est. » Hoc enim est probabile, et præsumptionem generat : quia infidelis in parvo, minus præsumit se deprehendi quam in magno, et ideo infidelitatem suam citius in hoc ostendit : et consuescens in parvo, tunc demum in magno incipit esse infidelis. Minimum autem est hoc præsens temporale quod delectat. Et ideo qui in hoc infidelis est et fraudulentus, in magno, quod spirituale est, procul dubio semper erit infidelis. Nec sibi est aliqualiter confidendum : quia spirituale pro temporali commutabit, suæ consulens avaritiæ.

Hoc est igitur quod dicit : « Qui in minimo. » I ad Corinth. vi, 2, temporale vocatur minimum, dicente Apostolo : Si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis. Et ideo, ad Philip. iii, 8, temporalia reputantur stercora : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Hæc est etiam causa, quod in petendo, hæc sunt spiritualibus adjecta. Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei et ju-

stitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Hæc etiam est causa, quod vocantur munera filiorum concubinarum. Genes. xxv, 6 : Filiis autem concubinarum largitus est munera : filio autem suo per liberam uxorem dimisit hæreditatem. Hæc etiam ideo reputantur non bona simpliciter, sed bona hujus vitæ ad iniquos pertinentia. Luc. xvi, 23 : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Hinc est etiam, quod in potestate sua reputat ea Satanas, Matth. iv, 9 : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Joan. xiv, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sic ergo vocantur minima. Quia sicut in nullo genere est aliquid minus minimo, ita in donis Dei nihil est minus istis. Isti enim sunt quibus minimum placet pro magno, sicut dicitur, Eccli. xxix, 30.

« Et in majori fidelis est, »

« Hoc est, in spirituali, quod simpliciter magnum est. Nec proprie dicitur majus temporali annexo : sed abusio est in comparativo, quia fidelis in parvo est, qui fidelis domino in parvo in familia domini dispensando : et ille etiam in spiritualibus dispensandis est fidelis. Beatus Bernardus : « Fidelis profecto « minister eris, si de universa gloria Do- « mini tui, etsi transeunte per te, nihil « manibus tuis adhærere contingat. » Matth. xxv, 21, 23 : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

« Et qui in modico iniquus est. »

Secunda comparatio. Modicum autem vocatur hic, quod modicum est in jure, et in valore. In jure quidem, quia alienum est, et nobis non nisi commissum. Matth. xxv, 14 : Tradidit illis bona sua,

<--- Page Split --->

et dixit : Negotiamini dum venio 1. Nobis ergo commissus est usus ad lucra, sed possessio est Domini. Osee, 11, 8 : Hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Et ideo de male utentibus post pauca dicit, 3. 9 : Liberabo lanam meam, et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus. Modica etiam sunt in valore. Unde Ambrosius : « Non sunt « bona homini, quæ secum portare non « potest. Sola misericordia comes est de- « functorum. » Et ideo hæc omnia modica sunt et parva.

. « Qui » autem « in hoc modico iniquus est, » sibi illud usurpando, et non familiæ Dei dispensando, est fraudulentus, et fur, et crudelia viscera habens.

De fraudulento autem dicitur, Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites. Has autem concinnat, quando ea quæ sibi dispensanda tradita sunt, in periculum vitæ paüperum sibi usurpat.

De fure, Abdia, y. 5 : Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticiusses? Nonne furati essent sufficientia sibi? Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur. Psal. xlix, 18 : Si videbas furem, currebas cum eo.

De crudelitate dicitur, Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Talis igitur in isto modico infidelis est, « et iniquus, » hoc est, non æquus, qui sibi totum, et familiæ domini sui nihil dividit. Genes. iv, 7 : Nonne si bene egeris, recipies : sine autem male, statim in foribus peccatum adcrit ?

« Et in majori, »

lium : quia pro certo, temporali illectus et abstractus, male dispensabit. Unde, Isa. i, 23, ubi loquitur de infidelibus et malis dispensatoribus, dicit : Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.

Istis præmissis generalibus principiis, concludit sub hypothesis jam certificata contra Pharisæos.

Dicit :

« Si ergo in iniquo mammona, »

Hoc est, in divitiis, quæ faciunt non æquos : et ideo sunt abjiciendæ. Nec ad veritatem vitæ pertinent. Quia cum veritas, ut dicit Anselmus, sit rectitudo sola mente perceptibilis : pro certo, quod iniquum est, rectum non est : et ideo veritati vitæ hominis non est consonum. Nec tamen est falsum bonum, sed est apparens, ut hic et nunc, et non bonum simpliciter in se : ergo est bona creatura. Genes. i, 31 : Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona. In usu autem cum non remaneant, non sunt vera bona, sed apparentia : et veritati vitæ non commensurata, sed per elfectum in usu sunt iniqua. Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominem, et in muscipulam pedibus insipientium.

Si ergo in illo sic iniquo, o Pharisæi, « fideles non fuistis, » sed vobis illa attribuistis, fraudatis pauperibus, « quod verum est, » hoc est, de veritate vitæ, sicut spirituale ad vitam pertinens, « quis credet vobis, » hoc est, committet vobis. Hoc autem dixit Dominus, quia omnia, et legem, et intellectum legis, et traditiones, et vitam ipsam Pharisæi converterunt ad lucrum. Et ideo digni fuerunt reprobatione, quod repellerentur a commissione spiritualium novæ legis. Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regum Dei, et dabitur genti facienti fru-

<--- Page Split --->

ctus ejus. Ibidem, 3. 41 : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

« Et si in alieno fideles non fuistis. »

Alienum est, ut dicit Beda, quidquid sæculi est, et est præter naturam : quia ad hoc non sumus nati, sed ad scientias, et virtutes. Alienum autem, maxime secundum intellectum litteræ, est, quod legem et sacramenta, quæ sua non fuerunt, et traditiones, et observantias vitæ et legis, in magnum onus et gravamen populi converterunt in instrumenta suæ avaritiae : cum tamen hæc sua non essent, sed Dei, et eis tantum commissa. Hoc enim quod ad utilitatem populi Dominus promulgavit, ipsi in onus populi ad lucra converterunt. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ?

« Quod vestrum est, »

Sicut labor, et opera, et sudor in spiritualibus bonis, « quis dabit vobis ? » supple, dispensandum. Quasi dicat : Nullus. Non enim essent ministri idonei. Ideo fidelis Apostolus gloriatur sibi tamquam fideli creditum esse ministerium, II ad Corinth. 11, 6 : Qui idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti. Si autem aliquis esset ausus dicere : Omnia propter quæ dicit esse reprobandos ministros Veteris Testamenti, hodie in ministris Novi Testamenti, Episcopis, et Sacerdotibus, et Clericis inveniuntur : et per ea quæ Dominus reprobat, magis ac magis approbantur. Et ideo timendum est, ne de eis dicatur illud Malachiae, 1, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra.

« Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. »

Hic incipit secunda comparatio de ordine servitii ad Deum, vel ad lucrum. Et est antipophora ejus responsionis occultæ, quam multi faciunt, consolantes false semetipsos. Volunt enim et Deo servire, et lucris propriis, dicentes utrumque bene posse fieri. I ad Corinth. vn, 33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Ita dicunt, quod partim sibi, partim Deo possint servire, non attendentes, quod uxor debito suo sub dominio et ordinatione domini est : et ubi unum est propter alterum, ibi unum est tantum. Sed hoc habet quod est utrobique : quia in superiori sicut in ordinante, et inferiori sicut ordinato. Ita lex uxoris sub lege Domini est : et ideo una lex tantum. Tamen ita dicebant Pharisæi, quod legem servando, Domino servire possent : legem autem ad lucra convertendo in votis, sacramentis, et pænis, possent servire sibi in lucris. Et ad hoc excludendum dicit Dominus, generalem propositionem primo præmittens, et deinde probationem ejusdem sententiae et explanationem subinferens, tertio ex ea contra Pharisæos propositum concludens.

Dicit ergo :

« Nemo servus. »

Et in hac propositione innuit indivisibilitatem servientis, et contrarietatem dominorum, et servitium quod impenditur.

Indivisibilitatem servientis innuit per hoc quod dicit : « Nemo, » hoc est, nullus indivisibilis homo. Quia, sicut dicit Philosophus, eadem est ratio hominis, et unius tantum hominis. Unum autem (ut

<--- Page Split --->

idem dicit) est indivisum in se, et divisum ab aliis. Omnes enim vires hominis ad idem secundum ordinem imperantis et imperati referuntur. Et ideo dicitur, III Reg. xvii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Quia ad duas partes ex æquo nullus indivisus ire potest. Eccli. 11, 14 : Væ duplici corde, et labiis scelcstis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. Nulla enim linea recta ad duo puncta in eamdem partem terminatur. Neque aliquis bos duo juga portat simul : neque avis simul intendit duobus nidis, suo et alterius speciei avis : nec apis una ducit ad duo alvearia simul. Sic ergo indivisus non servit duobus. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Non ergo hoc ex indiviso et toto homine fieri potest.

« Duobus dominis. »

Adjectivum numerale suum respicit substantivum ratione formæ, et non ratione subjecti et materiar. Et sic duo domini habent duo dominia. Dualitas autem, ut dicit Pythagoras in Arithmeticis, principium alteritatis est. Alteritas autem causat inconvenientiam, facit distantiam, et distantia inducit contrarietatem, sicut dicit Ptolomæus. Ergo duo domini sunt de contrariis dominii. Et hoc est quod dicit Glossa, « Duobus dominis contraria praecipientibus. » Si autem essent duo, quorum unus esset sub altero, non essent duo domini : sed unus superior dominus, et alter minister ejusdem domini : et illis ut uni ab uno posset serviri. Et ideo reprobantur de quibus dicitur, IV Reg. xvii, 41 : Fuerunt gentes timentes quidem Deum, sed nihilominus et idolis suis servientes. Sophon. 1, 5 : Disperdam eos qui... jurant in Domino, et jurant in Melchom. Isa. xxvii, 20 : Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat : pallium breve, utrumque operire non potest.

« Servire. »

Ecce obsequium. Servire enim est servi, qui proprius est. Et est actus per quem suam debitam, et totam ostendit subjectionem. Et hic actus duobus dominis de duobus dominiiis, exhiberi ab uno et eodem in uno tempore non potest. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. Et ideo Isaias, cum videret se esse destitutum per idololatriam et mala opera dominio Domini, dixit, Isa. lxiii, 19 : Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri. Et cum iterum videret populum redire ad Dominum, Isa. xxvi, 13 : Possiderunt nos domini absque te : tantum in te, hoc est, in tuo dominio, recordemur nominis tui.

Hanc autem propositionem probat per explanationem, inferens de affectu et de opere.

De affectu quidem dicit :

« Aut enim unum »

Dominorum « odio habebit, » sicut diabolum, et lucrum, et mundum, et commodum proprium. Et tunc est vere ordinatus. Quia sicut dicitur, Joan. xii, 25 : Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Tamen quia mammona infra nominat, qui dæmon est, dicit Augustinus, quod diabolus non potest esse dilectus, quia ex semetipso inimicus est, et depravatus, et odibilis. Et quamvis ea quæ offert aliquando diligantur, ipse tamen nihil habet, propter quod diligi possit. Habacuc, 1, 7 : Horribilis et terribilis est, ex semetipsa judicium ejus. Hic etiam nihil in se habet, quo superponatur ut dominus, quia in veritate est tyrannus. Neque superest alicui, sed homo submittit se diabolo absque præpositione diaboli. Isa. xx, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. De his super Matthæum,

<--- Page Split --->

vi, 24, disputatum invenies 1. Iste ergo est odio habitus.

« Et alterum diliget, »

Deum scilicet, quem nihil odire potest : quia Deus sonat principium dans esse, et conservationem, et gubernationem. Principium nulla creatura odire potest, neque per naturam, neque per imaginationem, neque per intellectum. Tamen quaedam Deo attribuuntur : sicut judicem esse iniquitatum, et ullorem criminium, et hujusmodi : quae scilicet odire potest qui diligit iniquitatem. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, hoc est, judicium et justitiam tuam oderunt, ascendit semper.

« Aut uni, »

Per opus » adhærebit. » Psal. lxvi, 9 : Adhæsit anima mea post te. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Deus enim est cui adhæretur. Diabolo autem nullus adhæret : quia odium et lis, ut dicit Empedocles, sunt causa separationis, et divisionis, et pugnæ. Quamvis ergo adhæreatur bono commutabili quod offert, tamen nullus sibi adhæret. Genes. xxxiv, 8 : Sichem, filii mei, adhæsit anima filiæ vestræ. Hæc autem adhæsio fuit ratione fornicationis in concupiscentia carnali.

Hoc est igitur quod dicit :

« Et alterum contemnet, »

Hoc est, diabolum. Isa, xxxvii, 22 : Despexit te, et subsamavit te, virgo filia Sion : post te caput movit, filia Jerusalem.

« Non potestis. »

Conclusio est ex prædictis. Quasi di-

cat : Ergo non potestis « Deo servire et mammonæ. » Et sic exclusa est rativestra. Hujus autem dicuntur esse multa rationes, quarum prima et potissima est, quia Deus de bonis ab eo collatis vult sibi serviri dispergendo. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi. Mammona autem sibi serviri vult colligendo. Luc. xii, 18 : Destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea. Exod. v, 12 : Dispersus est populus... ad colligendas pales.

Secunda ratio est, quia in contrariis sunt exercitia istorum servitiorum. Dei enim servitium est in exercilio virtutum. Luc. i, 75 : In sanctitate et justitia coram ipso. Et præmittit, §. 74 : Serviamus illi. Psal. ii, 11 : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Mammonæ autem servitium est in exercitio vitiorum. Luc. xv, 15 : Adhæsit uni civium regionis illius. Et mìsit illum in villam suam ut pasceret porcos, hoc est, vitia.

Tertia ratio est, quia Dei servitium est in cultu Dei. Mammonna autem vult idololatriam. II ad Corinth. vi, 14 et seq. : Nolite jugum ducere cum infidelibus : quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ? quæ autem conventio Christi ad Belial ? Aut quæ pars fideli cum infideli ? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ? Omnia enim contraria his in cultu vult Deus. Sicut eaedem probant auctoritates. Daniel. iii, 1 et seq., præcipit Mamnon : Rex Nabuchodonosor fecit statuam auream, etc., et præconis voce clamari fecit : Si quis prostratus non adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Econtra, Deuter. xii, 3, præcipit Deus : Dissipate aras eorum, et confringite statuas.

Quarta ratio est, quia unus stare cum

<--- Page Split --->

altero non potest. Et ideo, I Reg. v, 4, Magn corruit coram arca Domini, truncalus manus et pedes.

Quinta ratio est, quia oculatos ante et retro ministros exigit Dominus 1. Sed Mammon vult ministris suis erui oculos dexteros. I Reg. xi, 2 : In hoc feriam vobiscum fedus, ut erum omnium vestrum oculos dextros.

Sexta ratio est, quia uterque vult habere totum tempus ad serviendum sibi. Mammon quidem, sicut dicitur, Jerem. xvi, 13 : Servietis diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Deus autem, sicut dicitur, Luc. i, 75 : In sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris.

Haec est ergo causa quod dicit : « Non potestis Deo servire et mammonæ : » quia omnia, et legem, et sacramenta, et judicia, et traditiones, et vitam retorquere ad mammonam et ad Deum est impossibile.

ostendit qualiter Pharisæi illa lege contra misericordiam propter lucrum abutebantur.

Dicit igitur de primo : « Audiebant autem, » aure exteriori, « omnia hæc Pharisæi. » Isa. vi, 9 et 10 : Audite, audientes, et nolite intelligere... Excæca cor populi hujus. Psal. cxiii, 6 : Aures habent, et non audient.

« Qui erant avari : » et ideo terrenorum appetitu obstructum habebant auditum. Avarus enim nihil audit nisi terrena. Isa. xxix, 4 : Erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo tuum eloquium mussitabit. De avaritia autem dicitur, Eccli. x, 9 et 10 : Avaro enim nihil est scelestius.... Hic enim et animam suam venalem habet : quoniam in vita sua projecit intima sua. Proverb. xxviii, 8 : Qui coacervat divitias usuris et faenore, liberali in pauperes, hoc est, contra pauperes, congregat eas : quia pauperes ex hoc deprimuntur, quia usuris opprimuntur. Avaritia enim est idolorum servitus 2. Et est radix omnium malorum cupiditas 3. Et ideo sermonem Dei accipere non potuerunt. Joan. viii, 37 : Sermo meus non capit in vobis.

Hi ergo intus non audientes,

Hic tangit qualiter per obdurationem cordis ad pauperes aliquis reprobatur.

Et dicuntur in hac parte quinque, quorum primum unde occasionem sumit, duritia est Pharisæorum, et ideo reprobandorum. Secundum autem objurgatio duritiei eorum. Tertium autem, quia in lege gloriabantur, ostensio quod gloria quam habebant in lege, sublata sit de medio. Quia autem ex hoc crederet aliquis, quod omnia naturalia transirent, ostendit quarto, quod lex spiritualiter non transit, sed semper impletur. Quintum vero, quod maxima duritia Pharisæorum fuit in libello repudii : hanc enim legem maxime convertebant ad lucrum : ideo loquitur in fine de illa, et

Deridebant eum, »

Reputantes stultitiam quod dicebatur. Eccli. xxi, 18 : Verbum sapiens quodeumque audierit scius, laudabit et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Job, xii, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempla apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Genes. xix, 14 : Visus est eis quasi ludens loqui.

« Et ait illis : Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus, Deus au-

<--- Page Split --->

tem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. »

« Et ait illis, » objurgando eos. II ad Timoth. iv, 2 et seq. : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent.

« Vos estis, etc. »

Tria dicit in hac objurgatione. Primo enim improperat simulatam justitiam : secundo autem, veram in corde immunditiam : tertio, justitiae humanæ coram Deo abominationem.

De primo dicit : « Vos estis » illi, « qui justificatis vos, » hoc est, justos vos prædicatis, « coram hominibus. » Matth. vi, 1 : Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Ideo, Matth. xxiii, 27, dicuntur similes sepulcris dealbatis. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Psal. lii, 6 : Deus dissipavit corda eorum : qui placent hominibus confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quia homines non vident nisi exteriora.

« Deus autem novit corda nostra, »

Quæ rapina plena sunt, et immunditiis. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent : Dominus autem intuetur cor. Proverb. xvi, 2 : Spirituum ponderator est Dominus. Hæc autem displicent Deo sic visa. Isa. lix, 15 et 16 : Vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir, et aporiatus est.

« Quia quod hominibus altum est, »

Hoc est, quod reputant homines altam justitiam, et magnam sanctitatem : quia decepti sunt frequenter : sæpe enim humanum fallitur judicium.

« Hoc est abominabile apud Deum, »

Quia hoc est sicut dicitur, Matth. xii, 43, quod septem nequiores veniunt ad tales simulatores : et ingressi, habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. I ad Corinth. iii, 19 : Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Proverb. xvi, 5 : Abominatio Domini est omnis arrogans. Isa. ii, 11 : Incurvabitur altitudo virorum : exaltabitur autem Dominus solus. Proverb. xi, 2 : Ubi est humilitas, ibi et sapientia. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

« Lex et Prophetae usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. »

Ecce tertium.

Ac si dicat : Vos gloriamini in lege, et per legis falsam sapientiam et carnalem observationem, putatis vos semper fore in gloria et lucro : sed sciatis, quod alius status incipit, et alii erunt ministri, et dispensatores : quia « lex, » hoc est, status legis, « et Prophetae, » hoc est, status prophetice non fuit nisi « usque ad Joannem. » Status enim legis usque ad Joannem fuit, qui promissum in lege digito demonstravit. Et ex tunc inceperunt nova legis sacra manifestari, et observari : sicut baptismus, qui fundamentum et janua est sacramentorum, et alia similia. Et paulatim lex incipiebat mori, et ad tumulum deduci : donec post Christi Passionem, et Ascensionem, et Apostolorum praedicationem, lex mortifera facta fuit, et non tantum mor-

<--- Page Split --->

tua. Ad Hebr. vn, 8 et 9 : Ecce dies veniunt, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum quod feci patribus eorum 1 . Luc. xxii, 20 : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo. Propheta etiam fuerunt post Christum, sicut Agabus, et filia Philippi : sed non erant Propheta ventura sacramenta praenuntiantes, sed ventura quaedam alia : et illi non proprie Propheta dicuntur. Usque ergo ad Joannem, qui digito haec omnia demonstravit, cucurrit umbra. Veniente autem veritate, umbra cessavit. Joan. 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Matth. xi, 13 : Omnes enim propheta et lex usque ad Joannem prophetaverunt.

« Ex eo, »

Hoc est, ex Joanne : ita quod praepositio ex notet ordinem temporis, et non materiam, sicut cum dicimus : Ex mane fit meridies. Matth. xi, 12 : A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Et hoc est quod dicit : « Ex eo regnum Dei, » hoc est, justitia perfecta, quae Deo placet, et non est coram hominibus tantum, « evangelizatur » hoc est, praedicatur. Matth. ix, 33 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni. Hoc est enim regnum, de quo saepe diximus, justitia Dei, de qua dicitur, Matth. v, 20 : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Matth. vi, 33 : Quarite primum regnum Dei, et justitiam ejus, etc.

« Et omnis in illud vim facit. »

Matth. xi, 12 : Et violenti rapiunt

illud : quia vi virtutis et gratiae jam rapitur regnum caelorum, et non per observantiam Pharisaeorum et Legis.

Et attende, quod cum dicitur lex cessare, non dicitur cessare, nisi secundum ea quae sunt legis. Moralia autem non sunt legis, sed naturalis justitiae. Et ideo in ea, quae fuerunt in observantiis exterioribus (quae mores bonos praetendunt et pulchritudinem virtutis) non cessant : sicut thurificatio, et vestes Sacerdotum, et Levitarum, et ornatus Ecclesiæ. Illa enim idem significant apud nos, quod apud illos, et significant quod semper est faciendum : et ideo semper sunt tenenda. Et quantum ad hoc dicitur religio perpetua 2. Sic enim verum est quod dicitur, Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.

De violentiam autem facientibus regno, dicitur, Isa. xi, 31 : Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Sunt tamen, ut dicit Beatus Bernardus, quatuor genera bonorum, qui regnum caelorum acquirunt. Alii namque violenter rapiunt, alii mercantur, et alii furantur, et alii compelluntur ad illud.

Violenter quidem rapiunt perfectione virtutis armati, in perfectione Apostolica relinquentes omnia, et cum Christo sic obtinentes : quibus dicitur, Genes. xxxii, 28 : Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ? Osee, xii, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est.

Mercantur autem qui datis temporalibus in præsenti pauperibus, quorum regnum Dei est, in futuro ab eisdem regnum recipiunt. Luc. xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.

<--- Page Split --->

Furantur autem qui bona faciunt occulte, laudem humanam vitantes, solo Dei testimonio contenti. Et hi significantur per latronem pendentem a dextris, Luc. xxui, 43: Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.

Compelluntur autem qui infirmitatibus et paupertate arcentur ad regnum. Luc. xiv, 23: Compelle intrare, ut impleatur domus mea.

timens dabat continuo pecunias, ne uxores a viris, et matres a filiis separarentur. Et ideo hoc spiritualiter inducit delege, ubi loquitur de avaritia Pharisaeorum.

Dicit autem duo : unum quidem ex parte viri, uxorem dimittentis : aliud autem ex parte mulieris dimisse.

Ex parte quidem viri dicitur, Matth. xix, 8, quod propter duritiam cordis eorum, Moyses permisit eis dare libellum repudii. Et non quia justum fuerit, sed ne pejus aliquid fieret, repudium scilicet, et homicidium.

« Facilius est autem coelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. »

Quartum est, ubi innuit legis spiritualem intellectum : quia secundum illum necesse est legem impleri, et non transire, sed manere. Matth. xxiv, 35 : Cœlum et terra transibunt : verba autem mea non præteribunt. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, permanet verbum tuum. Hæc enim numquam transibunt. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non verertetur ad me vacuum.

Sic ergo dicitur : « Quam de lege unum apicem. » Apex est summitas quae litteræ apponitur, magis ratione decoris, quam quod sit de substantia litteræ. Et est ac si dicat, quod nec minimum quid de lege transibit. Matth. xxiv, 35 : Cœlum et terra transibunt : verba autem mea non præteribunt. Isa. li, 6 : Cœli sicut fumus liquescenl, et terra sicut vestimentum alteretur... : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.

Et ideo dicit : « Omnis » vir, « qui dimittit uxorem suam : Matth. v, 32 : Excepta fornicationis causa : « et duxerit alteram, » vivente prima, cum vinculum matrimonii stet ad primam, « mæchatur, » hoc est, cum secunda non est matrimonium, sed adulterium. Et ideo vos qui talia promovetis, facitis homines mæchari. Et hoc improperatur eis, Malach. n, 13 et 14 : Operiebatis lacrymis altare Domini fletu..., quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti. Et, ibidem, yj. 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob.

« Et qui dimissam duxerit, »

Quæ præter causam fornicationis dimissa est, « mæchatur. » I ad Corinth. vii, 10 et 11 : Præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere innuptam, aut viro reconciliari. Hæc autem Pharisæi et Scribæ omnia in quæstum suis traditionibus pervertebant. Isaie, x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut oppriment in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei !

<--- Page Split --->

« Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. »

Hic ostendit exemplo, quod misericordia facit hominem secundum præsentem justitiam eligi, et quod induratio a præsenti justitia facit hominem reprobari.

Habet autem hæc historia parabolica tres partes : in quarum prima est dissimilis vita duri divitis, et miseri pauperis : in secunda, ostenditur dissimilis exitus utriusque : et in tertia, dissimilis status post mortem utriusque.

In prima harum duo facit : ostendit splendorem immisericordis divitis secundum jactantiam divitiarum : secundo autem ostendit abjectionem pauperis secundum abjectionem humillissimæ suæ mendicitatis.

Immisericordem autem divitem describit tripliciter : a natura, a fortuna, et ab usu vitæ.

A natura quidem cum dicit :

do scientias, et virtutes naturales, et consuetudinales, et civiles in ipso : et firmat super eum oculos, hæc custodiendo, et augendo per illuminationes continuas oculorum suorum, qui lucidiores sunt super solem, sicut dicitur, Eccli. xxiii, 28. Sed tamen omnibus his acceptis, avertitur homo aliquando a Deo : et tunc non sequitur intellectum, sed intellectus donis superbit : et tunc intellectus non valet. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Corruisti in terram : quia intellectus bonus est omnibus facientibus eum. Aliis autem fit peccati aggravatio. Luc. xii, 47 : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præpavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Jacob. iv, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Hoc ideo dico, quia quidam Doctorum hunc dixerunt nobilibus donis intellectus esse præditum.

Hic homo

« Quidam. »

« Homo quidam. »

Cum enim homo duo habeat in se, humum ex qua factus est, et intellectum secundum quem ad imaginem Dei factus est, iste in multis humum, et in paucis sequebatur intellectum. I ad Corinth. iii, 3 : Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. I ad Corinth. xv, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni. Isa. xxix, 4 : Erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Python est spiritus ventriloquus, hoc est, de ventre.

Intellectum autem iste sequebatur in paucis. De quo dicitur in Psalmo xxxi, 8 : Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua graderis : firmabo super te oculos meos. Deus enim intellectum dedit homini, et instruxit eum, perficien-

Dicitur sine nomine : quia tales abutentes donis naturalibus, non sunt digni nomine : quamvis pauper nominetur.

Cujus quatuor rationes solent assignari. Una quidem quæ est in Glossa, ad innuendum quod divites apud Deum sunt ignoti. Matth. vii, 23 : Confitebor illis : Quia numquam novi vos. Quamvis enim illi fuerint præditi spiritualibus virtutibus, tamen quia inde superbierunt, ignoti sunt Deo.

Secunda ratio est, ad innuendum quod Deus contrarius est nominatis in mundo, qui non nominat nisi fastuosos et superbos. Eccli. xii, 24 : Sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio diviti pauper. Luc. xvi, 15 : Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

Tertia ratio est, quia alti in hoc mundo nominari apud Deum non quaerunt, sed in mundo. Et ideo in mundo nomen

<--- Page Split --->

acquirentes, apud Deum perdunt. Genes. xi, 4 : Faciamus nobis civitatem, et turrim, cujus cultmen pertingat ad celum : et celebremus nomen nostrum. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis.

Quarta ratio magis est propria : quia putrescit in manibus eorum in quo nominari quaerunt. Et ideo ubique erunt in oblivione. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Psal. lxviii, 29 : Deleautur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Psal. xvii, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. Job, xvii, 17 : Non celebretur nomen ejus in plateis.

His ergo de causis dicitur, « quidam » sine nomine.

lunt : sicut quidam eruditi, et forte casli, et in exterioribus justi apparentes, et aliis non compatientes, sed potius contemnentes. Proverb. viii, 18 : Mecum sunt divitie, et gloria, opes superbe, et justitia. Isa. xxxiii, 6 : Divitie salutis sapientia et scientia : timor Domini ipsa est thesaurus ejus. De his enim multi extolluntur, et contemnunt eos qui gemunt tamquam mendici in peccatis, et non est qui porrigat manus consolationis. Tales enim multos videmus in Ecclesia, divites in rebus, et honestos in exteriori conversatione : sed immisericorditer se habere ad pauperes, tam in rebus temporalibus quam in spiritualibus. Quinimo cum contemptu abjiciunt cos, de sua justitia praesumentes.

« Et induebatur purpura et bysso. »

« Erat dives. »

Describitur hic a fortuna. Fortuna autem haec divitiarum ad aggravationem peccati facit, quando immisericorditer ista sibi soli retinuit. Multi enim divites laudantur. Genes. xii, 2 : Erat Abraham dives valde. Sed quia recordabatur sui nominis, quod Abraham sonat, divitias pauperibus distribuit : quia pater multarum gentium interpretatur. Sed istae divitie retente, et a regno consequendo impediunt, et homines continuo per desideria ad interitum immergunt.

De primo dicitur, Matth. xix, 23 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.

De secundo dicitur, I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem.

Dicitur autem iste etiam in spiritualibus dives fuisse : de quibus tamen elatus superbivit. Vel forte tales in Ecclesia significat, qui de Dei donis extolluntur, et alios contemnunt, nec respicere vo-

Ecce qualis fuit in usu et actu vitae.

Et dicit duo : fulgorem vestium, et splendorem epularum.

De fulgore vestium dicit : « Induebatur purpura et bysso. » Bysso vestitus intus, et purpura extra. Purpura enim est tinctura de quodam ostreo conchilio (quod purpur vel murex vocatur) sumpta : et est tinctura vestimenti regum : quia forte iste fuit regiae dignitatis et prosapie. Byssus autem genus est lini candidissimi, et mundissimi, et mollissimi : et inde suas faciebat interulas, ut essent ad corpus molles, munde, et candide : et in hoc studuit commodo carnis. Exterulas autem fecit de purpura : et in hoc studuit mundo glorie inanis. Gregorius : « Si cultus subtilium pretiosa- « rumque vestium peccatum non esset, « nequaquam sermo divinus tam vigi- « lanter exprimeret, quod dives purpura « et bysso indutus esset. » Luc. vii, 25 : Ecce qui in veste pretiosa sunt, et deliciis, in domibus regum sunt.

Est enim vestis reprehensibilis a quinque. Si scilicet sit plusquam status personae exigat pretiosa. Eccli. xi, 4 : In vestitu ne glorieris umquam, nec in die

<--- Page Split --->

honoris tui ex tollaris. Act. xii, 21 et seq.: Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus, exspiravit. Quia, sicut dicitur in Historia Ecclesiastica, veste induebatur ex auro et argento et lapidibus pretiosis contexta, quae receptum in se radium solis multiplicaret, et ab eo lumen quasi a Deo quodam in alios refunderet : quod non erat sui status, cum homo putridus esset. Talibus enim sumptibus multi pauperes possent sustentari : et ideo tales vestes non postulant nisi oculos videntium.

Multiplicitas etiam vestium vituperatur. Habent enim multi multiplicia secundum numerum dierum festorum, vel profestorum, nihil curantes de pauperum nuditate. Jacob. v, 2 : Vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Job, xxiv, 7 et 8 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore : quos imbres montium rigant, et non habentes velamen. Hieronymus : « Aliena rapere convincitur, qui ultra « necessitatem sibi retinere comproba- « tur. »

Curiositas etiam in vestitu reprehenditur. Multi enim magis student ad ornatum vestium, quam ad utilitatem. Contra quos dicitur, Matth. vi, 28 et 29 : De vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coepertus est sicut unum ex istis.

Dè indecentia etiam vestis multi reprehenduntur, quod non portant vestes decentes suum statum et suam professionem. Deuter. xxii, 5 : Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec. Sophon. i, 8 : Visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina.

Vituperatur etiam vestis quando non

est nisi ad ostentationem. Jacob. ii, 2 et seq. : Si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum : nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?

His ergo de causis vituperatur pretiosus habitus.

Mollis autem de bysso propter nimiam carnis emollitionem vituperatur, Matth. xi, 8 : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Hoc significatum est, Joan. xix, 2, ubi milites illuserunt Christo induto vestimento purpureo. Et, Luc. xxii, 11, ubi Herodes illusti ei induto vestimento albo. Quod per talia saepe illuditur in se, et in suis pauperibus Christus.

Quidam etiam sunt qui purpura sanguinis Christi vestiuntur in ministerio sacerdotali, vel clericali, et bysso castitatis ejusdem : et inde gloriantes contemnunt pauperes, quia non compatiuntur eis. Exod. xxvii, 6, præcipitur, quod in veste sacerdotis sit purpura et hyssus retorta : quia Prælatus dives ista debet habere indumenta, ut per purpuram congruat Passioni, et per byssum continentiae Christi. Sed, Cantic. vir, 3, docetur qualiter purpura est ornatus Christi, ubi dicitur : Comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Canales enim concavi sunt et humore fluentes. Et ideo si decor dignitatis humilitati conjungatur et pietati, ut rigor justitiæ temperetur pietatis humore, et altitudo dignitatis inclinetur canalis concavitate : tunc est decor regius et regalis sacerdotii. Si autem sic retineatur justitia exterius et altitudo dignitatis, quod nec pietate temperatur, nec humilitali conjungitur : tunc est purpuratus quidem dives, sed propter impietatem in inferno sepeliendus.

<--- Page Split --->

Similiter autem byssus continentiae ornat quidem in veste. Si autem desit oleum misericordiae in corde, tunc est sicut lampas vacua sine oleo in manu virginis fatua 1. Si autem et purpura et byssus ita aptentur, ut diximus, tunc ornant Christi vicarium, sicut dicitur, Proverb. xxxi, 22 : Byssus et purpura indumentum ejus.

Sic ergo tam corporaliter quam spiritualiter dives iste « induebatur purpura et bysso. »

« Et epulabatur quotidie splendide. »

Hoc etiam corporaliter et spiritualiter esse poterat. Corporaliter quidem tangitur in hoc voracitas. Epulae enim sonant in delicias. Exod. xxxii, 6 : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Epulae enim sunt quae laute et studiose praeparantur : et ideo faucibus deceptis per sapores, et nimis et ardentibus sumuntur. Jacob. v, 5 : Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. II Petr. ii, 13 : Voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes. Epulatio autem sonat abundantiam : splendor autem in honorem convivantium, et decorem apparatus mensarum, in vasis aureis, et argenteis, et alio decore apparatus.

Attendit enim iste quod dicitur, Eccli. xxxi, 28 : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Quod bene potest esse, quod istum sicut et alios, plus pavit in talibus epulis inanis gloria, quam refectio ciborum. Tam lauta enim plus quaeruntur gratia famae, quam gratia gulae. Unde Lucanus :

Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et laute gloria mense.

Delectatio enim gulae quoad gustum, vix

est latitudinis duorum digitorum in lingua, et faucibus. Et ideo, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, Philoxenes Erycius pulmenti, et maxime piscium vorator existens, orabat, cum pulmentum piscium comederet, fauces ejus longiores gruis fieri.

Sic igitur exponitur istud de epulatione corporaliter.

Sunt autem quidam etiam qui epulantur quotidie splendide epulatione spirituali : vel in virtutibus civilibus, vel etiam in virtutibus veris. Sicut filii Job, qui taciebant convivia per dies, singuli in domo sua 2. Et cum refectio ista in orbem transit, aliquis in suis virtutibus gloriatur, et parum pereuntibus pauperibus compatitur. Et tunc, quod ipse splendide epulatur, non proficit : quia manum egeno et pauperi non porrigit. Ezechiel. xvi, 49 : Hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant. Pauperes autem in hoc sensu sunt, qui virtutibus indigent : et non est qui eis compatiatur.

« Et erat quidam mendicus nomine 2 Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

Cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. »

Describitur hic status mendici.

Describitur autem hic a septem : a fortuna primo, secundo a nomine, tertio ab abjectione, quarto ab infirmitate, quinto ab indigentia minimorum, sexto ab auxilii destitutione, septimo a tanta etiam indignitate, quod nec canes ab eo prohibebantur.

Et hæc exponuntur dupliciter : primo

<--- Page Split --->

de mendicitate corporali, et secundo de mendicitate spirituali.

De mendicitate corporali sic :

« Et erat quidam mendicus, »

Inter alios notabilis indigentiae.

« Mendicus. » Non tantum pauper : quia pauper est non sufficiens sibi, ut dicit Augustinus. Sed mendicus est, qui circuit per ostium omni auxilio destitutus. Psal. xxxix, 18 : Ego autem mendicus sum et pauper : Dominus sollicitus est mei.

Hanc autem mendicitatem Dominus in amico suo Lazaro esse voluit, ut et patientia sua exerceretur, et dives de tenacitate convinceretur. Proverb, xxii, 2 : Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus. Operatus est enim egenum ad patientiam, et divitem ad misericordiam, si eleemosynam daret : sin autem non daret, operatus est eum ad condemnationem. Proverb. xxix, 13 : Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus. Illuminat enim pauperem ad virtutem patientiae : creditorem autem, qui subvenit pauperi, ad opus misericordiae in spe mercedis æterna.

Sic ergo erat mendicus, sicut dicit Dominus, Marc. xiv, 7 : Semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere. Et sic mittitur pauper ad meritum divitis, et dives ad misericordiam pauperis.

« Nomine Lazarus. »

Ecce describitur a nomine : cujus nomen novit Dominus propter quinque. Quia scilicet sunt noti apud eum paup eres, quia ipsos elegit. Jacob. ii, 5 : Nonne Deus elegit pauperes, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?

Secunda autem ratio est, quia pauper-

tatem diligit, et humilitatem approbat. Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Et ideo sicut nominati sunt principes regni coram rege, ita sunt pauperes nominati coram rege suo. Numer. xvi, 2 : Proceres Synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

Tertia ratio est, quia nomina nulla habent in terris : et ideo in cœlis habere nomina merentur hi, qui propter Deum sunt pauperes. Isa. lvi, 5 : Dabo eis in domo mea locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non præteribit.

Quarta ratio est, quia apud Deum sunt gratiae singularis. Exod. xxxii, 17 : Invenisti gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine.

Quinta ratio est, quia in cœlis, et non in terra, omnia merita per quæ nominandi sunt scripserunt. Apocal. ii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem. In signum hujus Deus mutavit nomen Jacob, qui luctator interpretatur : et vocavit eum Israel, hoc est, rectissimum4.

Sic ergo, « erat quidem mendicus, » non nisi unus et unicus, qui et uni et unico non dedit, numquam ad plures misericordia motus fuisset. Psal. xxiv, 16, 18 : Unicus et pauper sum ego : vide humilitatem meam et laborem meum.

Mendicus autem est, qui mendicando clamat ad ostia ut excitet pietatem. Si enim taceret, vel plures essent, non esset adeo damnabilis divitis impietas. Eccli. iv, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum. I Joan. ii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ?

Sic ergo erat quidam mendicus, « nomine Lazarus. » Nec puto quod a

<--- Page Split --->

Christo inter tot pauperes nominaretur, nisi specialis paupertatis et miserie notae fuisset apud homines, et specialis meriti apud Deum. Eccli. iv, 1 : Rogationem contribulati ne abjicias.

« Qui jacebat ad januam ejus. »

Exaggerat hic paupertatem ab abjectione et destitutione.

Abjectus enim non habens gerentem vel gestatorem, jacebat similis illi de quo dicitur, Joan. v, 7 : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam. Et sic iste jacebat, cui impotenti omnes alii pauperes eleemosynas praeripicbant. Jacebat, qui apud diversorum ostia victum quaerere non valebat. Jacebat, qui se ad accipiendum quod offerebatur, erigere non valebat. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea, hoc est, in infirmitatibus.

« servum tuum. Quam dissimilis Lucæ et « Cleophæ, Luc. xxiv, 29, qui coegerunt « peregrinum, dicentes : Mane nobiscum, « quoniam advesperascit, et inclinata « est jam dies. » Gregorius autem sic dicit : « In una re duo judicia Dei ex- « plentur, scilicet, ex visione pauperis, « divitis non miserentis cumulus dam- « nationis infertur. » Et rursus : « Ex « visione divitis tentatus quotidie pauper « probatur. Quem ad ipsius probatio- « nem, paupertas simul et visa divitis « copia, et nulla adhibita sibi consolatio, « fortiter afficiunt. » Et ideo multa erant istius conflagtoria, quæ sicut in camino aurum eum conflagbunt. Sapient. iii, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos.

Sic ergo « jacebat ad januam ejus. »

« Ulicheribus plenus. »

« Ad januam, » ut transeuntes provocaret ad misericordiam. In januae enim divitis, frequens erat transitus amicorum divitis. Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! Chrysostomus autem alias causas, quare jacebat ad januam, assignat super hunc locum, sic dicens : « Jacebat ante januam « divitis Lazarus, ut crudelitatem divitis « in suo corpore demonstraret. Jace- « bat ante januam, ut dives dicere non « posset : Non vidi : in angulo fuit, « adspicere non potui. Jacebat ante « januam, ut dives eum videret exiens « et revertens. O quam dissimilis iste « dives Beato Job fuit, qui dixit, Job, « xxxi, 32 : Foris non mansit peregrinus, « ostium meum viatori patuit. Quam « dissimilis fuit Beato Patriarchæ Abra- « hæ, Genes. xvii, 1 et seq., Abraham « stetit in ostio tabernaculi sui in ipso « fervore diei, et vidit tres viros descen- « dentes per viam, et corruit in faciem « suam, et dixit : Domine, si inveni « gratiam in oculis tuis, ne transeas

Ulcera sunt infirmitas omnium oculis exposita, et quæ intuentes movent ad misericordiam. Unde, Eccli. iv, 1 : Oculos tuos ne transvertas a paupere. Tob. iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Proverb. xii, 10 : Viscera impiorum crudelia. Viscera ergo nimis crudelia sunt, quæ ad ulceratum non moventur. Job, ii, 7 et 8 : Egressus Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus : qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Et ita jacebat et iste. Isa. 1, 6 : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Item, ibidem : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Auribus enim divitis obturatis nihil esset vox unius oris clamantis : unde Dominus, ad aperiendum cor ejus, multa vulnera sicut multa ora aperuit : ut quot essent vulnera, tot essent ora clamantia. Unde Salomon, Proverb. xxi, 13 : Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

<--- Page Split --->

Sic ergo jacebat « ulceribus plenus. »

Ulcera autem triplicem ingerunt infirmitatem. Tumorem enim habent contra corporis compositionem : generationem autem saniei, quae semper cum calore febrii est, habent contra corporis complexionem : et contra complexionis aequalitatem, et immunditiam fluxus saniei et abominationem. Et haec omnia non poterant non movere divitem ad pietatem: Unde Glossa Gregorii : « Si « qua reprehensibilia videmus in paupe- « ribus, non debemus despicere : quia « fortasse quos morum inlirmitas vulne- « rat, hoc medicina paupertalis curat. » Eecli. iv, 2 : Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua.

« Cupiens saturari de micis. »

Ecce quod desiderium pauperis in minimis et inutilibus avaro, compleri non poterat. Et in hoc duritia divitis aggravatur. Si enim petisset delicias forte, non immerito non exaudivisset : quia non decent pauperem deliciae. Unde Augustinus in sermone de verbis Domini in monte : « Non cogantur divites pauperem cibis « uti : utantur consuetudine infirmitatis « sua, et doleant se aliter non posse : « quia si consuetudinem mutant, aegro- « tant. Edant delicata, dent pauperibus « superflua. Edant pretiosa, dent paupe- « ribus vilia. Et quidem pauperum sunt « reliquia, non deliciae : non oblectamen- « ta, sed fragmenta. Haec autem fragmenta « tamen sunt de delicatis cibis qui super- « sunt. Sed deliciae pauperibus ex studio « non praeparantur : quia malum esset « eis consuescere uti delicatis : cum ex « hoc magis torquerentur, quando ha- « bere non possent. » Aliquando tamen delicata exhibenda sunt : sicut dicitur, Nehemiae seu II Esdrae, viii, 10 : Comedite pinguia, et bibite mulsum : et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi. Partes autem pinguium et mulsi sunt delicata. Ista autem delicata non petivit,

sed miculas. Job, xxi, 7 : Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Econtra dicit Job, xxxi, 16 : Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos vidua exspectare feci.

Nec petebat miculas remanentes, sed

« Quæ cadebant de mensa divitis, »

Quæ non nisi canibus projiciebantur, et ad alium usum non erant. Matth. xv, 27 : Catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

« Et nemo illi dabat. »

Nec dominus, nec famulus : quia qualis erat dominus, tales sibi quaesivit ministros. Eecli. x, 2 : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Chrysostomus : « Infelix, si Dei praecepta non « consideras : saltem miserae conditionis « tua memorare, ne talis fias. » Job, v, 24 : Visitans speciem tuam, non peccabis. Omnes ergo ministros iste habuit impios.

« Sed et canes veniebant. »

Istud est ultimum. Quia nec dignus habitus est in conspectu divitis, a quo canes prohiberentur. Et in hoc notatur nimia duritia et inhumana, hominem videre canibus expositum, et canes ab eo non prohibere. Est autem proverbium quoddam divitum, quando maledicunt pauperibus : Optant eos tradi canibus devorandos. Unde sicut impiissima Jezabel canibus devorata est, IV Reg. ix 36 et 37 : Comedent canes carnes Jezabel, et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae. Reputant enim pauperes omni vituperio dignos, et ad modum stercoris conculcandos.

Haec igitur, ut puto, est expositio litteralis.

Ex divina autem dispensatione conversum est hoc in lenimentum pauper's, et diviti in cumulum damnationis. Lingua

<--- Page Split --->

enim canum medicinalis est in sanitatem, et mundat vulnera a putredine. Et ideo canes benefici fuerunt misero, cui dives subtraxit beneficium.

Adhuc autem, pauper liberali or fuit canibus divitis, cibans eos suo humore et cruore, cui dives avarus negavit cibum canum : inculae enim cadentes, cibus sunt canum. Matth. xv, 27 : Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.

Adhuc autem, patientiam et humilitatem ostendit pauper, a se canes divitis non repellendo : indignationem autem dives ad pauperem, non prohibendo canes ab ipso. Et sic mirabili modo in uno et eodem facto, et probatur virtus pauperis, et diviti acquiritur cumulus damnationis.

Et hoc est quod addit :

« Et lingebant ulcera ejus. »

Puto enim carnes forte feroces venisse ad pauperem : sed ad mansuetudinem fuisse conversos, cum ad pauperem venissent merito pauperis : sicut et leones ad Danielem se habuerunt 1.

Hoc autem etiam spiritualiter verum est. Si enim dives, est virtute exteriori dives, et glorians in divitiis, et durus et immisericors in peccatores : consequens est ut pauper sit peccator pœenitens, paupertatem suam recognoscens. Thren. iii, 1 : Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

Hic nomine Lazarus est, quia Lazarus, adjutus vel auxiliatus a Domino interpretatur : quia solum Deum habet adjutorem talis pauper. Psal. x, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.

Hic saepe jacet ad januam misericordiae, divitis consilium et auxilium animae requirens : et maxime ad januas clericorum et litteratorum, petentes jacent pœenitentes, dicentes illud Matthaei, xxv, 8 : Date nobis de oleo vestro, quia

lampades nostra exstinguuntur. Sicut Eliseus, IV Reg. iv, 4, jussit oleum mitti in omnia vasa vacua : quod est opus misericordiae in desolatos transfundi.

Jacet autem ulceribus plenus, hoc est, ostensione peccatorum. Vulnus enim apparens in cute, est ulcus detectum. Proverb. xxvii, 13 : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Hic cupit saturari de micis quae cadebant de mensa. Quasi dicat : Hoc est, de parvis, quae parva sunt diviti in scientia, verbis divinis, et sacramentis, quibus ad pœenitentiam nutriatur.

Et nemo illi dabat. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Cum tamen illi epulentur in deliciis verbi Dei splendide. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animum sacerdotum pinguedine : et populus meus bonis meis adimplebitur.

Et dare deberet ad minus micas sex pauperibus. Primam scilicet, compassionis. II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ?

Secundam, congratulationis in adventu et devotione pauperum. Ad Roman. xii, 15 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.

Tertiam, verbum piae consolationis, aut consilii, aut sustentationis. Job, xxix, 23 : Cum sederem quasi rex,... eram tamen morentium consolator. Et iterum, y. 15 : Oculus fui caeco, et pes claudo. Eccli. xvn, 16 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.

Quartam micam porrigere deberet, verbum instructionis, sive doctrinae. Matth. xxvii, 19 : Docete omnes Gentes.

Quintam, exemplum bone conversationis. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus. ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœelis est.

<--- Page Split --->

Sextam deberet porrigere micam corporalis sustentationis et supporationis. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. Sed, heu ! hodie nemo illi dabat. Amos, vi, 6 : Optimo unguento delibuti, et nihil compatiebantur super contritione Joseph, hoc est, pauperum. Dicunt enim divites Prælati illud Ecclesiastici, xi, 19 : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus,

« Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. » Hoc istis temporibus verificatum est. Canes enim venatici, Ordines sunt prædicantium, qui non exspectant domi, sed veniunt ad pauperes, et lingunt ulcera peccatorum suorum, habentes in ore latratum prædicationis. Ad Titum, n, 13 : Hæc loquere, et exhortare. Et hos ideo suscitavit Deus, quia antiqui canes Prælati sunt, de quibus dicitur, Isa. lvi, 10 et 11 : Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi : canes muti non valentes latrare.... Canes impudentissimi, nescierunt saturitatem. Habent etiam isti canes boni in dentibus morsum increpationis et redargutionis. II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Habent nihilominus in lingua medicamentum sanitatis. Eecli. xxxvi, 25 : Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ. Proverb. xii, 18 : Lingua sapientium sanitas est. Psal. lxvii, 24 : Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Eecle. ix, 4 : Melior est canis vivus leone mortuo. Canis enim vivus est bonus Prædicator, gratiam habens latatus in prædicatione, redargutionis in dente, et medicationis in consilio linguæ. Leo autem mortuus, Prælatus austerus, ab operibus Prælati et regiminis mortuus. Eecli. iv, 35 : Noli esse sicut leo

in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.

Hæc igitur sic satis apte spiritualiter exponuntur.

« Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. »

Hic tangitur utriusque, divitis et pauperis, dissimilis ab hac vita exitus.

Et primo tangitur exitus pauperis, et secundo divitis.

Dicit autem tria circa exitum pauperis : mortis qualitatem, Angelorum in deferendo animam administrationem, et receptaculi beatitudinem.

Mortis autem qualitas notatur in hoc quod dicit : « Factum est autem, » dispositione divina providente, et miseris suis finem imponente. Apocal. xiv, 13 : Seribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Felix enim mors est, quam Dominus dispensando facit. Tunc enim dicit pauper : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus1.

« Ut moreretur. »

Sapient. iii, 2 et 3 : Visi sunt oculis insipientium mori :... illi autem sunt in pace.

« Mendicus, » ut numquam plus sit mendicus, nec umquam aliquo indigeat. Tobiae, xii, 3 : Bonis omnibus per eum repleti sumus.

Deo igitur vocante pauperem ad gloriam, « factum est ut moreretur mendicus. »

« Et portaretur ab Angelis, »

Sublevatus meritis et Angelorum comitatu.

« Ab Angelis. » Non quidem quod in-

<--- Page Split --->

digeret, qui propriis subvehebatur meritis : sed Angeli congratulationem in comitatu ostendebant, quam simpliciter et recte consiliis eorum et custodii operam vivus dedisset. Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi? Psal. xc, 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Baruch, v, 6 : Exierunt abs te pedibus ducti ab inimcis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore, sicut filios regni. Isa. Lxvi, 12 : Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

« In sinum Abrahæ. »

Hieronymus : « Sinus Abrahæ est « requies beatorum pauperum. Hæc au- « tem ante Passionem et Ascensionem « fuit in limbo inferni, hoc est, in ora « inferni superius juxta infernum : in « quo antiqui justi Patriarchæ et Pro- « phetæ spe felici adventum Domini « exspectabant. » Hic ideo sinus vocatur, quia capacitatem habuit animas continentem et occultationem. Abrahæ autem vocatur, quia Abraham prima via fuit credendi justitiam Dei, et primus de requie illa habuit promissiones. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum.

Iste igitur fuit sinus Abrahæ.

Modo autem post janua e celestis apertionem, sinus Abrahæ est regnum cælorum, in quo beati collocantur in mansionibus ibi a Christo paratis : sicut ipse dicit, Joan. xiv, 2 et 3 : Vado parare vobis locum. Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Et hoc etiam dicitur sinus ratione capacitatis, et absconsionis.

De capacitate quidem dicitur, Baruch, iii, 24 : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ! Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei manisiones multæ sunt.

De occultatione autem dicitur in Psalmo xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum. Et iterum : Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Iste ergo, rationibus dictis, sinus Abrahæ vocatur requies beatorum pauperum, qui omnibus per affectum derelictis, solum petiverunt Deum, dicentes illud Psalmi LXXII, 23 : Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? Et illud Psalmi xxvi, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ. Hæc sunt tabernacula, in quæ recipiunt beati pauperes post mortem suos amicos : sicut in antehabitis dictum est.

Contra primam partem hujus determinationis videtur esse quod dicitur, Job, xvii, 13 : In tenebris stravi lectulum meum. Et illud, Ibidem, y. 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?

Sed dicendum, quod limbus patrum erat in tenebris quoad hoc, quod visionem Dei non habebant : tamen aliquid lucis habuerunt gratiae interioris propter felicem fidem et spem, qua Redemptorem exspectaverunt.

Ad aliud dicit Gregorius, quod infernus dicitur aer, in quo habitant tentatores. Inferior autem terra, in qua tentati et afflicti habitant homines. Profundissimus autem infernus, est locus pænarum cum omnibus suis limbis : tam cum limbo patrum, quam cum limbo puerorum, et purgatorii. Omnia enim hæc tria loca sunt loca pænarum, scilicet, aer dæmonum, terra tentatorum hominum, et infernus locus pænarum animarum. Sic igitur constat hoc, et pro veritate habendum est quod dictum est de sinu Abrahæ.

Moraliter autem loquendo est multiplex sinus diaboli, paratus contra sinum Abrahæ, et Dei. Est enim sinus voluptatis in carne. Est sinus cupiditatis in

<--- Page Split --->

fraudulenta acceptione. Est sinus vanitatis in falsa gloriatione. Est sinus impcenilentiae in peccatorum absconsione. Est sinus negligentiae in Prælatorum dissimulatione, et correctione. Est sinus malae conscientiae in pœenarum pro peccatis receptione.

De sinu voluptatis dicitur, Proverb. v, 20 : Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius. Aliena est quamcumque amamus, praeter sapientiam quae sponsa nostra est : et haec est voluptas carnis, in cujus sinu, hoc est, occulto blandimento multi foventur.

De sinu cupiditatis dicitur, Proverb. xvii, 23 : Munera de sinu ipsius accipit, ut pervertat semitas judicii.

De sinu vanitatis dicitur, Ezechiel. xlui, 13 : In sinu ejus erat cubitus,... et definitio ejus usque ad labium ejus. Cubitus est mensura brachii, per quod opera intelliguntur. Quae quidem semper in sinu meditantur, et diffiniunt per jactantiam labiorum. Hoc etiam est quod dicitur, Exod. iv, 6 : Cum misisset Moyses manum suam (per quam opera significantur) in sinum, protulit leprosam instar nivos. Quia lepra inficit opus, quod jactantia maculavit.

De sinu impenitentiae dicitur, Job, xxxi, 33 : Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo inquitatem meam. Juramentum est exsecrationis. Quasi dicat : Male mihi accidat.

De sinu vero negligentiae Prælatorum dicitur, III Reg. iii,20 : Tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Sic enim de sinibus negligentium Prælatorum, vivi filii per iniquam mulierem carnis concupiscentiam surripiuntur, et mortui redduntur.

De sinu autem malae conscientiae recipientis pro meritis dicitur, Isa. lxv, 7 : Remetiar opus eorum primum in sinu eorum.

E contrario autem etiam conscientia bonorum pro meritis recipiens, sinus vo-

catur. Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Primo ergo dicto modo sinu portatus est Lazarus in sinum Abrahæ, ubi requies tunc fuit beatorum pauperum.

« Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. »

Tria dicit c. rca mortem divitis : mortem, obsequium funeris, et receptaculum animæ.

De morte dicit : « Mortuus est autem et dives. » Et non dicit : « Factum est autem, » quia, sicut dicitur, Sapient. 1, 13, 16 : Deus mortem non fecit :... impii autem manibus et verbis accesierunt illam. Sed ipse dives mortem suam malis meritis effecit. Psal. liv, 24 : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

Ad exaggerationem autem miseriae dicitur « dives, » quia ille assuetus erat in deliciis : et ideo magis in tormentis torquebatur. Erat autem vere mortuus : quia nihil vitæ habuit, sed in toto separatus a vita fuit. Perfecte enim mortuus est, qui triplici morte mortuus fuit gratiae, et naturae, et pœnae. Et ideo dicitur, Apocal. viii, 13 : Væ, væ, væ habitantibus in terra, hoc est, defixis in terrenis. Dives autem in extrema erat indigentia. Job, xxvii, 19 : Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Et ideo cum talem penuriam pati non consueverint, multo plus aliis törquentur. Unde Boetius : « Extremum « genus infelicitatis est in misero, ali- « quando fuisse felicem. »

« Et sepultus est. »

Ecce exsequiarum officium a dæmonibus presbyteris impensum. In hoc enim præcipue verum est quod dicitur, Matth.

<--- Page Split --->

VIII, 22 : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuus enim est daemon presbyter morte gratie, et mortuus est dives morte gratie, et naturae, et glorie : et ideo daemon sepelivit divitem. Isa. XIV, 20 : Non habebis consortium, scilicet cum regibus, neque cum eis in sepultura. Jerem. XXII, 19 : Sepultura asinis epileitur, hoc est, insensati, et sine sensu viventis. Tale ergo obsequium fuit sui funeris.

« In inferno. »

Ecce animæ receptaculum in inferno. Non enim dictum fuit ei quod dictum fuit Abrahæ Patriarchæ, et quod dicunt Religiosi divitibus ad se venientibus, et apud se eligentibus sepulturam : In electis sepulcris nostris sepelì mortuum tuum 1. Sed in inferno sepultus est. Isa. XIV, 11 : Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. Job, XXI, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Ibi ergo sepultus est.

Aliam autem expositionem persequendo, tunc mendicus est pœnitens pauper. Et factum est ut ille moreretur, aliquando per casum peccati, et merito humilitatis portaretur ab Angelis ministris paradisi, hoc est, bonis Sacerdotibus et Prædicatoribus nuntiiis Dei, in sinum quietis Ecclesiæ, qui est sinus gratiae Abrahæ. Isti sunt Angeli qui descendunt et ascendunt in scala Jacob 2. Ascendunt, animas portantes in sinum. Desecundunt autem, animabus reportantes gratiae donum a Deo. Numer. XXIII, 10 : Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Mortuus est autem et dives, hoc est, Prælatus dives in scientiis, et in merito suæ immisericordiæ, quam habuit in peccatores, sepultus est in inferno, hoc est, in vitiorum profundo. Psal. XXXII, 22 : Mors peccatorum pessima, et qui

oderunt justum, delinquent. Isa. XIV, 15 : Ad infernum detraheris, in profumdum laci. Ideo dicitur, I ad Corinth. X, 12 . Qui se existimat stare, videat ne cadat.

« Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. »

Hic tangitur diversus status utriusque post mortem. Et status divitis tangitur expresse, status autem pauperis innuitur.

Hæc autem pars dividitur in duas partes : in quarum prima exprimitur misericordia divitis, quam habuit per se : in secunda autem innuitur status divitis, quem habuit pro fratribus suis, et in culpa sociis.

In prima harum dicit quatuor, scilicet, locum tormentorum divitis, et visam gloriam pauperis, clamorem angustiae divitis, et petitionem parvas et non obtentæ consolationis.

De primo horum dicit duo : elevationem oculorum divitis, et locum quem habuit in tormentis.

Dicit igitur : « Elevans autem oculos, » quia oculos, quos ante culpa clausit, pœna aperuit, ut dicit Gregorius. Job, XXVII, 19 : Aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Sic Adæ et Hevæ oculi elevati et aperti sunt per pœnam, sicut dicitur, Genes. II, 7 : Aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt se esse nudos. Miserabile autem est quod jam sic oculos apertos habuit et elevatos, qui pauperem de loco mensæ suæ ante januam jacentem videre non potuit.

« Cum esset in tormentis, »

Hoc est, in loco tormentorum deorsum longe in infimum suppositus pauperi, qui ante in loco throni residens uoluit recordari in imo jacentis miseri. In hoc enim

<--- Page Split --->

verum est quod dicitur, Proverb. xxix, 23: Superbum sequitur humilitas, humilem spiritu suscipiet gloria. Proverb. xiv, 19: Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Et est miserabilis permutatio non solum loci infimi in altum, et alti in imum : sed etiam deliciarum in tormentum, et tormentorum in epulas deliciarum in tormentum, et tormentorum in epulas deliciarum. Isa. lxv, 13 et 14: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis : ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini : ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis.

« Vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. »

Tria dicit, quod scilicet vidit, quod longe positos vidit, et quos vidit.

De primo notandum, quod, ut dicit Gregorius, credendum est, quod ante renumerationem judicii extremi, mali bonos conspiciunt in gloria ad suae damnationis cumulum : sed mali bonos in gloria videre non poterunt post judicium extremum. Sed tunc fiet quod dicitur, Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini. Sed boni malos in pecnis, et ante judicium, et post videbunt. Isa. lxvi, 24, de bonis dicitur : Egredientur (passibus considerationis), et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me : vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, hoc est, visionis electorum, quorum gaudium ex hoc intenditur, quia justitiam Dei vident praevalere. Psal. lvii, 11 : Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

Vidit autem « a longe, » loco et meriti distantia : quia dicit Psalmus cxvii, 135 : Longe a peccatoribus salus. Et,

Proverb. xv, 29 : Longe est Dominus ab impiis.

Vidit ergo « Abraham, et Lazarum in sinu ejus. » Hos duos specialiter ad suae vidit cumulum damnationis : unum quidem, comparatione cujus condemnatus est : alterum autem, quem contemptis. Abraham enim hospitalis fuit, cujus comparatione condemnatus est. Unde, ad Hebr. xm, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Illorum autem unus fuit Abraham, cujus hospitalitatem approbavit Deus, per hoc quod misit ad eum Angelos in specie hospitum. Alius autem Lazarus fuit, quem contemptis, et merito illius immisericordiae condemnatus fuit. Et ideo hos duos vidit. Isa. xxvi, 11 : Videant, et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret. Vidit autem Lazarum in sinu Abrahae fotum, ut idem haberet operis in requie, quod habuit in merito : quia meritum suum cum viveret fuit fovere pauperes : et de eodem beatificabatur in requie. Isa. xl, 41 : In sinu suo levabit agnos, scilicet mites et pauperes, fetas ipse portabit.

« Et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. »

« Et ipse clamans dixit. » Ecce clamore angustiam animi sui ostendit. Baruch, ui, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. Sed accidit ei quod dicitur, Proverb. xxi, 13 : Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Thren. ui, 8 : Cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. Ratio autem hujus redditur, Joan. ix, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit. Et ideo etiam ipse clamor irrationabilis fuit. II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic

<--- Page Split --->

scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

« Pater Abraham. »

Ecce petitio minimi suffragii, quod dives non meretur consequi. Et ideo hic dicuntur duo, scilicet, farmatio indiscretae petitionis, et ejusdem petiti denegatio.

Formatio autem petitionis continet tria. Ex parle quidem ejus a quo petit, ponit inclinantia ad misericordiam : deinde ponit misericordiæ invocationem : et deinde subjungit petitionis rationem.

De primo dicit : « Pater Abraham. » Monet enim recordari affectus patris, qui dixit, Isa. xlix, 15 : Numquid obliviscu potest mater infantem suum, ut non miserearur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Isa. lxiii, 15 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum ? super me continuerunt se. Abraham autem pro malis intercessit, quando pro Sodomitis rogavit 1 : et misericordiam invenisset si decem bonos in quinque civitatibus invenisset.

Sic ergo dicit : « Pater Abraham. » Sed, heu ! patrem Abraham, cujus paternitatem dum viveret recognoscere noluit : et ideo dicitur ei illud Joannis, viii, 39 : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Tu immitis et inhospitalis in pauperes fuisti, hoc Abraham non fecit.

34 : Nonne oportuit et te misereri coniiervi tui, sicut et ego tui miserlus sum. I'! iratus dominus ejus tradidit eum torloribus, quodusque redderet universum debitum. Sic ergo fit quod dicitur, ad Hebr. xii, 17 : Scitote quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pænitentilocum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam.

« Et mitte Lazarum. »

In hac petiti formatione tangit quatuor, scilicet, quem voluit habere miscricordiæ ministrum, quantum petivit sulfragium, quale, et ad quid.

Primum tangitur, cum dicit : « Mitte Lazarum. » In quo notatur istius mendici charitas, a quo etiam is, qui eum offendit misericordiam denegando, præsumit invenire misericordiam. Scivit enim eum esse unum de illis, qui audivit de Christo, Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et illud Apostoli, ad Roman. xii, 17 : Nulli malum pro malo reddentes, sed e contrario benedicentes. Fuit tamen ista præsumptuosa in divite petitio : ut hunc pater Abraham mitteret, quem ipse dives petentem et indigentem in nullo fuit consolatus.

Sic igitur dicit : « Mitte Lazarum. »

« Ut intingat extremum digiti sui in aquam. »

« Miserere mei. »

Misericordiam invocat qui noluit misereri.

Dicit autem hic duo : misericordiæ invocationem, et petitii formationem.

De misericordiæ quidem petitione dicit : « Miserere mei. » Jacob. ii, 13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Matth. xviii, 33 et

Ecce quantum petit, non plusquam ad extremum digiti potuit adhærere. Quod quidem valde esset exiguum. Extremum autem digiti aliquid est munerum et consolationis Spiritus sancti : quia Spiritus sanctus est Dei digitus. Unde, Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicis dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Exod. viii, 19 : Digitus

<--- Page Split --->

Dei est hic. Unde digitus Lazari non dicitur hic digitus, qui pars est manus Lazari, sed potius qui juvit Lazarum. Dives eum bene vidit, quod digitus Lazari nullus ibi fuit : et scivit, quod talis corporalis digitus contra flammam inferni nihil conferebat. Unde petivit adjutorium gratiae Spiritus sancti. Hic enim digitus tres habet juncturas : unam quidem gratiam justificantem, aliam autem gratiam adjuvantem, et tertiam, gratiam consummantem, quam iste libenter habuisset : non in quantum quidem gratia est, quia obstinatus erat in malo, et de gratia non curavit : sed in quantum liberat a pennis, a quibus libenter fuisset liberatus. Et hoc est quod dicit : « Ut intingat extremum digiti in aquam, » gratiae Spiritus sancti. Ezechiel. xxxvi, 23 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,... et dabo vobis cor novum, et spiritum novum. Hoc est igitur quod petit.

Extremum digiti parum capit, et ideo parvo contentus fuisset refrigerio. Quia tamen parvum etiam Lazaro negavit, scilicet, micam cadentem, ideo hoc ipsum parvum accipere indignus fuit. Luc. vi, 38 : Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

vit homo, et manent in anima posteaquam moritur. Secundum illas animae vires fortius sive acerbi us cruciabatur : quia et epulo fuit, et in cuplis ad loquacitatem laxari consuevit. Et maxime, quia pauperis per dulce verbum saltem memor non fuit. Sapient. xi, 17 : Per quae peccat quis, per haec et torquatur. Proverb. xviii, 27 : Qui dat pauperi non indigebit : qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.

« Quia crucior in hac flamma. »

Causa est suae petitionis. Hujus flamme materia peccatum est, quod homo faciendo, flammam istam succendit. Sententia autem Dei ignem inessinguibilem injicit. Isa. l, 11 : Ambulate in flammis quas succendistis, scilicet vobis. Flammis dicitur, propter multitudinem peccatorum. Deutcr. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, devorabiltque terram cum germine suo, hoc est, terrenum affectum in peccatoribus : et montium, hoc est superborum, fundamenta comburet.

Attende autem inconvenientem esse petitionem divitis, qui non petivit se mitti ad Lazarum, quia ex obstinatione de regno non curavit : sed potius Lazarum ad se mitli; ut eum cui durus fuerat in vita, etiam nunc a regno in infernum deponeret, de solio sublimi in sentinae imum deduceret, et de loco sanctae quietis in locum tormentorum. Et hoc considerat hic Petrus Ravennas in quadam Homilia.

Congruentiam autem pœenae ad peccatum tangit per hoc quod dicit :

« Ut refrigeret linguam meam. »

Non quod divitis anima ibi linguam haberet, sed quia vis interpretativa et gustativa operantur in lingua dum vi-

« Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. »

Irrationabilis petitionis ponitur hic rationabilis denegatio.

Et dicuntur hic duo. Primo enim ponitur ratio, quare non concedenda est petitio : secundo, ostenditur ad consequendum aliquid misericordiae liberantis impossibilitas.

In horum primo duo dicuntur : rememoratio status divitis et pauperis in vita : secundo autem respondens utrique retributio congrua.

In primo tangit statum divitis, in secundo statum pauperis.

In primo horum dicit tria, scilicet, re-

<--- Page Split --->

scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

« Pater Abraham. »

Ecce petitio minimi suffragii, quod dives non meretur consequi. Et ideo hic dicuntur duo, scilicet, formatio indiscretæ petitionis, et ejusdem petiti denegatio.

Formatio autem petitionis continet tria. Ex parle quidem ejus a quo petit, ponit inclinantia ad misericordiam : deinde ponit misericordiae invocationem : et deinde subjungit petitionis rationem.

De primo dicit : « Pater Abraham. » Monet enim recordari affectus patris, qui dixit, Isa. xlix, 13 : Numquid oblivisc potest mater infantem suum, ut non miseretur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Isa. lxiii, 13 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum ? super me continuerunt se. Abraham autem pro malis intercessit, quando pro Sodomitis rogavit : et misericordiam invenisset si decem bonos in quinque civitatibus invenisset.

Sic ergo dicit : « Pater Abraham. » Sed, heu ! patrem Abraham, cujus paternitatem dum viveret recognoscere noluit : et ideo dicitur ei illud Joannis, viii, 39 : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Tu inmitis et inhospitalis in pauperes fuisti, hoc Abraham non fecit.

34 : Nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum. Et' iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quodusque redderet universum debitum. Sic ergo fit quod dicitur, ad Hebr. xii, 17 : Scitote quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit penitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam.

« Et mitte Lazarus. »

In hac petiti formatione tangit quatuor, scilicet, quem voluit habere miscricordiæ ministrum, quantum petivit suffragium, quale, et ad quid.

Primum tangitur, cum dicit : « Mitte Lazarus. » In quo notatur istius mendici charitas, a quo etiam is, qui eum offendit misericordiam denegando, præsumit invenire misericordiam. Scivit enim eum esse unum de illis, qui audivit de Christo, Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et illud Apostoli, ad Roman. xii, 17 : Nulli malum pro malo reddentes, sed e contrario benedicentes. Fuit tamen ista præsumptuosa in divite petitio : ut hunc pater Abraham mitteret, quem ipse dives petentem et indigentem in nullo fuit consolatus.

Sic igitur dicit : « Mitte Lazarus. »

« Ut in tingat extremum digiti sui in aquam. »

« Miserere mei. »

Misericordiam invocat qui noluit misereri.

Dicit autem hic duo : misericordiæ invocationem, et petiti formationem.

De misericordiæ quidem petitione dicit : « Miserere mei. » Jacob. ii, 13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Matth. xviii, 33 et

Ecce quantum petit, non plusquam ad extremum digiti potuit adhærere. Quod quidem valde esset exiguum. Extremum autem digiti aliquid est munerum et consolationis Spiritus sæncti : quia Spiritus sanctus est Dei digitus. Unde, Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicis dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Exod. viii, 19 : Digitus

<--- Page Split --->

Dei est hic. Unde digitus Lazari non dicitur hic digitus, qui pars est manus Lazari, sed potius qui juvit Lazarum. Dives enim bene vidit, quod digitus Lazari nullus ibi fuit : et scivit, quod talis corporalis digitus contra flammam inferni nihil conferebat. Unde petivit adjutorium gratiae Spiritus sancti. Hic enim digitus tres habet juncturas : unam quidem gratiam justificantem, aliam autem gratiam adjuvantem, et tertiam, gratiam consummantem, quam iste libenter habuisset : non in quantum quidem gratia est, quia obstinatus erat in malo, et de gratia non curavit : sed in quantum liberat a penis, a quibus libenter fuisset liberatus. Et hoc est quod dicit : « Ut intingat extremum digiti in aquam, » gratiae Spiritus sancti. Ezechiel. xxxvi, 23 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,... et dabo vobis cor novum, et spiritum novum. Hoc est igitur quod petit.

Extremum digiti parum capit, et ideo parvo contentus fuisset refrigerio. Quia tamen parvum etiam Lazaro negavit, scilicet, micam cadentem, ideo hoc ipsum parvum accipere indignus fuit. Luc. vi, 38 : Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

vit homo, et manent in anima posteaquam moritur. Secundum illas animae vires fortius sive acerbius cruciabatur : quia et epulo fuit, et in cuplis ad loquacitatem laxari consuevit. Et maxime, quia pauperis per dulce verbum saltem memor non fuit. Sapient. xi, 17 : Per quae peccat quis, per haec et torquatur. Proverb. xviii, 27 : Qui dat pauperi non indigebit : qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.

« Quia crucior in huc flamma. »

Causa est suae petitionis. Hujus flamme materia peccatum est, quod homo faciendo, flammam istam succendit. Sententia autem Dei ignem inexstinguibilem injicit. Isa. l, 11 : Ambulate in flammis quas succendistis, scilicet vobis. Flammis dicitur, propter multitudinem peccatorum. Deutcr. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, devorabiltque terram cum germine suo, hoc est, terrenum affectum in peccatoribus : et montium, hoc est superborum, fundamenta comburet.

Attende autem inconvenientem esse petitionem divitis, qui non petivit se mitti ad Lazarum, quia ex obstinatione de regno non curavit : sed potius Lazarum ad se mitli, ut eum cui durus fuerat in vita, etiam nunc a regno in infernum deponeret, de solio sublimi in sentinae immu deduceret, et de loco sanctae quietis in locum tormentorum. Et hoc considerat hic Petrus Ravennas in quadam Homilia.

Congruentiam autem poena ad peccatum tangit per hoc quod dicit :

« Ut refrigeret linguam meam. »

Non quod divitis anima ibi linguam haberet, sed quia vis interpretativa et gustativa operantur in lingua dum vi-

« Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. »

Irrationabilis petitionis ponitur hic rationabilis denegatio.

Et dicuntur hic duo. Primo enim ponitur ratio, quare non concedenda est petitio : secundo, ostenditur ad consequendum aliquid misericordiae liberantis impossibilitas.

In horum primo duo dicuntur : rememoratio status divitis et pauperis in vita : secundo autem respondens utrique retributio congrua.

In primo tangit statum divitis, in secundo statum pauperis.

In primo horum dicit tria, scilicet, re-

<--- Page Split --->

cognitionem dignitatis naturae, rememorationem culpae pristinae, et receptionem debitam vitae.

. De primo dicit :

« Fili. »

In quo imaginem meam recognosco. Psal. xxxviii, 7 : Verumtamen in inagine pertransit homo. Notatur etiam in hoc mirabilis patris Abraha benignitas, qui istum sic deformatum, filium vocare non dedignatur. Tamen fuit filius alienatus, qui mentitus fuit patri, et claudicavit a semitis suis : tamen propter naturam bonam, filium recognoscit. In hac enim alienus deus partem non habuit. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ?

« Recordare, »

Hoc est, pristinae vitae tuae reminiscere. Isa. xxxviii, 13 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.

Ex hoc autem quod Abraham hunc vocat filium, patet eum Judaeum fuisse. Ex hoc etiam vocat filium, ut graviter doleat in se amisisse clementiam. Pristinam autem vitam reducit ad memoriam : ut ex hoc magis doleat se aliquando fuisse felicem qui tunc tante subjacebat infelicitati.

Miserabile autem valde est quod dicit :

suam, hoc est, fructum temporalium. Iste enim fuit unus eorum de quibus dicitur in Psalmo cxliii, 12-15 : Quorum filii sicut novella plantationes in juventute sua : filiae eorum composita, circumornatae ut similitudo templi. Pronuptuaria eorum plena, eructantia ex hor in illud : oves eorum foetosa, abundantes in egressibus suis : boves eorum crassa. Non est ruina maceriae, neque transitus : neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Et ideo in his bona sua recepit, partem in hareditate aeterna nullam habens.

« Et Lazarus similiter mala. »

Sub duobus sensibus oppositis. Quia si Lazarus aliqua parva mala ex impatientia paupertatis et infirmitatis fecit, hoc in piena temporali purgavit. Sapient. iii, 6, 5 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos,... et invenit illos dignos se.

Vel dicitur : « Mala, » quae vitae huic annexa sunt cepit Lazarus in vita. Sapient. iii, 5 : In paucis vexati, in multis bene disponentur. Haec sunt duplicia, de quibus dicitur, Isa. xi, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

« Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. »

« Quia recepisti bona in vita tua. »

Quod duos habet sensus. Unum quidem, quia et si bona aliqua in vita dives fecit, haec remuneratione temporali recepit. Sicut in Ezechiele dicitur, quod Nabuchodonosor qui imperium Domini perfecit in Tyro, in remunerationem accepit Ægyptum 1. Alius sensus est, quod recepit in vita a patre Abraham bona, quae reputabat sola bona et beatitudinem

Adjicit respondens utrique praemium, et stipendia meritorum.

De paupere quidem : « Nunc vero, » in statu post mortem, « hic » pauper Lazarus, « consolatur » a me. II ad Corinth. iv, 17 et 18 : Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate æternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Isa.

<--- Page Split --->

LXV1, 13 et 14: Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, dicit Dominus; et in Jerusalem consolabimini: videbitis, et gaudebit cor vestrum.

« Tu vero, »

Justa recipiens malorum meritorum stipendia. Ad Roman. vi, 23: Stipendia enim peccati mors : gratia autem Dei vita externa.

« Cruciaris, »

In flamma et pœnis infernalibus. Proverb. xiv, 13: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Ista mutatio statuum significatur, Genes. xlviii, 14, ubi Jacob dexteram posuit super juniorem filium, qui erat ad sinistram : et sinistram super majorem, qui erat ad dexteram : quia majores in hoc mundo in dextera prosperitatis stantes, in futura vita ad sinistram pœnarum æternarum transferuntur : et juniores in hoc mundo pauperes ad sinistram adversitatis stantes, frequenter benedictionem dextera in æternis bonis accipiunt in futuro.

« Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possunt, neque inde huc transmeare. »

Tangit hic consolationis impetrandae impossibilitatem.

Tangit autem tria : causam confirmationis, naturalem Sanctorum ad compatiendum inclinationem, et miserendi impossibilitatem.

De primo dicit : « In his omnibus. » Quasi dicat : Quid valet longa tua petitio, et mea negatio ? Quia in his omnibus consolationibus pauperis, et tuis, et damnatorum cruciatibus, « firmatum est, »

sententia Dei judicis, « magnum chaos, » hoc est, vorago hians, « inter nos et vos, » et in gaudiis et cruciatibus existentes. Hoc autem chaos immeabile, est sententia obstinationis in malis, et sententia confirmationis in bonis. Exod. vni, 22 et 23 : Scias quoniam ego Dominus in medio terræ. Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum. Hoc significatum est, II Reg. v, 9, ubi dicitur, quod habitavit David in arce, et vocavit eam Civitatem David : et xdificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Mello autem erat fossatum et vorago, distinguens civitatem Jerusalem ab exterioribus. Hæc ergo vorago significat chaos, quod firmatum est inter beatos et damnatos, habens unum latus sententiæ divinæ confirmationem, et aliud, exigentiam meritorum.

« Ut hi, etc. »

Secundum est, in quo tangit, quod etiamsi sancti ex inclinatione naturae, quae perfectissima est in eis, « qui volunt transire, » ultra chaos compassionis affectu : quia sicut dicitur, Eccli. xliv, 10, sunt viri misericordiæ, « ad vos » damnatos juvandos, « non possunt, » propter congratulationem justitiæ cui adherent. Est enim in eis inclinatio naturae sine sensu passionis, et convertit hanc obligatio voluntatis ad lætitiam vincentem iniquitatem. Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam. Genes. xiv, 19, 20 : Benedictus Abram Deo excelso,... quo protegente, hostes in manibus tuis sunt.

« Neque inde huc, » per voluntatem beatitudinis, « transmeanere » valeant damnati. Quia sicut dicitur, Ezechiel. xxxii, 27, adeo sigillatae fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quod ita habent obstinatam in malo voluntatem, quod quamvis vellent esse sine pœnis, tamen in gloria nollent esse cum Deo judice, et Sanctis, quod essent sine iniquitatis voluntate. Psal. lxxiii, 23 : Su-

<--- Page Split --->

perbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Apocal. xvi, 9: Blasphenaverunt homines nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pæniteniam ut darent illi, scilicet Deo, gloriam.

telliget. Attamen caro ejus dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipsu lugebit. Ergo damnati non intelligent aliquid de his quae sunt hic. Et quod quidem expresse dicit Gregorius super eumdem locum.

Ad hoc dicendum, quod forte speciale fuit in divite quod de fratribus cogitavit propter exemplum. Aliter dicunt quidam, quod fratres per accidens in mundo adhuc vivere cognovit, scilicet, quia non vidit eos in inferno. Sed ista solutio debilis est. Et ideo prima melior est. Et concordat dictis Sanctorum.

Et hoc est quod dicit :

Ecce secunda pars, scilicet pro carnalibus sollicitudo divitis.

Et dividitur in quatuor paragraphos petitionis divitis, et negationis Abrahae : qui successive in littera ponuntur.

In primo sunt duo. Primo enim petit Lazari missionem : secundo, adjungit petitionis rationem.

Dicit ergo: « Rogo ergo. » Quasi dicat: Ex quo dicis chaos esse inter mortuos damnatos et beatos, quod non est inter vivos malos, et damnatos, et beatos. « Rogo ergo te, pater, » qui in affectu patris tuos diligis. Sapient, xi, 24 et 25 : Dissimulas peccata hominum, propter pænitentiam. Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quos fecisti.

« Ut mittas eum, » ad vitam revocando, « indomum, » hoc est, in familiam, « patris mei » carnalis.

« Habeo enim quinque fratres. »

Unde dicit Bernardus : « Servatur di- « viti et cognitio pauperis quem despexit, « et memoria fratrum quos illicite ama- « vit : ut de visa gloria pauperis quem « despexit, et de pæna carnaliter amato- « rum amplius torqueatur. »

Sed huic videtur esse contrarium quod dicitur, Job, xiv, 21 et 22 : Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non in-

« Ut testetur, »

Resurgentis miraculo, « illis, ne et ipsi veniant, » post mortem damnati, « in hunc locum, » locum ubi est terra miseria et tenebrarum : ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat '. « Tormentorum » Proverb. xix, 29 : Parala sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

Sed hoc contrarium videtur, quod damnati sunt invidi et male ad invicem voluntatis, et conformem cum diabolo habent voluntatem : et ideo (sicut diabolus) omnes homines vellent esse damnatos.

Ad hoc dicunt quidam, quod dives per istam petitionem, aliam obtinere conabatur. Putabat enim tam dilectum esse Lazarus, quod non amplius a gloria ad miseriam hujus vitæ mitteretur : et tam misericordem patrem, ut vivorum erratui compateretur. Et ideo suspicabatur se esse mittendum, et sic a pænis absolvendum. Sed mentita est iniquitas sibi : quia propter suos fratres non erat inveniendus specialis modus vocationis ad pænientiam.

Potest etiam dici, quod sibi timuit in fratribus, ut in præsentia eorum, malus

<--- Page Split --->

carnalis suus affectus amplius torqueretur : sicut Ambrosius dicit, quod ignoratur poena Arii, quia nescitur quot sunt errore ejus subvertendi. Et hoc est prohabilius, et dictis Sanctorum concordans. Socii enim sui et fratres in culpa, futuri erunt socii in poena. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Matth. xiii, 30 : Colligite primum zizania, et alligate eo in fasciculos ad comburendum.

Dicit autem optime : « Locum tormentorum, » quia ibi omnia concurrunt tormenta. Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Innuitur etiam in hoc, divitem damnatum nihil habere gratiae in voluntate, quia non timet nisi tormenta timore servili : in quo (ut dicit Beda) vivit peccandi voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas. Non enim dicit, ut testetur illis ne peccent, vel ut pœeniteant : sed ut ad tormenta non veniant. Et verificatur quod dicitur, Isa. v, 25 : In his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta, quia populus non est reversus ad percutientem se 1.

Domine, sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur. Hæc est etiam causa, quod, Matth. xvii, 3, ubi claritatem futuræ beatitudinis ostendit, cum Domino apparuerunt Moyses et Elias : ut lex et prophetia testificarentur evangelice de futura vita promissioni.

Sic igitur dicit Abraham. Sic Christus, Joan. v, 39 et 40 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

« At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, ponitentiam agent. »

Tertius paragraphus de stultitia divitis, qui Abrahæ verbum nititur infirmare : et ideo incipit a negatione, dicens : « Non, pater Abraham. » Job, xl, 3 : Numquid irritum facies judicium meum ? et condemnabis me, ut tu justificeris ? Potius cum David humiliter dicere debuit illud Psalmi 1, 6 : Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. In hac autem contradictione fortiter ingeminat patrem Abraham. De meritis enim propriis diffidens ad gremium patris misericordiæ libenter se converteret : et fastus quidem cordis sui humilitatem propriam recognoscere non sinit : ut diceret illud Lucæ, xv, 21, quod filius prodigus dixit : Pater, peccavi in cælum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus.

« Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos. »

Ecce secundus paragraphus de responsione Abrahæ.

« Habent Moysen et prophetas. » Moysen quidem in observantia operum mandatorum : Prophetas autem in illuminatione credendorum et promissorum.

« Sed si quis ex mortuis, »

Quia hæc ad conversionem sufficiunt. Et ideo de Moyse dicitur, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. De Prophetis autem dicitur, Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem,

Resurgens, « ierit, » vocando ad pcnitentiam, « ad eos, » quia resoluti deliciis, nullum requirunt qui viam doceat pcnitendi. Et in hoc quia accusantur, et exaggeratur malitia eorum, ideo non merentur quod aliquid fiat pro eis,

<--- Page Split --->

sed quidem irati animus judicis ad deteriora provocetur. Et maxime, quia etiam is qui displicet, intercedere praesumit.

« Pœnitentiam agent. »

Et hoc quidem non est probabile : quia dicitur, Isa. vn, 19 et 20 : Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis a mortuis ? Ad legem magis, et ad testimonium.

Et hoc est quod sequitur :

« Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. »

« Ait autem illi, » scilicet Abraham. Et est quartus paragraphus, in quo ratio divitis excluditur per sapientiam justi patris.

« Si Moysen et prophetas non audiunt, » quorum testimonia tot signis confirmata sunt. Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglezerimus salutem ? Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc.

« Neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. »

Et hoc ostenderunt, quia Domino resurgenti non crediderunt. Et sicut dicitur, ad Hebr. xi, 35 : Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : nec tamen propter hoc Judæi crediderunt. Similiter autem, Joan. xi, 44 et seq., surrexit Lazarus, et ex hoc ad deteriora provocati sunt. Joan. xii, 10 et 11 : Cogitaverunt principes sacerdotum ut et Lazarus interfecerent, quia multi ex Judæis propter illum abibant, et credebant in Jesum. Narrat etiam Nicodemus in Evangelio suo, quod filii Simeonis, et multi alii surgentes ex mortuis, testimonium Christo perhibuerunt : et tamen in incredulitate Judæi manserunt. Matth. xxvii, 52 et 53 : Multa corpora Sanctorum qui dormierant surrexerunt :... et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Nec aliquid ad fidem Judæorum profecerunt, quia erat eis verificatum quod dixit Isaias, Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Hujus autem tota causa fuit, quia gloriam mundi ad humilitatem fidei commutare noluerunt : sicut nec dives dum viveret. Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis, credere, qui gloriam ab invicem accipistis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?

Hoc est ergo quod dicit.

<--- Page Split --->