CAPUT XV.

Scribis et Pharisæis murmurantibus quod peccatores reciperet, parabolas proponit de ove et drachma perditis ac inventis, et de filio prodigo ad patrem reverso, benigneque ab ipso suscepto, seniore filio indigne hoc ferente : et quantum sit in coelo gaudium super peccatore pænientiam agente.

  1. Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum.

  2. Et murmurabant Pharisæi et Scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.

  3. Et ait ad illos parabolam istam, dicens :

  4. Quis ex vobis homo', qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?

  5. Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :

  6. Et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.

  7. Dico vobis, quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore pænientiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pænientia.

  8. Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam

unam, nonne accendit lucernam, et evertir domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?

  1. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

  2. Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænientiam agente.

  3. \it autem : Homo quidam habuit duos filios :

  4. Et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam.

  5. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

  6. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.

  7. Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.

<--- Page Split --->

  1. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.

  2. 'n se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame perco !

  3. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cœlum et coram te :

  4. Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis.

  5. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

  6. Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus.

  7. Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :

  8. Et adducite vitulum saginatum, et occidite : et manducemus, et epulemur :

  9. Quia hic filius meus mortuus erat,

et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.

  1. Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret et appropinuaret domui, audivit symphoniam et chorum :

  2. Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.

  3. Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

  4. Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.

  5. At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi, et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer :

  6. Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

  7. At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :

  8. Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est.

IN CAPUT XV LUCE

ENARRATIO.

« Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum. »

Ab isto loco usque ad vigesimum se-

cundum capitulum, agit de electione et reprobatione vocandorum per Discipulos et Apostolos.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima ostendit quam paterne recipitur qui eligitur : in secunda autem ostendit quo merito eligitur qui eligitur, et reprobatur qui reprobatur. Hoc autem incipit capitulo sedecimo. In tertia autem ponit modum electionis et reprobationis. Et hoc incipit post medium capituli decimi noni, ubi dicit : Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage

<--- Page Split --->

et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, etc.1.

Prima ergo pars continetur tota in isto capitulo.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima per factum sumitur occasio veniendi ad doctrinam : in secunda autem, doctrina perfecta traditur de paterna pietate recipientis.

In prima harum tria dicuntur : peccatorum scilicet conversorum ad Dominum appropinquatio : secundum autem, Pharisæorum murmuratio : et tertium, quod est causa murmuris, benigna peccatorum a Domino susceptio.

In primo notantur quinque secundum litteram, scilicet appropinquationis continuitas, appropinquationis propinquitas, ejus cui appropinquabant benignitas, appropinquantium peccatum et iniquitas, et ea quam intendebant appropinquando ad ipsum utilitas.

et unxit unguento 2. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Conjunctione enim cordis, appropinquatur pœnitentia et dilectione : non tantum ore. Isa. xxix, 13 : Appropinquat autem populus iste ore suo : ... cor autem ejus longe est a me. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Qui tribulato corde recedimus a malis, et omnium bonorum optimo appropinquamus per dilectionem, , dicentes Domino illud Ruth, ii, 9 : Expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. Pallium, inquam, justitiae, decoris, honestatis, et pallium charitatis quo peccata operiuntur : sicut dicitur, I Petri, iv, 8 3. Isa. lxi, 3 : Ut ponerem lugentibus Sion.... pallium laudis pro spiritu mæroris. Sic appropinquantes dicunt illud Psalmi lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos.

Ecce qualiter erant appropinquantes.

I Primum horum notatur per hoc quod dicit : « Erant, » quod est præteriti imperfecti temporis. In quo præteritum includit præsens, et dirigit in futurum : et per hoc notatur continuitas appropinquationis in omne tempus. Tob. iv, 20 : Omni tempore ... omnia consilia tua in ipso permaneant. Psal. xxxii, 2 : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Sic enim sumus Deo appropinquantes.

« Appropinquantes. »

Hic notatur appropinquationis propinquitas sive vicinitas. Conversione enim cordis appropinquatur ad ipsum. Ad Ephes. ii, 13 : Vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope. Sic appropinquavit peccatrix quando stetit retro circa pedes ejus, et osculabatur ore, et rigavit lacrymis, et tersit capillis,

« Ei. »

Cui ei ? Jesu Christo Salvatori ungenti vulnera eorum, qui per nimiam charitatem omnibus sibi appropinquantibus appropinquat. Deuter. iv, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest obsecrationibus nostris. Tam pius enim est, quod ipse longe adhuc existentem revocat, et occurrens appropinquat venienti : sicut patet in filio prodigo 4 : imo etiam longe agentem non deserit, et trahit vinculis suæ charitatis. Et hoc est quod dicit Gregorius : « Quid miramur, « fratres, peccatricem venientem, vel « Dominum trahentem ? Vel potius et « Dominum per charitatem trahentem, et « peccatricem per cordis compunctionem « venientem. » Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Ideo quia etiam recedentem non deserit,

<--- Page Split --->

pietatem ejus describens Apostolus, Act. VII, 27 et 28, dicit : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Vivimus quidem inspirati per Spiritus sui charitatem ad veniendum : movemur accedento tracti per ipsum : sumus autem in gratia ejus postquam accessimus. Sic enim clamat, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et non appropinquantibus improperat, Joan. v, 40 : Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis ? Et, Proverb. vn, 33, dicit : Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Quinam autem sunt qui erant appropinquantes ?

« Publicani et peccatores. »

Publicanus est qui infert injuriam : sicut Matthæus, et Zachæus, et latro, qui non sua rapiebant sub occasione publicorum vectigalium. Peccatores autem sunt qui sine alterius injuria deformes habent actus : sicut peccatrix, et alii multum voluptuosi in carnalibus peccantes. Et in his duobus generibus, omnis generis peccatores continentur. Isti ergo qui indigebant, ad Dominum accesserunt. Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Isti enim sunt quibus dicitur, Eccli. xxxviii, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Isti ergo suam attendentes necessitatem, honorabant Deum confitentes peccata sua, et accedentes ad ipsum, se conspectui suo præsentantes. Josue, vii, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum. Genes. xxvii, 26 : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Ita dixit pater ad filium, pellibus hædi, hoc est, conservatione peccati circumligatum. Et ideo etiam isti proprius accesserunt. Jerem. ii, 1 : Tu fornicata es cum amotoribus multis : tamen

revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

Sic ergo publicani injurias inferentes, et peccatores famosi in peccatis erant appropinquantes ad Jesum,

« Ut audirent illum. »

Et in hoc notatur appropinquationis utilitas. Sciebant enim quod verbum illius languores curaret. Psal. cv1, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Verbum etiam inflammabat ad charitatem. Psal. cix, 19 et 20 : Eloquium Domini inflammavit eum. Misit rex, et solvit eum : princeps populorum, et dimisit eum. Verbum etiam veritate sua corda eorum sibi obligavit. Joan. vn, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscelis veritatem, et veritas liberabit vos. Verbum etiam altitudine sua ad admirationem produxit. Joan. vii, 46 : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Verbum etiam ad omnia agenda illuminavit. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ideo ergo appropinquaverunt ut audirent. Luc. vi, 17 et 18 : Descendens Jesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis,... qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis.

Adhuc autem, non propter verbum tantum auditum, sed propter dulcedinem audientis, et propter gratiam labiorum multi appropinquabant ut audirent eum. De primo autem horum dicitur, Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. De secundo autem dicit Psalmus xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua.

Adhuc autem, audiebant eum, quia

<--- Page Split --->

sermo ejus erat cum effectu. Matth. vii, 28 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Jerem. xxiii, 29 : Numquid verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?

Sic ergo « erant appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum. »

« Et murmurabant Pharisæi et Scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. »

Ecce secundum, quod est murmuratio invidorum. Sapient. 1, 11 : Custodite vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. Psal. xlix, 20 : Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. Murmur enim est detractio quæ in aure susurratur. Ad Roman. 1, 29 et 30 : Susurrones, detractores Deo oblìbles.

« Pharisæi, » qui de justitia præsumcbant : quia suæ traditionis justitiam divinæ justitiæ præferebant. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

« Et Scribæ, » præsumentes de falsi nominis sapientia : et ideo, Exod. ix, 10, significantur per magos, qui turgidi stabant in conspectu regis Ægypti. I ad Corinth. viii, 1 : Scientia inflat, charitas vero ædificat. Eccle. 1, 18 : In multa sapientia multa est indignatio : et qui addit scientiam, addit et laborem.

« Dicentes : Quia hic peccatores recipit.

Murmurant quidem de duobus : de benigna peccatorum receptione, et de gratiosa cum peccatoribus communicatione. Et in hoc notatur quod benignus fuit in peccatorum receptione, et communicatione.

Primum notatur per hoc quod dicit : « Quia hic peccatores recipit, » larga benignitate, dulcissima charitate, et gratissimo sinu misericordiæ.

De primo dicitur, ad Roman. ii, 4 : An ignoras quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? De secundo, Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans. De tertio, Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, festas ipse portabit.

Per primum diu dissimulat et exspecetat peccantem, per secundum dulciter suscipit venientem, per tertium fovet susceptum ad se conversum.

De primo horum dicitur, Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

De secundo dicitur in Psalmo cvi, 17 : Suscepit eos de via iniquitatis eorum : propter injustitias enim suas humiliati sunt. Suscepit enim in visceribus cariratis.

De tertio, Luc. 1, 78 : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.

« Et manducat cum illis. »

Ecce refectio et communicatio. Reficitur enim in bonis pœnitentium. Unde, Luc. v, 29 : Fecit ei convivium magnum Levi in domo sua. Sic refectus est in bonis Zachæi 1. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Quia

<--- Page Split --->

exsultat in conversione et penitentia peccatoris.

3 « Et ait ad illos parabolam istem, dicens :

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves. »

Sumpta occasione doctrinæ, ponit hic doctrinam de optima peccatorum susceptione.

Et quia tria sunt in reductione peccatoris ad pœnitentiam, ideo tres inducit parabolas, in quibus ista doctrina consummatur. Primum enim quod est in susceptione peccatoris est patientissima revocatio errantis : secundum autem est diligentissima inquisitio perdite in eo prime imaginis : tertium autem paterna receptio revertentis. Et quoad primum inducitur parabola centum ovium contra Pharisæorum et Scribarum crudelitatem, qui perditos revocare non curaverunt. Propter secundum inducitur parabola decem drachmarum contra negligentiam, qui perditos quaerere negligebant. Propter tertium inducitur parabola de filio prodigo contra avaritiam Pharisæorum et Scribarum, qui ne erogarent indigentibus temporalia, multos fame perire permittebant.

In ista autem prima parabola duo facit. Primo enim ostendit Evangelista modum hujus doctrinae esse parabolicum : et in secundo, doctrinam supponit.

Dicit igitur :

« Et ait »

Benignus Magister, etiam ingratis inferens suas illuminationes. Eceli. xxiv, 44: Adhuc doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Joan. 1, 5: Lux in tenebris lucet, quando etiam tenebrosos illuminat et confundit tenebras eorum.

« Ad illos, » ad doctrinam, et utilitatem eorum. Isa. xlviii, 17: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

« Parabolam. » A παρά, quod est juxta : et δόλῃ, quod est sententia. Quia est sententia juxta quamdam similitudinem rerum notarum assumpta. Psal. lxxxvi, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Hic modus, ut sæpe diximus, conveniens est rudibus materialem intellectum in divinis habentibus. Osee, xii, 10 : In manu prophetarum assimilatus sum. Hoc est enim quod dicitur, Isa. viii, 1 : Scribe in eo stylo hominis. Stylo enim hominis scribere, est per similitudines humanas divina cordi hominis imprimere.

« Dicens, »

Hoc est, explanando proponens : quia ita proponit quod quilibet facile ad parvam explanationem intelligit. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut percurrat qui legerit, hoc est, ut currendo sine difficultate intelligere possit.

Et ideo dividitur parabola ista in duas partes : in quarum prima parabola proponitur : in secunda autem ejusdem expositio innuitur.

In parabola autem quatuor proponuntur. Primo enim proponitur similitudo hominis centum oves habentis : secundo, similitudo unam ex centum perdentis : tertio, similitudo ovem perditam revocantis : quarto, gaudium perditam ovem invenientis.

In primo horum quatuor dicuntur : raritas divitis possessoris, judicium quod quilibet sumit de suis propriis, humanitas hominis, et ditissima abundantia possessionis.

De primo dicit :

« Quis, »

<--- Page Split --->

Hoc est, aliquis. Glossa enim vult quod remissive legatur. Tamen non omnis hominis sunt istae divitiae, sed aliquis est qui habet : unus scilicet cui cura illa committitur, et pastor bonus vocatur. Joan. x, 11: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Aliquis est ergo: et non omnis homo est hujus industriae et perlectionis. Genes. xlvii, 6: Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.

Talis igitur rarus est: tamen est aliquis « ex vobis, » qui ex propriis cognoscat quid circa curam ovium facere debeat. Eccli. xxxi, 18: Intellige quasunt proximi tui ex teipso.

Dicit autem etiam, « ex vobis, » quia talis est constituendus super oves, qui sit de ipsa congregatione. Osee, n, 13: Dabo ei vinitores ejus ex eodem loco. Ad Hebr. v, 1: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur.

Ita igitur est « ex vobis, » qui ex vestris utilitatibus rationem potestis reddere quaesiti, « homo, » qui non in leonem, vel lupum sit mutatus: ille enim non quaerit oves sed devorat, et dispergit. Sed homo est mitis secundum naturam et prudens, innocenti animali suo compatiens, et damnis propriis consulens. Proverb. xii, 10: Novit justus jumentorum suorum animas : viscera autem impiorum crudelia. Jerem. vi, 23: Crudelis est, et non miserebitur. Sed « homo » humanus est super eos quibus ut ovibus praeponitur.

« Qui habet centum oves. »

Centum oves sunt perfecta ovium possessio : quia centenarius, perfectus et quadratus est numerus. Perfectio est a denario, qui est limes numeri. Et hoc refertur ad decalogum. Quadratio autem ad virtutum refertur quadrationem. Oves autem ad simplicitatem, et innocentiam, et utilitatem. Simplicitatem in malo, ut

sint sine plica mali. Ad Roman. xvi, 19: Volo vos esse simplices in malo. Innocentia autem in ovibus est, quia etiam ledentem non relædit. Psal. xxiv, 21: Innocentes et recti adhæserunt mihi. Psal. xxiii, 4: Innocens manibus, et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam. Utilitas autem est in hoc animali potissima, sicut, Matth. ix, 36, notatum est. Paulus ad Philemonem : 1. 11: Nunc autem et mihi, et tibi utilis est. Unde, Psal. lxxxiii, 13: Nos populus tuus, et oves pascuæ tuæ. Quia utilitas gregis respondet pascuis et laboribus manuum.

Sic ergo habere centum oves, est paucorum. Summus autem Pastor sic possidet centum oves in perfectione quam diximus, tam in Angelis, quam in hominibus bonis et perfectis. Ezechiel. xxiv, 31: Vos greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Déus. In centenario enim universitas ovium pro perfectione numeri designatur.

« Et si perdiderit unam ex illis. »

Secundum est parabola istius.

Dicit autem tria : perditionem, unius perditionem, et perdite ovis cum aliis annumerationem.

Perditio autem fit per peccatum, et per reatum qui peccatum consequitur, ad diaboli et inferni captivitatem. Isa. lii, 6: Omnes nos quasi oves erravimus : unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Psal. cxviii, 176 : Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

« Unam, » ab unitate recedentem. Eo enim ipso quod perditur, ab unitate gregis dividitur. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Una autem perdita hominem significat, qui a perfectione centenarii in qua remanserunt Angeli stantes cecidit. Sic ergo perditur

<--- Page Split --->

una quæ genus humanum significat.

« Ex illis,» quæ illis est annumeranda : quia ad numerum perditorum non pertinet, sicut cadentes Angeli: sed ad numerum salvandorum per redemptionem. Ad Hebr. ii, 16: Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Sed si ex illis non fuisset, quæsita non esset.

Et hoc est quod dicit : « Si perdiderit unam ex illis. »

« Nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? »

Tertium est istius parabolæ in quo notatur ovis istius revocatio.

Et dicit tria : custoditarum ovium ad tempus dimissionem, perditæ ovis insecutionem, et usque ad inventionem perditæ qvis infatigabilem requisitionem.

De primo dicit :

« Nonne. »

Quasi dicat : Secundum rationem humanam judicate. Job, vi, 29: Quod justum est judicate.

« Dimittit, » in sui ipsorum custodia, diligentiam exterioris custodiae non adhibendo. Et ita fecit Dominus in cœlo dimittens Angelos. Jerem. xii, 7: Reli. qui domum meam, dimisi haereditatem meam. Aliter enim non relinquit Dominus aliquem justum neque in cœlo neque in terra, nisi exteriorem custodiam aliquando non adhibendo : eo quod talis tali custodia non indiget. Deuter. iv, 9 : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. Intus tamen semper gubernat, et custodit. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

De exteriori autem custodia dicit, quod

« Dimittit nonaginta novem in deserto. »

Omnes beati Angeli, et omnes boni

significantur per nonaginta novem. Novies enim decem sunt nonaginta. Novum autem quæ in decem præcepta multiplicantur. Quodlibet enim præceptum implendum est et ardore charitatis, et luce veritatis, et judicio quieti et discreti cordis, et altitudine perfectæ super inferiora villa dominationis, et vigore perfectæ virtutis, et ordine ordinatæ a Deo potestatis, et ratione æquitatis a principe animo decreta, et illuminatione divini consilii, et custodia ab insidiis adversarii. Sic ergo novies multiplicata mandata Dei, et justitiæ naturalis, nonaginta perficiunt.

Si autem hæc ipsa ad perfectionem illuminationum, et perfectionem virtutum et operum referantur, in se novem sunt. Et sic nonaginta novem perficiuntur. Tribus enim perficitur illuminatio : affectu amoris, intellectu veritatis, et quiete discretionis, quæ illuminationes dijudicat. Tribus etiam perficitur virtus, si alta sit, si vigorosa, si ordinata rationibus æquitatis. Tribus perficitur opus, si ordinatum sit decretis principum, si procedat de consilio sapientium, si in honestate nihil habeat contrarium. Quicumque autem tales sunt, exteriori diligamenta custodiae non indigent, sive sint in cœlo sive in terra. Quamvis enim Glossa exponat de Angelis, in quibus hæ perfectiones sunt confirmatæ, tamen etiam in terra sunt pro modulo justorum quorumcumque. Et ideo generaliter loquitur Dominus, Luc. ii, 14: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Hos igitur relinquit, quando custodiam exteriorem non adhibet. Et ista expositio generalis ad moralem et allegoricam, quæ est in Glossis. Joan. xvi, 17 : Modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me. Cum enim ivit in infernum requirere perditos, non præsentialiter fuit cum Apostolis. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Et tunc præsentia corporali (in quam tamen de-

<--- Page Split --->

siderant Angeli prospicere) non fuit cum Angelis, sed nobiscum. Multos etiam Sanctos diligentia exterioris custodiae deserti : quia talibus non indigent, et sic eos derelinquit. Eceli. xv, 14: Reliquit illum in manu consilii sui. Isa. xxviii, 9 : Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablaclatos a lacte, avulsos ab uberibus. Quasi enim infantis, est pastoris diligentia circa ovem errabundam. Qua diligentia non indigent illi, qui perfectiones habent supradictas.

« In deserto, »

Ubi pastura est ovium propter pascuorum ubertatem. Exod. ii, 1 : Minavit Moyses gregem ad interiora deserti. Significat autem desertum locum uberem pascuis et solitarium, ubi latro non insidilatur, quo fur non venit, ubi silvestria liberis saltibus ludunt, et quo lupus qui domitis insidiatur non appropinquat : quia libera silvestria consequi non poterit. Et sic dicitur coelum desertum : quia ibi pascua uberrima sunt in pastura divinarum delectationum. Ezechiel. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas. Hic locus solitarius, est a strepitu tentationum et tentantium secretus, ubi Moyses videt visiones Dei cum ovibus 1. Ibi latro diabolus non venit : quia, Apocal. xii, 8 : Neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Ibi fur non appropinquat : quia libido quae fur est et mentem furatur, exstincta est. Matth. vi, 20 : In coelo fures non effodiunt, nec furantur. Lupus non occurrit, hoc est, mundus qui vorax est : quia sibi propinquis et donitis insidiatur. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Ibi ludunt libere Dei pecudes. Job, xxxix, 3, 6 et 7 : Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Contemnit multitu-

dinem civitatis, clamorem exactoris non audit. Job, ii, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Sic ergo coelum dicitur desertum.

Desertum autem est etiam vita contemplationis et virtutis, in quocumque statu homo contemplationi et virtuti studuerit : quia hic a deliciis et tumultu mundi se abscondit. Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles, hoc est, eminentes viri, accingentur. Job, xxxix, 8 : Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquivit. Isa. xxxv, 1 et 2 : Exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium : germinans germinabit, et exsultabit laetabunda. Hoc tamen maxime est in religione.

Desertum etiam est ubicumque mundi frequentia non est, in eis qui dicere possunt illud Apostoli, ad Philipp. ii, 20 : Nostra conversatio in cælis est. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligere. In hoc enim deserto pavit Dominus oves suas 2.

In quodlibet istiusmodi deserto secure dimittuntur oves errabundae, quae sunt nonaginta novem supradictis perfectionibus consummatae : quia illae sic apud se perfectae sunt quod ad tempus exteriori diligentia non indigent.

« Et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam ? »

Tria dicit, scilicet, quod vadit ad ovem perditam, et causam quare vadit, et quamdiu inquisitionis suae adhibet diligentiam.

De primo dicit : « V adit ad illam, » exterius appropinquando per se, vel per vicarium pastorem sollicitum. V adit autem passibus vocationum, admonitionum, promissionum, comminationum visitationum. Ezechiel. xxxiv, 11 et 12 : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum

<--- Page Split --->

dissipatarum. Sic enim de cœlo visivat novs oriens ex alto 1, ut perditam generis humani ovem recuperaret. Sic etiam adhuc per suos facit et in suis recuperans ovem perditam. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam, hoc est, diaboli. Sic fecit in manu David manu fortis. I Reg. xvn, 34 et 33, qui dicit : Veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis : et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum. Sic ab initio perdilis appropinquavit per se, et per suos : et bonos suæ custodiae reliquit.

Causa autem est : « Quæ perierat, » et recuperatione indiguit. Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Osee, xiii, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Psal. cxvii, 176 : Erravi sicut ovis quæ periit, quære servum tuum, Domine.

« Donec inveniat eam. »

Ecce quamdiu adhibet exterioris diligentiæ requisitionem. Cum enim reportaverit, et viribus virtutum confortaverit, tunc eamdem cum aliis secure dimittit. Sola enim esse non potest in malo. Eccle. iv, 10 : Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Hæc est sollicitudo de qua dicitur, Isa. xi, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fætas ipse portabit. Apponit enim brachium conforationis in gratia præventionis. Sinum in quo fovet, in gratia spiritualis consolationis. Sublevamen portationis in gratia subsecutionis, in mitigatione tentationis, dummodo fœtam ovem inveniat in proposito bonæ voluntatis. Sic ergo diligentiam exteriorem adhibet in reductione peccatoris : aut per se, sicut quando præsens in corpore oves in unum congregavit : aut per

fidelem opilionem sive pastorem, sicut quotidie facit.

« Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : »

« Et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. »

Tangit gaudium de ove perdita et inventa.

Et dicit quatuor : causam exsultationis, diligentiam repertationis, et ovis ad domum reductionis, et convocationem auicorum ad exsultationem congratulationis.

De primo dicit : « Et cum invenerit eam. » Hæc inventio ad utilitatem ovis est potius quam pastoris. Est enim inventa quando a periculo erroris est salvata. Amos, ii, 12 : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israel. Duo enim crura quibus domum reditur, sunt intellectus veritatis, et affectus bonitatis. Extremum autem auriculæ est auditus obedientiæ extremæ, qua Deum oportet audire et pastorem : et tunc ovis eruitur et invenitur.

Cum autem sic invenerit,

« Imponit in humeros suos. » .

Humeri Christi sunt brachia crucis, in quibus omnes reportavit. Vel, humeri sunt duo juvamenta peccatorum, quorum unum est supportatio infirmitatum, et alterum est sublevatio sacramentorum.

De primo, ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infrmorum sustinere. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Sublevatio autem sacramentorum si-

<--- Page Split --->

gnificatur, Luc. x, 34, ubi sauciatum posuit in jumentum suum, et duxit in stabulum. I Petr. n, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, hoc est, pœenam peccatorum. Isa. LUI, 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Numer. vii, 9 : Filiis Caath non dedit Moyses plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris. Caath patientia interpretatur, et bonum pastorem significat, qui plaustrum terrense subvectionis non curat, sed Domino in sanctuario deservit sacramentorum, et onera commissorum propriis humeris portat, compatiens necessitatibus infirmorum.

habitantes, sunt Sancti in eadem regula nobiscum viventes. Ad Galat. vi, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Cognati autem sunt in eadem nobiscum propinquitate cum Deo conjuncti. Act. xvii, 29 : Genus ergo cum simus Dei. Ibid. y. 28 : Ipsius enim et genus sumus. Hos convocat omnes affectu charitatis, proximi bonis congaudentes. Tob. vn, 22 : Praeparavit epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.

« Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. »

« Gaudens »

Autem portat : quia gaudium suum est protectus subditorum : dicens illud Isaie, LXI, 10 : Gaudens gaudeo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nehemie seu II Esdrae, vii, 10 : Gaudium Domini est fortitudo nostra.

« Et veniens domum, »

Isa. ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. Tunc enim impletum est quod dicitur, Isa. xlix, 23 : Equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerat a robusto salvabitur. Sic congratulabatur Paulus, ad Philip. iv, 1 : Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino, charissimi.

Ad caulas ovium ad quas reducit oves. Joan. x, 16 : Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor : quando peccator cum Sanctis accubabit. Hinc est etiam quod sauciatum in stabulum reduxit Samaritanus, qui custos interpretatur : et sub alia metaphora idem est quod hic significat.

« Convocat amicos et vicinos, dicens : »

Ecce convocatio devotorum ad congratulandum.

Et tangit duo : convocationem, et congratulationem.

Convocatio est in unum cor dilectionis proximi. Vicini enim in eodem vico

Causa autem tantæ jucunditatis est :

« Quia inveni ovem quæ perierat. » Et quod plus est sic, ad Hebr. xii, 2 : Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempla. Et omnia facilia et parva reputavit, ut ovem perditam recuperaret. Et quod Deus tantum reputat, mirum et miserabile est nos pro minimo reputare : ut non tantum opes, sed etiam oves Christi non solum perdamus, sed etiam cum pelle et carnibus et ossibus devoremus. Jerem. 11, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

Ista ergo una ovis est quæ sic reducitur.

Cum autem supra dictum j sit de perfectionibus nonaginta novem, una in omnibus perdita est, quæ in domum, id est, in divinam illuminationem non est reducta. Etiam hæc est centesima. Per

<--- Page Split --->

omnes enim illas gratias purgamur, et illuminamur. Et qui non perficitur in his omnibus per eam quae in Deum est reductionem, oberrat, et cum magno labore pastoris ad donum reducitur. Hæc igitur est una quae ab unitate recedit, et vadit in dispersionem et perditionem. Joan. xi, 32: Non tantum moriturus esset pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc est in illud unum et perfectum quod est reductio in unum : quia alii non salvantur.

hic. Hoc enim novum est, et mirabilis misericordiæ, et magnæ Dei potentia cui obviat peccatum : et tamen non vincit eam quin salvet peccatorem. Eccli. xxxvi, 6 et 7: Imnova signa, et immuta mirabilia : glorifica manum, et brachium dexterum. Hoc enim novum est quod in exterioribus Sanctorum novum requirit applausum. Psal. xlvi, 2 : Omnes gentes, plaudite manibus : jubilate Deo, etc.

Hæc est igitur ista parabola quare peccatoribus appropinquavit ut eos reduceret, et ad illud unum cum aliis ovibus congregaret.

7

« Dico vobis, quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore pœnitientiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent pœnitentia. »

Explanatio est parabole inducte.

Dicit hic tria : assertionem, similitudinem, similitudinis comparationem.

De primo dicit : « Dico vobis, » asserendo in veritate. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.

« Quod ita. » Ecce similitudo.

« Gaudium erit. »

Gaudium est duplex : interius. et exterius. Interius quidem gaudium, est de majori bono majus gaudium : et cum majus bonum sit in nonaginta novem justis quam in uno, majus gaudium est de nonaginta novem quam de uno. Exterius autem gaudium est in applausu et congratulatione. Et hoc est in minori et difficiliori bono, aliquando majus quam in majori bono et continuo. Et sic magis gaudent Sancti in conversione peccatoris, quia rarius est et difficilius converti peccatorem quam justum remanere justum. Et sic loquitur

« In cœlo, »

Per metonymiam, hoc est, in cœlestibus Angelis, et hominibus. Unde, Apocal. xii, 12, postquam projectus est draco accusator fratrum, et victus est a Sanctis conversis, dicunt Sancti : Propterea laetamini, cœli, et qui habitatis in eis. Sicut enim cœli obstupescunt, quando Sanctus aliquis pervertitur, et Angeli pacis plorant. Jerem. ii, 12 et 13 : Obstupescite, cœli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas quæ continere non valent aquas, hoc est, laborando in terrenis quæsierunt refrigerium. Similiter ad modum flentium se habebunt. Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare flebunt. Ita etiam cum sint ministri conversionis peccatorum, exterioribus gestibus nova gaudia exprimunt Sancti et Angeli in conversione peccatoris, quæ non ostendunt in continuatione justitiæ justorum, eo quod hoc non sit novum. Esther, viii, 16 : Judæis nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.

« Super uno peccatore pœnitentiam agente »

Condignam. Luc. iii, 8 : Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ. Et hoc est valde rarum. Sicut enim dicit Ambrosius : « Facilius invenies qui teneat inno-

<--- Page Split --->

« centiam, quam qui condignam agat « pcnitentiam. » Unum enim de mirabilibús Dei est, quod homo aversus revertatur, et quod de faucibus inferni extralatur ad sinum Abrahæ. Et tamen fit, et est de gloriosis operibus misericordiæ Dei. Psal. lxvii, 23: Dixit Dominus : Ex Basan, hoc est, confusione, convertam in profundum maris, hoc est, amaritudinis pcnitentiæ. I Reg. u, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Ad Galat. 1, 23 et 24: Auditum habebant de me, quoniam qui persequabatur nos aliquando, nunc autem evangelizat fidem quam aliquando expugnabat : et in me clarificabant Deum.

« Quam super nonaginta novem justis. »

Hoc in applausu exteriori Sanctorum semper verum est. « Qui, » hoc est, quia illi « non indigent pænitentia. » Et ideo non est nova materia gaudii eorum, neque rara. Isa. xxxv, 10: Gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Isa. lxvi, 10: Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. Sic novum gaudium fuit in sanatione beati Job 1. Sic nova gaudia in illuminatione Tobiæ senioris, et reditu junioris Tobiæ, 2, plusquam si pater continuo vidisset, et filius numquam exsulasset. Et idem probatur in multis similibus.

Pharisæorum et Scribarum : quia in talibus nullum studium posuerunt.

Dividitur autem hæc parabola in quatuor. In primo ostenditur possessio abundantissimæ et in decoris ornatu mulieris : secundo, perditio hujus tanti decoris : tertio, sollicitudo inquisitionis : et quarto, gaudium decorem istum invenientis.

De primo horum dicit tria : dispositionem possidentis, habitum, et ornatum.

De dispositione possidentis dicit : « Quæ mulier. » Quasi dicat : Rara est enim. Et est illa sola de qua, Proverb. xxxi, 29, dicitur : Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.

« Mulier, » sapientia Dei summi. Vel, Ecclesia filia sapientiæ, ab ipsa sapientia redimita. Proverb. xxxi, 10: Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Hæc enim et Herum mollit summum. Sic Ruth emollivit Booz, qui firmitas interpretatur. Hæc iram Herois avertit : sicut Abigail emollivit David 3, quæ patris mei involutio interpretatur. Quia ita involvit eum sapientia et dulcedine, quod avertit ab ira. Hæc est quæ frigidum et inflexibilem Regem fovet et calefacit : sicut Abisag 4, quæ patris mei gaudium interpretatur, et charitatem significat. Hæc est igitur mulier de qua dicitur, Ruth, iii, 11: Scit omnis Israel mulierem te esse virtutis.

Hæc est igitur descriptio istius mulieris.

« Habens, »

« Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachman unam. »

Secunda parabola est de eodem de inventione et restitutione in peccatore primæ imaginis, contra negligentiam

In possessione divitiarum, « drachmas decem. » Drachma pondus est in quo numismatis imago est impressa. Hæc autem est imago summi Regis. Et hæc drachma est homo factus ad imaginem et similitudinem divinam 5.

<--- Page Split --->

Hæc imago pondus habet gratiæ : quia dicitur, Eccli. xvii, 2, quod Deus hominem creatum secundum seipsum vestivit virtute. Et ideo dicit Beda, quod drachma regis etiam continet superscriptionem. Matth. xxi, 20 et 21 : Cuius est imago hæc et superscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. Inscriptio autem hæc est juris naturalis faciendorum, et cognitio Dei, inscripta in cordibus : quæ (sicut dicit Damascenus) omnibus ab ipsa creatione impressa sunt. Jerem. xxxi, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.

Hæ drachmæ decem sunt : quia decem operibus mandatorum perfectæ, et decem ornatibus pretiosis redimitæ. Decem autem præcepta sunt decem mandata 1. Decem autem ornatus sunt quidem ter terni Angelorum qui supradicti sunt,et unus qui est omnium illorum reductio in Deum, sicut jam ante diximus. Et ideo idem significatur per decem drachmas, quod per centum oves : quamvis non significetur eodem modo, sicut patet in differentia parabolarum quam induximus.

licam accepit similitudinem, perditur a Deo quando valde sibi est dissimilis. Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? In tanta enim dissimilitudine, decorus et speciosus forma, imaginem suam non recognoscit.Math.vn,23 : Confitebor illis : Quia numquam novi vos. Nahum, ii, 10: Facies omnium eorum sicut nigredo ollæ : sunt enim sic combusti per ignem naturalis concupiscentiæ. Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum. Et ideo facies ista et imago est plusquam perdita, quando sic est deturpata. In epistola Jeremiæ, Baruch, vi, 20 : Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. Sic ergo perdit unam, quæ non est in Deum reducta, sed abducta in similitudinem diaboli.

« Ex illis, » ad numerum salvandorum pertinentem, Illa enim est pretiosa.

« Nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? »

Istæ sunt igitur drachmæ, II Machab. xii, 43 : Duodecim millia drachmas argenti misit Judas Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium. Drachma enim est quam diximus. Duodecim autem millia, sunt perfectiones acceptæ ad doctrinam duodecim Patriarcharum, vel Apostolorum. Hæ enim sunt optimum sacrificium pro peccatis mortuorum ut resurgant.

« Si perdiderit drachmam unam. »

Hic tangitur drachmæ habitæ perditio: quod idem est, quod imaginis ad similitudinem Dei creatæ deturpatio et perditio. Quamvis enim in Psalmo xxxiii, 7, dicatur, quod in imagine pertransit homo, retinendo essentiam imaginis : tamen quia multum deturpatur, et diabo-

Hic tangit diligentem drachmæ inquisitionem.

Dicit autem tria : lucernæ accensionem, et domus eversionem, et diligentem inquisitionem.

Et mulier quidem Dei sapientia lucernam accendit, quando in incarnatione Filii Dei testam humanæ naturae flamma suæ deitatis implevit : ponens animam Christi pro lychno flammam tenente, et oleum gratiae pro ignis nutrimento. Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor Justus ejus,et Salvator ejus ut lampas accendatur. Mulier autem Ecclesia lucernam accendit, quando Prælatum sicut patremfamilias domus in testa corporis facit castitatis perspicuæ, et in intellectu animæ facit radiantem in veritatis fulgore, et in mente et visceribus facit pietatis et misericordiæ oleo fluere, et in

<--- Page Split --->

aUectu igne charitatis et zeli animarum ardere. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. Supra, xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Attende autem, quod ad quaerendam drachmam perditam, lucernam oportet accendere : quia lumen fulgoris sui perdidit, et non nisi lumine alieno manifestatur ad inveniendum. Non perdita autem drachma manifestatur proprio splendore. Ad Philip. ii, 13 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.

eum in terra deserta, in loco horroris, et vasta solitudinis. Deserta enim terra sterilis est conscientia peccatorum. Haec est locus horroris, in quo horrenda sunt daemonum figurae occurrentes. Vasta autem solitudo, propter boni naturalis desolationem. Ibi ergo invenitur drachma ad recuperationem.

« Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamiini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. »

« Et evertit 1 domum, »

Haec domus, est domus conscientiae interioris, quam totam oportet evertere in compunctione et confessione : ut drachma inveniatur ad splendorem. Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Sophon. 1, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis. I ad Corinth. iv, 5 : Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Hic tangitur congratulatio inventae drachmae.

Et dicit tria : causam gaudii, convocationem amicorum, et congratulationem.

De primo dicit : « Et cum invenerit. » Invenire enim causa est gaudii : quia peccator invenitur ad recuperationem. Ad Philip. i, 18 : In hoc gaudeo, sed et gaudeho.

« Convocat amicas, » in charitate conjunctas Sanctorum animas. Baruch, iv, 29 : Ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.

« Et quaerit diligenter. »

Ecce diligentia inquisitionis. Haec autem diligentia est in discussione conscientiarum peccatorum, quas praedicta lucerna illuminat : et vias, et actus, et causas, et circumstantias peccatorum ostendit, et ante oculos ponit. Ad Ephes. v, 13 : Quae, scilicet a lumine, arguuntur, a lumine manifestantur. Job, xii, 15 et 16 : Vias meas in conspectu ejus arguam : et ipse erit salvator meus.

« Donec inveniat : » quia non sufficit nisi drachma inveniatur. Cantic. iii, 2 : Quæram quem diligit anima mea. Et post modicum, 3. 4 : Inveni quem diligit anima mea. Deuter. xxxii, 10 : Inveni

« Et vicinas, » in vico coelesti secum mansionem habentes coelestes essentias. Isa. ix, 4 : Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi : ut tecum scilicet jucundentur.

« Congratulamini mihi. »

Baruch, iv, 36 : Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.

« Quia inveni, » ad gratiam, « drachmam, » imaginis, « quam perdideram » per peccatum, et imaginem depravantem. Baruch, iv, 37 : Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab oriente usque ad occiden-

<--- Page Split --->

tem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei. Psal. cv, 3: In lætitia gentis tuæ, ut lauderis cum hæreditate tua.

« Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. »

Adaptatio est similitudinis.

« Gaudium enim est Angelis Dei, » quia omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis 1. Et ideo gaudent de conversione : quia tunc non lrustratur suæ diligentia custodiae. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Vel, Angelis Sacerdotibus cœlestibus. Malach. II, 7 : Angelus Domini exercituum est sacerdos. In exterioribus enim suscitant applausum, sicut diximus.

« Super uno peccatore, » qui ab uno fuit aversus quod solum est necessarium. Luc. x, 42 : Porro unum est necessarium. Hoc est unum, de quo dicitur, Jacob. n, 10 : Qui offendit in uno, factus est omnium reus.

« Pœnitentiam agente, » hoc est pœnatenentiam, ut perseveret in dolore : ut, sicut dicit Gregorius, « mala commissa de- « flet, et defienda ulterius non commit- « tat.» Illi enim per pœnitentiam regnum cœlorum appropinquat : sicut dicitur, Matth. n, 2 : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum.

Sic ergo finitur hæc secunda contra Pharisæos parabola.

« Ait autem : Homo quidam habuit duos filios. »

Hic tertia inducitur parabola, in qua ostenditur quam benigne peccator ad pœnitentiam rediens est suscipiendus, et quam large, et quam magnifice, et quam

honeste exhibendus et pertractandus. Quod est contra Pharisæorum et Scribarum avaritiam, qui de suo pauperibus redecuntibus nihil exhibebant. Et insuper si qua habebant, rapiebant : quia, sicut dicitur, Isa. v, 23, justificabant impium pro muneribus, et justitiam justi auferebant ab eo. Hoc ergo generaliter intenditur in hac parabola, sicut patet cuilibet : quamvis allegorice de Gentili et Judæo in Glossis exponatur. Primam ergo nos prosequimur expositionem : et tandem etiam de ultima, quantum sufficit, mentionem faciemus.

Dividitur autem hæc parabola in quatuor partes : in quarum prima ostenditur patrisfamilias naturalis decor in duobus filiis, et innuitur fortunæ successus in abundantibus bonis. Secundo, inducitur ex dissoluto juvenili sensu a patre recessus junioris, et infaustus successus in bonis. Tertio, inducitur qualiter egestate compulsus, rediit ad supplicationem quam demeruerat gratiae patris. Quarto et ultimo, ostenditur ejusdem benigni, et liberalis et magnifica susceptio patris.

Prima harum parva est, de qua dicit : « Ait autem ad illos, » hoc est, ad utilitatem instructionis et ædificationis Scribarum et Pharisæorum. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, hoc est, ad intellectum dictorum vocare.

« Homo quidam. »

Ut de humanis exempla dentur, dicit hominem, Pharisæos ejusdem naturae cum illo significans, et debere erubescere, si similia ad filios non faciant. Patres enim se cognoscere debent, et affectu paterno sibi subditos diligere, Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Unde de eo qui curam suscepit filiorum, dicitur, Numer. xii, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in

<--- Page Split --->

terra. Homo ergo erat, mollis ad filios, et non durus. Natura enim struthionis et non hominis, durari ad filios: Job, xxxix, 16: Duratur ad filios suos, quasi non sint sui.

Hic autem « quidam » dicitur singularis benignitatis in suos. Isa. xlix, 15: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. III Reg. iii, 26: Commota sunt quippe viscera ejus super filio suo. Genes. xlui, 30: Commota fuerant viscera ejus super fratre suo.

Iste ergo est « homo quidam, » sic benignus ad filios.

nem sequentes, et concupiscentiam. Sapient. xi, 23: Diligis enim omnia qua sunt, nihil odisti eorum qua fecisti.

« Et dixit adolescentior ex illis 12 patri. »

Hic incipit agere de recessu unius a cura patris.

Et dividitur in partes tres: de acceplione substantiae et separatione primo: et de congregatione, et recessu, et dissipatione tangit secundo: et de egestate lasciviam ejus premente agit tertio.

Dicit igitur : « Et dixit. »

« Habuit, »

Et habebat adhuc in cura et regimine. Ad Galat. iv, 1 et 2: Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre. Sic ergo habebat eos in cura ut pater, et sollicitudine regiminis.

Tangit autem tria : stultitiam impellentem ad recessum, postulationem partis, et acceptionem.

De primo dicit : « Dixit. » Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Psal. xxxv, 2: Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.

« Adolescentior, »

« Duos filios. »

Ecce flos naturae qua refloruit, I Machab. ii, 17: Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis, et fratribus. E contra de abjectis dicitur, Jerem. xxi, 30: Scribe virum istum sterilem, virum qui non in diebus suis prosperabitur.

« Duos » autem habuit geminae dilectionis vinculo in Deo, et inter se colligandos. Genes. xlviii, 5: Duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt. Iste enim homo Deum significat, Isa. lxvi, 9 : Si ego, qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus ? Iste duos genuit, sicut dicitur, Isa. xlvi, 3: Qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Duo autem sunt, divisi in rationabiles et irrationabiles : in ratio-

Hoc est, desideria adolescentiae secutus. In pueritia enim propter multum humidum, non sunt adhuc acuti aculei concupiscentiae : sed paululum exsiccato humido et non remisso calido, circa annum quartumdecimum incipiunt sentiri stimuli. Et tunc est adolescentia. Et ideo, Proverb. xxx, 18 et 19, dicitur : Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. Levis enim et altivolus in evagatione efficitur ut aquila, tortuosus in desideriis ut coluber, natans ut navis in concupiscentia, et inconstans et incontinens ut juvenis in adolescentia. Proverb. vii, 7 et seq. : Considero vecordem juvenem qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus meretricis graditur in obscuro, advesperascente die, in noctis tene-

<--- Page Split --->

bris et caligine. Job, xxiv, 13 : Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus. Sic quidem quilibet facit, juvenilia desideria sequens. Unde, II ad Timoth. ii, 22 : Juvenilia desideria fuge. Sic etiam fecit Gentilis populus, sequens concupiscentias, nulla lege frænatus : qui ideo dicitur adolescentior, quia lege frænatus populus in Adam et Heva in paradiso fuit, et non frænatus a Cain filio eorum incepit. Bonum enim semper est ante malum, et legale ante illegale. Lex enim data in Paradiso profecit per legem Moysi, et per legem Christi et gratiam est consummata. Ista ergo causa dissolutus iste est adolescentior.

Dixit autem : « Patri, » qui paterno affectu etiam stultos diligit filios. Jerem. xxxi, 20 : Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! Quasi dicat : Non est. Et tamen sequitur : Quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus.

« Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam.

Ecce postulatio stulta portionis, quae in manibus remanens custodita, augenda erat : et data stulto, consumenda.

Dicit autem tria : primo, jus naturae patri ad mentem reducit : secundo, debitum quomodo requirit : tertio, de quo debitum sit, subjungit, et qua ratione.

Dicit igitur : « Pater. » Quasi dicat : Hoc ex jure naturali denegare non debet. Dicit enim Philosophus naturalis, quod sicut filius egreditur cum parte substantiae de corpore patris per generationem, ita cum parte facultatis de domo patris debet emitti. II ad Corinth. xii, 14 : Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

Hac igitur de causa dicit : « Pater, da mihi, » ad usus meos. Quasi dicat illud Genesis, xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideam etiam donui meae.

Non semper debeo sub tutore esse, et ad alienam respicere manum.

« Portionem, »

Scilicet meam, quia aliqua portio et major debebatur seniori, aliqua etiam debebatur patri Et ideo temperat postulationem, dicens : « Portionem, » quaecumque est illa. Numer. xxvii, 6 : Justam rem postulant filiae Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui.

Quae sit autem ista portio, quam filius accipit a patre, dicunt Sancti quod est bonum naturale, et cum natura datum, et donatum, et acquisitum. Bonum autem naturale est aptitudo naturae habitualis ad verum et bonum. Cum natura datum, est intellectus, perspicacitas, ingenii subtilitas, solertia, liberum arbitrium, sensus, et omnia alia talia. Donatum autem est fortitudo corporis, pulchritudo, nobilitas, et hujusmodi. Acquisitum, scientiae, honores, bona temporalia, et hujusmodi. Haec omnia enim a Deo Patre accipimus pro portione. Matth. xxv, 15 : Dedit... unicuique secundum propriam virtutem. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Esther, ii, 18 : Dona largitus est secundum magnifcientiam principalem.

« Substantiae quae me contingit. »

Tangit de quo egrediens de domo quaerit portionem : quia « substantiae. » Substantiae autem dicuntur facultates, quae sunt datae ad subsistendum in substantia individue personae hominis, et ad substandum in domo. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. Sic dicitur de Job, i, 13 et seq., quod perdidit omnem substantiam suam.

Tangit autem rationem justitiae, quando addit : « Quae me contingit, » jure haereditatis. Decrevit enim Dominus, Numer. xxvii, 8, quod substantia patris de-

<--- Page Split --->

volvitur ad filios, si filios habet. Hic autem filius ea quae accipit a Domino, sibi dari petit : ut propria voluntate his utens fruatur ad libitum. Eccli. xvii, 3 : Dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram. Eccli. xv, 14 : Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui.

« Et divisit illis substantiam. »

Tertium est quod sibi debitam obtinuit portionem : quia pater ordinem naturae attendens, nec ordinem illum corrumpere volens, divisit substantiam inter filios : volenti recedere donans suam, et volentis secum manere filii, cum sua in manibus tenens et augens. Et hoc est quod interdicit Apostolus, ad Hebr. iii, 12 : Ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo. Tamen pater ordinem naturae corrumpere nolens, dat ei quod suum est. Matth. xx, 14 : Tolle quod tuum est, et vade. Ad Roman. xiii, 7 : Reddite omnibus debita.

13

« Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriosc. »

Hic agitur de filii stulti recessu a patre.

Et dicit quatuor, scilicet, quod cito recessit a patre, quod omnia secum congregata detulit, quod in regionem longinquam peregre abiit, quod ibi omnia sua turpiter consumpsit.

De primo dicit : « Non post multos dies. » Hoc fuit tempus breve, quo reverentia tanti patris, et ordinatio domus patris adhuc in corde remansit. Genes. xxxi, 42 : Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses. Quam-

diu ergo reverentia paterna remansit in corde et doctrina patris (quod fuit parvum tempus) remansit verecundia retentus. De talibus dicitur, Matth. xiii, 21, et Luc. viii, 13, quod temporalis est : quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

Dicit autem : « Dies, » quia dies fuit quamdiu in conspectu patris remansit. Joan. ix, 4 : Me oportet operari opera ejus qui misit me donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari. Unde etiam cum proditor exivitde domo Christi, Joan. xii, 30, dicitur : Cum accepisset ille buccellam, sicut portionem quæ eum contingebat, exivit continuo : erat autem nox.

« Congregatis omnibus. »

Duo dicit, et quod facultates omnes congregavit, et quod cum omnibus peregre est profectus.

De primo dicit : « Congregatis omnibus, » ut omnia referret ad ministerium lasciviae et iniquitatis, intellectum, et ingenium, et omnia quae ad bonum dedit illi Deus : et omnibus illis Deum pium Patrem impugnaret, ut quasi fieret in eo quod dicit Psalmus lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus Deum extento collo, et pingui cervice armatus est. Deuter. xxxii, 13 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Et hoc est quod dicit, Osee, ii, 8 : Haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal (hoc est, absque jugo : quia hoc Baal interpretatur). Frumentum verbi quod confortat cor hominis, vinum jucunditatis spiritualis, oleum pinguedinis in devotione, argentum eloquentiae, et aurum sapientiae. Et ex omnibus illis recedens, efficitur suae libertatis, impugna-

<--- Page Split --->

tor patris, et consumptor substantiae ipsius.

« Adolescentior filius, »

Plus lascivia mentis quam aetatis. Philosophus : « Non ab aetate defectio est, sed est a passione. » Isa. lxv, 20 : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

« Peregre. »

Ut peregrinus esset a conspectu tam reverendi patris. Isa. xxvii, 21 : Peregrinum est opus ejus ab eo. Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Homo enim secundum divinum intellectum in contemplatione veritatis habet patriam, et peregrinus est in aliis caducis et abducentibus animum. Unde, I Petr. ii, 11 : Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis.

« Profectus est in regionem longinquam. »

animam, et res consumit. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans geminina. Proverb. xxix, 3 : Qui nutrit scorta, perdet substantiam. Proverb. xxi, 17 : Qui diligit epulas, in egestate erit. Ista enim est lex lasciviae, quod omnia consumit : sicut Helena consumpsit Graeciam, et Phrygiam, aedes combussit, et omnia redegit in nihilum. Et hoc est ideo, quia consilio non regitur, fraena non patitur, et nullum sibi ponit modum. Proverb. xv, 22 : Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium. Proverb. xxx, 13 16 : Tria sunt insaturabilia, et quartum numquam dicit : Sufficit. Infernus, et os vulva, et terra qua non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Juxta Platonem, concupiscentia sepulta est in inferno : et ideo voracitas concupiscentiae dicitur infernus. Os autem vulva (a volvendo dictum) vocatur delectatio lignas mentem, qua non satiatur, sed per rememorationem semper similes suscitat appetitus. Terra autem, terrenitas hians est semper ad bibendum delectabilia. Ignis est incendium fomitis. Ista ergo totum consumunt.

Longinquitas ista est per distantiam similitudinis paternae, et non per distantiam locorum. Et maxima longinquitas, est recedere usque ad oblivionem Dei Patris. Psal. cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Proverb. xv, 29 : Longe est Dominus ab impiis. Mich. iv, 10 : Egredieris de civitate, et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem. Et in hac longinquitate maxime fuit error gentilis.

« Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse ccepit egere. »

Hic tangitur de egestate ad reditum compellente.

Et haec exaggeratur a quatuor : a causa, ab effectu, a frustratione laboris inutilis, a penuria, qua etiam vilem cibum mereri non valuit.

« Et ibi, »

Non reveritus vultum patris, « dissipavit substantiam suam, » omnia bona accepta a patre, « vivendo luxuriose, » hoc est, ad luxum concupiscentiae. Sapient. xv, 12 : Aestimaverunt lusum esse vitam nostram. Talis enim vita corpus,

De causa dicit : « Et postquam consummasset omnia, » qua e manu Domini acceperat, et viribus consumptis. Genes. xlvii, 18 et 19 : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. Cur ergo moriemur te vidente ? Consumpta est pecunia sapien-

<--- Page Split --->

tive et eloquentiae. Pecora autem defecerunt, quando etiam pecorinae vires deficiunt ad voluntatem hominis explendam, et nihil remanet nisi marcidum corpus, et pondus terrenum in ultima senectute. Psal. xiii, 1: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Sapient. v, 13: Virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere : in malignitate autem nostra consumpti sumus.

« Facta est fames valida in terra illa. »

Hæc est secunda causa, et effectus primæ. Hæc autem fames est destitutio audiendæ veritatis per verbum, et percipiendæ per sacramenta. Genes. xlui, 1 : Interim fames omnem terram vehementer premebat. Amos, viii, 11 : Mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. Job, xxx, 3 : Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, sgualentes calamitate et miseria. Omnis enim humor boni exsiccatur in talibus, et rodunt in solitudine silvestri, ubi pilosi saltant, hoc est, dæmones : et squalent egestate spiritualis boni et miseria. Hæc igitur fames est effectus consumptionis substantiæ, et premit istum miserum destitutum omni bono paterno.

« Et ipse cœpit egere. »

tum. Unde dicit Beda : « Omnis locus « absente patre penuria est. »

« Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius, et misit illum in villam. suam ut pasceret porcos. »

Ecce tertium, quod est frustratio laboris inutilis.

Dicit autem quatuor, scilicet, quod abiit a se, quod malo adhæsit, quod vili labore se occupavit, quod labor sibi initiliis fuit.

De primo dicit : « Et abiit, » a semetipso, et ipsius bono recessit in quamdam redeundi desperationem. Psal. i, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.

« Et adhæsit, »

Illicito amore et communione illicita. Isa. ii, 6 : Pueris alienis adhæserunt. « Uni civium regionis illius » pessimæ. Genes. xiv, 13 : Homines Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. Nec dicitur civis, eo quod esset aliqua civilitate dispositus : sed quia ad modum civis concorditer malis cohabitavit. Quæ concordia pessima, est unanimis consensus ad peccandum. Psal. lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Iste ergo misero adhæsit.

Hoc est secundum, effectus duorum. Eguit autem quandoquidem voluntatem fruendi peccato habuit : et valetudinem non habuit, quia perficere non potuit. Psal. xxxii, 11 : Divites eguerunt, et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Proverb. iii, 33 : Egestas a Domino in domo impii. Proverb. xiii, 18 : Egestas, et ignominia ei qui deserit disciplinam. Proverb. xix, 15 : Anima dissoluta esuriet. Proverb. xiv, 34 : Miseros facit populos pecca-

« Et misit illum in villam suam. » Ecce occupatio laboris inutilis. Hæc autem est villa, in qua terra ad concupicentias excolitur. Luc. xiv, 18 : Villam emi, habeo exire, et videre illam. Genes. iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi, hoc est, punctiones sollicitudinum, et aculeos libidinum. Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum pigri hominis transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ.

<--- Page Split --->

Ager enim in quo agit stultus, est concupiscentia corporis : et vinea est gaudium hujus mundi, quæ operta sunt urtica (quæ ab urendo dicitur) libidinum, et spina sollicitudinum vanarum.

In hanc ergo villam misit eum, ut abominatam coleret concupiscentiam.

Et hoc est quod sequitur :

« Ut pasceret porcos. »

Porcus nomine suo quasi spurcus dicitur, quia spurcitiis gaudet. Et nos quidem jam in praehabitis, et super Matthæum 1 propria porci diximus : tamen et hic aliqua dicemus.

Dicit autem Glossa, quod porci sunt dæmones, qui spurcitiis delectantur. Psal. xvi, 11 : Saturati sunt filiis, scilicet re porcina, et diviserunt reliquias suas parvulis suis. Hos iste pavit, quando voluntati eorum satisfecit. Isa. lxv, 4 : Qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum.

Luxuria autem præcipue est porcina. Proverb. xi, 22 : Circulus aureus in naribus suis, sive porcæ, mulier fatua et pulchra. Statim enim gemmam annuli ponit in stercore. Et sic facit luxuriosus, omnem decorem suum abscondit in infamia luxuriae.

Porcus etiam ferventis est iræ : et ideo corrixatio proprie est porcorum. Psal. lxxix, 14 : Singularis ferus, hoc est, porcus, depastus est eam, Domini scilicet vineam.

Est etiam porcus aper indignanter superbus : et ideo alia secat animalia, nec patitur societatem aliorum. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos : ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

Cupidi etiam valde sunt porci, et soli volentes possidere suam habitationem : et ideo significant avaros. Matth. vn,

31 : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.

Est etiam ventrosus porcus : et ideo significat gastrimargiam, quæ est ventris insania. II Petr. n, 22 : Canis reversus ad vomitum, et, Sus lota in volutabro luti.

Est etiam porcus piger propter carnis pondus : et significat pigritiam, quæ est acidia. Levit. xi, 7 : Sus, qui cum ungulam dividat, non ruminat, immunda erit vobis. Non enim habet discretivam vim, ad discernendum inter spiritualia (in quibus veloces esse debemus) et carnalia (ad quæ tardi esse deberemus).

Hos igitur porcos misit eum pascere civis regionis ignominiosæ, quæ tota est plena puteis bituminis voluptatum, sicut Sodoma : sicut dicitur, Genes. xiii, 13 : Et hæc fuit occupatio sua in labore vili et inutili.

« Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis" quas porci manducabant : et nemo illi dabat. »

Hic tangitur laboris inutilis frustratio.

Et dicit tria : turpe desiderium, porcinum cibum desideratum, et desiderii frustrationem.

De primo dicit : « Cupiebat, » ardenti concupiscentia. Jacob. iv, 3 : Petitis et non accipitis, eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Hic enim nihil cupiebat nisi insumere sicut pecus,et « implere ventrem suum,» hoc est, carnalem concupiscentiam. Ad Philip. iii, 19 : Quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Eccle. ii, 23 : Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego ? Et nota quod dicit : Implere ventrem suum : quia ad tantam erat reductus necessitatem, quod jam non cogitabat sapores :

<--- Page Split --->

dummodo venter quocumque secundum quantitatem impleretur. Job, vi, 7 : Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt.

« De siliquis quas porci manducabant. »

Siliqua, secundum Glossam, est genus leguminis, habens folles sicut faba vel pisa. Et dicit quod est legumen concavum, multum habens de folle, et parum de substantia. Dicunt autem alii, quod est fructus cujusdam arboris. Secundum Philosophum autem naturalem in scientia de Vegetabilibus, non dicitur siliqua aliquis fructus, vel semen, vel legumen : sed generaliter omnis folliculus concavus, in quo semina, vel fructus, vel legumina continentur, siliqua vocatur. Famis enim tempore, dominus porcorum fructus et legumina comedendo, vel vendendo, in usus proprios redegerat : et porcis, et custodi porcorum siliquas, ad infelicem vitam sustentandam, in cibum ministrabat.

Significant autem siliquæ siccas libidinosorum consolationes in amplexibus et tactibus turpibus : quando peccatum committi non potest, vel non licet propter homines : sicut qui tangunt turpia mulierum, ubera, et inguina fætentia. Et in hoc delectantur sicut sus, quæ submittit aures in concupiscentia. Job, xxx, 4 : Mandebant herbas, et arborum cortices : et radix juniperorum erat cibus eorum. Herbæ sunt cibus jumentorum. Arborum autem cortices sunt non ligni quidem cortices, sed fructuum : sicut diximus. Et illi cortices dicuntur siliquæ. Et radix juniperorum præ omnibus lignis continere dicitur ignem : ita ut quadraginta diebus sub cineribus inclusum, carbo de radice juniperi dicitur ignem continere. Et significat incendii materiam libidinis inextinguibilem, etiam in non valentibus peccare.

« Et nemo illi dabat. »

Quia ea in usum sumere vel non valebat, vel propter confusionem non licebat. IV Reg. vii, 19 : Videbis oculis tuis, et inde non comedes. Psal. cix, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit. Hic enim verum est illud poetæ :

Tantalus a labris fugientia pocula captat. Quo sunt plus potæ, plus sitiuntur aquæ.

Proverb. xx, 4 : Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. Hoc est, refrigerium aquæ, quod damnatus in inferno petivit, qui de nullo bono curavit, nec non obtinuit 4. Unde Beatus Bernardus : « In « æternum non obtinebit quod vult : et « tamen quod non vult, in perpetuum « sustinebit. » Hæc enim pertinacia est iniquæ voluntatis, et præcipue in damnatis : ut adhuc peccandi habeat desiderium, etiam cum non valet explere delictum. Et illi spadones diaboli, qui fornicari non possunt, et ad puellam suspirant. Eccli. xxx, 20 et 21 : Portans mercedes iniquitatis : videns oculis, et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. Sic voluntatem habens ad omne peccatum, et perficere non valens.

« In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! »

Dicuntur autem hic tria : reversio ad sui cognitionem, attrahentia ad patris reversionem, et ejus quod cogitaverat per effectum impletio.

De primo dicit : « Ipse autem, » pec-

<--- Page Split --->

cati vias invenire non valens. Osee, ii, 6 : Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.

« In se reversus, » hoc est, ad rationis actum introrsus in corde, a quo discesserat, « reversus. » Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor. Psal. lxxvi, 7 : Exercitabar cum corde meo, et scopebam spiritum meum. Iste est nuntius qui ad Job revertitur, damna renuntians 1.

« Dixit. »

Hic tangit ea quæ ad revertendum trahebant.

Dicit autem duo : spem benignitatis et charitatis paternae in genere conjunctos : et afflictionem pœenarum peccati, qua pungebatur in exsilio. Et ex his elicitur revertendi propositum.

De primo dicit :

« Quanti mercenarii, »

Ad domum patris non pertinentes, sed mercede temporali sibi constituta servientes, sicut Judæi, qui semper spe mercedis temporalis servierunt. Deuter. xxxiii, 28 : Tantummodo oculus Jacob in terra frumenti, et vini. Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui multipicati sunt.

Et hi

multa bona facit, et ideo sui indigetur : et non tantum toleratur, sed etiam ad domum vocatur et conducitur. Ita est qui in Ecclesia pro mercede temporali servit : sicut Clericus pro stipendio praebendæ multa bona facit, et vocatur, et remuneratur : sed tandem sine honore cum damnandis egreditur. I Corinth. ix, 17 et 18 : Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quæ est ergo merces mea ? Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Iste enim se non exponit periculo pro domo patrisfamilias. Ezechiel. xiii, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuitis murum pro domo Israel. Joan. x, 13 : Mercenarius fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

« Abundant panibus, »

Adlitteram. Panibus cor confortantibus veritate verbi, gratia virtutis, et refectione sacramenti : de quibus panibus jam ante diximus, et habent unde se et alios reficiant. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti. Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. Hæc igitur spes traxit eum : quia liberalis fuit etiam in non conjunctos.

« In domo patris mei, »

« Ego autem hic fame pereo, »

Hoc est, in familia magni patrisfamilias. II ad Timoth. ii, 20 : In magna autem domo non sunt solum vasa aurea et argentea, sed et ignea et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. Mercenarius vero invite servit, et tamen servit in spe mercedis. Et hac accepta de domo egreditur, et nihil honoris habet : tamen

Refectione destitutus : sicut Gentilis populus in idololatria, et sicut quilibet in peccati exsilio. Aggæi, 1, 6 : Comedistis, et non estis satiati. Et, ibidem, Qui mercedes congregavit, misit eas in saccum tum pertusum. Quia si etiam aliquid delectationis habet peccatum, hoc ipsum non nutrit, sed convertitur in

<--- Page Split --->

tormentum et venenum. Et idcirco fame perit etiam, qui delectamenta peccatorum comedit. Isa. xxix, 8 : Sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus : et sicut somniat sitiens, et bibens, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit : sic facli sumus. Ille enim vere fame perit, qui delectatione peccati quaerit refici, et nihil reficitur, sed perit de die in diem. Isa. lxv, 13 : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis.

« Surgam, et ibo ad patrem meum. »

Ecce revertendi propositum : in qua parte quatuor continentur : a peccato surrectio, ad patrem bonum profectio, peccati confessio, et veniae supplicatio.

De primo dicit : « Surgam, » non tantum in præsenti momentaneo, sed in omne sursum me agam. Ad Ephes. v, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Isa. lii, 2 : Consurge, sede, Jerusalem : solve vincula colli tui, captiva filia Sion, hoc est, vincula consuetudinis peccatorum, collum rationis tuæ deprimentia. Psal. lxiii, 7 : Accedet homo ad cor altum. Luc. xxi, 28 : Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Sic igitur non ad terram, sed ad coelum factus est sursum, cum caput mentis in sublime bonum extollit.

« Ad patrem meum. »

Ad paternum fontem boni revertar. Eccli. xvii, 23 : Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito exsecrationem. Pater enim non obliviscitur substantiae et proprietatis patris, et affectus filialis. Substantia enim patris ipsa dulcedo est proprium, misereri et parcere : affectus ad filium semper dependere. Et de substantia quidem dicitur, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat. De misericordia, Joel, ii, 13 : Patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. De affectu, II Regum, i, 26 : Sicut mater unicum amat filium, ita ego te diligebam.

Ad talem igitur ibo patrem.

« Et dicam ei : Pater, peccavi in celum, et coram te. »

Ecce humilis confessio, in qua tria dicit : spem patris, confessionem veritatis, et eam quam meruit per peccatum abjectionem indignitatis.

De primo dicit : « Pater. » Quasi dicat : Nihil spei mihi est sine te, sed multa fiducia in te : qui vere pater es in patris affectu. Isa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fietor noster 'tu, et opera manuum tuarum omnes nos.

« Peccavi. »

« Et ibo. »

Ecce ad patrem bonum profectio. Eccli. xvii, 23 : In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Jerem. li, 50 : Venite, nolite stare. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Genes. xxxii, 9 : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ. Ex Deo enim natus es, et terra nativitatis tuæ est habitatio Sanctorum.

Ecce humilis et vera confessio. « Peccavi. » II Reg. xxiv, 17 : Ego sum qui peccavi, ego inique egi. Job, xxxiii, 27 : Peccavi et vere deliqui : et, ut eram dignus, non recepi.

« In coelum, »

Per metonymiam, hoc est, Sanctos et Angelos offendendo. Jerem. ii, 12 et 13 : Obstupescite, coeli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Do-

<--- Page Split --->

minus. Duo enim mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aqua vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Peccatum enim redundat in verecundiam Sanctorum, qui cælum vocantur : quia eorum conversatio est cum Angelis in cœlo. Isa. xxxii, 7 : Ecce videntes, hoc est, Prophetæ, clamabunt foris, Angeli pacis amare fiebunt.

« Et coram te, »

Qui omnia vides. Vel, « Coram te, » hoc est, ante conspectum tuum. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Proverb. xvi, 2 : Omnes viae hominum patent oculis ejus.Dolor igitur est, quia peccavit in cœlum in amissione et offensa societatis Sanctorum. Verecundia autem, quia coram parte peccavit. Deformitas autem ex ipso peccato. Psal. l, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.

« Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. »

« Et surgens venit ad patrem suum. »

Ecce recognitio propriæ indignitatis. Imaginem enim tuam in me deturpavi, et bona optima a te collata consumpsi : et ideo filius alienatus sum qui mentitus sum tibi, inveteravi in terra aliena, et a semitis tuis claudicavi. Non sum de illis de quibus dicitur, Jerem. xvii, 16 : Non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi. Sed alios sequens, indignus factus sum tua paternitate. Factus sum de illis de quibus dicitur, Joan. vni, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri

. vultis facere. I ad Corinth, xv, 49 : Portavimus imaginem terreni, scilicet patris, et deturpavi imaginem tuam. Sic igitur, « non sum dignus vocari filius tuus. »

« Sed fac me sicut unum, etc. »

Ecce humilis supplicatio veniæ. In hac autem supplicatione recognoscit potentiam faciendi non esse in se, sed in patre. Et non dicit quod faciet mercenarium, quia ille non manet in domo patris in æternum, sicut dicitur, Joan. vni, 35 : sed quod faciat eum sicut mercenarium, hoc est, filium, in habitu humilitatis servi in domo operantem.

De primo dicit : « Fac, » tu, qui potestatem habes : ego enim defecì. Matth. iii, 9 : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Servum enim potest facere filium Dominus Pater.

« Fac, » ergo qui omne bonum ex te facis. Isa. xxvi, 18 : A timore tuo concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Sic igitur qui spiritum adoptionis dedisti jam, « fac, » per gratiam subsequentem, « fac me, », quia licet corruptus a factura tua prima, tu dixisti, Jerem. xvii, 4 et seq : Dissipatum est vas quod figulus faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel ? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.

« Fac, » ergo de luto corrupto vas quod merito placeat in oculis tuis.

Sic ergo dico : « Fac me, » non mercenarium : quia in domo tua perpetuo manere cupio : sed « sicut mercenarium, » qui in habitu humilitatis servi serviat, et tamen in domo remaneat : quia sic imitabor filium tuum dilectum,

<--- Page Split --->

ad Philip. 11, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Et post pauca, 3. 8 : Humiliavit semetipsum, factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem : sicut et ego usque ad mortem servire disposui.

« Fac ergo me sicut mercenarium. » Job, xiv, 6 : Donec optata veniat, sicut nercenarii, dies ejus. O pater, fac ergo quod dixisti, Eccli. ii, 22 : Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem tibi animam suam. Ego enim in veritate opera servi perfi cere volo, et ut mercenarius dare tibi totam animam ex omnibus viribus meis.

« Et surgens. »

Ecce veniam impetrans benignitatem tuam.

« Et, » cum hac sui indignatione, et veritatis confessione, et devota et humili supplicatione, « surgens, » agens per effectum operis se sursum, a sentina vitiorum. Psal. ii, 6 : Ego dormivi, et soporatus sum (in peccato), et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

« Venit, » profectu virlutis, « ad patrem, » dicens cum servis David, I Reg. xxv, 8 : In die bona venimus ad te.

« Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. »

Hic tangitur patris benignissima susceptio revertentis filii.

Tanguntur autem hic duo, quorum primum est benignissima susceptio patris : secundum autem est placatio indignantis cohaeredis.

In primo horum tria sunt, scilicet, signa benignitatis patris in suscipiendo, veritas filii in pœenitendo et confitendo,

festivitas totius familiae in congratulando.

Signa benignitatis in suscipiendo sunt quinque, scilicet, quod longe adhuc positum vidit, quod ad venientem miserum misericordia motus fuit, quod lasso paterne occurrit, quod se non continens super eum cecidit, quod intime dilectionis osculum impressit.

De primo dicit :

« Cum autem adhuc longe esset, »

Quia in reliquiis peccati et tentationibus adhuc fuit. Vel forte melius, quia nimia humilitate se longe esse reputavit, quamvis jam prope fuisset per gratiam. Daniel. vii, 13 : Adspicio ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat. Isa. lx, 4 : Filii tui de longe venient. Isa. xxx, 27 : Ecce nomen Domini venit de longinquo.

« Vidit, etc. »

Respectu vocationis, quo vocavit Petrum a trina negatione... Luc, xxii, 61 et 62 : Conversus Dominus, respexit Petrum :...et egressus foras, scilicet Petrus, flevit amare. Joan. i, 48 : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Genes. xxii, 14 : In monte Dominus videbit, hoc est, de specula sua celsitudinis. Sapient. iv, 13 : Respectus Dei in electos illius.

« Et misericordia motus est. »

Cor enim paternum misericordia movetur ad filium. Jerem. xxxi, 20 : Conturbala sunt viscera mea super eum, miserans miserebor ejus, ait Dominus. Osee, xi, 8 et 9 : Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pænitudo mea : non faciam furorem iræ meæ, non convertar ut disperdam Ephraim.

<--- Page Split --->

« Et occurrens. »

Hic tangitur qualiter lasso occurrit : quia lassatus fuit in via iniquitatis, et magna perficere non valuit : licet voluntate magna voluerit. II Machab, 1, 3 : Corde magno, et animo volenti. Illis enim quantumcumque debilibus, per se et per suos occurrit. Isa. lxiv, 3 : Occurristi latenti, et facienti justitiam. I Machab. xi, 60 : Occurrerunt ei honorifice de civitate. Occurrit enim Deus, et sui, et manum porrigit adjutricem.

fidei sue inclinat. Eccli. xxiv, 11 : Omnium excellentium et humilium colla 1 virtute calcavi. Et quia de collo rationis bonae laus Dei egreditur, ideo de laudante Deum vectore Dei dicitur, Job, xxxix, 19 : Numquid praebebis equo fortitudinem : aut circumdabis collo ejus hinnitum ? Quasi dicat : Non tu facies hoc, sed ego gratia mea hoc perficiam : sicut collo istius prodigi produxit confessionis hinnitum.

« Et osculatus est eum, »

« Cecidit, »

Impetum amoris ferre non sustinens. Cecidit enim qui totus venit. Act. x, 44 : Cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiunt verbum.

Cecidit autem « super collum ejus. » Genes. xlvi, 29 : Vidensque eum, irruit super collum ejus. Collum autem, sicut saepe diximus, secundum expositionem beati Dionysii, est continuatio capitis ad corpus, in quo decurrit vitalis spiritus, et per quod trahitur cibus corporis totius. Et secundum has proprietates ratio est collum continuans caput animae (quod est mens) cum animae viribus inferioribus quasi cum corpore : quia in capite (quod est mens) est imago Dei impressa, et in corpore sunt sensibiles vires animae, et ratio continuat unum cum altero : quia inferiora refert ad superiora per obedientiam, et superiora reducit ad inferiora per ordinationem et providentiam. Sicut igitur diximus, ipsa est collum. Cantic. 1, 9 : Collum tuum sicut monilia, hoc est, discretionis monimenta. Inde est quod qui superba sunt rationis, collosi tolluntur. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus Deum extento collo, et pingui cervice armatus est. Hinc est quod Dominus colla superborum conculcare dicitur, quando rationem eorum humiliat, et in obsequium

Osculum amoris imprimens. In osculo enim est impressio labiorum, et permixtio spirituum, et in impressione labiorum est unio oris utriusque : ut unum os de caetero sit ipsius cum patre in omni verbo virtutis et veritatis confessione. Jerem. xv, 19 : Si seperaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. In permixtione autem spirituum est unio cordium et affectuum, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Cantic. i, 1 : Osculetur me osculo oris sui. Genes. xxvii, 26 : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Ecce signa benignae receptionis.

« Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cœlum, et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. »

Ecce filii humiliatio coram patre : et veritatis confessio.

« Pater peccavi. » Orat. Manasse, ad finem : Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco.

« In cœlum, » in cœli offensionem : hoc est cœlestium. Unde, Luc. xvii, 13 : Publicanus, a longe stans, nolebat oculos ad cœlum levare : quia sciebat se cœlestes offendisse.

« Et coram te, » quia iniquitas mea

<--- Page Split --->

clamat ante conspectum tuum. Genes. XVIII, 20 : Clamor Sodonomum et Gomorrhæorum multiplicatus est. Orat. Manassæ, in medio : Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci.

Et tangit eam quam ex peccato incurrit indignitatem, dicens :

« Jam non sum dignus vocari filius tuus. »

Genes. xxxii, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis. Orat. Manassæ, ad finem : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam. Antequam autem verba quæ deliberaverat, compleat : et non ut filius; sed ut mercenarius in domo esse petat : pater, victus misericordia, sermonem interrumpit et humilem exaltat.

Et hoc est quod sequitur :

« Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus. »

Et dicuntur hic duo : edictum patris, et id quod edicit.

Edictum patris est in hoc quod dicit : « Dixit autem pater, » indissimulato imperio imperans. Sapient. XVIII, 13 et 16 : Sermo tuus de cœlo... prosilivit,... indissimulatum imperium tuum portans.

« Ad servos suos, » Angelos, Apostolos, sanctos Martyres, et Confessores, et Prædicates. Isa. LXI, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Isa. LXIX, 3 : Servus meus es tu, Israel : quia in te gloriabor. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

« Cito proferte. »

Ecce edictum de vestitu honestatis, de ornatu nobilitatis, et de convivio jucunditatis.

Sed vestitus datur duplex : honestatis, et virtutis in præparationem Evangelii pacis : et ideo ornatus decoris interponitur, inter unum et alterum vestitum : sicut patebit in sequentibus.

De vestitu quidem honestæ conversationis dicit : « Cito, » sine mora. Quia, sicut dicit Ambrosius, « Nescit « tarda rerum molimina Spiritus sancti « gratia. »

« Proferte, » hoc est, proferendam mea benignitate pronuntiate, « stolam primam, » hoc est, honestæ conversationis habitum, ex virtutum decore contextum.

« Et induite illum, » ne nuditas macularum ejus de cætero appareat. Isa. LXI, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Ad Roman. xui, 12 et 13 : Induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus. Ezechiel. xvi, 8, 7 : Expandi amictum meum super te, cum esses nuda et confusione plena. Hæc est igitur stola prima, quæ est ornamentum animæ. Proverb. xxxi, 22 : Byssus et purpura indumentum ejus. Byssus in candore conscientiæ, et purpura in virtutum picturatione. Apocal. vi, 11 : Datæ sunt illis singulæ stolæ. Stola dicitur a græco στόλον, quod est longum : quia totam tegunt vitam et conversationem quando sunt cum dono perseverantiæ.

« Et date annulum in manum ejus. »

Ante calceamenta dat annulum : quia nisi sit certa fides et fidelitas ad Deum, predicationis officium assumere non debet. Annulus autem qui in decorem datur, fidem ad Patrem vel ad Sponsum significat. Et ideo quia vena cordis in

<--- Page Split --->

medico digiti sinistræ manus pulsat, ideo antiqui annulum in medico sinistræ manus portabant. Sed quia Prælati qui sunt sponsi Ecclesiarum, dextera manu benedicunt, ideo in medico dexteræ manus annulum portant. Hoc igitur ornamentum pater filio in signum restitutæ dignitatis et fidelitatis porrexit. Genes. xli, 42 : Tulit annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina. Antiqui tamen ante nos versus de usibus et proprietatibus annuli fecerunt, qui tales sunt :

Annule, desponsas, pretiose, pusille, sigillas, Clare, teres, digitum dextrum gemmate venu- [stas.

dispositionem stellarum, loci comparatu inventur prior.

Teres autem est, quia in se revertitur propter memoriam æternitatis : ut semper in principio amoris sit ille qui annulatus est. Et ideo præcipitur, Exod. xxvii, 23 et seq., ut semper annuli parentur in mensa et in arca, quibus portetur.

Ornat autem digitum dextrum ad operis diligentiam et ornatum. Judith, x, 3 : Assumpsit Judith dextralia, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. Dextralia adhibens ad fortitudinem, lilia in virtutis castitatis candorem, et inaures ad obedientiam, annulos autem ad fidem demonstrandam. Et sic virtutum ornamentis omnibus se ornavit.

Quod enim desponsat annulus, patet ex hoc quod Judas Thamar annulum cum aliis quibusdam dedit pro arthabone, significans quod Deus meretricem animam aliquando sibi conjungit in fide.

Pretiosus autem est, sicut dicitur, Eccli. xxxii, 7 : Gemmula carbunculi in ornamento auri : quia fides innititur auro sapientiae, et carbunculo charitatis, quae per dilectionem operatur.

Gemmatus autem est fulgore cœlestis conversationis et fulgoris. Cantic. v, 14 : Manus illius tonalites aureæ, plenæ hyacinthis.

Talemigiturannulumdate « inmanuejus , » hocest , conversationeoperumejus : quiasicutdicitur , Jacob . 1 1 , 2 0 : Fidessineoperibusmortuaest . Jacob . 1 1 , 2 : Siintroieritinconventumvestrumviraureumannulumhabensinvestecan - d i d a . SicenimintratinEcclesiamjamistevestitusetannulatus .

Pusillus autem est in humilitate secundum suum nomen : quia annulus est diminutivum ab anus, quod est circulus. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.

De sigillatione autem habetur, Esther, 111, 12, ubi litteræ regis sigillatæ erant annulo suo. Et significat impressionem imagini summi Regis in corde. Cantic. vii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum.

Clarus autem est annulus iste in rationibus articulorum. Sapient. vi, 13 : Clara est, et quæ numquam marcescit sapientia. Et ut nihil aliud clarum sit in corde annulati a Deo, Sapient. vii, 29 : Est hæc speciosior sole, et super omnem

« Et calceamenta in pedes ejus. »

Calceamenta de pellibus mortuorum animalium, sunt memorie mortis in cordibus Praedicatorum, Dei filiorum. In pedibus autem sunt, quando sunt in verbo veritatis quoad intellectum, hominibus mortem et præmium mortis demonstrantibus: et in affectu apud se, ut cupiant dissolvi et esse cum Christo. Isti enim duo pedes calceamentis sic muniuntur. Jerem. ii, 25: Prohìbe pedem tuum a nuditate. Exod. xii, 11: Calceamenta habebitis in pedibus. Canticorum, vii, 1: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. »

<--- Page Split --->

« Et adducite vitulum saginatum, et occidite : et manducemus, et epulemur :

ximi. I ad Coanth. v, 8 : Epulemur... in azymis sinceritatis, conscientiæ, et veritatis, in sermone et opere.

Quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. »

Ecce instruitur convivium congratulantium.

Dicit autem duo : præparationem convivii, et causam.

Circa præparationem dicit quatuor : adductionem vituli, adducti sagnationem, sagniati occisionem, et occisi epulationem.

De primo dicit : « Adducite, » hoc est, ad memoriam reducite. Genes. XVIII, 7 : Abraham vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerimum et optimum. Cursus Abrahæ, festinantiam significat devotionis, in qua totus currit animus. Ad armentum autem currere, est ad omnium Sanctorum bona mente percurrere. De numero autem illo vitulum adducere, est de numero martyrum omnium Passionem Christi ad memoriam revocare. Vel forte, vitulum occidere, est lasciviam corporis Deo immolare et occidere. Psal. I, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta : tunc imponent super altare tium vitulos.

De convivio autem subinfert :

« Ut manducemus. »

Manducare est ad necessitatem, epulari ad jucunditatem. Spiritualis enim cibus restaurat vires spirituales deperditas. Et sic est ad necessitatem. Act. IX, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Genes. XVIII, 5 : Ponam bucellam panis, et confortate cor vestrum.

« Et epulemur, » ad jucunditatem, et conversorum redeuntium jucunditatem. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Epulatio enim, jucunda refectio est in bonis pro-

« Quia hic, etc. »

Causam hic dicit tanta lætitiae: « Quia hic, » in præsenti demonstratus, « filius meus, » qui unus est, perditus de domo mea, sicut una ovis errabunda, et una drachma perdita. Non enim modicam jacturam reputat unicum de tanta domo perdidisse. Nec parvum gaudium æsituat unicum de tot millibus perditis recuperasse. Joan. xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis : ut Scriptura impleatur.

« Mortuus erat, » in peccato. I ad Timoth. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens mortua est.

« Et revizit, » in gratia. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Ezechiel. xxxvii, 9 : Veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

« Perierat, » sicut ovis errabunda : « et inventus est. Psal. cxviii, 176 : Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, Domine. Psal. lxxxviii, 21 : Inveni David servum meum.

« Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :

Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.

Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. »

Hic tangitur placatio senioris filii super indignatione quod receptus est junior tam benigne a patre.

Dividitur autem in tria : in quorum

<--- Page Split --->

primo tangit filii senioris iudignationem: in secundo, tangit filii cum patre disceplationem : tertio, tangit filii a patre placationem.

In primo horum tria dicit : filii scilicet in congratulatione ista absentiam, filii auditum cum veniret symphoniae, et interrogationem de causa tanta: jucunditatis.

De primo dicit :

« Erat autem filius ejus senior. »

Hic allegorice est Judaicus populus, qui semper fuit in agro terrena: exercitationis, quando ad spiritualia Gentilis populus vocabatur. Exod. iv, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Causa autem quare sit senior vocatus, superius est assignata.

« In agro. » Judæi agriculturae operam dederunt : quia terrenis inhiabant more Cain, de quo dicitur, Genes. iv, 2 : Fuit... Cain agricola, id est, coepit exercere terram.

LXX, 15 et 16 : Quoniam non cognovi ingoitationem 1, introibo in potentias Dumini : Domine, memorabor justitiae tuae solius. » II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus : ut ei placeat, cui se probavit. Eccli. xxvi, 28 : Duae species difficiles et periculosa mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis laborium. Inter venditionem enim et emptionem interveniunt menda:cia et juramenta falsa.

Nos autem exponemus generaliter quod senior non dissolute vivens est, et non juvenilibus intendens : sed lucris mundi deditus, ad intima spiritus non pertingit : et ideo extra domum et penetralia per agrum discurrit : et ideo sine cogitatu terreno numquam est : sicut neque cribrum sine pulvere. Eccli. xxvn, 3 : Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Illud enim cogitat a quo aporiatur.

Secundum autem generalem modum exponendi ad moralem sensum et allegoricum, sicut etiam Dominus loqui videtur, sicut superius diximus : tunc senior filius est quilibet qui mores seniorum imitatur, in terrena sapientia lucra conquirens. Hic est in agro lucrorum terrenorum, extra domum patris et penetralia conservatur : quia interiora spiritualia non rimatur. I ad Corinth. ii, 13 : Spiritualus homo judicat omnia. Et, ibidem, y. 14, dicitur, quod animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Chrysostomus enim dicit moraliter loquens, quod duo fratres sunt Clericus et Laicus. Senior Clericus, qui si in agro est terrena: occupationis, extra domum est patris. Dicit enim Augustinus, quod negotiatio ita damnabilis est Clerico sicut usura Laico. Unde Chrysostomus : « Qui voluerit esse negotiator, projiciatur de Ecclesia, dicente Propheta, Psal.

« Cum autem veniret. »

Hic tangitur quod tales ante gratias conversorum peccatorum considerant. Unde dicitur : « Cum veniret, » accessu mentalis considerationis, ad domestica et occulta Dei : sicut quidam Judæi fecerunt ad gratiam conversionis Gentilium. Sic enim multi venerunt ad talem considerationem : sicut improperat eis Dominus, Joan. v, 40 : Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis, Isa, ii, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.

« Et appropinquaret domui, »

Hoc est, familiae domus, per intellectum spiritualem, et considerationem decoris domus. Sicut ille fecit qui dixit in Psalmo xxv, 8 : Domine, dilexi deco-

<--- Page Split --->

rem domus tuæ, et locum habitationis gloruæ tuæ. Sicut regina Saba, III Reg. x, 3, videns ordinem ministrorum Salomonis, non habebat ultra spiritum.

Sic ergo et iste appropinquans domui Dei,

« Audivit symphoniam et chorum, »

In domo Dei, sicut dicit Psalmus lxxxvi, 7: Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Et iterum, Psal. xxxi, 11: Lætamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde.

Est autem symphonia dicta a svn græca præpositione, quod est cum : et qwvn, quod dicitur sonus : inde symphonia, quod est consonantia. Et est idem quod concentus multorum, quando multi unanimiter cantant voces modulatas. Et hoc est quando in exsultatione cordis laudatur Deus a Sanctis, de bonitate beneficiorum et effectu misericordiæ quam exhibet Sanctis : sicut hic laudatur de dulcissima susceptione peccatoris pœnitentis : sicut cantatur in Ecclesia : « Laudemus opus Dei in Maria genitrice, sed virgine. Laudemus opus Dei in Maria peccatrice, sed pœnitente. Illa est speculum innocentiæ : ista autem exemplum pœnitentiæ. » Hinc est quod omnes Sancti concinunt, Psal. cv, 47 : Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini saneto tuo, et gloriemur in laude tua. Ecce symphonia de salute congregatorum per pœnitentiam de nationibus peccatorum.

Chorus autem est instrumentum factum sicut cornu, in quo multæ sunt fistulæ diversis sonis in unam symphoniam modulatæ, et gravibus et acutis sonis conjunctæ. Et significat diversas laudes Sanctorum consonas, ex diversis Dei donis gratias agentes. Aliquando etiam a similitudine istius, chorus dicitur circuitus, in quo stant illi qui carmina sic modulatis decantant vocibus. Psal. cxlix, 3 : Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant

ei. Ista laus exprimitur, Apocal. xii, 10 et seq. : Audivi vocem magnam in coelo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte : et ipsi viverunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Propterea lætamini, caeli, et qui habitatis in eis. Ecce symphonia in cantu, et chorus in lætitia et concentu caeli, de projectione accusatoris a corde pœnitentium, qui animalem et brutalem vitam cum porcis non diligentes, usque ad mortem confitentes et pœnitentes, redierunt ad patrem. Ad Ephes. v, 19 : Loquimini vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino.

Hanc igitur symphoniam audiens auditu interiori aliquis Judæorum, intellectui spirituali dans operam de Gentili converso. Vel quicumque non publicus peccator de publico peccatore converso : sicut de Paulo, et Magdalena,et hujusmodi, stupet et miratur.

« Et vocavit. »

Mentis autem consideratione vocavit « unum, » quemcumque Sanctum, qui causas hujus lætitiæ declarat : vel in libris, vel in dictis, vel in exemplis, qui est unus « de servis : et interrogavit, » legendo, vel audiendo in prædicatione, vel in doctrina, vel in facto exemplari, « quæ hæc essent, » hoc est, quaenam esset causa hujus tantæ lætitiæ in domo. Sicut Philistæi quæsierunt causam lætitiæ de vocibus Hebræorum, cum venisset Deus in castra ad inimicorum expugnationem. I Reg. iv, 6 : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. Quicumque enim de justitia propria præsumit,

<--- Page Split --->

sicut Judæi, et Pharisæi, et generaliter de propria præsumentes justitia, nesciunt sacramenta Dei in gaudiis cordium, quæ facit Deus in cordibus Sanctorum, cum vident peccatores converti, et in hoc laudem et gloriam Dei magnificari. Sicut enim jam ante diximus, in exterioribus major exhibetur lætitia de eo qui periculum evasit, quam de eo qui continuo sanus et securus fuit. Non ideo quod melius sit : sed quia jucundius est et fraternæ dilectionis ostensivum secundum actum.

Et hoc est quod sequitur :

« Isque dixit illi, »

Servus, vel doctor, vel scripto, vel facto, vel verbo vivæ vocis. Job, xxvii, 11 : Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.

Dicit autem tria, instruendo præsumentem de sua justitia, scilicet causam lætitiarum, modum, et rationem.

Causam dicit in hoc :

« Et occidit pater tuus vitulum saginatum. »

Vitulus potest dici lasciviens juventus, quæ occiditur in converso peccatore, et Deo offertur, et reficit omnes Sanctos, et ipsum peccatorem. Psal. lxxvii, 32 : Placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Cornua intellectus, et affectus, quibus diabolum ventilet : et ungulas discretae rationis, quas in omnia eligibilia ad vitam discernendo dividat. Hic saginatus, hoc est, impinguatus dicitur sagina devotionis. Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defæcatae. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Vel, vitulus saginatus est pinguedo devotionis Passionis Christi pro peccatoribus immolati : sicut supra expositum est. Vel melius dicatur, quod vitulus utrumque significat. Osee, xiv, 3 : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum : et reddemus vitulos labiorum nostrorum. In his enim est lætitia, et refectio Sanctorum.

« Frater tuus venit, »

« Quia salvum illum recepit, »

A longinqua regione tenebrarum, et de terra inimicorum aliena dissimilitudinis. Isa. ix, 2 : Habitantibus in regione umbra mortis, lux orta est eis. Baruch, m, 10, 11, 12 : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es ? Investerasti in terra aliena, conquinatus es cum mortuis... Nam si in via Dei ambulasses, habitasses ulique in pace sempiterna. De hac ergo terra venit. Terra (inquam) miseria et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat 1. De hac (inquam) terra venit ad domum abundantiae patris. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tua, et torrente voluptatis tua potabis eos.

De tantis periculis ereptum. II ad Corinth. 1, 9 et seq. : Non simus fidentes in nobis, sed in Deo,... qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus, quoniam et adhuc eripiet : adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis.

Hæc igitur est ratio tantæ lætitiæ et jucunditatis.

« Indignatus est autem, et nolebat introire. »

Ecce quod dicit Gregorius, quod falsa justitia et præsumpta, habet indignationem, et compassionem non habet.

<--- Page Split --->

Tangit autem duo : indignationem, et aversionem duritiei cordis.

De primo dicit: « Indignatus est autem, » quia dignum illum tanto gaudio non reputavit. Hoc autem ex quatuor causis solet provenire, quarum prima est præsumptio meriti proprii. Secunda est consideratio lapsus alieni. Tertia, confidentia status ex propria vi. Quarta autem, ignorantia judiciorum misericordiæ Dei.

Primi inter haec exemplum, Luc. xvii, 11 et 12 : Gratias ago tibi, Deus, quia non sum sicut ceteri hominum :... jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.

Secundi exemplum est, ibidem, y. 11 : Velut etiam hic publicanus. Luc. vii, 39: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est.

Tertii exemplum est in Petro, Joan. xii, 37 : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. Luc. xxi, 33 : Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

Quarti exemplum est, ad Roman. xi, 33: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus ! Sic indignatus est Jonas, Jonæ, iv, 4: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc præoccupavi ut fugerem. Ad Roman. x, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod emulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

Sic ergo,

« Nobelat introire, »

Hoc est, in eos se per devotionem et fidem conjungere, qui de misericordia gaudent in conversione peccatorum : ignorans quod contra primam causam indignationis dicit Dominus, Apocal.

iii, 17 : Dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Contra secundam. Mich. vii, 8 : Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi, consurgam. Et, ibidem, y. 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. Et post pauca : Educet me in lutum, videbo justitiam ejus. Eccli. viii, 6 : Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus.

Contra tertiam dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 12 et 13 : Qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana.

Contra quartam dicitur, Eccli. iii, 22 : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.

Pro his omnibus talibus de se præsumentibus dicit Dominus, Matth. xx, 13 : Amice, non facio tibi injuriam. Et, paulo post, y. 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

« Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. »

Hic tangitur qualiter benignus pater suadet et placat filium.

Et dicit duo, in quibus patris commendatur benignitas. Unum quidem quod supplicat inferiori sibi subjecto. Secundum autem, quod rationem præsumptuosi audit, et paterne et rationabiliterelidit.

De primo igitur dicit : « Pater ergo illius, » qui vere benignus (etiam in præsumptuosos est). Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est.

« Egressus, » ex occulto suaè divinitatis in assumptionem carnis. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Vel spiritualiter, egressus de occulto sapientia in revelationem judiciorum de exhibenda misericordia. Ezechiel. iii, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Psal. xviii, 7 : A summo cælo

<--- Page Split --->

egressio ejus, hoc est, de summo sapientiae lucis suae venit in revelationem occultorum suorum. Quam bonus et misericors sit, Matth. iv, 13 : Euntes discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium 1.

« Cepit rogare eum, »

Ut intraret in cognitionem mysteriorum, et se gaudio Sanctorum conjungeret. Genes. xxiv, 31: Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ? Ad Roman. xni, 13 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : idipsum invicem sentientes.

20

« At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servo tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi hodum ut cum amicis meis epularer. »

« At ille, » sicut præsumptuosus de sua apparente justitia præsumens, « respondens » contumaciter, « dixit patri suo, » cujus omnem voluntatem sine disceptatione audire et facere debuit. Jacob. i, 19 et 20 : Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

Et dicuntur duo : patientia patris in audiendo filium obsequia jactantem : et sapientia patris filium suadentis et reducentis in sensum.

De primo dicuntur quatuor : longitudinem obsequii jactat, et diligentiam, et se irremuneratum fuisse ab eo etiam in parvo, et patrem accusat quod digno neglecto, indigno multa et magna conferat.

Dicit igitur de primo horum :

« Ecce tot annis servio tibi. »

Longum enim omne tempus reputabat, qui in angaria serviebat. Si enim in amore serviisset, breve tempus esse reputasset. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi dies pauci præ amoris magnitudine. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, super millia. Psal. lxxxix, 4 : Mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna quæ præteriit.

« Et numquam mandatum tuum præterivi. »

Jactat et improperat diligentiam obsequii: non attendens quod dicitur, Luc. xvii, 10 : Cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. Cum tamen falsum dicat. Job, iv, 18 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Proverb. xx, 9 : Quis potest dicere : Mundum est cor meum, purus sum a peccato. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos. Sed quia præsumpta justitia se non reputat offendisse nisi magna committat scelera.

« Et numquam dedisti mihi hocdum, etc. »

Hœdus enim sacrificium est pro peccato. Et est sensus : Numquam me interiori sagina refecisti de conversione peccatorum, sicut reficis Sanctos revertentes de magnis peccatis, quia magni peccatores frequenter dévotiores sunt in pœnitentia et gratiarum actione, quam tepidi justi de sua justitia præsumentes : et frequenter majores consolationes in spiritus jucunditate et refectione a Deo percipiunt. Psal. lviii, 15 : Famen patientur ut canes, canes, inquam, latrantes contra gratiam Sanctorum, et circuibunt civitatem.

<--- Page Split --->

« Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. »

Hic improperat quod indignis conferat et dignos negligat benefaciendo.

Unde dicit : « Filius tuus hic, » cum despectu demonstratus, quem non recognosco fratrem meum : quamvis eum tu filium tuum recognoscas.

« Qui devoravit substantiam suam. » Voracitas sonat in vitium gulositatis. Ad Titum, 1, 12: Cretenses semper mendaces, malè bestiæ, ventres pigri.

« Cum meretricibus. » Notat malam societatem, et causam condevorantium. Deuter. xxiii, 7 : Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Idumæus enim est carnalia peccata committens, et Ægyptius, tenebrosus in aliis.

« Venit, » non devotione, sed necessitate compulsus. Seneca : « Gratias ago « necessitati, quæ non sinit perficere « posse quod male volui. » Augustinus : « Felix necessitas quæ compellit ad bo- « num male volentem. »

« Occidisti illi vitulum saginatum, »

Qui multo majoris est pretii quam hedus. Interius enim illum reficis : ego autem in interioribus aridus sum, et exteriori videor pollere præservatione peccatorum. Sic, Luc. vii, 47, peccatrix sagina refecta est interiori, Pharisæo jejunante interius, licet exteriori visa justitia reficeretur cum Domino, cum murmure ex invidia stimulatus interius. Job, v, 2 : Parvulum occidit invidia. Refectio enim interior fuit in devotione peccatricis, venientis in lacrymis pænitentis, in osculis diligentis, in humiliatione se peccatricem ostendentis, in unguentis pinguedinis spiritualis consolationis. Et ideo dicit Gregorius, quod « magis intus refectus

« est Dominus pænitentia peccatricis, « quam exterius Pharisæi invidi epulis. »

« At ipse dixit illi : Fili, tu semper 32 mecum es, et omnia mea tua sunt.

Epulari autem et gaudere oportebat, 31 quia frater tuus hic, mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. »

Ecce sapientia patris duo faciens. Primo enim justitiam filii collaudat, et remuneratione magna dignam æstimat. Secundo, misericordiam filio delinquenti faciendam esse pronuntiat.

Dicit ergo : « Fili. » Te enim filium recognosco. Exod. iv, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Osee, xi, 1 : Ex Ægypto vocavi filium meum.

« Tu semper mecum es, » consona voluntate justitiæ. I Paralip. xii, 18 : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai.

Et tangit remunerationem. « Et » ideo, « omnia mea tua sunt,» superiora, inferiora, media. Superiora ad perfruendum, media ad vivendum, quæ sunt justitia, et cæteræ virtutes : inferiora ad adjuvandum. Matth. xxiv, 47 : Super omnia bona sua constituet eum. Ad Roman. viii, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Et est valde notabilis pietas Patris, qui etiam exteriorem acceptat justitiam, et dicit esse remunerandam omnibus suis bonis. Isa. iii, 10 et 11 : Dicite justo quoniam bene :... retributio enim manuum ejus fiet ei.

« Epulari autem, » etc.

Tangit misericordiæ dulcedinem peccatoribus exhibendam, quatuor innuens : gaudii opportunitatem, peccatoris cum justo in hæreditate fraternitatem, et gaudii causam, et his tribus præmittit gaudii modum.

<--- Page Split --->

Dicit igitur : « Epulari autem, » hoc est, dulcedine bonitatis Dei relici, « et » de tanto bono ex corde « gaudere. » Ad Roman. ii, 4: An divitias bonitatis, et patientiæ, et longanimitatis Dei contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pænitetiam te adducit ? In hac enim refectio magna, hoc est, in dulcedine bonitatis divinæ. Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Gaudium autem est in conceptione tanti boni. Psal. lxxxix, 15: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Psal. xcii, 19 : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Proverb. xv, 15: Secura mens quasi juge convivium.

« Oportebat, » hoc est opportunum erat : quia pater gaudet de bono filii. Genes. xlvi, 30 : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. II Reg. xiv, 1, David rex lugebat filium. Opportunum ergo erat patrem gaudere in bono filii.

« Quia frater tuus, » tecum pertinens ad eamdem hæreditatem, cui officium fraterni affectus debebas impendere. Ad Hebr. ii, 11 et 12: Non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nemen tuum fratribus meis. Joan. xx, 17 :

Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum. II Reg. i, 26 : Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.

« Mortuus erat, » in peccatis a vita Dei separatus. Baruch, ui, 11 : Conquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum.

« Et revizit, » per pœnitentiam mortuus quatriduanus : de voluntate peccati veniens in actum, et de actu in consuetudinem, et de consuetudine in desperationem, vel obdurationem. Joan. xi, 43 : Lazare, veni foras. Ad Roman, vi, 23 : Stipendia peccati mors.

« Perierat, » per errores. Osee, xiii, 9 : Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum.

« Et inventus est, » ex mea misericordia. Job, xxxii, 24 et 25 : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. Consumpta est caro ejus, hoc est, carnalitas ejus, a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiae suæ, hoc est, ad dignitatem pristinæ filiationis.

Sic igitur probatum est, quam pius est Dominus in electorum susceptione, quando de peccatis convertuntur ad ipsum, per tres parabolas se consequentes.