CAPUT XIII.
Occasione Galilæorum in suis sacrificiis interemptorum, et eorum qui in Siloe corruerant, hortalur ad pœnitentiam, alioquin exterminandos instar ficus infructuosæ : A chisynagogum redarguit, indignantem quod sabbato curasset mulierem a spiritu infirmitatis : comparat regnum cœlorum grano sinapis et fermento : de angusta porta : et quod quidam clauso ostio frustra pulsabunt : Herodem dicit vulpem, et Jerusalem ob crudelitatem suam deserendum.
Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galileis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio, quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
At ille respondens, dicit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora :
Et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Respondens autem Archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
Hanc autem filiam Abrahæ, quam
<--- Page Split --->
alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis quæ gloriose fiebant ab eo.
Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimæbo illud ?
Simile est grano sinapis 1, quod acceptum homo misit in hortum suum : et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cœli requieverunt in ramis ejus.
Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?
Simile est fermento 2, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos :
Contendite intrare per angustam portam 3 : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
Cum autem intraverit paterfamilias 4, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis.
Tunc incipietis dicere : Manduca-
vimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Et dicet vobis ? Nescio vos unde sitis 5 : discedite a me omnes operarii iniquitatis 6.
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi 7.
In ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere.
Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor.
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nudum suum sub pennis, et noluisti 8 !
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
<--- Page Split --->
spectantis, per arborem fici, et per mulierem curvam.
Primum autem horum ostendit per duo exempla : quorum unum factum est per malitiam hominis, quam Dominus ordinavit ad suum judicium exsequendum : secundum autem judicio Dei factum intelligitur esse contra eos, de quorum poenitentia spes nulla fuit.
IN CAPUT XIII LUCAE
In prima horum tanguntur duo : opportunitas temporis quo exemplum inducitur, et ex exemplo accepta instructio, quo veritas dictorum comprobatur.
Dicit igitur :
« Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
Non, dico vobis : sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. »
Hic incipit capitulum decimum tertium, in quo diversis exemplis construiquod ante docuit.
Dividitur autem in duo. Primo enim exemplis docet, quantum est periculum se non præparantium ad judicium, et quantus profectus et utilitas se præparantium. In secundo autem sui exemplo ostendit, quod non est a tali præparatione abstinendum : sicut ipse propter metum Herodis, non abstinuit a nostra salute operanda. Quinimo cum sciret sibi in Jerusalem mortem esse præparatam, illuc venit intrepidus : ut nos adventui suo ad judicium præparet.
Anterior autem harum partium dividitur in duas : in quarum prima non præparantium se ostendit periculum : in secunda autem præparantium se ostendit profectum per similitudines seminis et fermenti, quas inducit.
Adhuc autem prior harum habet duas partes : in quarum prima est periculum se non præparantium : in secunda vero ostendit longanimitatem et patientiam judicis, ad præparationem hominis ex-
« Aderant autem quidam. »
Notat circumstantia litteræ, quod præhabitam de adventu judicis instructionem fecit Dominus in Judæa, ad quam de Galilæa veniens transierat : et quod secuti sunt eum de Galilæa in Judæam, doctrina ejus instrui cupientes, et illi tunc aderant.
Et hoc est quod dicit : « Aderant autem quidam. » Luc. xxm, 49 : Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. Apostoli enim et discipuli præcipue Galilæi fuerunt. Et ad illos diversis temporibus, de Galilæa tamquam ad contribules et compatriotas multi venerunt.
« Ipso in tempore » istius prædicationis : ut sermo per effectum probaretur. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, ad efficaciam voluerunt. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus.
« Nuntiantes illi, » Jesu, « de Galilæis. » Narrat Josephus, et historia Ecclesiastica, et Hegesippus, quod eo tempore in Galilæa quidam surrexerat, qui se Filium Dei prædicaret, et multos evertit post se, ducens eos in montem Garisim in desertum, in quo monte se in cœlum ascensurum prædixerat. In quo montc, cum sibi Galilæi in eum
<--- Page Split --->
credentes sacrificarent, supervenit Pilatus, et eum interfecit, et omnes sibi sarriclantes, et sic « miscuit sanguinem » sacrificantium cum sanguine sacrificiorum, et cum sanguine ejus cui sacrifirabant. Et hanc esse causam dicunt, quod Herodes inimicus erat Pilati : de quibus inimicitiis in Passione Christi reconciliati sunt. Herodes enim tetrarchiam habuit Galilææ, et dicebat quod Pilatus in homines suæ tetrarchiæ non haberet aliquam potestatem. Unde, Act. v, 36, dixit Gamaliel : Ante hos dies exstitit Theodas, dicens se esse aliquem cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei dissipati sunt. Item, ibidem, §. 37 : Post hunc exstitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit : et omnes quotquot consenserunt vi, dispersi sunt. Tales quidam erant isti Galilæi hæretici, a quodam pseudopropheta subversi.
Vel forte, iidem erant « quorum sanguinem, » in monte Garisim, « miscuit Pilatus, » procurator Judææ. Miscuit autem sanguinem eorum « cum sacrifiriis eorum, » ne sibi regnum usurparent si multiplicarentur. Deus autem fieri voluit propter meritum infidelitatis eorum. Matth. XXI, 41 : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Psal. LXVI, 31 : Dissipa gentes quæ bella volunt. Genes. VI, 12 : Omnis caro corruperat viam suam. Et sequitur, §. 13 : Ego disperdam eos cum terra.
« Et respondens dixit illis. »
Accepta opportunitate per exemplum nuntiatum. « Putatis » ne « quod hi Galilæi, » attendentes mendacio et blasphemiis suorum seductorum, « præ omnibus » aliis « Galilæis, » qui doctrinam veritatis abjiciunt, et mendaciis credunt. II ad Timothy. IV, 4 : A veritate quidem
auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
« Peccatores » soli « fuerint, quia talia » judicia Dei « passi sunt ? » ut peccatis suis in finem devolutis, ita in eos Dominus vindicasset per manus Pilati ? I Reg. XV, 2 et 3 : Recensui quæcumque fecit Amalec Israeli, quomodo restiit ei in via cum ascenderet de Ægypto. Nunc ergo vade et percuté Amalec, et demolive universa ejus. Unde hic supponit Dominus, quod isti peccatores fuerunt, et merito suæ iniquitatis interempti. Sed non fuerunt soli peccatores, [nec præ omnibus aliis.
Et hoc est quod subdit :
« Non, etc. »
Hoc est, non fuerunt peccatores præ omnibus aliis. Aliquando enim quosdam Deus punit peccatores ad exemplum et terrorem aliorum, sicut dicit Glossa. Proverb. XIX, 23 : Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.
Et hoc est quod subdit: « Dico vobis, » qui sum veritas : « Sed nisi pænitentiam habueritis. » Non solum de pænitentia cogitetis, vel dicatis, sed agatis in opere pænitentiam. Matth. II, 2 : Pænitentiam agite. Act. III, 19 : Pænitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Job, XLII, 6 : Ipse me reprehendo, et ago pænitentiam in favilla et cinere.
« Omnes similiter, » hoc est, ex simili causa, « peribitis. » Isa. XXX, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri. Ad Roman. II, 4 : An ignoras, quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit ? Et est ac si dicat : Si pænitentiam egeritis, iram Dei avertetis : ita quodparcet vobis. Si autem tempus pænitentiae neglexeritis, justa est ira, quæ in vos judicabit. Ad Roman. II, 5 : Secundum duritiam tuam et impænitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis
<--- Page Split --->
justi judicii Dei. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pæniteniæ, et ille abutitur eo in superbiam.
Est autem hic quaestio : Cum de similibus sit simile judicium, ut dicit Boetius, quare Deus punit quosdam peccatores, et quosdam ad pænitetiam reservat ? Si dicas quod prævidet istos pænitetiam acturos, illos autem non, hoc nihil est : quia prævidit antequam nascerentur, et sic debuit non permisisse quod nascerentur, cum ipse dicat, Matth. xxvi, 24 : Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
Ideo dicendum, quod quamvis judicia Dei sint abyssus multa 1, super quae in tali casu exclamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! Tamen possumus dicere, quod nullum sic damnat, nisi peccatis suis in finem devolutis : et tunc condemnat eos, quos sic finaliter damnat, ad terrorem et exemplum aliorum, sicut dicit Glossa. Peccata autem in finem devolvuntur dupliciter, scilicet, ad summum malitiæ, et ad summum finem. Ad summum malitiæ non devolvuntur aliqua peccata in finem : quia nemo ita malus efficitur, quod non possit fieri pejor. Ad summum autem finem devolvitur, quando etiam secundum inferiores causas sic sententiam meretur, quod non est probabile quod revertatur ad pænitetiam : sicut patet in his qui perierunt in diluvio, quorum tota intentio fuit ad malum toto tempore : et in his qui perierunt in Pentapoli, qui etiam Angelis quærebant abuti. Et revocans ad pænitetiam, videbatur quasi ludens loqui, et deridebant Prophetas. Et tales puniuntur a Deo meritis suis, quando magis valet punitio eorum ad exemplum correctionis. Et hanc puto esse veram hujus quaestionis determinationem. Et ideo minus peccans, aliquando punitur : et magis peccans, aliquando differtur : ut in exemplo proposito. Tamen
consuevit dici quod multis de causis aliquis punitur. Unde versus :
Ut probet, aut purget, aut puniat, aut tueatur, Aut Christi pateat gloria, pœna datur : Ut sit in exemplum, terror, vel pœna parentum, Ut sit sobria mens, cauta, memorque Dei.
Ut probet quidem, sicut, Job, i, 8, et Job, ii, 3 : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra? Tob. xii, 13 : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Jacob. i, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Ut purget : sicut lepra percussit Mariam sororem Moysi, pro peccato nurmuris purgando 2. Malach. ii, 3 : Sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi.
Ut puniat, et punitionem continuet : ita ut æterna pœna continuetur præsenti. Et sic hic incipiat, ut in æternum pœna continuetur. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Et sic punivit Herodem, qui sicut dicitur, Act. xii, 23, percussus est ab Angelo Domini, et consumptus a vermibus, exspiravit.
Ut tueatur hominem a peccatis : et maxime a peccato superbiae aliquando puniri permittit. Et hoc idem est, quod punit ad humilitatis conservationem : sicut Paulum punivit stimulo carnis, II ad Corinth. xii, 7 : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ qui me colaphizet.
Ut ex miraculo liberationis manifestetur gloria Domini, aliquando permittit hominem puniri : sicut dicitur, Joan. ix, 2 et 3, in cæco nato, de quo dicitur : Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes
<--- Page Split --->
ejns : sed ut manifestentur opera Dei in illo. Et sic videtur mortuus fuisse Lazarus, Joan. xi, 40, de quo dixit Dominus : Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei.
Aliquando etiam Deus punit hominem, ut dicit Joannes Damascenus, ut aliis exemplum patientiae proponatur. Jacob. v, 10 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali. laboris et patientiae, prophetas, etc. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Luc. xxm, 31 : Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? Tobiae, ii, 12 : Hanc tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job.
Punit etiam Dominus aliquando unum ad terrorem alterius.Proverb.xix.23 : Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. 1-a. 1, 3 et 6 : Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem ? Omne caput languidum, et omne cor mœrens : u planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
brius effectus, redivit in sensum : et tunc ad cor hominis, et ad honorem regni decoremque pervenit.
Adhuc autem quidam puniuntur innocenter, ut eisdem a majori pœena caveatur : sicut, Genes. vii, 21 et seq., pueri submersi in diluvio. Et, Genes. xix, 24 et 23, pueri concremati in Sodomis. Et, I Reg. xxx, 17, pueri occisi ab Amalecitis, qui si vixissent, majores peccatores lui-sent, et ideo magis puniti. Sapient. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur , testessuntnequitiæadversuspa - rentes . Isa. xiv, 20 et 21 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Præpa - rate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, etc.
Adhuc autem fit ad memoriam fidei verborum 1:ei habendam. Luc. 1, 20 : Eris tacens,et non poteris loqui,usque in diem quo haec fiant,pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
Ilis igitur de causis judicio Dei punitur aliquis.
Adhuc autem aliquis punitur, ut ostendatur pœena peccati parentum in pœena filiorum, qui parentes in peccatis sunt imitati. Exod. xx, 5 : Ego sum Deus zetoles, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.
Adhuc autem aliquando punit, ut hominem, post ebrietatem carnalis concupiscentiae, sobrium reddat. Eccli. xxxi, 2 : Infirmitas gravis sobriam facit animam. S.c punitus fuit Antiochus, qui prosperitate terrena inebriatus, exi-timabat terram ad navigandam, et pelagus ad iter agendum se habiturum. Et cum rediret per pœenam in sen-um, dixit : justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire . Sic dicit Gregorius : « Oculos quos culpa claudit, « pœena aperit. » Sic, Daniel. iv, 30 et 31, Nabuchodonosor ab humano mu'atus est, et cor ferae datum est ei, donec so-
Glossa etiam moralis dicit, quod isti quorum sanguis mixtus est sacrificiis eorum, signifi-at eos, qui quidem Deo sacrificant, sed cum hoc peccata a corruptione sanguinis procedentia, non evitant : quorum justa est condemnatio. Isti enim sunt socii Cain : de quo dicitur, Genes. iv, 7 : Nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? Bene enim obtulit, qui obtulitCeatoricreaturam , quiamsibi donavit. Male autem divisit, qui seipsum diabolo, substantiam autem obtulit Deo. Illi sanguinem miscent sacrificio, de quo dicitur, Osce, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit : et ideo merito condemnantur et puniuntur per Pilatum, qui os malleatoris interpretatur, hoc est, per diabolum, qui omnium talium est malleator. Parata sunt enim derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus 2.
<--- Page Split --->
Sic igitur isti sunt puniti ad exemplum peccantium ut pœniteant.
« Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. »
Istud est secundum exemplum superborum, ut cessent a præsumptione superbiae.
Qualiter autem istud acciderit, nescitur, nisi quod probabile est, quod turrim ædificaverint, et propter operis debilitalem turris super eos ceciderit. Potest autem esse, quod turris ante ædilicata, super transeuntes decem et octo dispositione divina ceciderit. Quia sicut dictum est superius, xii,6, passeres quinque qui veneunt dipondio, sine dispositione divina non caduntin terram. Per quod intelligitur quod multo minus homines puniuntur sine Dei judicio.
bum inundationes tribulationum, in die interfectionis multorum : cum cecideint turres, hoc est, altitudines superborum. Eccli. x, 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus. II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Haec enim altitudo est turris contra Deum ædilicata, et cadit super ædificantem. Matth. xxi, 44 : Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
Et hoc est quod sequitur : « Et ocidit eos. » Conteritur enim cum delinquente dicitum. « Putatis » ne « quia et ipsi debitores fuerint ? » Peccatum enim debitorem facit pœnæ. Matth. vi, 12 : Dimitte nobis debita nostra.
« Præter omnes homines » magnos, et forte majores ipsis peccatores, « habitantes in Jerusalem, » quæ multos continet peccatores. Unde, Matth. xxm, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.
Et hoc est quod dicit : « Sicut illi decem et octo, » qui ambitione fastus humani, « turrim » ædificabant « in Siloe. » Ubi fuit habitatio humilis regis, signa fastus humani non erant ædificanda. Isa. vii, 6 et 7 : Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin et filium Ronelize, propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, hoc est, quia abjecit humilitatem, et elegit suprèbrie fastum : sicut illi qui, Genes. xi, 3, turrim ædilicaverunt.
Et hoc est quod dicit : « Supra quos cecidit turris in Siloe, » propter reatum superbiæ. 1-a. xxx. 23 : Erunt super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum, hoc est, super omnem super-
« Non, etc. »
Responsio supponens quidem hos fuisse peccatores, sed non solos.
« Dico vobis, » qui non mentior, « sed si pœnitentiam non egeritis, » horum exemplo correcti, hoc est, pœnitentiam « egeritis, » in pœna tenenda propeccalis, « omnes similiter, » hoc est, ex simili causa, « peribitis. » Ad Hebr. ii, 2 et 3 : Si omnis prævaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem. II Petr. ii, 4 : Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tarlarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. Item, ibidem. §. 5 : Si originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiæ præconem custodivit,
<--- Page Split --->
diluvium mundo impiorum inducenis. Item, ibidem, y.6 : Et civitates Sodomorum et Gömorrhæorum in cinerem'redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens. Item, ibidem, y. 9 : Novit igitur pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Dies autem judicii iniquorum est, quando datur sententia de eis. Job, xxi, 30 : In diem perditionis servatur malus.
Sic igitur per duo exempla probatur, quod et illi qui bonis suis mala miscent, et illi qui fastu cordis simpliciter mali sunt, alitudinem mundi quaerentes, jud.cio Dei condemnantur : ut exemplo suo omnes ostendat condemnandos. Angelus enim propter fastum superbiae, homo propter elationem cupiditatis scientiae, mundus propter luxum concupiscentiae, Pentapolis propter incendium infandi vitii contra naturam, sacrificantes Galilaei propter errorem oppressi in Siloe, propter fastum poenas etiam temporales sustinuerunt. Et semper innocentes liberati sunt : ut ostendat quod nullus peccator evadet poenas, sed innocentes et recti a Deo liberabuntur. Job, iv, 7, et seq. : Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse,et spiritu ira ejus esse consumptos. Proverb. xi, 8 : Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. Finaliter Deus numquam condemnat justos : neque salvat, sed condemnat peccatores.
« Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. »
In hac parte determinat longanimitatem judicis, per patientiam eos, qui se preparare debent, exspectantis.
Est autem hujusmodi longanimitas duplex : et secundum haec duo, inducun-
tur hic duæ histofiae : in quantum prima per similitudinem ostenditur longanimitas circa subditos, per intercessionem sanctorum ministrorum Prælatorum Ecclesiae impetrata : in secunda autem per sanationem mulieris incurvatæ ostenditur longanimitas, quæ in judice causatur ex bonitate propria.
Haec autem prior historia dividitur in quatuor paragraphos : in quorum primo diligentiam dicit plantationis in loco convenienti : in secundo autem infructuositatem árboris : in tertio, cum allegatione causæ secundum causám demieritoriam, sententiam succisionis : in quarto, ab agricolis patientiam impetratam de succisione, longanimitatem exspectationis.
Premittit autem modum inductionis hujus historiae, dicens : « Dicebat autem et hanc similitudinem, » volens cautos et sollicitos esse de præparando se ante judicis sententiam. Ad Roman. xii, 11 : Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes. Hoc autem adstruit per similitudinem : quia intellectus hominis imaginationi conjunctus, connaturales habet exemplares et similitudinarias instructiones. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Osee, xii, 10 : In manu prophetarum assimilatus sum. Matth. xiii, 33 : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Et, ibidem, y.11, reddit rationem dicti : quia quamvis Apostolis et viris perfectis datum sit nosse mysterium regni Dei sine similitudinibus, tamem caeteris de turba non est datum aliquid intelligere de hoc, nisi in parabolicis similitudinibus.
Dicit igitur :
« Arborem fici. »
Genus dicit arboris inter plantas, quae inter plantas utilior, in fructu multiplicior est quam herba, vel olus, vel frutex, vel fungus. Hæc enim sunt genera plan-
<--- Page Split --->
tarum. Est enim arbor statura procerior, stipitis robore fortior, ramositate latiro, viriditate foliorum umbrosior, flore pulchrior, fructu suavior, et utilior plantis aliis. Daniel. iv, 7 et seq. : Arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia, et magna arbor et fortis, et proceritas ejus contingens caelum, adspectus illius erat usque ad terminos universae terrae, folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum erat in ea. Et ideo homo inter caeteras creaturas dignior, huic arbori comparatur, qui in m:do terrae est sicut dominus positus. Psal. vut, 7 et 8 : Constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjectisti sub pedibus ejus, etc. Statura procera est attingens caelum : quia imagine : supercelesti Dei similitudinis insignitus. Stipite fortis : quia in robore naturalium est creatus. Ramositate latus : quia sensuum et imaginationis et rationis considerationes per totam extendit triplicem mundi machinam, caelestium, terrestrium, et infernorum. Folis viridant bus umbrosus : quia umbra sapientiae cunctis praestare potest refrigerium. Flore pulcherrinus : quia naturaliter insunt ei per creationem principia quaedam virutum et honestatis, quasi quaedam promissiones futurorum profectuum. Fructu suavior et utilior : quia meritis omnium bonorum operum, omnibus utilis ad exemplum et refectionem virtutum. Et ideo vir sanctus in Psalmo 1,3, arbori tali comparatur.
Hæc arbor est arbor
« Fici » secundum species, quae pre cæteris dulcior invenitur, quando est utilis. Fatua autem, qui in lo est inutilis. Sicut enim ficus cæteris est utilior arboribus, quando est fructifera, ita pre multis est inutilis, quando est infructuosa et infatuata : quia lignum est nodosum, curvum, et frangibile : et ideo uon ad ædificia, sed ad ignem aptum, sicut et vitis. Jerem. xxiv, 3 : Ficus, ficus bonas. bonas valde : et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint
malæ. Quia homo justus dulcissimus in fructu virtutis, bonus est in verbo, et bonus valde est in opere. Homo autem injustus, et præcipue clericus vel religiosus si malus sit, malus est in ore, et malus valde in opere : ita quod nullum reficit, sed omnibus generat abominationem.
Ficus etiam cum bona est, dulcedine sua purgat vulnera, de profundo educens virus et putredinem. Cum autem fatua est, et dulcedine destituta, in apostematibus quibus supponitur, generat exasperationem et contractionem. Ita gratia viri sancti in verborum et operum lenitate sanat, et lenit, et mundat peccatorum apostemata : et perversitas fatui exasperat, et contrahit, et dolorem induducit, et non emundat. Isa. xxxvii, 21 : Jussit Isaias ut tollerent massam de fici s, et catalpasmarent super vulnus.
Ficus etiam propria dulcedine delectata, eam nullius spe promotionis in sæcularibus dignitatibus deserit. Et hujus secundum naturam causa est, quia tantum decoquit humorem in dulcedinem, et tantum desiderat dulcissimi fructus multiplicationem, quod parum de nutrimento ponit in altitudinem. Et quando ponit succum sibi ministratum in altitudinem, tunc statim efficitur fatua, et supergreditur cæteras arbores in altitudine. Propter quod etiam latine celsa vocatur. Et sic facit vir sanctus : delectatur in dulcedine spiritus, et multitudine spiritus, et multidune consolationis divinæ. Non curat altitudinem sæculi. Et si curare per ambitionem incipit, infuatatur. Et exaltatur aliquando super alios in dignitate aliqua, quæ ad nihil utilis est, nisi quod statura pusilli, hoc est humiles et simplices, profectu meriti, scandunt super eam ad videndum Dominum. Luc. xix, 3 et 4 : Quærebat Zachæus videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turbæ, quia statura pusillus erat. Et ascendit in arborem sycomorum, etc. Quia unde infatuatus et elevatus est prælatus impius, inde proficit justus, simplex, et pius.
<--- Page Split --->
Hona autem ficus dulcedinem non deserit propter altitudinem saeculi, Judicum, ix, 11, dixit ficus : Non possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos, et ire ut inter caetera ligna promovear.
Habet etiam ficus florem et fructum, qui etiam major est caeteris fructibus suis et pretiosior, quamvis non sit adeo dulcis. Et sic vir sanctus statim a principio florem aetatis et mundi in fructum spiritus convertit : qui quamvis non sit adeo dulcis, sicut procedente tempore cum profecerit, fructum producit : tamen propter innocentiam in conspectu Dei gratus est et pretiosus. Mich. vii, 1 : Praecoquas ficus desideravit anima mea.
Habet etiam ficus, quod suis grossis indicium est aetatis, caloris, et luminis. Et ita vir sanctus, et praecipue praelatus, clericus, et religiosus, suo exemplo jam quasi gemmatus conceptae dulcedinis exprimens et ostendens exspectationem, iras tempestatis divinae ponit finem, et gratiorem et clementiorem auram significat futuras in cordibus serenitatis et tranquillitatis. Cantic. ii, 11 et seq. : Jam hiens transiit, imber abiit et recessit... Flores apparuerunt in terra nostra, ficus protulit grossos suos.
Habet item ficus proprium, quod cum emergunt ficus ex ficulnea, linitae omni die oleo olivae ad porum anteriorem, citius maturescunt, et esibiles fiunt, et saporem olei aliquantulum prateendunt. Et hoc competit viro justo, praelato, clerico, et religioso, qui quantumlibet dulcem habeat spiritum : tamen si omni die ungatur et liniatur consideratione misericordiae et bonitatis divinae, citius maturescit ad perfectum, et odorem accipit divinae bonitatis et misericordiae apud proximum. Et ideo dicitur, Cantic. i, 1 et 2 : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Quia ubera conceptae talis dulcedinis nihil habent mordax et asperum, sed dulce fragrans Dei misericordiam et bonitatem. Sic dicitur, III Reg. iv, 23, quod quilibet de
populo sedebat subter ficum suam, et de bonis terrae tractabant. Quia in umbra talis praelati quilibet subditus quiescit, tractans de bonis quae fiunt per eum.
Habet etiam ficus ex sp'ssitudine et latitudine foliorum, et humili dilatatione ramorum, umbram valde dulcem et desiderabilem, si non est infatuata. Si autem fatua est et celsa, habet umbram siccam et nocentem ex vapore foliorum. Et sic vir sanctus, praelatus, clericus, religiosus, in umbra protectionis subditorum est dulcis et desideratus. Et fatuus est arefaciens etiam id quod viride videtur, et opprimens per tyrannidem. Unde, Matth. xxi, 19, maledixit ficulnea, ad quam venit causa fructus, cum non haberet nisi folia. Cantic. ii,3 : Sub umbra illius quem desideruveram sedi : et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Habet etiam ficus quod non potest inseri in aliud lignum, quia nihil est in ea nisi dulce : et ideo alteri arbori, quae est alicujus amaritudinis, inseri non potest. Et sic vir sanctus, praelatus, clericus, vel religiosus radicem suam dulcedinis divinae deserendo, numquam amaritudini saecularium rerum sociatur, vel inseritur. Math. viii, 16 : Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
Habet etiam ficus, quod decorticata arescit, et fructum non facit. Ita vir sanctus, praelatus, clericus, vel religiosus bono exemplo spoliatus, intus dulcis esse non potest in spiritu. Joel, 1, 7 : Ficum meam decorticavit, nudans spoliavit eam et projecit, albi facti sunt rami ejus.
Habet etiam ficus gratiam amabilitatis in quiete fructus ejus, propter quam frequentatur ab hominibus. Et hoc est in viro sancto, praelato, clerico, et religioso, qui dulcis est quod amatur et visitatur a Deo, et sanctis Angelis. Joan. 1, 48 : Cum esses sub ficu, vidi te. Augustinus : « Quamvis utrumque sit necessarium, « tamen a vobis magis appetat amari « quam timeri, semper cogitans se pro « vobis redditurum esse rationem. »
<--- Page Split --->
Sic ergo « arborem fici. »
Ficus communiter secundum Grammaticum est feminini generis, et quartæ declinationis. Tamen ab hac communitate Grammaticorum se excepit quidam Cæcilianus, antiquus Grammaticus, qui dixit quod ficus esset masculini generis, et secundæ declinationis. Sed de Grammaticorum rationibus alibi dictum est. Hic autem antiquam auctor sequitur Grammaticam, et dicit : « Arborem fici, » et non arborem ficus.
« Habebat quidam »
Singularis d.ligentiæ in cultura, qui nihil pertinens culturae suæ ruribus suis denegavit. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Sic Isaac, Genes. xxiv, 63, egressus cum fuerat ad meditandum in agro, ut videret si aliquid culturae deesset. Sic, Genes. iii, 8, Dominus deambulavit in paradiso ad auram post meridiem, culturam paradisi considerans. Sic, Genes. ii, 13, posuit Dominus Adam in paradisum, ut operaretur et custodiret illum.
« Plantatam, »
Non silvestrem, sed per plantationem factam hortensem. Sicut plantantur fideles in Ecclesia, clerici in conventibus praebendis Ecclesiarum, et religiosi in rel gionibus. Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, hoc est, in altitudine dignitatis et vitæ, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine: qu'a contra diaboli impugnationem Ecclesiæ firmamentum Dominus ædificavit. Sic posuit Jemias, Jerem. i, 10, ut ædilicaret et plantaret. I ad Corinth. iii, 6 : Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit.
« In vinea sua. »
Vinea enim in loco pinguí esse solet,
et in loco ubi altitudine montis contra Boream protegitur, et in loco ad meridiem ubi tota die soli est exposita. Et sic omnis bona Ecclesia est plantata in loco pinguí per devotionem: in devexo mont s contra Boream, per eminentem vitæ sanctitatem: contra flatum diaboli obumbrantem lucem veritatis, et infr gidantem scintillam charitatis. Quia sicut dcitur, Jerem, i, 14: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ. Eccli. xlii, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. De hoc monte dic'tur, Jerem. xxxi, 23: Benedicti tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Isa. v, 1: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Eumdem enim locum plantationis vult habere ficus et vinea: quia sicut vitis propter multum humorem indiget calore fortiter digerente, ita ficulnea propter spissitudinem el grossitiem humoris, indiget fervore solis eodem quo vinea. Spiritualiter hæc ficus plantatur in vinea, quando dulcedo spiritus in cælestibus plantatur gaudiis. Eccli. xxiv, 27: Spiritus meus super mel dulcis. Ecce ficus. Jerem. ii, 21: Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Ecce gaudia cælestia.
Sic igitur diligentia notatur culturae.
Et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio, quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio. »
Tangitur hic infructuositas ficulneæ.
Et dicit tria : spem fructus inanem, diligentiam inquirentis, et frustrationem laboris.
De primo dicit : « Venit, » visitando sæpe per verbum admonitionis, per beneficia visitationis, per flagella eruditionis.
<--- Page Split --->
De primo dicit, Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, hoc est, suandos prædixit. Isa. ix, 8 : Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel. Quia ad fructum faciendum venire noluerunt Matth. xxii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.
De beneficiorum visitatione dicitur, Isa. v, 2. quod sepivit eam, circumfodit, et maceriam circumdedjt. et turrim ædificavit in medio ejus. Sepivit enim custodia Angelorum, circumfodit timore comminationis, 'maceriam circumdedit multitudine mandatorum, turrim erexit altitudine ministeriorum et præsidiorum, et rnulta alia adhibuit beneficia.
De eruditione per flagella, Isa. xxvi, 16 : In tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Sic ergo venit, « quærens fructum » virtutis « in illa » speratum. Isa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Matth. xxi, 19 : Nihil invenit in ea, scilicet ficulnea, nisi folia tantum, hoc est, verborum latitudinem. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me : cor autem ejus longe est a me.
Apte sententiam autem comminatam, dicit sententiae justae rationem :
« Ecce anni tres sunt. »
Hi anni tres sunt legis naturalis tempus, et legis Moysi tempus, et tempus gratiae legis in praedicatione Christi. Vel, tempus cultus circumcisionis in Patribus: tempus datae legis in transitu de Ægypto: et tempus Prophetiae in terra promissionis. In quibus nullum fructum fecerunt. Vel, moraliter: anni tres sunt, juventutis, virilis ætatis, et senectutis. Isa. xx, 3 : Trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam. Isa. xxxvii, 30 et 31 : Conede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere : in anno autem tertio seminæte, et metite, et plantæte vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Naturale enim est in plantis aborum, quod in prima plantatione convalescunt in radice : et postea in ramis disposite disponunt se : tertio ad fructum parvum vel magnum.
Et hoc est quod dicit :
« Et non invenit. » Judas in epistola sua, y. 12 : Arbores autumnales, infrucluosa, bis mortua. Mortua autem sunt in se. et in proximo fructum impediunt per mortis exemplum.
« Dixit autem ad cultorem vineæ. »
« Ecce anni tres sunt ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac. »
Laborem et expensas ad cultum adbibens, quaerebat pretium laboris fructum. Jacob. v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum.
Ecce comminatio sententiae : quia dixit per inspirationem « ad cultorem vineæ, » Christum, vel prælalum vineæ, Christi Vicarium : sicut fuerunt Apostoli et Apostolici viri. I ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis. Vineæ autem cultor, non solum vinum colit, sed in cælestibus gaudiis colit virtutis et spiritus dulcedinem in Ecclesiis et in hominibus,
« In ficulnea hac, » quæ infatuata et infæcunda non generat dulcedinem sed pruriginem in omnibus quibus apponitur. Genes. iii, 7 : Consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Quod enim pruriginem excitat, perizoma facit protectionis : quia dum homo infæcundus intus purit prurigine libidinis peccatorum, extra quærit excusationes et
<--- Page Split --->
velaliones in peccatis : sicut dixit Adam, Genes. 111, 10 : Tinui eo quod nudus essem, et abscondi me.
quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Securis autem est sententia mortis, quæ quotidie datur de inutilibus.
« Et non invenio. »
Et hoc est quod dicit : « Succide ergo illam. »
Ecce tota allegatio comminationis sentenlie : quia adhibuit cultum, non subtraxit laborem, et non respondet ficulnea per fructus utilitatem. Jerem. xxi. 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Jerem. xvii, 6 : Erit quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum : sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Non enim tales dant f. uctum utilem. Et si figura fructus aliquando in bonis quibusdam exterioribus appareat, non labet maluritatem charitatis, sed abominal iles sunt et acerbi. Sapient iv,3 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum. Nisi forte faciant fructum aptum porcis, hoc est, in concupiscentia carnali converantibus: quia talibus competunt opera eorum. Luc. xv, 16 : Cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant. Ecce causa conminata sententie.
Et hoc est quod sequi ur :
« Succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? »
Duo dicit : comminalionem succisionis, et (quod miserabile est) impedimentum occupationis quod præstat, ne alia planta in loco illo fructifi et.
De primo dicit : « Succide illam, » hoc est, de vita et Ecclesia amputa talem virum, qui et in se inutilis est, et aliis præstat impedimentum. Daniel. iv, 10 et 11 : Et ecce vigil, et sanctus, de cælo descendit, clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem. Job, xxiv, 20 : Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vernes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Matth. iii, 10 : Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor,
« Ut quid etiam terram occupat ? »
In cujus fundo, per succum loci ministratum radici, planta fructifera plantetur. Et sic in bonis a Deo datis alicui homini, vel in præbenda mali clerici staret alius uililiter isto decedente. Sicut et Ecclesia uililiter radicata est in sacranientis et doctrina Prophetarum, in quibus Synagoga inuiliter ante stelit. Baruch, iii, 19 : Ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Unde Ambrosius : « Terram occupat, qui locum quem « tenet, bonis operibus non exercet, qui « exenplo suæ pravitatis impedimentum « caeteris præstat. » Unde etiam terra, talibus ministrans bonum nutrimentum, clamat adversus tales plantas. Job. xxxi, 38 : Si adversum me terra mea clamat. Quasi dicat : Male mihi accidat. Item, bidem, y y. 39 et 40 : Si fructus ejus comedi absque pecunia, hoc est, si dona Dei sumpsi, et nihil in merito, vel in doctrina Deo rependi pro commutatione, pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Frumentum est pastus hominum in verbo Dei. Hordeum autem pabulum jumentorum in doctrina prædicationis, hoc est, laicorum : pro quo tribulus oritur, quando in peccatum dona Dei converluntur, quo conscientia compungitur. Spina autem ad ignem apta est, quando dona a Deo accepta, sine fructu in materiam ignis æterni convertuntur. Sic enim dicitur, ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos reproba est, et malvdicto proxima, cujus consummatio in combustionem, scilicet ignis. Terra enim
<--- Page Split --->
non comburitur, nisi quia plantæ et stirpes in ea inuit'es comburuntur.
Hoc est igitur quod judex, se non præparantibus ad adventum ejus comminatur.
« At ille respondens, dicit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora :
Et si quidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam. »
Hic ponitur dilatio sententiæ ex patientia judicis, et intercessione sanctorum cultorum, et spe futuræ fructificationis.
Et hoc est quod dicit : « At ille, » cultor scilicet, bonus pralatus, vel quilibet sanctus in Ecclesia militante vel tiumphante pro alio intercedens. Job, v, 1 : Voca ergo si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere, Genes. xxv, 21 : Deprecabatur Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecce».
Et hoc est :
« Domine, dimitte illam et hoc anno. »
Quarto scilicet: quia aliquis usque in senium reservatur, jam inutiliter juventute, et aetate virili, et senectute expensis: et exspectatur in putrido senio, an fructum aliquem facere velit. Allegorice autem etiam sententia Synagogae precibus Apostolorum suspensa est per totum tempus gratiae, in annum futurae persecutionis Antichristi, ut tunc saltem fructum dulcedinis afferat. Ad Roman. xi, 23 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut miser eatur vestri. Osee, in, 3 : Dies multos
exspectabis me : non fornicaberis, et non eris viro : sed et ego exspectabo te. Ac si dicat : Non fornicabetis ad inutilem fructum,et non eris cum viro alieno ad spuria vitulamina, quae sunt adulterinae plantationes : sed exspectabis me, donec ex me fructus tuus inveniatur : et ego ad pœnitentiam exspectabo te.
« Usque dum fodiam circa illam. »
Ecce promissio adhibendicultus ad fructum producendum.
Et duplicem dat promissionem adhibendi cultus. Primum dicit : « Usque dum fodiam circa illam. » Foditur ad radices, ut duritia terræ distillationem humoris ad radicem non impediat. Et hoc est primum beneficium fossuræ. Secundum autem est, quod nova terra adjuta humore non exsucto, radicem tangat. Tertium autem est aliquando antiquata arbore (cujus radicis corlex induratus et inspis-atus est) ut cultor radicem findat, ut inter fissuras per poros non occIusos sugat. Et ita facit agricola spiritualis. Fodit comminationibus timoris ut mollificetur, quod stillicidium gratiae in cor possit descendere. Osee, in, 2 : Fodi eam mihi. Sic enim fodit sarculo disciplinae. Isa. v, 2, secundum translationem Septuaginta : « Maceriam circumdedit, et circumfodit. » Ubi nos : Et sepivit eam, et elegit lapides ex ea. Hoc autem fit disciplinae sarculo, quando cultor bonus suadet fieri corporales disciplinas. Ad Hebr. xii, 11 : Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mæroris. Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitutæ. Per hoc etiam nova et non exsucta terra radici apponitur : quando nova, et salutaris, et humore gratiae plena instructio perhibetur, per terrenas similitudines comprobata : ut ex similitudine terrena spiritualia intelligantur. Sic enim intelligitur istud Isaiae, xlv, 8 : Aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Sic intelligitur quod dicit Psalmus cxl,
<--- Page Split --->
6 et 7: Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, potentiam et valorem ad fructificandum in se habent. Sicut crassitudo terra erupta est super terram, quae sua pinguedine novam administrat faccunditatem. Tertium autem est quando dur:oribus duriores fiunt comminationes et ictus sententiarum per excommunicaliones : ut scindantur qui molliri non possunt. Jerem. xxiii, 29: Verba mea sunt quasi malleus conterens petram. Joel, ii, 13: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum.
Sic ergo fodit circa ficulneam bonus agricola.
impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat.
« Sin autem, »
Hoc est, si non autem faciet fructum exspectata et culta « in futurum, » quando justior est tua condemnatio, « succides eam, » per sententiam condemnationis : sicut succidisti Angelos et alios peccantes, qui finaliter voluerunt perdurare in peccatis. In Epis'ola Judæ, y. 5 : Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.
« Et m iltam stercora. »
S tercora mittere, est præterita peccata ad memoriam revocare, et ex hoc ad devotionem pænitentiae inclinare. Amos, iv, 10 : Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me. Joel, i, 17 : Computruerunt jumenta in stercore suo. Quia sic homo suam advertit putredinem jumentinam, et ex hoc di-ponitur ad fructum. Isaiæ, 1, 23 : Facta sunt moticina eorum quasi stercus in medio platearum, hoc est, morticina, quibus homo moritur in peccato, facta sunt in stercora ad fructificandum in medio platearum, hoc est, in vita latitudine. Job, ii, 8 : Job testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
Sic ergo demonstratum est, qualiter sententia misericordis judicis, aliquando per intercessionem bonorum suspenditur, quamvis non auferatur. Aliquando autem ex sola misericordia Dei, diu ad pænitentiam exspectatus peccator liberatur.
Et hoc est quod consequenter inducitur :
« Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. »
Dividitur autem hæc historia in duas partes : in factum videlicet, et convictionem eorum qui factum calumniabantur.
Factum autem habet duos paragraphos : in quorum primo continetur tempus et locus, qualiter ad factum est deventum : in secundo autem continetur factum ipsum.
« Et si quidem fecerit fructum. »
Aposiopesis est : tacet responsionem ad hoc pertinentem : quia vere et probabiliter constat, quod non faciet : aut quia constat Dominum per se ipsum libenter parcere, quando fructum facit. Et ideo hanc partem ellipticam d.mittit : quia per se ex p.licentia Domini intelligitur, quia tunc non succidet. Sapient. i, 13 et 16 : Deus mortem non fecit,... impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Ezechiel. xxxiii, 11 : Nolo mortem
In primo ergo dicit, quod prædieta et alia de præparatione hominum ad judicium « erat docens, » sicut ipse docturus et illuminaturus omnes in muqdum veneral. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans in via, qua ambulas. Psal. cxvii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
« In synagoga, »
Propter loci solemnitatem : ut pluri-
<--- Page Split --->
bus in synagoga convenientibus prodesnet. Joan. xvn, 20 : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synaguga et in templa, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Ideo etiam dixit, Luce, vn, 17, et Matth. x, 26 : Nihil occultum quod non reveletur. Haereticorum enim mendacia angulos quaerunt, sed non plana veritas.
« Sabbatis. »
Ecce tempus in quo plures ad auditum verbi Dei vacabant. Ad Hebr. iv, 9 : Hrlinquitur sabbatismus populo Dei, quando opera servilia fieri non licebat, sed tantum vacabant verbo Dei et obsequio divino. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.
« Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. »
Hic tangitur factum.
Habet autem partes duas : in quarum prima magnitudo infirmitatis exaggeratur : in secunda vero miraculum perficitur.
Adhuc autem in prima tanguntur quinque: demonstratio scilicet sexus fragilis : causa infirmitatis : longitudo ægritudinis : et magnitudo dejectionis et defectionis : et damnum dejectionis.
De primo dicit : « Et ecce mulier, » in qua fragilitas erat sexus : ideo magis miserabilis. Jonæ, iv, 2 : Sciebam, quia tu Deus clemens et misericors es, patiens, et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. Hæc autem mulier carnem humanæ naturae corruptam significat, allegorice autem synagogam. Ad Roman.
vn, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.
« Quæ habebat spiritum infirmitatis. »
Ecce quod causa hujus erat a spiritu et a peccato. Spiritus enim malus sibi fuit causa infirmitatis. Isti sunt spiritus immundi, de quibus dicitur, Zachar. xiii, 2 : Etiam spiritum immundum auferam de terra. Apocal. xvi, 14 : Sunt spiritus demoniorum. I ad Timoth. iv, 1 : Attendentes spiritibus erroris. Hic spiritus facit infirmitatem ad omne bonum : quia peccatum debilitat ad bonum. Unde clamat Propheta, Psal. vi, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
« Decem et octo annis, »
Quia e'iam in de-rem mandatis decalogi, et in octo beatitudinum perfectionibus, quæ, Matth. v, 3-11, descr. buntur, inlirmabatur. Vel quia ter sex sunt decem et octo : inlirmabatur in fide Trinitatis, et in perfectione operum, quæ in senario significatur. Vel significat illos qui tribus temporibus ante legem scriptam, in lege naturali, et sub lege scripta, et sub gratia, longa detenti sunt inlirmitate peccati. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum.
« Nec omnino poterat sursum respicere. »
Ecce damnum : quia sicut jumentum erectionem ad coelum amiserat. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. Oralio Manassæ : Incurvatus sum nullo vinculo ferreo, ut non possim attollere caput meum, et non est respiratio mihi. Isa. xxix, 4 : Humiliaberis, de terra loqueris :... et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Psal. xxxvii, 7 : Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem : tota die contristatus
<--- Page Split --->
ingrediebar. Isa. 11, 23 : Dizerunt animae tua : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
12 « Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. »
Hic tangitur perfectio miraculi.
Et tanguntur tria : causa, effectus, et finis.
Causa miraculi est in quatuor : in visione, vocatione, allocutione, et manus impositione. Primum est respectus miscricordia : secundum vocalio gratiae : tertium instructio cautela : quartum adjutorium divina potentia.
De primo dicit : « Quam cum videret Jesus, » Salvator in respectu salutis. Sapient. 1v, 15 : Gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Exod. 11, 7 : Vidi a/ficitnem populi mei. Luc, x, 33 : Videns eum, misericordia motus est.
« Vocavit ad se, »
Ut jam prope fieret qua longe abierat. Ad Ronan. vn, 29 et 30 : Quos praescivit... et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit. Vocatio enim haec fit per gratiam electionis : et est segregatio a massa perditionis. Baruch, 11, 35 : Vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Per hoc enim stella lucentes facta sunt. quia ab inclinatione ad terram vocatae sunt ud coelum, hoc est, « ad se, » ad coelestia vocare.
« Et ait illi. »
Ecce allocutio de instructione sanitatis. Et facit hic primo mentionem mollitiei, qua» sibi infirmitatis causa fuerat, quando dicit : « Mulier » mollita et subacta : sicut ea qua» quinque viros (hoc est delectamenta quinque sensuum) passa est. Joan. 1v, 18 : Quinque viros habuisti, hoc est, a quinque subacta et mollis effecta es. Jerem. 11, 36 : Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas.
« Dimissa es, » per peccati remissionem, « ab infirmitate tua. » Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Osee, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Dicit autem : « Dimissa, » ut notaret eam debitricem infirmitatis per peccatum. Matth. vi, 12 : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimitimus debitoribus nostris.
« Et imposuit illi manus, »
Ut per contactum corporis in corpore, nosceretur esse divinitas operans pro libitu voluntatis. Simile, Matth. vn, 3 : Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. Impositio tamen manus notat injunctionem poenitentiae in satisfactione operum. Psal. cxxxvii, 5 : Posuisti super me manum tuam. Psal. lxxxix, 17 : Opera manuum nostrum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. Sicut dicitur, Job, 1, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti. Sic Patriarcha Jacob manus filiis suis imposuit, et benedixit «.
« Et confestim erecta est. »
Perfectio miraculi quoad effectum, hoc est, erectio ad staturam rectam, ad coelum porrectam. Cantic. 1, 3 : Recti diligunt te. Job, xl, 3 : In sublime erigere, et
<--- Page Split --->
esto gloriosus. Psal. cxliv, 14 : Dominus erigit elisos, scilicet ad justitiae rectitudinem, et cœelestium intentionem. Unde sequitur : Dominus diligit (alias, dirigit) justos.
« Et glorificabat Deum, » quem in effectu tanti cognovit miraculi. Et hic est linis istius miraculi. Luc. vii, 16 : Magnificabant Deum, dicentes : Quia Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Glorificahat autem maxime in hoc, quod in finem in bonis operibus perseveraverit. I ad Corinth. vi, 20 : Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
ingredientes pompatico domum Israel. Iste enim fuit unus de illis, qui fastu dignitatis inflati, bonis invidebant, justitia apparenti gloriantes. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
Describit autem hunc a passione animi, quæ eum exagitabat. Dicit : « Indignans. » « Falsa enim justitia, ut dicit Hieronymus, indignationem habet, non religionem. »
Indignabatur autem, « quia sabbato curasset. » Quod est de bono opere indignari. Joan. vii, 23 : Mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato.
« Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae : Sex dies sunt, in quibus oportet operari : in his ergo venite et curamini, et non in die sabbati. »
« Dicebat ergo turbe. »
Domino enim nostro Jesu Christo dicere non audebat, quia audiverat qualiter alios confutaverat : sed simplici turbadicebat, quæ discretionem non habebat. Jerem. v, 4 : Pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
Hic incipit confutatio calumnianlis.
Et habet partes tres, quarum una est calumnia malitiose factum reprehendentis : secunda est confutatio falsitatis, facta per irrefragabilem rationem veritatis : tertia est ex parte devotorum, congratulatio turbae fidelis.
In primo horum duo sunt : in quorum primo describitur persona calumniantis : in secundo, ponitur dictum calumniatoris.
Describitur autem persona calumniantis a tribus : a facilitate responsionis, a dignitate prælationis, a passione mentis.
A facilitate responsionis describitur, cum dicitur : « Respondens autem, » quia continere sermonem sicut stultus non potuit. Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit ? Job, xxxii, 20 : Loquar, et respirabo paululum.
« Archisynagogus, » princeps Synagogæ, unus de illis, de quibus dicitur, Amos, vi, 1 : Væ qui opulenti estis in Sion !.... optimates capita populorum,
« Sex dies sunt in quibus oportet operari. »
Sicut præcipitur, Exod. xx, 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices. Genes. ii, 2 : Requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Levit. xxiii, 3 : Sex diebus faciitis opus. Dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo.
Et ideo dicit : « Sex dies sunt in quibus oportet operari, » secundum exemplum Domini, qui sex diebus sine intervallo est operatus. Et secundum legem quæ hoc concedit. Non enim necesse est operari in illis, sed « oportet, » hoc est, licitum est unicuique operari in illis : dummodo opus vere sit opus, hoc est, quod opem ferat secundum aliquam utilitatem : sicut in antehabitis dictum est.
<--- Page Split --->
Peccatum enim non est opus, sed potius deformitas operis.
Sic ergo in sex diebus oportet operari. Et ideo dicit :
« In his ergo venite, et curamini. »
Hoc est, in his sex diebus in quibus oportet operari, « venite » cum devotione, « et curamini » ab infirmitatibus mentis et corporis. Eccli. 1, 4 : Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
« Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocrite, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare ?
Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis quæ gioriose fiebant ab eo. »
« Et non in die sabbati. »
Intellecti iste magister erroris, quod nihil operis esset ad faciendum in die sabbati : cum tamen sentire, videre, et audire, et in exterioribus orare, hymn'zare, laudare Deum, hostias offre sintint opera, quæ omnia fiebant in die sabbati. Similiter autem comedere, bibere, circumcidere, et hujusmodi. Siniliter parere, nasci, mori. Omnia enim talia fiebant in die sabbati. Adhuc autem infirmari, convalescere, et hujusmodi, quorum nullum est quin saepe factum sit in die sabbati. Nec Deus ista inhibuit, quæ vel per se, vcl cuin gratia, vel per naturam operatur. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Nec inhibuit, sed potius praecepit ea quæ ad laudem, vel ad cultum suum ipse ab homine instituit fieri 1. Adhuc sine quibus vita non agitur, et sine quibus necessitas non ducitur, omnia hæc fiunt in d e sabbati. Et ideo iste magister est erroris, qui legem non intellexit, quando voluit, quod homo ab infirmitate corporali sine omni opere medicinae exterioris non curaretur in die sabbati. Et ideo confutatur a Domino.
Habet autem hæc responsio tria : confuttionem, confutatorum confusionem, et devotorum glorificationem.
De primo d cit : « Respondens autem, » potius molitiæ cordis ejus quam verbis, quia verba parvi erant momenti.
« Ad illum Dominus, » quem nihil latebat de intenti ne cordis. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
« Dixit. » Psal. xi, 4 : Sicut novacula acuta fecisti dolum.
« Hypocrite. »
Hic confutatio ponitur, et habet duas partes : convitium, et rationem confutationis.
Convituim est, cum dicit : « Hypocritar, » quia exteriorem quaerit justitiam, neglecta interiori. Matth. vi, 1 : Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
« Unusquisque vestrum, etc. »
Ecce ratio confutationis, et sumpta a minori. Minus enim videtur, quod bos a necessitate curandus sit quam homo : et bos vestro judicio curandus est : ergo multo magis homo.
<--- Page Split --->
Et hoc est quod dicit: « Unusquisque vestrum sabbato hón solvit bovem suum. » Bos, quod est ad duplicem ullitatem animal ordinatum: quia ad e sum, et ad laborem. Sed utrumque horum est propter homines. Psal. vn, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas.
« Bovem suum, » an'mal mundum, quod dividit ungulam et ruminat: « aut asinum, » quod est imthundum animal, nec ungulam dividit aut rum'nat, « non solvit, » hoc est, nonne solvit « a præsepio, » quando comesto pabulo potu indiget, « et ducit adaquare ? » Et sic necessitatem brutí attendentes, di'itis solvendum sabbatum: et necessitatem hominis cons.derantés, dicitis non esse solvendum, cum tahen homo sit dignior omnibus brutis animalibus. Ducere enim al aquas brutum, est opus servile. I ad Coriath. ix, 9: Nimquid de bobus cura est Deo ?
« Hanc autem »
Feminam ad imaginem Dei factam, et secundum religionem « filiam Abrahæ, » cum cujus semine est etiam propagatio religionis Abrahæ ad ipsam, « quam alligavit Satanas » vinculo infirmitatis. Ex quo etiam patet, quod infirmitas ejus a peccato causabatur.
« Ecce decem et octo annis.» Quod est miserabile. ita diu feminam in infirmitate deteutam esse, « non, » hoc est, nonne multo magis « oportuit solvi, » solo verbo sine omni opere servili, « a vinculo isto, » hoc est, infirmitatis istius, « die sabbati ? » Joan. vn,23: Sicircumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
Per bovem autem significantur litterati et clerii: per asinum, simplicis et idiotae Vel, Judri et Gentilis a vinculis precatorum absolvendi. Isa. 1, 3: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præ-
sepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Isa. xxxii, 20: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Filia autem Abrahæ significat quamlibet miserabilem personam, gratia Dei adjuvandam a Prelatis Ecclesiae. Psal. cxv, 16 et 17: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Isa. iu, 2: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
« Et cum hæc diceret, »
Confutando malos erroris magistros. Psal. lxii, 12: Obstructum est os loquentium iniqua. Psal. xiv, 4: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.
« Erubescébanf omnes adversarii ejus, » Luc. xxi, 13: Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Mich. vii, 10: Abspiciet inimica mea, et operietur confusione. Psal. xxxiv, 26: Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me.
« Et omnis populus, »
Simplices fideles et devoti. Luc. xix, 40: Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
« Gaudebat, » concepto bono quod fiebat per eum, « in universis » signis, et faciis, et confutatationibus malignorum in verbi. Marc. vii, 37: Bene omnia fecit Luc. xxiv, 19: Fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
« Quæ gloriosæ. » Tullius : « Glor'a est late patens præconium : » vél, ore multorum prædicata laudatio.
« Fiebant ab eo. » Psal. xxxii, 9: Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Psal. cxiii, 3: Omnia quæcumque voluit Dominus fecit. Exod. xv, 1: Cantenus Domino, gloriosæ enim magnificatus est. Sic enim per'ecit laudom ex ore populi simplicis, sicut ex ore infantium, hoc est. ex litteratura loqui
<--- Page Split --->
nescientium, propter inimicos suos calumnialores : ut destruat inimicum et ultorem.
18 « Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud ? »
Regnum autem Dei dicitur potestas perfecta justitiae, per quam Deus regnat in nobis. Matth. xi, 12 : Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapium illud. Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Hoc regnum ab humilitate maxima incepit, et in altum profecit.
Et quoad hanc proprietatem dicit quærens :
In parte ista ostendit profectum se præparantium ad judicium.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima sub similitudine præparantium se ostendit profectum. Quia autem profectus est difficilis, eo quod omne bonum virtutis est circa dilicile : ideo in secunda parte sub quaestione, si pauci sunt qui salvantur, inducitur, quod præparantium est paucus numerus in circumcisione : sed loco eorum intrat plenitudo Gentium.
In prima harum duæ inducuntur similitudines : in quarum prima sub similitudine grani sinapis, ostenditur profectus humilitatis fidci in verbo Dei : in secunda, ostenditur profectus charitatis fidci sub similitudine fermenti.
Prima similitudo habet duos paragraphos. Ut enim nos reddat att-ntos circa mysterium, primo facit quaestionem. Et deinde volens nos instruere, inducit similitudinem.
Tria inducit circa primum : in quorum primo ostenditur, quod obstructo ore loquentium iniqua, adhuc ad docendum patet os ejus.
« Cui simile est regnum Dei, » quia sicut in antehabitis patet, proprietas nostri intellectus est, ut per similitudines terrenas facilius capiat cœelestia et spiritualia.
Et ideo quærit propter nos, ut facilius instruamur quasi manuducti. « Cui simile est, » hoc est, quæ invenitur hujus rei congrua ad terrena, quæ nota sunt homini, comparatio? Job, xxxvii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra? hoc est, in similitudine terrena. Apocal. xxi, 2, civitas sancta Jerusalem cælestis de cælo descendit in terrenas similitudines. Sic in scala Jacob Angeli de cælo ad terram descendunt 1. Sic, Luc. ii, 13 et 15, Angeli descendant in terram super Filium hominis. Et quando resolvuntur similitudines terrenæ ad intellectum spiritualium, tunc transcendent a Filio hominis in cælum. Hoc est ergo quod dicit ut attentos reddat ad similitudines diligenter advertendas. Proverb. i,6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
Et hoc est quod dicit Evangelista : « Dicebat ergo. » II ad Corinth vi, 11 : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Nullus enim valet oppilare os veritatis. Sicut enim dicitur in apocrypho Esdræ, III Esdr. iv, 38 : Veritas manet, et invalescit.
Secundum autem est excitatio altentionis in universali, cum dicit :
« Et cui simile æstimabo illud ? »
Aestimabo dicit, quia comparationes terrenorum ad spiritualia, sunt magis in æstimat one quam in rei veritate. Et hoc est tertium, in quo modum aperit talium similitudinum. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Est enim hic modus doctrinæ rudibus facilior, ut per similitudines manuducantur, si ut et
<--- Page Split --->
Apostolis factum est. Quando autem perferitus est aliquis intellectu divinorum, tunc non indiget dispensatione similitudinum. Unde, Joan. xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
« Simile est grano sinapis. »
Ecce similitudo inducta de profectu humilitatis fidei, in qua tria notantur, «ilicet quid, cui, et in quo, et in quem «ffectum assimiletur.
Quid, cui assimiletur attenditur in hoc quod dicit : « Simile est,» scilicet regnum Dei ab humilitatem maxima incipiens, « grano sinapis, » minuto valde inter semina : quia nec a sapientia, nec a potentia incepit, nec a divitiis hujus mundi. Sed potius, sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 27 et seq. : Quæ stulla sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, hoc est, potestates mundi. Et ea quæ non sunt elegit Deus, hoc est, pauperrima, et in abjecta et mendica paupertate degentia, ut ea quæ sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ecce qualiter minutum est semen fidei. De hoc semine dicitur, Isa. 1, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Nodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Super hoc exclamans Isaias, xxvn, 6, dicit : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob. Quasi dicat : Humiles sunt natalibus scientia, et tamen faciunt magna. Unde sequitur : Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine, hoc est, verbo Dei. Sic ergo semini simile est, quod nudum granum omnibus his destitutum, quæ postea apparent in eo. Nec enim nobile magniicentia natalium, nec coruscum flore sapientiae et scientiarum, nec vestitum divitiis foliorum et herbarum, I ad Co-
rinth. xv, 37 : Non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum.
Granum autem in specie determinat, quando dicit :
« Sinapis. »
Propter quod ipse Dominus, Matth. xvii, 19, fidem grano sinapis comparat, dicens: Si habueritis fidem sicut granum sinapis. Sinapis enim in grano calidum est granum, vaporosum, subtilis substantiae valde, et dissolutivum, et acutum, et penetrativum: et hoc habet quando teritur. Sic fides calida est per veritatis dilectionem, vaporativa sursum per cordis intentionem et devotionem, subtilis valde substantiae per creditorum ab ipsa rationem, dissolutiva per veritatis revelationem, acuta per veritatis ad intima penetrationem, penetrativa autem est intimorum per veritatis divinae ostensionem. Et secundum ista, verbum fidei sinapis grano comparatur.
De primo quidem horum dicitur, ad Galat. v, 6 : Fides quæ per charitatem operatur.
De secundo, Luc. xxiv, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? Tardum enim cor ad credendum, jam tunc in devotione fidei vaporare inceperat ad Jesum, quando verbum fidei audiebat.
De tertio autem, hoc est, de subtilitate, dicitur, Sapient. vii, 22, quod Spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis. Omne quod est subtilis substantiae, multiplicabile est valde. Et quidquid est multiplicabile multum, est subtilis substantiae secundum naturam. Et ideo dicitur multiplex in effectibus, et unicum in subjecti simplicitate : quia in omnibus creditis fidei, unicum subjectum est primea veritatis. Et ista subtilitate fides est subtilis in articulis creditis, et est modesta in religione, et diserta in fidei defensionibus,
<--- Page Split --->
et mobilis ad omnium corda. Quia sicut dicitur, Deuter. xxx, 14, et ad Roman. x, 8, prope est verbum fidei ad corda hominum.
De quarto autem, quod est esse dissolutivum per revelationem, dicitur, Daniel. x, 16: Domine mi, in visione tua dissolute sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Resolvit enim veritas fidei nos a nobisipsis: ut non nobis, vel rationibus nostris, sed veritati fidei innitamur. II ad Corinth. x, 5: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
De quinto, hoc est, quod acuta est per veritatis ad intima penetrationem, dicitur, ad Hebr. xi, 1, quod fides est argumentum non apparentium, hoc est, arguit et convincit mentem de his, quae non apparent. Et hoc modo (sicut ibidem dicitur) est substantia, hoc est, fundamentum fundans in nobis omnes res sperandas. Ad illas enim non pertingimus, nisi acumine fidei. Et sic etiam fides compungit corda, sicut clavi quidam, et stimulat sicut stimuli. Eccle. xii, 11: Verba sapientium sunt sicut stimuli, et quasi clavi in altum, hoc est, in profundum, defixi.
De sexto, quod est esse penetrativum per veritatis ostensionem et probationem, dicitur, ad Hebr. iv, 12: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discerter cogitationum et intentionum cordis. Hoc enim dictum est de verbo fidei, quod ad omnia ista penetrat sicut gladius anceps, et homini ista in se ipso ostendit. Qualiter secundum corpus ab anima dividitur, et quae compages sint membra corporis et vires animae colligantes, et quid unicuique debebatur: et quae sint medulla in gratia Dei, ossa animae (hoc est, virtutes ejus) irrigantes: et qualiter cogitationes a cogitationibus, et qualiter inten-
tiones ab intentionibus discernantur. Hæc enim omnia sinapis facit in corpore, et verbum fidei in corde: et ideo verbum fidei grano sinapis còmparatur.
Ostendit autem consequenter, in quo potissime ista attenditur comparatio :
« Quod acceptum homo misit in hortum suum. »
Et dicit quatuor, grani videlicet electionem, eligentis prudentiam et rationem, cultus adhibitionem, et loci cui committitur custodiam et feracitatem.
De primo dicit: « Quod acceptum, » hoc est, acceptabile granum. Non vanum: quia granum vanum non fructificat, nec effectum ostendit suæ virtutis. Et ideo ut acceptum sit, oportet quod eligatur, et sit electum, pretiosum in naturae suæ vigore, de quo dictum est. Ideo verbum fidei, inventæ pretiosæ margaritæ sub alia similitudine comparatur: pro qua homo dat omnia sua, et comparat eam1. Ideo, Cantic. v, 10: Dilectus meus electus ex millibus dicitur, quia nisi sit valde in cordis devotione acceptum, sine fructu permanet, quia in terram bonam non cadit. Unde Glossa Ambrosii: « Quod acceptum, » hoc est, acceptabile habens, « homo » rationabilis et prudens: et non quod fatuus eligit. »
Et hoc est secundum: « homo, » qui scit quod eligit. Alii enim homines in similitudinem bestiarum sunt computati. Psal. xlviii, 13: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
« Misit. »
Ecce cultus adhibitus. Non enim homo rationabilis misit semen in hortum, nisi prius hortum et finaret, et foderet, et adæquaret. Foderet sarculo disciplinæ,
<--- Page Split --->
fimaret pinguedine devotionis in remissionem peccatorum, adæquaret satisfaritione per justitiæ exercitium. De primo horum dicitur, Isa. n, 10: Abscondere in fossa humo. De primo et secundo dicitur, Luc. xiii, 8: Usquedum foidiam circa illam, et mittam stercora. De tertio, Isa. xxviii, 23: Cum adæquaverit faciem terræ, seret.
Sic ergo misit
« In hortum suum, »
ficiens ex parvo. Genes. i, 28, et, ix, 1 : Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Crescere enim est continuo in quantitate virtutis prolicere. Sic enim crescit semen. Sic crescit Jesus, hoc est, fides Domini Jesu in corde. Luc. ii, 52 : Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. Sic dicitur, I ad Corinth. iii, 7, quod neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
Perfectum autem,
Hoc est, in cor vel Ecclesiam suam. Et hoc est quartum. Qui hortus clausus est custodia mandatorum, ne pateat accessus diabolo. Cantic. iv, 12: Hortus conclusus. Hortus etiam ab oriendo dictus, eo quod ferax est ad omnium stirpium bonarum plantationvm. Eccli. xxiv, 42: Dixi: Rigabo hortum meumplantationum, et inebriabo prati mei fructum.
In talem ergo hortum mittit, et in hoc horto notabilem valde et mirabilem hahet granum sinapis proprietatem. Missum enim in hortum, et convalescens in «o, per se ipsum suffocat omnes malas stirpes urticarum et veprium, et aliarum stirpium inutilium. Et hoc facit fides in corde, et in Ecclesia. Destruit enim hæreses, et schismata, et concupiscentias vitiorum spiritualium et carnalium, quando convalescit. Seuen enim divinum potentius efficitur, et omnia destruit diaboli plantata adulterina. Sapient. iv, 3: Spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
« Et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cœli requieverunt in ramis ejus. »
Facit hic comparationem ad effectum. Dicit autem tria, scilicet, quod crevit in profectu : perfectum autem magnum fuit : et in umbra et fructu factum est utile.
De primo dicit quod « crevit, » pro-
« Factum est in arborem magnam. »
Ex sinapi quidem arbor ligneo stipite non fit, sed arboris similitudo. Stipite enim orto ex radice, emittit ramos multos ex stipite, et his induratis exprimit arboris similitudinem : cum tamen in veritate sit olus. Fidei autem verbum elevalur ut arbor in stipite, hoc est, in fide Christi : et dilatatur in ramis, hoc est, in membris Domini nostri Jesu Christi, et in Ecclesiis ejus quæ sibi adhærent. Psal. lxxix, 12 : Eztendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Ideo, Joan. xv, 5, sub alia similitudine loquens, dixit : Ego sum vitis, vos palmites. Ezechiel. xxxvi, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Osse, xiv, 6 et 7 : Erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus. Magna ergo virtute, et proceritate sanctitatis, et umbra defensionis suæ est ista arbor.
« Et volucres cœli requieverunt in ramis ejus. »
Ecce utilitas. Volucres autem cœli, sunt Sancti pennati plumis virtutum. Psal. liv, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, volantes altitudine contemplationis. Isa. lx, 8 : Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ? Isa. xl, 31 : Ambulabunt, et non deficient.
<--- Page Split --->
Hæc volucres sunt « cæli, » quia semper desilério et intentione petunt cœlestia. Ad Philip. ii, 20 : Nostra conversatio in cælis est. Sic in Apocalypsi, viii, 13, vidit Joannes aquilam volantem per medium cælum. Sic, Ezechiel. 1, 3 et seq., vidit Propheta pennatis et alti volis capitibus cælum tangere animalia.
Hæ igitur volucres « requieverunt, » omnes vias difficiles hujus mundi dimittentes, « in ramis ejus, » hoc est, in Ecclesiis, vel in modis vivendi, quibus alius sic, alius sic vivit in Ecclesia, sicut dicit Augustinus. Job, ii, 17 : Ibi requieverunt fessi robore. Genes. xviii, 4 : Requiescite sub arbore. Cantic. ii, 3 : Sub umbra illius quem desiraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
« Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei. »
« Et iterum dixit, » sicut profectum humilitatis, ita profectum charitatis fidei volens demonstrare. Et hæc est similitudo secunda : « Cui simile æstimabo regnum Dei ? » per quod Deus in nobis regnat profectu charitatis. Isa. xlv, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Hoc satis in antehabitis est expositum.
« Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. «
Hic tria dicit sicut in praecedenti similitudine, quid scilicet, cui, et in quo, et secundum quem effectum assimiletur. Quid, quia regnum Dei. Cui, quia fermento. Et hoc est quod dicit : Regnum Dei « simile est fermento. »
Attende, quod fermentum bonas proprietates habet quatuor, secundum quas hoc regno Dei comparatur. Est enim calidum, spiritualis virtutis, impletivum,
et elevativum. Et sic est de charitate veritatis, quae in verbo Dei est ignitae caliditatis. Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud. Jerem. xx, 9 : Factus est sermo Dei in corde meo quasi ignis æxæstuans, claususque in ossibus meis : et defeci, ferre non sustinens. Sic ergo per caliditatem fermento (quod a fervore sic vocatur) comparatur.
Est eliam fermentum virtulis spiritualis : quia nisi spiritualiter diffunderetur, per totam massam diffundi non posset. Et ideo dicit Philisophus, quod sicut se habet semen masculi ad guttam feemine, ita se habet fermentum ad pastam, et coagulum ad lac. Sic autem se habet charitas ad cor hominis, et ad Ecclesiam, et ad cæteras virtutes : quod sicut spiritus d ffunditur in eis, et capit omnes, et tenet eas, et format. Ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Psal. 1, 12 : Spiritum rectum innova in visceribus meis. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei, et Prophetas constituit. Sic ergo diffunditur, et comprehendit, et capit corda fidelium Spiritus charitatis.
Impletivum etiam est fermentum : quia totam pastam implet : ita quod nihil sui invenitur, quod pastam non impleverit. Et ideo nihil fermenti in aliqua parte panis invenitur. Et sic charitas spiritu suo replet, et extrudit receptibilitatem aliorum. Quia, sicut dicit beatus Bernardus : « Non est quo se ingerat vanitas, ubi « totum replevit charitas. » Actuum, ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.
Sic etiam levat. Fermento enim levatur et allevatur pasta et panis : et sic facit charitas, quae levat cor, et elevat in cælum. Thren. iii, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. Ezechiel, viii, 3 : Elevavit me Spiritus.
<--- Page Split --->
Izecbiel. 1, 21, cum elevaretur Spiritus de terra, elevabantur simul et rotae sequentes eum.
Sic ergo proprietatibus istis, regnum Dei in profectu charitatis, fermento assimilatur.
« Quod acceptum, etc. »
Quatuor dicit sicut supra, electionem, eli gentis dispositionem, eligentis opus, et electi effectum.
De electione dicit: « Quod acceptum, » hoc est, acceptatum et acceptabile, ne sit evanidium. Non enim est acceptum, quod per Spiritum charitatis non efficitur acceptabile. Unde Dominus in lege, Exod. xxxvii, 16, fecit fieri acetabula, quibus probabatur, si sacrificium esset acceptum. Et haec acetabula spiritum charitatis significant.
gnoris inferiorem et superiorem molam : quia sine timore, spes degenerat in praesumptionem : et sine spe, timor decidit in desperationem. Psal. lxxxv, 11 : Lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
Farina autem comminuta, est conscientia pura in omnibus hominibus : ex quibus conscientiis multi sumus unus panis in Christo : sicut dicitur, I ad Corinth. x, 17. Levit. vii, 13, praeepit Dominus, quod pro pacificis offerantur panes fermentati, qui sunt de farina similae.
« Sata. » Saturn est mensura capiens modium et dimidium : ut modius referatur ad spiritum, et dimidius referatur ad animalitatem, quae secundum dimidium sui, in singulis viribus aliquid capit mensurae divina, hoc est, secundum hoc quod persuasibilis est ratione, et obedibilis.
« Mulier » dicit dispositionem eligentis. Mulier enim est (quae focaría et panifica est) sapientia, quae hujusmodi fermentum scit eligere, quod sine corruptione inducat calorem et spiritum, et impleat, et elevet. Haec enim mulier hujus artis summa est magistra. Haec significatur per Saram, Genes. xvii, 6, cui dixit Patriarcha : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. Eccli. xxvi, 19 : Gratia super gratiam nulier sancta, et pudorata.
« Abscondit, »
Ne vana laude evanescat. Psal. xliv, 14: Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus.
« In farina sata tria. » Grana haec sunt grana tritici, quae sunt membra corporis mystici. Psal. cxlivii, 14: Adipe frumenti satiat te. Mola autem qua teritur, est spes, et timor. Timor, mola inferior de pœnis. Spes autem, mola superior de præmiis. Unde præcepit Dominus, Deuter. xxiv, 6: Non accipies loco pi-
Haec autem sunt « tria sata, » hoc est, tres vires animæ humanæ : ut in ratione possideamus prudentiam, in irascibili odium vitiorum, et in concupiscibili desiderium virtutum. Vel, mulier est Ecclesia. Tria sata sunt omnes homines a tribus filiis Noe, Sem, Cham, et Japhet, in tribus plagis mundi distributi, hoc est, Asia, Africa, et Europa. Vel etiam, charitas est fermentum in tribus satis (hoc est, mensuris) charitatis absconditum, Matth. xxii, 37: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Vel, tria sata sunt tres personæ, ex quibus accepta sunt subjecta omnium articulorum fidei. Vel etiam, tria sata sunt tres status hominum, qui liberant animas suas, Noe, Daniel, et Job, hoc est, prælati, continentes sive contemplativi, et pœnitentes qui per dolentem Job intelliguntur 1. Quædam etiam Glossa vult, quod per tria sata intelligantur tria merita bonorum : quorum quidam trigesimun fructum, quidam sexagesimum, quidam autem habent centesimum 2. Hi-
<--- Page Split --->
larius autem dicit, quod fermentum est fides cum dilectione, quod absconditur a sapientia Dei in Scripturis Legis, et Prophetarum, et Evangelii. Ad quae tria, omnis alia reducitur Scriptura : quia historiae Patrum sunt quaedam propheta futurorum, et dicta Apostolorum sunt expositiones Evangeliorum. Et aliae tales multae diversitates fieri possunt : quia nihil habet gravitatis, tria tribus adaptare. Vel, tria sata sunt capacitates corporis, et animæ, et spiritus : ut corpus obediat, anima passiones ordinet, et spiritus cælestibus intendat. I ad Thessal. v, 23 : Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Vel, tria sata sunt tria quæ sunt de imagine similitudinis, in quibus Trinitatem increatam imitamur : ut veritas (quæ est fermentum) in intellectu sit claritas lucis, in voluntate plenitudo dilectionis, et in memoria notitia, nihil habens oblivionis.
Sic ergo mulier, Sapientia, vel Ecclesia fermentum abscondit sub farina sata tria.
« Donec fermentaretur totum. »
Ecce effectus. Totum enim quod est in massa pastæ, convertit ad se fermentum : sicut coagulum convertit lac. Et sic semen convertit conceptum, trahendo et formando. Et sic spiritus charitatis ad se convertere debet cor et Ecclesiam. Osse, vii, 4 : Quievit paululum civilus a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. In his ergo proprietatibus, fermentum in bono accipitur. Est autem fermentum Pharisæorum et Sadducæorum, quod est corruptio fidei per hæresim. Et est fermentum Herodis, quod est corruptio unitatis Ecclesiæ per dolum. De quibus dicitur, Matth. xvi, 12. Et est lernentum corruptio bonorum morum, I ad Corinth. v, 6 : Modicum fermentum
totam massam corrumpit. Et sic de fermento non loquitur hic Dominus. Et ideo istae proprietates fermenti dimittantur. Diximus autem quædam de hac materia super Matthæum, xiii, 23 1.
« Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos. »
Hic ostensa difficultate præparationis ad judicium, surgit ex hoc quaestio de paucitate salvandorum.
Et habet hæc particula tres partes : in quarum prima ponitur instantia nostra salutis, procuratæ per salutis auctorem : in secunda autem quaestio de numero salvandorum : in tertia autem ponitur responsio.
Dicit ergo : « Et ibat, » proficiendo in salute nostra. Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.
« Per civitates, » ubi habitabant civiliter, ad virtutes civiles dispositi. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.
« Et castella, » ubi erat diabolici erroris præsidium. Ad Hebr. xi, 34 : Castra verterunt exteriorum.
« Docens » ea quæ ratione probari poterant. Sicut quando similitudines induxit congruas rationi. Matth. vii, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens. Job, iv, 3 et 4 : Docuisti multos, et manus lassas roborasti : vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
« Et iter faciens in Jerusalem, » ubi complere voluit omnia, quæ ad salutem
<--- Page Split --->
nostram spectabant. Luc. ix, 31 : Dicebunt excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Luc. xviii, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Et videtur secundum litterae circumstantias, quod de Galilæa ascenderit, in quam descenderat postea quam nuntiatum fuerat ei de illis, quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis eorum. Sic enim in mari amuritudinis propter nos fuit via ejus, et vestigia ejus in aquis multis, et vestigia non cognoscebantur ab ingratis.
« Ait autem illi quidam, »
Qui non nominatur : sed tamen sollicitus de sua salute fuisse præsumitur, qui quæsivit de numero salvandorum.
« Domine, si pauci sunt qui salvantur ? » Quærit autem iste secundum considerationem inferiorum causarum, quæ sumuntur ex consideratione difficultatis meritorum, quæ in præmissis est expressa. Sic ergo dum circuivit Jesus, undique quærens salvandos per civitates et castella, sicut dicit Chrysostomus, non personas discernens, sed salutem hominum inquirens. Et sic Rabanus : « Ut « doceat se doctorem, non personarum « acceptorem : tunc unus saltem inveni- « tur, qui de salute propria curam agit, « et viam salutis quærit. »
« Ipse autem dixit ad illos, » quia unus pro omnibus quæsierat. Et hoc Dominus, qui cordis inspector est, considerabat. Ideo dicit Evangelista, quod omnibus in uno respondebat. Et ideo dicit : « Ipse autem dixit ad illos » Simile est, Matth. xxi, 36, ubi unus pro omnibus interrogabat : Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
tes : in quarum prima ponit admonitionem : in secunda vero admonitionis ponit rationem.
Admonitio quam dicit : « Contendite intrare per angustam portam. » Est porta Ecclesiæ, et est porta gratiae, et est porta gloriæ.
Porta Ecclesiæ est per quam intratur in Ecclesiam : et hæc est duplex, Christus scilicet, ex quo sacramenta Ecclesiæ fluxerunt : et ipsa sacramenta, per quæ aliquis inducitur in Ecclesiam. De ostio, quod est Christus, dicitur, Joan. x, 9 : Ego sum ostium : per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Psal. cxvii, 20 : Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam. Sic enim ostium est apertura lateris, ex quo fluxerunt ea, ex quibus Ecclesiæ sacramenta virtutem contraxerunt.
Et ideo ista est porta angusta, quia videmus, quod pauperrimus fuit, et abjectissimus, et in asperitate maxima Christus fuit in cruce : cum tamen non nisi per crucem pateat ingressus in Ecclesiam. De paupertate quidem dicitur, Matth. viii, 20 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. De abjectione dicitur, Act. viii, 33 : In humilitate judicium ejus sublatum est. De asperitate dicitur, Thren. i, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Hæc est ergo porta ex parte Christi intrandi in Ecclesiam. Et qui sic venit, sicut dicitur, Joan. x, 3, huic ostiarius aperit. Talibus vidit Joannes, Apocal. iv, 1, ostium apertum in cælo, hoc est, in cœlesti vita Ecclesiæ.
Ex parte autem Ecclesiæ, ostium est apertura sacramentorum. Psal. cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas confitebor Domino. Portæ enim justitiæ sunt sacramenta ad justificationenem introducentia. Et sic accipiens sacramenta, intrat per portas in Ecclesiam. Isa. xxvi,2 : Aperite pòrtas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Psal. cxix, 3 : Introite portas ejus in
<--- Page Split --->
confessione, atria ejus in hymnis, confitemini illi. Hæc porta etiam angusta est, quia licet in sacramentis conferatur gratis remissio peccatorum, tamen oportet quod homo paret se, ne fictus veniat ad sacramentorum perceptionem : sicut dicitur, Baruch, iv, 26 : Delicati mei ambulaverunt vias asperas.
Est autem porta ad viam gratiae. Et hæc est porta virtutis angusta valde : eo quod omnis virtus est circa difficile et bonum, ut dicit Tullius. Sed tamen hoc habet, quod quanto plus homo ambulat in ea, tanto magis dilatatur per consuetudinem, et virtutis delectationem. Psal. xvii, 19 et 20 : Prævenerunt me in die afflictionis meæ. Ecce arcta et angusta porta. Et factus est Dominus protector meus. Et eduxit me in latitudinem. Ecce quod ingredienti via est dilatata. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas æqualitis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Psal. xvii, 37 : Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
Est item porta gloriae cœlestis, quæ strictissima est in angustia perseverantiae. Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cœli. Psal. lxxvii, 23 : Januas cœli aperuit. Hæc est porta, cujus clavem Dominus commisit Petro, adversus quam porta inferi non prævalebunt. Et de hac porta dicitur in Psalmo cxxvi, 5 : Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Per omnes illas portas contendeudum est intrare. Contendere enim intrare, sonat violentiam. Quia sicut dicitur, Matth. xi, 12 : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapium illud. Unde, Act. xiv, 21, dicitur : Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Matth. vii, 14 : Angusta porta, et arcta via est quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam. In Apocrypho Esdræ, est civilas posita in sublimi, omnibus affluens bonis. Sed
accessus difficilis, a dextris ignis, et a sinistris aqua submergens. Et ideo Sancti pervenientes, dicunt, Psal. lxv, 12 : Transiimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
« Quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ad ostium, dicentes: Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis. »
Hic incipit ponere rationes suæ admonitionis.
Et ponit quinque rationes per ordinem, quarum una est, quia multi excludentur, et pauci intrabunt : et ideo timendum est, ne nos simus de multis. Secunda est, quia a patrefamilias ostium claudetur, et illi qui foris stabunt non cognoscentur notitia beneplaciti ad intromissionem. Tertia est, quod non prodest tunc allegatio notitiae, quam prius aliquis demeruit. Quarta autem est segregatio a parentibus bonis, quorum intercessio tunc nihil proderit. Quinta autem, quod tunc extranei boni, malis notis et propinquis præferuntur : et ideo difficile est negligere : sed propriis meritis contendendum intrare.
De prima ratione dicit : « Quia multi, » fide quidem confitentes, factis autem abnegantes. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus. Matth. vii, 13 : Lata porta et speciosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
« Quærent intrare, » vel errore decepli, sicut ignorantes, et hæretici : vel præsumptione misericordiæ Dei seducti, dum in mala via perdurant. « Quærent » autem, putantes se invcnire refrigerium, et non inveniunt.
« Et non poterunt. » Matth. xix, 24 :
<--- Page Split --->
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem, etc.
Pauci enim inveniunt hanc viam, pauciores proficiunt in ea, paucissimi perfiriunt eam perseverando. De invenientihus quidem dicitur, Matth. vii, 14 : Pauci sunt qui inveniunt eam. De proficientibus dicit Joannes, vi, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. De proficientibus dicilur, Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
« Cum autem intraverit, etc. »
Secunda ratio. « Cum intraverit, » ad occultum beatitudinis, « paterfamilias, » Christus, successive colligens suos, et intrans cum eis in morte cujuslibet. Luc. xvi, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ.
« Et clauserit ostium. »
Sicut supra diximus, ostium non clauditur simpliciter quoad omnes, nisi post diem judicii. Quoad illum autem qui propter demerita finalia excluditur, clauditur in morte cujuslibet. Luc. xi, 7 : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Matth. xxv, 10 : Quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
Dicent etiam quidam, quod est ostium doctrinae, quod est apertura ad corda honimum. II ad Corinth. n, 12 et 13 : Cum venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, nullam habui requiem spiritui neo, eo quod non invenerim Titum, fratrem meum. Et hoc claudetur in die judicii : quia dicitur, Jerem. xxxi, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a mininu eorum usque ad maximum. Sed de hoc non videtur hic loqui Scriptura.
Redeuntes ergo ad primam expositionem, dicemus :
« Incipietis foris stare. »
Inceptio dicit exclusionis novitatem, quae ideo quod nova est et inconsueta, impatientius portatur. Stare autem dicit permanentiam illius exclusionis, quae inducit introductionis desperationem : et ideo majorem tristitiam. Apocal. xxii, 13 : Foris canes, et venefici, et impudici. Sic dicitur, Joan. xii, 31 : Tunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Princeps enim mundi diabolus cum omnibus suis membris sic excluditur. Matth. xii, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandala. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibns ejus, mitlite eum in tenebras exteriores. Tunc enim ad intima Dei, exclusus, amplius non admittetur.
« Et pulsare ad ostium » misericordiae et remissionis : sicut dives in inferno, Luc. xvi, 24 : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lasarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. Sicut enim dicit Chrysotomus, nihil proderit pulsationis diligentia. quam prodit timor et non fides.
« Dicentes : Domine, aperi nobis, »
Quia non perfecte dicunt. Si enim dicerent corde, ore, et opere, pro certo aperiretur. Sed quia ore tantum dicunt, et corde et opere contrarium clamant : ideo non aperitur. Luc.xui,23, et Matth. xxv, 11 : Domine, Domine, aperi nobis. Dicunt enim fide informi quidam : et quidam fide informi, et ore : et isti non exaudiuntur. Sed qui diceret cordis devotione, et oris confessione, et operis intentione, Domine, illi aperiretur. I ad Corinth. xii, 3 : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Matth. vii, 21 : Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum : sed qui facit voluntae-
<--- Page Split --->
tem Patris mei qui in cœlis est, ipse intrabit in regnum cœlorum.
« Et respondens, dicet vobis, »
Potius conscientiae, quam operi exteriori : « Nescio vos. » Notitia quidem simplicis visionis, vel notitiae noscit omnes. Sed notitia beneplaciti, non novit nisi bonos, ad quos respicit oculo amoris. Sapient. iv, 13 : Respectus ejus in electos illius. De notitia autem beneplaciti, dicitur, Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine : et invenisti gratiam coram me. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Quod autem alios ignoret, dicitur, I ad Corinth. xiv, 38 : Qui ignorat, ignorabitur. Joan. x, 14 : Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
« Unde sitis, » hoc est, de qua secta, vel errore sitis : quia sicut non nosco vos, ita ignoro errores vestros. Matth. vii, 23, secundum veritatem litterae : Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Omnes enim impii et impietates eorum ab ore gloriosi vultus sui sunt absconditi, de quo gaudent omnes Beati. Isa. xxvi, 10, secundum translationem Septuaginta : Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Nostra autem translatio habet : Non videbit gloriam Domini 1.
« Tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Ibi erit fletus, et stridor dentium. »
Tertia ratio est allegatio notitiae Dei et Sanctorum, quae nihil proderit.
Et hoc est quod dicit : « Tunc incipittis dicere. » Incipietis quod numquam perficietis : quia inceptio notitiae Sanctorum fuit secundum exteriorem hominem apud eos, et numquam fuit vera amicitia familiaritatis perfecta.
Et ideo dicit : « Incipietis dicere. » Non enim habent aliquid perfecti operis.
« Manducavimus coram te, et bibimus. »
Videtur in hoc tangere Judæos, qui tribus vicibus per annum coram Domino in postaphoriis templi manducaverunt, coram Domino et biberunt : sicut præcipitur, Levit. xxiv, 9. Manducant tamen etiam et bibunt coram Domino, qui de bonis ejus satiantur. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Manducant etiam qui difficiles Scripturarum partes studio frangunt, et intellectu incorporant. Ad Hebr. v, 14 : Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Bibunt autem qui faciliora suaviter sine difficultate gluttiunt. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis. Omnes enim isti sunt coram Domino in mensa sua, refectionem vel corporalem, vel spiritualem, vel utramque sumentes.
« Et in plateis nostris docuisti. »
Hic iterum tangit Judæos, in quorum plateis publice Christus docuit. Matth. ix, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni. Spiritualiter etiam, græcæ πλατύ, latine latum
<--- Page Split --->
sonat : quia doctrina Christi per discipulos suos late sonat. Proverb. 1, 20 : Supientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam.
niant recedentes in poenis inferni. Discessus enim a summo bono, non solum patitur damnum boni amissi, sed etiam invenit præsentiam omnis mali.
Tangit autem duo quae consueta sunt : quia in magnis festis epulantur homines, gaudentes de festo : sicut dicitur, Nehemiae, seu II Esdrae, vni, 10 : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari. Et tunc etiam intersunt laudibus et prædicationibus divinis. Sicut etiam præcipitur, Esther, xvi, 22. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Et haec jactant, et allegant se fecisse coram Domino. Sed sicut dicit Beda : « Non fe- « stivitatum epulatio ornat, quem fidei « pietas non commendat.» Et ideo sequitur :
« Et dicet vobis, »
Et hoc est quod dicit : « Discedite a me. » Discessus a summo bono ponit malum desperatum : quia non est medicina alicujus mali peccatoris, nisi per summum bonum. Jerem. xxx, 12 et 13 : Insanabilis est fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum. Quasi dicat : Omnia bona ad quae creati estis, de caetero abjudicata sunt vobis. Sic ergo « discedite a me. » Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terre, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Omnia enim mala possunt in eum, quem Dominus ejicit a facie sua. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur : quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
Respondendo conscientiis vestris : « Nescio vos, » notitia amoris, « unde sitis, » quia vos non ex me, sed ex patre diabolo estis 1. Ad Roman. xvi, 18 : Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Joan. vi, 26 : Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manuducastis ex panibus. Ad Philip. iii, 18 et 19 : Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Hi agunt dies solemnes ut comedant, et non in cordis devotione.
Sic ergo « discedite a me. »
Sed videtur, quod ab eo qui ubique præsens est. nullus discedere possit. Psal. cxxxvii, 7 et 8 : Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero in cælum, tu illic es : si descendero in infernum, ades. Ad hoc dicit Augustinus in Confessionibus : « Qui a « te recedit, quo it, nisi a te placido ad « te iratum ? Non effugiunt ergo Deum : « sed manum benefici evadentes, ma- « num irati judicis non evadunt. » Jerem. xxx, 14 : Propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. Oportet enim durari judicem, contra duritiam et obstinationem peccatorum.
Et hoc est quod sequitur :
« Omnes operarii iniquitatis,
« Discedite a me. »
In quibus nihil de suo cognoscit, a se jubet discedere : ostcndens quid inve-
Hoc est, qui adhuc in corde operantur iniquitatem. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit sem-
<--- Page Split --->
per. Psal. vi, 9 : Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Ezechiel. xxxii, 27 : Iniquitates eorum in ossibus eorum. Ita quod iniqua voluntas eorum converti non poterit. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo, adstitit omni vix non bonx, malitiam autem non odivit. Psal. li, 7 : Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Sic enim juxta dictum sapientis, Eccli. xxvii, 3 : Conteretur cum delinquente delictum.
« Ibi erit fletus, et stridor dentium. »
Ecce præsentia mali, quod inveniunt a summo bono recedentes. Dicitur autem fletus, propter fumum ignis. Stridor autem dentium, propter algorem frigoris congelantis. Et (quod miserabile est) numquam erunt in medio temperamenti frigoris et caloris. Sed de extremo caloris urentis, transeunt ad extremum frigoris congelantis. Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Et secundum quamdam Glossam, fletus pœna erit oculorum, propter evagationem in concupiscentia sæculi, ad divitiarum jactantiam et ad vanitates pertinentem. Stridor autem dentium pœna erit dentium, propter voracitatem, et eam quæ voracitati conjuncta est, venereorum delectationem. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Vel, quia fletus est ex causa interiori, stridor autem dentium ex causa exteriori : ut notetur dolor esse intus in anima, et afflicrio extra in corpore.
Ideo dicit : « Fletus et stridor dentium, » quia et in Ibindine et cupiditate illicito igne arserunt, et in charitate algidi ad omne bonum fuerunt : et ideo
flebunt, quia hoc non pœnituerunt. Et stridebunt sibi indignantes, quia talia sustinere meruerunt. Sapient. v, 3 : Dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes. Bis dicit gementes 1, propter duo quæ dicta sunt, Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.
Sic ergo et his de causis, « ibi erit fletus, et stridor dentium. » Per quæ duo, etiam in malis, vera corporum resurrectio probatur. Amos, iv, 2 et 3 : Leva bunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis, altera contra alteram, et projiciemini in Armon. Contus est instrumentum, quo carnifices levant interfectorum et excoriatorum animalium corpora. Sic enim damnati levantur a dæmonibus. Reliquiæ autem sunt animæ in parte una, et corpus in parte altera in ollis adurenda, hoc est, in 'inferni mansionibus, et pœnarum receptaculis. Per aperturas autem exire alteram contra alteram, est animam in judicio de inferno exire contra corpus, et corpus de sepulcro exire contra animam, et unita per sententiam Domini in Armon projici, quod interpretatur anathema mæroris, quod est infernus. « Ibi erit fletus, et stridor dentium. »
« Cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. »
Ratio est quarta : quia tunc videbunt successionem carnalium (carnalem a Sanctis habitam nobilitatem) nihil prodesse penitus.
Dicit ergo : « Cum videritis, » et in effectu et in causa, « Abraham, » patrem potius fidei quam carnis, « et Isaac, » castitatis amatorem. Et, sicut dicitur, Sapient. iv, 3, multigenam im-
<--- Page Split --->
piorum multitudinem in carnis successione reputare inutilem. « Et Jacob, » Patriarcham justitiae luctatorem, filios aulem impios detestantem. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos.
« Et omnes Prophetas » bonos qui pro vobis intercedere consueverunt, qui tunc testes erunt contra vos. Isa. lxiv, 7 : Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te. Jerem. xv, 1 et 2 : Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum : ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? diees ad eos : Hæc dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem : et qui ad gladium ad gladium. Sic ergo pro se non intercedentes videbunt omnes Prophetas.
« In regno Dei, » quod est consummata potestas in justitia gratia, et secundum justitiam gloriae : ubi Patriarcha et Propheta sicut senatores erunt. Psal. cxliv, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec est omnibus Sanctis ejus.
« Vos autem, » qui carnalem originem traxistis ab eis, sed electionis et promissionum non estis haeredes. Ad Roman. ix, 8 : Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
« Expelli foras, » violentia incredulitatis et iniquitatis vestrarum. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Isa. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti.
Sic ergo expellentur « foras, » ab intima Dei contemplatione, qua est omnis felicitas et beatitudo Sanctorum : ubi non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur, sicut dicitur, Eccle.i,8.
« Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. »
Quinta est ratio, quod verecundum est valde, quod vocati per legem et Prophetas, et vocatione Christi et Apostolorum, excludentur. Et non vocati in regno optime disponentur.
Dicit autem in hac ratione duo : unum quidem quo confunditur caecitas perfidiae Judæorum : secundum autem quo aliquantulum consolatur poenitentia in fine convertendorum.
De primo autem circa vocationem Gentium dicit duo : latitudinem videlicet venientium, et dispositionem optimam recumbentium.
De primo dicit : « Et venient, » devotione fidei appropinquantes. Isa. lxv, 1 : Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Ad Roman. ix, 23 [et 26 : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit : in loco ubi dictum est eis : Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi ' . Sic ergo veniunt ad me invitati. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, qui in tenebris ignorantia sedistis : et facies vestra non confundentur.
« Ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, »
Hoc est, quatuor plagis caeli a toto mundo. Isa. xliii, 4 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, Da : et
<--- Page Split --->
Austro, Noli prohibere : affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. Malach. 1, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. Et ideo Pater dicit ad Filium, quod parvus esset fructus in Judæis futurus : quia ipsi sunt fæx mundi facti per infidelitatem. Sed magnus est fructus in multitudine Gentium ad fidem conversorum. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Tamen ab Oriente ingrediuntur qui ab ipsa nativitate Domino serviunt, qui jugum Domini ab adolescentia portant. Thren. iii, 27 : Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Zachar. vi, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, subter eum orietur. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Potest etiam dici, quod ab Oriente veniunt nobiles, quos ipsa nobilitas ad bonum inducit, nec vituperium per peccatum suis natalibus inferunt. Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Luc. 1, 78 : Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Ab Occidente autem veniunt in ægritudine, vel senio finali conversi. Sic enim Dominus per effectum dicitur ascendere super occasum. Psal. lxvii,5 : Iter facile ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi. Ascendere enim fecit multos ab occasu, quos in finali ægritudine, vel senio convertit ultimo, hoc est, quod terræ sanctæ finalis terminus ad Occidentem,est ad mare Magnum : quia ibi non subvenit, nisi magna
amaritudo pœnitentiae et compunctionis. Psal. lxvii, 23 : Dixit Dominus : Ex Basan convertam : convertam in profundum maris.
Ab Aquilone autem veniunt, qui veniunt a frigore, et a tenebris peccatorum. Jerem. 1, 14 : Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ. Eccli. xlui, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Multi enim sunt frigidi, et gelidi, et tenebrosi, qui ad Dominum convertuntur : sicut Manasses 1, et Maria Magdalena 1.
Quidam autem veniunt ab Austro, calore Spiritus sancti calefacti, et inspirati, et illuminati : sicut dicitur, Cantic. iv, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Sic ergo ab omnibus occasionibus peccatorum veniunt ad conversionem, Spiritu sancto perflati et conversi. Ezechiel. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfeclos istos, et reviviscant. Isa. xi, 12 : Dispersos Juda, colliget a quatuor plagis terræ. Hoc est, Deo confitentes, et Dominum glorificantes.
« Et accumbent in regno Dei. »
Ecce qualiter bene disponentur. Accubitus enim fit, quando quidem commodum quoddam ex duobus sitibus componitur, sessione scilicet, et jacere. Sapient. iii, 5 : In multis bene disponentur. Sicut enim dicitur, Isa. xxxii, 18, populus Domini sedebit in multitudine pacis, quoad securitatem : in tabernaculis fiduciae, quoad societatis jucunditatem : et in requie opulenta, quoad voluptatis abundantiam indeficientem. Sic ergo accumbent in regno Dei. Luc. xxii, 29 et 30 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus
<--- Page Split --->
regnum : ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
« Et ecce sunt novissimi. »
Hoc est, Judaei novissimi sunt in introitu, « qui erunt primi, » in vocatione. « Et sunt primi, » in introitu Gentiles, « qui erunt novissimi, » in vocatione. Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Luc. xiii, 30, Idem. Et hoc est, in gratia, et in gloria. Matth. xxi, 31 : Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Deuter. xxvii, 43 : Advena qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes,et eris inferior. Sic etiam multi sunt, qui in principio suae conversionis sunt ferventes, et in fine remittuntur : et alii statim venientes, fervore illos transcendunt : et tunc iterum novissimi erunt primi, et primi novissimi. Matth. xx, 12 : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti. Adhuc autem, novissimi in mundo, primi erunt in judicio : et primi in mundo, novissimi erunt in judicio. Jacob. ii, 3 : Nonne Deus clegit pauperes in hoc mundo, divites in fide,et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se. Matth. xix, 29 : Omnis qui reliquerit domum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit, etc. Et, ibidem, y. 28, dixit Jesus Apostolis : Vos qui secuti estis me,... sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel1.
ab opere divino non est abstinendum.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ostendit hoc quod dictum est suo exemplo : in secunda autem, plangit eos sub typo Jerusalem, qui veritatem odientes Prophetas occidunt.
In prima harum duo sunt : praenuntiatio eorum qui Christum praemuniant, et responsio Christi, ostendens, quoniam propter metum corporis non oportet relinquere veritatem doctrinae et vitae.
In prima harum duo dicit : unum quidem, quia describit illos qui haec Christo nuntiant, et secundo ponit nuntium illorum.
Dicit ergo : « In ipsa die, » quando in Galilea haec praedicavit Dominus, « accesserunt, » quasi compatientes, et ex amicitia sibi appropinquantes, « quidam Pharisæorum, » vel ex veritate compassionis : vel forte tentantes, utrum ex timore veritatem doctrinae postponeret. Job, iv, 3 : Nunc autem venit super te plaga, et defecisti : tetigit te, et conturbatus es. Hoc enim explorare intendebant in eo. Unde etiam, Matth. xxii, 18, dicit : Quid me tentatis, hypocritæ.
« Dicentes illi, » quasi ex compassione eum præmunientes :
« Exi, et vade hinc. »
« In ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. »
Hæc est ultima pars capituli, in qua ostendit, quod propter metum corporis
In Galilæa tunc prædicavit Dominus, ubi fuit tetrachia Herodis, qui a progenitoribus suis habuit, quod Christum persequeretur : quia pater suus pueros Christum quærendo occiderat, et ipse Joannem Christo testimonium perhibentem decollaverat, et Christum ad perdendum quærebat : sicut adhuc faciunt quidam, omne quod Christum confitetur quærentes occidere : et in hoc sunt Herodianæ participes malitiæ. Job, xxi, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Vel, si ex devotione Christum
<--- Page Split --->
præmuniunt, tunc simile est. II ad Corinth. xi, 33 : Per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
Dicunt autem : « Vade hinc, » hoc est, exeas de Herodis potestate. Apocal. xvii, 4 : Exite de illa, populus meus. Zachar. n, 6 : O, o fugite de terra Aquilonis.
« Quia Herodes vult te occidere. »
Quasi dicat : Jam in hoc habet, malitiam confirmatam : quia (sicut Athalia) confirmatam habet malitiam, ut occidat omne semen regium 1.
32
« Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. »
Hæc est responsio Christi ad illos.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ponit Herodis increpationem : et in secunda, ponit tentationis responsionem.
De primo dicit : « Ite, et dicite vulpi illi. »
Et dicit duo : quorum unum est, quod tales a se discedere præcipit, cum dicit : « Ite, » hoc est, quia tentatores, vel timidi estis, a me discedite, et illi appropinaute. Psal. cxvii, 113 : Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
» Dicite vulpi illi. «
Ecce increpatio. Dicitur maute vulpes Herodes propter dolum, propter nomen, propter occultas insidias, propter latebras, et propter nocumenta quæ infert.
De dolis dicitur, Nehemiæ seu II Es-
dræ, iv, 3 : Si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum. Dolosus enim semper machinationibus suis omnia transgreditur, quæ alii ad muniendum se paraverunt. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
De nomine, quia interpretatur versipellis, hoc est, astutus dictus. Cantic. n, 13 : Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas. Astutiis suis Herodiana malitia in haereticis et tyrannis semper demolitur Ecclesias.
De tertio, hoc est, de latebris insidiarum dicit Psalmus lxii, 10 et 11 : Introibunt in inferora terræ, tradentur in nanus gladii, partes vulpium erunt. Psal. ix, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat imocentem.
De nocumentis autem, quæ quando potest infert, dicitur, Thren. v, 18 : Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo, plurima nocumenta inferentes. Est enim animal sua calliditate partes corporis incendens, et lepram inducens. Et ita faciunt dolosi, astuti, hypocritæ, tyranni, et hæretici : quia licet capita habeant diversa, tamen caudis nocumentorum sunt colligati, sicut dicitur, Judicum, xv, 5, de vulpibus Samsonis, quæ incenderunt segetes arearum.
« Ecce ejicio daemonia, etc. »
In hac responsione Dominus dicit duo : in quorum primo determinat opus quod intendit, quod Herodes non intellexit : in secundo, respondet quæstioni.
Dicit ergo primo : « Dicite illi » opus propter quod veni, quod impedire non potest.
« Ecce. » Quasi dicat : In evidenti
<--- Page Split --->
est, quod « ego ejicio daemonia » ab anima, et a corpore. Luc. iv, 41 : Exibunt autem daemonia a multis, clamantia et dicentia : Quia tu es Filius Dei. Luc. viii, 2, inter quas erat Maria Magdalea, de qua septem daemonia exirrant. Matth. viii, 28, et Marc. 5, 9 : Iroio mihi nomen est : quia multi sumus.
« Et sanitates perficio. » Perfectae sanitates sunt in corpore et anima. Joan. vii, 23 : Totum hominem sanum feci in subbato. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Haec est enim perfecta sanitas.
« Hodie et cras, » hoc est, modo et postea. Hodie enim cognominatur tempus præsens : cras autem vocatur tempus futurum. Psal. xxiv, 8 : Hodie si nomen ejus audieritis, nolite obdurare rorda vestra. De futuro autem dicitur, ticnes. xxx, 33 : Respondebit mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te.
Hoc est ergo quod dicit. Ac si diceret : Tempus mortis meæ non est in pulestate Herodis. Quia, sicut dicitur, Joan. x, 18 : Nemo tollit eam, scilicet animam meam, a me : sed ego pono ram a meipso, et potestatem habeo ponundi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Joan. vii, 6 : Tempus meum nondum advenit.
nare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 1. Isa. ix, 2 : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbra mortis, lux orta est eis.
Secunda autem dies, fuit dies Passionis et mortis : quando sol ad occasum tendens, illuminavit inferiores partes terrae. Eccli. xxiv, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam... omnes sperantes in Domino. Et sicut in prima die luxit lux veritatis in prædicatione, ita secunda die luxit lux gratiae in sacramentorum perfectione. Joan. i, 3 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Mich. vii, 18 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
Tertia autem dies, est lux surgentis auroræ in luce Resurrectionis ad lucem gloriae Psal. cxvii, 24 : Haec est dies quam fecit Dominus : exsultemus, et lætemur in ea. Omnes enim quos Christus luce veritatis per fidem illuminat, hos sacramentis ad justitiam regenerat, et regeneratos in gloria Resurrectionis beatificat. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies. In die tertia suscitabit nos,... sequemurque, ut cognoscamus Dominum. Sic dictum est de Christo, Sapient. iv, 13 : Consummatus in brevi explevit tempora multa.
« Et tertia die consummor, »
« Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. »
Hoc est, consummabor. Haec autem tertia dies, est dies glorificationis, quandu consummatus est Dominus.
Prima enim dies fuit lux suæ præsentia in carne et prædicationis : quando, sicut dicitur, Malach. iv, 2 : Et orietur nobis timentibus nomen meum sol justilizæ, et sanitas in pennis ejus. Quia tunc ortus est sol oriens ex alto, illumi-
Hic respondet eis quod illi dixerunt. Et nota quod ad litteram, de Galilæa tres dictæ sunt in Jerusalem.
Et hoc est quod secundum litteram dicit : « Verumtamen » sciat Herodes, quod « oportet me, » hoc est, opportu-
<--- Page Split --->
num est me, « hodie et cras et sequenti die, » hoc est, per tres dies, « ambulare » usque ad locum Passionis. Et non dicit hoc, ideo quod triduum fuerit numerus temporis ad patiendum : sed quia triduo distabat locus Passionis.
Et hoc est quod sequitur : « Quia non capit. « Absolute ponitur verbum, hoc est, quia non est conveniens secundum rationem Propheticæ, et præfinitionis Patris, « Prophetam, » hoc est, Dominum Prophetarum : de quo, Deuter. XVII, 13, dicitur : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Luc. XXIV, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
« Perire extra Jerusalem, » in quo loco passurus est, a Patre præfinitus, et a Prophetis prænuntiatus : ut in omnibus Scriptura impleatur.
Ambulat autem adhuc Dominus hodie, et cras, et sequenti cras, moraliter : quia die pœnitentiae dæmonia ejicit, die autem justitiae opera dirigit, et die glorificationis ad coronam vocat.
Vel, tres dies sunt compunctio, confessio, satisfactio. In compunctione enim dæmones ejicit, confessionis die sanitates perficit, et in satisfactione consummatio fit perfectionis. Exod. III, 18 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Adhuc autem, Dies una, qua venit Dominus ad cor, est boni cogitatio et conceptio : dies secunda, qua vadit ad os, est verbi Dei et laudis divinae locutio : et tertia, est operationis ad virtutem illustratio. Quia sicut dicitur, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Jonæ, UI, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertertur : quando subversa est civitas mundi, et constructa civitas Dei.
Adhuc autem, Prima dies est cogitatio veri : secunda, detestatio mali : et tertia, amor boni. Genes. XL, 12 et 13 :
Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum.
Adhuc autem, Prima dies, bona conversatio : secunda, quieta contemplatio : et tertia, veritatis prædication. Matth. XV, 32, et Marc. VII, 2 : Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent.
« Jerusalem, Jerusalem, quæ occi- 3 dis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ! »
Hic incipit ex compassione plangere reatum, et pœnam Jerusalem.
Et habet duas partes, planctum peccati, et planctum pœnæ.
Reatum autem tangit duplicem : transgressionis, et ingratitudinis.
Transgressionis adhuc, duplicis homicidii ponit reatum.
In communi enim dicit : « Jerusalem, Jerusalem. » Geminat nomen propter affectum : vel ut notet confirmationem eorum quæ dicit : vel propter duplicem reatum eorum quæ ponit. Genes. XLI, 32 : Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
« Quæ occidis Prophelas. »
Matth. XXIII, 34 : Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas : et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris. Act. VII, 52 : Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ?
« Et lapidas eos qui mittuntur ad te. » Act. VII, 59 et 60 : Lapidabant Stephanum, invocantem et dicentem : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Ad Hebr. XI, 37 : Lapidati sunt, secti
<--- Page Split --->
sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.
Vel etiam, moraliter, usque hodie lapident : quando duro corde verbis increpationis servos Dei repellunt. Act. vii, 51, et Ezechiel. ii, 4 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Aliquando etiam veritatem praedicantes, stercoribus temporalium lapidantur : ita quod conticescunt. Eccli. xxi, 1 : In lapide luteo lapidatus est piger. Quia piger est, qui propter hoc obmutescit.
« Quoties volui, etc. »
Ecce vitium ingratitudinis. Et est sensus : « Quoties, » hoc est, quotiescumque ego « volui congregare filios tuos, » quos semine meo in lege et Prophetis genuisti : quos ego in unam fidem, et unum cor, et unum ovile congregare volui. Psal. cxLvi, 2 : Dispersiones Israelis congregabit. Ezechiel. xxxvi, 24 : Congregabo vos de universis terris, in quibus dispersi estis.
« Quemadmodum avis nidum suum. »
« Et noluisti, » hoc est, quotiescumque volui, tu noluisti : et quoscumque congregavi, te nolente congregavi. Attamen, Matth. xxii, 37, ubi eadem serios ponitur, specificatur avis ad gallinam, quae magno affectu sibi connaturales, et alienos fovet pullos. Et ibi etiam plura de proprietatibus gallinae dicta sunt 4.
Hic autem tangit aven propter volatum in alta conversatione, et contemplatione, et intentione. Psal. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ ? Unde, Psal. x, 2, veritas hebraica hahet : In Domino confido, quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer. Non enim uni avi assimilat
se Dominus, sed multis. Psal. cu, 7 et 8 : Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio, vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Deuter. xxxii, 11 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos. Est enim turtur, pro nobis gemendo : columba, nobis viam ad fenestram cœli indicando : aquila, alta nos petere docendo : gallina, pro nobis infirmando, et nostras infirmitates portando : pellicanus, solitudinem pro nobis petendo, et regna mundi, et omnia quæ mundi sunt nos fugere docendo, dicens cum Propheta, Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Nycticorax, in oratione pro nobis solus pernoctando : passer solitarius, pro nobis solus habitando in parietinis, hoc est, in ruinis cum pauperibus habitando, et suos deserendo, propterea quod in malo sunt obstinati.
« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini. »
Hic tangit penam, futurum excidium per Romanos, et futuram damnationem praedicens.
Domus ergo est civitas, vel Synagoga, quae derelinquetur deserta, quando incendetur, et diripietur. Luc. xix, 43 et 44 : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Isa. 1, 8 : Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. Hujus autem causa dicitur, Jerem. xii, 7 et 8 : Dimisi hæredilatem meam... Facta est mihi hæredi-
<--- Page Split --->
tas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem.
« Dico autem vobis. »
Confirmatio est poenæ. Ac si dicat : Vos derelinquemini a me, « quia non videbitis » me in præsentia carnis, vestræ studentem ædificationi, et caventem abjectioni, « donec veniat » hora in secundo adventu, « cum dicetis : » quia ante adventum illum reliquiæ convertuntur, et tunc videbunt eum. Matth. xxvi, 64 : Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus cæli. Zachar. xii, 10 : Adspicient ad me, quem confixerunt. Apocal. i, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
Et tunc
« Dicetis : Benedictus, »
In quo omnes Gentes benedicentur 1. Isa. lxv, 16 : In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen.
« Qui venit, » et in primo, et in secundo adventu, « in nomine, » hoc est, notamine. Joan. xvii, 4 : Ego te clari-
ficavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.
« Domini, » Patris. Hoc enim nomen ostendit, quod unicus Filius fuit Patris. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Hæc est expositio Chrysostomi. Non enim verum est, quod dicunt quidam, quod hoc impletum sit, quando pueri clamabant : Benedictus qui venit in nomine Domini 2 : quia sic exponendo, non probaret Dominus desolationem futuram accidisse propter peccatum ingratitudinis eorum. Sed in die judicii et ante, quando cognoscent se deceptos fuisse per Antichristum, tunc vere scient Dominum Jesum Christum fuisse Filium Dei, et tunc scient quod omnia quæ passi sunt, ideo passi sunt, quia ingrati fuerunt beneficiis et visitationi ejus : et tunc reliquiæ convertentur ad ipsum, clamantes : Benedictus qui venit in nomine Domini. Hoc autem etiam cum ad Passionem iret, clamabant pueri in signum futuri clamoris per omnes. Cum enim pueri clamabant, seniores contradicebant : sed in fine omnes in communi clamabunt, et ad ipsum convertentur. Et hoc est quod dicit secundum Chrysostomi expositionem.
<--- Page Split --->