CAPUT XII.

Cavendum docet a fermento Pharisæorum, et quod omne occultum detegetur : quis etiam timendus sit : de blasphemia in Spiritum sanctum : roborat Apostolos adversus persecutiones : non vult se immiscere in dividenda fratrum hæreditate : per parabolam divitis revocat ab avaritia, vetans sollicitum esse de victu et vestitu : hortaturque ut lumbi præcingantur : et quis sit fidelis aut infidelis dispensator : venit ut mittat ignem in terram et separationem : reprehendit quod tempus gratia non dijudicent : monet ut quisque conetur ab adversariis se liberare.

  1. Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis .

  2. Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur 2.

  3. Quoniam quae in tenebris dixistis,in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.

  4. Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.

  5. Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete.

  6. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?

  7. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo ti-

mere : multis passeribus pluris estis vos.

  1. Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei 3 :

  2. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.

  3. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi 4 : ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.

  4. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

  5. Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere.

  6. Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.

  7. At ille dixit illi : Homo, quis me

<--- Page Split --->

constituit judicem aut divisorem super vos?

  1. Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.

  2. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit 1 :

  3. Et cogitabat intra se, dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?

  4. Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea.

  5. Et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.

  6. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?

  7. Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

  8. Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis : Nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini 2.

  9. Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

  10. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum : et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis!

  11. Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?

  12. Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis?

  13. Considerate lilia, quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

  14. Si autem fe num, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusillæ fidei !

  15. Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :

  16. Hæc enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

  17. Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

  18. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

  19. Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam 3. Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. •

  20. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

  21. Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris.

  22. Et vos similes hominibus exspecatnibus dominum suum quándo revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

  23. Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

  24. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.

  25. Hoc autem scitote, quoniam si

<--- Page Split --->

sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sinceret perfodi domum suam 1.

  1. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet 2.

  2. Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?

  3. Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?

  4. Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.

  5. Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet constituet illum.

  6. Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :

  7. Veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.

  8. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :

  9. Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum

est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

  1. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

  2. Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctqr usquedum perficiatur ?

  3. Putatis quia pacem veni dare in terram 3 ? Non, dico vobis, sed separationem.

  4. Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres.

  5. Dividentur : pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrumbsuam.

  6. Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.

  7. Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit, et fit.

  8. Hypocrite, faciem cœli et terre nostris probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?

  9. Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?

  10. Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem 5, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

  11. Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.

<--- Page Split --->

« Multis autem turbis, »

IN CAPUT XII LUCE

ENARRATIO.

« Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcerent, coepit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis. »

Quæ turbatæ fuerunt multitudines, « circumstantibus, » quia inquieta curiositas sedere nescit quiescendo, sed strepitum facit circumstando. Isa. LVII, 20: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

« Ita ut se invicem conculcerent, » eo quod quilibet volebat esse propinquiror ad audiendum et videndum curiosa. Isti sunt de quibus dicitur, II ad Timoth. iv, 3 et 4: Ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent. Et hoc est quod sequitur :

Hic determinat a quibus cavendum est discipulis, qui sunt ordinis inferioris.

« Cepit dicere. »

Tangit autem duo in capitulo isto : in quorum primo dicit a quibus vitiis præcipue est cavendum : in secundo autem ostendit qualiter quilibet sollicite parare se debeat ad Domini occursum.

In prima harum ostendit qualiter cavendum est a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis eorum cum avaritia : in secunda autem ostendit qualiter cavendum est ab omni avaritia.

Adhuc in prima harum duo facit : in quorum primo docet cavere fermentum Pharisæorum : in secundo autem nihil esse timendum, quamvis Pharisæi multa contra eos attentent minis et consiliis eos ad mortem quaerentes.

Adhuc in prima harum facit duo : in quorum prima occasionem accipit veniendi ad hanc doctrinam : in secunda autem ipsam ponit doctrinam cavendi a fermento Pharisæorum.

In prima harum facit duo : primo enim ostendit qualiter causa curiositatis, audiendæ disputationis, et videndi signa circumquaque turba affluxit : secundo autem qualiter curiosis neglectis solos discipulos docuit.

Dicit igitur :

Dicit autem : « Cepit, » quia ante hoc talia non dixit : quia et ipsi malitiam suam non detexerant. Sed postquam dona gratiarum et virtutum Beelzebub attribuerant, tunc cavendum fuit discipulis. Et ideo dicit : « Cepit dicere ad discipulos suos, » qui Doctores veritatis et pietatis esse debebant. Matth. v, 2, et Luc. VI, 20 : Ipse elevatis oculis in discipulos, docebat eos. Illi enim meruerunt qui vestigia ejus secuti sunt. Deuter.xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Isa. vn, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

« Attendite. »

Hic cautelas docet discipulos, dicens : « Attendite » diligenter, et cavete. Proverb. i, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti autem scientia et intellectus. Matth. vi, 1 : Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. Matth. x, 17 : Cavete autem ab hominibus.

Dicit autem duo : excitat enim attentionem discipulorum, et ostendit doctrinam.

<--- Page Split --->

Per hoc quod dicit : « Attendite, » excitat attentionem : quod non ideo facit, quod nultum difficile sit quod docet : sed ideo quia est valde utile Doctoribus veritatis, qui verbo et exemplo fundare debebant Ecclesiam : quia illi debebant esse lucide veritatis et eminentis sanctitatis. Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis.

Doctrinam autem ponens, dicit :

« A fermento Pharisæorum. »

Et dicit duo : a quo in doctrina cavedum, et secundo dicit qualiter sincere est proponendum.

De primo dicit : « A fermento Pharisæorum. » Fermentum est quidem simile conspersioni, sive pastæ : et tamen est pastæ corruptio. Adhuc autem fernentum, ut dicit Philosophus, spiritualiter se diffundit per totum sibi conjunctum, et in suam corruptionem convertit. Et his duabus proprietatibus hæresis vocatur fermentum. Verba hæreticorum similia sunt verbis fidei, et sunt corruptiö fidei. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. De secunda proprietate dicitur, I ad Corinth. v, 6, et ad Galat. v, 9 : Modicum fermentum totam massam corrumpit. Fermentum autem Pharisæorum est hæresis, eorum hypocrisi ad decipiendum conformata. I ad Timoth. 1, 2 : In hypocrisi loquentium mendacium. Fuit autem ista hæresis, legem esse secundum litteram et non secundum spiritum intelligendam, traditiones antiquorum plusquam Dei esse venerandas, manum coram hominibus et non coram Deo esse cohibendam, beatificare Prophetas, et Dominum Prophetarum cum discipulis esse persequendum : et hujusmodi.

Super Matthæum, xvi, 6, notavimus etiam de fermento Sadducæorum, et de

fermento Herodis quod ponitur in Marco, viii, 13 1. Sed hic non facit mentionem nisi de fermento Pharisæorum, quod est hoc quod dictum est.

Hoc enim est in se corruptum, et alia corrumpens. I ad Timoth. vi, 21, homines corrupta mente circa fidem exciderunt. De secundo, Osee, vii, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. II ad Timoth. ii, 17 : Sermo eorum ut cancer serpit. Et ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Et post pauca, §. 8 : Non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Et hæc est causa, quod tales omnes ab Ecclesia præcisi sunt per anathema conciliorum. Ad Titum, ii, 10 et 11 : Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita : sciens quod subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

Explanat autem fermentum, dicens :

« Quod est hypocrisis. »

Quia omnis hæresis hypocrisi confirmatur. Est autem hypocrisis dupliciter : per simulationem veritatis in sermone, et per simulationem virtutis in opere. Unde simulat veritatem in sermone, cum dicat mendacium. Isa. ix, 15 : Prophela docens mendacium, ipse est cauda. Jerem. v, 31 : Propheta prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia.

De simulatione virtutis dicitur, Job, xxxix, 13 : Penna struthionis similis est penis herodii et accipitris. Struthio est hypocrita, cujus simulata virtus extra est similis pennis virtutum herodii, hoc est, contemplativi viri qui incircumscri-

<--- Page Split --->

pti lumen adspicit : et pennis virtutum accipitris, hoc est, boni activi, qui volantes aves vanitatum Domino capit. Et quamvis penna ejus similes sint pennis nobilium avium, tamen per eas nec in altum volat contemplanda veritatis, sicut herodius : nec animas capit verbo praedicationis, sicut accipiter.

Dicit autem duo circa Evangelium praedicandum : opertum,et absconditum. Quibus duo respondent per contrarium : revelatio videlicet, et scientia. Et utriusque subjungit causam : quia quae dicta in tenebris, erunt in lumine : et audita in aure, praedicabuntur publice.

Est autem Evangelium opertum ex nobis, et absconditum ex causa suiipsius ad nos comparata.

Nihil enim opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.

Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. »

Hic determinat qualiter sincere verbum Dei est proponendum.

De hoc autem dicit tres rationes : quarum prima sumitur ab ipsa verbi veritate et communitate : secunda autem est antipophora contra id quod posset objici, ex timore retrahente a manifesta praedicatione : tertia etiam est antipophora per hoc quod possit a simplicibus objici de ignorantia.

De primo dicit quatuor, quae per ordinem in littera continentur : quorum primum est, quod Evangelium praedicandum non est opertum : secundum, quod non est absconditum : tertium autem, quod in lumine est praedicandum : quartum vero, quod est exaltandum et publicandum.

De primo dicit : « Nihil enim est, » de sacramentis, « opertum, » hoc est, de sacramentis meis, et fide, et verbo praedicationis « nihil est, » de natura sua, « opertum, » sub mensura aliqua cooperiendum : sicut turpia, vel quae propter lucrum docentur. II ad Corinth. iv, 3 : Evangelium nostrum non est opertum, quod si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum.

Ex nobis autem est opertum tribus operimentis : operimento carnalis intellectus, operimento humani vel mundani timoris, et operimento excaecationis infidelitatis.

De primo operimento dicitur, II ad Corinth. iii, 15 : Velamen positum est super cor eorum. Et hoc est velamen Moysi, quod posuit supra faciem suam, quando descendit ad filios Israel 1. Hoc autem velamen et operimentum aufertur per spiritualem intellectum. II ad Corinth. iii, 16 et 17 : Cum conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Et secundum hoc est sensus : Habete fiduciam praedicandae veritatis : non enim semper erit opertum Evangelium a vobis, sed cognoscetis per Spiritum veritatem manifestam, et tunc praedicabitis. II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamar a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

De operimento humani timoris dicitur, Genes. vii, 19 : Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes, hoc est, timore persecutionis, sub universo caelo. Hoc operimentum ita operuit Petrum, quod negavit cognitionem veritatis. Revelatur autem hoc operimentum per duo : per induitionem Spiritus ad robur, et per veritatis victoriam. De primo dicitur, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. De se-

<--- Page Split --->

cundo dicitur, III Esdræ, iii, 12 : Super omnia vincit veritas. Veritas vincit, et inutlescit. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos munseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et secundum hoc est sensus : Confidite prædicando : quia quamvis timor operiat in vobis Evangelium, dabitur vobis Spiritus ad robur. Et tunc, I Joan. iv, 18 : Perfecta charitas foras mittit timorem. Ut dicatis id Actuum, iv, 20 : Non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. Et sic prædicatione vestra revelabitur omnibus Evangelium. II ad Corinth. iv, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu, qui est imago Dei invisibilis. Et iste erit fructus vestræ prædicationis.

De tertio operimento dicitur in Psalmo cviii, 29 : Operiuntur sicut diploide ronfusione sua, hoc est, sicut dupla veste ronfusione cæcitatis suæ : quia infideles sunt contra fidem, et mali contra virtutem. Hoc operimentum revelabitur, quando in die judicii, vel per signa ante judicium, convincetur infidelitatis pecratum. Joan. xvi, 8 et 9 : Ille arguet mundum de peccato,... quia non credidrent in me. De revelatione autem judicii dicitur, 1 ad Corinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et mani/testabit consilia ruridium. Unde tunc dicent infideles, vel convicti per signa, vel convicti luce judicii, illud Sapientiae, v, 4 : Nos insensati, vitam illorum aestinabamus insaniam. Et tunc est sensus : Nihil est modo opertum de Evangelio per infidelitatem Judæorum vel Gentium, quod non reveletur per attestationem signorum, et ostensionem veritatis in judicio. Et ideo confidenter prædicate : quia licet modo vobis fiat confusio ab infidelibus, tamen postea ista confusio convertetur in honorem. Psal. viii, 6 et 7 : Gloria et honorr coronasti eum, Domine, et constituisti

eum super opera manuum tuarum. Isa. iv, 4 : Non confunderis, neque erubesecs : non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris.

Sic ergo dictum est, quod « nihil opertum est, quod non reveletur. »

« Neque absconditum, quod non sciatur. »

Est autem absconditum, quod sua luce nostrum excellit intellectum. Job, xxxvii, 19 : Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris. Iste autem tenebræ, in quibus involvitur oculus nostri intellectus in convictione divini luminis, sicut involvitur oculus materialis in intuitu solis in rota. Et quia sic clara sunt divina, ideo necesse est quod nobis sint metaphoris et allegoriis velata. Et hæc vocantur mystica, sive occulta et abscondita. Matth. xiii, 33 : Eructabo abscondita a constitutione mundi. I ad Corinth. ii, 7 et 8 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est,... quam nemo principum hujus sæculi cognovit.

Est autem ista absconsio tribus modis, scilicet, excellentia suæ lucis, allegoria absconditæ veritatis, mysterio occultationis.

De primo dicitur, Eccli. xlui, 3 et 4 : In meridiano sol exurit terram :... et refulgens radiis suis obcecat oculos. Sol liquide veritatis in meridiano suæ altitudinis et manifestationis, exurit calore suæ charitatis terram, hoc est, affectum terrenorum : refulgens claro lumine Trinitatis et unitatis obcecat oculos mortalium, quia tenebris involvuntur ad luminis excussum. Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

De occulto allegoriarum dicitur, I ad Corinth. xii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. In præsenti enim nostro intellectui, quia accipit cum continuo et tempore, ut dicit Dionysius, impossibile

<--- Page Split --->

est lucree divinum radium nisi velaminibus sacris circumvelatum.

Tertium autem mysterium sive occultum est in his quae dicuntur proprie : sed de Deo non nisi secundum ablationem et eminentiam intelliguntur : ut vita, intellectus, substantia, et scientia, et hujusmodi : quae de Deo magis proprie quam de inferioribus dicuntur. Cum enim Deus dicitur substantia, intelligitur quod non est substantia secundum quod apud nos substantia vocatur, sed super omnem substantiam. Est hoc est quod dicitur : Qui sedes super Cherubim 1, hoc est, omnem scientiae plenitudinem.

Sic igitur tripliciter absconditum scitur.

Primum enim absconditum scitur per confrontationem, et illuminationem intellectus. Psal. cxxxvii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Michaee, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Sic Moyse s noter ingressus in caliginem 2, id est, intellectus illuminationem. Et secundum hoc sensus est : Non timeatis de praedicatione veritatis, quia quamvis excedat vires vestrae intelligentiae, tamen confortabitur vobis intellectus, et tunc scientur a vobis quae modo vos excedunt. Joan. i, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Secundo autem modo quod absconditum est scietur, quando tolletur dispensatio similitudinum, et proverbiorum, et nuda se manifestabit veritas. Et est sensus litterae : Confidenter praedicate : quia aliquando sine metaphoris et similitudinibus veritas se vobis manifestabit. Joan. xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. Joan. xvi, 23 : Venit hora cum jam

non in proverbiiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis.

Tertium absconditum scietur, quando id quod nunc mysticum est, in luce clara videbitur. Et hoc maxime in patria. Per raptum etiam aliquando et quibusdam paucis in via. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Psal. lxxxvii, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Et tunc sensus est : Non vos terreat occultum veritatis quam jam dico praedicandam : quia quamvis modo abscondita sit, tamen aliquando. in lumine apparebit vobis : et tunc scietis omnia quae vobis modo occulta esse videntur. Job, xxvii, 11 : Profunda fluviorum scrutata est, et abscondita in lucem produxit. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

Hoc est ergo quod dicit : « Nec absconditum, quod non sciatur. »

« Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur. »

Hujus autem manifestationis subjungit causam, et tangit duo : unum quod est ex parte nostra, et alterum quod est ex parte Evangelii.

Ex parte nostra, sive discipulorum est quod dicit : « Quoniam quae in tenebris, « hoc est, in tenebroso intellectu, « dixistis, » discendo, « in lumine, » hoc est, in illuminato, « dicentur, » intellectu praedicando et docendo. Eccli. xxiv, 44 et 45 : Quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et narrabo illam usque ad longinquum,... et illuminabo omnes sperantes in Domino. Michaee, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Psal. cxxxviii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur. Et, y. 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis.

Alterum autem ponit ex parte revelationis Evangelii. Hoc enim est in aure,

<--- Page Split --->

hoc est, in susurro occultae contemplationis et revelationis audiri.

Et hoc est :

« Quod in aurem, »

Hoc est, in susurrum auris, « locuti rstis, » mecum tractando. Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas usurri ejus. III Reg. xix, 12 : Sibilus aura tenuis, ibi Dominus.

« In cubiculis, » hoc est, in conscientiarum secretis. Matth. vi, 6 : Tu, cum oraneris, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. xxvi, 20 : Vnde, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te.

« Prædicabitur, » publice coram omnibus, « in tectis. » Loquitur ad modum Palæstinae, in qua tecta plana sunt: et ibi propter aerem confluere homines consueverunt. In terris enim calidis proptereradiorum reflexionem circa terram est combustio, et loca combusta et calefæta ad sedendum: et aer combustus et fortoe combustionis respersus, et ideo homines in eo manere non possunt. Sed in locis altioribus sincerior et temperatior est aer, sicut in tectis: et ideo tecta plana faciunt. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super terra. Isa. xxii, 1 et 2 : Quidnam tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tetra? Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans. Hoc enim admirative dictum est, quando Isaias in spiritu vidit concursum omnium in publico ad prædirationem Apostolorum. In tecta enim Ecclesiæ ascendere, est ad publicum altæ prædicationis concurrere, ad serenum lumen scientiæ divinæ. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in luci terrae tenebroso.

« Dico autem vobis amicis meis : Ne torreamini ab his qui occidunt cor-

pus, et post hæc non habent amplius quid faciant.

Oslendam autem vobis quem timeatis: timere eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. »

Antipophora est tacitæ objectionis. Quia possent dicere : Quid est quod dicis ? Si publice prædicaverimus, hostes tui occident nos. Et ideo ad hanc objectionem respondens excludit timorem.

Et ponit de hoc quatuor rationes quarum prima sumitur penes hoc, quod timor pœnae hominum dimittendus est, propter timorem pœnarum quas infligit Deus. Secunda sumitur penes considerationem providentiae : apud quam homo persecutor, etiam minimas partes tollere non potest quæ non restituantur. Tertia sumitur in comparatione honoris futuri, qui exhibebitur confitentibus. Quarta autem inducitur penes irremissibilitatem peccati et reatus, in quæ incidunt scienter blasphemantes.

In prima dicit duo : ponit enim persuasionem contra timorem humanum et mundanum : secundo, ostendit qualiter magnipendendus est timor divinus.

In primo autem adhuc duo dicit : persuadet enim homines non esse timendos : et secundo, adjungit rationem, quia parum nocere possunt.

In prima notantur tria, scilicet, quam fideliter persuadet quod dicit, et quid suadet, et nocumentum quod homo persecutor inferre poterit.

De primo dicit :

« Dico autem vobis »

Fiducialiter ego qui sum veritas. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus, et rectus.

« Amicis meis, » a quibus nihil abs-

<--- Page Split --->

condo. Joan. xv, 15: Vos autem dixi amicos : quia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Unde si scirem vobis imminere periculum, ego vos præmunirem.

« Ne terreamini. »

Isa. LI, 12: Quis tu ut timeres ab homine mortali? I Machab. n, 62 et 63: A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.

« Ab his qui occidunt, » hoc est, occidere possunt, « corpus, » vita naturae privantes.

Et est ratio ejus quod inductum est de morte non timenda : quia animæ nihil facere possunt : quia, Sapient. III, 1 et seq., dicitur : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori :... illi autem sunt in pace. Et, ibidem, y. 5 : In paucis vexati, in multis bene disponentur. Unde cantantes dicunt martyres in Psalmo cxxiii, 7 : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus. II Machab. vii, 9 : Tu quidem, scelestissime, in præsenti vita nos perdis : sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus, in æternæ vitæ resurrectione suscitabit. In epistola Jeremiæ : Ne ergo timueritis eos 1.

SED CONTRA. Mortis periculum est, quod cadere potest in quemlibet constantem virum.

Sed ad hoc dicendum est, quod hoc verum est civiliter et respectu boni civilis. Sed in comparatione ad veritatem vitæ dimittendam, vel veritatem doctrinæ negandam : non est aliquod periculum quod cadat in constantem virum : quia, sicut dicit Philosophus, mors talis, est bono viro tali salute eligentior. Tales enim sunt de quibus dicitur, Job, III, 21 et 22 : Quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Habent enim tales mortem in desiderio, et vitam in patientia. Ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Isti enim Dei testes per quorum morte magnificatur Christus, sunt qui insultant morti. I ad Corinth. xv, 35 : Ubi est mors, victoria tua ? ubi est, mors, stimulus tuus ? Ad Philip. 1, 21 : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.

« Et, » et hoc est, quia

« Post hæc non habent amplius quid faciant. »

« Ostendam autem vobis. »

Per comparationem persuadet Deum esse timendum.

Et hoc est quod dicit : « Ostendam, » per rationem et per signa, « quem timeatis, » cujus manum nec vivi nec mortui potestis effugere. Psal. cxxxviii, 7 : Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ? Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem.

« Timete eum, » Deum scilicet. Psal. xxxiii, 10 : Timete Dominum, omnes Sancti ejus.

« Qui postquam occiderit, » supple, corpus, « habet potestatem, » etiam animam « mittere in gehennam. »

Hieronymus dicit quod hoc nomen gehenna non legitur in veteribus libris, sed a Domino est inventum et positum. Erat autem quædam vallis juxta Jerusalem, quæ dicebatur Topheth a suo possessore, qui Topheth appellabatur. Et hic fuit filius cujusdam, qui dicebatur Ennom. Jerem. xix, 6 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, neque Vallis

<--- Page Split --->

filii Ennom, sed vocabitur Vallis occiiomis. Quia enim in valle illa sacrificabant filios, suos et filias in igne, ideo per similitudinem ignis qui jugiter ibi erat, a nomine primi possessoris qui talem quem ibi incendit, nomen inferni gehennam Dominus appellavit. Isa. xxx, 33, denominatur a filio, qui patrem in igne idololatriæ imitatus est : ubi sic dicitur: Praparata est ab heri Topheth, a rege praparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris uuchendens eam. Sed, Ezechiel. xxxix, 11, vocatur poliandrum, hoc est, sepulcrum multitudinis : quia propter peccatum idololatriæ, multi ibi occisi sunt, quos ignis inferni sicut carbones quosdam attruxit in voraginem inferni. Deuter. xvii, 22 : Ignis succensus est in furore meu, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine uu. Hæc est igitur causa nominis.

ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Tertia ratio est : quia implacabilis est et inflexibilis prece vel pretio. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Proverb. vi, 34 et 33 : Zelus et furor viri non parcet in die vindicte,... nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Hunc ergo timete. Psal. ii, 11 : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

« Nonne quinque passeres venevunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?

Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. »

Secunda ratio est sumpta ab ordine providentiae, quae talis est, quod etiam minima sine rationis ordine perire non sinit.

« Ita dico vobis. »

Assertio est adhibita rationi. Ad Roman. ii, 5 : Numquid iniquus est Deus qui infert iram ? Et, ante, y. 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mundax.

« Ilunc timete. »

Tribus de causis : una quia habet potistatem, quae semper est per justitiam ordinata. Ad Roman. xiii, 2 : Qui resivit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem arquirunt. Qui enim justae potestati resistit, non timendo eam, eo ipso damnatiuem acquirit, faciendo contra justitiam.

Secunda ratio est : quia cum potestateu habeat, indissimulatum statim exsequitur judicium. Isa. xvi, 5 : Velociter trudens quod justum est. Sapient. xviii, 11 : Insimulatum imperium tuum portans. Psal. u, 9 : Reges eos in virga

Dicit autem tria : primum a minori praemittit, quod minima, et non sancta, non rationabilia non pereunt nisi per ordinem providentiae. Secundo, quasi inferendo ostendit, quod apud providentiam eamdem, etiam minimæ partes corporum Sanctorum sunt multo magis ad consecutionem salutis numeratæ, et perire non sinuntur. Tertio autem, rationem hujus consecutionis subjungit, quæ est hæc, quod minima pars corporis cujuslibet Sancti, multis talibus pretiosior est apud Deum.

Et hoc est quod dicit : « Nonne quinque passeres venevnt dipondio ? Passer, et quælibet avis parvula, parvi valoris passer vocatur. Dipondius autem est pondus duorum assium. As autem primum est in ponderibus, quo nullum est minus : sicut pondus grani tritici, vel hordei.

Dicitur autem, Matth. x, 29 : Nonne duo passeres asse venevnt. Et sic dipondio deberet vendi quatuor passeres, et non quinque. Sed ad hoc dicendum, quod as plus valebat quam duo passeres.

<--- Page Split --->

Sed quia unus passer propter parvitatem dividi non poterat, ideo quando singulariter emebantur, duo asse venumdabantur. Quando autem plures emebantur simul, tunc quinque vendebantur duobus assibus. Et hoc est dipondius, sicut hic dicit, ex duobus primis ponderibus compositus. Vendebantur autem in cibum hujusmodi aves minutæ, et in saerificium. Erat enim sacrificium pro leproso mundato passer 1.

Et hoc est quod dicit : « Nonne quinque passeres veneunt, » hoc est, venduntur, « dipondio, » quod est valde parvo pretio ? « et » tamen « unus ex illis, » parvi pretii volucribus, « non est in oblivione apud Deum. » Dicit autem in oblivione : quia constat, quod sui recordabatur quando fecit : et cujus tunc recordationem habuit ut faceret, non est oblitus adhibendo providentiae curam, ut maneret, et salvaretur in esse.

SED CONTRA HOC videtur esse hoc quod dicitur, I ad Corinth. IX, 9 : Numquid de bobus cura est Deo ? Sed ad hoc dicit Augustinus, quod duplex est cura, scilicet, salutis in esse : et cura ordinis vitæ per legum positionem ad fructum vitæ æternæ. Et primam curam habet Deus de omnibus suis creaturis, Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona, hoc est, ut dicit Glossa, quod oculo beneplaciti vidit ut faceret : oculo ejusdem beneplaciti vidit, et providit ut manerent. Secundam autem curam non habet nisi de homine, cui leges posuit ad capescendum fructum vitæ æternæ. Sapient. VI, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Jerem. XXXI, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.

« Sed et capilli, etc. »

Illatio est : quia si de minimis curam habet : quod minus videtur : ergo de

magnis. Igitur non tantum caput, et manus, et nobilia membra vestra, sed etiam « capilli capitis vestri, » quæ minimæ partes sunt, et minus vitam animæ participantes, « omnes, » per singula, « numerati sunt, » ne subtrahi possint ab ordine providentiæ. Psal. CXLV1, 5 : Sapientiæ ejus non est numerus.

Attende autem, quod capilli capitis, sicut dicit Avicenna, sunt ad decorem dati a natura, et ad cerebri salvationem. Alii autem capilli sub ascellis et inguinibus, sunt solum ad evaporationem superfluitatis : et ideo illi qui sunt in capite, quantum sufficit decori humano, sunt de humanæ naturae veritate. Et illi tantum conservantur de istis a cura providentiæ, quantum decori sufficit, ad demonstrationem sapientiæ ornantis opus suum. Immensitas abrasorum capillorum non conservatur. Et quia capilli capitis, ut diximus, sunt ad decorem et non alii, ideo dicit : Capilli capitis vestri omnes sunt numerati. Quidquid enim pertinet ad decorem et incorruptionem, erit in corporibus gloriosis. I ad Corinth. XV, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, hoc est, quod Spiritus dedit Sanctis quod membra corruptibilia contemnerent, ut incorruptibilia possiderent. II Machab. vn, 10 et 11 : Linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit, et cum fiducia ait : E cælo ista possideo, sed propter Dei leges hæc ipsa despicio : quoniam ab ipso me ea recepturum spero.

« Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos. »

Tertium est in quo dicit rationem consecutionis. Et ideo repetit : « Nolite ergo timere, » conjunctionem rationalem sive illativam interponens. Tales enim timeri non possunt, nisi timore mundano vel humano. Quia etiam tales

<--- Page Split --->

quando mortem inferunt, transitoria mors est, et haec lucratur vitam aeternum : et est ostium vitae. II ad Corinth. iv, 17 et 18 : Id enim quod in praesulti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur.

« Multis passeribus pluris estis vos. »

Pluris pretii : et ideo non est dubitandum, neque timendum de hujusmodi. Rationes multas similes ponit, Matth. vi, 30 : Si fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modice fidei? Matth. xii, 12 : Quanto magis melior est homo ove.

« Dico autem, vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confituitur illum coram Angelis Dei :

Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. »

Tertia ratio est sumpta per comparationem honoris quem habebit confitens.

Et habet duo : comparationem ad honorem confitentis, et comparationem ad confusionem quam habebit is qui negaverit.

De primo dicit : « Dico autem vobis, » certitudin aliter asserendo. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mut r u r .

« Omnis quicumque. » Ad Roman.

111, 22 : Non enim est distinctio. Job, 111, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

« Confessus fuerit me,» confessione fidei et veritatis in judicio et praedicatione. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

« Coram hominibus, » indifferenter coram hominibus. Tob. xii, 6 : Coram omnibus viventibus confitemini illi. Psal. cviii, 30 : Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum. Eccli. li, 15 : Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione.

« Confitebor et ego eum1, » confessione laudis, « coram Patre meo, » coram quo non laudatur nisi laude dignus, « qui in cœlis est, » ubi laus tuta est, et non marcescit, I ad Corinth. iv, 5 : Tunc laus erit unicuiquique a Deo. Psal. xcv, 6 : Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Joan. xii, 26 : Honorificabit eum Pater meus, qui in cœlis est.

« Qui autem negaverit me coram hominibus. »

Per oppositum est comparatio ad oppositum. Negatur autem aliquando Christus timore : sicut Petrus eum negavit1. Aliquando autem negatur facto suo, sive opere ab eo qui illectus est concupiscentia. Isa. xix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me : cor autem ejus longe est a me. Jerem. xxii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Ad Titum, i, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

1 Hæc verba sunt Matthæi, x, 32 : Omnis eryo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cœlis est. Lucas vero habet, ut patet hic : Omnis quicum-

que confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

<--- Page Split --->

« Negabitur coram Angelis Dei. »

Ubi denegatio, duplex est confusio : quia et a conscientia confundetur, et exterius ab Angelis confusio testificabitur. Psal. cviii, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua. Matth. vii, 23 : Confitebor illis : Quia numquam novi vos. II ad Timothy. ii, 12 : Si negaverimus, et ille negabit nos. Luc. xi, 26 : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescei, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum,

« Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. »

Hic incipit quarta ratio contra linguas blasphemantium : quia Christus sine blasphemia negari non poterit.

Dicit autem duo : primum quidem ostendit remissibile esse peccatum, dictum ex ignorantia contra Christum, ab his qui ex infirmitate carnis tegette deitatem, aliquid contra Christum dixerint. Secundo autem, ostendit hoc irremissibile, quod dicitur ex certa malitia contra Spiritum deitatis ejus ab his, quibus ipse Spiritus per signa jam innotuit.

De primo ergo dicit : « Omnis » igitur ignorans, « qui dicit verbum » blasphemiæ, « in Filium hominis, » quem propter nubem carnis Deum esse non credit. Unde etiam, Joan., 1, 46 et seq., secundum Chrysostomum laudatur Nathanael quia non cito credidit, dicens : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Qui enim non videt nisi Filium hominis, non potest statim scire esse Deum. Et ideo illi quibus non innotuit Christi divinitas per signa vel Scripturam (sicut simplicibus) forte ex ignorantia vel infirmitate in Christo apparente, dixerunt aliquid, et fecerunt contra Filium

hominis. Et hoc peccatum pallium habuit excusationem. Et quoad hoc habuit causam facilioris veniæ : quæ dicitur remissibilitas in peccante, et circumstantia inclinans ad remissionem. Act. ii, 15, 17, 19 : Auctorem vitæ interfecistis... Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis... Pænitemini igitur et convertimini, ut deleantur vobis peccata vestra. Causa autem hujus est quod dicitur, Isa. lii, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. I ad Corinth. ii, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. I ad Timothy. i, 13 : Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci. Isti ergo dicunt aliquid contra Filium hominis : et ideo peccatum eorum habet aliquid excusationis a tanto, quamvis non a toto. Luc. xxii, 34 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Act. vii, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt.

« Ei autem, »

Scilicet malitioso, « qui in Spiritum sanctum, » hoc est, contra Spiritum sanctum, « blasphemaverit. »

Blasphemia enim est impositio falsi criminis in Deum. Blasphemat autem aliquis dupliciter : aut quando Deo aufert quod suum est, et attribuit alteri : aut quando imponit ei quod suum non est. Sicut agnoscens veritatem et potentiam (qui fieri non potest nisi a judicio Spiritus sancti) et attribuit illam diabolo : vel dicit eam Dei non esse, cum conscientia convincatur, quod non nisi Dei est. Dicit autem non cogente aliquo, sed ex certa malitia, illa Dei non esse : non tantum impugnat hominem, cujus hæc esse non possunt in quantum homo est : sed impugnat Spiritum sanctum, cujus illa esse cognoscit. Sicut Judæi Pharisæi, et Scribæ, quando expulsionem dæmonum attribuerunt principi dæmoniorum Beelzebub.

<--- Page Split --->

Et hoc modo dicit hic : Qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur » ei. Causam quare Deus inclinetur ad remissionem non habet. I Joan. v, 16 : Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis : quia non est dignus ut aliquis roget pro eo. I Reg. xvi, 1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ? Jerem. xi, 14 : Noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem : quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me. II Mach. ix, 13 : Orabat scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

non est præsentis intentionis : sed hoc diximus quantum satis ad propositum videbatur super Matthæum, xii, 31 et seq. Et qui voluerit ibi requirat 1.

« Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere. »

Dicitur enim peccatum veniale sive remissibile tribus modis : ex genere scilicet, et ex causa, et ex eventu. Ex genere quidem, quando secundum totum genus suum veniale est, sive remissibile : sicut otiosum verbum, vel factum : quod caret quidem ratione juste necessitatis, aut piae utilitatis : et tamen fit sine nocumento, et contemptu, et libidine improba. Ex causa autem : sicut quando quidem in se est mortale : et tamen habet causam excausantem, et diminuentem reatum ipsius : sicut est id quod per ignorantiam fit, vel magna tentationis infirmitate. Ec: eventu autem remissibile sive veniale est : quod fuit quidem mortale quando factum est : sed per eventum pœenitentia: et confessionis sequentem, factum est venia dignum et remissibile. Et hoc modo omne peccatum est venia dignum, si sequatur ipsum confessio et pœenitentia.

Secundo autem modo peccatum in Spiritum sanctum, quod ex certa malitia fit, dicitur non remitti, hoc est, indignum remissione. Et hoc est quod hic dicitur : « Non remittetur. »

Quid autem sit peccare in Patrem, et quid peccare in Filium, et quot sint genere peccata in Spiritum sanctum,

Istud est quintum quod dat fiduciam non timendi.

Dicit autem hic duo : interdicti enim confidere in humanis, quae vana sunt : et docet confidere in Deo, qui non derelinquit de se præsumentes.

In primo dicit duo : causam quidem humani et naturalis timoris in idiotis, illitteratis, et simplicibus : et interdictum sollicitudinis.

De primo dicit : « Cum autem inducent vos, » captos, vel citatos, « in synagogas, » in quibus est multitudo convocata infidelium persequentium. Apo cal. ii, 9 : Se dicunt Judæos esse, et non sunt : sed sunt synagoga Satanæ. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

« Et ad magistratus » principum, in quibus est consilium et regimen populi. I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Jerem. v, 5 : Optimates magis simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Daniel. xni, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

« Et potestates, » qui in sublimibus sunt constituti. Synagoga enim vim

<--- Page Split --->

facit et fortitudinem ex multitudine : Magistratus ex consilio sapientiæ : Potestates autem ex assumpta auctoritate potestatis. Sapient. vi, 4 : Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra. Hoc impletum est, Act. v, 41, ubi ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

« Nolite solliciti esse. »

De duobus prohibet sollicitudinem, scilicet, de modo propositionis, et de materia dicendorum.

Modus notatur cum dicitur:

« Qualiter, »

Hoc est, quam ornate, aut quibus persuasionibus. I ad Corinth. n, 1 et 4 : Veni ad vos non in sublimitate sermonis aut scientiæ, annuntians vobis testimonium Christi... Et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione Spiritus. Isa. XXXIII, 19 : Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis : ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

« Aut quid dicatis, »

Hoc est, de materia dicendorum. Psal. xcui, 11 : Dominus scii cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Proverb. xii, 2 : Qui confidit in cogitationibus suis, impie agit. II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Eccli. xlui, 29 : Multa dicemus et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est. Humanus enim animus in divinis nesciit quid dicat.

« Spiritus enim sanctus. »

Causam dicit interdictæ sollicitudinis : quia Spiritus sanctus loquetur pro eis. Hic enim est de quo dicit, Joan. ix, 21 : Ætatem habet, ipse de se loquatur. Et ideo dicitur doctor Paracletus, hoc est, advocatus, quia et intus docet. Joan. xiv, 26 : Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Paracletus autem, quia et de simplicitate consolatur, et advocati fungitur officio pro eis apud alios. Joan. xiv, 16 : Rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum. Hic autem accipitur dupliciter, scilicet, ad sanctificationem, Joan. xx, 22 et 23 : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et accipitur ad robur, et ad doctrinam, et eloquentiam. Act. ii, 3 et 4 : Seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spirito sancto, et ceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Sic ergo Spiritum sanctum accepisse, didicisse est.

Et hoc est quod dicitur :

« Spiritus enim sanctus docebit vos, » per inspirationem internam. Ezechiel. XXXVI, 26 : Spiritum novum ponam in medio vestri. Job, XXXII, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Sicut enim spiritum litterati viri accipiens, scit quidquid scit ille vir litteratus : ita spiritum Dei in quo est omnis sapientia Dei accipiens, didicit quidquid est divinorum ad doctrinam quam docere vult pertinentium. I ad Corinth. n, 11 et seq. : Quis hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in ipso ? ita et quæ Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus : sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis : quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spi-

<--- Page Split --->

ritualibus spiritualia comparantes. Et paulo ante, 3. 10 : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Joan. 11, 8 : Spiritus ubi vult spirat.

« In ipsa hora, »

Quia, sicut dicit Ambrosius in libro II in Lucam : « Nescit tarda rerum moli- « mina Spiritus sancti gratia. » Et ideo etiam cadens venit super eos quos imbuit. Act. x, 44 : Cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Act. ii, 2 : Factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehemenlis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.

« Quid oporteat vos dicere. »

Non enim tantum dat notitiam, sed etiam modum propositionis : quia constanter, et spiritualiter, et in spiritus virtute ostendendo quod dicunt.

De primo horum, Act. iv, 13 : Videntes Petri constantiam et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur. II Paralip. xx, 17 : Tantummodo confidenter state. Ibi dicit translatio Septuaginta : « Constantes estote, videbitis auxilium Domini super vos.

De secundo, I ad Corinth. ii, 13 : In doctrina spiritus, spiritualia spiritualibus comparantes.

De tertio dicitur, Luc. xxi, 15 : Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Unde, Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur.

« Oporteat, » hoc est, opem portet et profectum. Sic enim incitat Spiritus ad dicendum. Act. xvii, 16 : Incitabatur spiritus Pauli in ipso, videns idolotatriæ deditam civitatem. Et ideo locutus est Atheniensibus. Job, xxxii, 18 et 20 :

Plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei :... loquar, et respirabo paululum.

« Vos dicere. » Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spirí- ritus Patris vestri qui loquitur in vobis. I ad Corinth. xiv, 2 : Spiritus loquitur mysteria. Ideo in figura linguarum ingearum apparuit super Apostolos 1,

Verbis ut essent proflui, Et charitate fervidi.

« Ait autem ei quidam de turba. »

Hic docet cavendum esse ab omni avaritia.

In hac autem parte facit tria : in quorum primo per similitudinem ab avaritia docet cavendum, rationem accipiens ab inutilitate divitiarum : in secundo, monet ad cavendam sollicitudinem rerum temporalium, accipiendo rationem a benignitate providentis : in tertio, ostendit iterum non debere sollicitum esse, eo quod praesentia contemnenda sunt ex magnitudine præmii promissi in futurum.

In primo horum duo facit : in quorum primo dicit factum, qualiter venit ad hanc doctrinam : in secundo autem ponit similitudinem pertinentem ad hanc admonitionem.

De primo horum dicit tria : in quorum primo dicit interpellationem cujusdam, ex avaritia interpellantis Christum pro divisione hæreditatis : secundo, dicit Christi responsionem avaritiam detestantis : tertio autem sumit doctrinae hujus parabolam.

De primo dicit :

« Ait ei quidam de turba. » Turbata enim multitudinis iste fuit qui pro rebus temporalibus fecit Christo quaestionem, qui numquam nisi spiritualibus intendit, qui in omnibus spiritum intendere præ-

<--- Page Split --->

cepit. Joan. vi, 64 : Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Ad Roman. vn, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Ad Galat. v, 16 : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

Post hanc quaestionem et non congruo tempore, cum de spiritualibus et contemptu temporalium ageretur, interserit. Eccli. xx, 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo. Sed causa est, quam dicit Dominus, Matth. xii, 34 : Ex abundantia cordis os loquitur. Iste enim quia in corde nihil habuit nisi divitias, ideo non putabat aliud esse quaerendum : putans quod sunnum bonum essent divitie. Eccli. xxi, 29 : In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.

« Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. »

Ecce hic ponitur interpellatio facta ad Christum pro hæreditate dividenda.

Dicit autem tria : professionem auctoritatis, scissionem fraternae charitatis, et separationem communitatis.

De primo dicit : « Magister. » Non dicit, Domine, vel Rex : quia non volebat eum esse Dominum terrenorum, vel judicem : sed tantum Magistrum, hoc est, Jurisconsultum, qui ex consilio juris decerneret justum esse, quod hæreditas inter fratres esset dividenda. Et voluit quod sibi prodesset dictum Christi, si pro eo diceret : non autem obesse posset, si contra eum aliquid pronuntiaret. Sapient. xv, 12 : Estimaverunt... conversationem vitæ, scilicet hominis, compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Lucrari enim voluit iste in dicto Christi, et non perdere.

« Dic fratri meo, »

Cui me natura conjunxit, et ab illo separari debeo. Sicut autem ab uno fuerunt patre, et de una natura patris participaverunt ut essent, ita in communi jus hæreditatis possidere debuerunt. Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle. iv, 9 : Melius est esse duos simul quam unum : habent enim societatis suæ emolumentum. Unde quos ex uno et in uno natura univit, non debebant petere divisionem. Frater enim communitatis et indivisionis nomen est : et scissuræ et divisionis (et maxime apud Christum) hanc interpellationem facere non debuit, qui venit ut faceret utraque unum 4. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. I ad Corinth. x, 17 : Unum corpus multi sumus, scilicet in Christo. Potius debebat dicere cum Laban ad Jacob, Genes. xxix, 14 : Os meum es, et caro mea. Et paulo post, y. 15 : Num quia frater meus es, gratis servies mihi? etc. Frater meus est : ego pascam eum. I ad Corinth. xiv, 33 : Non est dissensionis Deus, sed pacis.

« Ut dividat. »

Qui autem dividit, ab uno recedit, et alteritati et contrarietari appropinquat. Divisio enim ab uno semper est causa scissuræ. Joan. xix, 24 : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. I Reg. xv, 27 et 28, cum scidisset Saul oram pallii Samuelis, dixit Samuel : Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.

« Mecum hæreditatem. »

Hæreditas ab hærendo dicitur, quia ex uno hæret posteritati. Hanc communio-

<--- Page Split --->

nem omnibus dedit Deus indivisam. Psal. cxiii, 16 : Cælum cæli Domino, trram autem dedit filiis hominum. Hanc etiam Sancti in fraternitate spirituali communionem habuerunt. Actuum, iv, 32, 35 : Nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia... Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Et ideo hæreditas non erat dividenda. Luc. xv, 12 et seq., ille etiam prodigus qui petebat portionem substantie quæ eum contingebat, et separari voluit a patre et fratre, non attendens naturalis communitatis et dilectionis vinculum, abiit in regionem longinquam, et consumpsit bona sua vivendo luxuriose cum meretricibus. Et ideo apud Dominum incongrua nimis erat sta interpellatio.

satis est. Nulli potest secura vita contingere, qui de providentia regiminis cogitat. Nullum bonum adjuvat habentem, nisi ad cujus amissionem præparatus est animus. Hic igitur qui ab unitate et communione recedere voluit, apud unitatis et communitatis auctorem hoc irrationabiliter proposuit : et ideo confutari meruit. Et hoc est quod dicitur : « Homo, »

« Quis me constituit, etc. »

Videtur Christus a Patre judex omnium esse constitutus. Jerem. 1, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna. Sed quia gratiae intendit, ideo de temporalibus se non intromisit. I ad Corinth. vi, 4 : Sæcularia judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum.

« At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos? »

Hæc est Christi, divisionem et temporalium dispositionem et avaritiam detestantis responsio.

Dicit autem duo : primo, notat hanc quaestionem ab humo et humi amore procedere : secundo, inducit se hoc per detestationem damnare.

De primo dicit :

« Homo. »

« Judicem » temporalium, « et divisorem, » quid quemque contingat temporalis hæreditatis, « super vos, » qui spiritualibus intendo. I ad Corinth. ix, 25 : Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. I ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. Luc. ix, 62 : Nemo mitiens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Unde etiam. Joan. vi, 13, cum quaereretur ad regnum, fugit et abscondit se. Et coram Pilato cum se regem profleretur, statim intulit regnum suum de hoc mundo non esse 1. Hoc est ergo quod dicit.

I ad Côrinth. iii, 3 : Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Humum enim sapit, qui de terrenis sollicitatur. Psal. iv, 3 : Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium ? Seneca ad Lucilium : Quis divitiarum modus sit, quaeritur? Responsio. Primo habere quod necesse est : secundo quod

Pertinet tamen ad judicem spiritualem temporalium distributio, sed non in tempore quo spiritualibus est intendendum, et non nisi annexa sint spiritualibus, vel ad spiritualia sint ordinata. Sicut patet, Exod. xviii, 14 et seq., in consilio Jethro. Et, Act. vi, 3 et 4, in decreto Petri. Ibi dicit : Considerate, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero

<--- Page Split --->

orationi et verbi ministerio instantes erimus.

« Dixitque ad illos : Videte, et cavere ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet. »

Hoc est tertium, ubi ex dictis sumit doctrinae occasionem de verbo, quo docet cavere ab omni avaritia : quia, sicut dicitur, Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius.

Et hoc est quod dicit : « Videte. »

Et tangit duo : admonitionem, et similitudinem, per quam probat admonitionem, esse convenientem.

Dicit autem circa primum duo, quorum primum est ipsa admonitio : secundum autem admonitionis causa.

Circa autem admonitionem duo dicit : ingeminat enim cautelam, et dicit de quo sit cavendum.

De cautela :

« Videte, et cavete. »

Dicit autem videndum et cavendum : et dicit videndum per experimentum, et cavendum per rationem. Matth. xxiv, 4 : Videte ne quis vos seducat ullo modo. De secundo dicitur, Matth. xvi, 6 : Cavete a fermento Pharisæorum. Cautela enim est per providentiam rationis evitatio et declinatio periculorum. Matth. x, 17 : Cavete autem ab hominibus. Proverb. 1, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti autem scientia et intellectus.

« Ab omni avaritia. »

Quamvis enim avaritia sit in male acquirendo, et in male retinendo in genere : tamen multi sunt modi male acquirendi, et multi modi male retinendi.

Acquirendi autem male sunt duo modi, injuste acquisitum, et turpe lucrum.

Turpe autem lucrum est quando actio illicita est : et id quod acquiritur licitum : sicut lucrum ex meretricio, ex ludo, ex opere turpi sicut lenocinio, vel quando locatur domus meretricibus. Et in talibus quidem transfertur dominium : sed non potest inde fieri publice sacrificium, vel eleemosyna. In occulto tamen, ubi non est scandalum, opinor quod fieri potest. Genes. xxxviii, 23, dixit Judas de scorto, quæ tulerat armillam, et baculum pro arhabone, et pretio coitus : Habeat sibi, certe mendacii nos arguere non potest. In ludo autem acquisitum retineri non potest : sed nec reddi est necessarium, sed in pios usus est erogandum.

Injuste autem acquisitum est fraudatum, furatum, raptum, mendacio vel deceptione acceptum. Nec dico ultra dimidium justi pretii : quia etiamsi centesimam vel millesimam fraudet, coram Deo restituere tenetur. Ezechiel. xvii, 8 : Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit. Psal. xiv, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui enim furatur vel rapit invito Domino, contrectat rem alienam. Qui autem mutuat et præter sortem aliquid accipit ex pacto, usurarius est, et injusta lucra sectatur. Qui autem non ex paeto accipit munera, propter mutuum amplius accipit et munera, et hic etiam accipit lucrum illicitum. Eccli. x, 10 : Hic enim, scilicet avarus, et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Isa. xxxiii, 15 : Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.

In retinendo autem est avaritia, quando superfluum sibi retinet tempore necessitatis. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munad sunt vobis. I ad Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem ha-

<--- Page Split --->

bere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?

Hæc ergo et talis est omnis avaritia.

« Quia non in abundantia. »

Causam dicit quare non prodest avaritia : quia « vita » hominis perpetua « non » est « in abundantia » divitiarum « cujusquam, » sed potius vita æternaè impedimentum. Per divitias enim se redimere non potest. Proverb. vt, 33 : Non suscipiet pro redemptione dona plurima.

Et si objicitur contra hoc quod dicitur, Proverb. xiii, 8 : Redemptio animæ viri divitiae suæ. Dicendum, quod divitiae non redimunt animam nisi temporaliter, hoc est, animalem vitam. Vel si redimunt animam, illæ non sunt male acquisitæ. Et ideo dicit, divitiae suæ, sive propriæ, quæ expenduntur in eleemosynas. Daniel. iv, 24 : Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.

Sic ergo dicitur quod « non est in abundantia cujusquam, » qui confidit in abundantia, « vita ejus est. » Job, xxvn, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Tempore ergo necessitatis divitiae deficient. Psal. xxxui, 11 : Divites eguerunt et esurierunt, inquiretes autem Dominum non minuentur omni bono. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Sic ergo inutiles sunt ad redimendum, non durabiles ad permanendum, incerte ad possidendum, mentientes ad sufficientiam promittendum.

I ad Timoth. vt, 17 : Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Quinimo sunt nocivæ. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem. Et ideo dicit Ambrosius, quod « rerum terrenarum facultates impedi- « verunt antiquos patres, quod non ex « toto converterent se ad Deum,» Habacuc, ii, 6 : Væ ei qui multiplicat non sua, usquequo et aggravat contra se densum lutum ?

Sicut autem abundantia divitiarum impedit, ita multos etiam impedit nimia paupertas. Proverb. xxx, 8 et 9 : Mendicitatem et divitias ne dederis mihi :... ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. Et ideo medium elegit Apostolus, I ad Timoth. vi, 7 et 8 : Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Et ideo etiam Dominus temperat locutionem, dicens : « Quia non in abundantia est vita hominis. » Abundantia enim impedit : sed facultates personæ congruentes et sufficientes conservant bonam vitam et nimia egestas contribulat eam, sicut dicit Philosophus : et nemo semper tribulatus potest bonam vitam ducere. Propter quod, ut dicit beatus Augustinus, « Dominus loculos secum habuit, « et secum provisores expensarum ire « fecit : ne semper sollicitudine in crasti- « num tribularentur discipuli. »

Hujus autem doctrinæ inducit parabolam. Et hoc est quod dicit :

« Ex his quæ possidet, »

Quæ tamen sunt certiora : quia possessio est pedum positio. Et si illa sunt incerta, nulla alia certa possunt esse.

« Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :

Et cogitabat intra se, dicens : Quid

<--- Page Split --->

faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?

18 Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea.

19 Et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede,5 bibe, epulare. »

« Hominis, »

Humum sapientis, qui vere de humo terrae factus fuit, nihil se esse cogitans nisi humum. I ad Corinth. xv, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni. Joan. ii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Job, iv, 19 et 20 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

« Cujusdam. »

In hac autem similitudine exemplari ponit duo : similitudinem, et juxta similitudinem sumptam admonitionem.

In similitudine duo facit : abundantiam inutilem divitiarum exprimit, et ad vitam inutilitatem divitiarum ostendit.

In ostensione abundantiae facit quatuor : ponit enim divitiarum abundantiam : secundo, ex hoc ostendit in divite multiplicatam angustiam : tertio, ponit consilium iniquitatis : et quarto, fructum voracitatis.

Qui nominatione dignus non erat : quia qui in terra nominari voluit, etiam in terra scribitur. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te in terra scribentur. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Et ideo dicit Deus : Non ero memor nominum eorum per labia mea.

Ecce natura terrenus et actu, innominabilis erat.

In primo horum duo sunt : primo enim praemittit Evangelista doctrinam istam esse exemplarem et similitudinariam, et secundo ponit doctrinam.

De primo dicit : « Dixit autem similitudinem. »

Utrum autem ita facta sit in re sicut dicitur, quaerunt quidam. Et dicendum, quod in veritate sic factum est sicut dicitur : et puto quod tunc hoc famosum et notum fuit apud Judæos, et ideo in exemplum propositum. Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et ænigmata eorum. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Proverb. xxi, 11 : Mulctato pestilente sapientior erit parvulus.

« Ad illos, » hoc est, ad utilitatem illorum. Ptolomæus Philosophus : « Qui « ad alium non corrigitur, alii corrigen- « tur ad ipsum. »

Et ideo ponitur hic in eorum exemplum.

« Divitis, »

Scilicet fortuna. IV Reg. v, 1 : Erat vir dives et fortis, sed leprosus. Psal. lxi, 11 : Divitise si affluant, nolite cor apponere. Sapient. v, 8 : Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?

« Uheres fructus. »

Uberes, quia exuberabant. Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Uheres autem dicuntur, quia successivis et redivivis fructibus ultra sufficientiam omnem, reditus perpetuos exhibebant. Et hoc quidem terra non sibi facit, sed usibus colentium eam. Homo autem terrenus contra terrae intentionem, ista sibi soli vindicat. Psal. lxxxiv, 13 : Terra nostra dabit fructum suum. Psal. cvn, 37 : Seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

<--- Page Split --->

« Fructus » autem dicitur a fruor, eris. Quia iste sicut pecus totam animam effudit ut his frueretur : et non adhibuit ea ad usum virtutis et meritorum, ut referret ex his vitam aeternam. Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

« Dicens : Quid faciam ? »

Ecce sollicitudo. Vox enim miseri et in summa egestate et sollicitudine positi est : Quid faciam ? Luc. xvi, 3 : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Job, vii, 20 : Quid faciam tibi, o custos hominum ?

« Ager. »

Ab agendo dicitur, quia actione in ipsum facta, semper redivivos producit fructus. Et ideo sollicitudinem a Domino ager tollit, quia semper sufficit : et liberalitatem docet, quia semper reddit beneficia. Sed homo irrationabilior insensibili elemento, hoc non recogitat quod terra liberalitate sua docet eum. Job, xii, 7 : Interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

« Attulit, »

Hoc est, ad usum vitæ obtulit. Genes. 1, 28 : Replete terram et subjicite eam. Hic autem repleri a terra voluit, et subjici terræ quæsivit. Deuter. xxxii, 28, de carnali populo dicitur : Oculus Jacob in terra frumenti et vini.

« Et cogitabat, etc. »

Ecce angustia suborta de divitiis, ut veræ spinae dicantur 1.

Dicit autem duo : angustiam interiorem, et sollicitudinem.

Angustiam exprimit per signum, dicons.

« Et cogitabat intra se, » cogitare enim est coagitare, quando mens ex angustia fluctuat ignorans quid agat. Job, xx, 22 : Cum satiatus fuerit, arctabitur, astuabit, et omnis dolor irruet super eum. Daniel. xiii, 22 : Angustiae sunt mihi undique, et quid eligam ignoro.

« Quia non habeo. »

Sufficientia receptacula, « quo congregem fructus meos. » Non cogitavit iste terram dare fructus nisi sibi : et ideo de pauperum ventribus non cogitavit : de quibus si cogitasset, sufficientia invenisset receptacula. Isa. xxii, 18 : Et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sancificatae Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducant in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Hoc autem non cogitabat iste. Et ideo est de illis de quibus dicitur, Jacob. v, 1 et seq. : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum, et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.

« Et dixit. »

Ecce consilium iniquitatis ab avaritia inventum. »

« Hoc faciam, » quod ab iniquitate docente inveni. Job, xv, 5 : Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blaspemantium. Jerem. ix, 5 : Ut inique agerent laboraverunt.

<--- Page Split --->

« Destruam horrea mea. »

Glossa : Hæc est ex sollicitudine istius deliberatio. Horrea parva vel magna proportionatorum receptaculorum ad divitias ducunt capacitatem : et ideo sufficientia fuerunt. Tob. v, 25 : Sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus. Iste autem qui non posuit finem divitiarum, non quanto majora horrea sufficiant dicit : sed majora et majora usque in infinitum facere intendit. Proverb. xxx, 16 : Ignis numquam dicit : Sufficit. Iste est infernus qui omnes absorbet, et numquam repletur. Isa. v, 14 : Dilatavit infernus animam suam absque ullo termino.

Et hoc est quod addit :

Et non dicit quanto majora. Eccli. xiv, 9 : Insatiabilis oculus cupidi. Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci : numquid habitabitis vos soli in medio terræ ? Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia.

in puncto ad inferna descendunt. Bona ergo tua congrega, quoniam vera bona nulla prorsus habebis. Congrega autem in malum tuum. Genes. xxv, 6 : Filiis concubinarum largitus est munera.

« Et dicam animæ meæ. »

Ecce ingluvies voracitatis gastrimargiæ, hoc est, ventris insaniæ.

Notantur autem hic tria : brutalitas ejus qui dixit, sufficientia abundantia in omne futurum, et resolutio carnalitatis.

Brutalitas notatur in hoc quod dicit : « Dicam animæ meæ. » Putabat enim iste animam corporalibus indigere, quia in brutum conversus erat : cum potius anima gratiis, virtutibus, et scientiis esset nutrienda. Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei. Psal. xlviii, 21 : Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Matth. vi, 25 : Anima plus est quam esca. Non enim animæ, sed ventri esca debetur. I ad Corinth. vi, 13 : Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc, et has destruet.

« Et illuc congregabo, »

« Anima, habes multa bona. »

Ut simul congesta potius putrefiant quam pauperibus erogentur.

« Omnia quæ nata sunt mihi. » Stultus est : quia si nata sunt, iterum renascentur, et ideo congregare non oportuit ei. Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitia congestæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima.

« Et bona mea. »

Et hoc verum dixisti : quia hæc sola bona sunt quæ a Domino recipies. Luc. xvi, 23 : Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Job, xxi, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et

Ecceabundantiasufficiensinomnefuturum . Ethocestquoddicit : « Positainamosplnrimos . » AmbrosiusinGlossa : « Nonsunthominumbona , quæsecumauferrenonpossunt . Solamisericordiacomesestdefunctorum . Apocal . x i v , 1 3 : Operaillorumsequun - turillos . » Hicautemcredebatomnebonumesseinabundantiatemporalium . NoncrediditistequoddiciturinPsalmoxxxun , 1 1 : InquirentesautemDomi - numnonminuenturomnibono . Sedhocestquoddicitur . IadCorinth . n , 1 4 : AnimalishomononpercipiteaquæsuntSpiritusDei : stultitiaenimestilli , etnonpotestintelligere , quiaspirituali - terexaminatur .

<--- Page Split --->

« Requiesce. »

Ecce resolutio : cum, sicut dicitur, Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem, quiescere resolutus cogitavit. Contra quod dicitur, Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina..., ne dederis somnum oculis tuis. Psal. cxxx, 4 et 5 : Si dedero sumnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus mris, donec inveniam locum Domino.

« Comede, et bibe. »

Deliciis carnalibus indulge. Ad Philip. ui, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrura sapiunt. Sapient. u, 7 : Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prartereat nos flos temporis.

« Epulare. »

Hoc sonat in delicias et abundantiam. Luc. xvi, 19 : Epulabatur quotidie splendide. Magnus enim apparatus est in epulis. II Petr. ii, 13 : Voluptatem existinantes diei delicias, coniuginationes, et maculae deliciis affluentes, in conviriis suis, etc.

« Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quae autem parasti, cujus erunt? »

statu suo consideraret et ordinaret : et certum præponeret incerto. Certum enim est nos morituros, sed incerta est hora mortis, et locus, et modus. Et ideo sapiens hæc omnia præordinat, et semper eum mors paratum inveniet. Stultus autem est, qui nihil horum facit.

Stultus enim a stolido dictus est, qui nihil sentit nisi præsens. Contra quod dicitur, II ad Corinth. iv, 18 : Non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Job, v, 3 : Ego vidi stultum firma radice, et maledizi pulchritudini ejus statim. Deuter. xxxii, 28 et 29 : Gens absque consilio est, et sine prudentia. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. Sicut enim dicit Glossa, « Iste gratias agere Deo debebat, quia non circuibat per ostia : et stultus putabat esse securus in omne futurum. » Déuter. xxxi, 6 : Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ?

«Hac n »

Hoc est, hora tenebrosa et improvisa. Matth.xxv,6 : Media nocte clamor factus est. Matth. xxiv, 44 : Qua nescitis hora Filius hominis venturus est. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint paz et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.

« Animam tuam, »

Ecce exitus miserabilis incerti divitiarum et deliciarum.

Et hoc est quod dicit : « Deus dixit illi. » De quo dicit Job, xiv, 3 : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.

Quam putabas a bruto non differre, quia est immortalis anima. Psal. xxxviii, 7 : Verumtamen in imagine pertransit homo.

« Repetent a te, »

« Stulte. »

Stultus est superbus, qui de contingentibus futuris nihil providet. Sicut et insipiens est, qui suiipsius nescit quantitatem : vel qui ignorat seipsum. Et ideo nisi stultus esset, de incerto futuo

Scilicet tortores, ministri justitiæ divinæ sive exactores, ut dicit Glossa : quia exigunt quæcumque donata sunt ad rationem reddendam, et quæcumque fecit homo ad pœnam luendam. Job, xx, 18 : Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :

<--- Page Split --->

juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

« Quæ autem parasti, »

inventio operum illorum. Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Luc. xii, 22 : Mortuus est autem et dives, et sepultus est inferno.

« Et non est in Deum dives. »

In longum futurum, « cujus erunt ? » Quasi dicat : Ad te de cætero non pertinebunt, neque scis ad cujus manus devolventur. Psal. xxxvi, 35 et 36 : Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani : et transivi, et ecce non erat : quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Job, xx, 6 et 7 : Si caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilimum in fine perderut. Eccli. v, 10 : Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt in die obductionis et vindictæ. Eccle. v, 13 et 16 : Quid prodest ei quod laboravit in ventum ? Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna, atque tristitia. Job, xxvii, 8 : Quæ est spes hypocritæ,si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ? Et post modicum, yj. 16 et 17 : Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta : præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum imnocens dividet. Quia ille dum viveret, nec justum voluit vestire, nec cum innocentibus argentum dividere.

Quia si divitias in pios usus erogaret, in Deum dives esset. H ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Tunc enim aliae divitiæ non proderunt. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi. Si autem non est in Deum dives, tunc fiet hoc quod dicitur, Job, xx, 15 : Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Ad tantam enim egestatem in inferno devenit dives epulo, quod guttam parvam aquæ petiit, et non obtinuit 1.

« Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis : nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. »

Hæc est doctrina juxta similitudinem inductam accepta, de mundano timore et sollicitudine dimittendis.

Dicit autem duo : in quorum primo sollicitudinem removet : in secundo autem ostendit quid sollicite est requirendum, quia regnum Dei.

« Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. »

Hic incipit doctrina juxta similitudinem istam introducta.

Dicitur autem sibi thesaurizans, qui ad praesens hoc vitæ istius, thesauros suos et lucra congregat, et per eleemosynam in cœlo non reponit. Baruch, iii, 18 et 19 : Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est

In primo horum sunt quinque paragraphi : in quorum primo dicit pro temporalibus non esse sollicitandum : quia ca ad quæ ista referuntur, hoc est, corpus et anima, majora sunt his : et ideo pro eis non sunt periculo committenda. In secundo autem dicit hoc idem a consideratione providentiæ divinæ, quæ providet corvis, et vilibus animalibus : cum major sit ei cura de Sanctis. In tertio, suadet hoc idem ab inutilitate sollicitudinis : quia nihil potest adjicere ad vitam super id quod Deus disposuit. In

<--- Page Split --->

quarto, hoc idem suadet a consideratione pulchrorum florum agri, quos Deus vestit : cum minor sit ei cura de talibus quam de Sanctis. In quinto, suadet hoc idem : quia talis sollicitudo infidelium est, spem aeternae vitae non habentium, a quibus debemus esse distincti : cum Pater noster coelestis de talibus sit sollicitus pro nobis.

In primo horum tria dicit : praemittit enim quorum proprie est haec doctrina, quia discipulorum : secundo, exprimit modum et speciem interdictae sollicitudinis : et tertio, dicit rationem inhibitioinis.

Dicit ergo :

« Dixitque, » ex similitudine inducta, « ad discipulos suos, » qui praecipue in sermonibus suis et exemplis manere debebant. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei rrilis, et cognoscetis veritatem. Hi sunt quibus tanta cura debuit esse verbi Dei, ut temporalium obliviscerentur. Ad Philip. in, 7 : Quae mihi fuerunt lucra, harc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Et, ibidem. yj. 13 et 14 : Quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora, extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium, etc.

His ergo talibus quibus tanta cura et instantia incumbebat prædicationis, quod sollicitudine temporalium revocari non debuerunt, dicit : « Ideo dico vobis, » quos in officio prædicationis constituo. Joan. xv, 16 : Non vos me elegistis, sed ergo elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester manrat.

« Nolite solliciti esse, »

Ne propter sollicitudinem ab exsecutione officii vobis injuncti retrahamini.

Sciendum quod est multiplex sollicitudo. Quædam enim est improba cura providentiae acquirendi vel conservandi

bona temporalia sive in corpore, sive in his quae pertinent ad corpus. Et hæc vocatur a Sanctis sollicitudo suffocans : quia stringit vel exstinguit vitalem spiritum Dei, ne spiræt ad Deum in cognitione et amore, et ne moveatur obediendo ut peragatur injunctum officium sicut spiritus suffocatus. Et de hoc dicitur, Matth. xiii, 22, quod a curis et sollicitudinibus suffocatur Dei verbum, et non refert fructum. Et hæc discipulis interdicitur : quia impedit verbi prædicandi officicium. Est enim mala talis sollicitudo.

Et quamvis sit multiplex ista sollicitudo, sicut omne peccatum in multitudine consistit, tamen in quinque modis frequentius invenitur. Retrahit enim a bono, et retinet in malo sollicitudo peccandi : maxime in venereis, quæ ligant et suffocant mentem. Daniel. xiii, 11 et 12 : Volentes concumbere cum Susanna, obserabant quotidie sollicitius videre eam. Secundus modus est angustia improba occupationis circa amicos sæculares. Sapient. xiv, 17 : Imaginem regis quem honorare volebant, fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. Per modum enim idololatriae colit amicos qui eos Deo et divinis præponit. Tertius modus est improba et inquieta cura divitias conservandi : sicut dicitur, Matth. xiii, 22 : Sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Quartus modus est improba cura et labor divitias acquirendi. Eccle. n, 26 : Peccatori autem dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo : sed et hoc vanitas est et cassa sollicitudo mentis. Quintus modus est improba cura curiositatum : impedientia officium vel præceptum verbi injunctum. Eccle. ii, 21 : Cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit. Et hoc ergo vanitas et magnum malum.

Istæ sollicitudines malæ sunt et inter-

<--- Page Split --->

dictæ : quia istæ sunt improbæ curæ suffocantes vitalem verbi Dei spiritum.

Est autem alia sollicitudo non improba, sed ordinata cura necessariorum ad vitam. Et hæc est tolerabilis et indulta : quia sine ista non subsistit præsens vita, quæ solatiis indiget necessariorum. Et hæc etiam habet, ut in pluribus, quinque modos. Est enim aliquando cura necessariæ dispensationis secundum ministerium domus. Luc. x, 41 et 42 : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima : porro unum est necessarium. Secundus modus est cura moderata, ordinata, de salute conjunctorum sanguine vel amicitia. Tob. x, 1 : Cum moras faceret Tobias causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus, dicens : Putas quare moratur filius meus ? Tertius modus est cura moderata cautelæ ab hominibus ignotis. Tob. v, 18 : Ne sollicitum te reddam, scilicet de filio tuo, ego sum Ananias, Azariæ magni filius. Quartus modus est cura moderata exigentiæ vinculi matrimonialis. I ad Corinth. vii, 33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori. Quintus modus est cura rationabilis rei familiaris ad usum vitæ concessæ. I Reg. ix, 20 : De asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt.

Ista quintuplex sollicitudo indulta est. Sed non sic quod per eam impediri debeat officium verbi injunctum : quinimo si injuncto præponuntur officio, improbe efficiuntur.

Est autem adhuc miserabilis sollicitudo, sine qua hæc ærumnis plena vita esse non potest. Et hæc quamvis infinitos habeat modos, tamen tres modos frequentius habet. Primus modus est cura nimia laboris instantis. Eccle. ii, 18 et 19 : Detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est

quidquam tam vanum ? Secundus modus est passionis ultra vires affligentis. I Machab. vi, 10 et 11 : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corruicorde præ sollicitudine, et dixi in corde meo : in quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitæ. Tertius modus est cura multa diffidentiæ de malis insidiantibus nobis. Jerem. xxxvii, 19 : Dixit rex Sedecias ad Jeremiam : Sollicitus sum propter Judæos qui transfuerunt ad Chaldæos : ne forte tradar in manus eorum et illudant mihi.

Isti modi sollicitudinum sunt huic vitæ annexi : sed non propter eos est dimittendum aliquid quod sit de obedientia vel veritate vitæ. Quia hic esset timor mundanus vel humanus, quem Dominus præcipit deponere.

Alia quædam est optima sollicitudo spiritum vitalem nec stringens, nec suffocans, sed dilatans, et auras sancti Spiritus ingerens. Et hæc est quæ est in præcepto. Et hæc etiam est multiplex : tamen ut frequentius est quatuor modis. Est enim sollicitudo providendi subditis, quæ incumbit Prælatis. Ad Roman. xii, 8 : Qui præest in sollicitudine. II ad Corinth. xi, 28 : Mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Secundus modus est sollicitudo obediendi. Et hæc incumbit subditis. Josue, xxii, 6 : Estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi. Tertius modus sollicitudinis est sollicitudo retinendi pacem cum omnibus quantum in nobis est. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo paci. Ad Roman. xii, 18 : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quartus modus est sollicitudo sive cura et fervor proficiendi continuis incrementis ad meliora. Et hoc est dupliciter : per declinationem scilicet a malo, et per inclinantia ad bonum. De primo dicitur, Deuter. iv, 15 et 16 : Custodite sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio

<--- Page Split --->

ignis, ne forte decepti faciatis vobis sculplum similitudinem. Sollicitudo autem quæ est profectus ad bonum, illa est duplix secundum ordinem ad verum in intellectu, et secundum ordinem ad bonum in affectu. De primo dicitur, Deuter. iv, 9: Custodi teipsum et animam tuum sollicite. Ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui, et ne excitdum de corde tuo cunctis diebus vitæ tur. De secundo modo dicitur, ad Roman. xii, {11: Sollicitudine non pigri. Spiritu ferventes : Domino servientes. De utroque modo simul dicitur, Michææ, vi, 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere justitiam, et diligere mistricordiam, et sollicitum ambulare cum Iro tuo.

piunt. Et hoc est quod dixit supra, non esse portandam peram in via.

Dicit autem : « Quid manducetis, » nihil tangens de poculento. Quia potus non desideratur nisi propter cibum : eo quod potus est cibi vehiculum. Et ideo in esca intelligitur potus.

« Neque corpori vestro. »

Secunda pars est illius sollicitudinis : quia indumentum debetur corpori ad fovendum calorem naturalem ab impugnantibus extrinsecus. Et de his duobus dicitur, I ad Timoth. vi, 8: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.

Et hoc est quod dicit :

Ex hoc patet quæ, et qualiter, et propter quæ sollicitudo præcipiatur, quæ humanæ infirmitati indulgeatur, quæ dispersuationi familia concedatur, et quæ interdicatur.

Et hoc est quod dicit : « Nolite solliciti esse.

Et determinat partes sollicitudinis, dicens :

« Animæ vestræ quid manducetis. »

Anima autem hic dicitur animalis vita quæ cibis est sustentanda. Et dicitur anina ab animalitate : quia hæc animalis vita talibus indiget solatiis. Et propter illam nutriendam aut sustentandam non debet homo retrahi ab officio prædicationis injuncto, maxime cum tanta est necessitas sicut fuit cum primum incepit Ecclesia. Taliter enim solliciti sunt de quibus dicitur, ad Roman. xvi, 18 : Hujuscemodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Ad Philip. ii, 19 : Multi ambulant quos sæpe dicebam vobis inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sa-

« Quid induamini. »

De his duobus piger volens fugere obedientiam prædicationis, sollicitus est. Isa. iii, 7 : In domo mea non est panis, neque vestimentum : nolite constituere me principem populi. Et præmisit quod non est medicus. Quasi dicat : Non sum medicus animarum, nec volo subire jugum obedientiæ prædicandi : sed volo esse sollicitus qualiter abundet panis in domo, et vestimentum ad tegumentum et ornatum corporis.

« Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. »

Hic elicit rationem. Quia enim anima plus est quam esca, patet quod esca quæritur propter animam : et eadem ratione corpus plus est quam vestimentum. Corpus autem et anima sunt ad Deo obediendum. Indignius autem propter dignius est semper postponendum. Ergo si sollicitudo cibi et vestimenti retrahant ab obedientia Dei, sollicitudo talis est abjicienda. Eccle. xii, 13 : Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Et hoc est quod dicit in tali

<--- Page Split --->

casu Psalmista, Psal. LIV, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.

Et hoc est quod dicit : « Et corpus, » quod ad obediendum Deo ordinatur, « plus » est « quam vestimentum. » I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. XXXIX, 18 : Ego autem mendicus sum et pauper : Dominus sollicitus est mei.

Per nigredinem quidem significat Prædicatorum humiliationem exteriorem. Cantic. 1, 4 : Nigra sum, sed formosa. Nigra quidem tribulationis humiliatione, formosa autem virtutis nitore. Cantic. v, 11 : Comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. Comæ capitis, Apostoli et discipuli Christo adhærentes. Sicut elatæ palmarum, late et fructuose et victoriose prædicantes ramum. Nigræ persecutionis humiliatione. Quasi corvus crocitatione sermonis. Et hæc est convenientia prima Prædicatoris ad corvum.

« Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum : et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis!

Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis ? »

Ecce secunda consideratio persuadens non esse sollicitandum.

Ponit autem primo similitudinis considerationem, et secundo elicit persuasionis rationem.

In primo inducit duo : avem scilicet considerandam, et quid in ea considerandum sit.

De ave dicit :

« Considerate corvos. »

Corvus quidem nitentis nigredinis, et magnæ voracitatis, et (sicut dicunt fabulæ) magnæ gloriositatis : et cum ad omnia hæc sollicitudo exigatur, sua voce omnia differt in crastinum, et omnia sua procrastinat, et omnia quibus indiget Deo committit, et a Deo expostulat : et tamen cum hoc de sibi necessario aliis communicat, in torrentibus residet, damnatos lacerat, etc.

In secundo autem (quod est quia magnæ est voracitatis) convenit in proposito : quia cum multis indigeat, pauca vel nulla sollicitudine providet in futurum. Dei ergo ministri non multis indigentes sollicitudinem deponant. De hac voracitate dicitur, Genes. viii, 7, quod corvus emissus de arca requievit in cadavere.

Magnæ autem est gloriæ. Propter quod dicit Æsopus quod cum in multis gloriari posset, quod scilicet Apollini erat consecratus, quod unguibus fortis, quod alis extensus : ne in gloria vocis deficere videretur, os ingens ad cantandum aperuit, et offam carnis amisit. Hujus signum est quod dicit Virgilius, quod serena diligt, ita quod etiam in tempestate ad proprium nidum et pullos non revertitur: quia gloriæ pulchritudinis suæ est nimis curiosus. Et hoc significat in Prædicatore quod pulchritudinem famæ et virtutis custodiat studiose. Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis, sive prædicationis, studium habentes.

Quod autem sua voce omnia differt in crastinum, significat quod hoc præsens omne despicit et non attendit : sicut et Prædicator facere debet, respiciens ad crastinum vitæ futuræ. Sophon. ii, 14 : Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari.

Quod autem a Deo postulat corvus et Deo committat omnia, Prædicatori præcipue convenit per devotionem et respectum quem debet habere ad Deum et fi-

<--- Page Split --->

duciam. Job, XXXVIII, 41 : Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus rlumat ad Deum, vagantes eo quod non habcant cibos ? Psal. CXLV1, 9 : Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

In hoc autem quod de sibi necessario aliis communicat, significat ministrorum Dei largitatem : quibus dicitur, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribuc : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Et hujus signum est, quod corvi licet fortes sint, alias aves a cibis non prohibent. III Reg. XVII, 4 : Corvis præcepi ut pascant teEt ideo dicitur ibidem, quod corvi paverunt Eliam : ferentes ei carnes et panes mane, et carnes et panes vespere.

Quod autem in torrentibus residet, ideo est, quia torrens frequenter trahit animalium cadavera. Et ita Prædicator in torrente tribulationis residere debet : quia ibi invenit escam spiritualem. Homo enim in tribulatione positus, sæpius cogitat de conversione. Psal. cix, 7 : De torrente in via bibit, propterea exaltabit caput.

Hic etiam corvus lacerat cadavera damnatorum : et hoc significat, quod Prædicator lacerat comminationibus et terroribus eos qui sunt damnandi. Proverb. xxx, 17 : Ocultum qui subsamnat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ. Pater enim Deus subsannatur, quando Pater cœlestis per peccatum provocatur. Partus autem matris Ecclesiæ provocatur, quando proximo malum datur exemplum. Corvi autem sunt Prædicatores suffodientes per incussionem timoris. Et filii aquilæ sunt filii Christi, qui tales verbo Prædicationis sibi incorporant. Et quia sic lacerat cadavera corvus, ideo dicitur fœtidi esse anhelitus : quia auræ Prædicatoris horridæ sunt sæcularibus et carnalibus hominibus. Job, xix, 17 : Halitum meum exhorruit uxor mea.

Dicitur etiam de corvo, quod oscu-

lando coeat, quod semen per os emittat et ova, quod si ova sua coquantur, quod lapidem inveniat quem inter ova ponat et ova in pristinum statum reducat. Sed experimento didici hæc esse falsa : et ideo de talibus non curo.

Iste ergo sunt causæ quare inter aves accipit a corvis similitudinem. Ab avibus autem et non a natalitibus, vel gressibilibus, vel reptilibus sumit similitudinem : quia avium cibus longe lateque dispersus est : propter quod etiam natura dedit eis pennas ad volandum ut cito pergant ad omnem locum cibi sui. Et in pennis illis conveniunt cum Sanctis, qui pennati pennis virtutum, volant late ad cibum divinæ consolationis colligendum. Psal. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ ? Isa. LX, 8 : Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ? Alia autem animalia de prope colligunt cibum : et tamen alia animalia magis sollicita sunt quam volatilia. Quia gressibilia congregant et reptilia : natalitia autem frigida sunt et diu abstinentia, et ideo congregatione non indigent. Volatilia autem respectu sui corporis et multi cibi sunt, et nullius sollicitudinis : et ideo sumit exemplum ab illis. Unde, Matth. VI, 26, dicitur : Respicite volatilia cæli.

Tangit autem partes sollicitudinis dupliciter : in laborando, et in reservando.

In laborando quidem dupliciter : seminando, et metendo.

Seminatio enim labor est ad nativitatis fructum excolendum : messio autem est ad eumdem fructum colligendum.

Dicit ergo :

« Quia non seminant, »

Ad multiplicandum nativitatis fructum qui saepe fallit. Aggæi, 1, 6 : Seminastis multum,et inutilistis parum.Habacuc,ui, 17 : Mentietur opus olivæ : et arva non afferent cibum. De seminatione spirituali dicitur, II ad Corinth. ix, 6 : Qui semi-

<--- Page Split --->

nat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam æternam. Et ideo seminatione carnali non est multum curandum.

« Neque metunt, » ad colligendum. Matth. vi, 26 : Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit ea.

« Quibus non est cellarium neque horreum. »

Tangit partem sollicitudinis quæ ad reservandum est. Esculentum et poculentum præparatum usibus hominum reservatur in cellariis, hoc est, in cellis a celando dictis. Granum autem in aristis non paratum, sed tantum messum reservatur in horreis.

Neutram autem sollicitudinum istarum habent aves.

« Et Deus pascit illos. »

Deus Pater providens eis escas. Psal. cxliv, 13 : Oculi omnium in te sperant, Domine : et tu das escam illorum in tempore opportuno. Item, Psalmo eodem, 1. 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Job, xxxvi, 31 : Per hæc judicat populos, et dat escas multis mortalibus.

Videte autem,

« Quanto magis vos, »

Qui præfertis imaginem Patris cælestis,et ejus perficitis ut filii obedientiæ voluntatem et beneplacitum Patris, « pluris » pretii apud Patrem cælestem, « estis illis, » scilicet corvis et volatilibus. Psal. lxxvii, 19 et 20 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?... Numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo ? Hujus signum est quod manna cibus cælestis secutus est popu-

lum in deserto, et aquæ dulcissimæ ad potandum, et vestimentum non est inveteratum, et calceamenta non sunt attrita. Et non est minoris potentiæ vel minoris scientiæ in providendo, vel minoris voluntatis ad ministros Novi Testamenti quam ad Veteris Testamenti populum semper rebellem et incredulium. Isa. lix, 1 : Ecce non est abbreviata manus Domini,ut salvare nequeat:neque aggravata est auris ejus,ut non exaudiat.

Videtur autem non esse completum quod dicit in discipulis : nam Apostolus, I ad Corinth. iv, 11 : Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus. Ad Hebr. xi, 37 et 38 : Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : quibus dignus non erat mundus.

Ad hoc dicendum, quod in veritate sollicitudo suffocans, sicut dictum est, inhibita est : sed labor providentiæ exercendus. Laborem autem voco opus militiæ Christianæ deserviens : sicut Augustinus dicit in libro de Operibus Monachorum : Opus autem militæ Christianæ aut est spirituale, aut corporale. Spirituale quidem, sicut prædication fidei et fundatio Ecclesiæ et hujusmodi. Corporale autem, sicut arare, vineas plantare, et hujusmodi. Si autem est spirituale, est eorum qui missi sunt ad Evangelium prædicandum : et istis debetur sustentatio. Tamen tempore fundationis Ecclesiæ non dabatur aliquando, et tunc operabantur manibus suis ne impedimentum darent Evangelio. Si autem omnino deficiat in procurando omne consilium humanum, quod vix fieri potest : tunc pro certo habeo quod quocumque modo providebit Deus. Et si non faceret, esset hoc dandum dispositioni divinæ : quia tunc aut fame tali purgaret peccata, aut exerceret virtutem ad patientiam, aut forte juste condemnaret eos qui ministris Dei alimenta subtraherent : quod tamen non legimus accidisse. Quia et Eliam paverunt corvi 1,

<--- Page Split --->

et centum prophetas pavit Abdias in specubus 1. Et Angeli paverunt Magdalenam, et patres in Ægypto. Et cum esuriret Salvator, accesserunt Angeli, et ministrabant ei 2. Et quod fecerunt in capite, parati sunt facere in membris, si sit necesse. Et per quadraginta annos pavit Deus Angelorum esca populum suum in deserto. Sapient. xvi, 20 : Angelorum rsca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Psal. xxxvi, 25 : Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. Et si objicitur de illo verbo Jeremiae, Thren. n, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ?... cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum ? Et infra, §. 19 : Qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. Dicendum, quod hic fuit pœna infidelis populi et non servorum Dei. De hoc tamen multa dicta sunt, Matth. vi, 26 et seq. : et quando illa conjunguntur his quæ hic dicuntur, melius intelligitur locus iste .

« Quis autem vestrum cogitando, etc. »

Ecce tertia consideratio : quia talis etiam sollicitudo qua propter temporalia dimittuntur spiritualia, non prodest. Detur enim quod temporalia tali procurentur sollicitudine, tunc consequens est quod ad profectum corporis et incrementum procurantur. Sed profectus corporis et incrementum non proveniunt nisi virtute Patris cœlestis : sicut dicitur, I ad Corinth. ii, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

Et hoc est quod dicit : « Quis autem vestrum cogitando, » per sollicitudinem

suæ cogitationis, « potest, » naturali vel animali potestate, « adjicere, » augendo, « ad staturam suam, » quam terminis suis limitavit Deus, « cubitum unum, » in latum, vel in longum, vel in profundum per quæcumque adminicula temporailium, ex sollicitudine acquisitorum propter corporis sui profectum. Quasi dicat : Nullus. Quia hoc non est in nobis, sed in virtute Patris cœlestis. II Machab. vii, 22 et 23 : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi, sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem.

« Si ergo neque quod minimum est, »

In potentia, « potestis, » quia unumquodque deberet plus nosse in naturaliter sibi unitis quam in extrinsecis, « quid de cæteris, » scilicet extrinsecis, « solliciti estis? » Quia etiam, habitis eis, non proficiunt ad corporis incrementum sine cura et providentia et virtute Patris cœlestis. Et ideo dicit Jacob, Genes. xlviii, 13 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Psal. xxii, 1 et 2 : Dominus regit me, et nihil mihi deerit : in loco pascuæ ibi me collocavit.

« Considerate lilia, quomodo creseunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. »

Quarta est consideratio ad vestimentum pertinens : quia præcedens pertinebat ad nutrimentum.

Dicit autem tria : quid considerandum,

1 Cf. III Reg. xvii, 13. 2 Cf. Matth. iv, 41. 3 Cf. Opp. B. Alberti. Enarrat, in Matthæum,

vi, 26 et seq. Tom. XX hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

et quid in consideratis advertendum, et tertio,ex his inducit suae persuasionis argumentum.

De primo dicit : « Considerate, » per rationem, quia dicit Apostolus, ad Roman. 1, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque virtus ejus et divinitas : ita ut sint inexcusabiles, scilicet talia considerare non volentes.

« Lilia agri, » hoc est, non hortensia quae coluntur, sed agrestia quibus nullus labor adhibetur : quia etiam haec Sanctis appropriantur. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, a me scilicet vestita et redimita. Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est.

« Quomodo crescunt » pulcherrima sine sollicitudine hominum. « Non laborant, » sollicitudine postulantes providentia semina vel cultum, « neque nent, » quia jam elaboraverunt per cultum lanam et linum.

« Dico autem vobis »

Sine dolo. I Petr. ii, 22 : Nec inventus est dolus in ore ejus.

« Quia nec Salomon, » qui tam gloriosus fuit in vestitu quod etiam gloriosissima regina Austri mirabatur vestitum servorum suorum 1 : et formositati pellium suarum sponsae formositas compaparatur 2.

Et hic talis « in omni gloria sua, » cui ultra modum studebat. II Paralip. ix, 22 et 23 : Magnificatus est Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis.

« Vestiebatur, » ita vernante colore et pulchritudine, « sicut unum ex istis » liliis. Qualiter ergo posset omnibus comparari ? Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii

mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

« Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusille fidei ! »

Hic elicit rationem. Et vocat « /enum » quamlibet herbam florentem : sicut et lilium vocat quemlibet florem.

« Quod hodie est in agro » florens. Psal. xcv, 18 : Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.

« Et » tam parvae curae est apud Deum et homines, quod « cras, » hoc est, statim post modicum, « mittitur in clibanum, « comburendum tamquam ad nihilum utile, « Deus sic vestit, » tam multis coloribus et vernantibus, « quanto magis vos, » de quibus major cura est apud Patrem. Quia et pro vobis Filium misit, et leges vobis posuit, et omnia propter vos quae in mundo sunt, fecit. I ad Corinth. ix, 9 et 10 : Numquid de bobus cura est Deo ? An propter nos utique hoc dicit ? Isa. xliii, 14 : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. Isa. ix, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur.

« Pusille fidei. »

Hæc est reprehensio. Signum enim parvæ fiduciae est apud Patrem, qui non confidit a Patre dona accipere, quæ accipit insensibilis et vilis creatura. Matth. xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti? Ad Roman. iv, 20 et 21 : In repromissione etiam Dei non hæsita vit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quæcumque

<--- Page Split --->

promisit, scilicet Deus, potens est et faerre.

» « Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis, et nolite in sublime tolli :

Hæc enim omnia Gentes mundi quaerunt. »

Quinta est hæc consideratio sumpta penes hoc quod in confidentia de Patre cælesti, aliqua debet esse distantia, filii cognoscentis curam et dilectionem quam Pater habet de filiis, ad eos qui ignorant curam et dilectionem Patris. Sicut enim dicitur, Sapient. xvi, 21, Pater cælestis semper substantiam tua et dulcedinem quam in filios habet, ostendit.

Et hoc est quod dicit : « Et vos, » dilectissimi filii Patris, « nolite quaerere, » per sollicitudinem retrahentem vos a prædicatione, dicentes : « Quid manducetis, » hoc est, quis provideat cibum si dederitis vos Evangelio prædicando, « aut quid bibatis, » cum providere non possitis potum si estis in verbi ministerio occupati. Quia verificatur in vobis quod dicitur, Joan. xvi, 23 : Si quid petiertis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

« Et nolite, » per sollicitudinem veslram, « in sublime tolli » superbiae. Quia sicut dicitur, Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Judith, ix, 16 : Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Pusillo enim gregi non est timendum : quia complacuit Patri cœlesti illi dare regnum 1.

est, gentiliter et mundane viventes, « inquirunt, » et totam ad hoc sollicitudinem convertunt. Et ad Christi ministros hæc non pertinent. Psal. lii, 6 : Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Servi autem Christi non quaerunt nisi Christum. Psal. lxxii, 25 : Quid mihi est in cœlo? et a te quid volui super terram ? Psalmo eodem, y. 26 : Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo illum.

« Pater autem vester scit quoniam his indigetis. »

Hic arguit a cura Patris : quoniam sua benignitas movet eum ad providendum de talibus,

Et hoc est quod dicit : « Pater autem vester » cœlestis qui non errat, vel negligens est in providendo. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cœlis.

« Scit, » scientia cura et providentiae. Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui. Psal. cui, 13 et 14 : Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se : quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.

« Quoniam his, » sine quibus præsens vita non agitur, « indigetis, » et sine his servire sibi non potestis. Osee, ii, 21 et 22 : Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cœlos, et illi exaudient terram : et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel, hoc est, Dei semen.

« Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis. »

« Hæc enim omnia, »

Quæ Deus præstat et ad delicias et gloriam pertinentia, « Gentes mundi, » hoc

Ostenso quod non est sollicitandum pro temporalibus : ne omnino intelligantur postponi, dicit pro quo sollicitandum

<--- Page Split --->

est primo et principaliter : et sic hæc præsentia adjicientur.

In hac autem parte tangit duo. Primo enim hoc dicit, secundo hoc idem persuadet per rationem.

Dicit ergo circa primum sic : « Verumtamen. » Quasi dicat : Dixi non esse sollicitandum pro temporalibus, « verumtamen, » ne in dubio de talium provisione relinquamini, « primum quærite, » orando et operando, « regnum Dei, » hoc est, quod vestro ministerio regnare Deus incipiat. Matth. vi, 10, et Luc. xi, 2 : Adveniat regnum tuum. Matth. etiam, vi, 33, additur : « Et justitiam ejus, » ut scilicet justitia illa in mundo convalescat quæ ad regnum Dei conducit. Et de hac dicitur, ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Hæc est enim sapientia et sollicitudo Christianorum, quod et justitiam Deo placentem faciant, et per illam regnum Dei confortetur et convalescat. Sapient. vi, 21 : Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum perpetuum.

Si autem hoc regnum quæritur,

« Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. »

Hic ponit hujus persuasionis rationem, Dicit autem duo : rationem, et subjungit persuasionem per rationem confirmatam.

Dicit igitur : « Nolite » ergo « timere, » de temporalium provisione, « pusillus grex, » numero, et humilitate. Numero quidem, Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Eccle. i, 13 : Stultorum infinitus est numerus. Grex autem dicitur quia ad modum gregis cognoscit vocem pastoris. Ezechiel. xxxiv, 31 : Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester. Psal. lxxxviii, 13 : Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ. Joan. x, 14 : Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

Pusillus autem etiam est iste grex humilitate, I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in die visitationis.

Scilicet necessaria vitæ etiam non petentibus, « adjicientur vobis, » tamquam accidentia et accedentia ad illud. Ecclesiastici, xxxiii, 25 : Cibaria, et virga, et onus asino : panis, et disciplina, et opus servo. Dummodo enim portet onus et jugum asinus, Dominus et non asinus cogitabit de cibo. Et dummodo vere sit servus serviens secundum actum servi, Dominus et non servus cogitabit de cibo. Tob. xii, 3 : Bonis omnibus per eum repleti sumus. Sapient. vii, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Luc. xv, 7 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus : solus ille qui extra domum patris exsulabat, ad nullum officium Patris deputatus, in exsilio fame laborabat.

« Quia complacuit Patri vestro, » qui semper sollicitus est pro vobis cura paterna, « dare vobis regnum : » et ideo illi et non temporalibus est intendendum. Ad Roman. viii, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Luc. xv, 31 : Omnia mea tua sunt. Ex quo enim regnum dat, omnia cum illo nobis dabit, et adjiciet hæc quæ sunt vitæ necessaria. De regno autem isto dicitur, Matth. xxi, 42 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Luc. xxii, 29 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum. Hoc autem regnum est potestas perfecta ecclesiasticae justitiae, sicut dictum saepius est.

« Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non

<--- Page Split --->

dificientem in cœlis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.

Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cur vestrum erit. »

Reiteratio est persuasionis. Quia enim primii Prædicatores ad infidelos mittebantur, oportebat esse stabiles et nihil possidere : quia aliter retracti fuissent a pravdicationis officio.

Et hoc est quod dicit : « Vendite quae pussidetis, » ut nudi nudam possitis sequi veritatem. Matth. xix, 27 : Ecce nos religuimus omnia, et secuti sumus te. Matth. xix, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus. Hieronymus ad Paulinum : » Si habes « in potestate tua rem tuam, vende : si « non habes, projice. Credenti totus mun- « dus divitiarum est : infidelis autem « etiam obolo indiget. » Hoc enim primis expediebat Ecclesiæ fundatoribus, quibus dictum est, Matth. v, 40, quod tollenti tunicam, etiam pallium dimittendum est.

« Et date eleemosynam, »

Scilicet pretium quod venditis possessionibus accipitis. Act. iv, 34 et 35 : Quotquot possessores agrorum aut domorum erant vendentes, afferebant pretia rorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Luc. xix, 8 : Ecce dimidium bonorum meorum, Homine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Daniel. iv, 24 : Consilium meum placeat tibi : et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.

« Facite vobis saeculos, »

Hoc est, reservatoria. Eccli. xvii, 18 : Elemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. Hic est saccumus qui, quando

conciditur, maxima exit laetitia in centupla mercede. Psal. xxix, 12 : Concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.

« Qui non veterascunt, » quia sicut dicitur, ad Hebr. viii, 13 : Quod antiquatur, et senescit, prope interitum est. Eleemosyna autem numquam veterascet, sed omnia innovat in æternum.

« Thesaurum. » Matth. vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Deuter. xxxiii, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Tob. xii, 8 et 9 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna, magis quam thesauros auri recordere : quoniam eleemosyna a morte liberat. Genes. xlui, 23 : Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris.

« Indeficientem, » quia neque deficit umquam. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.

« In cœlis, » in domo æternitatis. Job, ii, 15 : Qui possident aurum, et replent domos suas argento. Et, Isa. xlv, 3 : Dabo tibi thesauros absconditos. Isti sunt autem thesauri splendoris et divitiarum Dei. Matth. xxiv, 47 : Super omnia bona sua constituet eum. Hoc est quod dicitur, I Petr. i, 4 : In hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis.

« Quo fur non appropiat. »

Fur a furno dictus (quod significat nigrum) est diabolus occulte insidians. Abdiae, y. 3 : Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Joan. x, 1 : Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Genes. xxxi, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas. Ibi autem in tuto est, quia fur illuc non appropiat.

<--- Page Split --->

« Neque tinea corrumpit. »

« Sint lumbi vestri præcincti. »

Tinea quæ de vestimento nascitur, significat concupiscentiæ peccatum quod de carne oritur. Et illud in cœlis, corpore glorificato, non erit. E contra de malis dicitur, Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Jacob, v, 2 et 3. Vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium erit vobis, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Sed non sic in regno cœlorum ubi omnia sunt in tuto. II ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

« Ubi enim thesaurus vester est. »

Quasi dicat : Ideo dico ista reponenda esse in cœlis : quia si ea quæ diligitis in cœlo sunt, consequens est ut etiam cor sit in cœlis.

Et hoc est : « Ubi thesaurus vester est, » hoc est, divitiæ meritorum vestrorum. II ad Corinth. iv, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Idem continetur, Matth. v, 21.

« Ibi et cor vestrum erit. »

Quia ubicumque homo longos et multos reposuit labores, ibi etiam est cor ejus. Cœlum autem est locus divitiarum et deliciarum. Isa. ix, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Unde, Tob. xii, 22, dicitur, quod omnes plateæ Jerusalem ex lapide candido et mundo sternentur, et per vicos ejus Alletuia cantabitur. Hinc est quod, Apocal. xxi, 18 et seq., dicitur : Ex lapidibus pretiosis fiunt portæ, et muri ejus. Tot enim divitias illuc congerunt Sancti, quod omnia sunt aurum fulgoris divini, et lapides pretiosi virtutum.

Ista est secunda pars hujus doctrinæ, in qua præmonet ministros esse cautos de adventu Domini, qui venit ad audiendam rationem obsequii injuncti et doni commissi.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima monet nos de adventu sive reditu suo esse sollicitos : in secunda, arguit eos qui signa reditus ejus non cognoscunt, et advertunt.

Adhuc, In prima duæ sunt partes : in quarum prima dicit nos debere ad reditum esse sollicitos et suspensos. Quia autem aliquis posset quærere, quid interim donec veniat sit agendum : ideo in secunda ostendit quid suæ sit intentionis quod fiat : quod scilicet ignis accendatur, baptisma perficiatur, et bellum inter domesticos concitetur.

Adhuc, In priori harum partium duo sunt. Vult enim esse suspensos nos ad reditum. Et hoc persuadet. Quia hoc vero facit sub similitudine quadam, ideo in secunda, inducitur quaestio Petri de similitudine illa, et responsio Domini ad quaestionem Petri.

In prima harum duo facit : in quorum primo docet qualiter solliciti simus de adventu judicis : in secundo, per rationes probat hoc idem.

Adhuc, In priori horum sunt duo : in quorum primo dicit modum sollicitorum : et in secundo, determinat circa quid maxime sit sollicitandum.

Primum horum consistit in tribus, scilicet, in vitiorum carnalium cohibitione et restrictione, in bonorum meritorum perfectione, et in sollicitudinis de adventu exspectato attentione.

Dicit igitur de primo : « Sint lumbi vestri præcincti. »

Quatuor autem in hoc ipso notantur : præceptum auctoritatis, radix et principium concupiscentiæ carnalis, subjectio ejusdem sub facultate nostræ potestatis, et modus restrictionis.

Primum notatur cum dicit :

<--- Page Split --->

« Sint. »

Hoc enim est imperium auctoritatis, crui debetur obedientia promptae devotionis. Exod. xxiv, 7 : Omnia quae lorutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

Sunt autem quinque causæ quibus Dominus restringi præcipit carnales illecrhras, quarum prima est, quia in se sunt immundæ : secunda, quia spiritui sunt contrariæ : tertia, quia proveniunt ab humanæ naturæ perversitate : quarta, quia sapientiæ bonorum studiorum voluptates sunt impeditivæ : quinta autem, quia in seipsis sunt malæ, Deo et regno ejus contrariæ.

De immunditia illecebrarum carnalium dicitur, Eccli. ix, 10 : Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur, scilicet ab omnibus prætereuntibus. Stercus autem valde est immundum. Idcirco, Ezechiel. xxiii, 3 et 4 : Oolla et Ooliba dicuntur mulieres nefariæ. Oolla enim tabernaculum interpretatur. Ooliba vero interpretatur tabernaculum meum : quia in concupiscentia carnali, tabernaculum est eorum qui contubernia diligunt carnalium libidinum.

De contrarietate autem carnalis concupiscentiæ ad spiritum dicitur, ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Ideo, (icnes. xvi, 1, Agar quæ significat carnem, et Sara spiritum. Ad Galat. iv, 29 : Is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.

Hæc etiam proveniunt a naturæ perversitate. In ordinata enim natura ratio imperat, et caro obedit : in perversa autem natura caro imperat, et ratio obedit. Et tunc fiunt omnia, quæ sunt concupiscentiæ carnalis. Habacuc, I, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

Hoc est, sensualitate carnis prævalente adversus rationem spiritus, omnia fiunt perversa. Numer. xxii, 32 : Perversa est via tua, mihique contraria.

Quod autem bonis sapientiæ et virtutis studiis contrarietur, dicitur, Sapient. i, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et ideo dicit Aristoteles in III Ethicorum, quod hoc quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam, hoc oportet nos pati ad delectationem libidinis. Ut scilicet studentes virtuti dicamus : Fuge, fuge. Sicut sapientes plebis dixerunt fugiendam Helenam, ne sua pulchritudine caperentur. Ideo Propheta dicit, Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos ne videant vanitatem. Job, xxviii, 13 : Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium, hoc est, in delectabilibus carnis conservantium.

Quod autem in seipsis sint malæ, ct Deo et regno ejus contrariæ, dicitur, I ad Corinth. xv, 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. Joan. i, 13 : Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

His ergo de causis fit præceptum de voluptate carnis abdicanda.

Hoc est ergo quod dicit :

« Sint lumbi. »

Lumbi sunt instrumenta et loca carnalium passionum et concupiscentiarum, infernus respectu luminum cælestium, receptacula venereorum, juncturæ superiorum et inferiorum, vasa illusionum, loca corruptionum et infectionum serpentinarum.

Quod autem sint instrumenta et loca passionum et concupiscentiarum patet, Job, xl, 11, ubi de diabolo in membris ejus Dominus ad beatum Job loquitur, dicens : Fortitudo ejus, hoc est, diaboli, in lumbis ejus : et virtus illius in um-

<--- Page Split --->

bilico ventris ejus. Ostendit enim per hoc quod virtus concupiscentiarum per quas diabolus decipit homines, in viris quidem sit in lumbis, in feminis autem in umbilico : in quibus membris concupiscentia principaliter dominatur.

Quod autem infernus sint respectu luminum celestium, dicit expresse Plato, qui dicit in lumbis quasi inferno concupiscentiam esse demersam : et ideo tante esse perversitatis, quod corrigi non potest : quia procul a lumine rationis et mentis relegata. Et ideo significatur, Proverb. vn, 10 et seq. 1, per mulierem vagam, garrulam, quietis impatientem, quae non valet in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis. Quia tot humoribus diffluit, tot caloribus exagitatur, tot fumis excecatur, tot incitationibus impellitur, tot stimulis libidinum urgetur, quod nihil constantiae, nihil modestiae, nihil serenitatis, nihil castitatis in se praevalet exhibere. Haec est mulier stulta quae Job alloquitur, stultum reputans quidquid ille de Deo sentit sapienter, Job, ii, 10 : Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Hic est infernus de quo dicitur, Proverb. xxx, 13 et 16 : Tria sunt insaturabilia, et guartum quod numquam dicit : Sufficit. Infernus, et os vulva, et terra quae non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Infernus quidem propter concupiscentiae profunditatem. Os autem vulva quod a volvendo dicitur propter insatiabilem libidinem. Terra autem propter terrena concupiscentiae tenebrositatem. Ignis autem propter aestum libidinum. Quia, sicut dicit Hieronymus : « Non Ætnaei montes, « non Vulcanei ignes ita aestuant ut « juveniles medullae vino et dapibus in- « flammatae. » Proverb. xxi,14 : Fovea profunda, os alienae : cui iratus est Dominus, incidet in eam. Os alienae di-

citur os concupiscentiae sive vulva. Et est profundum, quia in inferno sepultum. Ideo Plato dicit rationem esse extra omnia, concupiscentiis non immersam : irascentiam autem in media regione : concupiscentiam autem in infimo sepultam.

Lumbi etiam sunt receptacula venereorum, quoniam ibi totum est regnum Veneris. Unde, Eccli. xlvii, 21 et 22, improperatur Salomoni : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua, profanasti semen tuum. Femur enim et lumbus idem est : nisi quod unum dicitur ad latus, alterum autem ad dorsum : et unum ad extra, et alterum ad intus. Haec igitur inclinare mulieribus, est ista venereis exhibere. Potestatem autem in corpore habere cum enervatione mentis, est Veneris sequi concupiscentias. Quia sicut Homerus in versu graeco dicit : « Veneris corrigia stringens in concupiscentia, furatur mentem valde sapientum. » Haec sunt unquenta meretricia in quibus mortuus est Asa 2.

Lumbi etiam sunt juncturae inferiorum et superiorum in ansis. Et ideo superioribus, in quibus vigent spiritualia, cavendum est ne ad infima per delectationes deprimantur, et in imis ligata et inviscata permaneant. Sicut corde conqueritur Manasses in Oratione, ad medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi. Sicut enim ferro domante omnia ligatus est, quem ligat gravitas voluptatis lumhorum. Erectio enim tota superiorum consistit in lumbis, et his ligatis totum corpus deprimitur. Iste spiritus infirmitatis qui incurvavit mulierem annis decem et octo, quam a vinculo illo solvit Dominus 3. Ideo dicitur, ad Coloss. iii, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo,

1 Proverb. vii, 10 et seq.: Et ecce occurrit mihi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas : garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo, consistere pedibus suis : nunc

<--- Page Split --->

quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

Hæc sunt vasa illusionum diabolicarum. Psal. xxxvii, 8 : Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. In lumbis enim congregata materia delectationis, statim illudit diabolus : in vigilia per cogitationes et concupiscentias, et in somnis per multas phantasias. Unde etiam lasciviens uxor Putipharis, eunuchi Pharaonis, dixit : En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis 1. Eccli. xxxiv, 6 : Sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Parturiens dicitur hic prægnans : quia mulier prægnans (eo quod semen conceptum in intimis tangit nervos in lumbis) plus alio tempore somniat coitum, et delectatur in illusionibus. Et ita facit qui illusionis materiam in lumbis concipit, quia ille dat causam illusionibus.

Lumbi etiam sunt loca corruptionum et infectionum serpentinarum. Venenum enim primi serpentis nusquam ita profunde corrupit et infecit corpus hominis sicut in lumbis. Et ideo ibi locus veneni est suæ infectionis : et exinde fumat in totum corpus. Et hoc significatum est, Numer. v, 27, ubi dicitur quod aquæ in quas maledicta congesta sunt, putrescere fecerunt femur mulieris adulteræ. Hac putredine corrupit erant de quibus dicitur, Daniel. xui, 36 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Concupiscentia enim lumborum tanta est, quod etiam cor ad se corrumpit et trahit. Et hoc est quod dicitur, Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis. Quod Glossa, ibidem, de spiritu fornicationis exponit : qui alis, involantis in cor concupiscentiae infectæ et corruptæ multos ligat et inficit.

Sunt autem secundum dicta Patrum lumbi quidem mentis, et lumbi corpo-

ris. Lumbi quidem corporis sunt de quibus dictum est. Lumbi autem mentis sunt duo : vis scilicet concipiendi delecationem per cogitationem illicitam, et vis delectandi in eadem per voluntatem, sive effectum illecebrosum. Et de his lumbis dicitur, I Petr. i, 13 : Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam. Unde etiam Joannes, Apocal. i, 13, vidit præcinctum ad mammillas zona aurea, ut lumbos mentis restringeret, et ut esset mundus in spiritu et in corpore. Sicut dicitur, I ad Corinth. vn, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.

Isti ergo sunt lumbi

« Vestri. »

Nostri dicuntur hi lumbi : non quia partes sunt corporis, sed quia passio lumborum in nostra est potestate : sicut dicitur, Genes. iv, 7 : Sub te erit appetitus ejus, hoc est, peccati. Peccati enim appetitus sub nobis est, quando facultas ejus est in nostra potestate. Et hoc significatum est, Genes. xvi, 9, ubi dictum est Agar (quæ carnis petulantiam significat) : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius, hoc est, ad dominium rationis, in cujus dominio petulantia est carnis. Sic ergo nostri sunt lumbi.

Si autem sic nostri dicantur, objicitur id quod Aristoteles disputat in libro VII Ethicorum, ubi determinat Philosophus, quod tales operationes tractæ passionibus concupiscentiæ, non omnino sunt in nostra potestate, sed sunt mixtæ : partim tractæ per concupiscentias, et partim voluntariæ. Sic videtur quod non bene dicitur : Lumbi vestri.

Sed ad hoc dicendum, quod Aristoteles ibi loquitur de proprietate incontinentis in quantum incontinens est.

<--- Page Split --->

Incontinens autem est qui rationem qui dem in faciendis et eligendis habet sanam, sed concupiscentiam habet passionibus attractam. Et in quantum est in tali statu ille incontinens, non habet actiones et electiones suae rationis liberas omnino, quia immersus est concupiscentiae passionibus. Non tamen habet coactas, sed potius coactione habet liberas, quamvis non habeat eas liberas ab infectione.

Et hoc est quod dicit: « Lumbi vestri, » quia in nostra sunt potestate quantum ad coactionem.

Possumus igitur dicere, quod lumbi nostri sunt quadrupliciter. Nostri enim sunt secundum statum hominis damnati per libertatem a coactione. Nostri sunt secundum statum hominis incipientis per restrictionem a mala actione. Nostri sunt secundum statum hominis in virtute proficientis per libertatem a vitii infectione. Nostri sunt secundum statum virtutis perfectae per libertatem a tentatione. Et ideo talibus ut discipulis specialiter dicit : « Sint lumbi vestri praecinti. »

Status enim hominis damnati est, quia passione camali sine gratia mens trahitur et vincitur, sed non cogitur : de quo dicitur, ad Roman. vii, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacet mihi, perfcere autem bonum non invenio. Istud signilicatum est, Judicum. xvi, 19 et seq., ubi Dalila (quae fomitem lumborum significat) raso capite Samsonis, ligavit eum restibus et tradidit in manus Philistinorum. Caput enim hominis mens est. Septem crines hujus capitis sunt septem mentis illuminationes ad bonum: quæ sunt sapientia quæ est cognitio divinorum, intellectus qui est acceptio verorum, consilium quod est directio dubiorum, scientia quæ est lumen conversationum humanarum, prudentia quæ est habitus perfectus eligendorum ad vitam pertinentium, fides quæ est cognitio cum assensu credendorum, et revelatio

Spiritus quæ est acceptio secretorum. His enim rasis a mente per illecebram concupiscentiæ, Samson (sol fortis) est in manibus Philistinorum : in quorum manus se sponte tradidit, quando Dalilæ gremio se immersit. Ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 18 : Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Quia vulnus concupiscentiæ inflectum corpori, sauciam facit animæ rationem.

Status autem hominis incipientis secundum concupiscentiam lumborum exprimitur, Eccli. xxx, 20 et 21 : Mercedes iniquitatis, videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. Spado enim qui seipsum castravit ab actu concupiscentiæ, adhuc in voluntatis concupiscentia secum portat mercedes iniquitatis in delectabilibus concupitis : et ideo complectitur virginem ut materiam libidinis in concupiscentia, et ingemiscit in eam, sed non eam cognoscit. Iste est spado de quo dicitur, Sapient. iii, 14 : Spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem. Quamvis enim in concupiscentia sit, tamen iste talis ab actu continet. Et in hoc ostendit lumbos se habere in potestate.

Status proficientium est secundum libertatem a vitio inficiente, in quo virtus jam convalescit et proficit ad vitii expurgationem. Sed remanent adhuc fumi quidam evaporantium concupiscentiarum. Et hic est status hominis qui loquitur in Psalmo cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui : et in libro tuo omnes scribentur, supple, qui faciunt id quod possunt. Iste est de quo dicitur in Sapientia, vni, 21 : Ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det : et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis, etc.

Status autem quartus est perfectorum, qui liberi sunt a tentatione, et adepti sunt libertatem gratiae, qui lumbos car-

<--- Page Split --->

nis penitus habent in potestate: de quibus· dicit Psalmista, Psal. lxxxm, 3: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Psal. lxii, 2: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Sic ergo lumbi sunt nostri plus et minus in nostra existentes potestate.

Et hoc est quod dicit : « Sint lumbi vestri. »

« Præcincti. »

Et tangitur hic quartum quod est modus restrictionis. Restrictionis autem modus est sex modis. Fortitudine enim præcinguntur contra emollitionem, justitiae disciplina contra luxum, meditatione divina contra motum surgentem, castigatione carnis contra mali radicem, continentia contra passionem vim mentis enervantem, virilitate animi contra oblectamentorum tentationem.

De restrictione fortitudinis contra emollitionem dicitur, Proverb. xxxi, 17: Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Fortitudine restrinxit emollitionem delectationis ne diffuere t, fortiter se in virtute tenens, et confortata roboravit brachium ad opera meitorum. Sic dicitur, Exod. xii, 11, romedentibus carnes agni, quod renes accingant. Renes autem et lumbi idem sunt, sicut ante diximus, hoc est, locus delectationis: nisi quod renes ad intra dicuntur posterius, et lumbi in eodem situ dicuntur respectu exterioris partis, femur autem ad latus. Omnia enim haec eundem nominant partem corporis. E contra de non accinctis fortitudine dicitur, Psal. lxxii, 21 et 22: Renes mei commutati sunt: et ego ad nihilum reductus sum, et nescivi.

Do præcinctione per justitiæ disciplinum contra luxum carnalem dicitur, Isa. xi, 3: Erit justitia cingulum lumhorum ejus, et fides cinctorium renum ejus, hoc est, justitiæ disciplina. Non enim restringitur luxus sæculi nisi disci-

plinæ severitas carni adhibeatur. Hoc præcepit Angelus Petro, Act. xii, 8, dicens: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Præcingitur enim quis ne luxus defluat vestimentorum. Et calceatur caligis qui mortem cogitando a deliciis restringit affectum. Isa. xxxii, 11 et- 12: Accingite lumbos vestros. Super ubera plangite. In uberibus enim titillatio est libidinis ad lumbos colliminata: et ideo lumbi accingendi sunt justitiæ disciplina, ne libido lumborum ad ubera pertingens, lactetur fomento malarum cogitationum.

De præcinctione meditationis contra motum surgentem dicitur, Apocal. i, 13: Præcinctum ad mamillas zona aurea. Zona enim aurea, restrictorium meditationis Scripturarum ad mamillas cordium. Unde Petrus ad Clementem in Itinerario Clementis: « Incessanter debet quisque quæ Dei sunt cogitare et loqui. Quia si in his bonis mens occupata fuerit, diabolus non invenit locum ad mentem. » Hieronymus: « Ama studia litterarum, et carnis vitia non amabis. »

Castigatione autem carnis fit restrictio contra mali radicem et fomitem. Judith, vni, 6: Habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel. Cilicium enim est castigatio lumborum. I ad Corinth. ix, 27: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Jerem. xxxi, 19: Percussi femur meum : confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

De continentia contra passionem vim mentis enervantem dicit Gregorius : « Lumbos præcingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. » Continentia enim est tenentia infra metas mentis, ne vis mentis per passionem et violentiam passionis enervetur, et homo extra metas mentis extrudatur. Eccli. xv, 1 et 2: Qui continens est ju-

<--- Page Split --->

stitiæ, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata. Job, xn, 18: Balteum regum dissolvit, et præcignit fune renes eorum. Soluta enim lascivia vanitatis, fune renes præcignit : quando continentia motus restringit illicitos, et frænat passiones.

De virilitate contra oblectamentorum tentationem dicitur, Job, xxxviii, 3: Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi. Non enim Deo respondere poterit qui oblectamenta tentationum et vanitatum non restringit. Jerem. i, 17: Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego præcipio tibi. Oportet enim viriliter oblectamenta mundi restringere, et surgere per erectionem intentionis, et tunc loqui de divinis.

Est autem notandum, quod idem est præcingi, et accingi, et succingi secundum rationes diversas. Omnia enim hæc virtutis significant actum, et vitiorum restrictionem. Sed quia virtus est ad ambulandum, et proficiendum, ideo ea præcingimur. Et hoc est ministrare Deo et proximo. Et quia armat contra diabolum, ideo accingimur. Et quia amputat defluentiam fluxus concupiscentiæ, ideo succingimur virtute. Cum tamen in substantia idem sit. Unde Dominus præcinget se, et transiens ministrabit illis 1. Et Petrus succinxit se, et misit se in mare 2. Et Paulus præcipit : Accingamur armis virtutum contra diabolum 3.

Sequitur:

« Et lucernæ ardentes in manibus vestris. »

Hic secundo determinat de bonorum operum perfectione ad quæ præcipue Prælati tenentur.

Dicit autem tria per metaphoram :

quorum primum est illuminationis, secundum quod est in censionis, tertium autem quod est perfectæ operationis : et hæc tria sumuntur penes tria quæ sunt de officio Hierarcharum, ut dicit Dionysius. Hierarchæ autem sunt potestatem sacram per actiones et officia administrantes, sicut Episcopi et Prælati. Horum enim est lucere ad ignorantes, et errantes, et ad eos qui in tenebris conversantur : per doctrinam quidem ad ignorantes, per correctiones autem et consilium et disputationem ad errantes, et per lumen virtutis et gratiae ad eos qui in peccatorum tenebris conversantur.

De primo horum, ad Ephes. iii, 8 et 9 : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo.

De secundo dicitur, ad Roman. ii, 19 et 20 : Confidis teipsum esse ducem cæcorum,... eruditorem insipientium, magistrum infantium. Ad Titum, i, 9 : Amplectantem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit .exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.

De tertio dicitur, Luc. i, 79: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Joan. viii, 12: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

Primum notatur per hoc quod dicit : « Lucernæ. » Secundum per ardorem, cum dicit : « Ardentes. » Tertium autem per hoc quod dicit lucernas debere esse in manibus cum dicit : « In manibus vestris. » Per hoc enim significat operis perfectionem.

<--- Page Split --->

« Et lucerna. »

Est autem lucerna prædicationis, lucerna directæ intentionis, et lucerna honæste conversationis.

De lucerna prædicationis, Psal. cxviii, 103 : Lucerna pedibus meis verbum trum, et lumen semitis meis. In hac lucerna vitrum est claritas vocis in eloquentia quæ nulla infamia sit obscurata : sicut Joannes fuit vox, Joan. 1, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Lumen autem est verbum. Lychnus cui lumen adhæret, est intellectus sapientia verbi inflammatus. Et de vitro quidem dicitur, Job, xxviii, 17 : Non adæquabitur ei aurum, vel vitrum. Vitrum enim pervium est, et lumen non abscondit, sed traducit ad illuminationem ambulantium. Job, xxix, 3: Splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. De lumine autem verbi dicitur, Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. De intellectu cui quasi lychno adhæret lumen dicitur, Proverb. xxxi, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Quia intellectus talis spargens luncn in nocte adversitatis et dubiorum non exstinguitur, sed semper sibi adhærens spargit lumen.

Oleum autem quod est hujus luminis fomentum, est oleum pietatis et liquescentis ad Deum, et ad proximum benignitas affectus. Eccle. ix, 8 : Oleum de capite tuo non defieiat. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Sic lucerna Doctoris in verbo prædicationis est parata. Psal. cxxxii, 17 : Paravi lucernam Christo meo, hoc est, a me uncto in officium Prælationis et prædicationis. Sic impletur quod, Isa. lxii, 1, dicitur : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salnator ejus ut lampas accendatur. Iste enim vere justus est congruens officio,

et vere Salvator, a perditione salvans sibi commissos.

De lucerna autem bonæ et directæ intentionis dicitur, Luc. xi, 34 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Idem dicitur, Matth. vi, 22. Et ibi dicit Glossa, quod oculus est intentio dirigens operationem. Sophon. i, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis. Quia secundum intentiones operibus conjunctas, singuli judicabuntur. Et de hac lucerna jam in antehabitis dictum est 1. Hæc autem lucerna necessaria est Prædicatori et Prælato : ut non intentione potestatis, vel laudis, vel honoris, vel lucri, vel commodi alicujus, candelabrum Ecclesiasticæ potestatis accendat : sed potius purum lumen in intentione exhibeat. Sic enim lucernæ ardentes sunt in conspectu Domini : sicut dicitur, Exod. xxv, 37. Per contrarium hujus Heli malus sacerdos non poterat videre affectu carnali obumbratus lucernam Dei antequam exstingueretur 2. Exstinguitur enim intentio ad Deum, quando affectus totus dirigitur ad carnalem affectum.

De lucerna autem honestæ conversationis dicitur, Matth. xxv, 7 : Surrexerunt omnes virgines, scilicet sapientes, et ornaverunt lampades suas. Lampas enim est lucerna. Ornatus autem ejus est ornatus honestæ conversationis.

« Ardentés. »

Hoc est, incensionis. Et hæc incensio est per triplicem ignem.

Et primus est incendens ad Deum : et hic est ignis charitatis. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Secundus est ignis zeli animarum. Eecli. xlviii, 1 : Surrexit Elias pro-

<--- Page Split --->

pheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Elias etiam zelator. Unde dixit, III Reg. xix, 10 : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel.

Tertius ignis est compassionis ad consolationem proximorum. Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Sic ignitus fuit qui dixit, II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uor ? Uritur enim interius in compassione proximi, qui ad proximum habet ignem dilectionis.

Primus ignis est divinus. Secundus amore virtutis, et odio vitii excitatur. Psal. xxxvni, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardesect ignis. Tertius autem ex sarmentis proximi est collectus : et hoc significatur, Isa. vi, 6 et 7, per ignem calculi, quo ignita et purgata fuerunt labia Prophetæ. Calculi enim in sacrificio sunt tribulationes, et afflictiones, et desolationes proximorum. Sapient. iii, 6, 3 : Tamquam aurum in fornace probavit illos,... et invenit illos dignos se.

Isto triplici igne incensa debet esse lucerna. Tunc verificatur de eo, Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Sic enim dicit Psalmus cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. In hoc enim igne a summo cœlo fuit egressio Filii Dei, nec fuit qui se absconderet a calore ejus 1. Sic dicitur, Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. Sic etiam, Judicum, xiii, 20, Angelus Domini (qui Prælatum et Prædicatorem significat) in flamma ignis ascendit in cœlum.

Sic ergo « lucernæ sunt ardentes. » Sequitur :

« In manibus vestris. »

Per quod significatur perfectio bona operationis. Lucere enim tantum in scientia et verbo vanum est : lucere et ardere per zelum inordinatum, furioso aliquid simile : sed lucere, et ardere, et perficere quod ostendit lumen, et ad quod incitat ardor, perfectissimum est. Et in his tribus perficitur omnis sacre potestatis administratio. Ut videlicet igne malitiam in aliis consumat, Psal. xcvi, 3 : Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Et per lumen verbi illuminationem infundat, Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Per tertium autem ad virtutis perfectionem informet, ad Philip. iii, 17 : Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Et hoc etiam dicitur, ad Hebr. viii, 3. Sic enim sacer Hierarcha et Sacerdos purgat, illuminat, et perficit omnes sibi commissos : quemadmodum per Angelos Deus facit in cœlis.

« In manibus » ergo, hoc est, in operibus lucernæ sunt, quando omnia quæ ostendit lucerna, per manus perficiuntur Sacerdotum et Clericorum. Ad Roman. xv, 18 : Non enim audeo aliquid loqui eorum quæ per me non efficit Christus. Sic viri Gdeonis manibus sinistris, hoc est, in adversitate tenuerunt lampades : et dextris, hoc est, intentione æternorum, tubas, et confregerunt lagunculas corporum per carnis mortificationem, et fugaverunt castra Madian 2. Sic Dominus Jesus cœpit facere et docere 3. Sic impletur quod præcipitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

<--- Page Split --->

Attende autem, quod manus est intellectus organum, et significat opus rationabile : et est distinctum digitis organum, et sic significat diligentiam in opere : et est organum organorum, et sic in operibus vult esse universalis.

De primo dicitur, ad Roman. xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum.

De secundo dicitur, Cantic. v, 14 : Manus illius tonalites auree, plene hyacinthis. Tonalites enim sunt in diligentia digitorum, auree in sapientia discretionis, plene autem hyacinthis in intentione coelestis puritatis, quia hyacinthus coelestis est coloris.

De universitate autem operis notandum, quod manus parat pedem ad ambulandum per calceationem, purgat oculum ad videndum, aperit aurem ad audicendum per auricularem removens obstaculum, emungit nasum ad olfacicendum, scalpit linguam ad gustandum, armat hominem ad pugnandum : et sic omnia parat organa ad agendum, et omnia exhibet arma ad impugnandum et defendendum : et ideo universale est instrumentum ad operandum. Et hoc est quod dicitur, Cantic. v, 5 : Manus mea stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Myrrha enim est quæ mortuis adhibetur corporibus contra putredinem : et significat universalem virtutem ordinatam contra putredinem omnium vitiorum, quæ myrrha per manus et digitos significatur.

Sic ergo « lucernæ ardentes sunt in manibus. »

« Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum. »

Ecce modus sollicitudinis.

Dicit autem hic quatuor : qui videlicet, quibus, qualiter, et in quo debeant esse similes.

Qui scilicet, quia « vos, » quibus spiritualis sollicitudo indicta est propter tria. Quia scilicet aliorum vigiles, quia speculatores, quia pastores et custodes

sunt aliorum : et ideo magis debent esse solliciti.

Vigiles enim sunt, qui vigilias hujus temporis quasi cujusdam noctis in custodia aliorum observant. Psal. cu, 8 : Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Ludos enim hominum, et occupations terrenorum, et societates vanorum fugiens, factus est sicut passer solitarius. In tecto autem, hoc est, in tectis ruinarum et casibus hujus mundi ruinae et desolationis, per considerationem mentis inhabitans. Vigilans autem per sollicitudinem commissorum. Genes. xxxi, 40 : Die noctuque æstu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. De die prædicans, et nocte orans pro animabus commissorum. Et fugiebat somnus ab oculis per sollicitudinem.

Vos ergo vigiles similes estis, etc.

Vos et speculatores, quia præcavere debetis hostium insidias. Ezechiel. iii, 17 : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, hoc est, omnium insidiarum hostis prænuntiatorem. Talis fuit speculator qui, II ad Corinth. ii, 11, dixit : Ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus. Isa. xxi, 6 : Pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet. Talem igitur qui tam occulta, tam multiformia de insidiis hostium prænuntiare multum debet, oportet esse sollicitum.

Vos ergo similes hominibus, etc.

Vos etiam qui pastores estis Ecclesiarum, qui et pascua debetis discernere, et quæ quibus utilia prævidere, et pestilentias ovium præcavere. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ideo etiam vocatur pastoralis cura, quia hoc officium curam quærit, et vigilantiae sollicitudinem. Luc. ii, 8 : Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

Vos ergo quos pono pastores, similes sitis hominibus, etc.

<--- Page Split --->

Similes autem sitis

« Hominibus, »

Non irrationalibus, quæ nullam habent providentiam futurorum. In hoc enim homo factus est in honore, quod signatum est lumen providentiae vultus Domini super eum 1. Et qui non habet providentiam, similis factus est jumentis insipientibus et comparatus est illis 2. Hominibus ergo similes sitis qui cognoverunt per providentiam judicium futurum : ne improperando dicatur vobis : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit 3.

Estote ergo similes hominibus

« Exspectantibus dominum suum. »

Ecce qualiter hominibus similes esse debeant.

Et dicit duo : unum ex parte exspecantium, alterum autem ex parte ejus qui exspectatur.

Ex parte exspectantium est, quod exspectans immobilis est secundum locum condictum in quo exspectat : secundum, quod sperat ad eum quem exspectat : tertium autem, quod continuo protenditur desiderio et animo ad adventum ejus quem sperat.

De immobilitate loci est, quod in fide et vita et proposito cœpto permaneat is qui exspectat. Eccle. x, 4 : Locum tuum ne dimiseris. Sic etiam intelligitur quod dicit Psalmus lxvii, 6 et 7 : Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unius moris in domo.

De spe autem dicitur, ad Hebr. vi, 18 et 19 : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habeamus animæ tutam ac firmam. Ad

Roman. v, 3 : Spes non confundit. Ideo consolatur quosdam exspectantes Apostolus, ad Hebr. x, 37 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.

De tertio autem, hoc est, de desiderii protensione dicit, Cantic. vim, 1 : Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ? Et illud Canticorum, v, 8 : Nuntiate dilecto meo quia amore langueo. Et illud Apostoli, ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius.

De omnibus his tribus conficitur exspectatio, de qua dicitur, Psal. xxxix, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et illud Psalmi xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Et illud Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit. De hac exspectatione gloriatur Paulus, ad Philip. iii, 20 et 21 : Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.

Id autem quod est ex parte honoris ejus qui exspectatur, est notatum per hoc quod dicit : « Dominum suum. » Dominus enim exspectatur cum timore, et reverentia. De timore enim dicitur, Malach. 1, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? De reverentia autem dicitur et honore quem debemus Domino, I ad Timothy. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

« Quando revertar a nupliiis. »

Ecce in quo proponitur similitudo exspectantium Dominum. Et duo notantur in verbo proposito. Unum est, quæ sint nuptia e quibus ad nos reversurus ex-

<--- Page Split --->

spectatur Dominus : secundum autem, in quo similitudo ista attenditur.

Nuptiæ quidem sunt triplices : in natura, in gratia, in gloria.

In natura quidem, quando sibi Filius Dei naturam nostram in individuam vitæ consuetudinem in unitate personæ in utero Virginis copulavit, habens tria bona conjugii : prolem quidem, filios Dei quos redemit : fidem, quia numquam naturam assumptam deseruit : sacramentum, quia eam deitati indissolubiliter conjunxit, unam uni copulando. Hæ nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ : et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias 1. Cana enim zelus interpretatur : quia sicut dicitur, Isa. ix, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. In Galilæa autem factæ sunt, quia in transmigratione Filii Dei ad nos : quando, sicut dicitur, Baruch, ii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Ibi autem mater Jesu fuit, per fidem et consensum in corde, per administrationem materiæ in corpore, per obsequium in opere. Ipse autem Jesus per præsentiam in carne se ibi exhibuit, et quotquot erant discipuli ejus, Prophetæ et Patriarchæ ab initio, per exsultationem visionis in Spiritu. Joan. vn, 36 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. Omnes enim quotquot spirituales erant, suspirantes in Spiritu dixerunt illud Ecclesiastici, xxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophetæ tui fideles inveniantur.

Secundæ nuptiæ sunt in gratia, quæ sunt copulatio Filii Dei cum fideli anima, unius conformis voluntatis in præceptis et consiliis, quasi individuæ vitæ consuetudinem retinens. Hoc matrimonium tria bona habet conjugii : bonum quidem prolis, in bonis propositis : conceptum, et in bono consensu habet partum : et

in bono opere habet prolem. Fidem autem habet in hoc, quod fideliter in Dei perseverat dilectione : et bonum sacramenti, in animæ et Filii Dei amplexu dilectionis et unione. Hæ sunt nuptiæ quas homo rex fecit filio suo 2, hoc est, ille humanus et humana (hoc est, benigna) de bonis cogitans Deus. In istis nuptiis præcessit figura in Isaac et Rebecca, hoc est, in Filio Dei et Ecclesia, mortua matre Synagoga quam Filius Dei verus Isaac in tabernaculum suæ matris induxit, hoc est, in divitias et secretum Scripturarum. Et in tantum dilexit eam, ut dolorem qui ex morte matris ejus, Synagogæ scilicet, acciderat, temperaret 3. Et hoc maxime in devotione primitivæ Ecclesiæ. Sed, heu ! nunc tanta lascivia fidem violat et Ecclesiam de gentibus, quod et ipsam fastidire incipit sponsus Ecclesiæ Christus.

Tertiae nuptiæ sunt Filii Dei in gloria cum anima beata et cum Angelis : in quibus individuae vitæ consensu fit perfectus voluntatum consensus. Quia omnimodam facit vitæ individuitatem et consuetudinem, quando nihil a beatis divisum habet Deus. Quia suos super omnia bona sua constituit, sicut dicitur, Matth. xxv, 14 et seq., quando reginam animam in thalamum absconditi suæ deitatis introducit. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum. Hoc matrimonium habet bonum prolis, in partu multorum gaudiorum continuo novorum : bonum fidei, quod numquam violabitur impossibilitate admissionis contrariorum : bonum autem sacramenti, indissolubilem unionem spirituum creati et increati in lumine. Et hoc est matrimonium Assueri et Esther absconditæ in consortium regni. Esther enim abscondita, et Assuerus interpretatur beatus.

Ad primas autem nuptias Filius Dei

<--- Page Split --->

semel venit, neque umquam recessit, neque umquam redibit.

Ad secundas multoties venit, quoties per gratiam fideli conjungitur animae. Recedit autem per peccatum, et redit per pœnitentiam quando reconciliatur, dicens illud Jeremiae, iii, 1 : Vulgo dicitur : Si dimiserit quis uxorem suam, et recedens duxerit virum alterum, numquid revertertur ad eum ultra ? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

Ad tertias autem nuptias secundum corporalem præsentiam ivit Dominus in die Ascensionis, qui tamen semper præsens fuit secundum exhibitionem suæ divinitatis. Et redit continuo reditu revelationis, et apparitionis, et consolationis quam facit Sanctis : ostendens hoc quod dixit, Matth. xxvii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Redit tamen præcipue in die mortis, quando traducere venit sponsam. Et redibit in die judicii, traducens universalem Ecclesiam. Et tunc verificabitur illud Matthæi, xxiv, 10 : Venit sponsus, et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

Iste sunt ergo nuptiae, et talis exspectatur reditus sponsi.

Similitudo autem exspectantium sie revertentem sponsum est in sex. Exspectantes enim sponsum ex deliciis venientem vestitu novo fulgent, cantibus novis sonant, musicis instrumentis concrepant, luminibus solemnibus illuminantur, donis et muneribus effluunt, dapibus et epulis delicatissimis epulantur : et in talibus se sponsi deliciis conformant.

Et vestitus quidem, est varietas honestæ conversationis, omni colore virtutis adornata : de qua dicitur, Isa. LXI, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento lætitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum co-

rona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Indecorum enim est sponsum et sponsam regio fulgere habitu, et sodales et amicos utriusqute vilibus esse pannosos. Unde, Matth. xxi, 11-13, ejectus est qui intravit ad nuptias, non habens vestem nuptialem.

Cantus autem est, ut dicit Cassiodorus, exsultatio mentis in vocem modulationis prorumpens. Ad Ephes. v, 19 : In psalmis, et hymnis exsultantes, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Judicum, v, 3 : Ego sum, ego sum quæ Domino canam : psallam Domino Deo Israel.

Musica autem instrumenta sive organa, sunt tympanum quidem in corporis castigatione et maceratione. Chorus autem, consonantia dilectionis proximorum. Chordæ autem in jubilo cordis ad Deum. Organum autem in modulatione laudis divinæ, et Psalterium in operis perfectione. Psal. cL, 4 : Laudate eum in tympano, et choro : laudate eum in chordis, et organo.

Lumina autem solemnia quæ triplicibus composita sunt : lumen verbi in prædicatione, lumen exempli in exempli ostensione, et claritatis famæ in omnium ore. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus. Ad Philip. n, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.

Dona autem quibus effluunt, sunt dona eleemosynarum et omnium bonorum quæ ad communicationem veniunt. Esther, n, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Nehemiae seu II Esdræ, viii, 10 : Mittite partes his qui non præparaverunt sibi. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.

Dapes autem et epulæ, sunt interiores in sancto Spiritu refectiones. I ad Corinth. v, 8 : Epulemur... in azymis sincertatis, et veritatis. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis, et confessionis, sonus epu lantis. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere

<--- Page Split --->

uportebat : quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est.

Sic ergo similes sitis hominibus exspectantibus dominum suum, quando reverlatur a nuptiis.

Scquitur :

Spiritus ad boni propositi perfectionem. Sororem autem vocat, propter castitatem amoris : amicam, propter teneritudinem dilectionis : columbam, propter innocentiam simplicitatis : immaculatam, propter immunitatem peccati in honestate conversationis : promittens quod caput divinitatis ejus plenum est rore gratiae ad fecunditatem spiritualis germinis. Et cincinni (per quos evaporantia a capite divinitatis in humanitatem signantur) sunt pleni guttis noctium, hoc est, humore consolationis, aestum tribulationis refrigerantibus in noctibus adversitatum hujus saeculi. Apocal. iii, 20 : Ecce ego sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum. Quia interiores in gratia praeparabo refectiones.

Tria hic dicit propter quae paratos oportet nos esse : unum est adventus, qui est ex parte Dei : secundum est pulsatio, quae etiam ex parte sua est : tertium est ex parte nostra, quod est apertio. Adventus enim debet esse gratus, pulsatio desiderata, apertio autem festinata.

Venit autem Dominus dupliciter : visitando per bonum propositum in gratia, et vocando per infirmitates in fine vitae. Similiter pulsat dupliciter : pulsat enim incitando ad perfectionem boni concepti per impulsationem Spiritus, et pulsat per symptomata mortis in finem exitus.

De primo adventu, I ad Corinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. Cum enim Dominus per gratiae devotionem mentem intravit, statim cor illuminatur ad bonum concipiendum propositum, et manifestat consilia perfectionis ad salutem. Psal. xcv, 12 et 13 : Exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit. Omnia enim in anima quasi virentia tunc exsultant. Viret enim mens virtute, floret boni propositi conceptione, frondet verbis salutis in Dei confessione.

De pulsatione autem illi adventui respondente dicitur, Cantic. v, 2 : Vox dilecti mei pulsantis : Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea : quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Sic enim dicit pulsans, per incitationem

De adventu autem secundo, qui est per immissionem infirmitatis, dicit Isaias, v, 26 et 27 : Ecce festinus velociter veniet. Non est deficiens, neque laborans in eo, non dormitabit, neque dormiet. Quia per infirmitatem mors appropinquare non cessat : et non deficit, quia continuo plus et plus aggravatur.

De pulsatione illi adventui respondente dicitur, Proverb. xvi, 14 : Indignatio regis nuntii mortis. Isa. xxv, 4 : Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Hoc enim fit, quando mors pulsat ad intrandum.

« Confestim aperiant ei. »

Diligens enim advenientem Dominum sive ad gratiae augmentum, sive ad remunerandum venientem, statim aperit venienti. Aperit autem primo adventui per devotionem : secundo autem per exitus ad eum congratulationem.

De primo dicit cum sponsa, Cantic. v, 3 : Surrexi, ut aperirem dilecto meo. Quia nisi cito aperiatur ei per occursum

<--- Page Split --->

devotionis, timendum est quod transeat : sicut, Ibidem, y. 6, sequitur : At ille declinaverat, atque transierat.

De apertione respondente secundo adventui et pulsationi, quando per desiderium moriendi desiderat anima transire cum judice desiderato ad requiem, dicitur in Psalmo cxvri, 19 et 20 : Aperite mihi portas justitize, ingressus in eas confitebor Domino : haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Qui enim scit se ad requiem transiturum, quod mors sua introitus est vitae, iste statim dicit cum Paulo, ad Philip. i, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius.

3

« Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. »

Hic post admonitionem, tangit hujus sollicitudinis rationem.

Tangit autem duas rationes. Unam quidem sumptam a ratione mercedis : aliam autem a ratione periculi furis, quod imminet ei qui non vigilat sollicite.

Illa autem quae sumitur a ratione mercedis tres habet paragraphs. Unus quidem sumitur a ratione beatitudinis in genere : alius autem sumitur a quadam illius beatitudinis in specie : tertius autem est quasi conclusio istorum duorum. Et explicat vigilandi modum, secundum distinctiones vigiliarum.

De primo autem exprimit tria : rationem mercedis et laudis, conditionem et debitum vigilantis, et vigilantis meritum laboris.

De primo dicit : « Beati. » Jamdudum dictum est quod beatitudo sonat aliquid perfectum : unde beatus in vigilando est, perfectionem attingens vigiliae. Vigiliae autem beatitudo est, sobrietatem sensuum ab ineunte aetate ad Dominum et sapientiam extendere, et omnem modum observantiae ostendere ad studium sapientiae. Eccli. xxxix, 6 : Cor suum tradet ad vigilandum dilu-

culo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Vigilia enim, sicut dicit Philosophus, est expansio caloris et spiritus ad exteriora organa sensuum. Et summum ejus est, quod ad Deum et sapientiam extendatur. Iste enim semper vigilat, qui spiritum totum ad Domini adventum extendit. Et ille talis est beatus qui semper corde ad Deum vigilat. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. Si enim semper homo sit vigil, et quando dormit pro necessitate corporis, quod etiam somniat Domini adventum, ille vigilia sua beatus est. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Somnus enim pigri est. Piger autem omnia negligit. Proverb. vi, 9, 10 et 11 : Usquequo, piger, dormies ? Quando consurges e somno tuo ? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias : et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Est ergo beatitudo ista in hoc quod homo corde vigilet, et sollicitudine continua, sensus et spiritum extendat ad ea quae Dei sunt, quae sunt sibi commissa de cura proximorum.

Conditionem autem tangit, quando dicit : « Servi illi, » in domo nati, pretio sanguinis comparati, et in bello acquisiti et reservati. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuæ. Servus, inquam, in bello acquisitus et reservatus, et iterum servus pretio sanguinis emptus, et filius ancillæ, hoc est, Ecclesiæ in domo natus, ejus a sacramentis nutritus.

Causam autem beatitudinis istorum enumerat, quando dicit :

« Quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. »

Venit enim Dominus sicut fur, I ad

<--- Page Split --->

Thessal. v, 2 : Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Apocal. iii, 3 : Veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Hoc enim in bonis magis est laudabile, quod fit ex habitu plusquam ex praemeditatione, sicut dicit Philosophus. Et ideo si non praevisos, invenire paratos, signum est quod ex habitu vigilent. Et illi non vigilant nisi propter bonum, et ideo prae omnibus sunt laudabiles. Matth. xxvi, 41 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. I Petr. v, 8 et 9 : Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide.

Summa enim sollicitudine vigilandum est, tum propter adventus Domini incertitudinem, tum propter studium adipiscendae sapientiae et laborem, tum propter commissorum provisionem, tum propter ipsius vigiliae utilitatem. De adventus quidem incertitudine dicitur, Matth. xxiv, 42 : Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. De studio autem sapientiae, cui semper attendendum, Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. De vigilia commissorum, Luc. ii, 8 : Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. De utilitate vigiliae et sobrietate, Eccli. xxxi, 1 : Viglia honestatis tabefaciet carnes, hoc est, carnalem concupiscentiam, et cogitatus illius auferet somnum, hoc est, pigritiam dormitantem. Vigil enim praeparat seipsum : somnolentus autem praeoccupatur a periculo. II Reg. iv, 6 et seq., Baana et Rechab interfecerunt Isboseth (vir confusionis) dormientem in ferventi die, dormientem super lectum, cum ostiaria purgans triticum obdormivisset. Baana respondens significat pœenam peccato respondentem. Rechab au-

tem mollis pater signat carnis mollitiem. Hi intrant in domum viri confusionis interne dormientis in fervore diei, hoc est, in domum concupiscentiae carnali servientis et lascivientis in strato suo : ostiaria ancilla, hoc est, ratione (quae purgare deberet triticum, hoc est, animi in verbo Dei refectionem) dormiente. Et percusserunt eum in inguine, per appetitum fornicationis. Et mortuus est, et regnum et honor regni ablata sunt ab ipso. Haec omnia effugit qui sobrietatem et vigilias diligit. Et ideo dicit etiam Cato :

Plus vigila semper, nec somno deditus esto.

Ideo etiam dixit Dominus Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare 1.

Et hoc est quod dicit : « Quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. »

« Amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. »

Hic ponit retributionis promissionem, praemittens promissionis confirmationem, cum dicit : « Amen dico vobis, » hoc est, vere dico vobis. Quamvis immobile sit Dei verbum simplicis promissionis, tamen humano modo nobis et infirmitati nostrae condescendens ad promissionem ponit assertionis et juramenti confirmationis. Ad Hebr. vi, 17 et seq. : Abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum habeamus solatium, qui confugimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam.

<--- Page Split --->

« Quod præcinget se. »

Ecce promissio retributionis.

Et tangit tria : gloriosam scilicet retribuentis præparationem, nostri commodam dispositionem, ad suscipiendum retributionem, et honorificam nimis in retribuente remunerationem.

De primo dicit quod « præcinget se, » hoc est, gloriose se ad retribuendum per seipsum præparabit. Præcincit enim se humiliter in obsequio, Joan. xm, 4 et 3, quando adhuc mortalis, surgit a cæna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum præcincit se. Deinde mittit aquam in pelvis, et cæpit lavare pedes discipulorum suorum, et extergere linteo quo erat præcinctus. Et quod tunc fecit ad humilitatis obsequium, in gloria immortali exhibet ad decoris præmium. Sicut autem dicit Augustinus super illud Psalmi xcu, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est fortitudinem, et præcincit se, scilicet virtute. « Nos cingimur ad operandum, succingimur ad ambulandum, accingimur ad pugnandum, præcingimur autem ad ministrandum. »

Ephes. vi, 14 : State ergo succincti lumbos vestros in veritate, præparati ad iter cæptum in profectu meritorum.

De præcinctione autem dicitur, Job, xii, 18 : Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum, hoc est, in ministris suis, sæculari pompa deposita, in asperitate et humilitate facit eos sibi ministrare. Sicut et ipse Dominus sæcularibus pompis dimissis, asperitate et humilitate præcinctus, discipulis ministravit. In gloria autem jam indutus decore gloriæ corporis, præcinget se quando decorem omnium Angelorum et beatorum anterius sibi adhibebit. Hoc enim est præcingi, anterius sibi aliquid adhibere. Adhibebit igitur sibi anterius illum pretiosum decorem beatorum, quos omnes in gloriam Sanctorum convertet, et sic se ad obsequendum præparabit. Sic enim etiam verum est quod dicitur, ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis. Job, xi, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus.

Et de cinctione quidem dicitur, Isa. xi, 5 : Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Quia non bene operatur cujus lumbi per fluxum defluunt : nec bene accepta est Deo operatio in qua delectamenta carnalia fides non restringit.

De accinctione autem dicit Psalmus xluv, 4 : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Gladius enim ver. bi Dei peccatores transverberans, femur premit, quando in nobis illecebras occidit. Et tunc dicere possumus illud Apostoli, I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

De succinctione autem dicitur, I Petr. i, 13 : Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam. Ad

« Et faciet illos discumbere. »

Ecce commoda multum nostra dispositio. Sicut enim dicit Glossa : « Nostrum discumbere est in regno quiescere. » Discubitus enim est commoda corporis positio, composita ex jacendo et sedendo, quando dorsum molli recipitur reclinatorio, et inferiora molli culcita recipiuntur. Matth. viii, 11 : Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum. Recubitus autem iste sive discubitus est secundum sedes, et loca, et mansiones paratas in gloriosa : de quibus dicitur, Joan. xiv, 2 et 3 : Vado parare vobus locum. Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Et, ante, §. 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt. In his gloria sempiternæ receptaculis faciet illos discumbere : sicut,

<--- Page Split --->

Genes. xlui, 33, fratres Joseph sederunt, et discubuerunt coram eo in gloria sua, remqto omni incommodo corporis et animae. Apocal. xxi, 1 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

Tangit autem duas vigilias, in quibus magis laudabile est vigilare.

Ad hoc autem intelligendum notandum est, quod quatuor sunt vigiliae noctis, quae distinctae sunt a Sanctis, et in quibus nox nihil de lumine diei habet admixtum.

« Et transiens ministrabit illis. »

Transibit qui numquam transibit, qui stabilis manens dat cuncta moveri. Psal. ct, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non defieient.

Transibit tamen triplici transitu in gloria ministrando : corporali videlicet, mentali, et corporali simul et mentali. Corporali quidem transibit in seipso, quando post judicium de aere in quo occurrent ei Sancti cum eis movebitur. I ad Thessal. iv, 17 : Rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Mentali autem transitu non transibit in se, sed in Sanctis : quando novis illuminationibus et consolationibus reficiet Sanctos. Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Simul autem corporali et mentali transibit in Sanctis, quando sensibus corporis exhibebit gloriam corporis, et menti exhibebit gloriam deitatis. Joan. x, 9 : Per me si qui introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Glossa Augustini : « Foris egrediens pascetur in Salvatoris humanitate. Intus egrediens pasectur in Salvatoris divinitate. Et sic utrobique pascua inveniet. » Ezechiel. xxxiv, 13 : Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam.

Sic igitur « transiens ministrabit illis. »

« Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. »

Hic ponit sub distinctione vigiliarum, beatitudines vigilantium.

Quarum prima vocatur intempestum, quae est quasi primus somnus in primis tribus horis noctis, et tunc somnus est valde profundus, et obscurus : et ideo paucissima somnia sunt illius horse sive vigiliae : quia spissus fumus resolutus a loco digestionis ita obscurat organa sensuum et oppilat organa, quod phantasmata et motus a sensibilibus facti in eis apparere non possunt. De hac vigilia mentio fit, III Reg. iii, 20 : Consurgens intempesta noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancilla tua dormientis, et collocavit in sinu meo. Quasi dicat : Quando gravissimus sopor erat, non potui percipere ablationem filii mei vivi, et repositionem filii sui mortui in sinum meum.

Secunda autem vocatur concitiniurn, quae est quasi secundus somnus : quando jam spissitudo fumorum et cibi aliquantulum sunt attenuati, et membra corporis conquiescunt jam suaviori somno, membra reficiente et nutrimentum separante tam in stomacho quam in hepate : ita quod humor cibalis jam infundi incipit et trahi versus venas, et gravat eas. Et quia tunc motus inordinati caloris residere incipiunt, ideo conticiniurn vocatur. Et de hac vigilia mentio fit, Sapient. xviii, 14 et 13 : Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus venit. Haec enim vigilia extenditur usque ad medium noctis, et habet etiam tres horas particulares.

Tertia autem vigilia vocatur gallicinium, quando jam ab angulo medie noctis sub terra sol incipit ascendere. Et de hac vigilia mentionem facit Dominus, Matth. xxvi, 34 : Hac nocte, antequam

<--- Page Split --->

gallus cantet, ter me negabis. Tunc enim propter solis ascensum moveri incipit nutrimentum ad exteriora organa sensuum. Et ideo somniare incipiunt paulatim animalia, et moveri. Et ideo quaedam garriunt, et galli cantant.

Quarta autem vigilia vocatur antelucanum, quando sol versus horizontem appropinquare incipit : et ideo tunc nutrimentum ab interiori motu in tertia viglia incipit superfundi organis sensuum, et somnus incipit altenuari et dulcescere, et somnia incipiunt multiplicari ex suavi motu organorum a nutrimento. Et ideo animalia tunc sunt multi garritus, et gallorum cantus crebrescunt. Et de hac vigilia mentio fit, Exod. xiv, 24 et 25 : Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecti exercitum eorum : et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Matth. xiv, 25 : Quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare.

Tertia autem sit senectus, quando jam declinante virtute, stat adhuc substantia, et corporum et membrorum habitudo. Quarta autem sit senium, quando defecta jam virtute etiam corpus incipit rugari, et incurvari, et deformari. Et secundum hoc de prima vigilia non facit Dominus mentionem : quia illa mersa est in aetate humida, et nullam habet experientiam : et ideo in illa dormitare habet per ignoscentiam et misericordiam. De ultima etiam non facit mentionem : quia illa et virtute et corpore deficit et defecta est, et ideo a labore sollicitudinis excusata, quia quasi enervata est : sed de secunda quae est in robore, et virtutis, et corporis : et de tertia, quae licet jam virtute declinet, non tamen est notabilis defectus, et habet jam experientiam faciendorum. Et ideo illis duabus major indicitur sollicitudo, et fures et latrones illis magis insidiantur : quia in illis horis magis quietus est somnus.

Hoc est ergo quod dicit :

De omnibus his quatuor vigiliis simul dicitur, Marc. xiii, 35 : Nescitis quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane.

« Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, »

Quælibet autem istarum vigiliarum secundum Astronomos in tres horas distribuitur : et sic nox habet duodecim horas, sicut et dies. Joan. xi, 9 : Nonne duodecim sunt horæ dici ? Sed tunc prima hora noctis vocatur crepusculum, et ultima vocatur diluculum : quia prima hora noctis lucem solis habet vergentem in tenebras, et ultima habet eamdem emersam de tenebris ad lucem diei. Sed illæ duæ partes horarum non vocantur vigiliæ : quia in illis excubiæ non solent poni, eo quod in illis communiter homines vigilant.

Hæ quatuor vigiliæ solent a Sancis attribui quatuor ætatibus hominum : ita quod prima sit pueritia et juventus, habens ante se quasi unam parlem horæ infantiam. Secunda autem sit virilis ætas, quando vita naturæ stat in robore.

Quando fures solent insidiari. I ad Thessal. v, 2 : Ipsi diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Apocal. iii, 3 : Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Fur enim, ut Labeo dicit, a furno dicitur, quod est nigrum . quia in nigro, hoc est, in obscuro venit. Voluit enim Dominus incertam et ignoratam nobis esse horam mortis, ut semper simus parati. Matth. xxiv, 44 : Et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. Et ideo dicitur, Amos, iv, 12 : Præparare occursum Dei tui, Israel. Exod. xix, 15 : Estote parati in diem tertium, hoc est, in quodlibet futurum. Genes. xxx, 33 : Respondebit mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod sequitur :

« Et ita invenerit, »

Vigilantes scilicet et sollicitos : quia tales numquam præveniuntur a morte et a veniente Domino, sed semper præveniunt, et mortem, et Dominum. Unde, Sapient. iv, 7 : Justus, si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit : quia licet tempore præoccupetur, tamen præparatione semper prævenit mortem Job, xiv, 13, dixit Job præparatus : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.

« Beati sunt servi illi, »

Beatitudine actus perfecti secundum vigiliarum sollicitudinem. Provcrb. vut, 34 et 35 : Beatus homo qui audit me, et vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutm a Domino. Et sic, ideo vigilantes sunt beati.

quid scitur est verum, et fallere non potest. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum.

« Quoniam si sciret paterfamilias, » qui habet curam gubernandæ domus et familiae. Et hu'c debet esse similis Doctor et gubernator Ecclesiarum. Matth. xiii, 52 : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

« Qua hora fur veniret, » qui in nigro, hoc est, in obscuro aufert : quia ille est diabolus qui aufert. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat. Qui autem improvisus venit, non ut perdat, sed ut secundum merita retribual, nec est fur, sed in adventu habet furis similitudinem, ille est jud. x Filius hominis : quia ille sicut fur venit improvisus. Matth. xxv, 6 : Media nocte clanor factus est : Ecce sponsus venit. Eccle. ix, 12 : Nescit homo finem suum : sed sicut capiuntur pisces hanno, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax, et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.

« Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. ».

Ecce secunda ratio a præcaute la periculi

Duo autem facit in hac ratione, quorum primum est similitudo præmissa humana in cautela periculi : secundum autem admonitio cautelæ sumpta a dicla similitudine.

De primo dicit duo. Præmitit enim assertionem, et secundo supponit similitudinem.

De assertione dicit sic : « Hoc autem scitote. » Quasi dicat : Ex verbis meis, et humana ratione « scitote, » quia quid-

« Vigilaret utique, »

Hoc est, oculos et sensus ad lumen aperiret. Et ita vigilat homo de salute sua sollicitus, oculos et sensus ad æternum lumen aperiendo, et cavendo ne domus corporis sui improvisa morte suff. diatur, et thesaurus animæ perdatur. Domus enim corporis, domus lutea est, et de facili suffoditur. Job, iv, 19 : Qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. II ad Corinth. v, 1 : Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod sequitur :

« Et non sineret perfodi domum suam, »

Supple, improvise: quia fundavit eam supra petram, ubi suffodi non potest. Matth. vii, 25: Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram. Thesaurum etiam reponeret in cœlo, et tunc insidias a furibus non pateretur. Matth. vi, 20: Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ideo, I Petr. 1, 4, dicitur: In hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis.

« Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. »

pupugerunt. Primo in judicio particulari uniuscujusque, et deinde in judicio universali omnium. Joan. xix, 37: Videbunt in quem transfixerunt. Joan. v, 22: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Et, ibidem, yş. 27 et 28: Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc.

Sic ergo per rationes ad vigilandum inducit.

« Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? »

Hic incipit pars illa de quaestione et responsione Petri. Multa enim dixerat Dominus: quaedam communiter pertinentia ad omnes: quaedam autem specialiter ad discipulos : quaedam figurative dicta : quaedam aperte. Et ideo quaerit Petrus dicens : « Domine, ad nos dicis. »

Conclusio est a simili. « Et, » conjunctio quae videtur copulativa, illativa est : et est sensus : ergo « et vos estote parati, » quia ad similitudinem furis continuo perfoditur domus inhabitationis vestræ. Psal. cxviii, 60: Paratus sum, et non sum turbatus. II ad Corinth. ix, 2 : Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos. Æmulando parati esse debemus ut alios ad similem præparationem provocemus.

« Quia qua hora non putatis, » eo quod eam prævidere non potestis. Act. 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestale. Sicut eum nihil certius est morte, ita nihil incertius est hora mortis.

« Filius hominis veniet. »

Hoc dicit, quia in humana natura in qua judicatus est, alios judicabit. Apocal. i, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum

Et dividitur in partes duas, in quarum prima ponitur quaestio Petri : et in secunda, responsio Domini.

Dicit ergo : « Domine, ad nos, » ne tangat discipulos et Apostolos tantum, « dicis, » præmonendo nos, « hanc parabolam, » hoc est, similitudinarium sermonem.

« An ad omnes ? » scilicet Prælatos et subditos, Apostolos, sive discipulos : an et ad alios omnes indifferentes homines ?

Parabolam autem vocat similitudinarium sermonem : sicut de lumborum præcinctione, et adventu furis, et hujusmodi. Sublinia enim instituta sunt, quae oportet observare exspectantes Dominum. Et ideo quaerit Petrus, Si hæc tantum pertineant ad Apostolos, et successores eorum : an etiam ad alios omnes exspectantes Domini judicium ? Ad Titum, ii, 12 et 13 : Sorbie et juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei. Malach. ii, 1 et 2 : Ecce venit... et

<--- Page Split --->

quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum ? Et ideo non est mirum, si dubitat Petus de his, quae pertinent ad tanti adventus praeparationem.

Ex quibusdam enim verbis, adventus ad judicium videtur pertinere ad Apostolos solum, et eorum successores : sicut ex illo, Matth. xix, 28: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis sua, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Ex quibusdam autem videtur pertinere ad omnes electos, Matth. xxiv, 28: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquila. Sed quoad judiciariam potestatem pertinet ad Apostolos et successores Apostolorum, qui judicabunt cum Chri-to. Quoad bened ctionem autem et posesionem beatitudinis, pertinet ad omnes electos hoc quod in ante habitis d.ctum est. Et id-o licet principaliter hujusmodi sollicitudo indicatur Prælatis, qui sunt successores Apostolorum, tamen secundum modum uniuscujusque pertinet ad omnes. Unde haec fuit causa dubitationis Petri.

1

« Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens. »

Hic incipit responsio Domini de solutione quaestionis inductae.

observantis beatitudo, et ejusdem beati remuneratio.

Horum autem primum rursus sex continet, quorum primum est haec observantis raritas, secundum in dispensando utilitas, tertium in commisso fidelitas, quartum prudentiae et circumspectionis ejus sagacitas, quintum vocationis ejusdem puritas, sextum est finis vocationis ejus, ostensa sinceritas.

De primo horum dicit :

« Quis, putas, est, etc. »

Quasi dicat : Tu quæris, Petre, an ad omnes dicam præparationis inductæ et sollicitudinis parabolam. Sed, « quis, putas, est, » qui teneat ea quæ dicta sunt? Heu ! rura enim avis et in terris tantæ perfecti nis homo, qui sollicitudinem illum exhibeat, et illam fidem ad me ostendat. Luc. xviii, 8 : Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Eccle. vii, 29 : Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. I ad Corinth. iv, 2 : Jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Psal. xiii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Ad Philip. ii, 21 : Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. II Reg. xix, 10 : Derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam.

« Quis ergo, putas, est » talis? et quis tam

In hac autem responsione tria continentur : in quorum primo beatitudine magna extollitur vigilans, et se ad adventum Domini præparans, et ostenditur esse rarus : in secundo, mali servi ostenduntur stipendia malorum meritorum : in tert o, per modum supradictum dissolvitur Petri quaestio. Dicitur, quod ad unum plus pertinet cui plus commi-sum est, et ad alterum minus cui minus committitur.

In primo horum tria continentur : ejus scilicet, qui dicta observat raritas, et

« Fidelis »

In commisso sibi grege? vel talento donorum Domini sui? Fides enim, ut dicit Augustinus, componitur a fiant, et dicta. Et dicitur fides quando diclis facta compensantur. In commisso enim grege, et commisso talento donorum magna promittuntur : et si compensantur factis, tunc est fidelis in commisso qui haec facit. Si autem non fit vel minus fit, ille non est fidelis. Proverb. xx, 6 : Multi

<--- Page Split --->

homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet? Sic fidelis in commisso fuit de quo dicitur, I Reg. 11, 20: Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Et ideo ipse summus sacerdos, bona pro tam fideli dispensatore impccatus est, dicens: Reddat tibi Dominus... pro fenore quod commodasti Domino1. Ille enim fidelis fuit, quia omnia quae promisit, exhibuit in facto.

Est autem et alter fidelis in commisso praecepto, qui omnia sibi imposita et imperata ad honorem Domini sui fideliter peragit. I Reg. xxii, 14: Quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tuo?

Est tertio modo fidel's in obsequio, non serviens ad o.ulum vel pro mercede, sed ex fide quam habet ad Dominum. Eceli. xxxiii, 31: Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua.

Quarto modo adhuc fidelis est, qui omnes divilias et gloriam Domini in potestate accipiens, nihil de omnibus sibi attribuit. Bernardus: « Fidelis profecto « minister eris: si de universa gloria « Domini tui, etsi transeunte per te, ni- « hil manibus tuis adhaerere contingat. » Et sic fidelis fuit Joseph, Gences. xxxix, 8 et 9: Ecce dominus meus omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, infidelitatis scilicet, et peccare in Deum meum?

Est quinto modo fidelis, qui omnia ad Deum refert, fidei Domini omnia committens, et propter solam spem quam in Deum habet serviens. Eccli. xlv, 4: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Et sic fidelis fuit Abraham, ad Roman, iv,

20 et 21: In repromissione Dei non hæsitavit difidentia, sed confortatus est fide dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quæcumque promisit, potens est et facere.

Sexto modo fidelis est, qui omnia quae credit operibus ostendit, sola dilect:one omnia complens, ad quae fides illuminat. Ad Galat. v,6: Fides quæ per charitatem operatur. Jacob. ii, 26: Fides sine operibus mortua est. Et, ibidem, §. 18: Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

Omnibus ergo his modis, « quis, putas, est fidelis? » Si enim aliquis istorum modorum deficiat, non potest dici fidelis: aut enim promissa non complet, aut praecepta non implet, aut fraudat obsequium, aut bona subtrahit, aut ea quæ facit inlideliter ad Dominum non refert, aut fide mortua, sicut demones credunt, et in rem creditam apud Deum non habens spem, non tendit: et ideo fidelis non reputatur.

« Dispensator. »

Hic notatur in dispensando utilitas. Dicitur enim dispensator, qui pro diversitate personarum, et temporum, et locorum, et bonorum sibi commissorum utiliter distribuit di-tribuenda, et utiliter reservat reservanda. Talis ergo proprie est dispensator. Talis fuit dispensator domus Joseph 2.

Oportet autem dispensatorem tria habere : primum quidem ut sit idoneus sine crimine existens : secundum autem ut gratiam, quam accepit in bonis interioribus vel exterioribus, libenter administret ex dilectione quam habet ad familiam, supra quam constituitur : tertium ut ex timore Dei, postposito timore hominum, familiae Dei nihil subtrahat bonorum Domini sui.

Et de primo quidem horum dicitur, I ad T.moth iii, 2: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, scilicet sicut Dei

<--- Page Split --->

dispensatorem. De secundo autem dicitur, I. Petr. iv, 10 : Ciusquisque, sicut arcepit gratiam, in alterutrum illam administrantes : sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. De tertio autem dicitur, III Reg. xvni, 3 et 4 : Vocavit Achab Abdiam dispensatorem domus suae : Abdias autem timebat Dominum valde. Nam cum interficeret, Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophelas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. Iste ergo bonus fuit dispensator, qui licet mali hominis fuerit dispensator et male mulieris, non veritus est malitiam regis et reginae, quominus pabula servis Dei etiam de propriis sumptibus dispensaret. Haec igitur tria ad bonum exiguntur dispensatorem.

Quidam autem quartum his apponunt, quod est bona opinio sive fama. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Sed haec necessaria est propter alios, et non propter seipsum.

cundo autem dicitur, Matth. x, 16 : Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Quia excludunt astutia boni serpentis, venenum serpentis mali : bonus enim serpens curat a mali serpentis morsu. Numer. xxi, 8 : Fac serpentem aneum, et pone eum pro signo, et qui percussus adpexerit eum, vivet. Joan. ut, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit, serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Sic ergo prudens bonum bene dispensat. Et taliter prudens debet esse dispensator Ecclesie Dei.

E contra autem insipiens in dispensando, et fraudulentus in retinendo, non debet Ecclesiae Dei praeponi. Isa. xxxii, 3 et 7 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps, neque fraudulentus appellabitur major... Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concimavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.

His igitur tribus vel quatuor habitis, bonus erit dispensator eorum quae sibi committuntur.

« Quem constituit dominus supra familiam suam. »

Hoc ergo est quod dicit : Quis, putas, est fidelis dispensator ? »

Ecce puritas vocationis.

Et notantur hic duo : stabilitas et auetoritas.

« Et prudens. »

Prudentia' est (ut dicit Philosophus) cum 1atione activus habitus. Est autem prudens in dispensando, qui pecuniam domini et alia bona prudenter multiplicat, et caute damna domini sui excludit : sicut sapientiam per doctrinam multiplicans, et per cautelam serpentinam excludit nequitiam, ne virus in subditos effundat. De primo horum dicitur, Proverb. xiv, 33 : In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudium multos, quasi stella in perpetuas aeternitates. De se-

Stabilitas notatur in hoc quod dicit : « Quem constituit, » hoc est, stabiliter et immobiliter posuit : ut nec terrore, nec pretio moveatur. Sed potius principibus exhibeat se Eliam, populis Joannem. De Elia enim dicitur, Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non perlimuit principem. Et hoc implevit, III Reg. xvii, 17 et seq., ubi Achab et Jezabel non extimuit. Joannes autem nec ad favorem populi, nec ad terrorem movebatur. Matth. xi, 7 : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitalam ? Quasi dicat : Non. Ergo constitutus est a Deo immobiliter. Isa. xxii, 23 : Figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus. Psal. xliv, 17 : Constitues

<--- Page Split --->

eos principes super omnem terram. Psal. 11, 6 : Ego aulem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.

Auctoritas autem notatur per hoc quod dicit :

« Dominus. »

Non enim debet intrudi per potentiam saecularem, sicut Alcimus : nec pretio saecularis potentiae, sicut Jason : nec emere debet, sicut Simon : nec amore pecuniae sacramenta dispensare, sicut Giezi : nec sine signis evidentis sanctitatis et idoneitatis constitui, sicut idiotae : sed cum signis divinis sicut Aaron, cujus virga vitae recitudinis gemmata est, conceptione virtutis floruit, pulchritudine bonae opinionis fronduit, eloquentia sacrea praedicationis protulit divini fructus amygdalum, dulcissimum fructum virtutis et honestatis. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Unde et Dominus, Numer. xvn, 10, praecepit ut virga Aaron referretur in tabernaculum testimonii frederis, ut esset ibi in signum contra rebelles Domino ex ambitione potestatis ministrorum. Jerem. 1, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna.

« Supra familiam suam. »

Et ideo sollicite dispensandum. Quia et bona Domini sunt quae committuntur ad dispensandum, et familia Domini cui eroganda sunt commissa. Act. xx, 28 : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Exod. xviii, 21 : Constituex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Non enim parvi aestimanda est familia, quam tam caro pretio sui sanguinis emit Dei Filius. I Petr. i, 18 . et 19 : Non corruptibilibus

auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni immaculati Christi. I ad Corinth. vi, 20 : Empti enim estis pretio magno : glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Qui ergo super tales ponitur, multum debet esse sollicitus : et ut commissa talenta utiliter impendat, et familiam prudenter conservet, et fideliter custodiat.

« Ut det illis in tempore tritici mensuram ? »

Ecce finis : sinceritas in prælatione, qui non præest nisi ut prosit, et nihil in potestate delectetur.

Tangit autem quinque : gratam videlicet (quæ gratis impenditur) donorum domini sui donationem : eorum quibus talis debetur donatio discretionem : temporis opportuni considerationem : eorum quæ donanda et distribuenda sunt nobilitatem : et distributionis ad unumquemque congruentem proportionem.

De primo dicit : « Ut det, » non vendat, nec ingratis ingerat, nec coactam et exactam violentiam exspectet vel timeat : sed gratis « det. » Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Sacramenta enim Dei non vendenda, sed gratis sunt exhibenda. Unde etiam Petrus princeps Apostolorum dixit Simoni, Act. viii, 20 et 21 : Pecunia tua tecum sit in perditionem :... non est tibi pars, neque sors in sermone isto.

Sed, heu ! hodie sapientes facti sunt Archimandrita. Unde qui dicunt omnia esse sua : et ideo licere sibi non pro sacramentis, sed de suo accipere. Sed attendant quod universorum Dominus, Matth. xxt, 12 et 13, nummulariorum effudit es : et his qui columbas vendebant (qui etiam Principes erant Sacerdotum) dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 1 : cum tamen omnia sua essent,

<--- Page Split --->

nec sibi offerri poterat nisi suum pro suo.

Si autem forte dicant, quod Christo non offerebatur, sed Sacerdotibus. Responsio, quod illi Sacerdotes tunc erant, quibus a tempore Machabeorum summa rerum commissauit. Et habebant regnum et sacerdotium sicut illi, vel plus quam isti : et ideo illis non potuit offerri quod suum non esset, secundum quod nostri temporis Sacerdotes interpretantur : et tamen Christus dicit, quod haec commercia domus Patris sui, domus sit negotiationis : ergo nec isti ea facere possunt quae faciunt.

Adhuc autem, Quid dicent de Petro, qui fundamentum est Ecclesiae, et vertex, et Cephas, hoc est, caput interpretatur ? Hic enim tanta ut isti (si Deo placet) fuit auctoritatis, etsi non tanta fuerit possessionis : et tamen dixit Simoni : Pecunia tua tecum sit in perditionem 1 : ergo vel isti contemnant pecuniam, et salventur : vel accipiant perditionis praemium, et condemnentur. Sacramenta enim Christi vendere, est Christum vendere, et cum Juda iniquitatis mercedem possidere.

Omnia ergo haec excludens dicit : « Ut det, » non vendat, vel extortam exlibeat. Sic fecit Christus, ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Jacob. i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.

Hoc ergo est quod dicit : « Ut det. »

« Illis, » Non extraneis. Suis enim, hoc est, sibi commissis principaliter quilibet debet intendere. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Hinc est quod dicit Dominus, Joan. x, 3 et 4 : Proprias oves vocat nominatim,... ante eas vadit, et oves illum sequuntur. Hinc est etiam quod Paulus dicit, Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere

Ecclesiam Dei. Quasi dicat : Illis specialiter tenemini, qui r gimini vestro sunt commissi.

« In tempore. »

Ecce temporis opporluni consideratio : quia non vilificanda sunt sacramenta, nec iterum tempore necessitatis retinenda : sed pro congruitate temporis exhibenda, maxime in confessione, et communione Eucharistiae. Quidam stulti omni tempore confiteri, et communicare volunt : quidam autem pro libitu suo in tempus longum differre. Ideo praecipitur, ut pro temporis congruitate sacramenta exhibeant. Non quidem pro stultitia cujuslibet petentis, ne vilescant : nec etiam pro malitia et indevotione cujuslibet differantur, ne populus dilabatur : sed pro congruitate temporis et exhibeantur, et subtrahantur. Eccle. iii, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiiis transeunt universa. Eccli. xx, 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo. Psal. ciii, 27 : Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore, scilicet opportuno.

« Tritici. »

Adeps gratiae sacramentalis vocatur hic triticum. Est tamen triplex triticum : sacramenti, spiritualis edulii, et temporalis subsidii.

De tritico sacramenti dicitur in Psalmo cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Psal. lxxx, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Adeps frumenti, gratia est Eucharistialis : et mel de petra, est dulcedo sanguinis de corpore Christi : frumentum autem edulii spiritualis, est refectio verbi Dei : quia sicut dicitur, Deutcr. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ore Dei. Hoc conqueritur subtractum Jeremias in Threnis, ii, 12, di-

<--- Page Split --->

cens : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum,... cum exhalarent animas suas in simu malrum suorum, a facie tempestatum famis. Sic, heu ! est hodie : quia Pastores litigantes in causarum cavillationibus, nec unum iota sciunt de eo quod est vere triticum animarum, quod est scientia verbi Dei. Sed non diciur : Ut det illis in tempore litis materiam, sed, ut det illis in tempore « tritici. »

rum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Ideo est quod præcipit Dominus, Exod. xvi, 16, quod manna colligerent ad mensuram gomor per singulos dies, secundum quod sufficere poterat unicuique.

« Beatus ille fservus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. »

« Mensuram. »

Triticum subsidii temporalis est : de quo dicitur, Nehem. seu II Esdræ,v, 10 : Ego, et fratres mei, et pueri mei, commodavimus plurimis pecuniam et f umentum : non repetamus in commune istud. Id. o Petro dictum est ter : Pスсе, pスсе 1. Pスсе pスсе sacramenti, pスсе pスсе ne verbi et exempli, et pスсе pスсе temporalis subsidii.

. Sic ergo, « Quis, putas,» vitæ idoneitate, « est fìdriis, » in intentione, « dispensator, » officii officiosa humilitate, « et prudens, » in ofìcìi exsecutione, « quem constituit dominus, » in ofìcìi susceplione,« super familiam suam,» in gubernationis mansuetudine. Esther, xiii, 2 : Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentìæ magnitudine, sed clementia et lenìtate gubernare subjectos.

« Ut det illis in tempore tritici mensuram, » unicuique pro modulo suæ capacitatis, triticum sacramenti, spiritualis alimenti, et temporalis subsidii.

Dicit autem : « Mensuram, » quia quod competit uni, non competit aliis : præcipue in subsidio spirituali. Parvolorum enim est lac, et non solida doctrina. Perfectorum autem doctrina est solida. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Ad Hebr. v, 14 : Perfecto-

Hic incipit pars illa, in qua talis servi ponit beatitudinem et remunerationem.

Et habet duas partes : in quarum prima ponit beatitudinis laudem : in secunda autem ponit remunerationem.

Tangit autem tria : in quorum primo tangit talis servi beatitudinem : in secundo, tangit illius beatitudinis ex tempore designationem : in tertio autem ex opere ejusdem beatitudinis tangit causalitatem.

In primo horum tangit tria : beatitudinem, significantiae discretionem, et tam humilis dispensatoris conditionem.

Beatitudinem tangit, cum dicit : « Beatus. » Significantiae discretiunem tangit, cum dicit : « Ille. » Conditionem autem tangit, cum dicit : « Servus. » Sicut enim sæpe diximus, beatitudo semper aliquid vult sonare perfectum. Unde beatus, et in bono divinissimo, quod non ad se solum sed ad totam derivatur Christi familiam, est quod in gubernatione familiæ sit perfectus. Propter quod, Matth. xvi, 17, cum Petrum super Eccesiam vellet constituere, dixit : Beatus es, Simon Barjona. Beatitudo enim semper est in abundanti bono, quod profunditur ad alios. Sicut in Actibus Apostolorum, xx, 33, Dominus dixisse pehìbetur, quoniam beatius est magis dare quam accipere : quia accipere, videtur esse indigentis et imper-

<--- Page Split --->

fecti : dare autem, superabundantis et beati est.

« Ille. » Signanter dicens, et discretionem notat, quia designabilis est, et rarus qui haec quae d.cta sunt perficiat.

« Servus, » conditione. Cum enim servus sit. qui impeditis in se viribus animar, ad suum regimen non sufficiens, alienum quaerit rectorem. Ille servus Dei specialiter vocatur, qui in humano sensu non confidens, nec de viribus suis praesumens, ad Dei omnia refert gubernationem et adjutorium, dicens illud Psalmi cxxvi, 1 : Nisi Dominus adificaverit domum, in vanum laboraverunt qui adficant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Sic enim sensus et vires ad Deum referre, et nihil de se praesumere, Deo regnare est.

« Beatus ergo ille servus, »

« Quem cum venerit dominus, »

Scilicet improvisus, sicut superius di ctum est : quia improvisum paratum invenire, signum est quod semper et ex habitu virtutis paratus sit, et non ex studio deliberationis, vel necessitate timoris coactus. Psal. cxvii, 60 : Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata sua.

« Invenerit, »

Scilicet improvisum. Sic enim servum suum fidelem invenit esse David. Psal. 1.xxxvii, 21 et 22 : Inveni David servum meum, hoc est, inveni quod David ex habitu virtutis est servus meus,et non ex coactione necessitatis : et ideo oleo sancto meo unxi eum, et ideo etiam manus mea auxiliabitur ei.

« Sic facientem. »

Ecce causalitas beatitudinis ex opere. Sic autem facientem, refertur ad omnia quae de perfectione fidelis dipensatoris dicta sunt. Unde etiam, Apocal. iii, 11, Dominus movet quemdam dicens : Tene quod habes, ut neno accipiat coronam tuam. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad Galat. vi, 9 : Bonum facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus, scilicet vitam aeternam, non deficientes.

« Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet constituet illum. »

Tangit hic istius beati remunerationem.

Et dicit duo : confirmationem cum dicit : « Vere dico vobis, » non enim dicit, nisi vere dicat is qui dicit, Matth. xxiv, 33 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Joan. xvi, 7 : Ego veritatem dico vobis, quam audivi a Patre meo.

« Quia super omnia quae possidet, etc. »

Remuneratio est : et tanguntur duo : remunerationis magnitudo, et altitudo.

In primo tanguntur duo : perfectio potestatis, et sufficientia remunerationis.

Perfectio potestatis tangitur in hoc cum dicit : « Super omnia » constituendus. Suf:cientia autem remunerationis intelligitur in collatione universalis possessionis.

De primo est quod dicit Petro, Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. In tali enim pote-

<--- Page Split --->

state servi fideles constituti, sunt principes super omnem terram, et super omne cœlum. Est sic dicitur, I ad Corinth. in, 22 et 23 : Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. Sic dicitur, ad Roman. viii, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Psal. viii, 8 et 9 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus : oves, et boves universas, insuper et pecora campi, etc. Sic dictum est Adæ, Genes. i, 28 : Replete terram, et subjicite eam. Sic enim fidlis servus, potestatem accipit in omnibus bonis Domini : dummodo idoneitate vitæ, et humilitatis habitu, et d'spensationis prudentia et fidelitate Dominum imitetur : quia sic vere Apostolus, et Apostolicus vocatur. Si autem potestate abutitur, tunc certe potestatem non recte habet, dicente Apostolo, II ad Corinth. xiii, 10 : Secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.

SufficientiaveroremunerationisestinomnibusquæpossidetDominus . O m - nibusenimhispotestuti : spiritualibusquidæmadindulgentiam , etcommuni - candum , etexconumunicandum : tempo - ralibusautemadususvitæetministeriiexpletionemaccipiendum : dummodoomniaillaservetquædætasunt , etnonaliter . SienimDominoinfidelisestetiaminobolo , nonhabetpotestatem . Scdfi - delidispensatoriomniadispensandatra - dunturadhonorem , etadutilitatemDo - m i n i . Sicutenimexpressedicitur , N u - merxii , 7 : ServusmeusMoyses , quiinomnidomomeafidelissimusest . DetaliservoetdispensatorediciturinPsalmoviii , 6 etseq . : Gloriaethonorecorona - stieum , Domine , etconstituistieumsu - peroperamanuumtuarum : omniasub - jecistisubpedibusejus . QuiautemaliisdecausisetnonaDeo , sedaberrorehominumdispensatoresconstituuntur , secundumreiveritatemnonhabentpo - testateminbonisDominitamspiritua - libusquamteuporalibus : sedpotiustyrannorummorelupirapacessunt , a b

aliis lupis super oves Domini ad devorandum constituti.

Etiam de his intelligitur id quod sequitur :

« Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire. »

Hic enim tanguntur mali servi dispendia.

Et tanguntur duo : quorum primum est corruptio mali servi : secundum autem damnatio respondens corruptioni.

Corruptio autem attenditur secundum tria, in quibus perfecta et ad fidem devoluta est corruptio. Tangit enim primo corruptionem secundum rationem, in qua est vitæ regimen : secundo, corruptionem secundum irascibilem : tertio, corruptionem secundum concupiscibilem. Sicut dicit Dionysius, quod « malum dæmonis est phantasia proterva contra veritatem : furor irascibilis contra bonitatem virtutis : et demens concupiscentia circa delectabile brutalitatis contra sobrietatem temperantiae et castitatis. » Psal. xiii. 1 : Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis.

De corruptione rationis dicit : « Quod si, » vanis spebus deceptus. Sapient v, 13 : Spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur. Job, xl, 28 : Ecce spes ejus frustrabitur eum.

« Dizerit,» in corde decepto. Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Psal. xxxv,5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo, adstitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.

« Servus ille. » Bene servus, qui nihil iberum, nihil habet dominii super seipsum. Joan. viu, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Ad Galat. iv, 23 : Qui de ancilla secundum carnem natus est.

« In corde suo, » corrupta ratione. Psal. xxxv, 2 : Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei

<--- Page Split --->

ante oculos ejus. Hæc enim in corde suo non diceret, nisi absorptam vitiis rationem haberet. Osee, vii, 11 : Ephraim quasi columba seducta non habens cor.

«Moram facit dominus meus venire,»

Et ideo non erit ind'cium. Quasi dicat : 'Iasu, vel fato, et naturae necessitate movetur mundus, et non regitur providentia. Et ideo Dominus non veniet ad judicium. 1 Petr. iii, 4 : Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant. Sapient. ii, 1 et 2 : Non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inf'ris. Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus, etc. Et infra, y^. 21 et 22 : Hæc cogitaverunt impii, et erraverunt : excecavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanclarum. Contra quod dicitur, 11 Machab.vii, 34, 35 : Noli frustra extolli vanis spebus, nondum nim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.

Dicit etiam aliquando malus servus quod « moram facit dominus meus venire, » non quidem discredens judicium, sed sibi longam vitam promittens. Matth. xxv, 5 : Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Hic enim putat judicium esse differendum, dicens illud Isaïe, xxvii, 13 : Exspecta, reexspecta : exspecta, reexsperta : modicum ibi, modicum ibi. Hoc enim dicunt viri illusores, quorum vincula constringentur, ut ibidem,y 14, dicitur. Et sicut dicit Augustinus in Con/essionibus de se, cum Dominus invitaret cum ad conversionem, sic dicens : « Non « erat quod respond:rem tibi d.centi mi- « hi : Surge qui dormis, et exsurge a « mortuis 1 : nisi verba lenta et somno- « lenta : Sine paupulum, et ecce paulu- « lum : sine modo, et ecce modo, sine-

« que modo, et modo non habebat mo- « dum, et paululum ibat in longum. » Hic enim servus recognoscit Dominum suum esse suum dominum, et videtur credere adventum ad judicium : sed tantum fiduciam ponit in mora. Eccli. xvii, 10 : Vidit præsumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est. Hæc enim magna præsumptio, et magna subversio rationis et cordis humani, quod in incerto et fallaci confidens, negligit servitium Domini sui, infideliter agit in bonis Domini. Jacob. iv, 13 : Quæ est enim vita vestra ? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.

« Et cæperit percutere servos 'et ancillas. »

Ecce corruptio secundum irascibilem. Tangit autem corruptionem et percussorum infirmitatem, quibus polius erat miserendum et ignoscendum, quam quod percuterentur.

De primo dicit : « Cæpit percutere » tripliciter, verbo, verbere, et malo exemplo. De percussione verbi dicitur, Ezechiel. xxxiv, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia : et dispersæ sunt oves meæ. De verbere in corpore et in rebus, Isa. iii, 13, 14 : Quare facies pauperum commolitis,... et rapina pauperis est in domo vestra ? De verbere mali exempli, I ad Corinth. viii, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

« Servos. »

Seu propter puritatem innocentiae honorandi erant,et propter teneritatem ætatis erant miserandi ut parceretur eis. Ad Roman.xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere,

<--- Page Split --->

et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad edificationem. Et ideo Paulus bonus dispensator dixit, II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Ideo etiam, Matth. xxiv, 37, gallinae comparatur, quae infirmatur ad affectum et misericordiam pullorum : Quoties volui congregare filios tuos, quenamodum gallina congregat pullos suos sub alas ? Ilos ergo percutit malus servus.

« Et ancillas. »

Quibus parcendum est, et propter fragilem sexum : et fovendae sunt propter obsequium, quod in noniine ancillae importatur. Unde. Eccli. iv, 35 : Noli esse sicut leo in domo tua, ceertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. E contra sicut fortis mulier tales deherct honorare et pascere, Proverb. xxxi, 15 : Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

« Et edere, et bibere, et inebriari. »

Tangit hic corruptionem concupiscibilis secundum duo, scilicet, secundum qualitatem, et secundum quantitatem.

Secundum qualitatem quidem in duobus desideriis, quae sunt appetitus calidi et sicci, et appetitus frigidi et humidii.

De priori dicit : « Edere. » Intelligitur profusio in delectabilibus gulae. Isa. xxii, 12 et 13 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum... : et ecce gaudium et latitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus. Sapient. ii, 9 : Ilae est pars nostra, et haec est sors. Eccle. ii, 25 : Quis ita devoravit... ut ego.

« Et bibere. »

Ecce secundum desiderium : et intelligitur de delectantibus in potu. Sapient.

n, 7 : Vino pretioso, et unguentis nos impleamus. Isa. v, 22 : Vae qui potentes estis ad bibendum vinum ! De utroque istorum simul dicitur, Amos, vi, 4 et 6 : Vae qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti,... bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Hi gastrimargi dicuntur pro ventre infanientes. Fxxtfq enim venter est : et μασχάω, ξ, est idem quod insanio, insanis. Daniel. xiv, 5 : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? An non vides quanta conedat et bibat quotidie ?

« Et inebriari. »

Ecce de quantitate. Bria enim, ut dicit Augustinus, est mensura sufficiens nature. Ebrius ergo est, hanc mensuram excedens. Isa. xxvii, 7 et 8 : Sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate : absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repleta sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra lorus. Eccle. x, 16 : Vae tibi terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt ad ebrietatem. Eccli. xxxvii, 34 : Propter crapulam multi obierunt. Proverb. xx, 1 : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non erit sapiens.

« Veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua nescit. »

Hic tangit talis servi condemnationem.

Tangit autem tria, scilicet, adventum potentis judicis, improvisionem adventus, et poenam condemnati onis.

In primo horum tria dicuntur : judicii

<--- Page Split --->

certitudo, potentia judicis, et justitia judicii.

Primum notatur in hoc quod dicit : « Veniet » Certissimum enim, Job, xix, 29 : Scitote esse judicium. Et ideo dicitur, Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit. Et si consideratur tempus brevitatis vitæ hominis, dicit Jacobus, v, 9 : Ecce judex ante januam assistit. Sophon. i, 7 : Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini. Apocal. ii, 16 : Veniam tibi cito. Certum est igitur judicium jam advenientis Domini.

« Dominus. »

Ecce potentia : quia dicit Ambrosius, quod Dominus est nomen potestatis. Sic etiam, Exod. vi, 2 et 3, dicitur, quod nomen suum Adonai, quod non ostendit patribus, ostendit duritiae Pharaonis : quia Dominus est nomen timoris, et potestatis prementis. Jerem. xxii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.

« Servi illius. »

Dicitur autem : « In die, » quia adhuc in luce prosperitatis hujus mundi sperat se victurum, quando vocatur ad tenebras. Psal. LV, 4 : Ab altitudine diei timebo. Job, iii, 3 : Pereat dies in qua natus sum. Dum enim est in die prosperitatis, non sperat Dominum esse venturum.

« Et hora qua nescit, »

Quia incerta est hora mortis, sicut in antehabitis dictum est. Quod valde est periculosum : quia tunc et imparatus rapitur ad judicium, et rationes excusationum ordinare non potest, nec emendare potest delictum. Apocal. xviii, 10 : Una hora venit judicium tuum. Job, xxi, 13 : In puncto ad inferna descendunt. Eccle. ix, 12 : Nescit homo finem suum : sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo. Habacuc, i, 14 : Facies hominis quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.

« Et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. »

Ecce justitiam habeo judicare de ipso, quia servus meus est. Ad Roman. xiv, 4 : Servus domino suo stat, aut cadit. Servus enim habet judicari a domino suo : nec judicium domini debet, vel potest effugere servus. Unde, Matth. xxv, 19, dicitur, quod post multum temporis, venit dominus rationem ponere cum eis.

« In die qua non sperat. »

Quia adhuc sperat diutius : et ideo praeoccupatur. Supra, in eodem, y. 20 : Stulte, hac nocte animam tuam reperunt a te : quae autem parasti, cujus erunt ? Daniel. iv, 10 et 11 : Ecce vigil et sanctus de cælo descendit : clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem.

Ecce poena.

Tang t tria : poenam separationis, poenam sortis, et poenam societatis.

De poena separationis dicit : « Dividet eum. » Divisio autem ista tripliciter intelligitur. Una est divisio separationis a consortio Beatorum. Matth. xxv, 33 : Statuet oves quidem a dextris suis, hacdos autem a sinistris. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus.

Secunda divisio est separata ponderatio et numeratio culpæ cujuslibet, ut sit mensura poenæ contra mensuram culpæ : et separetur omnis concupiscentia eorum a suis delectabilibus, et poenæ conjungatur. Daniel. v, 23, scripserunt articuli scribentis in pariete : Mane,

<--- Page Split --->

Thecel, Phares, hoc est, numeratum, appensum, divisum. Numeratum, ut tot sint poenae quot sunt culpae : appensum, ut secundum pondus circumstantiarum sit etiam pondus penarum : divisum autem, ut in hoc etiam habeat tristitiam, quia ab omnibus peccati delectabilibus separatur. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Deut. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Apocal. xvii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum daie illi tormentum, et luctum.

Tertia divisio est corporis, et animae, et facultatum. Corpus enim verniibus, anima demonibus, et facultates mundi amicis dabuntur. Ecli. x, 13 : Cum morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vernus. Senentes sunt carnales amici qui modo serpentium serpunt, occulte mordentes, ut bona temporalia diripiant. Bestiae dictae quasi vastiae, sunt daemones qui crudeliter invadunt animam. Vermes sunt, qui cadaver corporis invadunt. Ecce qualiter divisus est iste. Osce, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt.

« Partemque ejus, »

Sortis scilicet suae damnationis. Job, xxiv,18 : Maledicta pars ejus in terra.Jeren.xiii,24 et 23 : Disseminabo eosquasi stipulam quae vento raptatur in deserto. Haec sors tua, parsque mensura tua. Isa. xvii, 13 et 14 : Rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate... Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientiun nos. Job, xx, 26, 28 : Decorabit eum ignis qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo,... detrahetur in die furoris Domini. Haec est pars hominis impii, Psal. x, 7 : Ignis, et sulphur, et spiritus procellurum, pars calicis eorum.

« Cum infidelibus ponet. »

Ecce societas malorum. Dicit autem quod ponet cum infidelibus, quia constat de illorum damnatione. Marc. xvi, 16 : Qui vero non crediderit, condemnabitur. Joan. ii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est. Est autem justitiae ratio, quod pars mali dispensatoris sit cum infidelibus, quia infideliter egit contra dominum suum et proditiosse. Et similiter infideliter egit contra familiam : et ideo justum est, ut partem infidelium sortiatur : et pjior est, in eo quod videtur fidelis extra, et infidelis est intra. Unde, Matth. xxiv, 51 : Dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocriitis. Luc. xvi, 10 : Qui in modico niquus est, etiam in majori iniquus est. Isa. xxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites. Et ille directe est malus di-pensator.

« Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis : Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. »

In hoc loco Petri quaestio tota solvitur. Ostenditur enim ad unum plus et ad alterum minus pertinere quod inductum est.

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima solvit quaestionem : et in secunda, rationem inducit solutionis.

In prima autem haum sunt duo paragraphi : in quorum primo ostendit quod scientia aggravat peccatum : in secundo autem ostendit quia ignorantia simplex, non crassa, nec affectata peccatum diminuit.

Dicit ergo de primo. « Ille autem servus, » qui debitor est domini sui ex

<--- Page Split --->

ipsa servitute. Psal. cxxii, 2 : Ecce sicut uculi servorum in manibus dominorum storum, sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum.

« Qui cognovit voluntatem domini sui. »

Ilic cognoscere dicitur, vel qui cognovit, vel qui ex officio cognoscere dehuit : sicut Clerici, et Prælati. Baruch, iv, 5, 4 : Animæquior esto, populus Dei, hoc est, Clerici :... quia quæ Deo placent, manifesta sunt vobis. Psal. cxlivii, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Sapient. xiii, 1 : Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Præcepta enim, et judicia, et consilia sunt signa voluntatis Domini : et litterati sunt in lege, qui hæc sciunt.

« Et non præparavit, » vigilando et dispensando, ut dictum est. Quia licet homo sine gratia gratum faciente non possit illa perficere, tamen ad talia potest se præparare, et tunc Dominus apponet gratiam. Proverb. xvi, 1 : Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. Ideo dixit Samuel, I Reg. vii, 3 : Præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos. Quidam autem sunt qui nec Domino adhærent, nec mundo. Et de illis dicitur, III Reg. xviii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum. Tales enim non se præparant.

Subjungit autem in quo se ad adventum domini non præpavarit :

« 'Et non fecit secundum voluntàtem ejus, »

Hoc est, non fecit quae præcepit, et voluit dominus suus. Quinimo, quae

noluit dominus, fecit : et contra voluntatem domini, secundum propriam vixit voluntatem. Psal. xi, 9 : Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum,... et prævaluit in vanitate sua, hoc est, in vanitate propriæ voluntatis. Isa. iii, 8 : Lingua eorum, et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Illi enim qui vel sciunt Scripturam, vel ex officio suscepto debent scire, et non faciunt, duas deformitates habent in peccando : quia scilicet in actu vitii deformiter agunt. et quia contra id quod docent, vel docere debent, faciunt : et turpe estDotoricumculparedarguitipsum. Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Si autem non facit secundum intellectum quem habet, vel debet habere, dicitur ei illud Jacobi, iv, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. II Petr. ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitize, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.Ideo, Sapient. vi, 6, dicitur : Quoniam judicium durissimum his qui præsunt, fiet.

« Vapulabit multis. »

Eccle. 1, 18 : Eo quod in multa scientia multa sit indignatio : et qui addit scientiam, addit et laborem. Ideo profundior fuit casus Luciferi : quia sicut præ aliis enimebat scientia, ita gravior fuit ejus contemptus, et profundior casus. I ad Corinth. viii, 1 : Scientia inflat, charitas vero ædificat. Nec tamen propter hoc, ut dicit G'ossa Augustini, fugriendum e-t ad latebras ignorantiae : quia ignorantia eorum qui sc.rc debuerunt et potuerunt, neminem excusat. Ex officio autem dispensator Domini scire tenetur voluntatem Domini sui dispensando. I ad Corinth. xiv, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur. Ambro-ius super Epist lam ad Romanos, ii, 4 : « Gravissime peccas, si ignoras, hoc est,

<--- Page Split --->

« periculosissime, quia non redit ad « penitentiam qui ignorat. » Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. I Reg. ii, 12 et 13 : Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Quasi duct : Ideo filii Belial fuerunt, quia nec scientiam Dei, nec scientiam officii sacerdotalis habuerunt.

De his autem qui simpliciter ignorant, nec ex officio tenentur scire, subjungit :

« Qui autem non cognovil, »

Nec cognoscere tenebatur, sicut simplex idiota, « et fecit digna plagis, » peccata aliqua ex ignorantia, « vapulabit » quidem, sed « paucis, » respuclu ejus qui scienter peccavit. Osee, iv, 14 : Populus non intelligens vapulabit. Jerem. v, 4 et 3 : Pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimales, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, et judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Et ideo, dicit Dominus, Luc. xi, 32 : Vae vobis legisperilis, quia tulistis clavem scientiae : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis, quia malo exemplo prohibetis.

et cui parum donatum est, parum tenetur.

Dicit ergo duo, scilicet, exigentiam rationis de donato, et exigentiam rationis de commisso.

De donato quidem dicit : « Omni autem, » hoc est, quia. Intellectus enim conjunctionis (sicut dicit Pr.scianus) accipitur ex conjunctis. Quia « cui multum, » in donis gratiarum interiorum et exteriorum, « datum est, » ut scientia, sapi-nia, et gubernati onis consilium et prudentia, et hujusmodi. I ad Corinth. 1, 3, 6 et 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in nulla gratia. Matth. xxv, 14 et 13 : Tradidit illis bona sua,... unicuique secundum propriam virtutem. Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitalam, et supere/fluentem dabunt in sinum vestrum.

« Multum quaeretur ab eo, »

In ratione usus gratiae donatae. II ad Corinth. vi, 1 : Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Matth. xxv, 19 : Venit dominus servorum, et posuit rationem cum illis. Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tuae.

« Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. »

Hic ponitur ratio solutionis inductae. Ut erque enim vapu labit, et sciens, et non sciens qui se non praeparavit : sed sciens multis, et non sciens paucis. Hujus autem ratio est et causa, quia ei cui multum donatum est, multum tenetur :

« Et cui commendaverunt multum, »

In commissione subjectorum, sicut Papae et Episcopis, « plus petent ab eo, » quia de omnibus reddent rationem. Et ideo dicitur, Sapient. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia : potentes autem potener tormenta patientur. III Reg. xx, 39 : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus.

<--- Page Split --->

« Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? »

Hic dicit ea quibus homo se præparat ad adventum Domini, quod est aliquid de solutione quæstionis Petri, sicut dicit Beda. Ad omnes enim pertinet, quod totam terram succendere habet : quamvis specialiter pertineat ad succendentes.

Dicit autem tria : ad omnes generaliter, et specialiter ad quosdam pertinere charitatis accensionem, baptismatis purificationem, et bonornm contra malos in gladio verbi concertationem.

De primo dicit duo : ignis charitatis inumissionem, et ejusdem accensionem.

De immissione istius ignis dicit tria : quorum primum est, quod hoc est adventus sui finis : 'secundum, quod charitas est, per eum immissus ignis : tertium est, quod terra est istius ignis proprium cremabile.

De primo dicit :

« Ignem veni, »

Quia ad hoc venit, ut ignem istum succenderet. Et hujus signum est, quia et ipse in igne isto venisse dicitur, et ignem istum injecit in sui adventus perfectione. Quod enim in igne isto venerit dicitur, Malach. ut, 2 et 3 : Ipse quasi ignis confans, et quasi herba fullonum : et sedebit confans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Ad Hebraeos, xii, 29, et Deuter. iv, 24 : Deus noster ignis consumens est. Hujus signum est quod mons in quo descendit (qui dignitatem humanæ naturae significat, quam sibi univit) totus fumabat inflammatus ex igne 1, ostendens quod ex tunc egrediebatur de sinu Patris ut splendor Justus noster, et Salvator noster ut lampas accensus est 2. Quod autem seipso ignem istum injecit in Apostolos, dici-

tur, Act. ii, 3 et 4 : Apparuerunt Apostolis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto.

In igne igitur Deus venit, et ad hoc quod ignem injiceret in omnes.

Ignis autem quem injecit est charitas, sex de causis ignis appellata. Quarum prima est, quod ignis præ omnibus purificat : secunda, quod inflammat : tertia, quod illuminat : quarta, quod elevat : quinta, quod liquefacit : sexta, quod liquefactum dulcissime afficit, subtilissime penetrando et uniendo cum ignito per amorem.

Haec enim facit charitas, quæ tantæ est violentiæ in amatum, quod omne contrarium amato consumit, et sic puritatem affectionis inducit. Psal. xcvi, 3 : Ignis in conspectu ejus præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Isa. xxxiii, 12 : Spinæ congregatæ igni comburentur, hoc est, compunctiones peccatorum, vel tentationum.

Quod autem inflammet ad accensionem, dicitur, Cantic. viii, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Chrysostomus : « Magnum amor, et igne ve- « hementius, et non aliquid quod ejus « proprium impetum valeat sustinere. »

Quod autem illuminet sicut ignis, dicitur, Isa. 1, 11 : Accendentes ignem accineti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Hinc est quod, II Machab. xii,9, dicitur, quod ignis quem succendit Judas Machabæus, lumine suo resplenduit usque Jerusalem. Charitas enim intus, in cælestem naturam convertendo, lumen infundit, ut totum cor quasi luminare quoddam ardens et lucens afficiatur : et sic Sancti sol vocantur, Eccli. xlui, 3 : Sol fornacem custodiens in operibus ardoris.

Quod autem id quod inflammat et illuminat sursum elevet, et emoveat de

<--- Page Split --->

infimis ad superna transponendo, et sic quamdam exstasim faciat, dicitur, Job, xxxvi, 32 et 33, et xxxvii, 1 : In manibus abscondit lucem.... Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et quod ad eam possit ascendere. Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. Lucem enim charitatis veritatis manibus amicis charitate dilectis exhibet, dans per charitatem ad eam ascendendi vires. Et ideo cor ad magnitudinem admiratione pavens de loco suo emovetur: et totum exstasim passum, in dilectum transponitur. Et hic est languor quo charitas destituit diligentem, et reducit in exstasim: quia cor in aliud transpositum languet, se et suis viribus destitutum. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus: « Est autem et ex- « stasim patiens divinus amor, non si- « nens ut amantes seipsos ament, sed « transponens in eos quos amant. » Cantitic. v, 8: Nuntiate dilecto quia amore langueo. Hujus etiam signum est, quia tacto pulsu amantis, velocius movetur pulsus, quando nominatur is qui amatur. Et hoc totum facit charitas per hoc, quod elevat et emovet cor quasi ignis ascendens de infimis in dilectum Deum.

Quinto etiam liquefacit ut ignis. Cor enim diligens, pingue est, adipe devotionis impinguatum : et charitas intrans in illud, resolvit ipsum et liquefacit, et liquefaciendo replet praecordia : ita quod quasi angustias patitur in praecordiis. Psal. LXII, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Tali affectu dictum est, Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut locutus est, scilicet dilectus meus. Non sustinens enim vocem dilecti de dilectione loquentis, resoluta a seipsa prae teneritudine loquentis, quasi concidit ad amorem. Psal. XXXVIII, 4 : Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardescet ignis. Et ideo interius non liquefieri non potuit.

Sexto, dulcissime afficit vivendo cum amato. Cum enim quasi spiritualis ignis omnibus quae in amico invenit superlorvet, cuilibet quod in ipso est unita, suaviter superfervens ardet. Et ideo est, quod in Canticis 1, omnia membra ejus singulariter describendo suaviter afficitur: dum de singulis meditando, dulcedines amici imaginatur. Sic enim dicitur, I ad Corinth. vi, 17: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Psal. LXII, 9: Adhaesit anima eam post te: me suscepit dextera tua. Et ibidem, paulo supra, §. 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter tibi caro mea.

Sic enim amor in quantum est ignis operatur.

Hunc ergo ignem venit

« Mittere in terram, »

Ad omnem terram succendendam, et ad omnem terreneitatem comburendam. Sophon. I, 18: In igne zeli devorabitur omnis terra ejus, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Omnis enim terreneitas consumpta est per ignem sancti Spiritus. Et hoc fit cum festinatione, quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Desiderio enim Spiritus sancti nihil satis festinum est.

Sic igitur Dominus ignem venit « mittere in terram. »

« Et quid volo nisi ut accendatur? »

Hic ostendit quod semper hunc ignem magis ac magis in cordibus hominum accendi vult, et plus et plus exardescere. In cœlo enim viciniores sibi spiritus, nomine ardoris Seraphim vocavit, qui super thronos superexaltati, viciniores sibi existunt. Isa. vi, 2: Seraphim stabant super illud, sex alæ uni, et sex alæ alteri. Sex enim alæ uni significant perfecte allivolum in veritate: et sex alæ

<--- Page Split --->

altci significant perfecte altivolum in charitate. Sex enim in veritate sunt intuitus : ala una et summa, perceptio theophaniae : ala secunda sub illa, revelatio : ala tertia, cognitio sacramentorum Ecclesiase : ala quarta (quia, sicut dicit Hieronymus, multa per Ecclesiam Angeli didicerunt) acceptio per tempora : ala quinta, secundum quod ex tempore consilia Dei manifestantur : ala sexta, acceptio per subtilitatem intelligentiae. Sic etiam alae charitatis sunt : adhaesio per spiritus unionem, ala summa et prima : mutua permitio consensuum amicitiae, ala secunda. Joan. xv, 13 : Vos dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Expertia notitia per receptionem impressionis consolationis, ala tertia : revelatio secretorum quae fit amicis, ala quarta : conjectura cordis amici, per signa dilectionis, ala quinta : odor dulcedinis amici per quaedam quae sunt circa dilectum, ala sexta. Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. In his ergo spiritibus quasi in igne est in cœelo.

Per hos succendit ignem in terra. Psal. cum, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Hic est Deus, qui semper exaudit in succensione hujus ignis, III Reg. xvm, 24 : Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Hinc est quod viri illi qui, Ezechiel. x, 2, de templo egressi sunt, carbones acceperunt de medio quatuor animalium, et projecerunt super civitatem ad accendendam civitatem. Hinc est quod tota visio Domini est in igne. Ezechiel. 1, 4 et seq., haec visio gloriae Domini est in igne, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Ignis enim est fervor charitatis in corde. Splendor autem ignis ardens ut facula, est opus in virtutis exemplo. Fulgur autem cum tonitruo egrediens, est ignitum eloquium in prædicationis sono.

Sic ergo vult ut fortiter ille ignis charitatis accendatur.

Ex modo autem significandi videtur innuere, quod nihil aliud vult nisi ut accendatur : quia accenso isto igne nullum malum poterit fieri, et omne bonum fieri potest : quia charitas, ut dicitur, I ad Corinth. xm, 5, malum non operatur. Et charitas omne bonum operatur, quia dicitur, ad Roman. xm, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Sicut enim in naturis dicit Philosophus, quia omnia alia materia sunt et erunt igni, ita etiam in divinis : quod quidquid est in bonis moribus, igne charitatis inflammatur et informatur, et omne malum consumitur. Unde super omne sacrificium respicit Dominus per ignem 1. Quod autem omne malum igne isto consumitur, dicitur, I ad Corinth. m, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Quod una Glossa de igne sancti Spiritus exponit.

Et ideo taliter loquitur : « Et quid volo nisi ut accendatur? » Ac si dicat : Nihil aliud volo : quia illo habito, et omne bonum perficitur, et omne malum flamma istius ignis absorbetur. Sicut enim dicitur, Isa. lxv, 15 : Dominus in igne veniet, et sic succendet omnem terram. Hoc est quod petit Isaias, lxiv, 1 et 2 : Utinam dirump eres cælos, et descenderes : a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent, etc. Psal. lxvni, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Hoc est ergo quod dicit. Ignis enim charitatis intrans in hominem, non cessat, sed semper consumit ardore : ut dictum est. Semper erudit illuminatione, Thren. 1, 13 : De exceleo misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Semper ad bonum urget sui zeli incitatione, II ad Corinth. v, 14 : Charitas Christi urget nos. Semper fervet devotione, I ad Thessal. v, 19 : Spiritum nolite exstin-guere. Semper ebullit nova opera, sua perfectione, Gregorius : « Charitas magna operatur

<--- Page Split --->

« si est : si autem cessat operari, charitas « non est. » I ad Corinth. xni, 7 : Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat. Semper cum Christo dilecto animæ esse desiderat sua perfectione, ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. In hoc enim verum est quod dicitur, Proverb. xxx, 16, quod ignis numquam dicit : Sufficit : quia ignis charitatis numquam stat, sed semper in bonis ebullit. Sic etiam Dominus vult, ut iste ignis semper plus et plus accendatur.

50

« Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? »

Tangit hic de purificatione.

Dicit autem tria, debitum purificationnis ordinem, angustiatam voluntatem ad hoc, et purificationis perfectionem.

De primo dicit : « Baptismo, » hoc est, purificatione, « habeo » ego in membris meis, ut totus sim mundatus et purificatus. « Baptizari, » hoc est, purificari quatenus sicut purum est caput, ita consona purificatione membra purificentur. Hæc autem purification, ut dicit Chrysostomus, ex quinque perficitur : verbo scilicet prædicationis, Joan. xv, 3 : Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Joan. xvii, 17 : Pater, sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Et de hoc purificante forma baptismi accipitur. Baptismus etiam, ut dicit Hugo de sancto Victore, ex verbo Domini habet sanc tificationis purificationem, et sanat a culpa impuritatis. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo qui sanat omnia.

Secundum ex quo conficitur est aqua, quæ est baptismi materia. Ezechiel. xxxvi, 23 : Effundam super vos aquam

mundam : et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Hoc significatum est, IV Reg. v, 14, ubi cum Naaman Syrus lotus esset in Jordane, mundatus est a lepra, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundata est.

Tertium est Spiritus, qui i» sacramento operatur per modum ignis purificantis. Act. i, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Hoc significatum est, Genes. i, 2, ubi Spiritus Dei ferebatur super aquas, et fovebat eas, ut dicit Ambrosius, ad novos fructus producendos 4. Psal. cni, 30 : Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.

Quartum autem quod operatur, est sanguis Christi. Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Hoc significatum est, Exod. xiv, 27 et 28, ubi in Mari rubro submersi sunt Ægyptii, hoc est, in aqua sanguine Christi rubricata, exstinguuntur peccata. Mich. vii, 19 : Deponet iniquitates nostras, et projiciet ad profundun maris omnia peccata nostra.

Quintum est quod operatur in baptismo contra obicem ad gratiam baptismalem consequendam, devotio pœnitentiae, quae vim habet ex passione Christi. Act. ii, 19 : Pœnitemini igitur, et convertimini, ut deleantur vobis peccata.

Hæc autem omnia, præter aquam solam, semper suas virtutes retinent operandi contra malum : et ideo in talibus semper remanet vis purificativa.

Quod igitur dicit Dominus : « Baptismo habeo baptizari, » de se dicit cum membris. Isa. iv, 4 : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion... in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Iste sunt aquæ Salvatoris, de quibus dicitur, Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Fons enim verbi, os est. Fons sanguinis, latus et vulnera sunt. Fons spiritus, divinitas est. Fons devotionis, anima Christi. Daniel. iii,

<--- Page Split --->

77 : Benedicite, fontes aquarum, Domino. Et quamvis tinctio in aqua facta non iteretur, tamen tinctio in verbo veritatis, et spiritu sanctificationis, et in sanguine redemptionis, et in devotione ponitentiae, semper iteranda est et frequentanda.

Videns igitur Dominus se, in se capite esse purum et clarum : et in membris nondum esse purificatum, dicit : « Baptismo habeo baptizari. » Sicut etiam, Joan. xvii, 3, dicit loquens ad Patrem : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum : qui tamen in seipso semper clarus fuit, sicut et Pater testimonium perhibuit. Joan. xii, 28 : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Quasi dicat : Quem in seipso clarificavi, dum clarum nasci feci de Virgine, iterum clarificabo membrorum claritate.

« Et quomodo coarctor ? »

Ecce angustia spiritus ex charitate, quam secundum humanitatem sustinuit, ut purificatio ista dilataretur. Job, xxxii, 18 : Coarctat me spiritus uteri mei. Hæc coarctatio ingentem significabat charitatem nostrae salutis, et ingentem devotionem ad nostram purificationem, quibus nihil anteposuit : ita quod etiam lucta crucis et confusio gaudiosa esset propter hominum amorem. Ad Hebr. xii, 2 : Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempla. Et ideo hac charitate coarctatus clamat ad nos : et amoris intensione inclamat, dicens illud Canticorum, viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis rst ut mors dilectio, dura sicut infernus annulatio.

Iloc est ergo quod dicit : « Quomodo coarctor ? »

Loquens autem per infinitum nomen « quo, » significat coarctationem esse inexplicabilem, nec aliquo modo esse explicabilem. Hæc enim coarctatio est quam oculus non vidit antea, neque au-

ris audivit, nec in cor hominis ascendit ante ipsum. Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere tibi, et non feci ?

Hoc igitur est quod dicit : « Quo modo coarctor »

« Usque dum perficiatur ? »

De sacramentorum quidem perfectione,perfecta est purificatio in Passione et Resurrectione. Quia sicut dicitur, ad Roman. iv, 25 : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter nostram justificationem. Effectus autem hujus purificationis quotidie plus et plus proficit, et perficietur in die judicii : cum, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 24, totum regnum simul tradiderit Deo et Patri. Et quia secundum perfectionem sacramentorum in Christo perfecta fuit in Passione et Resurrectione, ideo dixit in cruce, Joan. xix, 30 : Consummatum est. De perfectione autem quae quotidie fit in membris dicitur, ad Ephes. iv, 13 : Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Sic ergo dupliciter perficitur ista purificatio.

« Putatis quia pacem veni dare in terram ? Non, dico vobis, sed separationem. »

Tangit expugnationem et ejectionem regni diaboli, futuram per se et suos.

Et dicit tria : primo enim corrigit suorum intellectum per sermonum suorum veram intelligentiam : secundo, suam explanat intentionem : tertio autem ponit modi, per quem impleri habet, explicationem.

Do primo autem dicit : « Putatis, » hoc est, putatisne « quia pacem veni dare in terram ? » hoc est, quod regnum diaboli in pace sine disturbancee remaneat.

<--- Page Split --->

Et corrigendo hunc errorem dicit : « Non. »

Deinde aperit circa hoc suam intentionem, dicens : « Sed separationem. » Separatio autem est effectus pugnae et litis : sicut dicit Empedocles. Et hoc est quod hic intendit.

Et hoc est quod dicit : « Putatis, » ne propter hoc quod dicitur, Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Isa. xxvi, 12 : Dabis pacem nobis. Et, ibidem, supra, §. 3 : Servabis pacem : pacem, quia in te speravimus. Et quia hoc ego dico : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis 1. Et quia Angeli dixerunt : Et in terra pax hominibus bona voluntatis 2, et lujusmodi. « Putatis, » inquam, « quia pacem veni dare in terram, » hoc est omnimodam concordiam? « Non », quia, Isa. xxxviii, 17 : Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Pax enim, qua est concordia peccatorum in malo, amara est mihi. Psal. lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Sapient. xiv, 22 : In magno viventes inscientia bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Hanc igitur pacem, qua est quies impietatis, detestor : quia in illa fortis armatus diabolus custodit atrium suum, et in pace sunt ea qua possidet 3. Cum quo ego fortior in hunc mundum veniens congredi veni : servos meos, hoc est, vos mitto, qui pugnetis cum eo, et suscitetis eum ad bellum. Job, ii, 8 : Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.

« In terram » enim, hoc est, in terrenis affectibus nolo pacem. Quinimo volo complere quod dicitur, Judicum v, 8 : Nova bella elegit Dominus. Isa. xxx, 32 : In bellis præcipuis expugnabit eos.

« Non. » Quia licet, sicut dicitur, ad Ephes. ii, 14, et pax hominum faciens utraque unum, et medium parietem ma-

ceriæ, solvens inimicitias in carne mea, tamen non sum pax impiorum, sed piorum : ut mecum et cum Patre, et secum securitatem conscientiæ, et tranquillitatem sine omni disturbance habeant. Sed impiis non est pax, sicut dicitur, Isa. lvii, 21, quia et in se dissident, et inter se discordant. Et omnes mei dissentient ab eis, et continuo eos gladio spiritus impugnant.

Non ergo veni mittere pacem,

« Sed separationem. »

Non locorum, sed affectuum : ut mei numquam concordent cum ipsis : sed ut illi expugnentur et trahantur ad concordandum cum servis meis. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Malum enim, ut dicit Philosophus, si omnifariam malum sit, etiam seipsum destruit. Et dicit Dionysius, quod malum bono innititur, ut stare possit. Et Augustinus, quod malum non coalescit nisi in bono.

Veni ergo « separationem » facere boni et mali : ut malum a bono separatum, cadat : et bonum non fœdetur et deturpetur a malo. Farina enim non deturpat lutum, sed e converso lutum deturpat farinam. Neque mel amaricat fel, sed converso modo amaricatur a felle. Separetur ergo pulchrum a fœdo, ut turpitudo fœdi appareat. Separetur dulce ab amaro, ut fellitum displiceat. Separetur lumen a tenebris, ut tenebræ odiosæ fiant. Genes. 1, 4 : Divisit Deus lucem a tenebris. Genes. xi, 7, 8, divisit malos in universam terram, ut non posset quilibet intelligere labium proximi sui. Et sic adhuc : sicut Pater meus, veni facere separationem. Sic etiam, Matth. xxv, 32, in judicio separabo oves ab hœdis. Et, Matth. xin, 30, zizania a tritico.

<--- Page Split --->

Et explanat modum, dicens :

« Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi : tres in duos, et duo in tres dividéntur :

3 Pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. »

Dicit autem duo : primo enim hanc separationem ostendit in communi, et secundo eamdem exponit in speciali.

In communi quidem dicens, subdit : « Erunt enim ex hoc, » hoc est, ex tempore prædicatae fidei, quo bellum istud incipit. Apocal. vi, 4 : Datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut homines invicem se interficiant. Jerem. xlviii, 10 : Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine! Sic Moyses eos qui erant Domini, junctos sibi transire fecit de porta ad portam, et interficere parentes, et fratres, et omnes inimicos Domini1.

« Quinque, » secundum numerum personarum, « in una domo, » hoc est, in una familia, « divisi, » quia familia inter se invicem dividentur. Ut impleatur illud. Matthæi, x, 22 : Eritis odio omnibus propter nomen meum.

Inter illos autem quinque, « tres » scilicet personæ, « in duos, » hoc est, contra duas personas dividentur : « et duæ » personæ « dividentur in tres, » hoc est, contra tres. Cantic. 1, 5 : Fili natris meæ pugnaverunt contra me. Psal. LIV, 13 et 14 : Quoniam si inimí- cus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique... Tu vero, homo unanimis, dux meus, et notus meus. Mich. vii, 5 : Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Jerem. ix, 4 et

3 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Daniel. xi, 27 : Ad unam mensam mendacium loquentur.

« Pater in filium. »

Hic dicit specialiter quod dixerat in communi.

« Pater in filium, » hoc est, pater fidelis contra filium infidelem : vel e converso, volens non nisi in contumeliam Creatoris commovere.

« Et mater in filiam, » hoc est, mater fidelis vel infidelis, contra filiam fidelem vel infidelem. « Et socrus « fidelis vel infidelis « contra nurum » fidelem vel infidelem. Mich. vii, 6 : Filius contumelium facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, et nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.Quamvis enim honorandi sunt parentes, sicut præcipitur, Exod. xx, 12, tamen non sunt honorandi in contumeliam Creatoris.

Sed cum Dominus dicat tres in duos, et duo in tres dividendos, sex videtur enumerare, scilicet, patrem, filium, matrem, filiam, socrum, et nurum. Sed ad hoc dicit Glossa, quod quando isti sunt in una domo, hoc est, in una familia : tunc eadem quæ mater est filii et filiæ, est socrus et nurus, hoc est, uxoris filii. Aliter enim si esset alia socrus et mater, non erunt in una domo sive familia, sed duas familias efficerent. Et sic quinque quidem sunt numero personarum : sed sex conditionibus respectuum ad se invicem distantibus. Sed duæ conditiones, seu respectus conveniunt uni personæ, quæ est mater filii et filiæ : et socrus et nurus, quæ est uxor filii. Hoc ergo est quod dicit. Si enim tres sunt fideles per

<--- Page Split --->

fidem Trinitatis, et per fidem, spem, et charitatem separantur a duobus, vitia spiritualia et carnalia persequentur. Sic enim tres viri, Noe, Daniel, et Job suas salvabunt animas : et alii perdentur. Si autem duo sunt fideles, gemina dilectione salvantur : et tres, qui concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitæ diligunt, perduntur. Eccli. XXXIII, 15 : Intuere in omnia opera Altissimi. Duo et duo, et unum contra unum. Hoc enim bellum insedabile, quo veritas contra errorem unum pugnat : dum se (sicut dicit Augustinus) et veritas tenet, et iniquitatis error obniti tur. Hinc est quod Dominus præcepti filiis Israel, quod non inirent fœdus cum Amorrhæis, sed semper pugnarent adversus eos.

Prima harum partium duos habet paragraphos : in quorum primo quasi præmittens, ostendit facultatem præcognoscendi adventus ad judicium, esse apud rationem hominum. In secundo quasi concludens, ostendit inexcusabiles esse, qui neglecta consideratione temporis, non se præparant ut evadant futurum judicium.

In primo horum duo dicit : in quorum primo per eos quibus loquitur, ostendit hoc esse commune omni homini habenti judicium rationis, quod a signis potest conjecturare de futuro judicio : et secundo, ostendit in ratione esse facultatem futura percipiendi.

Dicit ergo de primo horum sic :

« Dicebat autem et ad turbas, »

« Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.

Et cum Austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit, et fit.

Hypocrítæ, faciem coeli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?

Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? »

Hic incipit arguere eos, qui signa adventus sui non considerant, et ideo non se præparant : et ostendit eos esse inexcusabiles.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima, non cognoscentium adventus sui tempus ostendit inexcusabilitatem, sicut jam dictum est : in secunda autem, documenta dat evadendi judicium advenientis, scilicet, quod quis consentiat cum adversario, qui habet accusare eum in judicio. Tunc enim tacente adversario non condemnabitur in adventu judicis.

Communiter sapientes et insipientes : quia omnibus inest ista judicandi facultas. Exod. xx, 18 : Cunctus populus videbat voces. Quando enim Deus per naturalia signa docens loquitur, omnibus in communi loquitur. Et istae sunt voces creaturarum, de quibus dicit Psalmus xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terra verba eorum. Hoc enim de creaturarum verbis litteraliter dicit Psalmus. Unde et Apostolus, ad Roman. x, 18, ostendens inexcusabiles eos, qui se judicio parare nolunt, dicit : Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem, supple, audierunt, quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sic ergo ista communia, quae naturalis dictat ratio, dicit turbis.

« Cum videritis, etc. »

Tangit hic signa naturalia, ex quibus circa quædam futura, naturali ratione prognosticantur.

Et tangit duo signa, scilicet, signum nimbi tempestuosi, et signum æstus.

De primo dicit : « Cum videritis nubem » nigram spissam cum vento occidentali, « ab occasu » elevatam, « sta-

<--- Page Split --->

tim, .» hoc signo naturali edocti, sine magna deliberatione, « statim dicitis, » per rationem prognosticando : « Nimbus rruit, » hoc est, vehemens et tempestuosa pluvia. « Et ita fit, » sicut dicitis : quia frequenter fiunt, quae naturalibus signis prognosticantur. Et haec signa naturalia vocat Ptolomaeus in Centilogio suo, stellas secundas. Unde dicit ibidem, quod prognosticator, qui prognosticatur a stellis secundis, verius prognosticatur.

Attendendum autem, quod nubes elevata ab occasu semper est tempestuosa, et cum impetu descendit, et cum vento vehementi : quia ventus ille fortioris est exsuflationis. Et hujus causa est, quia in occasu per præsentiam sol non est nisi calens, et ille sol est debilis, et oblique terram respiciens, et radiis suis super hemisphærium non facit angulos nisi hebetes valde, et anguli illi continuo distrahuntur per casum solis, in lineas horizontem non nisi contingentes. Tales autem radii elevant quidem multum, et nihil consumunt : et ideo vapor inspissatus continuo generat nimbos tempestuosos. In oriente autem sol ascendens continuo super vaporem ascendit, et angulos radiorum continuo acuit, et ideo plus consumit quam acuit : et ideo signum est serenitatis. Matth. autem, xvi, 2 et 3, alia signa ponit. Et ibi aliae causæ sunt notatae 1. Job, xxxvi, 27 et 28 : Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt. Et, ibidem, yş. 29 et seq. : Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. Per haec enim judicial populos, et dat escas multis mortalibus.

Glossa tamen allegorice loquens dicit, quod nubes est caro Christi ascendens ad gloriam Resurrectionis, ab occasu Passionis. Isa. xix, 1 : Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægy-

ptum. Psal. lxvii, 5 : Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. Hic ascensus causavit effusionem imbrium evangelicæ prædicationis. III Reg. xvii, 44 et 41 : Nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Et dixit Elias : Sonus multæ pluviae est. A mari enim Passionis caro Christi ad gloriam beatitudinis ascendens, pluviam effudit prædicationis. Isa. xlv, 8 : Nubes pluant justum. Psal. lxvii, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ. Osee, vi, 3 : Veniet imber nobis quasi temporaneus, et serotinus terræ.

« Et cum Austrum stantem, etc. »

Secundum est signum, quo naturali ratione futura prognosticantur.

Et hoc est : « Cum » videritis « Austrum, » ventum calidum et humidum terras evocantem, « stantem, dicitis quia aestus venit : » quia cum calore suo terram aperit, et humiditate sua resolvit, educit de terra vapores ignitos, et illi respersi in hemisphærio æstum faciunt, et corpora resolvunt et destituunt : et ideo periculosus est ventus ille. Job, xxxvii, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro.

Et ideo dicit Glossa allegorica, quod Auster significat æstum tribulationis ante judicium. Apocal. xvi, 8 et 9 : Datum est illi æstu affligere homines et igni. Et æstuaverunt homines æstu magno.

« Et ita fit, » sicut dicitis. Quia, sicut diximus, signa naturalia raro fallunt. Psal. cxxxiv, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis. Et ideo in talibus vera prognosticantur : et maxime rustici et pastores sub dio et in aere libero agentes, talia signa sæpius considerant. Et sunt eis signa naturalia quasi quidam liber.

<--- Page Split --->

« Hypocrite», faciem coeli, etc. »

probare est tempus judicii, quam pluviam vel ardorem futurum.

Hypocrita hic vocatur, qui rationem naturalem dissimulat, et bestiae larvam sibi circumponit. Psal. xlviii, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hic ergo hypocrita est extra bestia, cujus vultum sequitur : et intus homo, cujus vultum in se non agnoscit. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.

« Faciem coeli et terra. » Ratio est sumpta a minori : quia minus videtur quod futura incerta a signis naturalibus conjecturare possunt quam futura certa. Et si incerta conjecturant : ergo etiam certa possent conjecturare. Sapient. xiii, 5 : A magnitudine enim speciei et creatura cognoscibiliter poterit Creator horum videri.

Et hoc est quod dicit : « Faciem coeli et terrae nostis probare, » quantum ad futurorum conjecturas : « hoc autem tempus, » judicii futuri, « quomodo non probatis » multo magis futurum ? Quia sicut dicit Glossa, et accipitur a Boetio in libro de Consolatione Philosophiae : « Per rationem naturalem probatur, quod providentia regitur mundus. » Et si hoc est verum, oportet quod apud justum judicem recipiat unusquisque, quae gessit in corpore,sive bonum sive malum.II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Act. xvii, 26, 27 et 28 : Definiens statuta tempora, et terminos habitationis hominum, quarere Deum si forte attractent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Ad Roman. t, 20 : Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Facilius igitur

Et ponit rationem secundam, sumptam ab ipsa naturali ratione, sine signis exterioribus juvantibus hominem. Quia etiam per rationem naturalem probatur, quod intellectus hominis incorruptibilis est, et ad virtutis perfectionem ordinatus : quam si perversis moribus amittit, justum judicium non effugiet.

Et hoc est quod dicit :

« Quid autem, »

Hoc est, quare « etiam a vobis ipsis, » hoc est, a propria ratione vestra, « non judicatis, » per rationem, « quod justum est. » Job, vi, 29 : Loquentes id, quod justum est judicate. Joan. iv, 16 : Voca virum tuum, hoc est, rationem, ut dicit Glossa. Isa. xlvi, 8 : Redite, prevaricatores, ad cor. Idcirco de quibusdam ex naturali lege hoc praecognoscentibus, et sibi a judicio praecaventibus dicit Apostolus, ad Roman. i, 27 : Judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.

« Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. »

Positis rationibus contra eos qui dicere possent se nescire de judicio futuro, ponit persuasiones, qualiter scientes futurum esse judicium, cavebunt judicium. Et haec est una sola persuasio : ut scilicet caveant, quod nemo eos in judicio accuset. Quidam enim accusabuntur a conscientia, et illi componant cum conscientia. Et quidam accusabuntur a pro-

<--- Page Split --->

ximo, et illi componant cum proximo. Quidam autem a sermone divino, et illi componant et concordent cum sermone divino. Et a quocumque generaliter loquendo aliquis accusari poterit juste, cum illo componat satisfaciendo, et erit securus in judicio.

Et hoc est quod dicit : « Cum autem radis, » quotidie continuatis diebus et passibus, « cum adversario tuo, » quocumque, qui aliquid juste quaerere habet adversum te, præcipue tamen cum sermone divino, « ad principem » omnium Dominum. Daniel. vii, 10 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. Apocal. xx, 12 : Judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, hoc est, in sermone divino. De hoc principe dicitur, Isa. xxxii, 8 : Princeps ea quæ sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit.

« In via, » hoc est, dum adhuc es in via : quia confessio vel convictio in judicio præjudicat.

« Da operam » efficacem « liberari ab illo, » vel satisfaciendo, vel aliter concordando cum illo. Matth. v, 23 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo. Tunc enim eris ante principem sine querela. Luc. i, 16 : Incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela.

« Ne forte tradat te ad judicem, »

Per justam querelam tradat te in potestatem judicis : de quo dicitur, ad Roman. xm, 4 : Vindex in iram est ei qui malum agit. Hoc enim modo judex de te dabit sententiam.

« Et judex » omnium Deus, « tradet te » in potestatem « exactori » pœnarum.

Apocal. xviii, 6 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis. Exactor ille est diabolus. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit Deus, qui scilicet cum adversario composuit.

« Et exactor, » diabolus, « mittat te in carcerem, » scilicet inferni foveam. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fæsics in lacum, et claudentur ibi in carcere, in purgatorium.

« Dico tibi, »

In veritate, quia ego sum veritas, cujus verba non præteribunt, « non exies inde, » hoc est, de carcere, « donec etiam novissimum minutum reddas. » Si in inferno est carcer, tunc, donec, est inclusivum : et est idem, quod numquam exibis inde. Si autem in purgatorio, tunc est exclusivum : ita quod cum reddideris, tunc exibis. Job, xx, 18 : Luet quæ fecit omnia.

Minutum autem novissimum est veniale, vel originale peccatum. Quod si cum aliis mortalibus in inferno erit, ratione adjuncti punietur in æternum : quia in inferno nulla est redemptio venialis vel mortalis. Matth. xvm, 30 : Misit eum in carcerem, donec redderet debitum. De hac autem materia multa notata sunt a nobis super Matthæum, v, 21 et seq., secundum ea quæ exigit illa materia 1. Et hæc istis conjuncta meliora erunt : quia ibi loquitur in materia iræ : ibi etiam est expositio multiplex Glossarum, quarum nulla competit secundum hoc quod hic inducitur. Sed hic exposita sunt ista secundum materiam, quam modo habemus præ manibus.

Hoc est quod dicitur in littera.

<--- Page Split --->