CAPUT XI.

Docet discipulos orare, ostendens perseveranti oratione omnia impetrari : ejecto dæmonio muto, confutat dicentes quod in Beelzebub ejiceret dæmonia : mulier quædam dicit beata ubera quæ Jesus suxerat : de signo Jonæ, de regina Austri, et Ninivitis, oculoque simplici et nequam : Pharisæum qui ipsum invitaverat reprehendit, murmurantem quod illotis pranderet manibus : taxat hyporcism Pharisæorum et Scribarum, dicens quod ab hac generatione exquiretur sanguis omnium Prophetarum.

  1. Et factum est, cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.

  2. Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum 1. Adveniat regnum tuum.

  3. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

  4. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

  5. Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,

  6. Quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum :

  7. Et ille deintus respondens dicat : Noli mihi molestus esse : jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.

  8. Et si ille perseveraverit pulsans,

dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

  1. Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis 2.

  2. Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

  3. Quis autem ex vobis patrem petit panem 3, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

  4. Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

  5. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se!

  6. Et erat ejiciens dæmonium 4, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turba.

  7. Quidam autem ex eis dixerunt :

<--- Page Split --->

In Beelzebub, principe dæmoniorum, ejicit dæmonia 4.

  1. Et alii tentantes, signum de cœlo quaerebant ab eo.

  2. Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet

  3. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia:

  4. Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt.

  5. Porro si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

  6. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.

  7. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

  8. Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.

  9. Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens, dicit : Revertar in domum meam unde exivi.

  10. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

  11. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

  12. Factum est autem, cum hæc dice-

ret, extollens vocem quædam mulier de turba, dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.

  1. At ille dixit : Quinimmo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

  2. Turbis autem concurrentibus, cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est 2 : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

  3. Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis 3 : ita erit et Filius hominis generationi isti.

  4. Regina Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis 4 : et ecce plus quam Salomon hic.

  5. Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ 5, et ecce plus quam Jonas hic.

  6. Nemo lucernam accendit 6, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

  7. Lucerna corporis tui, est oculus tuus 7. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

  8. Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebræ sint.

  9. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit

<--- Page Split --->

lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

  1. Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisæus ut prandere apud se. Et ingressus recubuit.

  2. Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

  3. Et ait Dominus ad illum : Nunc vos Pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis 1 : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

  4. Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit ?

  5. Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.

  6. Sed væ vobis Pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et charitatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.

  7. Væ vobis Pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro 2.

  8. Væ vobis, quia estis ut monumenta quæ non apparent, et homines ambulantes supra nesciunt.

  9. Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.

  10. At ille ait : Et vobis legisperitis

væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas 3.

  1. Væ vobis, qui ædificatis monumenta Prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.

  2. Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulcra.

  3. Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et Apostolos, et ex illis occident et persequentur :

  4. Ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatique ista.

  5. A sanguine Abel* usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

  6. Væ vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis.

  7. Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi et Legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

  8. Insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

<--- Page Split --->

tria continentur, scilicet, facti hujus occasio, doctrinae orationis a discipulo expostulatio, et doctrina orationis.

Facti hujus occasio importatur cum dicitur :

IN CAPUT XI LUCE

ENARRATIO.

« Et factum est. »

« Et factum est, cum esset in quodam loco orans, ut cessavit. »

Habito de doctrina et revelatione facta parvulis, et confirmatione eorum, agit hic de eo, cujus virtute omnia ea quae dicta sunt perficiuntur, hoc est, de virtute boni spiritus, quem Pater coelestis dat per virtutem orationis. Haec enim provehit ad hoc parvulos, quod eis celestia tam in activa quam in contemplativa revelantur. Et fere idem dicit Glosna continuans Ambrosii sic : « Post hi- « storiam sororum, quae duas vitas signi- « ficant, inducit Dominum orasse, et « discipulos ad orandum informasse : « quia oratio quam docuit, utriusque vi- « ta continet mysterium : et ipsarum « perfectio vitarum, non nostris viribus, « sed precibus est obtinenda. »

Dividitur autem pars ista, quae in hoc rapidulo tota continetur, in duas partes : in quarum prima ostendit id, per quod omnia praecedentia habentur et confirmantur : hoc enim fit virtute orationis. In secunda ostendit, quod totum hoc fundatur in interiori munditia, et non in observantia exteriori.

In prima harum partium adhuc duo facit. Primo enim docet orationem, cujus virtute omnia haec fiunt. Secundo autem omnia haec effici per spiritum qui datur in oratione, probat per effectum, et ostendit per rationem.

Adhuc, Prior istarum duo continet, in quorum primo docet orationem : in verundo, orationis persuadet instantiam per utilitatem exauditionis.

Adhuc autem in harum partium prima

Et hoc refertur ad dispositionem divinam, quae omnia facta Christi disposuit sicut ipse dicit, Joan. vn, 29 : Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum : quia ego, quae placita sunt ei, facio semper.

« Cum esset in loco » quodam a tumultibus hominum. Matth. vi, 6 : Tu autem, cum oraveris,intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum.

« Orans. »

Ad Hebr. vi, 7 : In diebus carnis suae preces supplicationesque ad Deum... cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Oratio enim sua aliis exemplum orandi dedit, et desiderium aliorum ad orandum accendit. De primo, Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. De secundo. Cantic. in, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? Hæc enim verba sunt adolescentularum desiderantium sic devote et ferventer orare sicut sponsa oravit : cujus maxime personam gerit anima Christi. Discipuli autem exhibent personas adolescentularum et in desiderio imitandi, et admirationis, quæ est ista. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Et quia sic in devotione orationis inarserunt,

<--- Page Split --->

« Ut cessavit, »

Scilicet ab oratione Dominus : quia aliquando in oratione, pro nobis orat cum Patre : aliquando pro honore Patris docens, erat nobiscum. Cum Patre existens, orat pro nobis : nobiscum existens,orat pro Patre : sic se utroque modo probans esse Mediatorem et Pontifirem futurorum bonorum. I ad Timoth. n, 3 : Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. De pontificatu autem dicitur, ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens Pontifex futurorum bonorum. Ibi Glossa : « Assistens Patri, et assidens nobis,» Sic Moyses intrat tabernaculum ad Deum, et egreditur iterum ad populum 1. Sic docet nos aliquando in secreto esse cum hominibus. II ad Corinth. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. Eccle. iii, 1 et 3 : Omnia tempus habent :... tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Amplexandi enim tempus est in oratione, et tempus vacandi ab amplexibus est in utili cum extetioribus occupatione. Sic inter tabernacula Rachelis et Liae mutabatur Jacob 2.

« Ut » ergo « cessavit » ab oratione,

« Dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Dominè, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. »

Hic expostulatio est doctrinae orationis a discipulis.

Et tanguntur tria : tempus expostulationis, dispositio expostulantis, et ipsa expostulatio.

Tempus expostulationis fuit, « ut cessavit » ab oratione : quia dum esset in oratione, non erat inquietandus. Cantic. iii, 5 : Adjuro vos, filia Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Caprea visu praeminent : cervi autem saltibus. Unde ad-

jurare adolescentulas per capreas cervosque camporum, est adjurare per limpidas contemplationes in visu intellectus, et per saltus gaudiorum in jucunditate affectus, quae apparent in orantibus cum in devotione sunt cum Domino sopiti in sensibus exterioribus, et interioribus instantius vigilantes. Scientes igitur hanc adjurationem discipuli, interpellare Dominum non audebant dum oraret.

Sed « ut cessavit, »

« Dixit unus ex discipulis ejus ad eum. »

Ecce dispositio expostulantis.

« Unus » enim erat qui non in multa se diviserat, et ideo orare et scire orare cupiebat. Similiter de potioribus discipulis fuit, qui caetera audita a Domino sic memoriae commendaverat, quod ut alia potiora doceretur, dignus erat. Utrumque enim horum exigitur ad orandum, scilicet, cordis in unum collectio, et disciplinae ad mentem revocatio.

De unitate dicitur, Cantic. vi, 8 : Una est columba mea. Et hoc est ad commendationem uniti spiritus et cordis. E contra de dividentibus cor per multa dicitur, Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt.

De memoria disciplinae praeterita dicitur, Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Sic ergo fuit « unus ex discipulis, » qui dixit ad eum :

« Domine, doce nos orare. »

Duo dicit : petitionemem enim proponit, et rationem impetrandi subjungit.

Petitio est : « Domine, doce nos orare. » Domine, dicit : reponens ei reverentiam sive timorem reverentialem.Malach.

<--- Page Split --->

1, 6: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Dominus etiam qui oratur pro majestate, scientiam habet qualiter orandus sit. Psal. xlix, 12: Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

« Doce nos, » qui discipuli tui sumus, et doctrinam tuam profitemur. Et dicit « nos » communiter, petens pro se et pro aliis affectus charitate fraternitatis. Ad Roman. xii, 10: Charitate fraternitutis invicem diligentes. Joan. xiii, 35: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Ad Hebr. xii, 1: Charitas fraternitatis maneat in vobis.

Sic ergo in communi pro se et pro fratribus affectus dicit :

« Doce nos orare. » Hoc enim necesmarium est. Ad Roman. viii, 26: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus.

In hoc autem quod dicunt : « Doce nos orare, » volunt dicere : Doce nos orare, et modum orationis, et quid oremus, et orationis virtutem, et effectum. Oratio enim est pius mentis affectus in Deum directus, ut dicit Augustinus. Modus autem orationis in corde quidem exprimitur, Joan. iv, 23 et 24: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus : et res qui adorant eum, in spiritu et veritur oportet adorare. In corpore autem proprius modus exprimitur, I ad Timoth. u, 8: Volo viros orare in omni loco, lernutes puras manus sine ira et disceplatione. Virtus autem orationis est sublevare mentem, et cor in Deum. Et hoc multis rationibus et exemplis probat Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Quia si etiam in oratione videtur homini quod Deum in se trahat : « tamen e contrario est : quia se potius « trahit in Deum orando, quam e conver- « mo Deum in seipsum. Sicut si multi lu- « minis catenam de cœelo pendentem ali-

« quis ad se trahere videretur, non trahe- « ret quidem ad se catenam cœeli, quae « non est declinabilis : sed per manuum « exaltatam vicissitudinem in catena se « ad catenam exaltaret : et sic ad cœelum « appropinquans exaltaretur. Et sic oran- « do trahit se in Deum, et non attrahit ad « aliquid Deum ubique praesentem 1. » Ista autem orationis virtus significatur, Judic. xiii, 20, ubi dicitur, quod cum ascenderet flamma altaris in cœelum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Altare enim cor est. Flamma autem est flamma devotionis in corde. Angelus autem Domini, spiritus Dei est, nostro unitus et conjunctus spiritui, qui in flamma devotionis in cœelum ascendit. Sic enim praeveniunt principes cœeli conjuncti spallentibus : ut in virtutibus orationum et profectuum nostrorum, nos secum reducant in cœelum. Sicut dicit Damascenus, quod « oratio est ascensus « intellectus in Deum. »

Subjungit autem rationem hujus petionis, dicens :

« Sicut docuit et Joannes »

Baptista, qui praecursor tuus fuit, et cujus tu facta semper approbasti, et quem majorem inter natos mulierum esse dixisti, « discipulos suos. »

Est autem haec doctrina salutaris qua discipuli petunt disciplinam orationis. Oratio enim prodest ad removenda mala, et ad adipiscenda bona : ad removenda mala spiritus, et ad removenda mala corporis, et mala operis. Spiritus enim mala removet, quia diabolum fugat, ut dicit Chrysostomus. Matth. xvii, 20 : Hoc genus, scilicet daemonis, non ejicitur nisi per orationem et jejunium. Sic Tobia et Sara orantibus », Angelus Raphael compescuit et ligavit daemonium.

Contra malum etiam corporis valet

<--- Page Split --->

oratio : quia valet etiam contra corporis infirmitatem. Eccli. xxxvui, 9: Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. Jacob. v, 13 : Oratio fidei salvabit infirmum :... et si in peccatis sit, remittentur ei.

Valet etiam contra mala operis dupliciter, scilicet, ne fiant : et si facta sunt, quod deleantur. De primo dicitur, Matth. xxvi, 41 : Orate, ut non intretis in tentationem. Quod facta mala deleantur, Jacob. v, 15 : Si in peccatis sit, remittentur ei. Eccli. xxvii, 2 : Deprecanti tibi peccata solventur. Unde, II Reg. xii, 13, postquam David confessus est et oravit, statim dixit Nathan Propheta : Dominus quoque transtulit a te peccatum tuum.

Sic ergo valet contra malum omne.

Valet etiam ad adipiscenda bona animæ et corporis : animæ quidem quadrupliciter.

Primo enim gratiam impetrat, Luc. 1, 13 : Exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Uxor, nostra conscientia est, quæ parit Joannem, hoc est, gratiam per orationem. Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ, hoc est, conscientiæ : quæ multum accepit, quando accepit gratiam.

Secundo, solvit debitum hominis. Oratio enim, ut dicit Chrysostomus, est debitum quod solvit homo de visceribus suis, et de profundo sui cordis. Tob. xii, 12 : Ego obtuli orationem tuam Domino. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et haec duo facit in affectu.

Duo etiam facit in intellectu : illumiinat enim, et erudit in dubiis. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Dat

etiam lucem sapientiæ, Jacob. i, 5 et 6 : Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans.

Adhuc etiam valet ad bonum operis, et ad bonum temporis. Operis quidem meritorii, ut dulcius sit ad faciendum. Eccli. xvui, 22 : Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari : quoniam merces Dei manet in æternum. Bonum etiam temporis impetrat, quod est pax et tranquillitas. I ad Timoth, ii, 1 et 2 : Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus.

Cum sic igitur ad omnia valeat oratio, præ cæteris est utilis disciplina orationis : et ideo discipuli petunt ut orare doceantur.

« Et ait illis : Cum oratis, dicite ; Pater. »

Pius Doctor non deest discipulis, sed omnia utilia docens eos, docet, orare sicut petunt discipuli. Isa. xlvui, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

« Cum oratis, » hoc est, orare vultis, « dicite. » Matth. vi, 9 : Sic ergo vos orabitis

Et ponit hic doctrinam orationis.

Quæcumque autem nos de ista oratione super Matthæum, vi, 9 et seq., notavimus, subjaceant 1 : quia hic illa repetere propter prolixitatem non audemus : sed hic alia dicere studebimus.

Dicimus igitur quod hæc oratio in duobus consistit : in quorum primo docet ad quem oratio est dirigenda : in se-

<--- Page Split --->

cundo autem ponit ea quae in oratione potissime sunt petenda.

Primum notatur in hoc quod dicit :

« Pater. »

Quod est nomen fontis naturae, et nomon affectus : quia Pater est a quo fluunt omnia : et Pater est ex quo in nos, et a nobis in ipsum dulcissimus tendit amoris affectus.

Quod enim Pater sit a quo fluunt omnia, patet ex hoc, quod Pater est qui producti Verbum, quod est ars plena rationum omnium viventium : in quo Verbo sicut in formali et effectiva causa est, ut fiant et producantur omnia. Psal. cix, 3 : In splendoribus Sanctorum ex utro ante luciferum genui te. Pater enim genuit Verbum existens in omnibus splendoribus sanctitatis et Sanctorum, hoc est, mundorum : a quibus etiam, sicut Plato dicit, mundus vocatur mundus : sicut jam in antehabitis hujus libri nos dixisse meminimus. Matth. xi, 25, et Luc. x, 11 : Confiteor tibi, Pater, Homine cæli et terrae. Pater ergo sic vocalus est tota Trinitas, quae pater noster est secundum verissimam patris rationem, quæ colligitur ab Aristotele in Libris Animalium 1, quod pater est qui sui aliquid habet in alio : unde ille constat in libri et esse perfecto.

Pater enim summus in nobis habet virtulem, spiritum, et imaginem : sicut omnis pater verus habet in filio. Virtutem quidem qua provehimur ad esse, et bene nisi : spiritum autem quo formamur : et imaginem qua assimilamur. Per virtutem enim in ipso vivimus, per spiritum in ipso eodem movemur, et per imaginem suam sumus in ipso id quod sumus 2. Virtutem largitur Pater, quia sibi attribuitur potentia : spiritum autem dat, quia generat per adoptionem : imaginem au-

tem, quia filiis dat potestatem filios Dei fieri 3.

De virtute dicitur, Isa. lxvi, 9: Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus ? hoc est, virtutem generandi non habeo ? Imo est in eo virtus pariendi, in qua fundatur omnis virtus generationis. Et sic dicitur « Pater » per creationem. Isa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Per virtutem enim productivam Pater est noster per creationem. Ad Ephes. iii, 14 et 13 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cælo et in terra nominatur. Et hoc est primum, in quo Pater cœlestis suam in nobis ostendit paternitatem : quia dat posse ad esse, et bonum, sive bene esse. Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Et si natura in nobis aliquid accipit de ista potestate, hoc non est alia de causa, nisi quia natura est creatum exemplatum ad potestatem Patris. Solus enim Deus Pater est. De quo verum est quod dicitur, ad Roman. iv, 17 : Qui vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt, scilicet sua virtute et potestate. Et quod natura patris carnalis in nobis pullulat a non esse in esse, hoc habet ab illa Patris virtute, et efficienter, et exemplariter. Et similiter, quod sacramentum Baptismi confert esse spiritualiter generans, hoc est etiam exemplariter ab illa virtute. Et similiter, quicumque corde jam pullulat a non esse gratiae in esse gratiae, jam in se sentit hanc virtutem : quia jam fingit eum Deus ad esse. Et sic dicitur Pater per creationem. Jerem. xvii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Psal. xxxii, 13 : Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Psal. i, 12: Cor mundum crea in me, Deus, et spiri-

<--- Page Split --->

tum rectum innova in visceribus meis. Sic non de Filio naturali tantum intelligitur quod dicitur, Psal. 11, 7: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Numquam enim fons generationis divinae arescit: sed semper fundit virtutem, ex qua tales filii fingantur et formentur tam secundum esse naturae, quam secundum esse gratiae.

Hoc est ergo primum, quod sui habet in nobis Trinitas Pater noster Deus, virtutem scilicet sic ad esse nos deducentem.

Dicitur etiam Pater, quia spiritum adoptionis filiorum habet in nobis. Hic autem spiritus confert nobis jam per gratiam existentibus vitam, et motum, et sensum sive cognitionem, et affectum. Et divinam vitam quidem, quia nobis eam influit. Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Et haec est vita, qua primo in utero matris Ecclesiae vivere incipimus, et vitam nostram manifestare : et cor nostrum aperitur ad fontem vitae Patris celestis. Deuter. iv, 4: Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro,vivitis universi. Psal. xxxv, 10: Domine, apud te est fons vitae. Act. xvii, 28: In ipso vivimus. Joan. 1, 3 et 4: Quod factum est, in ipso vita erat. Et quos sic non vivificat Pater, abortivi sunt ad nihilum valentes. Job, iii, 16: Sicut abortivum absconditum non subsisterem. Unde etiam Apostolus, quamdiu hanc vitam non habuit, seipsum abortivum reputavit, I ad Corinth. xv, 8: Tamquam abortivo visus est et mihi Dominus. Haec enim vita motus est Dei Patris in hominem ad commovendum cor ejus in vita Dei, ut Deus vivat in ipso : et non vivat sibi homo. Ad Galat. ii, 20: Vivo, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Sic dicitur, Eccli. iv, 12: Sa - pientia filiis suis vitam inspiravit. Sic

dicitur, Ezechiel. xxxvn, 9: Veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et hoc est primum beneficium paterni spiritus in nobis.

Est secundum beneficium Patris : quia postquam ad esse spirituale formavit per virtutem paternam, inspirat nobis vitam per spiritum paternum. Hic est spiritus qui dat motum in gratia, ut moveamur postquam vivificati sumus. Est hic motus spiritus, impulsus quidam cordis ad Dominum, ex quo venit spiritus. Isa. xxv, 4: Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Robusti sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, quorum virtuosus spiritus statim ut cor filiorum Dei intraverit, motum dat salutis ad Deum in desiderio spirituali. Sic impletur illud Isaie, ii, 22: Cujus spiritus in naribus est : quia statim flare in naribus incipit Spiritus sanctus. Genes. ii, 7: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae : et factus est homo in animam viventem. Sic dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 43, quod novissimus Adam factus est in spiritum vivificantem, hoc est, vitam gratiae per motus cordis manifestantem. Hoc spiritu moventur animalia Dei sequentia spiritum 1. Et, ibidem, Ezechiel. i, 19 et seq., eodem spiritu moventur et rotae sequentes animalia : quia ubi erat impetus spiritus, illuc sequebantur et gradiebantur animalia Dei, qua significant Dei filios, et circularia corda eorum, qua a Deo incipiunt omnem suum motum : et per Deum dirigentem, in Deum terminant motus suos per sanctam intentionem. Sic enim circumeunt.

Tertium autem quod dat spiritus Patris, est cognitio per intellectum, et affectio per charitatem. Sapient. vii, 22 : Est enim in illa, scilicet sapientia, spiritus intelligentiæ, sanctus. Intelligentiæ quidem per cognitionem, et sanctus per charitatis affectionem : et in hoc spiritu incipit filius cognoscere et invocare Patrem

<--- Page Split --->

divinum. Et de primo horum, I ad Corinth. II, 12, dicit Apostolus: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est: ut sciamus qua a Deo donata sunt nobis. De serundo dicitur, ad Roman. VIII, 13: Non acrepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba (Puter.) Sic spiritu suo, quem habet in nobis Pater summus, deducit nos ad esse, et vitam, et motum, et cognitionem, et affectionem filiorum. Et quia ducit ad esse, Pater est per creationem: et hoc facit per creativam virtutem. Et quia dat vitam, et motum, et intelligentiam, et affectionem, Pater est per adoptionem. Et istis etiam modis virtus patris carnalis, et spiritus datus ab ipso operantur, in generatione carnali: sicut sciunt omnes, qui bene didicerunt naturas generationis humanae.

Adhuc autem Pater est per assimilationem: et sic de suo habet in nobis imaginem nos sibi assimilantem, quantum est possibile creaturae assimilari Creatori. Et hoc est quod dicit, Genes. I, 26: Paciamus hominem ad imaginem et inilitudinem nostram. Et haec imago quasi imitago vocatur, quia facit nos unitari similitudinem et exemplar Patris creatis. Eccli. XVII, 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem unum fecit illum. Sicut enim pater carnalis nativitatem filii (nisi natura erret) promovet semper usque ad perfectam similitudinem ipsius, ita Pater spiritualis promovet spiritualis hominis generationem usque ad similitudinem divinam, nisi obicem ponat homo. Haec autem imago distinguitur tripliciter ab Augustino in Glossa super illud Psalmi iv, 7: Nynatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo. Est enim imago creationis, recreationis, et imago similitudinis. Et omnes has tres imagines habet in nobis Pater creatis, sicut ante colligitur. Imago creationis est in tribus, sicut dicit Au-

gustinus super Genesim ad litteram : « In naturali imitatione, in naturali potestate, in naturali origine. »

In naturali imitatione : quia sicut Deus habet potestatem et liberam facultatem ad cognoscendum verum et bonum, ita et homo habet facultatem ad cognoscendum et quaerendum et faciendum per gratiam Dei. Genes. III, 22 : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Homo ergo qui Deum vocat Patrem, in hoc debet imitari, quod veritatem agnoscat et diligat sicut Deus, et bonitatem cognoscat et diligat sicut Deus. Psal. IV, 6 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ? Et hoc, supple, inconveniens est : quia signatum est, hoc est, sigillatum in suprema parte animae, lumen vultus tui super nos : quo cognoscere, et libere quaerere, et facere possumus bonum. Et in hoc dedisti laetitiam in corde meo. Ab hac imagine degener filius efficitur alienus a semine divino. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi : filii alieni inveterati sunt, scilicet per imaginis deformationem : et claudicaverunt a semitis suis, in quibus meam imaginem debuerunt imitari. Hi sunt qui in pecorinam et ferinam mutantur imaginem pro diversitate passionum, quibus commutantur. Psal. XLVIII, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Et tales non vere vocant Deum Patrem.

Est autem imago recreationis, quae quasi pictura et color serenat et decorat creatam imaginem. Et hoc, sicut dicit Glossa, est fides, spes, et charitas. Fides enim vultum animae per lucem veritatis purificat et venustat : spes autem aeternorum bonorum exhilarat et elevat : et charitas grato calore et rubricante faciem accendit, et roseum super candorem lilii inducit colorem. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus. Iste filius est speciosus prae filiis hominum, qui in decore et similitudine divina sic praefulget. Act. vi, 15, dicitur de sancto Ste-

<--- Page Split --->

phano quod omnes intuebantur vultum ejus, tamquam vultum Angeli stantis inter illos. Ab hac imagine degenerant, qui defectu formatae fidei filii diffidentiae secundum Apostolum efficiuntur 1 : et defectu rerum sperandarum turpibus tradunt seipsos : et defectu charitatis divinae scatent scatebra libidinum carnalium : quos plangit Jeremias, Thren. iv, 2, dicens : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? Filii enim Sion sunt filii speculationis æternae : inclyti per imaginem divinam : amici autro primo per fidem, spem, et charitatem, qua conferunt eis splendorem serenitatis, et hilaritatis, et gratae pulchritudinis. Sed per peccatum computati sunt in vasa testea ad turpem usum deputata : quando nihil nisi terrenum remanet in eis. Opus autem manuum figuli summi amittere non possunt : et hoc turpe et indecorum retinent.

Imago autem similitudinis est, quae est in assimilatione memoriae, intelligentiae, et voluntatis. Et hoc, quantum nunc ad propositum sufficit, est, ut forma Patris continuo sit in memoria, et splendeat in intelligentia, et fortissimo desiderio affectata sit in voluntate. Et hoc forte est diligere Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni mente tua : ut nihil oblivionis a facie Patris interrumpat memoriam, nihil erroris vel obnubilationis phantasticae seducat intelligentiam, nihil concupiscentiae illiciat voluntatem, et ab affectu rectae similitudinis Patris avertat. Sic filii sunt de quibus dicitur, I Canon. Joannis, 11, 2 : Nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, hoc scilicet quod erimus, ex divina paternitates, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. In nobis autem sic cum

videbimus. Isti dignissimam in se vident Patris coelestis similitudinem : et ideo verissime vocant eum Patrem. Psal. LXXXVIII, 27 et 28 : Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis mea. Et ego primogenitum ponam illum : quia primus est inter spiritualiter genitos, qui sic praefert imaginem Patris.

Adhuc autem, sicut diximus, ex Glossa super Genesim ad Litteram colligitur, quod imago est etiam in similitudine potestatis, et similitudine originis. In similitudine quidem potestatis : ut sicut Deus praest omnibus ad nihil ignobiliter inclinatus, ita homo praesit sibi subjectis, ad nihil inclinatus sibi subjectorum. Dictum est autem ut praesit piscibus maris, et volatibus caeli, et reptilibus, et bestiis terrae 3, ad nihil horum ignobiliter inclinatus. Et hoc ostendit recta et erecta statura hominis : quia, sicut dicit Poeta Ovidius,

Os homini sublime dedit, caelumque tueri Jussit : et erectos ad sidera tollere vultus 4.

Et hoc fit per hoc quod Dominus est homo omnium, non scabellariter ad aliquod inferiorum per amorem vel imitationem inclinatus. Psal. vn, 6 et seq.: Gloria et honore coronasti eum : et constituisti super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus ejus. Et ille talis non degenerans a gloria Patris, merito vocat et invocat Patrem gloriae, Patrem. Isa. xxi, 23 et 24 : Erit in solium gloriae domui patris ejus : et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Sic Patrem nominare non potest inglorius homo, quem Pater gloriosus erubescit vocare filium : qui vilia eligens, et cum infimis quaerit habere conversationem, contra naturalem suam et propriam dignitatem : sicut, Ezechiel.

<--- Page Split --->

xvi, 3 et 4, de quadam dicitur : Radix tua rt generatio tua de terra Chanaan : patrt tntis Amorrhæus, et mater tua Cethra. Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus. Channan, transmutatio interpretatur : quia filii gloria commutant generationem mann in nativitatem ignominia, et ibi flgunt radices. Amorrhæus autem amaricans interpretatur, et significat Diabolum, qui in peccati persuasione configurat eos sibi per Cethæam matrem, quæ interpretatur insaniens : et significat concupiscentiam, in cujus vulva concipiuntur illi ignominiosi filii, significati per Ichabod, qui interpretatur inglorius : quia natus est quando translata est gloria Domini de Israel 4.

In similitudine autem originis, homo praefert similitudinem summi Patris: quia sicut ex Deo sunt omnia, ita ex uno homine tota prodiit humana natura: et sic Adam vere est ad imaginem Dei. Spiritualiter autem loquendo non omnis orig o est commendabilis: sed origo divina a qua bona cuncta procedunt, et etiam ea quae mala videntur, et in ipso bona sunt. Et secundum hoc in quo omnia, quæcumque in ipso sunt, vita sunt et lux: et sic procedunt ab ipso. Illa est divina origo et imago Dei. Talis autem homo a cujus intellectu non procedit nisi lux, et a corde suo vita, est imago Dei: et talis homo est de quo dicitur, Matth. xii, 35 : Bonus homo de bono thrsuuro, scilicet cordis sui, profert bona. Et, Matth. xiii, 32: Profert de thesauro suo nova et vetera. Iste enim est imago Verbi Filii Dei, quem sicut thesaurum omnium bonorum de se genuit Deus. Sic dicitur Pater, Matth. xi, 23, et Luc. x, 21: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Parvuli enim in quibus est themaurus sapientiae et gratiae, et a quibus talia procedunt, filii Dei sunt, quia

talia procedunt ab ipso. Jacob. i, 17 et 18: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creatura ejus. A tali autem filiatione degenerant, a quibus non procedunt nisi mala et corruptiones: de quibus dicitur, Joan. vni, 44: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.

Sic igitur Pater est, qui sui aliquid habet in nobis. Per virtutem creatricem, Pater est creatione : per spiritum autem est Pater adoptione : per imaginem autem Pater assimilatione.

Hic Pater omne ad nos ostendit jus et bonitatem patris. Erudit enim, corrigit, recipit, et thesauros confert hæreditatis. Erudit, ut ejus recipiamus disciplinæ sancitatem (alias, sanitatem) : corrigit per verbera, ne bona ipsius amittamus per indisciplinæ errorem : suscipit misericorditer revertentes, ut trahat ad fructum vitæ meliorem : thesauros congerit et largitur, ne inopia faciat filium deteriorem.

De primo dicitur, ad Hebr. xii, 9 et 10: Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum, secundum suam voluntatem erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctifcationem ejus.

De secundo, Proverb. iii, 12, et ad Hebr. xii, 7 et 8: Quis filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis.

De tertio, in Psalmo cu, 13 et 14: Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Exemplum, Luc. xv, 20-24, ubi pater

<--- Page Split --->

longe adhuc agentem recepit revertentem ad se filium, dicens: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus, et adducite vitulum saginatum..., quia salvum illum recepi.

De quarto dicitur, II ad Corinth. xii, 14: Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Isa. xlv, 5: Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum. Thesauri autem isti sunt divitiæ gratiae, et gloriæ. Et arcana secretorum sunt abscondita mysteriorum, quæ suis filiis Deus semper revelat.

Sic ergo vocamus eum Patrem.

Est autem Pater ad filium nomen honoris, et reverentiæ, et plenæ fiduciæ impetrandi quidquid petimus.

Quod enim nomen sit honoris summi, patet, Malach. i, 6: Si Pater ego sum, ubi est honor meus? Exod. xx, 12: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram.

Quod autem sit nomen summæ reverentiæ et obedientiæ, patet, ad Hebr. xii, 7: Patres carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos. Et quia maxime revereri et obedire debemus Patri coelesti, et nulli contra eum: ideo dicitur, Matth. xxiii, 9: Patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est. Matth. vi, 9: Pater noster, qui es in cælis.

Quod vero summæ fiduciæ sit hoc nomen ad impetrandum omne quod petimus, dicit expresse Chrysostomus super Matthæum, in Originali. Unde, Luc. xv, 18 et 19: Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. Et statim impetravit supra id quod petiit. Joan. xi, 41 et 42: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. Hoc enim non est tantum de Filio naturali verum, sed etiam de filiis

adoptionis, quos semper audit Pater: et ideo sibi eos in paternitate conjungit, dicens, Joan. xx, 17: Dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum.

Sic igitur est Pater, omne ostendens ad nos naturale jus Patris, et paternum affectum, et fiduciam ipso nomine faciens impetrandi quidquid petierimus : unde, Joan. xvi, 23, dicit: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

« Sanctificetur nomen tuum. »

Hic post captationem benevolentiæ ejus a quo petendum est, ponit omnium quæ petenda sunt sufficientiam in quinque petitionibus, omnia quæ huic et futuræ vitæ necessaria sunt comprehendens. Quarum tres sunt de adeptione boni, et duæ de amotione mali.

Tres autem quæ sunt de adeptione boni dividuntur sic : quod duæ sunt de adeptione boni spiritualis, et una de adeptione boni corporalis.

Inter eas autem quæ sunt de adeptione boni spiritualis, una est de adeptione boni divini, quod invocatum est super nos : et alia est de adeptione boni meritorii, quod conducit ad bonum divinum.

Et ex hoc patet divisio petitionum istarum, et ordo : quia bonum est ante malum : sicut habitus est ante privationem. Et inter bona, spirituale bonum est ante temporale, quia dignius est illo. Et inter spiritualia bona, divinum bonum est ante meritorium bonum, quod conducit ad ipsum : sicut finis est ante id quod est id finem.

Prima ergo petitio (quæ divini et nobilioris boni est) est quod dicit : « Sancitfecitur nomen tuum. »

Dicit autem tria : petitionem scilicet sanctificationis : et cujus petit sanctificationem, quia nominis : et cujus nominis, quia tui, hoc est, divini nominis in bonis.

<--- Page Split --->

Cum autem sanctificari idem sit quod purificari, et emundari, et confirmari : sanctificatur nomen divinum in nobis sex modis. Emundatur enim per immundantium et inquinantium abjectionem : depuratur autem per impurorum separationem : et manifestatur per obscurantium ipsum illuminationem : clarificatur per venustantium appositionem : confirmatur autem per inscriptionem, et fortissimam cordis impressionem. Et sic oramus : « Sanctificetur nomen tuum. »

De emundatione nominis divini dicitur, Ezechiel. xxxvi, 2 : Sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter Gentes. Sanctificat autem Deus Pater nomen suum in nobis, quando immundas cogitationes et sermones et actus abstergit a nobis per gratiam et pucentiam : ut nihil in nobis appareat nisi id quod nominamur a tanto Patre. Amos, n, 7 : Filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. Immunditiis enim stupri et aliorum carnalium peccatorum, sanctitas sive munditia Patris Dei in nobis ingenita polluitur et violatur.

Et iterum sanctificatur, quando nomen Patris sancti in nobis emundatur, et mundum custoditur. Ezechiel. xm, 7 : Non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis. Ideo enim dicit, Levit. xix, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Ut sanctitas Patris innata nobis custodidatur : et si polluta est, iterum emundetur ad normam munditie divinae. Ideo etiam improperat Dominus quibusdum, Isa. m, 5 : Jugiter tota die nomen meum blasphematur, scilicet inter Gentes. Nomen enim mundi et sancti Patris blasphemare facit immundus filius, sequens carnis immunditias : sicut fecit filius prodigus, qui omnem substantiam suam consumpsit, vivendo luxuriose cum meretricibus 1. Talia enim peccata immunditiarum, carnalium praecipue, con-

tra ria sunt sanctificationi et munditie, quae innata est nobis a Patre, cujus sancitate sancti esse debemus, qui tam mundus est, ut dicitur, Sapient. vn, 23, quod propter suam munditiam nihil inquinatum incurrit in illum. I ad Thessal. iv, 3 et seq. : Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii. Sicut enim et ex patre carnali innascitur filio id quod naturale est patri carnali in corpore, ita ex Patre spirituali innasci debet nobis munditia sive sanctitas Patris spiritualis, ut non tantum præferamus imaginem ipsius, sed etiam præferamus munditiam suæ sanctificationis, et denominemur ab ipsa. Ad Ephes. 1, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus.

Nomen etiam divinum si sanctum esse debeat et sanctificari, purificandum est ab his quæ sibi ad impuritatem permiscentur. Sic enim sanctum dicitur 8yio6, quod est sine terra. Terrenorum enim admixtio et concupiscentia splendorem offuscat nominis divini in nobis : et hoc est in conscientiæ depuratione a terrenorum appetitu. Ideo dicitur, III Reg. vi, 20, quod Salomon operuit et vestivit oraculum ex auro purissimo. Et similiter Moyses texti arcam auro purissimo 1. Sicut aurum autem purissimum ab omni fæce terrena purgatum est, ita conscientia nihil in se terrenum habens, pura est : et divinum nomen quod ex Patre coelesti est, in ipsa purificatum dicitur. Ideo, Sapient. iii,6, dicitur, quod Sanctos probat Dominus. Dicitur enim sic : Tamquam aurum in fornace probavit illos : ut ad purum decoquantur. Purum enim est in qualibet natura, quod alienæ naturæ, non est admixtum. Ita semen divinum quod ex Patre coelesti in nobis est, purum est quando nihil habet admixtum

<--- Page Split --->

alienum. Ideo, II Paralip. iv, 21, dicitur, quod omnia quae ad ritum templi facta sunt, omnia ex auro purissimo et mundissimo sunt facta : quia in his quae ad Deum pertinent nihil debet esse nisi pure divinum. Et tunc est 8y10c, hoc est, sanctificatum vel depuratum. Psal. xvii, 21 : Secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. In quibus nihil debet esse nisi purus divinus flos virtutis, nobis ex Deo innatus. Proverb. iii, 14 : Primi et purissimi fructus ejus. Quia primum, ideo nihil ante ipsum, et quia purissimum, ideo nihil habet admixtum.

Sic igitur sanctificatur nomen per alienae naturae depurationem. Et ideo dicitur, Osee, 1, 11 : Ascendent de terra, quia magnus dies Jezrael. Ascendit enim de terra, qui se elevat de terrenitate : et tunc est magnus dies Jezrael, quod semen Dei interpretatur : quia tunc nihil in nobis apparet nisi semen divinum.

Sanctificatur etiam nomen Dei per obscurantium ipsum in nobis manifestationnem. Sæpe enim nomen Dei immundis actibus non est inquinatum, nec pulveri terrenorum admixtum : sed tamen adeo est obscurum quod non bene est manifestum, nec bene agnoscitur in nobis cujus simus nominis. Oportet ergo in hoc nomen Dei sanctificari, quod manifestetur cujus simus nominis. Hoc autem cognoscitur per divinorum manifestationnem. Sicut et in naturis per naturam et causam propriam rei formalem cognoscitur nomen illius naturae : sicut nomen hominis, et nomen equi, et nomen asini, et hujusmodi : ita etiam in divinis cognoscitur et manifestatur nomen Patris divini, ubi figura et proprietas ejus in nato manifestatur. Sic enim dicit in Psalmo lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Generatio enim Dei in nobis manifestatur (qua dii dicimur) si nihil in nobis appareat nisi divinum, et nobis a Patre cœlesti ingenitum. Et hoc omnibus per exemplum exterius fit manifestum. Joan. x, 35 : Illos dixit

deos, ad quos sermo Dei factus est, hoc est, qui sermonem Dei (qui est verbum et imago Dei) in opere compleverunt : quia in illorum vultu apparet, quod nomen Dei in eis sanctificatum est. Unde et Judaeos Dominus convincens, Joan. x, 36, dixit : Quem Pater sanctificavit, hoc est sanctum mundo præmonstravit, et sic misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum.

Nomen istud multi obnubilant adeo, quod nescitur utrum ex Deo vel ex mundo sint. Unde, I Joan. ni, 3 : Omnis qui habet hanc spem in eo, scilicet quod sit filius Dei, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Talis autem est qui omnia a se abjicit opera tenebrarum et dubietatis : ut in luce diei possit manifestari. Sic enim dicitur, Joan. xvn, 16 : Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, hoc est, nomen tuum cordibus eorum impressum ad manifestum eduxi : ut omnes clare videant quia sunt filii Dei. Sicut dicitur, ad Roman. xm, 12 et 13 : Abjiciamus opere tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus, hoc est, in lumine divino. Ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis ambulate. Qui enim non in manifesto, sed in latebris ambulant, non ambulant in veritate. Et ideo divinum nomen in eis occultatur, et non sanctificatur, sed obtenebratur.

Sic sanctificatur nomen, quando celebre et grande efficitur per ejusdem nominis in divinis actibus publicam manifestationem. II Reg. vn, 9 : Feci tibi nomen grande juxta nomen magnorum qu sunt in terra. Ruth, iv, 11 : Habeat celebre nomen in Bethlehem, hoc est, inter eos qui Deo fructificant. Hoc enim modo id quod sanctificatur, celebratur. Quia, sicut dicit Philosophus, sanctitas est virtus quae scire facit quae ad Deum justa sunt. Et ideo quando aliquis se illa scire per effectum ostendit, tunc nomen Dei, quod super eum invocatum est, sanctificat. Jerem. xiv, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos, Domine Deus exer-

<--- Page Split --->

citium. Ubicumque enim divinum nomem manifestum est in actibus, ibi ab omnibus invocatur.

Sic ergo sanctificatur ad celebrandum, quando manifestatur.

Sanctificatur etiam, quando clarificatur ut effulgeat et splendeat in gloria, quod latet in humilitate. Et sic sanctificatur in Sanctis, quando mirificatur : quando scilicet mirabilis Deus in Sanctis suis et videtur, et praedicatur. Psal. iv, 4 : Scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum. Joan. xii, 28 : Pater, clarifica nomen tuum, scilicet hominibus, hoc est, clarum in gloria nominis splendere facito. Judicum, xii, 18 : Cur quæris nomen meum quod est mirabile ? Sic enim mirabilis est Deus in sanctis suis 1 : et in sanctitate sua Sanctos, qui nomen invocant, facit sanctificatos : et per sanctitatem talem nominis, etiam quidam eorum catalogo Sanctorum adscribuntur. Psal. lxiv, 5 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Quamvis autem non omnes Sancti faciant ea quæ vocamus miracula, tamen hoc miraculum fit in omnibus, quod pusilli et pauperes Diabolum vincunt, præsentibus non attendentes ad æterna suspirant, in carnis incendii existentes cælibem vitam ducunt. Et quod omnibus est mirabilius, simplices et illitterati secreta norunt divinorum consiliorum : et hoc est quod petit Psalmista, Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum : ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Sic ergo sanctificatur nomen, quando clarificatur in mirabilibus gloriosis.

Est autem sanctificatio idem quod confirmatio. Et hoc fit dupliciter sicut diximus : per inscriptionem, ne deleatur : et per impressionem in mentis memoriam, ne aliqua oblivione recedat a corde. Fit autem inscriptio per litteram, et elementa quaedam, et signa spiritualia : quibus

legitur et in fronte, et in femore, et in vestimento. Nomen sanctificatur in fronte per publicam operis confessionem : in femore per sinceram in nomine Domini delectationem : in veste per honestate conversationis virtutem. Unde, Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. Nomen enim Dei in nobis describitur, quando spiritu Dei in nobis similitudo Dei publice confitetur. Nomen autem cælestis civitatis in nobis scribitur, quando omnia nostra ad exemplum Sanctorum Angelorum perficiuntur : ita quod in nobis legi potest omnium similitudo cælestium. Nomen autem Filii novum nobis inscribitur, quando nova opera privilegiata Filii in meritis nostris figurantur : sicut cælibatus in corpore, doctrina verbi in officii perfectione, et martyrii constantia in periculorum mortis perpessione : et quia scriptura hæc indelebilis est, ideo nomen sic inscriptum, est sanctificatum. Hæc enim scriptura sancta est Spiritu sancto exarata, Ezechiel. xi, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.

Sic ergo inscriptum homen, est sancificatum : et sic a Christo scripti et signati sumus, et sanctificati.

Sanctificatur etiam et confirmatur per memoriae impressionem : ut nulla oblivione hoc nomen umquam deleatur. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Sicut dicit, Isa. xxvi, 8 : Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ, non enim esset in desiderio animæ, nisi semper in memoria esset dulce. Unde legitur de Cypriano 2 martyre, quod nomen Domini aureis litteris scriptum habuit in corde. Quia sanctificatum, hoc est, per memoriae impressionem sic fuit

<--- Page Split --->

confirmatum, quod seipsum in corde etiam corporaliter sigillavit. Et hoc est quod clamans desiderat Dominus in Canticis, vnI, 6: Pone me ut signaculum super cor tuum, hoc est, sicut sigillum in profundum pertingens, in quo imago mea in te semper resultet. Sic sanctificatum sumitur, Eccli. xxiv, 16, ubi dicit sapientia : In plenitudine Sanctorum detentio mea, hoc est, ubi plena est confirmatio per impressionem.

tibus eorum superseribam eas 1. Sic dicitur sanctum, ad Roman. vn, 12 : Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Sexta sanctitas (quae est confirmatio memoriae) fit per dilectionem : quia illa facit nomen Dei profundari in memoria, Jerem. 11, 50 : Recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

Sic ergo dicimus, « sanctificetur »

Primam harum sanctificationum operatur munditia cordis et animæ, I ad Corinth. vii, 34 : Et mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Secundam sancitatem operatur spiritualitas, segregans cor a terrenorum pulvere interius fecdante, Isa. lu, 11 : Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere : exite de medio ejus : mundamini, qui fertis vasa Domini. Tertiam sanctificationem illuminatio facit spiritualis, ut divini nominis decor appareat : sicut dicitur, I ad Corinth. iii, 17 : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et hoc fit per elongantiam obscurantium spiritualium peccatorum : sicut est superbia, et ira, et invidia, et acedia. Hæc enim obscurant sanctitatem Dei. Luc. 1, 75 : In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Quartam sanctitatem (quæ fit per clarificationem) operatur in nobis divinus splendor intus ingrediens, et extra in operibus splendens. Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.

Primæ tres sanctitates significantur in Sanctis : et quarta significatur per sancta sanctorum 1. Quinta sanctitas est confirmationis sanctitas, quæ fit scriptura authentica : sicut leges et jura sancüntur. Et hoc fit, quando leges divinæ in nobis per doctrinam spiritus intus scribuntur in corde. Ad Hebr. x, 16 : Dabo leges meas in cordibus eorum, et in men-

« Nomen, »

Quod a notamine dicitur : quia notam sui facit in animam, sicut character quidam consignans hominem Deo. Sicut enim patris carnalis virtus notam facit in nato, per quam facit characterem patris : et ideo imprimit ei nomen naturae patris, ut dicatur et sit homo : ita nativitas divina characterem facit virtutis divinæ, per quam natus dicitur filius Dei, et participative dicitur Deus. Exod. vii, 1 : Constitui te deum Pharaonis. I ad Corinth. vn, 5 : Sunt dii multi, et domini multi, sive in cælo, sive in terra. Hoc enim nomen verissimum est, quod petimus sanctificari. Hoc enim est quod dicit Joannes in I Canon. iii, 2 : Nunc filii Dei sumns, supple, participando divinitatem, et nondum apparuit quid erimus : quia nondum nomen est sanctificatum per depurationem et confirmationem. Scimus quoniam cum, scilicet in sanctificatione perfecta, apparuerit nomen illud cum re nominis, similes ei erimus, id est, participatione deitatis, et non æqualitate : quoniam tunc in nobis videbimus eum sicuti est in suæ perfectione participatæ deitatis. Hoc est igitur nomen quod est super omne nomen 3, quod petimus sanctificari : quia sanctificatione sua perfecta nos perfecti sumus, hic secundum gratiam, et in futuro secundum gloriam.

Hoc autem nomen, quamvis sit multi-

<--- Page Split --->

plex, tamen quintuplex est secundum relationem suae deitatis ad nos, secundum quam nos deificat. Unum autem est Deus, quod est nomen naturae divinae. Alterum autem est, Qui est, quod est nomen aeternitatis divinae. Tertium autem est, Dominus, quod est nomen divinae potestatis. Quartum autem, Jesus, quod dicit Deum humanatum. Quintum, Christistus, quod dicit hominem deificatum : sicut dicit Damascenus.

Primum scilicet nomen, Deus, quatuor operatur in nobis : naturae scilicet divinae similitudinem per adoptionem, intellectus illuminationem per divinam limpidam visionem, interiorem et exteriorem circuitiorem per provisivam ejus virtutem, et nostri curam per suam perfectam providentiam. Et per primum vocatur Pater, per secundum autem illuminator, per tertium vocatur custos, per quartum autem gubernator. Per primum format, per secundum autem oculos illuminat, per tertium impedimenta removet, per quartum autem dirigit in dubiis.

De primo dicitur, Isa. lxiv, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Eccli. xvii, 1 et 2 : Secundum imaginem suam facit hominem :... et secrudum se vestivit illum virtute. Et sic dicitur, Jerem. xiv, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos.

De secundo, dicit Psalmus xvii, 29 : Tu illuminas lucernam meam, Domine : Deus meus, illumina tenebras meas. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firnabo super te oculos meos. Joan. i, 9 : Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic etiam caecutiens Simeon illuminatus clamavit, Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

De tertio dicitur in Psalmo cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet, qui rustodit Israel. Semper enim castra nostra circuit. Deuter. xxiv, 14 : Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos :

et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.

De quarto dicitur, Proverb. xi, 14 : Ubi non est gubernator, populus corruet. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

Haec enim quatuor sunt in hoc nomine, Deus. Imponitur enim hoc nomen naturae divinae quae fecunda est : et ideo uterus quidem semper gignens dicitur in Psalmo cix, 3 : Ex utero ante luciferum genui te. Job, xxxvii, 29, 28 : De cujus utero egressa est glacies? et quis stillas roris genuit? Pater autem est istius creati, quod ad suam producit similitudinem ut dicit Augustinus. Damascenus autem dicit, quod eo6c Graece sonat visionem, quia eoapoio-o, est videre. Et sonat circuitionem, quia eoaooy, circumire : quia circuit omnia quae sua fruuntur providentia. Et etiam sonat ardere, propter curam quam habet suorum : sicut etiam in antehabitis dictum est. Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est.

Est autem proprium nomen substantiae divinae, qui est, quod a tribus perficitur : veritate scilicet entitatis, identitate, stabilitate. Veritate scilicet, quia vere est : in comparatione cujus ea quae ab alio vel per aliud sunt, non sunt, sicut dicit Augustinus. Identitate, quia unum et idem est quod simplex est : in comparatione cujus non sunt quae ex diversis et diversa sunt. Stabilitate, quia in se stabile, nihil exspectans in futurum, et nihil abjiciens in praeteritum : in comparatione cujus non sunt quae numquam in eodem statu permanent.

De primo dicitur, Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus, et rectus. Glossa : « Fidelis, hoc est, verus absque defectu, justam et rectam habens entitatem et substantiam, non deflexam ad privationem vel ad non ens.

De simplicitate sive identitate dicitur in Psalmo cr, 28, et ad Hebr. 1, 12 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non de-

<--- Page Split --->

fcient. Hic enim, ut dicit Boetius, idem vere et simplex est, in quo nullus numerus, quod nulli nititur. Quod autem quibusdam vel cuidam nititur ut sit, non vere simplex est.

De immutabilitate dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Et in Glossa ibidem dicit Augustinus, quod « vera immortalitas est vera est immu- « tabilitas : quoniam in his quae mutan- « tur, ipsa sua mutatio nonnulla mors « est. » Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur.

Hoc nomen etiam in nobis sanctificatur, quando veritatem ipsius participamus per veritatis perceptionem et falsitatis et vanitatis abjectionem : quando depuramussimplicitatem Dei per intentionis nostrae simplicitatem, ut simplici intentione non ad aliud, sed ad ipsum tendamus: et quando immutabilitatem ipsius per constantiam nostri propositi percipamus.

De primo horum dicitur, Joan. vii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscentis veritatem, et veritas liberabit vos. Vani autem non sunt in veritate : quia vanum est, quod finem ad quem dirigere videtur non includit, Sapient. xin, 1 : Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Quia ad veram entitatem non perveniunt, Psal. iv, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Falsi autem sunt, qui cum aliquid prætendant, aliud interius habent, Matth. vii, 13 : Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrínsecus autem sunt lupi rapaces. Mendaces autem, qui hoc quod dicunt vel promittunt in sacramentorum perceptione, vel voti emissione non persolvunt, Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus.

Abdicantes autem mendacium oris et

operis, et separantes se ab omni falsitate, et fugientes vanitatem, sanctificant in se veritatem, hoc est, puram Dei entitatem : sicut petit Dominus, Joan. xvii, 17 : Sancificata eos in veritate : sermo tuus veritas est. III Esdræ, iv, 36 : Omnis terra veritatem invocat, cælum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quidquam iniquum. Et, ibidem, §. 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum.

Vera autem identitas per simplicitatem participatur a nobis, et sanctificatur per duplicitatis emendationem. Sapient 1, 1 et 2 : In simplicitate cordis quaerite illum : quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Hoc modo nomen non sanctificat, qui vel est dubius de Deo, vel duplex. Dubius enim dicitur, quasi duvius, hoc est, qua via ambulet Dei nescius, Jacob. 1, 6 : Qui hæsitat, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. De duplici, Eccli. ii, 14 : Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. Jacob. 1, 8 : Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Hi sunt non simplices, neque simplicitatem Dei in se sanctificantes. Sed sanctificantes sunt, qui ad unum et idem simplex, simplici corde procedunt et contendunt. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam et requiescam, hoc est, in pace cordis contendam ad id quod est idipsum : et in hoc dormiam, quia ab omnibus aliis sensus et appetitus claudam : et in ipso, nihil præter ipsum quaerens, requiescam. Psal. xxvi, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram. Matth. vi, 22, et Luc. xi, 34 : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Psal. cxxi, 3 : Cujus participatio ejus in idipsum. I ad Corinth. i, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.

Immutabilitatem autem participamus per constantiam propositi, sicut diximus,

<--- Page Split --->

quod scilicet cor a vacillatione, et opus a trepidatione purificetur. Tunc enim nomen illud sanctificatur, et manifestatur, et clarificatur. I Reg. 1, 18 : Vultus illius non sunt amplius in diversa mutati. Exod. XIV, 13 et 14 : Nolite timere : state : ... Dominus pugnabit pro vobis, scilicet contra illos. II Paralip. xx, 17 : Confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos.

Sic igitur nomen, qui est, sanctificatur in nobis.

Hoc autem nomen, Dominus, nomen est potestatis, ut dicit Ambrosius.

Potestatis autem perfectio in tribus consistit : in gradus superpositione, in instrumentaliter obsequentis ad potestatem perfecta possessione, in continendi potestatem fortitudine. Oportet enim eum, qui participat potestatem divinam, poni in alto super alios : ut alii non sint ejusdem potestatis. Et sic, Exod. vn, 2, Moyses dicitur deus Pharaonis, quantum ad altitudinem potestatis divinae. Oportet ut abundanter habeat ea, quae huic potestati deserviunt tamquam instrumenta ipsius, ut sine quibus non perficitur in actu : sicut sunt amici et amicorum copia, et divitiae, et apparatus qui pertinet ad potestatem. Oportet etiam quod in ipso, qui utitur potestate, sit virtus continendi eos, super quos accipit potestatem contra inimicas fortitudines : quia aliter excutietur potestas ejus.

Et secundum haec tria nomen Patris Domini sanctificatur in nobis : quando ista in nobis depurantur, et clarificantur, et describuntur in nobis confirmata. Et tunc sumus filii Domini, sicut fuimus dii ex Deo Patre. Sicut enim Deus Deum peruerat, sic etiam Dominus generat Dominum. Omnibus autem superponimur per pluriam et honorem. In nullo defici mus in instrumentaliter operantibus per gratias et virtutes et illarum copiam et scientiarum. Continendi autem omnia nostra virtutem accipimus per praesidia suffragiorum divinorum, Angelorum, et Sanctorum.

De primo dicitur de Domino homine in Psalmo viii, 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum. Sic, Genes. xxvii, 29, dicitur : Jacob, esto dominus fragrum tuorum : et incurventur ante te filii matris tuae, scilicet, Ecclesiae. Et, ibidem, y. 37 : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi. Hoc autem fit per actus dominales et virtutes, qui in supremo constituunt. I Reg. ix, 2 : Ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Ab humero eminet, qui fortitudine operationis et sustinentiae passionum Dei, super alios omnes divina operatur et patitur. Et ille in alto coram Deo jam est constitutus : sicut dicitur in Psalmo cxii, 5 et 6 : Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra ? Habitat enim Dominus honoris sic in altis, qui tamen in oculis suis humiles sunt. Isti sunt in quorum persona dicit Apostolus, ad Philip. m, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Numquam ergo ad pedestria calcanda et scabellaria inclinati sunt. Sed tota voluntate in altissimis coelestium perfectionibus conversationis ducere vitam, hoc Dominum se esse probat quantum ad primam partem dominationis.

Instrumentaliter autem ad haec juvantia sunt virtutes, et scientiae, et alia cooperantia. Non enim ad gloriam altitudinis istius se erigere poterit, qui in aliqua virtute deficit. Unde Dominus, Job, xl, 5, dicit : Esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Et praemisit : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere. Decore enim virtutum omnium oportet esse renitentem, et speciosis operibus indutum, qui gloriosus in sublimibus debet esse erectus. Eccli. xliv, 3 et 4 : Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nuntiantes in Prophetis dignitatem Prophetarum, et imperantes in praesenti populo. Omnia enim talia, sicut instrumenta quaedam, sublevant hominem in sublime potestatis

<--- Page Split --->

divinæ, in qua nihil est impotentiæ. Breviter ergo concludendo : Quicumque omnia instrumenta virtutum et spiritualium habet adminiculorum, quibus omnia sua in potestatis perfectione fiant, et numquam declinet ad infirmitatis ostensionem : hic pro certo secundam partem hujus nominis, in se sanctificavit depurando et confirmando. Dico autem infrmitatem voluntatis, non corporis. Infirmitas enim voluntatis in peccatis est et vitiis : et hæc infirmitas contraria est potestati divinæ.

Sic etiam oportet ut in tertia parte continendi habeat fortitudinem, quia aliter dissipatur totum : quia aliter ea quae sibi subjecta sunt, ad pacem reducere non posset. Unde, Job, xl, 6, dicitur ei qui sic in sublime est erectus : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Et hoc quidem facit homo Dominus in proprio corde, et paterfamilias in propria domo, et dominatus tenentes in commissis : vel oportet dispendium pati in dominatione. Hæc tria simul tanguntur, Esther, xm, 9 : Domimine, rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati. In hoc enim quod dicit omnipotentem, Regem in loco honoris dicit esse positum. In hoc autem quod dicit, omnia in ditione sua esse posita, notat quod omnia subservientia potestati habet in possessione perfecta. In hoc autem quod dicit, quod non est qui possit resistere suæ voluntati, notat quod habet virtutem et fortitudinem omnia continendi fortitudine invincibili. Et hoc dominium participat homo pro modulo suo, quando se in alto ponit, et subservientes ad hoc virtutes possidet, et se sic continendi contra tentationes inimici habet perfectam facultatem. Hæc etiam tria notantur, Eccli. xluv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. In hoc enim quod dicit, virtutibus divites, significat omnium ad potestatem operantium perfectam posses-

sionem. In hoc autem quod dicit, pulchristudinis studium habentes, significat ea quae faciunt ad dignitatis exaltationem. Et cum subjungit, pacificantes in domibus suis, innuit ea quae faciunt continendi fortitudinem.

Sic ergo sanctificatur et confirmatur in nobis participatio hujus nominis Adonai sive Dominus. Et sic dii et domini generantur a Patre cœelesti Deo et Domino.

Nomen autem quod nobis magis Deo conjungit, est Jesus, quod salutaris vel salvator interpretatur.

Hoc autem in nobis sanctificatur, quando a periculis separamur, et removemur per electionis gratiam a massa perditionis. Hoc autem fit, quando ab omnibus diffidentiae actibus corde et opere removemur : ut salus nostra a Salvatore perfecta, speretur a nobis. Sicut dicitur, Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Eccli. li, 1 et seq. : Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum, salvatorem meum. Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione. Hoc nomen non sanctificat, qui a periculosis se non depurat. Quod a metaphora vasis Apostolus, II ad Timoth. ii, 21, convenienter dicit sic : Si quis ergo emundaverit se ab istis, contumeliosis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Et hoc est etiam quod, Isa. vni, 13 et 14, dicitur : Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester, et ipse terror vester : et erit vobis in sanctificationem.

Nomen autem, Christus, dicit hominem deificatum chrismatis unctione.

Et hoc nomen participatur a nobis chrismatis sive unctionis participatione : unctio autem est gratiae : et hanc unctionem participamus per gratiae et gratitudinis participationem : et hoc est, quando nihil nisi gratiosum admittimus, et

<--- Page Split --->

in omnibus gratias agimus. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. Sic participaverunt nomen illud isti, de quibus dicitur, I Paralip. xvi, 22, et Psal. civ, 13 : Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Hoc autem nomen transfundit in nos Pater coelestis, quando Filii sui unctionem per Spiritum et ejus dona in nos influit. Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum, quod est Christus, ab unctione denominatus. Psal. xliv, 8 : Dileristi justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, ueo latitiae, prae consortiums tuis. Hoc est unguentum, quod descendit a capite in barbam, hoc est, Apostolos, et a barba in oram vestimenti ' , ut omnibus unctio vxhibeatur.

Sic ergo nomina Dei ex Patre in nos derivata sanctificantur : quia per emundationem mundificantur, et per terrenorum depurationem pura redduntur, et per abstersionem offuscantium revelantur et manifestantur, et per clarificationem pulchritudinis enitescunt. Et hoc totum continet nomen sanctificationis secundum quod sonat liberam ab omni inquinamento, et perfectam munditiam : secundum autem quod sonat confirmationem, sic impletur per inscriptionem in corde, et sigillationem sive impressionem indelebilem in memoria.

Hoc est ergo quod dicit : Sanctificetur nomen tuum. » Nomen enim Domini solius est sanctum in se : et ideo in nobis sanctificandum. Psal. cxlivii, 12 «t 13 : Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini : quia exaltatum est nomen ejus solius. Quidam enim nomen suum quasi sanclum celebrant : de quibus dicitur, Psal. xlivii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis : et illi de nomine Dei non curant. Qui autem nihil attendunt nis,

nomen Dei, quod invocatum est super eos, cum Psalmo cxiii, 1, dicunt : Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam. Nomen enim a notamine dicitur. Et Sancti nullam de se notam et notitiam habere quærunt, nisi divinam : et ideo dicunt : « sanctificetur » per confirmationem, « nomen, » non nostrum, sed

« Tuum. »

Alii autem hoc nomen blasphemant. Jacob. ii, 7 : Nonne divites blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos ? Non ergo nostrum, quod in terra tantum vocatur, sed « tuum, » tam in terra quam in cœlo, « sanctificetur. »

Hæc igitur quinque nomina Dei in nobis sunt sanctificanda. Quamvis enim alia sint, sicut Ia, Sadai, et hujusmodi quæ Hieronymus ponit, et Eloim, et hujusmodi : hæc ad ista reducuntur, quia Ia, est idem quod Dominus. Sadai autem omnipotens : quæ omnipotentia, sicut patuit supra, in intellectu dominationis intelligitur. Eloim autem est plurale hujus nominis, vel, quod sonat Deum. Adonai autem idem est quod Dominus. Tria igitur prima nominant Deum : secundum substantiam enim nomen est, qui est : secundum virtutem autem nomen est Dominus : et secundum operationem propriam Dei, nomen est Deus. Omnis autem res perfecte habetur et cognoscitur, quando habetur et scitur secundum substiam, virtutem, et operationem. Duo autem residua sunt nomina : Mediatoris, per quem gratia et veritas facta est Jesus Christus. Jesus quidem secundum adventum Dei in nos : Christus autem secundum processum et profectum nostrum in Deum. Sic ergo, o Pater, « sanctificetur nomen tuum. » Emma-

<--- Page Split --->

nuel autem sonat Nobiscum Deus 1 : et hoc est Jesus Christus.

« Adveniat regnum tuum. »

Hæc est secunda petitio, qua per meritum venitur ad præmium.

Tria autem in ea notanda occurrunt : unum quidem, quod principaliter petitur, est « regnum : » secundum autem, per quod determinatur, est « tuum. » Tertium autem modus percipiendi est hoc petitum : quod designat cum dicit : « Adveniat. »

Omittimus autem quorumdam irrationabilem distinctionem de multiplici regno Dei : quia supra tetigimus eam sufficienter. Et dicimus, quod quantum ad intellectum hujus petitionis in regno tria petuntur : decor videlicet regni, et virtus, et operatio justitiæ.

Decor autem regni consistit in corona, purpura, fibula, sceptro, et throno.

Corona autem, quæ ornamentum est capitis, ornamentum significat mentis, per ea quæ faciunt candentem et radiantem mentem. Hæc autem non sunt nisi quinque, scilicet, sapientia, intellectus, scientia, prudentia, et ars, ut dicit Philosophus. Sapientia quidem in cognitione altissimorum Dei et divinorum. Intellectus in cognitione principiorum fidei, et aliorum contemplabilium. In omnibus enim his oportet nos inniti quibusdam principiis, quorum veritatem præintelligere oportet. Scientia vero est cognitio eorum, quæ per rationes fidei et Scripturarum sunt probata. Prudentia, cognitio eligibilium ad vitam et operationes virtutum. Ars autem est cognitio eorum, quæ facienda sunt vel facta in exteriori materia : sicut in templis, et candelabris, et aliis divinis utensilibus. Sic enim ista quinque divinis rebus adaptantur. Ista ergo radiant in mente tanquam pretiosi lapides in corona.

De sapientia quidem dicitur, I ad Corinth. ii, 6 et 7 : Sapientiam loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus seculi, hoc est, Philosophorum, qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est, etc.

De intellectu autem dicitur, Proverb. 1, 5 : Audiens sapiens sapientior erit : et intelligens gubernacula possidebit. Intellectus enim est veritatum suppositarum ex fide et Scriptura, ex quibus gubernamus nos et juvamur ad scienda divina.

De scientia autem, Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Qui enim arguta et probata ex fide et Scripturis non percipit et cognoscit, frustra de regimine sacerdotii præsumit, quia in regimine deficit.

De prudentia autem, quæ est eligibilium ad vitam cognitio, dicitur, Proverb. ii, 2 : Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. Sine hac enim etiam vitam suam et aliorum nescit regere, qui regnum sibi assumit.

De artibus divinis dicitur, Eccli. xxxvii, 35 : Unusquisque in arte sua sapiens est. Sic etiam rex in arte regiminis sapiens esse debet : aut ipse peccabit in regendo.

Rex autem est cui advenit regnum, sicut patebit inferius. Coronam ergo regni in decore portare, est quinque ista in capite habere : ut sapientia sit superiora ornans : intelligentia anterius praecedens : scientia posteriora eliciens, et ideo posterius disposita : prudentia a dextris eligibilia discercens : ars autem in his quæ sinistra sunt et exteriora, per bonum ingenium semper utilia perficiens. Hæc est corona, de qua dicitur, Eccli. xlv, 9 : Coronavit illum in vasis virtutis. Et, ibidem, infra, y. 14 : Corona aurea super mitram ejus

<--- Page Split --->

crpressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, etc.

Hic est igitur decor regni in capite.

Purpura autem significat ornamentum conversationis exterioris. Purpura enim ostreum est conchilium, quod de mari legitur : et suo humore sericum vestimentum tingitur, quo reges utuntur. Hoc autem Dominum Jesum signat, qui de mari, hoc est, multitudine amaridiinis legitur : et suo cruore vestimentum corporis et conversationis regum ejus rubricatur. Isa. LXIII, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Sic vestimentum conversatiomis regum Christi rubrum esse debet per colorem sanguinis, qui semper in eis debet apparere. Cantic. vii, 5 : Comar capitis tui sicut purpura regis virtut a canalibus. Comae capitis sunt supra a mente ordinante dependentia. Sicut enim in antehabitis diximus, omnia praeordinat et praemensurat mens et ratio : et ordinate a mente descendunt omnia, cogitationes, verba, et opera, quae vestiunt regem decore. Psal. xcii, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus vt. Decor autem iste purpureus est in regn, in signum ultricis virtutis per sankumem et in signum sanguinis Christi in spiritualibus : sicut jam diximus. Non enim, sicut dicitur, ad Roman. xiii, 4, sive causa gladium portat. In omnes enim gladio spirituali (qui est verbum Dei) ulciscitur contradicentes : sicut dicitur in Psalmo xcii,1 : Deus ultionum Dominus. Haec purpura regis est vinca canalibus Scripturarum doctrinis, quia secundum Scripturas et leges scriptas omnia operatur.

Fibula autem quae magno decore munit pectus (et monile vocatur a quibusdam) et capitium stringit sub gutture, ut apertus sinus familiaria pectoris revelut indecenter, significat secretum consilii non omnibus esse revelandum. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondre bonum est Proverb. xi, 13 : Qui

ambulat fraudulenter, revelat arcana : qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

Sceptrum autem est signum directionis, semper florens in virtute et justitia, et semper frondens in sermonibus juris et aequitatis, et semper rectum in omni exemplo rectitudinis operum. Psal. xlvi, 7 : Virga directionis virga regni tui. Exod. iv, 17 : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

Haec igitur sunt insignia regalia, et decor regni. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : in omni ornamento capitis per virtutes intellectuales : in omni ornamento totius corporis per purpuratam conversationem : in omni ornamento directionis in dubiis per sceptralem virgam frondentem et florentem.

Thronus autem in his, signat mentis tranquillitatem in omnibus fortunae venationibus, et hujus saeculi tumultibus, et diversitate causarum. Psal. xliv, 7 : Sedes tna, Deus, in saeculum saeculi. Quia quocumque modo saeculum et saecula variantur, semper stabilis manet et inconcussus. Non enim regnat, cujus cor cum omni varietate concutitur et jacetatur. III Regum, vii, 13 : Stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Psal. lxxxviii, 30 : Ponam in saeculum saeculi semen ejus : et thronum ejus sicut dies coeli. Psal. lxxxviii, 38 : Thronus ejus sicut sol in conspectu meo.

Hoc modo dispositum est regnum decoris, et decor regni.

Virtus autem regni consistit in tribus : uno quidem quod in se non sit ad humilia declinabile, suam semper et ubique tenens nobilitatem et altitudinem. Secundo autem, quod non infirmatam ad omnia magna habeat virtutem : quia per hoc est timori omnibus, quae insurgere possent contra ipsum. Tertio autem, quod ordinem non excedat in reprimendo malitias, et continendo civilitates. Hic enim ordo praeci-

<--- Page Split --->

pua pars est potestatis. Et in his tribus omnis consistit regni virtus et stabilitas. Et haec tria regnum Dei Patris confirmant in nobis.

Ad humilia cor inclinabile non regnat, sed conculcatur a vilibus. Isa. 11, 23 : Dixerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. Job, xx, 25 : Vadent et venient super eum horribiles. Et hoc accidit, quando singuli dæmones, et singula vitia vicissim conculcant hominem. Regnum autem tenet hominem in sublimi suæ nobilitatis et dignitatis. Ad Galat. 11, 5 : Neque ad horam cessimus subjectione. Psal. xlvi, 4 : Subjecit populos nobis,et gentes sub pedibus nostris.

Virtus etiam ad ardua debet non esse infirmata per resolutionem alicujus mollitiei. Et hoc optime notat Salomon in Proverbiiis, xii, 24, ubi dicit : Manus fortium dominabitur : quæ autem remissa est, tributis serviet. Eccli. iv, 34 : Noli esse inutilis et remissus in operibus tuis. Ideo dicit Apostolus, ad Hebr. xii, 12 et 13 : Remissas manus et dissoluta genua erigite : et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

De ordinata autem repressione iniquitatis, et continentia civilitatis dicitur, I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis : ut non cum furore insurgatur contra malum, nec in dissolutione contineatur bonum. Et hoc est quod dicit Job, xxix, 24 : Si quando ridebam ad eos, non credebant mihi : quia non propter hoc dissolvi permittebam. Et, ibidem : Lux vultus mei non cadebat in terram : quia letitiam quam pretendit inutilem, et dissolutionis causam esse non permisit. Ab altera parte, nec in insurgendo contra malum debet exagitare furor, sed ordine rationis comprimenda sunt mala. Eccli. iv, 35 : Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.

Opus autem regni consistit etiam in tribus, scilicet, in ordine decernentis justitiæ, in distributione officiorum secundum ministros et ministeria congrua, et in virtutis exercitatione Ordo autem decernentis justitiæ est in ratione, officia congrua in viribus et membris, et virtutis exercitium in operis occupatione. Et sic est de patrefamilias in domo, et rege in regno ; qui recta decernit, et officia congrua singulis imponit : et de occupatione utili cujuslibet, in hoc quod sibi congruit.

De primo dicitur, Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Proverb. xvii, 26 : Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. De secundo, I ad Corinth. iv,1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. I ad Corinth. xv, 23 : Unusquisque in suo ordine. De tertio, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum. II ad Corinth. vi, 1 : Exhortamur ne in vacum gramiam Dei recipiatis.

Sic ergo regnum tale est quod petimus nobis advenire : quia sic pro certo et nos regnamus, et Deus regnat in nobis. Et sicut dicitur, Luc. xvn, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et qui sic non regnat cum Deo, sustinebit gravem comminationem quam rex noster facit, Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

Hoc autem est « regnum. »

« Tuum, » discretive : quia in eo Deus regnat in nobis, et nos cum ipso, et conducit ad regnum æternum.

De primo horum et secundo dicitur, Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes, et regnabimus super terram. Regnum enim istud est sacerdotale, quia in sacris est : sicut regnum Melchisedech, qui rex pacis et rex

<--- Page Split --->

justitiæ interpretatur 1. Apocal. ut, 21 : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.

tua non vocabitur amplius desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino inte.

Hoc etiam regnum ideo « tuum, » hoc est, Patris cœelestis et aeterni dicitur : quia et ostendit regnum cœeleste, et conducit ad illud. De primo, Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. De secundo, Sapient. vi, 21 : Concupiscentia sapientia conducit ad regnum perpetuum.

Oramus autem ut hoc regnum « adveniat » nobis, quia per pœnitentiam quidem, qua corrigit illicita, nobis appropinquat : sed per justitiam advenit et obtinet in nobis : in futura autem vita consummatur. De primo horum dicitur, Matth. ii, 2, et iv, 17, et Luc, iii, 3 : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum. Et ideo Dominus cuidum se per pœnitentiam præparanti dixit, Marc. xii, 34 : Non es longe a regno Dei. Justitiae autem in decore et virtute et operibus status, facit advenire et obtinere in nobis. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. De futuro regno, quod consummat omnia dicit, Matth. xiii, 41 : Mittet Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus potestas æterna quæ num auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.

Sub hac petitione continetur illa quam Matthæus ponit tertiam, quæ est : Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra 2. Quando enim regnum Dei perfecte advenit, non obtinet nos nisi per hoc quod conformis sit voluntas nostra voluntati divinæ, sicut in cælo et in cœlestibus est conformis : sicut patet ex præ inductis : 1 tunc implebitur quod dicitur, Isa. xvi, 10 : Consilium meum stabit : et omnis voluntas mea fiet. Isa. lxii, 4 : Non vocaberis ultra derelicta et terra

« Paném nostrum quotidianum da nobis hodie. »

Hæc est secundum Lucam tertia petitio inter eas quæ sunt de adeptione.

Est autem hæc de adeptione boni temporalis secundum expositionem litteralem. Pater enim noster in omnibus curam habens de nobis, vult ut etiam ex materiali parte nostra mereamur, et dependeamus ad ipsum, et petamus ab ipso omne quod est necessarium.

Notantur autem sex in hac petitione : quorum primum est petiti ad vitæ sustentationem necessitas : secundum autem, sustentantis et petiti ex justitiæ rationibus ad nos congruitas : tertium, ex tempore sollicitudinis pro sustentante opportunitas : quartum, ad hoc concedendum Patris liberalitas : quintum autem, ad hoc cogens nos instans frugalitas : sextum autem, temporis hujus cogens ad petendum exacta penalitas.

« Panis » enim sustentatio est necessitatis. « Noster » autem panis est, qui ex justitiæ rationibus congruit nobis. « Quotidianus » autem est, qui quotidie est opportunus necessitati. Liberalitas autem attenditur in hoc quod dari petitur, et non vendi, vel reddi. Nec frugalitatem excedimus, « nobis » petentes, nec in immensum sollicitudinem, ad hanc diem necessaria petentes. In istis ergo sex continetur id quod petitur in ista petitione.

Dicit igitur :

« Panem. »

Quamvis enim multa sint sustentamenta, tamen præcipuum est id quod de granis labore hominum acquiritur, et

<--- Page Split --->

non vagis et clamosis agitationibus agitatur vel venatur. Genes. nu, 19: In sudore vultus tui vesceris pane. Panis etiam cor hominis confirmat : quia nutrimentum acceptum de pane citius reficit, et magis confortat, et fortius adhæret membris. Hic autem est panis de frumento, et qui solus panis simpliciter vocatur. Quia alia grana non faciunt panem simpliciter, sed faciunt panem quemdam per quamdam similitudinem ad istum dictam.

Nec facit peti potum : quia potus non sumitur a natura, neque desideratur nisi propter cibum : ut scilicet fluxu suo det cibo motum ad membra. Et id quod de potu incorporatur, continuationem praestat ei quod de cibo incorporatur. Et idco sicut qui equum petit ab aliquo, in equo petit omnia quae ad equidandum sunt necessaria : sic qui petit panem, petit omnia quae necessaria sunt ad vitæ necessitatem. Petit enim potum qui fluxum dat cibo, et continuationem cibo incorporato. Et cibati corporis petit fomentum in veste et domo, ut digestio possit celebrari. Unde, I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Eccli. xxix, 28 : Initium vitæ hominis aqua et panis, et vestimentum et domus protegens turpitudinem. Quod enim petitur a Patre cœlesti, petitur secundum intentionem utilitatis : et secundum utilitatem nostram Pater concedit petita.

Sine autem his quae dicta sunt, panis non est utilis nobis. Unde in pane intelligitur conveniens infirmitati hominis et statui suo nutrimentum : et in aqua intelligitur conveniens fluxui nutrimenti, et continuationi membrorum potus et humor, et foventia in corpore acceptum nutrimentum. Et hoc totum petitur in pane. Eccli. xxxix, 31 : Initium necessarie rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus vuez, et oleum, et vesti-

mentum. Hæc omnia Sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. Si enim hæc necessaria non essent, non ea Dominus judicio sibi in pauperibus suis facta vel non facta compularet.

Hæc igitur intelliguntur in pane cum cum dicitur : « Panem nostrum. » Proverb. xxx, 8 et 9 : Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer, et pejerem nomen Dei mei.

Dicit autem :

« Nostrum. »

In quo tria intelliguntur. Noster enim est, quem labor meritorius, vel pretium emens, vel prædium reditus exsolvens nostrum effecit : et ille est nobis debitus a Patre cœlesti. Noster etiam est, quem necessitas personæ, vel status congruitas, vel infirmitatis indigentia expostulat. Quod enim sufficit uni et congruit, alii non sufficit nec congruit. Et quod unus propter infirmitatem vel pristinam consuetudinem requirit, alteri non est opus, qui nec infirmus est, nec delectabilibus assuetus. Sic ergo congruens personæ vel infirmitati iterum dicitur noster panis : non nobis debitus, sed nobis congruus. Tertio noster dicitur, quo digni sumus apud Patrem : aut in re, si boni sumus : aut in spe, si dignos nos facere proponimus.

Sic igitur dicitur : « Panem nostrum. » De primo dicitur, Isa. iv, 1 : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocebur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. De secundo dicitur, Isa. xxxiii, 16 : Punis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. De tertio dicitur, Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. Genes. xxviii, 20 et 21 : Si fuerit Deus mecum, et

<--- Page Split --->

rustodierit me in via per quam ego ambuto, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,... erit mihi Dominus in Deum.

Sic igitur materialis panis, quo vescmur, noster vocatur.

Panis vero raptus, vel per usuras et illicita acquisitus, vel voluptati et non necessitati quaesitus, vel quo per peccatum indignos nos fecimus, sicut Ecclesiarum quibus non deservimus, non est noster sed alienus. Eccli. xxxiv, 25 : Panis regntium vita pauperum est : qui defraudat illum, homo sanguinis est. Et quia sic difficile est nostrum panem facere, ideo cum magno timore Sancti leguntur panem manducasse. Job, iii, 24 : Antequam comedam suspiro : et tamquam inundantes aquæ sic rugitus meus. Tob. ii, 5 : Manducavit panem cum luctu et trnmore. Daniel. x, 2 et 3 : Trium hebdomadarum temporibus panem desiderahilem comedi. Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum.

« Quotidianum. »

Quem sicut quotidiana exigit necessitus, ita quotidianum meritum nostrum facit. II ad Thessal. iii, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet.

Hic etiam interdicitur nimia, et in annos plurimus sollicitudo, talis quae pietaten in corde exstinguit. Luc. xii, 19 et 20, de illo qui bona se dixit habere plurima, proposita in annos plurimos, quem Deus stultum vocavit : quia ipsa nocte repetenda erat anima sua : et ideo dixit ei Deus : Quæ parasti, cujus erunt ? Ideo igitur dicit : « Quotidianum. »

Hoc est etiam quod dicit Dominus, Matth. vi, 31 et 32 : Nolite solliciti esse drenites : Quid manducabimus, aut quid hibernus, scilicet in futurum ?... Scit enim Pater vester cælestis quia his omnibus

indigetis. Ubi autem Lucas dicit quotidianum, Matthæus, vi, 11, dicit supersubstantialem. Et in Hebræo habetur segella *, quod interpretatur egregium. Et sicut ibi diximus *, supersubstantialis dicitur, quia super substantiam nostram est ordinatus. Egregius autem, quia quidquid a Patre cœlesti datur est egregium. Quotidianus autem dicitur, quia quotidianæ indigentiæ est a Patre cœlesti : ut semper sit in ore nostro. Quod dicit Psalmista, Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum :...escam dedit timentibus se.

Ad liberalitatem autem ejus adspicientes dicimus :

« Da. »

Quia non habetur nisi de benignitateliberalitate sua. Luc. xi, 5 : Commoda mihi tres panes, panem scilicet refectionis, panem congruentiae infirmitatis, et panem confortationis ad robur operis. Ad ista enim tria requirimus panem. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hic autem speratur a liberalitate Patris, qui de paucis seminibus, multiplicatis segetibus, omnes pascit, sicut dicit Augustinus. Psal. cxliv, 13 et 16 : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno : aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Psal. cxliv, 9 : Qui dat jumentis escam ipsorum : et pullis corvorum invocantibus.

Non negligit hominem qui providet jumentis et corvis.

« Nobis. »

Non enim petimus aliis ad propriæ indignetæ revelationem. Præsumptuosum enim est petere pro aliis, qui vix sufficit

<--- Page Split --->

petere pro seipso. Nec petere per se quis auderet, nisi Pater affectu paterno daret rogandi fiduciam. Gregorius: « Præcep- « tis salutaribus moniti, et divina insti- « tutione formati, audemus dicere : Pater « noster.» Unde, Joan. vi,27: Operamini non cibum qui perit,sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Exod. xvi, 15: Iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum.

xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum.

De secundo dicitur in Psalmo lxxvi, 23 : Panem Angelorum manducavit homo. De quo dicitur, Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est.

Hic enim cibus maxime confortat, qui est panis virtutis. Eccli. xxxi, 28 : Splendidum in panibus benedicent labia. Hoc enim maxime verum est de splendido in panibus virtutum.

« Hodie, »

Hac mortalitatis die. Exod. xvi, 16 : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum. Unde ibi dicitur, quod manna (quod fuit panis viatorum) in mane reservatum computruit. Ita etiam nutrimentum ultra quam sufficit necessitati mortalitatis præsentis, et repositum ex avaritia in abundantias futuras putrescit : et putredo in vermes conversa, manducabit corpora et animas avare reservantium. Matth. vi, 34 : Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua. Crastinus enim dies dicitur, qui non pertinet ad præsentem necessitatem, sed reservatur futuris abundantius in deliciis consumendus.

Sic ergo dicitur : « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. »

Quando autem licet petere delicias, vel vestium claritatem : qui etiam panem in futurum petere non docet, et abundantiam panis Sodomæ improperat, quem labore suum non effecerat, sed otio tepebat 1 ?

Spiritualiter autem hunc locum exponendo, sunt quidem tres panes quotidie necessarii, et quotidie requirendi : panis scilicet intellectus, qui est veritatis verbum : panis affectus, qui est virtutis firmamentum : et panis sacramenti, qui est animæ famelicae verum viaticum.

De primo dicitur, Deuter.viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Dei. Eccli.

De tertio pane dicitur, Sapient. xvi, 20 et 21 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem quam in filios habes ostendebat,et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Plenus enim delectatione et refectione est hic panis, habens in se vas gratiæ, animam Christi quasi gomor mannatis.Habens in se substantiam corporis Christi, qui vere cibus est, sicut dicitur, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus. Habens humorem in se sanguinis Christi, qui dat saporem cibo, Cantic. ii, 3 : Fructus ejus dulcis gutturi meo. Hic autem sanguis est in specie vini : de quo dicitur, Cantic. vii, 9 : Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Quia quo frequentius per memoriam revocatur et per meditationem teritur, eo dulcius invenitur, et jucundius, et suavius. Unde habet deitatem ad condimentum. Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti saliat te. Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercitum omnibus populis in monte hoc, hoc est, in elevatione Ecclesiæ, convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindeniæ defæcatæ. Omnibus enim populis est præparatum hujus gratiæ convivium, quod est medullatorum pinguium, quod est corporis et animæ Christi : quæ me-

<--- Page Split --->

dullam pinguissimarum habent gratiarum, et vindemiam defæcatam, quia in gaudiis gratiarum ejus nihil umquam fuit de fæce peccati immixtum.

Hi sunt ergo tres panes quos accomnodari petimus ab amico Deo Patre 1, quando noster amicus (animus noster) per conversionem venit ad nos : et revertitur de labore sæculi famelicus, et exesus de labore mundi, in quo nihil invenitur refectionis, et non habemus ut ponamus ante illum reficiens aliquid, nisi a Deo Patre efflagitemus.

Sunt adhuc alii panes spirituales : panis scilicet pænitentiae, panis obedientiae, panis doctrinae, panis eleemosynea, panis consolationis divinae, et panis devotionis in oratione.

De pane pænentitæ dicitur in Psalmo lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis iu mensura. III Reg. xxii, 17 : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate cum pane tribulationis, et aqua angustiae. Isa. xxx, 20 : Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem : et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum. In angustia enim reficit panis iste.

De pane obedientiae dicitur, Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatenu ejus qui misit me, scilicet Patris mei, ut perficiam opus ejus. Cibus autum simpliciter non vocatur nisi panis. Cines. xviii, 6 : Accelera, tria sala similae commisce, et fac subcinericios panes, scilicet azymos. Tria sata simile sunt praecepta, consilia, et exempla divina. Panis autem subcinericius est obedientiae humilis refectio. Azymi autem sunt, quando sunt sine remurmuratione. In fortitudine istius panis ambulabat Elias quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 2. Quadragenarius enim partibus suis quinquaginta perficit, qui est numerus jubilei : et signat tempus præsens in obe-

dientia ambulandum usque ad remissionem futuram : quando, sicut dicitur, Job, iii, 19 : Servus erit liber a domino suo.

De pane doctrinae, qui sunt duodecim juxta numerum doctrinae Apostolorum, et numerum doctrinae Patriarcharum, et numerum duodecim Prophetarum, et numerum quinque librorum Moysi, et quinque Prophetarum majorum, David, Isaiae, Jeremiae, Ezechielis, Danielis, et Job, et Salomonis. De his, inquam, dicitur, Levit. xxiv, 3. Et significantur per duodecim panes propositionis. Significantur etiam per duodecim cophinos, quos sustulerunt de his qui manducaverunt 3.

De pane eleemosynea dicitur, Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Job, xxxi, 17 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Aquae dicuntur hic transeuntes pauperes : quia transeunt accipiendo, et redeunt centuplum retribuendo.

De pane consolationis divinae dicitur, Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus'occurrite fugienti. Habitantes enim terram Austri (quae est terra luminis et caloris) sunt Angelis et Saneti, qui abundant illuminationibus et consolationibus Spiritus sancti.

De pane devotionis in oratione dicitur, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Hoc est manna quod habet saporem panis oleati : sicut dicitur, Exod,xvi, 31, et Numer. xi, 8. Hi sunt quinque panes, ex quibus satiavit Dominus quinque millia hominum 4.

<--- Page Split --->

« Et dimitte nobis peccata nostra. »

Hæc est prima petitio de amotione mali, quæ proprie deprecatio vocatur.

Multiplicantur autem istae petitiones secundum multiplicationem mali quod impugnat. Aut enim hoc jam contractum est, et inest secundum seipsum : aut jam quidem inest secundum causam, et timetur fieri in futurum. Et de primo quidem petitio prima. De secundo autem est petitio secunda.

Prima autem harum petitionum duas habet partes, in quarum prima talis mali petit remissionem : in secunda autem illius remissionis proprium ponit remissivum.

Dicit ergo : « Dimitte nobis debita nostra. »

In quo quatuor notantur : paterna invocata pietas, invocantis hominis supplicitas, orantis debita recognoscentis humilitas, et sui ante Dominum accusabilitas in hoc quod sua dicit esse debita.

Pietas paterna innuitur cum dicitur :

« Dimitte. »

Non enim in parte dimittendum petit, vel exspectandum donec reddi possit : sed tantum speratur de bonitate sua quod simpliciter dimittat. Unde et ipse liberaliter dicit de se, Luc. vii, 41 et 42 : Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Et ideo pietas ejus et bonitas notatur in tribus, quorum unum est quod gratis dimittit, secundum quod totum dimittit, tertium quod non improperando dimittit.

De primo dicit, Psal. xxxi, 1 : Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Hoc enim Apostolus, ad Roman. vi,17 et seq., exponit de eo cui Deus fert justitiam, quem etiam et gratis de impio facit justum. Et hoc facit per gratiam prævenientem.

Isa. lii, 3 : Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini, hoc est, gratis absque commutatione. Hoc enim est vera gratia Patris nostri, ut gratis faciat. Ad Titum, iii, 5 : Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Ad Ephes. ii, 8 et 9 : Gratia enim salvati estis per fidem : et hoc non ex vobis : Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur.

De secundo, scilicet quod totum dimittit, Matth. xviii, 27 : Misertus dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Et, ibidem, 3. 32 : Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Ideo dicit Ambrosius, quod « impium est a Deo dimidiam spera- « re veniam. » Ezechiel. xviii, 22 : Omnium iniquitatum ejus,... non recordabor amplius. Psal. l., 11 : Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, hoc est, delebis.

De tertio, scilicet quod non improperat, Jacob. i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Luc. xv, 20 et seq., non tantum filio prodigo non improperavit, sed etiam stolam primam protulit, et decorem multum dedit, et convivium instruxit, quia salvum illum recepit. Et, ibidem, 3. 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Qui autem gaudet, non improperat.

Sic ergo facilis est ad dimittendum Pater noster. Et sic docet nos orare : « Dimitte. »

« Nobis. »

In hoc notatur orantis supplicitas. Nobis enim dimitti petimus, attendentes quod supplicandum est pro nostris excessibus. Sic suppliciter oravit Manasses, in Oratione, ad finem, ubi dixit : Et nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. Quare peto rogans te, remitte mihi, Domine,

<--- Page Split --->

remitte mihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in æternum iratus, reserves mala mihi. Hoc est enim suppliciter petere.

« Debità. »

In hoc notatur debita recognoscentis humilitas. Psal. 1, 5 : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper IJoan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Qui enim petit sibi remitti debita, recognoscit se esse debitorem. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Recognoscens debitum, stat in veritate. Negans debitum, a veritate declinat, et mendax est. Debita autem dicuntur peccata : quia pro ipsis debitores Deo efficimur.

Debitores autem sumus ex omisso, et ex commisso. Ex omisso quidem, quia quod debuimus facere omisimus : et hoc est tripliciter, omissum obedientiæ, omissum concessi temporis, et omissum lucrum gratiae concessæ.

Omissum obedientiæ est contra praecepta affirmativa, quæ implere omisimus. Et in hoc notatur debitum delicti quasi derelicti. Unde Dominus de praeceptis negativis et affirmativis dicit, Matth. xxii, 23 : Hæc oportuit facere (praecepta scilicet negativa) et illa non omittere, praecepta affirmativa. Omissio autem hujus maxime fit aut per negligentiam, aut ignorantiam : sicut dicit Psalmista, Psal. xxiv, 7 : Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris.

Omissio autem sive delictum temporis est, quod perditur tempus quod concessum est ad pœnitentiam et serviendum Hoo. Unde, Apostolus loquens ad litteram de gratia concessi temporis dicit, II ad Corinth. vi, 2 : Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait

enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Multum est enim debitum temporis, ut dicit Anselmus, quando de toto tempore non præteribit unicum momentum, quod non exigatur qualiter sit expensum. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pœnitentiæ : et ille abutitur eo in superbiam.

Omissum autem lucri gratiæ concessæ secundum omnem gratiam nobis dadatam multiplicatur : quia in divitiis, quando non elargiuntur : in scientia, quando non docetur, vel prædicatur, vel consulitur : in virtute, quando in opere non exercetur. Et sic de aliarum gratiarum omissionibus. Sicut enim dicit Gregorius : « Cum crescunt dona, rationes « etiam crescunt donorum. » Matth. xxv, 26 et 27 : Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura.

Debitum autem commissi est, quod committendo nos debitores efficit. Et hoc est peccatum transgressionis. Hoc enim est, cujus debitores sumus Deo ad satisfaciendum. Unde, Psal. 1, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Genes. xlii, 36 : In me hæc omnia mala reciderunt. Et ideo sibi debitores efficimur, et ex onisso sicut diximus, et ex commisso.

Est autem aliud debitum per quod efficimur debitores proximo, quem si fraudamus, Deus non dimittit nobis debita, nisi prius quantum possumus solvamus proximo sua debita. Ad Roman. xni, 7 et 8 : Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Aliquid etiam debitum debemus spiritui. Ad Roman. viii, 12 et 13 : Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus : Glossa, « sed spiritui. » Si enim secundum carnem vixerilis, moriemini :

<--- Page Split --->

si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Omnia hæc debita Patri cælesti debentur : quia etiam ea quæ proximo vel spiritui debentur, ipse reposcit quando non solvuntur : sicut causam suscipiens et proximi, et spiritus. Et quoad omnia hæc dicimus : « Dimitte nobis debita. »

xii, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congere super caput ejus Levit. xix, 18 : Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.

Certitudinem ergo charitatis adversus eos qui in nos delinquunt notans, assertionem sermonis interponit cum dicit : « Si quidem. »

« Nostra

« Et ipsi. »

Autem dicit, docens nos accusare in oratione : quia nostra sunt debita peccatorum, et nihil aliud habemus de nostro. Proverb. xvii, 17 : Justus prior est accusator sui. Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.

Sic ergo dicimus : « Dimitte nobis debita nostra. »

Propriam tangit hic dimissionem : quia quidam sunt adeo felliti cordis, quod injurias non per ipsos, sed per alios dimittunt. Dominus autem vult quod bonitas et dulcedo cordis præveniat eum qui veniam petit, scilicet quilibet non ab alio inductus, sed ipse per se dimittat.

Et hoc est quod dicit : « Si quidem et ipsi »

« Si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. »

« Dimittimus. »

Hic ponit proprium remissivum, in quo fit remissio peccatorum : et hæc est charitas fraterna remittens debita fratrum.

Et notantur tria : scilicet, remissionis confirmatio, propria dimissio, et generalitas dimissionis.

Primum notatur per hoc quod dicit : « Si quidem, » quod tantum valet sicut certe. Hoc enim coram Deo debet esse confirmatum, qui, Deuter. xxxii, 33, secundum translationem Septuaginta dicit : « Da mihi vindictam, et ego retribuam 1. » I Petr. iii, 9 : Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes. Confirmatio enim sermonis confirmationem notat charitatis. Ideo enim, Matth. v, 44 : Diligite inimicos vestros : ut non tantum inimicis dimittantur debita, sed etiam e contra affectus dilectionis impendantur, et effectus operis. Ad Roman.

Eccli. xxvii, 2 : Relinquo proximo tuo nocenti te : et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Luc. vi, 37, et Matth. vii, 1 : Dimittite, et dimittemini. Et, ibidem, Luc. vi, 38 : Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Eccli. xxviii, 3 : Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam. Quasi dicat : Non inveniet. Matth. xvii, 32 et 33 : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Eccli. xxvii, 4 : In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. Act. vi, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum : quia nesciunt quid faciunt. Luc. xxii, 34 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Ecce ipsi sic dimittimus, nullo nos inducente vel cogente, vel per emendationem et

<--- Page Split --->

humiliationem præveniente : sed nosipsi ex nobis dimittimus

« Omni debenti nobis. »

Ecce dimissionis generalitas. Eccli. xxvii, 1 : Qui vindicari vult, a Domino iuveniet vindictam, et peccata illius servans servabit : hoc est, qui ex ira appetit vindicari de malo illato sibi a proximo, ille nihil aliud inveniet a Domino, nisi quod vindicabit in eum omnia peccata quae commisit in Deum. Et omnia peccata illius servans servat, ut demum convolutis in unum peccatis suis, condement eum. Omnibus ergo dimittendum est, et omnia dimittenda sunt : quia sicut vult omnia sibi dimitti a Domino, ita omnia dimittere debet : quia ira et inimicitia in nullo est retinenda. Eccli. xxvii, 3 : Homo cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo : quis exorabit pro delictis illius ? Quasi dicat : Nullus. Sicut autem dimittere debemus debita debentibus nobis, ita cum nos sumus debitores alicui, veniam petere debemus et reconciliari sibi. Matth. v, 23 et 24 : Si offers munus tuum mite altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, rlínque ibi munus ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum. Unde sicut charitate paratus debet esse animus offusi ut dimittat debitum : ita per pænituitam et charitatem paratus debet esse animus offendentis, ut placet per satisficationem eum, quem offendisse se rerognoscit. Qui autem sic non facit, offiusus et offenders, sive læsus et lædens, in peccato remanet apud Deum. Psal. xxvi, 21 : Mutuabitur peccator, et non solvet. Quia per peccatum quo lædit proximum, debitor fit proximo : et non solvit per satisfactionem et emendæ ex-hibitionem.

Similiter improperatur ei qui non est facilis ad dimittendum proximo, Isa. lvii, 3 : Omnes debitores vestros repetitis.

Boni ergo cordis est debita dimittere : et ei cui debet, per humilitatem satisfacere.

Est tamen unum debitum quod numquam est dimittendum, sed semper exigendum : et ita reddendum quod semper est et manet adhuc debitum : et hoc est debitum charitatis. Ad Roman. xiii, 8 : Nenini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Hoc enim debitum dulciter obligat, et benigne solvit, et solvendo se magis ad debendum astringit. De hoc dicit Apostolus ad Philemonem, y. 19 : Et teipsum mihi debes.

Sic ergo dicitur : « Dimitte nobis debita nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Qui autem non dimittit, frustra hanc orationem præsumit dicere, nisi in persona Ecclesiæ dicat, et cum fiducia quod Deus per orationem cor suum illuminet, et in futuro gratiam charitatis accipiat, qua debitoribus omnia debita dimittat.

« Et ne nos inducas in tentationem. »

Hæc est deprecatio quæ est de malo futuro, quod jam imminet per causam. Tentatio enim (quæ est impulsus hostis ad illicitum) est causa peccati secundum intentionem tentatoris : quia non induceret in tentationem, nisi intenderet peccatum : quia aliter per tentationem prodesset homini : quia tentatio cui per peccatum non consentitur, materia est exercendæ virtutis. Unde etiam aliqui fortiores et experti vires suas, in gratia Dei sancti tentari oraverunt. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxv, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me et cognosce semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est : et deduc me in via aeterna.

Tanguntur autem tria in petitione ista, quorum primum est in Deo, et est id quod petitur : et est præservatio a casu in tentatione. Secundum est in quo est

<--- Page Split --->

casus ille : quoniam ille in ipso inductu ingreditur per gradus in tentationem, Tertium autem est in quo est ille inductus et ingressus qui casus est, ille enim est in tentationem.

Dicit ergo primo : « Et ne nos inducas. » Quasi dicat : A malo imminente libera per debiti dimissionem, et a malo futuro cave et praeserva.

Per hoc quod : « Ne nos inducas, » hoc est, induci permittas vel dissimules : quia quicumque ductor sit hominis in appetitibus et consiliis et operibus suis, seducit hominem praeter te solum.

Attendendum enim quod quatuor ducunt et inducunt hominem quamdiu est in via. Opinio enim sua ducit in dubiis, et haec errat : quia dicit Augustinus, « Quod opinamur, debemus errori.» Ductor in appetitibus frequenter est concupiscentia, et haec praecipitat. Ductor in perversis operibus ut frequenter est Diabolus, et decipiendo seducit. Ductor in bonis gratiae est solus Deus : sicut ipse dicit, Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.

Si autem aliquando ducit ratio naturalis et natura, valde ista sunt seducibilia : et ideo non sequenda nisi cum gratia, et ductore gratiae. Et hoc est quod intendit Moyses, Exod. xxxiv, 13 : Si non tu ipse praecedas, non educas nos de loco isto. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo deus alienus. Isa. lxiv, 14 : Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Sic igitur ducendo et tenendo manum itinerantis in via hujus vitae, praeservat a tentationis casu. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me : et cum gloria suscepisti me. Sic, Matth. iv, 1, et Luc. iv, 1 et 2 : Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tenta retur a Diabolo. Et omnes qui sic ducuntur, vincunt tentatorem et alii cadunt. Ad

Roman. viu, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Sapient. x, 12 : Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

Sic ego praeservat a casu in tentatione.

Secundum autem quod valde attendendum est, in quo est ille casus : quia est in ductu « in tentationem. »

Et attende quod non dicit, ne nos tentatio tangat : quia omnes, qui pie volunt vivere in Christo, tentatio tangit 1.

Tangit autem aliquando tantum exterius in oblatione illiciti facta ab hoste : sicut, Matth. iv, 3 : Accedens tentator, scilicet ad Christum, dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et sic etiam tetigit primos parentes primo, antequam per peccatum corrumperentur. Genes. iii, 1 : Serpens dixit ad mulierem : Cur praeepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi.

Aliquando etiam tangit tantum interius : sicut quando non hostis, sed concupiscentia causa est principii tentationis. Jacob. 1, 14 : Unusquisque tentatur, a concupiscentia sua abstractus et illectus.

Aliquando est ab exteriori et interiori, quando quidem exterius offertur illicitum, et interius incipit trahi desiderium. Genes. iii, 15 : Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Caput enim serpentis conterere, est primum motum ejus in principio tentationis excludere, ne venenum infundat, vel ne infusum ad exstinctionem vitalis spiritus serpere valeat.

Hic autem non oratur ut non tangat tentatio : quia hoc est impossibile in hac vita. Omnes enim tangit aliquo dictorum modorum tentatio. Sapient. xviii, 20 : Tetigit autem et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis : sed non diu permansit ira tua. Quamdiu enim sumus in hac vasta

<--- Page Split --->

cremo, in qua tot instrumenta Diaboli impugnant, non potest esse quin tentatio tangat nos.

lloc enim est utile ad sex : quorum unum est, ut nostræ fragilitatis memores humiliemur, II ad Corinth. xii, 7 : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet.

Secundum, ut a peccato purgemur, Psal. xvi, 3 : Probasti cor meum, Domine, et visitasti nocte : igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas, hoc est, ita depurasti, usquedum consumatur iniquitas.

Tertium est, ut virtus exerceatur, Tob. xii, 13 : Quia acceptus eras Deo, necesse /uit ut tentatio probaret te, hoc est, probatum ostenderet : et sic in exemplum aliorum virtus tua poneretur. Hoc etiam modo tentatus fuit beatus Job, sicut in libro Job dicitur.

Quarta causa est, ut seipsum homo in inlirmitate et virtute et fidelitate, quam ad Deum habet, experiatur. Quia sic vel cautus, vel audacior efficitur. Eccli. xxxiv, 11 : Qui tentatus non est, qualia scit? Et, ibidem, y. 9 : Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa.

Quinta causa est, quia per constantiam tentationis digni Deo efficimur, Sapient. iii, 5 et 6 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. In omnibus enim aliis sacrificium facit homo de suis : in tentatione autem offert seipsum Deo, sicut se Christus in cruce obtulit Patri.

Sexta causa est, ut per victoriam miles Christi gloriosus fiat. Et hoc est quod dicit Psalmus v, 13 : Domine, ut scuto homæ voluntatis tuæ coronasti nos. Vitoribus enim, secundum leges antiquas, scuta rotunda quibus pugnaverunt retro capitibus alligabantur : et sic in conspectu regum et civium, pro quorum libertate pugnaverant, in gloriam et hono-

rem adducebantur. Psal. vn, 6 : Gloria et honore coronasti eum, Domine.

Attende autem, quod tactus tentationis vocatur et non inductio, totum tempus in quo manet aliquis in tentatione forti animo : ita quod in tentatione animus nec mollescit, nec frangitur. Diu enim fuit Job in tentatione, et diu Tobias, et nullum in eis habuit tentatio progressum : sed semper stabat animus sicut in tentationis principio. Et ideo dicit Jacobus, i, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

Alii autem in tentationem inducuntur. Et illi sunt qui per gradus tentationum usque ad interiora procedunt, hoc est, de primo motu procedunt ad delectationem : de delectatione usque ad delectationis moram : de mora usque ad rationis deliberationem : et de deliberatione usque ad consensum : et de consensu usque ad voluntatis impetum : de impetu usque ad opus : de opere usque ad iterationem operis : de iteratione usque ad consuetudinem : de consuetudine usque ad defensionem : de defensione usque ad profundum desperationis, vel præsumptionis. Sic procedere et induci in tentationem in quolibet gradu, est cadere vel parvo, vel majori, vel maximo casu. Et ideo orandum est ne sic inducamur. Quamvis enim tentatione tangi sit proficuum, tamen quia spiritus promptus est, caro autem infirma, Dominus dicit, Matth. xxvi, 41 : Orate ut non intretis in tentationem. Sic igitur ad interiora tentationis passibus animæ devenire, est induci in tentationem. Et quia sic in principio tentationis vel a tentatione tangendo, vel aliquantulum delectando multi tentantur, ideo dicitur, Proverb. xxiv, 16 : Septies cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum. Et quia Dominus de ultimis portis tentationis et peccatorum reducit aliquando peccatorem in tentationem et peccatum inductum, ideo dicitur, Job, xxxvni, 17 :

<--- Page Split --->

Numquid apertae sunt tibi porta mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Quasi dicat: Non tu fecisti hoc, sed ego. I Regum, ii, 6: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Sic enim de ostiis tenebrosis inferorum reduxit Magdalenam.

Hoc est ergo induci « in tentationem. » Jam supra dictum est, quod tentatio est impulsus ad illicitum. Super Matthæum autem diximus de tentatione quædam 1. Hic autem ad hoc quod hic sufficit dicimus, quod hic non intendit Dominus de tentatione qua Deus tentat, ut tentatum virtutem suam cognoscere faciat : sicut tentatus fuit Abraham 2. Nec de tentatione qua homo hominem tentat, ut experimentum sui capiat. Nec de tentatione qua homo Deum tentat, ut utrum Deus pro eo signum faciat experiatur : sicut in Psalmo xxiv, 9 : Tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. Exod. xvii, 7 : Tentaverunt Dominum dicentes : Estne Dominus in nobis an non ? Sed hic loquitur Dominus tantum de tentatione Diaboli, quae fit aliquando per hostem, aliquando per carnem, aliquando per mundum, hoc est, mundi oblectamenta, quae sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : sicut dicitur, I Joan. ii, 16. Hæc enim tentatio est ex apprehenso illicito motus, propellens hominem ad illicitum per gradus sensualitatis in delectando, et inferioris partis rationis in apprehendendo, delecando, et immorando : et gradus superioris partis rationis in videndo, dissimulando, vel consentiendo : et gradus voluntatis in impetum faciendo, et membra in opus exhibendo ad illicitum peragendum. Et quamdiu quidem est in sensualitate, peccatum quidem est, sed veniale. Ulterius autem vel est mortale,

vel periculum mortalis. Et ideo dicitur, I ad Corinth. x, 13 : Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : : «d faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

Hoc igitur est quod oramus dicentes : « Et ne nos inducas in tentationem. »

Hoc autem quod additur, Matth. vi, 13 : Sed libera nos a malo, continetur sub ista eadem petitione. Cujus signum est, ut dicit Glossa, quia non copulatur isti per conjunctionem copulativam, sed adversativam. Quasi dicat : Non permittas induci in malum tentationis, sed libera nos a malo eodem. Quia a malo penea liberari possumus, nec oramus nos omnino liberari ab illo : quia oratio non est de hoc quod impossibile est fieri. Malum autem culpa aut jam contractum et factum est, aut per tentationem timetur futurum. Et hoc sufficienter oratur aut remitti aut caveri per duas obsecrationes praecedentes. Et ideo in his duabus deprecationibus finitur oratio Dominica secundum Lucam. Matthæus autem non tantum docet petere sufficientia, sed etiam explicans implicita, plura ponit in oratione Dominica. Et hoc jam super Matthæum explanatum est. Ubi etiam ostendimus qualiter septem dona, et septem beatitudines in septem illis petitionibus intelliguntur. Et qualiter septem vitia excluduntur per easdem 3.

« Et ait ad illos : Quis vestrum habebít amicum. »

Hic per similitudinem inducit ad orationis instantiam.

Dividitur autem hæc pars in duo : in quorum primo inducit ad instanter

<--- Page Split --->

orandum : in secundo vero docet quid est petendum.

Adhuc autem, primum horum habet duas partes : in quarum prima proponit similitudinem : in secunda, similitudinis propositæ concludit intentionem.

Similitudo proposita duo continet : primo enim ostendit petendi necessitatum : secundo, construit instandi importunitatem.

In petendi necessitate tria continentur, scilicet, ad eum pro quo petitur vinculum obligationis, expressio petitionis, et causa necessitatis.

De primo dicit : « Quis vestrum, » secundum Glossam remissive est legendum, hoc est, aliquis : vel, si quis vestrum. Et in hoc notatur amicitiæ raritus. In hoc autem quod dicit : « Habebit, » notatur amici fidelitas. In hoc autum quod dicit : « Amicum, » notatur amicitiæ necessitudo et honestas.

Dicit ergo :

« Quis vestrum,

Hoc est, aliquis vestrum : quia non omnium est habere veros amicos, sed paucorum, ut dicit Philosophus in Ethiris. Eccli. vt, 14 : Amicus fidelis,... qui invuit illum, invenit thesaurum. Iste autem amicus allegorice Christus est. Juan. xv, 15 : Vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, noli feci vobis. Et ante, Ibidem, y. 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut uniamam suam ponat quis pro amiris suis. Moraliter autem amicus noter est noster animus, vel nostri cordis intellectus. Proverb. vii, 4 : Dic sapientir : Soror mea es, et prudentiam voca amicum tuam. Cantic. ii, 16 : Dilectus mors mihi, et ego illi, qui pascitur inter litiu, hoc est, virtutum odoribus, in quibus pascitur animus.

« Habebit. »

Ecce amici fidelitas quæ notatur in perseverantia dilectionis in futurum. Proverb. xvii, 17 : Omni tempore diligit qui amicus est. Proverb. xviii, 24 : Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.

« Amicum. »

Amicus dicitur quasi animi custos. Et in hoc notatur necessitudo amicitiæ et honestas. Duæ enim sunt falsæ amicitiæ et una vera.

Falsa enim est ea quæ fundatur super temporalem utilitatem, tantum diligens quanta est utilitas : non diligens hominem, sed utilitatem ab homine provenientem. Eccli. vi, 10 : Est amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis.

Falsior autem amicitia est quæ non fundatur nisi super delectationem : sicut fuit amicitia Samsonis ad Dalilam 1, per quam tonsus est a virtute, ligatus funibus concupiscentiæ, excæcatus obtenebratione intellectus. Ezechiel. xxiii, 25 : Nasum tuum et aures tuas præcident amatores tui.

Tertia est amicitia vera, quæ fundatur super honestum. Hieronymus : « Vera « enim illa necessitudo est, quam non « utilitas rei familiaris, non subdola et « palpans adultio, sed Christi nectit « amor, et studia sacrarum Scripturarum « conciliant. » Eccli. vi, 17 : Qui timet Deum, æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.

Hoc igitur modo aliquis « habebit amicum, » sive litteraliter, sive mortaliter, sive allegorice : quoniam in amicis nihil est diligentum nisi honestum.

« Et ibit ad illum media nocte, et

<--- Page Split --->

dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes. »

Ecce hic continetur petitionis expressio.

Tangit autem tria : motum confidentiae, tempus indigentiae, et petitionem sufficientiae.

Motum confidentiae tangit cum dicit : « Ibit ad illum, » ad quem habet impetrandi confidentiam. Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. Talis autem est amicus : est unius cum amico cordis, et magis quam frater. Eccli. vi, 11 : Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coequalis : et in domesticis tuis fiducialiter aget.

« Media nocte, » præsentis indigentiae, vel adversitatis. Sapient. xvii, 14 et 15 : Cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus... prosilivit. Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgeban ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.

« Et dicet illi. » Ecce confidentia amicitiae. Eccli. vi, 7 : Si possides amicum, in tentatione posside eum.

« Amice, » qui es animi mei custos. Eccli. vi, 13 : Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.

« Commoda, » hoc est, ad commodum meum præsta. Ea enim quæ sunt amicorum, communia sunt quantum ad commodum utriusque. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam, eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia. Eccli. vi, 16 : Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis : et qui metuunt Dominum invenient illum. Talis enim facilis est ad accommodandum.

« Tres panes. »

Hoc est, tres refectiones. Qui, secundum Glossam, sunt fides sanctæ Trinitatis : ut lides Patris nostram reficiat infirmitatem ex omnipotentia, fides Filii nostram reficiat ignorantiam cx sua sapientia, fides Spiritus sancti nostram reficiat et reparet malitiam cx sua bonitate, fides autem unitatis essentiae nostram reliciat animam ex suæ gratiæ unione et consolatione. Genes. xvii, 6 : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes, scilicet azymos.

Primus panis dat virtutem, Psal. cui, 15 : Panis cor hominis confirmat.

Secundus dat oculorum illuminationem, qui attenuati sunt et obtenebrati per inediam, I Reg. xiv, 29 : Illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Verbum enim veritatis dicitur panis propter soliditatem veritatis, et dicitur mel propter dulcedinem suæ puritatis. Psal. cxviii, 14 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! De attenuatione autem oculorum ex fame, Isa. xxxviii, 14 : Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Naturale enim est cx longa fame obscurari visum. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus.

Tertius panis dat sanitatem per Dei bonitatem : et ideo dicitur panis vitæ. Matth. xv, 22 et seq., cum mulier Syrophænissa peteret filiæ sanitatem, quæ male a dæmonio vexabatur, respondit Dominus, quod non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Et intellexit de gratia bonitatis contra malitiam dæmonis. Proverb. xxxi, 27 : Panem otiosa non comedit.

Fides autem unitatis non est panis quartus, sed est idem in tribus uniens affectiones et intentiones animæ, quæ in multa divisa est secundum multa vanitatis concupiscibilia. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

Potest etiam dici, quod ex quo is qui

<--- Page Split --->

venit de via amicus, est noster animus : quod tres panes sunt intellectus veritatis, et affectus bonitatis, et divinae dulcrdo consolationis. Primus crescit in spica verbi, secundus germinat in culmo virtutis, tertius floret in deliciis contemplationis. Primus panis est azymus absque fermento haereticae pravitatis. Exod. xii, 15 et 19 : Azyma comedetis, et septem diebus fermentum non invenitur in domibus vestris. Secundus panis est calidus calore charitatis, sine cujus calore informes sunt virtutes. Josue, iv, 12 : Panes, quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos, ralidos sumpsimus. Hoc est, quando nostra relinquentes, sociari quaesivimus Sanctorum virtutibus. Tertius panis est velatus pinguedine spiritualis consolationis. Exod. xvi, 31, et Numer. xi, 8, Manna saporem habebat panis oleati.

Isti sunt ergo tres panes.

Vel, Tres panes sunt discretio morum, discretio eligibilium, et perfectio amoris sive desideriorum. Discretio morum est ad adipiscendum honestum virtutis. Disretio eligibilium est ad cautelam vanitutis, et adeptionem veritatis. Perfectio amoris est ad evitationem libidinis, et amplexum summae dulcedinis. De primo dicitur, Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane : quia panis morum cum labore excolitur. De secundo dicitur, III Reg. xix, 6 : Respexit Elias, et error ad caput ejus subcinericius panis, et rus aquae : quia panis discrete veritatis saepe tegitur similitudinibus vanitatis. De tertio dicitur, Luc. xiv, 13 : Hrutus qui manducabit panem in regno Ivi. Primus horum docetur in Proverbiis : secundus autem in Ecclesiaste : tertius vero in Canticis Canticorum.

« Quoniam amicus meus venit de vin ad me, et non habeo quod ponam nullo illum. »

Allegatio est causae indigentiae.

Et tangit duo, quorum unum est opportunitas indigentiae : alterum autem ipsa indigentia.

Opportunitas est ex hospitalitate : illa enim facit opportunam petitionem.

Et circa hanc tangit tria : idoneitatem hospitis venientis, lassitudinem recreatione indigentis, et declinationem ad se cui inconveniens est pati repulsam.

De primo dicit : « Quoniam amicus meus, » qui recipi est idoneus : quia ab illo nihil habeo divisum. Proverb. xii, 26 : Qui negligit damnum propter amicum, justus est.

« Amicus » ergo « meus, » cujus occasione libenter damnum subeo expensarum, « venit, » de via lassus et fractus labore. Isa. xxvii, 12 : Hæc est requies mea, refecite lassum, et hoc est meum refrigerium.

« Ad me : » et ideo denegare hospitalitatem est turpe. Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim lauterunt quidam, Angelis hospitio receptis.

« Et non habeo. »

Allegatio est indigentiae.

Dicit : « Non habeo. » Isa. iii, 17 : In domo mea non est panis, neque vestimentum. Est autem nimis indigens domus, panes supradictos non habens : et ideo compellitur ad amicum divitem recurrere, qui est Deus : de cujus domo dicit Psalmus xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.

« Quod, » cum honestate, « ponam ante illum, » ut ad libitum accipiat quantum vult, vel indiget. Act. iv, 33 : Dividebatur singulis prout cuique opus erat. Et hic ostenditur, quod hospiti pauperi apponendus est cibus potius quam frangendus : maxime si in Deo sit amicus et honestus. Unde, Luc. xxiv, 30, Lucas et Cleophas qui collegerant Dominum in specie peregrini, non Domino dederunt fragmentum panis, sed potius commen-

<--- Page Split --->

salem sibi fecerunt, et sibi panem apposuerunt frangendum. Unde, ibidem, 35, dicitur, quod cognoverunt eum in fractione panis : ut dicit Gregorius, « merito tantae hospitalitatis. » Pauperi autem transeunti, qui sola fortuna pauper est, et non spiritu pauper, frangendus est panis : sicut dicitur, Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.

« Et ille deintus respondens dicat : Noli mihi molestus esse. »

Hic tangit similitudinem ad orationis instantiam.

Tangit autem tria : scilicet, amici ad quem tempore necessitatis recurritur excusationem, petentis perseverantem importunitatem, et importune instantis victoriam.

Circa primum tria tangit : primum quidem amici ad amicum difficilem aditum, quia unus est intus, et alter est foris : secundum autem petitionis propositae contrarietatem : tertium vero accusationis causam multiplicem.

De primo dicit : « Et ille, » scilicet, amicus dives. Ad Roman. x, 12 : Dives in omnes qui invocant illum.

« Deintus, » quia ipse est intus in secreto et gaudio contemplationis beatorum. Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt. Ad hoc intus vocat, Matth. xx, 21 et 23 : Intra in gaudium domini tui. Ad Hebr. iv, 11 : Festinemus ingredi in illam requiem. Et non obducerut quis ex nobis fallacia peccati. Psal. xxix, 1 : Introite in conspectu ejus in exsultatione. Intus enim esse, est in intimis secreti faciei Dei manere. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. Sic ergo Deus noster amicus, nullo indigens, omnibus bonis abundans est intus : et nos stantes ad ostium misericordiae ejus pulsantes foris. Matth.

xxv, 10 : Venit sponsus : et quae parata erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

« Respondens, dicat. »

Non enim sic recluditur ut pulsans non audiatur : sed auditur, et responsa dantur petentibus. Isa. lviii, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet : Ecce adsum : quia misericors sum Dominus Deus tuus. Erit autem tempus cum nec exaudiet, neque respondebit. Thren.iii,8 : Cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. Psal.lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Modo autem clamantes aliquando audit et respondet, sed non exaudit : sicut audivit divitem purpuratum in inferno et respondit, sed non exaudivit 1. Aliquando audit et respondet, sed exauditionem differt, ut ad instantiam orationis provocet, Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Aliquando statim orantem exaudit, Jerem. xxxiii, 3 : Clama ad me, et ego exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. Aliquando exaudit desiderium ante clamorem, Psal. x, 17 : Praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Exod. xiv, 15 : Quid clamas ad me ? Hoc enim ad Moysem dixit Dominus, cum non ore, sed corde clamaret.

Sic igitur clamanti et pulsanti amico deintus respondens, dixit :

« Noli mihi molestus esse. »

Ecce petitionis dispensatoria contrarietas, ut avidius et instantius petatur. Job, xxx, 20 et 21 : Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Habacuc, 1, 2 : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis ? Sic enim se

<--- Page Split --->

hubetaliquandoDominus , acsisibimolestussitoransetpulsans : ethocdispensatoriefacit , utinstantiusrequira - t u r .

Attendendum autem quod molestum dicitur, quasi mole est lassum : et hoc est idem quod supergravans : et ideo molesta est petitio tripliciter.

Aliquando enim molesta est petitio propter ingratitudinem petentis, quia molestus est Domino. II Machab. ix,13 : (Hrabat autem hic scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.

Aliquando molesta est propter petitionem, quia mala, et male petuntur. Jacob. iv, 3 : Petitis et non accipitis, eo quod male petatis.

Aliquando molesta est propter proportionem petentis ad rem petitam, quia non expedit petenti neque decet : cum oratio sit petitio decentium a Deo, ut dirit Damascenus. f1 ad Corinth. xu, 8 et 9 : Ter Dominum rogavi ut discederet a me : et dixit mihi, scilicet Dominus : Sufficit tibi gratia mea. Et hoc est quando homo petit pro seipso. Uno autem modo est molesta quando petitur pro alio, scilicet, propter finalem abjectionem ipsius. I Reg. xvi, 1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ?

Ilic autem ista petitio dispensatorie dicitur esse molesta, ut instantius petatur, ut avidius requiratur. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite /ciem ejus semper.

De prima dicit : « Jam enim, » tempore quietis, « ostium meum clausum est. » Est enim tempus laboris dum vivimus, et sani et fortes sumus : et tunc patet nobis ostium divinæ misericordiæ et largitatis. Ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest : invocate eum dum prope est. Et, Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Tunc enim ostium patet, aditus divinæ misericordiæ. Quando autem jam defessa est virtus, vel vita functus est homo, ostium est clausum : et tunc magis difficulter impetratur quod petitur. Psal. cxvii, 19 et 20 : Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas confitebor Domino : hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.

Ostium etiam misericordiæ aliquando est clausum. Aliquando etiam est repagulis perpetuis obfirmatum. Modo enim dum vivitur ex aliqua causa dissimulationis misericordiæ divinæ et dilationis es clausum. Post mortem autem erit obfirmatum. De primo dicitur, Genes. vii, 16 : Inclusit deforis eum, scilicet Noe et alios in arcam, Dominus. Quod tamen postea ad misericordiam conversus aperuit. De firmatura perpetua dicitur, Matth. xxv, 10-12 : Clausa est janua. Et ideo ibi pulsantibus respondetur : Nescio vos.

Hoc est ergo quod dicit primo modo loquens : « Jam ostium meum clausum est. »

« Jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi. »

Ecce multimoda excusatio exaudiendi. Præmittit autem hic duas causas difficultatis exaudiendi : et secundo,subjunçit surgendi impotentiam.

Una quidem causa est quod intempestiva est petitio,quia ostium est clausum : secunda autem est quies familiæ, quam non est conveniens inquietare.

« Et pueri mei mecum sunt in cubili.

Secunda causa est excusationis.

Dicuntur autem pueri a puritate, qui sunt cum Domino. Isa. vii, 18 : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus. 1 Reg. xxi, 3 : Sunt vasa puerorum sancta, hoc est, corda pura sunt puerorum. Hi sunt cum Domimo vel præsentialiter in beatitudine. Deuter. xxxiii, 3 : Omnes Sancti in manu illius sunt. Vel sunt cum ipso per intentionem pia con-

<--- Page Split --->

versationis. Ad Philip. in, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Et est ac si dicat : Si purus esses, et de puris, et tu mecum esses. Et quia purus non es, non dignus es ut statim tibi detur : sed stude puritati, et insta petitioni. Oportet enim semper orare, et non deficere 1.

tur circa nos, et nos donis suis et devotione surgere facit, ideo surgere dicitur. Et dicitur non surgere, quando hoc non facit. Cantic. v, 3 et 6 : Surrexi ut aperirem dilecto meo :... at ille declinaverat, atque transierat.

Dicit autem : « In cubili, » cubile vocans vel secretum beatitudiuis, ve 1 secretum contemplationis. Matth. vi, 6 : Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua : claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

« Non possum surgere. »

Quasi conclusio est ex praemissis. Et dicit se non posse, quod non commode potest vel congruit fieri propter tempus neglectum, in quo facilius poterat inveniri misericordia. Sicut quando aliquis usque ad ultimam aetatem, vel usque ad ultimam aegritudinem differt conversionem. Illius enim amicus, animus scilicet, vel spiritus, semper est in via de qua dicitur, Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Tarde igitur iste revertitur ad cor. Contra quod dicitur, Eccli. v, 8 et 9 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Dicit enim Gregorius, quod « qui non vult converti « ad Dominum cum potest, justum est « ut infligatur ei non posse cum volue- « rit. »

Et quantum ad hoc hic dicit : « Non possum, » quia quoad hoc non congruit, quod horam in qua ostium apertum fuit neglexit, « surgere. » Hoc dicit per effectum : quia, sicut dicit Psalmus cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Sed quia exterius opera-

« Et dare tibi. »

Attende quod amicus petit accommodari panes. Deus autem amicus tacet de accommodatione, et dicit de datione : quia gratis sunt dona, et vocatio Dei : sicut dicit Apostolus, ad Romanos, xi, 1 et seq.

Et sensus est : « Non possum, » de congruentia ex culpa negligentiae tuae, statim « surgere et dare tibi. » Sed in penam negligentiae tuae donum differtur : ut instantia devotionis recuperes, quod negligentia temporis neglexisti. Jerem. xlviii, 10 : Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter. Matth. xx, 6 : Quid hic statis tota die otiosi? Ideo dicitur, Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

« Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. »

Tangit alteram partem similitudinis.

Et dicit tria : perseverantiam pulsationis, causam donationis,'et sufficientiam collatorum.

De primo dicit : « Et ille, » scilicet pulsans, et indigens, « si perseveraverit, » cum instantia et devotione et humilitate, « pulsans » ad ostium misericordiae. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque

<--- Page Split --->

u finem, hic salvus erit. Ideo dicitur, ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverat. Tnnquam filiis vobis offert se Deus. Ideo etiam docet, Cantic. v, 2, cum perservantia pulsare misericordiam, dicens : Iperi mihi, soror mea, amica mea, columha mea, immaculata mea : quia caput meum plenum est rore, et cinciini muri gultis noctium. Si enim contingat nos igari rore tribulationum, et infundi guttis adversitatis in saeculo tenebroso : tamuri non remittere debemus de instantia rationum.

et non meretur quod Deus ei aliquid faciat, « eo quod amicus ejus sit, » nisi evincat per instantiam devotionis. Psal. LIV, 13, 13 et seq. : Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique... Tu vero, homo, unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos : in domo Dei ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes. Et ideo non merentur cito exaudiri.

Et hoc est quod sequitur :

« Dico vobis. »

Propter improbitatem tamen ejus, »

Conlirmatio est, humana utens similitudine. Matth. xxiv, 33,et Luc. xxı, 33 : Verba mea non transibunt.

« I'isi non dabit ei. » Non quia liberalis non sit, sed quia differt ex causa dominationem. Psal. lxxvii, 21 : Audivit Dominus, et distulit. Ideo dicit Psalmus xxxix, 2 : Exspectans exspectavi Dominum. Et iterum, Psal. xxv, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Hoc est, propter importunam instantiam ipsius. II ad Timoth. iv, 2 : Insta opportune, importune. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te : vivificabis nos. IV Reg. ii, 2, 4, 6 : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Isa. xxxvni, 14 : Sicut pullus hirundinis, sic clamabo : meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.

« Surget, »

« Surgens. »

Circa nos in exterioribus agens, et non ulterius pulsationem dissimulans. Psal. xiii,23 et 24 : Exsurge, quare obdomis, Dominie ? exsurge, et ne repellas in fium. Quare faciem tuam avertis ?

In exterioribus circa nos operando. Psal. lxxvii, 63 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus. Matth. viii, 26 : Tunc surgens, imperavit ventis et mari : et facta est tranquillitas magna.

« Et dabit illi. »

« Eo quod amicus ejus sit. »

Quia pulsans tempus negligendo amiritas non meruit. Proverb. xvii, 9 : Qui celat delictum, quaerit amicitias : qui altero sermone repetit, separat fedrultos. Celare delictum, est post reconriliationem ad Deum factam delictum non repetere. Altero autem sermone repetere, est post reconciliationem factam per ingratitudinis vitium iterum peccatum innovare. Et ille separat amicitias,

Quia etiam in se liberalis est, et libenter dandi accipit occasionem. Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

« Quotquot habet necessarios. »

Fece sufficientia dati, quod ille ad numerum parvum petierat. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Et quomodo non daret, qui ahiens ad secretum cœeli, servis commisit

<--- Page Split --->

ut darent omnia necessaria, etiam antequam peterentur ? Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus suus super familiam suam, ut det ullis cibum in tempore 1. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ideo, Luc. xxn, 35 et 36, dicit : Quando misi vos sinesacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Tob. xii, 3 : Bonis omnibus per eum repleti sumus.

« Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur. »

Explanatio est similitudinis.

Et tangit hic duo. Primo enim concludit a similitudine inductae similitudiinis. Secundo, ulteriorem rationem inducit a minori, in qua probat utilitatem rei petita.

Dicit ergo : « Et ego, » qui veritas sum. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.

« Dico vobis. » Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.

« Petite, et dabitur vobis. »

Duo dicit : exhortationem ad petendum, et fiduciam dat ad impetrandum. Et de expositione hujus loci et sequentium, plurima secundum expositiones Sanctorum a nobis notata sunt in capitulo sexto Matthaei 2, quae hic repetere non oportet. Et est ac si dicat : Ex quo per instantiam vincitur Deus ut det petita, « Petite, et dabitur vobis. » Petitur autem

donum per quod vita bona inchoatur : et hoc est gratia praeveniens hominem : et ideo petitio est ante quaestionem : quia nec quaerere quisquam potest, nisi prius accepta gratia, quae dat vires ad quarendum.

Petitur igitur donum gratiae et virtutis ad merendum, « et dabitur vobis » illud : et adjicietur bonum aeternitatis ad beate vivendum, et feliciter regnandum. Matth. vi, 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.

Attendendum autem qualiter sit petendum bonum virtutis, et quid petendum, et pro quo.

Petendum enim est pie, hoc est, quod ipse petens pietate fidei dilectionem operantis sit informatus. Et haec fides debet movere ad petendum. Jacob. 1, 6 et 7 : Postulet in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Joan. xvi, 23 : Si quid peteritis Patrem in nomine meo, hoc est, in pietate et fide nominis mei, dabit vobis. Jacob. iv, 3 : Petitis, et non accipitis, eo quod mal petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Est autem petendum donum virtutis ad meritum, quia hoc est ad salutem. Joan. xvi, 24 : Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Nullius enim boni perfectum habet gaudium nisi virtus meritoria : quae, sicut dicit Ambrosius, sincera et sancta delectione suos delectat possessores. Psal. xxvi, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ. Hoc autem non fit nisi per meritum virtutis. Hoc considerans Eliseus, IV Reg. ii,9, cum diceretur sibi ab Elia, quod peteret ab eo quod vellet antequam tolleretur ab eo, dixit :

<--- Page Split --->

Uiscero ut fiat in me duplex spiritus unus. Spiritus enim meriti duplex est, dum per virtutem operatur ad meritum, ut per eamdem virtutem operatur ad veniam delictorum et satisfactionem. Hoc igitur est petendum.

Pro se autem est petendum, quia non semper pro alio exauditur petens : sicut patet, I Reg. xv, 11 et seq., ubi Samuel non est exauditus pro Saul petens. Sed qui pie ad salutem petit pro seipso, semper accipit quod petit. Psal. xvii, 7 : Lraudivit de templo sancto suo vocem uram, et clamor meus introivit in aurrs ejus. II ad Corinth. xii, 8 et 9, cum Paulus peteret a se removeri stimulum, non est exauditus : quia amotio stimuli non fuit ad salutem : sed potius exercitium stimuli operabatur ad virtutem meriti. Aliquando tamen aliquis exauditur pro alio petens, sicut Stephanus pro Paulo. Sed hoc non fit semper, ut prius dictum est. Pro se autem semper exaudiuntur Sancti. Ad Hebr. v,7 : In omnibus rrauditus est pro sua reverentia. Joan. xi, 12 : Ego sciebam quia semper me undis. Haec enim non tantum de Christo vera sunt secundum se, sed etiam vera sunt de membris.

Addunt etiam quidam quod perseveranter petat qui petit. Luc. xi, 8 : Si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet urressarios.

Sic ergo petite donum virtutis.

« Et dabitur vobis, »

Quia liberalis Pater bene sibi reputat literi, si inveniat locum dandi et opportunitatem. Et hoc habetur, si aliquis ad ipsum manus ad accipiendum petens extendat. Psal. cxliv, 3 : Magnificentiam gloriae sanctitatis tua loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Magnificentia

autem, ut dicit Philosophus, est magnorum et in magnis liberalitas. Deuter. xxxii, 3 : Date magnificentiam Deo nostro. Hic enim dat omnibus, et abunde juxta magnificentiam principalem 1. Exod. xv, 11 : Magnificus in sanctitate, hoc est, in donis ad sanctitatem pertinentibus. Sic ergo a magnifico principe Deo magnifice dabitur vobis. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Ad Roman. x, 12 : Dives in omnes qui invocant illum. Ideo dicitur, I ad Corinth. i, 5 et 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omnia scientia :... ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.

« Quærite, et invenietis, »

Lumen scilicet veritatis. Non enim quæritur (dicit Augustinus) nisi quod jam secundum aliquid noscitur, quia aliter inventum non cognosceretur. Est enim principium veritatis in nobis concreatum, ut dicit Damascenus, ad cujus lumen cognoscitur inventa in conclusionibus veritas. Sic enim dicit Philosophus, quod omnis scientia intellectiva ex praexistenti fit cognitione. Nemo enim quærit hoc, quod si inveniat nescit se invenisse : quia sic semper quæreret post inventionem, sicut antequam inveniat. Sic ergo et hac de causa lumen quæritur veritatis, cujus principia sunt in nobis. Et attende ordinem : quia per donum virtutis quod petitur, datur virtus quærendi : et tunc imperatur ut quæramus. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum et confirmamini : quærite faciem ejus semper, hoc est, præsentiam veritatis ejus.

« Quærite » autem diligenter, et sapienter, et cum humili intellectu, et cum pietate.

Diligenter, sicut docet Dominus, Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter donec inveniat. Accendere lucernam est devotione et confessione cor purificare, et flamma

<--- Page Split --->

scientiæ Scripturarum illuminare. Everrere domum est evolvere sacramenta Ecclesiae triumphantis et militantis, et considerare effectus divinos in rebus mundi hujus, et in his investigare veritatem. Quærere diligenter, est meditatione et contemplatione per rationem continuo in admiratione esse suspensum donec inveniat. Quærere, est usque ad illuminationem veritatis perseverare : et tunc de inventa veritate maximum gaudium concipere. Psal. cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Sapienter quærere, est Deum ubi est quærere, et quando potest inveniri. Job, xxviii, 13 : Non invenitur in terra suaviter viventium. Oportet ergo studere difficilibus, circa quæ est omnis disciplina et virtus. Ad Hebr. xii, 11 : Omnis disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mæroris. Adhuc, I ad Corinth. ii, 7 et 8 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est,... quam nemo principum hujus sæculi cognovit. Ergo inter potentes sæculi et Philosophos mundi non invenitur. Job, xxvii, 18 : Trahitur sapientia de occultis, scilicet humilibus, absconditis a sæcularibus. Matth. xi, 25 et 26 : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. I ad Corinth. ii, 7 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, hoc est, in occultis divinis susurris, et devota contemplatione in secreto acceptum. Job, iv, 12 : Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susruri ejus.

Cum humilitate autem intellectus quærendum est, ut in captivitatem fidei intellectus redigatur. II ad Corinth x, 5 : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Psal. cxviii, 130 : Intellectum dat parvulis. Proverb. i, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti autem scientia et intellectus. Ptolemaeus Philosophus : « Qui

« inter sapientes est humilior, inter sa- « pientes est sapientior : sicut profun- « diores lacunæ plures capiunt aquas. » Sic humilis Salomon accepit sapientiam. Sapient. ix, 4 et 5 : Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis : quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tua.

Quærendum est etiam pie cum devotione, quæ íotum cor affluere faciat ad veritatis admirationem. Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Sicut dicitur, Daniel. x, 16 : In visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Hoc significatum est, Exod. iii, 3, ubi dicit Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam. Non enim magna veritas videtur, nisi per pietatem et devotionem ad eam accedatur. Sic ergo quærenda est veritas et præsentia divina diligenter, sapienter, humiliter, et pie. Et hoc est quod dicit : « Quærite. »

« Et invenietis, »

Hoc est, intus venietis qui foris fuistis. Cantic. iii, 4 : Cum petransissem eos, inveni quem diligit anima mea, hoc est, pertransissem vigiles qui custodiunt civitatem. Vigiles autem dicuntur Angeli propter suam insommen naturam, ut dicit Chrysostomus. Inter quos conversandum, et cum quibus confabulandum est, et a quibus quærenda est veritas divina : quæ tamen ultra eos invenitur in scipsa, quamvis in eis resplendeat per multa decoris et gloriae argumenta. Baruch, iii, 37 : Deus noster adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puerò suo, et Israel dilectò suo. Via disciplinæ dicitur veritas divina, quam invenit Deus quando nos invenire facit. Tradit autem eam inveniendam Jacob luctanti in oratione cum sapientia : et Israel rectissimo in mandatis Dei tradit percipiendam. Quoniam, sicut dicitur, Sapient. i, 1 : In malevolam animam

<--- Page Split --->

nun introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Sic autem inventa veritate, et data virtute,

« Pulsate, et aperietur vobis. »

Pulsat enim qui jam pervenit. Pulsat autem ad ostium beatitudinis et perferitionis, de quo dicitur, Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, valebitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Haec autem beatitudo perfectionis non est tantum patriæ, ad quum pulsans continuo dicit illud Apostoli, ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Sed etiam est beatitudo perfectionis viae, ut homo jam virtute proficiens, et veritate intus respendens, totus divinus in Deo delectatus inveniatur. Psal. xxxvi, 4 : Delectare in Omnino, et dabit tibi petitiones cordis tui : ita quod jam desipiat quidquid Deus non est. Hic enim jam ad secreta Dei pulsat, alibi permanere non valens : dicens cum Psalmista, Psal. xv, 2 : Dixi Omnino : Deus meus es tu : quoniam mihi bene non est sine te. Sic enim habet veritus hebraica in loco ubi nos habemus : Quoniam bonorum meorum non eges.

Ad hoc ergo ostium instanter manu boni operis, et clamore orationis et devotionis pulsandum est.

domus David (qui adspectu desiderabilis interpretatur) super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Hi sunt illi felices de quibus dicitur in Psalmo xli, 5 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.

Propter haec tria dicit Christus : Ego sum via, et veritas, et vita 1. Via enim est proficientibus in merito virtutis. Veritas autem splendidibus in scientia veritatis. Vita autem pervenientibus ad delecitationem divinae dulcedinis.

Sic (secundum Augustinum) petitur fide operante per dilectionem, quae est forma omnis meritoriae virtutis : quaeritur spe semper illuminantis veritatis : pulsatur charitate perfectae beatitudinis. Sed de his in enarrationibus super Mattheum dictum est 2.

Dat autem fiduciam impetrandi cum subjungit :

« Omnis enim qui petit accipit. »

Tante enim magnificentiae congruit, ut omnis qui petit accipiat, et nullus a tanta magnificentia repellatur. I Machab. ii, 61 : Cogitate per generationem et generationem, quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. Psal. cxliv, 15 : Oculi omnium in te sperant, Domine : et tu das illis, etc. Joel, ii, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.

« Et aperietur vobis. »

Aperitur autem cum introitus panditur ad divinas pulchritudines et delectationes. Psal. xcix, 1 et 3 : Introite in conspretu ejus in exsultatione...Introite portus ejus in confessione, atria ejus in huminis : confitemini illi. Hymnizantes enim ingrediuntur, qui divinas in se sentiunt delectationes. Hi sunt qui claves acripiunt habitationis divinae, et intrant cum volucrint. Isa. xvii,22 : Dabo clavem

« Et qui quærit invenit, »

Quia lumen veritatis scipsum ostendit. Sol enim dum quæritur, statim luce propria manifestatus invenitur. Sapient. 1, 2 : Invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Et quid dicam de quærentibus, quia etiam non quærentibus se ultro ingerit se veritas. Isa. lxv, 1 : Quæsierunt me qui ante non interrogabant,

<--- Page Split --->

invenerunt qui non quaesierunt me. Et ideo, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, 1, 19, nullus est excusabilis, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis : Deus enim illis manifestavit. Sicut jam enim superius dictum est, nihil quaeritur nisi id quod secundum aliquid sui jam intus manifestum habetur. Et ideo culpabiles sunt qui non quaerunt : et per naturam suam propriam quam negligunt condemnabuntur : quia omnes homines Dei veritatem natura scire desiderant. Et ideo qui dissimulat naturae lumen ut sequatur illud quaerens Deum, juste condemnatur. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Dedisti laetitiam in corde meo. Act. xviii, 26 et seq. : Definiens statuta tempora, et terminos habitationis hominum, quarere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Vivimus per gratiam virtutis, movemur per inquisitionnem veritatis, sumus per adeptionem et introitum beatitudinis.

Sic ergo pulsanti ad januam beatitudinis et misericordiæ libenter aperietur.

« Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?

Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?

Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. »

Hic determinat utilitatem doni Patris cœelestis cum fiducia impetrandi quod petitur.

Et in hac parte facit duo : quorum primum est, quod praemittit similitudinem. Secundo autem ex proposita similitudine doni arguit utilitatem, et Patris ad nos benignitatem.

« Et pulsanti aperietur. »

Tantum enim desiderium habet ut intremus ad beatitudinem ipsius, quod non sicut homo amicus quaerit dilatationem : sed statim irruptis repagulis, et dissilientibus valvis aperit nobis, dicens illud Genesis, xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ? Sic enim ad ingrediendum invitat, Isa. xxvi, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Nec sustincit quin ruptis repagulis volentem intrare et pulsantem introducat. Psal. cv, 16 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum. Nihil enim dividit inter nos et Deum nisi iniquitas. Isa. lix, 2 : Iniquitates vestræ diversumt inter vos et Deum vestrum.

In primo horum tria facit, secundum tria petita quae a Patre carnali petuntur. Petitur enim aliquando quod necessarium est communiter ad vitæ sustentamentum. Petitur etiam aliquando quod est delectationis dulcoramentum. Petitur item aliquando quod promittit utilitatis futuræ fructum. Et in his tribus omne genus petibilium intelligitur.

De primo igitur duo dicit : petiti necessitatem a patre naturali, et arguit ex impossibili dati nocivi collationem.

In primo dicit tria : dispositionem petentis, affectum ejus a quo petitur, et petili necessitatem. Dicit ergo :

« Quis ex vobis, »

Qui patris affectum non demeruistis, sed mandata patris custodistis ut boni discipuli et obedientiæ filii. Luc. xv, 29 : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi. Non enim

<--- Page Split --->

«tis filii contumaces, qui lapidandi sunt 1. Sed ex vobis nullus est talis, qui estis dilectissimi filii, quos Pater semper audit. Ad Ephes. v, 1: Estote imitatores Iri sicut filii charissimi.

« Quis ergo ex vobis, » qui Patrem sic vobis obligastis.

« Patrem, »

Qui tantum ad vos habet affectum. Jerem. xxxi, 20 : Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! Quia er quo sum locutus de eo, adhuc recordubor ejus. Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliriscar tui.

« Petit panem, »

Hoc est, cordis confirmationem, quae lit per virtutem : et præcipue per charitatem, quae est forma et mater et virtus virtutum. Quia sicut cætera fercula sine paue, sic cæteræ virtutes nihil nutrimenti et confirmationis habent sine charitate. Isal. cui, 5 : Panis cor hominis confirmat. Hic est panis supremorum Seraplin, qui ab incendio amoris denominantur. Hoc calore calidi panes in conspectu Domini proponuntur per singula sabbata, hoc est, cordis quietes et delec tationes. I Reg. xxi, 6 : Ut ponerentur panes calidi, scilicet in conspectu Domini, hoc est, panis sanctus, ut ibidem dicitur, §. 4 : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum.

« Numquid lapidem dabit illi ?

cordis duritiam, « dabit illi? » Quasi dicat : Non est possibile. Quin potius pater pius dicat lapidi, hoc est, cordi duro, ut panis fiat 2. Ezechiel. xxxvi,26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Sapient. xvi, 20 et 21 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat.

« Aut piscem. »

Secundum petitum est, quod est necessitatis præsentis dulcoramentum : quia aliter præsens necessitas esset importabilis.

Et attende, quod boni filii non petunt libidinis fomentum, sed potius castum præsentis necessitatis dulcoramentum : quia pisces et dulces sunt, et frigidum et castum faciunt humoris nutrimentum. Et hujus signum est, quod Dominus cum suis pisces sæpe in usum nutrimenti legitur habuisse. Piscis autem qui in aquis nutritur, fidem formatam, et operantem per dilectionem significat, quæ a Patre petitur inquisitione veritatis, quæ est secundum pietatem. Ad Titum, 1, 1 : Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi, secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est. Hæc enim veritas limpi da nutrit fidem, sicut aqua limpi da bonum piscem. Luc. xxiv, 42 : Obtulerunt Domino partem piscis assi, et favum mellis, hoc est, dulcedinem spiritus. Ezechiel. xlvii, 9 : Erunt pisces multis satis. Joan. xxi, 10 : Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.

Arguit ab impossibili apud affectum paternum. Lapis autem significat cordis duritiam ad charitatis et virtutis donum.

Dicit ergo : « Numquid » pater tam pius et bonus, « lapidem, » hoc est,

« Numquid pro pisce serpentem dabit illi ?»

Arguit'ab impossibili.

« Numquid pro pisce » tam dulci,

<--- Page Split --->

« serpentem dabit illi ? » hoc est, infidelitatem, quam serpens primo homini inspiravit. Quasi dicat : Non faciet. II ad Corinth. xi, 3 : Timeo autem, ne sicut serpens Hevan seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo. Fides enim simplex est, quia rationi astutiarum naturalium vel sæcularium scientiarum non innititur : et est vera, quae super auctoritatem divinam et non super humanam opinionem fundatur. Isa. luv, 11 : Fundabo te in sapphiris, qui sunt omnes cælestis coloris, et significant divinas revelationes et auctoritates.

« Aut si petierit ovum. »

Tertium petitum est. Si ergo aliquis ex vobis bonis filiis « petierit ovum, » in quo est spes pulli volatilis : et per consequens significat spem æternæ beatitudinis, ad quam est pulsandum, sicut in antehabitis diximus. Hoc est ovum columbæ, in qua apparet Spiritus sanctus, quæ nidificat in foraminibus petræ, hoc est, in vulneribus Christi : et in caverna materiæ 1, hoc est, in latere Christi, et ibi ponit ova sua. Psal. lxxxiii, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum.

nomine vocatur : quia quem percutit, sitire non desinit.

« Si ergo vos cum sitis mali, etc. »

Hic arguit a minori ex proposita similitudine.

Praëmittendo ergo in argumentatione dicit : « Si ergo vos, » boni filii, « cum sitis » taunen « mali, » hoc est, malitia hujus vitæ et corruptæ naturae permiti : et ideo ad malum inclinati, et per peccatum mali. Psal. xui, 3 et 2 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est intelligens aut requirens Dem. Ad Roman. ui, 10 : Non est justus quisquam. I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

« Nostis, » ex aliqua rationis scintilla, et naturali pietate, « bona, » hoc est, utilia temporalia, « data dare filiis vestris, » hoc est, amicis in filiali dilectione dilectis. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos. Et post pauca, ½. 10 : Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos. Et hoc quidem minus videtur. Ergo,

« Quanto magis Pater cœlestis, »

« Numquid porriget illi sciorpionem ? »

Scilicet pro ovo tanto spei « porriget scorpionem » fine pungentem per beatitudinis desperationem, Quasi dicat : Non faciet. Douter. vni, 13 : Dactor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas. Serpens statu adurens in concupiscentiae tentatione. Scorpio in futurae beatitudinis finali desperatione. Dipsas, in mundanarum rerum instiabili cupiditate : quia dipsas, situla alio

Ex effectu paterno diligens. Matth. vi, 9 : Pater noster. Matth. xxiii, 9 : Unus est Pater vester qui in cœlis est.

« De cœlo, » qui naturaliter bonus est, nihil habens terrenæ administum malitiae. Marc. x, 18 : Nemo bonus nisi unus Deus. Psal, cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Joan. viii, 41 : Unum Patrem habemus Deum.

« Dabit, » naturali pietate et liberalitate quam in filios habet, « spiritum bonum, » omnis boni auctorem et inspiratorem. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus

<--- Page Split --->

honusdeducetmeinterramrectam . P s a l . 1 , 1 2 : Spiritumrectuminnovainvisc ĕ - ribusmeis . NehemiaeseuIIEsdræ , i x , 2 0 : Spiritumtuumbonumdedistiquidurreteos . Sapient . x i i , 1 : Oquambo - nusetsuavisest , Domine , spiritustuusinomnibus !

« Petentibus se, » illo modo petitionis qui dictus est, dummodo pelant in spiritiu adoptionis. Ad Galat. iv, 6 : Quonium estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem : Abba (Pater).

Spiritus enim movet ad petendum clamundo : Abba (pater). Spiritus docet potulare. In spiritu petendum est, et Spiritus datur petentibus.

Et de primo horum jam dictum est. De secundo autem dicitur, ad Roman. 1 1 1 , 2 6 : Quidoremus , sicutoportet , nescimus : sedipseSpirituspostulatpromubisgemitibusinenarrabilibus , hocest , docetpostulare .

De tertio dicitur, Daniel. iii, 39 et 40 : In animo contrito et in spiritu humilitatis suscipiamur..., sicut in millibus agnorum pinguium.

De quarto, Act. i, 8 : Accipietis virturumsupervenientis Spiritus sancti in nos. Joan. xx, 22 et 23 : Accipite Spirit u m sanctum : quorum remiseritis pecr u l u , remittuntur eis.

Hoc ergo est donum Patris qui in cœlo est, qui per Spiritum vivificat filios, et in spiritu diligit eos, et de spiritu remuneral et ditat eosdem. De primo horum, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat. Hoc secundo, Proverb. i, 23: En proferum vobis spiritum. De tertio, Ezechiel. 1 1 1 1 1 , 2 6 : Dabo vobis spiritum novum.

NicergoestpetendumetorandumapudPatremdecœlo .

Multaautemdehisdictasunt , Matthæi , v i , 3 etseq . , quæsiluerintconjunctahisquædictasunt , magissufficiunt ' .

« Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. »

Exposita parte de oratione, in qua virtus impetratur operationis discipulorum, tangit hic de ipsa virtute operante in discipulis regnum cœlorum prædicantibus.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima hanc virtutem demonstrat per rationes et effectum proprium : in secunda autem ostendit quod hæc virtus non est in exteriori observantia legalium, sed in interiori spiritus sanctificatione.

Prima harum dividitur in duas partes: in quarum prima, ut dictum est, demonstrat virtutem : in secunda, ostendit qualiter demonstrata virtus ad mundi utilitatem est propalanda per similitudinem lucernæ, quæ in abscondito non ponitur.

Prior autem harum adhuc dividitur in duas : in quarum prima per effectum et rationem probat hanc virtutem : in secunda autem ostendit quantitatem reatus eorum qui huic virtuti contradicunt, per hoc quod immundus spiritus cum septem nequioribus ad illos revertitur.

Prior autem istarum in tres particulas subdividitur : in quarum prima hanc virtutem ostendit per effectum : in secunda, malitiam exaggerat contradicentium, et devotionem fidelium. In tertia vero, per rationes multas de mendacio convincit contradicentes : et veritatem ostendit virtulis.

In prima harum quatuor dicuntur : virtutis emanatio, modus operationis, defectus et malitia virtutis contrariae, et effectus virtutis.

Primum horum intelligitur in verbi supposito, cum dicit :

« Et erat. »

Subintelligitur enim Jesus Christus :

<--- Page Split --->

de quo dicitur, I ad Corinth. 1, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Dicitur autem, Matth. xii, 22, quod oblatus est ei. Et in hoc notatur fides et devotio offerentium, quae cxpostulant et impetrant miraculum. Per ista enim virtus Altissimi obumbrat fidelibus, sicut obumbravit beatae Virgini 1. Quantacumque virtus enim sit in Salvatore, non operabitur in nobis, nisi conjungatur nobis per fidem et devotionem. Sicut medicina in pyxide (quae non operatur nisi suscipiatur) in corpus et naturam ægrolantis nihil penitus operatur.

« Ejicien».

Ecce modus operationis : quia non per claves exorcismorum vel supplicationum. Sed in potestate ejecit. Deuter. xxxiii, 27 : Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere. Luc. iv, 36 : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et ec eunt.

« Dæmonium. »

Ecce contrariae virtutis malitia, contra quam operatur virtus divina. Dæmonium enim sufficiens iniquitas interpretatur. Dæmonium autem quamvis singulariter hic ponatur, tamen in nocumento malitiae multiplex fuit. Sicut, Luc. vii, 2, de Maria Magdalena septem dæmonia exivisse perhibentur.

« Et illud erat mutum. »

Hic tangitur effectus malitiae dæmonis. Dicitur autem, Matth. xii, 22, quod erat cæcus et mutus : nec poterat esse mutus nisi esset et surdus. Et sic quatuor ad minus intulit nocumenta : interius enim præsidens, ordinem et regimen rationis impedivit. Extra in sensibus abstulit lumen visus, et auditum aurium. Et in virtute motiva

impedimentum faciens, linguam immobilem reddidit ad interpretationem sermonis. Et pro tanta quantitate multiplicis malitiae exclamat, Isa. xxxviii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Habacuc, 1, 17 : Semper interficere Gentes non parcel. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Quia enim semper grassatur in malitia, ideo non sufficit ei quod unum inferat nocumentum, sed infert multa, impetrata licentia nocendi a Domino : sicut patet in Job 2. Et hoc facit ad commendationem miraculi. Et ideo de hoc miraculo præcipue fuerunt ædificati fideles devoti, et scandalizati indevoti et infideles.

Impedimentum autem rationis spiri tualiter est in ex agitatione inordinata de peccato in peccatum. I Reg. xvi, 14 Spiritus Domini recessit a Saul : et exagilabat eum spiritus nequam, a Domino.

Cæcitas autem est obtenebratio luminis veritatis : quamvis sinistro oculo lumen cænulentum videatur mundi vanitatis et cupiditatis. I Reg. xi, 2 : In hoc feriam vobiscum fædus, ut eruum omnium vestrum oculos dextros.

De surditate ab auditu interiori verbi Dei et cæcitate simul dicitur, Isa. vi, 10 : Exæcæa cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

De mutitate (quæ est taciturnitas a laude Dei), Psal. xxxvii, 14 : Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Marc. vii, 32 : Adducunt ei surdum et mutum : et deprecabantur eum ut imponat illi manum.

Ecce tot dæmon intulit nœumenta. In ratione quidem, ne veritatem perciperet: in visu, ne lumen claritatis Dei in miraculis videret : in auditu, ne ex auditu

<--- Page Split --->

verbi ad fidem veniret : in loquela, ne de salute ab aliquo inquirere posset. De affectu autem et gustu et tactu non curavit : quia illi sunt sensus nutrimenti, per quos homo magis ad concupiscentias carnis inclinatur, quam juvetur ad veritatis cognitionem.

« Et cum ejecisset daemonium, lorutus est mutus, et admiratae sunt turbae. »

Hic tangitur divina virtutis effectus.

Tangitur autem in causa, et in effectu. In causa per essentiam malitiae. Dicit enim Aristoteles, quod aliquid per prae sentiam causa est alicujus, et per absentum est causa oppositi : sicut gubernator nuvis causa est salutis navis per praesentiam, et causa periclitationis navis per absentiam. Ita Daemon per praesentiam causa est periculi, et per absentiam causa est salutis : quia non abest nisi per gratiam Salvatoris.

Et hoc est quod dicit :

« Et cum ejecisset daemonium, »

Hoc est, per gratiam suam expulisset : si ut dicitur, Genes. xxi, 10 : Ejice anillam, hoc est, petulantiam : et filium rjus, hoc est, Diabolum, et opus ejus, praeatum. Non enim haeres erit filius anilla, Diabolus, cum filio meo Isaac, hoc est, cum Christo. Idem continetur, ad talat. iv, 30. Hoc promisit Dominus, Isa. xxi, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. I Jona. ii, 8 : In hoc apparuit Filius Iri, ut dissolvat opera diaboli.

« Locutus est mutus. »

Matth. xii, 22 : Curavit eum, ita ut luqueretur, et videret. Sicut enim dicitur, Ezechiel. xxiii, 23, amatores nostri, Diaboli, qui nasum praeciderant et oculos refuderant et aures praeciderant, expulsi per Filium Dei verum amicum animae,

cum per praesentiam omnia nobis mala fecerint, per absentiam ipsorum Filius Dei omnium nobis bonorum causa est effectus. Ideo caecus videt lumen divinum in veritate splendente. Joan. ix, 25 : Caecus cum essem, modo video: Surdus audit, et mutus loquitur. Audit quidem Dei verbum : loquitur autem laudem Dei et veritatis confessionem. Isa. xxxv, 5 et 6 : Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Marc. vii, 37 : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

« Et admiratae sunt turbae. »

Ecce devotio simplicium fidelium. Sicut enim dicit Chrysostomus, « Admiratio « via est ad fidem : quia dum videns mi- « raculum ex Dei potentia suspenditur, « tunc investigans virtutem divinam ad « fidem aedificatur. » Unde, Marc. vii, 37 : Bene omnia fecit (et omnipotens est, subaudi) : et surdos fecit audire, et mutos loqui. Matth. xii, 23 : Stupebant omnes turbe, et dicebant : Numquid hic est filius David ? supple, in lege promissus. Joan. vi, 14 : Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere Propheta, qui, venturus est in mundum.

« Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia. »

« Quidam autem ex eis dixerunt, » indevoti scilicet et exceacti per invidiam, sicut Pharisaei. Sapient. ii, 21 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excecavit enim illos malitia eorum.

Tangit autem hic duo genera indevotorum, et in idem pari malitia consentientium. Quidam enim factum calumniari non valentes, causam facti calumniati sunt : sicut Pharisæi. Alii autem in

<--- Page Split --->

idem consentientes, argumentum et signum cœlestis virtutis quaesiverunt : quasi ista virtus quam viderant, cœlestis non esset, sed infernalis : latenter quasi utentes testimonio Isaïæ, vn, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. De primis ergo dicit :

« In Beelzebub, principe dæmoniorum. »

Attende, quod sicut dicit Glossa, Ninus, rex Ninive, et conditor, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit : cujus similitudinem Chaldæi recipientes, Bel dicebant. Inde Palæstini suscipientes, Baal dicebant. Moabitæ appellabant Beelphegor. Judæi autem unius Dei cultores, propter derisionem Gentilium, Beelzebub appellabant, quasi vir muscarum : eo quod in sordibus cruoris sacrificiorum suorum multitudo insidebat muscarum. Quod idolum quia primum fuit, dicebant in se habere principem dæmonum. Sapient. xiv, 15 et 16 : Acerbo luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem : et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam Deum colere coepit : et constituit inter servos suos sacra et su- 'crificia. Deinde intervenente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est. Hunc ergo dæmonem dicebant in potestate habere Christum, sicut Necromantici in potestate dæmonum cogunt dæmones. Et Lucas quidem ponit affirmativam, quæ minus dicit : « In Beelzebub, principe dæmoniorum. » Joan. xiv, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.

« Ejicit dæmonia, »

Sicut Necromantici. Et hanc affirmativam dixerunt illi, qui erant minus mali.

Math. xii, 24, autem ponit negativam, quæ nihil de divina relinquit virtute, sic : Hic non ejicit dænones nisi in Beelzebub, principe dæmoniorum. Plus autem dicitur, Marc. iii, 21 et 22 : Quoniam in furorem versus est, et.... quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Et in hoc notatur triplex genus malitiae istorum. Sed non intellexerunt illi, quod Necromantici ejicientes dæmonia non compescunt ea nisi ab exterioribus nocumentis, et non ab interiori malitia. Christus autem interius primo, et postea in exterioribus curavit. Joan. vii, 23 : Totum hominem sanum feci in sabbato. Et ideo de blasphemia convincuntur : sicut patebit in sequentibus.

« Et alii tentantes, signum de cœlo quaerebant ab eo. »

Secundum genus est indevotorum, qui fuerunt Scribæ, sibimetipsis in sapientia sua placentes.

Dicit ergo : « Alii, » sicut Scribæ, « tentantes, » experimentum istius virtutis quærentes. Math. xiii, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ ?

« Signum de cœlo quaerebant ab eo. »

Ac si dicerent : Quæ circa inferiora operaris, a virtute possunt esse inferiori. Sed in cœlestibus non potest operari virtus inferior. Et ideo si de cœlo signum facis, cognoscemus quod non in principe dæmoniorum, sed virtute divina facis quod facis. Sic enim præcipui inter Prophetas in se esse probabant virtutes divinas. Sicut primus Moyses in columna ignis et nubis signum de cœlo dedit ' : Samuel secundus mugire fecit tonitrua tempore messis 2, quod contra naturam et consuetudinem fuit terræ illius. Elias ignem de cœlo descendere fecit super

<--- Page Split --->

marificia 4. Elias etiam ignem dejecit de rolo his, qui combussit duos quinqua- gmarios principes cum quinquaginta suis qui erant cum eo 2. Similiter autem orationes sacerdotum Jonatha inchoante, orloris autem respondentibus, descendit ignis super sacrificia 3.

Ita igitur tentantes, « signum de cælo quarrebantabeo, » tamquam non et illa « dumniaripossent , dicentesexvariis acrispassionibuseaaccidisse . Calumnia - torcnimveritatisnoncogitatquiddicat , dummodocontradicensveritaticalum - niamimponat . J o a n . v i , 3 0 e t 3 1 : Q u o d tufucissignum , utvideamus , etcreda - mustibi ? Quidoperaris ? Patresnostri mundicaveruntmamnaindeserto . Manna autemetiamdeccelodescendit .

Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. I Paralip. xxviii, 9 : Omnia corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Psal. xcii, 11 : Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanæ sunt. Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

« Dixit eis. » Ex hoc patet quod in cordibus suis ista dixerunt, Psal. lii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.

Dixit autem ipsis respondendo :

« Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

« Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis. »

Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.

Hic incipit calumniantium confutatio et virtutis divinae demonstratio.

Facit autem duo. Primo enim Evan- crilistaostendit Christo virtutem divinam mosse , per quam est omnisciens. Deinde, mudeitrationes mendacium confutantes, et veritatem demonstrantes.

Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt ? Ideo ipsi judices vestri erunt.

Porro si in digito Dei ejicio dæmo- nia, profecto pervenit in vos regnum Dei. »

Primum horum dicit : « Ipse autem, » J e t s . Ad Coloss. ii, 3 : In quo sunt om- nesthesaurisapientiæetscientiæabs - romditi .

Hic ponit rationes mendacium et blasphemiam confutantes, et veritatem demonstrantes.

« Ipse » ergo, qui est in sinu Patris 4 : qui omnia secreta Patris scrutatus est et novit, Matth. xi, 27 : Nemo Patrem novit nisi Filius 5.

Ergo unigenitus Dei cui nihil est abs- cruditum , « ut vidit cogitationes eo- r u m , » quas solus novit Deus. Jerem. v n i , 9 : Pravumestcoromnium , e t i n- crutabile , quis cognoscet illud ? Nemo nisisolusDeus . P s a l . v n , 1 0 : Scrutams crilaetrenesDeus . I R e g . x v i , 7 :

Ponit autem primo rationes deducentes ad impossibile, eo quod contra adversarios veritatis disputat, procedens ex falsis datis ab ipsis. In tali enim disputatione ratio ad impossibile prior est, quam ratio veritatis ostensiva. Secundo autem ponit rationes ostensivas.

Disputando autem ad impossibile, procedit super quadam divisione secundum expositionem Glossæ,sic : Aut ejicio dæmonia in Beelzebub : aut in demonstra-

<--- Page Split --->

tione divinis piritus et virtutis. Si quidem ejicio in Beelzebub : sequitur inconveniens, quod regnum ejus desolabitur, et quod filii vestri in eodem ejiciunt daemonia : ergo non ejicio in Beelzebub. Igitur altera pars divisionis est vera, quod ejicio in demonstratione virtutis Dei et Spiritus sancti. Et tunc sequitur, quod non regnum Beelzebub quod destruo, sed regnum Dei quod construo, « pervenit in vos. » Et hoc est quod arguere intendit.

Duas autem rationes inducit, quibus ad inconveniens primam partem divisionis deducit.

In prima ratione universaliter proponit causam destructionis omnis regni : et est propositio civilis. Secundo, assumit causam desolationis regni Satane.Tertio, conclusionem propositi innuit temperans conclusionem, in hoc quod per modum interrogationis eam inducit, et non per modum illationis, cum tamen adversarius obligatus sit ex contextione syllogistica praemissa.

Proponens autem universaliter in omnis regni corruptione, dicit :

Luc. xxi, 10, dicit : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Et per divisionem vult ostendere regni ruinam et casum. II Paralip. xx, 23 : Filii in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. Matth. xii, 25 : Omne regnum divisum contra se. desolabitur : et omnis civilas, vel domus divisa contra se, non stabit.

« Et domus supra domum cadet. »

Signum est desolationis. Domus autem dicitur familia. Sicut domus Jacob, et domus Levi, et domus Aaron, familia tales et parentelæ ruunt : et tunc regni est desolatio. Isa. xxiv, 4 et 5 : Defluxit orbis, infirmata est altitudo virorum terræ. Et terra infecta est ab habitatoribus suis. Altitudo virorum dicitur hic, altorum sanguine progenies. Et quando illæ in se dividuntur, tunc cadit domus supra domum. Isa. xxii, 9 : Scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt.

« Si autem et Satanas, etc. »

Hoc est, contra seipsum « divisum, desolabitur. » Regnum enim, ut sepius diximus, est ordinata et completa potestas ad unum in esseitalicibus, et potestativis, et operationibus perfecta. Cujus corruptio divisio est ordinatorum ad unum : quod contra se : invicem, et contra cum ad quem ordinantur dividuntur. Corruptione autem facta in partibus ordinatis ad unum, necesse est quod desoletur totum. Unde, Isa. iii, 5, cum diceretur : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. In quo notatur illius regni in seipsum divisio. Post pauca subjungitur, §. 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit: quia lingua eorum, et adinventiones eorum contra Dominum. Finem etiam mundi et casum declarans Dominus per signa praecedentia, Matth. xxiv, 7, et

Assumptio in regno Satane, qui adversarius interpretatur : quia omni bono et omni bone ordinationi adversatur, et maxime ordinationi factæ per Christum. Matth. iv, 10, 7. Vade, Satana : Scriptum est enim : Non tentabis Dominum Deum tuum.

« In seipsum, » hoc est, contra scipsum « divisus est, » in multitudine potestatum et ministrorum regni sui, sicut vos dicitis. Quamvis enim mali semper divisi sint, et nihil habeant veræ unionis : sicut, Judicum, xv, 4 et 5, dicitur, quod vulpes Samsonis capita habebant divisa, et caudas colligatas : tamen in intentione nocendi conveniunt : et nisi ad illam ordinent actus suos, ad perfectionem nocumenti non proficiunt. Quando autem concordant in unum, tunc ad perfectionem mali intenti proficiunt. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines..., proficient in

<--- Page Split --->

prjns, errantes, et in errorem mittentes. Propter quod dicit Philosophus, quod bonum et finis cujuslibet regni est sicut in duce exercitus, in quo sibi quilibet secundum suum officium ad victoriam comparatur : et quando ad multa tendunt in scipsos divisi, tunc destruitur victoria. Provrb. xxviii, 2 : Propter peccata terr. inulti principes ejus, hoc est, ad multa tendentes. Et cum destruendum esset regnum Alexandri Macedonis, divisio fuit causa destructionis. I Machab. 1, 7 et seq. : Divisit Alexander pueris suis nobilibus regnum suum, cum adhuc invret... Et obtinuerunt pueri ejus regnum, unusquisque in loco suo : et impusuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra. Osse, x, 2 : Divisum est cor omnium, nunc interibunt.

potius ordinatum est ad nocumentum. Et hoc est corruptio regni quae proprie vocatur tyrannis : et rex sic principans vocatur tyrannus. Sed propter similitudinem obediendi ad unum, et sub uno, vocatur regnum. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium : et rex fortis dominabitur eorum. Hoc regnum est Chaldæorum (qui feroces interpretantur) quod venit dissipare optimus Rex noster Christus. Isa. xlvii, 1 : Non est solium filiæ Chaldæorum. Et infra, ibidem, §. 5 : Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum : quia non vocaberis ultra domina regnorum. Et quod sic virtute regni summi cœlestis (quod construit Christus) destruatur regnum diaboli, intendit hic probare. Luc. 1, 32 et 33 : Regnabit in domo Jacob in æternum : et regni ejus non erit finis.

« Si autem Satanas in seipsum divius est, » cum divisio, sicut probatum est, sit tota et sola causa desolationis, « quomodo stabit, » hoc est, stare poterit, « regnum ipsius ? » Temperat conclusionem in modum quaestionis : ne aperte concludens, nimis videantur confusii adversarii veritatis. I ad Corinth. iv, 11 : Non ut confundam vos, hæc scribo, vel ut filios meos charissimos moneo. Unde per quaestionem excitat ut ipsi in sensum redeant veritatis. Ac si dicat illud Isaiæ, xlvi, 8 : Redite, prævaricatorie, ad cor.

« Quia dicitis. »

Confirmatio est assumptæ propositionis, assertive pronuntiando : « Quia ditis in Beelzebub, » hoc est, in virtute et potestate Beelzebub, « Me ejicere dæmonia. » Ex quo dicto sequitur Satanam in scipsum divisum esse.

Attende autem, quod regnum diaboli non proprie regnum vocatur : quia regnum est in ordine boni regiminis ad utilitatem populi qui regitur ordinatum. Quod non est regnum daemonum, quod

« Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia. »

Secunda ratio est deducens ad inconveniens, et fundatur super hoc, quod est ecclesiasticum et sacramentalte principium, quo utuntur et Necromantici, et Ecclesiastici : quia unius invocationis una est operatio. Filii autem eorum vel fuerunt Apostoli, qui (sicut supra, x, 5 et seq., legitur) missi expellebant daemones : vel alii discipuli, qui reversi ad Christum, Luc. x, 17, dixerunt : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo : vel fuerunt etiam illi, qui Christum non sequentes tamen in nomine Christi etiam daemones ejiciebant, Luc. ix, 49 et 50 : Vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. Et respondit Christus quod non prohiberetur. Act. xix, 13 : Adjuro vos per Jesum quem Paulus prædicat. Vel, sicut dicit quædam Glossa, fuerunt Exorcistæ, qui videntes infirmos jam esse exorcismos Salomonis, adjurare ceperunt in nomine Christi. Isti ergo sunt

<--- Page Split --->

filii Pharisæorum instructi ab eis, et nati, et noti, et approbati. Si ergo illi non in Beelzebub, sed in virtute divina ejiciunt : et cum unius invocationis eadem sit operatio : ego in præsentia imperans dæmonibus, ex eadem virtute ejicio.

Et hoc est : « Si autem ego, » cujus nomen ab aliis invocatur, « in Beelzebub ejicio dæmonia, » non nomen meum, sed Beelzebub nomen ab aliis esset invocandum, « filii vestri, » de quibus dictum est, « in quo ejiciunt ? » Iterum temperat illationem conclusionis in quaestionem : ut ad rationem redeant, et considerent rationis veritatem. Job, vi, 29 et 30 : Loquentes id quod justum est, judicate : et non invenietis in lingua mea iniquitatem. II ad Corinth. vi, 13 et 16 : Quæ conventio Christi ad Belial?... et qui consensus templo Dei cum idolis ?

« Ideo ipsi judices vestri erunt. »

Exaggeratio est. Quasi diceret : Quia « ipsi » nomen meum invocant dæmones ejiciendo, « ideo, » comparative loquendo, « judices vestri erunt. » Ad Roman. ii, 27 : : Judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricalor legis es. Isa. xlui, 10 : Vos testes mei, dicit Dominus.

Si autem de Apostolis et discipulis intelligitur, tunc est concordia. Matth. xix, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum, gloria hæc est omnibus Sanctis ejus. Glossa quaedam arguit ex hac contextione, dicens : « Si omne regnum divisum desolatur, ergo regnum Patris et Filii et Spiritus Sancti, quod nulla contraditione, nullo impulsu desolatum est, non est divisum : et ideo est æternum. Daniel. n, 44 : Suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus quod non corrumpetur.

« Porro si in digito Dei, etc. »

Acceptio est alterius partis divisionis : quia jam destructa est prima.

Et hoc est : « Porro, » hoc est, sed adversando prædictis quæ ad inconveniens deducta sunt, « si in digito Dei, » hoc est, in demonstratione virtutis Dei et divini spiritus, « ejicio dæmonia, » divino spiritui et virtuti contraria. Luc. vn, 46 : Ego novi virtutem de me exiisse. Exod. vn, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, Spiritus et virtutis Dei demonstratio. Matth. xii, 28 : Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmonia, igitur pervenit in vos regnum Dei.

« Profecto, » hoc est, certe. Et est adverbium in virtute conjunctionis illativae, sive rationalis.

« Pervenit in vos, » in sensus et corda, « regnum Dei, » quod destruit regnum diaboli. Dicitur autem regnum Dei, potestas regni Dei vincens contrariam tyrannidem diaboli. Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Joan. xvii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Unde Glossa dicit, quod « ideo quia in Christo spem non gerunt, sed in principe dæmoniorum ejici dæmones opinantur, eos regni negat esse perpetui. »

« Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.

Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. »

Hic adducit ad propositum rationes ostensivas, quæ omnes a civilibus sumuntur.

<--- Page Split --->

Et sunt tres qua per ordines inducuntur : quarum prima sumitur a præsidio lortis, ea qua in ditione sua sunt custodientis.

Ilabet autem partes duas : unam quidum a possessione quieta, qua sua possident fortis, non ejectus de possessione ab alio se fortiori.

Dicit ergo : « Cum fortis, » quilibet in rivilibus, « armatus, » armis præsidia una munientibus : sicut sunt amici, ministri, et loricæ, et clypei, et castra, et hujusmodi, « custodit, » per fortitudinum suam, « atrium suum, » hoc est, ea quae sunt in ditione sua, « in pace, » hoc est, pacifica possessione, « sunt omnia ea quae possidet, » sive juste, sive injuste possideat.

Sic diabolus, « fortis, » de quo dicitur John, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Habacuc, i, 12 : In judicium posuisti eum : et fortem ut corriperes, fundasti eum.

« Armatus, » sententiis et maledictionibus Dei et peccatis hominum, et multitudinibus dæmonum. I Reg. xvii, 5 : Iurica squamata induebatur. Ad Roman. vi, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra verire immunditiae et iniquitati, etc.

« Custodit atrium suum, » hoc est, unundum, quem habet in ditione sua. 1 Joan. v, 19 : Mundus totus in maligno pulitus est. Unde, Matth. xii, 29, dicitur dumus sua. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus uprit.

« In pace. » Non interiori securitate conscientiae : quia, Isa. xlviii, 22 : Non ut pax impiis, dicit Dominus. Sed quia vultius non impulsabatur ab aliquo. Isa. xlviii, 17 : Ecce in pace amaritudo mea umurissima. Isa. x, 14 : Universam terrum ergo congregavi, et non fuit qui morrert pennam, et aperiret os, et ganniret.

« Sunt omnia quae possidet. » Habaruc, i, 13 : Totum in hamo sublevabit, trurit illud in sagena sua, et congregarit in rete suum.

« Si autem fortior illo superveniens, etc. »

Secunda pars est rationis ejusdem. Christus autem dicitur fortior in jure, et fortior in robore et armis. Job, ix, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et, Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate? Hic supervenit forti, quia superior eo exstitit. Jerem. xlvi, 12 : Fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt : Christus per mortem corporis in sepulcrum, et diabolus a potestate dejectus in infernum. Isa. xlix, 24 : Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Equidem, et captivitas a forti tolletur : et quod ablatum est a robusto, salvabitur.

Et hoc est quod dicit :

« Vicerit eum, »

Scilicet fortem. Apocal. vi, 2 : Data est ei corona, et exivit vincens ut vincet. Apocal. xx, 1 et 2 : Vidi Angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et apprehendit draconem, serpentem antiguum..., et ligavit eum per annos mille.

« Eum, » scilicet fortem diabolum. Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur.

« Universa arma ejus auferet. »

Hæc dicuntur vasa, Matth. xii, 29, quia continent iram Dei. Et sunt arma impugnationis diaboli, quibus expugnat alios. Hoc significatum est, I Reg. xvii, 30, ubi David tulit arma Goliath Gothæi, et in gladio suo amputavit caput ejus. Et, I Machab. ut, 12 : Accepti spolia eorum, et gladium Apolloni abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. Unde Christus dicitur prædator armo-

<--- Page Split --->

Rum, Isa. viii, 3 et 4 : Voca nomen ejus, Accelera spolia detrahere, festina praedari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Ad Ephes. iv, 8 : Captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.

ejicio eum. Quod autem non sit mecum, patet : quia præsentiam meam non sustinet, sed est ibi tormentum. Matth. viii, 29 : Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos 1 ?

« Contra me est. »

« In quibus confidebat. »

Sicut confidebat in Saulo et litteratura sua diabolus : quem abstulit Christus, Act. ix, 13, dicens : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Sic, Exod. xii, 33 et 36, filii Israel spoliaverunt Ægyptum.

Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? Numer. xxii, 32 : Perversa est via tua, mihique contraria.

« Et qui non colligit mecum, dispergit. »

Et hoc est quod sequitur :

« Et spolia ejus, »

Hoc est ablata ab eo, « distribuet : » diversis dabit pro utilitate Ecclesiae. Isa. ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe : sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. Proverb. xxxi, 15 : De nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 1 Joan. iii, 8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

Hæc est ergo ratio prima : quia quicumque diripuerit vasa diaboli, fortior illo est, et contrarius illi. Ego autem sic diripio : ergo fortior illo sum et contrarius illi : ergo propria virtute ex mo emanante ejicio illum.

« Qui non est mecum, contra me est. »

Secunda ratio. Quia immediata sunt vel esse cum Deo, vel esse contra Deum. Et ideo cum diabolus et membra ejus non sunt mecum facientes et operantes, sequitur quod contra me sint. Et sic virtute potentiori divina et contraria sibi

Tertia ratio est sumpta a proprietate operum : quia Christi est colligere, dæmonis autem dispergere : et sic regnum Dei cum dæmonum regno nullam habet communicationem. Colligit enim Christus, et Sancti colligunt secum. Colligit autem Christus primo passiones in formam virtutis : actiones ad normam rectitudinis : electiones ad prudentiam rationis : animales vires et motus ad mensuram bene constitutæ mentis : diversas, et discurrentes, et vagas cogitationes ad contemplationem intellectus divini simplicis : multitudinem totam operum in unum simplicis intentionis : multitudinem credentium in unanimitatem cordis : multitudinem credentium in unanimitatem cordis : multitudinem ovium in omnibus nationibus ad unitatem unius ovilis, et cure pastoralis. Et sic semper Christus colligendo est et congregando. Unde Augustinus in libro X Confessionum : « In omni- « bus quæ mente percurro, non invenio « locum tutum animæ meæ præter te, in « quo colliguntur sparsa mea. »

De his collectionibus dicit Psalmus xlix, 5 : Congregate illi Sanctos ejus. Genes. xlix, 2 : Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Ezechiel. xxxvi, 24 : Congregabo vos de

<--- Page Split --->

universis terris, scilicet de terris in quibus dispersi estis. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, homine, et congrega nos de nationibus, ut confirmamur nomini sancto tuo. Act. iv, 22 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Matth. xxii, 37 : Quities volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et nolui sit ? Joan. x, 16 : Fit unum ovile, et unus pastor. Joan. xi, 51 et 52 : Jesus moriturus erat pro grunte, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

« Dispergit. »

Onni contrario modo collecta dispergit diabolus, qui divisionis est pater et origo. Dispergit enim in varietatem passionum desideria peccantium. Dispergit in corruptionem actionum multitudinem injustorum operum. Dispergit voluntatem in diversitatem eligibillum. Dispergit mentis mensuram per diversitatem animalium motuum. Dispergit intellectum in evagationes cogitationum inutilium. Dispergit intentionem per diversitatem finium intentorum. Dispergit credentes in contraricatem discordiarum : unitatem Ecclesiarum in diversitates errorum. Joan. x, 16 : Lupus rapit, et dispergit oves. Exod. v, 14 : Dispersus est populus ad rulligendas palesa. Sic, Genes. xi, 9, divisum est labium loquela cordium in turri Babel, hoc est, confusionis. Psal. xvn, 12 : Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine, hoc est, permitte ut dispergantur.

Hic exaggerat peccatum istius blasphemiae in Spiritum sanctum.

Dicit autem quatuor, quorum primum est emundatio Synagogae a spiritus immunditia : secundum autem, perambulatio spiritus immundi, quaerentis locum habitationis quietae : tertium est reversio ad Synagogam : quartum est profectus malitia post reversionem. Intendit autem quod ante legem datam et circumcisionem patrum, immundus spiritus fuit in populo Pharisæorum, qui per legem et circumcisionem, per devotionem cultus divini et fidem patrum exivit ab eis. Quo recedente, otio vacantes, et scopis exteriorum traditionum se ornantes, sectam invenerunt Pharisæorum. In qua secta vacantes in justitia simulata hypocritarum, spiritus immundus reversus invenit eos : et ideo ingressus in eos convertit vel potius pervertit in spiritum blasphemiae et hypocrisis. Et ideo facta sunt novissima eorum pejora prioribus. Et hoc est quod intendit. Sed generaliter loquitur, temperans sermonem gratia disciplinae : et ne minis provocet eos.

Dicit ergo :

« Cum immundus spiritus, »

Non per naturam, sed per effectum. Matth. x, 1 : Dedit illis potestatem spirituum immundorum.

« Exierit ab homine » quolibet, vel a Synagoga, vel Pharisæis. Luc. iv, 41 : Exibant autem daemonia a multis. Luc. vn, 2 : Maria, quae vocatur Magdelen, de qua septem daemonia exierant.

Ecce exitus immundi spiritus.

« Ambulat. »

« Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi. »

Ecce discursus. Ambulat enim componitur ab an, quod est circum, et bulo, quod in simplici non est in usu sed in composito, et est idem quod vado. Job, 1, 7 : Circuivi terram, et perambulavi eam. I Petr. v, 8 et 9 : Adversarius vester diabolu...circuit, quaerens quem de-

<--- Page Split --->

voret : cui resistite fortes in fide. Psal. xi, 9 : In circuitu impii ambulant. Immundorum enim spirituum est ambulare in circuitu : quia semper declinant ab itinere recto. Longissime enim distat a recto circuitus. Curvum enim non circumductum in aliqua parte distat, et in aliqua parte appropinquat. Sed circumductum undique maxime distat : ita quod rectum non tangit nisi in puncto, et statim recedit. Psal. xxxv, 5 : Adstitit omni viae non bona, malitiam autem non odivit.

« Per loca »

Fundata : quia inter proprietates, tres sunt quae magis competunt loco : scilicet immobilem esse motu, locati continentem esse, et quod ad ipsum sit motus. Ista sunt corda quae quaerit diabolus, quae immobilia sint a malitia, quae intra se circumdando contineant diabolum et detineant etiam recedentem, et ad quae sicut ad locum sibi convenientem moveatur.

De primo dicitur, Apocal. ii, 13 : Habitas ubi sedes est Satanae. De secundo, Thren. ii, 7 : Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar. De tertio, Job, xx, 23 : Vadent et venient super eum horribiles. Sic locus in malo accipitur.

Et similiter locus dicitur cor immobile a bono virtutis. Genes. xxvii, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Josue, v, 76 : Locus in quo stas, sanctus est, hoc est, firmus, circumdans est. Psal. lxvii, 6 et 7 : Deus in loco sancto suo. Deus, qui inhabitare facit unius moris in domo.

Ad istum etiam locum conversio Dei est. Cantic. vii, 10 : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Ideo dicitur, Eccle. x, 1 : Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris : quia spiritus malignus semper corda Sanctorum explorat.

« Inaquosa, »

Hoc est, a vitiis et humore concupiscentiae arida. Psal. cxlii, 6 : Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Sicca enim loca, alta, bene perflabilia, et plana, sana sunt secundum naturam. Sicca a concupiscentiae humore : alta contemplationis suspensione : plana virtutis æqualitate et justitiæ æquitate : et bene perflabilia Spiritus sancti inspiratione et consolatione.

Primum significatur, Exod. xiv, 21 et seq., ubi Dominus filios Israel sicco vestigio eduxit per Mare rubrum, Ægyptios autem demersit in mare. Secundum autem est quod dicitur, Isa. lvii, 14 : Sustollam te super altitudinem terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui. De tertio, Isa. xlix, 9 : In omnibus planis erunt pascua ærum. De quarto, Cantic. iv, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius.

Talia igitur loca explorans perambulat,

« Quærens, »

Scilicet per tentationem. I Petr. v, 8 . Quærens quem devoret.

« Requiem : » mansionem per peccati consensum, et obsinitionem : sicut, Genes. viii, 7, corvus requievit in cadavere. Apocal. xvii, 2 : Facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi.

« Et non inveniens »

In «cantis talem requiem, « dicit. » Et tangitur hic reversio immundi spiritus ad Synagogam, et ad quemlibet exterioribus et non interioribus studentem. Non enim ille qui sub umbra dormit, in secreto calami, et in locis humentibus 1, invenit requiem in Sanctis,

<--- Page Split --->

intus et extra ex humore concupiscentiae micis, in luce et non in umbra ambulantibus, et solidum veritatis et non vacuum arundinis ad auras sibilantis prosequentibus, qui dicunt Domino : In terra deserla, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 1.

Unde cum in mentibus fidelium omnia una tentamenta cessare perpendit, dicit :

« Revertar, »

Heversione nequitiae iniquitatis. II Petr. 11, 22 : Canis reversus ad suum vomitum, et, Sus lota in volutabro luti. Isa. xxxvii, 34 : In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur.

« In domum » habitationis meae, quam iniquis construxi actibus. Job, xviii, 15 : Hnbitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est. Jerem. 11, 37 : Erit... habilntio draconum. Apocal. xviii, 2 : Facta est habitatio demoniorum.

« Meam, » quam sibi quieta possessione acquisivit. Haec est domus impii de qua dicitur, Habacuc, in, 13 : Percussisti ruput de domo impii.

Dicit ergo : « Cum venerit, » per immunditiae persuasionem. Venit autem cum accedit. Matth. iv, 3 : Accedens tentator, dixit. Sic, Genes. iii, 1, serpens accessit ad Hevam.

« Invenit, » quia locum tentandi dedit. Jerem. ii, 24 : Omnes qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis suis invenient eam. Contra quod dicitur, ad Ephes. v, 27 : Nolite locum dare diabolo.

« Scopis mundatam, et ornatam. » Scopa non purgat nisi exterius in superficie, et significat Pharisæos et hypocritas exteriori studentes pulchritudini. Unde, Matth. xxm, 27, assimilantur sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Et, ibidem, §. 23, dicuntur mundare quod exterius est calicis et catini, et interiora spurca et immunda relinquentes. Isa. xiv, 23 : Scopabo eam in scopa terens (hanc exteriorem malitiam neglecta interiori). Dicit Apostolus, ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.

« Unde exivi, » compulsus per justifirationem. Deuter. xxxm, 27 : Ejiciet a /uicie tua inimicum, dicetque : Conterere. Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens demonium, et illud erat mutum. Luc. iv, 41 : Exibant demonia a multis.

« Tunc vadit. »

Hic tangit qualis revertitur.

Tangitur autem hic profectus malitiae in tribus : in profectu, in habitatione, in comparatione ad statum praecedentem.

« Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingresssi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. »

Profectus autem tangitur in tribus : in profectus processu, in quantitate, in malitiae intensione.

De primo dicit : « Tunc vadit, » per incrementa malitiae. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigeresc chartas multorum.

Hic tangit qualem invenit domum, quae non interioris, sed exteriori studet justi- tiae.

Sic ergo, « vadit, » passibus iniquitatis.

<--- Page Split --->

« Et assumit, »

Quia vera iniquitas falsam et simulatam sumit virtutem, ut veniat in vestimentis ovium, et intrinsecus sit lupus rapax. Iste sunt adhortationes de quibus dicitur, Job, xxxix, 25 : Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

« Septem alios spiritus secum, »

Septem simulationibus capitalium vitiorum prælatos. Sicut vera superbia sumit secum falsam humilitatem : vera invidia falsam fraternam charitatem, et fraternam correptionem : vera ira falsam mansuetudinem sub pallio zeli latentem : vera acidia mundanorum gaudiorum placentiam mentientem sub integumento debilitatis : vera avaritia simulatam providentiam : vera gula apparentem necessitatis indigentiam : vera libidinis immunditia simulatam in exterioribus muliercularum consolationem. III Reg. xxii, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. II ad Corinth. xi, 14 : Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Non est ergo mirum si ministri ejus transfigurantur sicut ministri justitie.

« Nequiores se, »

Quia simulatio magis est efficax ad decipiendum. III Reg. xxii, 22 : Decipies, et prævalebis. Dicit enim Augustinus, quod « simulata æquitas non est « æquitas, sed duplex iniquitas. »

« Et ingressi. » Luc. vni, 30 : Intraverant dæmonia multa in eum. Ingreditur autem diabolus per consensum. Joan. xni, 27 : Post buccellam, introivit in eum Satanas.

« Habitant ibi, » morando per consuetudinem. Contra dicit Psalmus v, 6 : Neque habitabit juxta te malignus. Et sic in Pharisæis habitabant spiritus immundi, moventes eos ad blasphemiam Spiritus sancti.

« Et fiunt novissima hominis illius, »

In spiritu blasphemiae et impugnatione veritatis agnita (quae Dei digito demonstratur) « pejora, » quantum ad aggravationem peccati, « prioribus, » quando in ignorantia Dei vixerunt. Quia tunc ignorantia excusabat eos, etsi non a toto, tamen a tanto. II Petr. ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Matth. xxvii, 64 : Erit novissimus error pejor priore. Jerem. vii, 26 : Pejus operati sunt quam patres eorum.

« Factum est autem, cum hæc diceret, extollens vocem quædam mulier de turba, dixit illi. »

Hic tangit condemnationem istorum ex judicio comparationis.

Tangitur autem duplex condemnatio comparationis : una quidem mulierculæ benedicentis, ad blasphemantes Pharisæos et Scribas : alia autem antiquorum minoribus credentium, ad Pharisæos majori non credentes.

In prima harum duo dicuntur : scilicct, descriptio benedicentis mulierculæ, et ipsa benedictio.

Descriptio autem benedicentis est a quinque, scilicet, a temporis opportunitate, ab excellentia quam habuit in sermone, a singulari dignitate, a sexus fragilitate, a plebeia et turbarum (quibus impediri non potuit) strepitu et tumultuositate.

Opportuno enim tempore fuit contra blasphemantes auxiliata, scilicet, quando contra tumultum etiam obstrepentium vox clamoris sui fuit elevata. Inter mulieres etiam ad benedicendum Christum singulariter fuit dignifiata. Et cum esset fragilis sexus, terrore blasphemantium non est exterrita. Et cum esset in

<--- Page Split --->

medio plebis et turbarum humilis, constanter veritatem est confessa.

De primo ergo dicit Evangelista : « l'uctum est autem, » Domino excitante spiritum mulieris debilis, cum undique perstreperent blasphemantes. Eccli. 11, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret. Psal. cxvii, 12 : 'ircumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

ficea laudis est indicium. Eccli. xlui, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. Psal. xxix, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepti mi te nec delectasti inimicos meos super me. Per disputationem enim Domini obstructum est os loquentium iniqua. Per magnificam laudem mulierculae condemnata est et repressa adversariorum blasphemia.

« Cum hæc, » disputans, et blasphenantes confutans. Job, xm, 4 : Prius nos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

« Diceret » ad turbam, in qua fuerunt veritatem rationum suarum intelligentes, et malitiam Pharisæorum advertentes. Isa. lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum, hoc est, qui exauditis, veritatem elicite, et vobis eam incorporate.

Ad turbas autem loquitur, quia parvi et populares audiverunt. Alii autem excæcati sunt. Joan. vim, 37 : Sermo meus non capit in vobis. De aliis autem dicitur, infra §. 52 : Væ vobis Legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. Matth. xi, 25 : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

In hoc ergo tempore cum turbarum Pharisæi blasphemarent, ista muliercula benedixit. Psal. cvii, 2 : Laudem meam ne tacueris : quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Psalmo eodem, §. 28 : Maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus lætabitur.

« Extollens vocem. »

Extra clamores omnium sonum vincentem tollens. Isa. xl, 9 : Exalta in fortitudine vocem..., exalta, noli timere. Hæc autem extollentia vocis, magni-

« Quædam, »

Dignitate singularis, quamvis conditione humilis. Hæc est una de ancillis (de quibus dicitur, Job, xl, 24 : Ligabis eum ancillis tuis, hoc est, Leviathan) quæ sic ligavit linguas blasphemorum. Ancilla profecto fortissimæ mulieris sapientiæ divinæ, quam ipsa sapientia cibavit pane vitæ et intellectus ad cognoscendam veritatem : sicut dicitur, Proverb. xxxi, 15 : De nocte surrexit : deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

Ad litteram enim fertur ab antiquis hoc i. : e a cilla beatae Martha, Stella nomine, quæ post passionem et ascensionem Domini cum beata Maria Magdalena, et Lazaro, et Martha, et beato Maximino mare transiens in Massiliam pervenit. Cujus nomen (quod est Stella) signat illuminationem radiosam cognitionis ipsius. Hæc enim una de stellis, quæ sicut dicitur, Judicum, v, 20, contra Sisaram pugnaverunt, qui Pharisæos commovit in blasphemiam, hoc est, contra diabolum. Hæc, inquam, est Stella, quæ illuxit in medio nebulæ 2, quæ Christum circumdederat. Hæc, inquam, est Stella, de qua dicitur, Baruch, ni, 34 et 35 : Stellæ dederunt lumen in custodiiis suis,et lætatæ sunt....:et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui

<--- Page Split --->

ad justitiam erudium multos, quasi stelle in perpetuas aternitates.

superbia praesumentem. I ad Corinth. 1, 27: Quæ infirma sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia.

« Mulier. »

« Dixit illi, »

Et sicut dicit Ambrosius : « Quanto « infirmior sexus, quanto infirmius va- « sculum quod reportat ex hoste trium- « phum : tanto majori opprobrio diabo- « lus induitur, tanto dux militiae nostrae « Christus jucundius in pugnantibus « suis delectatur. » Judith, xiv, 16 : Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Haec est fortis mulier, cujus procul et de ultimis finibus pretium ejus 1, quae causa est contra Scribas et Pharisæos vocem laudis extollere. Joan. ix, 22 : Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra Synagogam fieret. Haec est mulier, quæ, sicut dicitur, II Machab. vii, 21, famineæ cogitationi masculinum animum inseruit. Ruth, ii, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis. Proverh. xxxi, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

Sic ergo dignitate singularis, illumiinationis nomine praesignita, fortitudine et fide fulta, adversariorum virtute ornata, et Christi laude plenissima.

Hoc est, ad lauden ipsius. Cor enim ipsius intentum erat ad ipsum, et blasphemantes profanos reputabat, et qui indigni essent allocutione ipsius. Et ideo non eis, sed Christo dixit : audientibus tamen illis ut confunderentur. Psal. xxxiv, 26 : Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me. Mich. vii, 10 : Adspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?

« Beatus venter qui te portavit. »

Hic hujus mulieris laus, quam de Christo dixit, describitur.

Dicuntur autem hic duo : laus enim praemittitur originis Christi secundum carnem, et per Christum respondetur laus originis ejusdem secundum spiritum in audientibus et custodiendibus verbum ipsius, qui sunt matres Christi spirituales. Et primum horum est figura secundi. Secundum autem est causa primi : quia Christum beata Virgo corporaliter non genuisset, nisi prius Verbum aure cordis concepisset et custodivisset, quasi gestans ipsum in cordis utero.

Turbata clamoribus blasphemorum, quam clamore devotionis transcendit. Sicut enim Christus ex ore infantium et lactentium perfecit laudem, ut destrucret inimicum blasphemantem cum ascenderet Jerusalem 2 : et sicut suscitavit spiritum pueri junioris, ut confunderet et damnaret senes judices iniquitatis 3 : sic spirilum puellae humilis conditionis hic suscitavit de turba laudem suam clamantis, ut confunderet altitudinem

In primo autem horum duo notantur, scilicet, laus ventris portantis, in quo Christus carnem induit : et laus uberum quæ suxit, quorum lac Christum ad incrementum aluit et perduxit.

In priori horum adhuc sunt duo : laus ventris, et causa, scilicet, quia portavit. A fructu enim est laus arboris fructificantis.

Laus autem ventris adhuc duo continet : laudem beatitudinis, et materiam laudis quæ est venter.

<--- Page Split --->

Iaus ipsa, sicut diximus, laus est beatitudinis, quae major est omni laude. Vdix naunque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima. Dicit enim Philosophus, quod felicitas, et beatitudo aliquid melius est omni bono, et laude laudabilior : quia qui laudatur, secundum aliquem virtutis habitum laudatur : beatitudo autem actum dicit perfectissimae et in nullo deficientis virtutis, sicut alibi diximus.

Consideremus ergo quae beatitudo sit veriüris, quae hic prædicatur.

Constat autem quod actus primus fecminci ventris fecunditas est. Qui actus, secundum naturam primo institutam, concupiscentiae et corruptionis non est : quia concupiscentia et corruptio per precatum intraverunt. In miseria ergo est venter in concupiscentia et corruptione concipiens. Psal. 1, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in præcati concepti me mater mea. In natura autem statu est venter ex virili semine concipiens. Genes. ii, 18 : Non est bonum hominem esse solum : faciamus vi adjutorium simile sibi. Quod dicit : Non est bonum, hoc est, non est secundum naturam utile. Quod autem dicit : Faciamus ei adjutorium, hoc est, adjutorium ad generationem : quia generatio secundum naturam est ex commixtione seminum.

Sed beatitudo ventris in virtute divina, est in ventris actu perfectissimo : ut nihil miseriae patiens, naturalem etiam fecunditatem transcendens, ex Deo accipiat fecunditatem. Ut et florem vernantem habeat virginitatem, et feccunditatem divinae fecunditati similem habeat in gaudio matris : et sic nec priman sumiilem visa est, nec habere sequentem.

Iste est enim ventris proprius et perfectissimus actus, beatitudinem colligens ex septem : quorum primum est fecunditatem afferens : secundum autem feccunditatis miseriam abstergens : tertium flores pulchritudinis conservans : quar-

tum mirabilem fecunditatem exornans : quintum puritas fecunditatis munditiam nutriens : sextum virtutem fecunditatis augmentans : septimum et ultimum gloriosissimum exemplum aeternam fecunditatem ostendens, et omnem divinam fecunditatem et in futurum praesignans. Quorum primum quidem est magnum, magnifica perficiens : secundum autem gratia plenum, maledictum omne abstergens : tertium omni flore virtutis fecunditatem istam pulchrificans : quartum vero omni miraculo fidei obsequens : quintum autem per omnem genitricis munditiam totum natum alens : sextum, ne aliquid desit matri per virginitatem, et ne aliquid desit virgini per maternitatem, divina quadam potestatis plenitudine perficiens : septimum in doctrinam et exemplum nobis traditum, ad veritatis contemplationem et exemplum imitationis est propositum.

Primum autem quod est fecunditatem istam afferens, et per consequens actum proprium ventris beatificans, est, quia venter ille fuit fabrica, triclinium virtutis summae, quae attribuitur Patri, quae in ipsa Virgine se obumbravit : et sapientiae, quae attribuitur Filio, quae in ipso ventre tantum opus et tam mirificum perficere studuit : et bonitatis altissimae, quae Sipiritui sancto datur, quae tot bona in hoc opus congessit. Sic enim dicitur, Luc. 1, 35 : Virtus Altissimi obumbrabit tibi : hoc est, sui quamdam in te producet imaginem ex se resultantem : per quam poteris in tantam feccunditatem divinae et cœelesti generationi similem, ut incorrupta producas prolem, sicut Pater Filium, et sicut sidus radium, et sicut gemma splendorem, et sicut virga florem. Isa. xi, 1 : Flos de radice ejus ascendet. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Lilium virtute cœelesti crescens, fecunditas est Virginis in candore castitatis : quod sola virtus Altissimi perficere potuit. Et ideo Christus fabri

<--- Page Split --->

dicitur esse filius t. Quod licet linguis blasphemantium dicatur, tamen (sicut per Caipham 3) Spiritu sancto dictum est alio intellectu, quia summi Fabri est Filius. De quo, Psal. lxxii, 16, dicit: Tu fabricatus es auroram et solem. Hoc ergo est magnum virtute.

In hoc etiam ventre Sapientia aediticavit sibi domum, et totum studium suae artis adhibuit, unde columnas septem excidit 3, quae septem columnae fulcientes eam, fuerunt fides ab Angelo diclorum, spes promissorum, charitas exhibitorum, fortitudo in adversis deterrentibus, castitas in carnis illecebris, justitia in operibus, et prudentia in eligibilibus.

Hic etiam in eodem Spiritus sanctus omnem sua bonitatis explevit sanctitatem. Unde, Luc. 1, 35, dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te. In hoc etiam quod dicitur, superveniet, ostenditur quod omni sanctitate superveniente replevit eam : ut virtus magna, sapientia mira, et Spiritus Sancti bonitas perficiat optima. Et hoc in arca Dei, sicut dicitur, Genes. vi, 16, tristega liant, sive tricamerala.

Sic ergo magnitudine divinorum sucramentorum venter iste beatus est.

Secundo etiam beatus est venter gratia miseriam aliarum fecundarum mulierum abstergente. Et ut de aliis taceanuus, tres habent miserias in fecunditate caeterae mulieres, quae a Patribus sunt notatae. Concipiunt enim in concupiscentia, portant in gravitate, et pariunt in dolore. Primum est miseria libidinis, unde nascitur peccatum in concepto : secundum, miseria infirmitatis, ex qua nascitur miseria corruptionis : tertium, miseria sensibilis doloris, quam sequitur in partu vagitus praesentis calamitatis. Propter quae tria, quae ex tribus innascuntur, dicit Psalmus xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est in me,

propter dolorem incolatus praesentis : dereliquit me virtus mea, propter pondus infirmitatis : et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum, propter caliginem originalis. Propter libidinem autem conceptus, dicitur, Job, xl, 11 : Fortitudo Behemoth in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. Quia viris libido est in lumbis, feminis vero in umbilico. Propter secundum dicitur, Tob, iv, 4 : Memor esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Propter tertium dicitur, Joan. xvi, 21 : Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Contra haec tria, illa quae invenit gratiam coram Deo, et gratia fuit plena, sincero concipiens utero Verbum incarnatum, nihil libidinis est experta, quae Spiritu sancto concepit Verbum, quod spiritus est et veritas : nihil gravitatis in portatione, quae gestabat omnia gestantem Dei virtutem : nihil doloris in partu, quae peperit exeuntem intacto pudoris signaculo.

Propter primum dicitur, Cantic. vii, 2 : Umbilicus tuus sicut crater lornatilis, numquam indigens poculis. Crater, inquam, Dei sapientiam concipiens : tornatilis, in omnem sancti Spiritus operationem volubilis : numquam et nusquam per libidinem impeditus : numquam poculis indigens ad fecunditatem. Poculis, inquam, humani seminis, aut alicujus libidinosi amoris.

Propter secundum dicitur de Verbo concepto, ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. Et de matre, Cantic. ii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus lilius. Acervus enim tritici conceptus ex granis purissimi sanguinis collectus erat : vallatus liliis divinorum florum et castitatis : ut undique sustentatus, nihil sentiret gravitatis in onere.

De tertio dicitur, Isa. lxvi, 7 et 8 : Antequam parturiret peperit : antequam

<--- Page Split --->

remirt partus ejus, peperit masculum. quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Peperit enim ante omnem sensum doloris in parturitione: et ante tempus doloris edidit masculum, quae nulla libidine maculata fuit in concecptione.

Fare qualiter gratia plena, abstersa est impediens beatitudinem miseria.

Tertium autem est floribus quibusdam beatitudinem depingens. Et sunt in ea divini flores: fidei quidem in intellectu, humilitatis in sensu, ferventissimae chautatis in affectu, devotionis in cordis desudrio, virginalis candoris illibati in corpus, sapientissimae discretionis in alio, fortitudinis in hostis tentatione, justitie in omni opere, et sedulitatis in omnis obsequii exhibitione: praeter omrum aliam virtutem, qua vestita est reforma caelorum secundum Psalmum xlvi, 11, dicentem: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata arritute. De fide quidem ejus dicitur, 1. 1, 43: Beata quae credidisti, quonum perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. De humilitate autem, 1. 1, 48: Respexit humilitatem anullar suae. De charitatis fervore, Cantic. 1, 8: Nuntiate dilecto quia amore lanquum. De devotionis sua incendio dicitur, cantic. viii, 6: Lampades ejus lampadr ignis atque flammarum. His enim lampadibus concaluit cor ejus intra eam: et in meditatione ejus exardescbeat ignis devotionis 1. De sapientissima discretione ejus procedebant sapientiae responsa ad Angelum, et cogitationes qualis esset illa salutatio. Proverb. xxxi, 21: Os suum aperuit sapientiae, et lex trumtutae in lingua ejus. De fortitudine jus contra insultus hostis, dicitur,

Genes. iii, 15: Ipsa conteret caput tuum. Proverb. xxxi, 17: Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. De justitia ejus in omni opere, Isa. xi, 1: Egredietur virga de radice Jesse: quae rectitudine sua justitiam universalem praefiguravit in Virgine. Haec est virga Aaron 2, quae floruit virtute justitiae, fronduit justitiae sermone, fructificavit in omni virtutis opere. Ut vere dicatur de ipsa: Justa florebit ut palma in domo Domini, et florebit in aeternum ante Dominum 3. De sedulitate obsequi ejus dicitur, Luc. 1, 39 et 40: Exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana..., et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth, et juvencula obsecuta est vetulae, manens apud eam usque post partum. Porro de castitatis ejus candore in corpore praesignatum est, III Reg. x, 18, ubi thronum sibi fecit rex Salomon de ebore grandem. Ebur enim significat candorem castitatis, in quo verus noster resedit pacificus, nullis libidinum stimulis inquietatus. Tob. ii, 16: Numquam cum ludentibus miscui me: et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Propter haec et his similia, dicitur, Cantic. 1, 15, Lectulus noster floridus, hoc est, thalamus uteri, in quo quievit Dei Filius.

Quartum est in hac beatitudine, quod omni miraculo in ea fidei est obsequens. Et ut alia taceantur, tria sunt quae omnibus miris sunt mirabiliora. Parit virgo, creatur aeternus 4, et ima summis per unionem indissolubilem sociantur 5. De primo miramur ma'rem: de secundo obstupescimus ad natum: de tertio agoniam patimur ad modum nascentis.

Primum est quod, Isa. vii, 14, omni-

1 Cf. Psal. xxxviii, 4: Concaluit cor meum utra me : et in meditatione mea exardescet pius. 2 Cf. Numer. xvii, 8. 3 Psal. xci, 13 et 14 : Justus est palma florebit... l'untuti in domo Domini, in atriis domus Dei noxxiii

stri florebunt.

4 Eccli. xxiv, 14: Ab initio et ante saecula creata sum, etc.

5 Eccli. xvii, 1: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.

<--- Page Split --->

bus piis pro signo prædixit : Ecce Virgo concipiet et pariet filium : et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Fæmina circumdabit virum. Fæmina, inquam, non mulier viro subacta, quia hoc novum non esset. Ezechiel. xliv, 2 : Porta hæc clausa erit, non aperictur :... quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam.

De secundo dicitur, Baruch, u, 38 : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Isa. x, 23, secundum Septuaginta : « Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram 1 : » Verbum dico æternum, per quod facta sunt omnia, abbreviatum in creatione carnis, et temporalis nativitatis. Et hæc consummatio abbreviata inundabit justitiam, qua omnis homo justificatur.

De tertio dicitur, Joan. i, 27, quod Baptista non est dignus solvere corrigiam calceamenti, quo venit ad nos calceata divinitas. In qua corrigia colligantur ultima primis, quia humana divinis, nova antiquis, quia anima corpori : temporalia æternis, quia creatura Creatori. Jerem. xiii, 11 : Agglutinavi mihi omnem domum Israel.

In matre divinum cernimus miraculum : in nato ad nos contractum immensum Deum : in modo charitatis indissolubile vinculum. Funiculus enim triplex difficile rumpitur 2, in quo novum antiquo, et novum æterno, et antiquum æterno colligatum est. Anima enim corpori, et anima Deo, et corpus Deo sociatum est triplici unionis funiculo.

Vere igitur « beatus venter, » in quo hæc perfecta sunt. Sic enim completa sunt omnia quae dicta sunt per Angelum de Virgine Maria.

Quintum hujus beatitudinis est puritas

mirabilis et singularis, fecunditatem virgineam nutriens. Et hoc est in sanguine, unde natus concipitur, formatur, et alitur. Sanguis enim in quo fit conceptio, a Spiritu sancto purificatur. Sanguis in quo figura membrorum Filii Dei figuratur a sapientia Dei, ipsi puritati Filii assimilatur. Sanguis autem (unde formatus intra uterum alitur) ab ipsa anima deitati unita Filio Dei incorporatur. Et sic omnia necessario primea puritati assimilantur. Non enim Spiritus Filium, a quo ipse procedit, sanguini per conceptum imprimeret, nisi ad puritatem divinam purificaret. Nec Verbum sapientia Dei et virtus membra sua formaret, nisi in æque puro ei in quo conceptum erat. Nec sibi incorporaret aliquid, nisi ad eumdem munditiæ modum purificatum esset. Hoc autem significatum est, Exod. xxv, 10 et seq., ubi et arca testamenti, et urna continens manna, fieri præcipiuntur ex auro purissimo. Ideo etiam dicitur agnus sine macula 3. Arca enim uterus est Virginis : urna autem corpus Salvatoris : manna vero dulcedo divinitatis. Et hæc est puritas in qua concipitur, organizatur, et alitur filius Dei in beatissimo ventre. Et ideo flores ejus sunt fructus honoris et honestatis 4.

Sextum hujus beatitudinis est privilegium, hujus fecunditatis dignitatem adaugens.

Sunt autem qualior hujus fecunditatis privilegia. Primum in natura, secundum inter fecminarum gaudia, tertium inter hominum consortia, quartum ultra Angelorum agmina. Nam natura in ipsa supra morem refloruit, prae mulieribus benedictionem omnium fecminarum acquisivit, supra homines gratiam invenit, ultra vertices angelicos gloria et honore coronata refulsit.

<--- Page Split --->

Dio primo dicitur, Cantic. ii, 2: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Nulla enim natura floruit nisi concupiscentiae spinis compuncta : sed sola Virginis natura floruit castitatis flor, spinarum concupiscentiae et pecrati nescia. Sic enim vinea nostra floruit, Cantic. ii, 13, quod vulpes parvulæ, hoc est, peccati motus, captæ per refrænationem, nihil penitus in ea demolitæ sunt.

Inter mulieres etiam florem habens virginei pudoris, gaudium adepta est matris : optimam partem eligens, quæ non auferetur ab ea 1. Unde, Cantic. iv, 12, dicitur: Hortus conclusus, fons signullus. Hortus enim est in quo oritur flos : et sic est mater. Conclusus autem qui non foditur neque seminatur : et sic est Virgo. Fons etiam a fundendo dictus est, in quantum est mater filium profundens. Signatus autem est fons, qui a nullo haustus est : et sic est Virgo intarta et illibata.

Præ hominibus autem omnibus accepit gratiam, quæ omnibus invenit reparationis viam. Per ipsam enim accessum habemus ad Filium, per Filium autem ad Patrem. Unde sicut Rebecca Jacob filium introduxit ad patrem 2, sic ista quæ multum accepit, Filio Jacob nostro luctatori pelliculas hædorum, hoc est, similitudinem carnis peccati circumponens, nos ad Patris reducit benedictionem. In hoc privilegiata, quod nobis hanc viam hæreditandæ benedictionis invenit per Filium.

Haec etiam præ Angelis coronata relusit in patria. Psal. vn, 2: Quoniam fervuta est magnificentia tua, super rrolus, Deus.

Haec igitur hujus beatae sunt privilegia. Super hujus dignitatem castitatis velamat. Sapient. iv, 1 et 2: O quam pulchra est casta generatio, cum claritur! immortalis est enim memoria

illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. Cum præsens est imitantur illam, et desiderant eam cum se eduzerit : et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.

Septimum hujus beatitudinis est, quia est exemplum generationis æternæ, et figura generationis spiritualis futuræ. Æternæ quidem est quoddam signum et doctrina: futuræ autem speculum et disciplina.

In æterna enim unicus nascitur de unico Patre cum omni integritate substantiæ in similitudinem Patris et imaginem. In ista autem unicus ex unica matre cum substantiæ integritate, in similitudinem et imaginem matris. Et sicut dicit Gregorius : « Per incarnati « Verbi mysterium nova mentis nostræ « oculis lux tuæ claritatis infulsit : ut « dum visibiliter Deum agnoscimus, per « hunc in invisibilium amorem rapia- « mur. » Sic enim, ut dicitur, Sapient. vn, 26: Cændor est enm lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

Sic etiam figura generationis spiritualis, in qua castis visceribus concipit Ecclesia: et castis affectibus format et alit Verbum Christum in novo partu. Ad Galat. iv, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Sic, Apocal. xii, 1 et seq., est mulier amicta, sole, coronata stellis, et luna sub pedibus ejus prona: in cœlo parturit et parit continuo filium unicum, quem in omnibus format ad thronum Dei rapiendum.

Sic ergo « beatus venter » est, qui te, Christe, portavit.

Et hæ præter innumerabiles sunt partes beatitudinis ipsius.

Est autem beatus « venter » qui hujus beatitudinis est materia. Venter (in-

<--- Page Split --->

quam) locus, quo Verbum concipitur: pagina, in qua secundum carnis susceptionem inscribitur: mensura, cui Verbum breviandum commensuratur : forma, ad quam sunmi Patris imago figuratur: urna, in quam manna celeste colligitur: theca, in quam thesaurus desiderabilis, reconditur: thalamus, in quo Dei et hominis connubium dignissime celebratur : aula regia, in qua Regi summo discutibus praeparatur: vestibulum, in quo coeli Dominus nostris induviis induitur; hortus conclusus, ex quo aromata divinum spirantia odorem exoriuntur: terra, qua e ad germinandum Salvatorem aperitur: locus, quo purpura summi Regis principis tota contingitur et rubricatur.

Et quidem de loco conceptionis dicitur, Luc. i, 31: Ecce concipies in utero, et paries filium. Concipies, inquam, in te simul claudes Verbum divinum, tam sanctum divinum conceptum operans : et sanguinem tuum a te manu Spiritus sancti separatum, in conceptum formandum. Ut vere conceptus sit duorum captus : unius formantis, et alterius ab illo ad se formati. Sic enim operata est salutem nostram in medio terrae, hoc est, uteri virginalis summa Sapientia. Cantic. vii, 1: Juncturae femorum tuorum sicut monilia. Monilia, inquam, a muniendo dicuntur : eo quod munita sint illa femina, quae locus conceptus sunt Filii Dei, et perpetuae addicta virginitati. Iste enim est rubus igne Dei plenus, et per libidinem incombustus 1. Propter quod omnis fidelis dicit cum Moyse : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare ardeat, et non comburatur rubus. Vadam, inquam, passibus devotionis appropinquando. Videbo fidei et admirationis oculis, magnam ingenti dignitate visionem istam : quare rubus virens virginitatis virore ardeat, divino plenus in loco conceptionis igne : et non comburatur aliqua ca-

stitatis consumptione. Genes. xxvii, 16: Vere Dominus est in loco isto: et ego nesciebam. Exod. ii, 3: Solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Calceamento enim pecorina pe llis soluto de pedibus intellectus et affectus, nudo spiritu potest accedere vir spiritualis. Quia sicut dicitur, I ad Corinth. n, 14: Animalis homo non percipit ea qua sunt Spiritus Dei. Sed spiritualis homo judicat omnia. Et sic accedit ad locum in quo stat homo qui per peccatum ceciderat: in quo terra sancta est, qua stat in æternum. Eccle. 1, 4: Generatio præterit, et generalio advenit : terra autem in æternum stat. Hæc (inquam) terra qua fundat generationem prætereuntium morientium: et mundat generationem advenientium nascentium. Locus enim iste, ut dicit translatio Septuaginta. Genes. xxvii, 17, a Deo factus est inæstimabile sacramentum, irreprehensibilis est. Psal. lxxvii, 6: Deus in loco sancto suo. Locus enim, ut dicit Philosophus, generationis est principium, quemadmodum et pater. Et ideo uterus, locus dicitur conceptionis Verbi divini. Verbo enim concepit Verbum Virgo, virile ignorans consortium. Isa. lv, 11: Verbum meum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum: sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad qua misi illud. Isa. ix, 8: Verbum misit Dominus in Jacob. Per Angelum quidem ad aurem: ad cor autem per Verbi divinam intentionem: et in uterum. per carnis susceptionem. Sed, heu! cecidit in Israel per Judæorum excæcationem.

Sic ergo venter beatus, locus est conceptionis Verbi Dei.

Pagina est etiam in qua verbum Dei scribitur secundum carnis susceptionem. Sic enim verbum bonum quod cor summi Patris eructavit, calamo linguæ scribæ qui Spiritus sanctus est, paginæ nostra

<--- Page Split --->

succptionis est inscriptum 4. Isa. viii, 1 : Sumu tibi librum grandem, et scribe in ru stylo hominis. Verbum summi Patris est ad Spiritum sanctum. Liber autem dicitur pagina, candore castitatis dealhata, disciplina honestatis rasa, equalitate et convenientia morum adaequata, omni virtute praeparata. Grandis autem dicitur a sacramentorum captu et continentia. Talem ergo paginam sume per tideri consensum : et scribe, hoc est, inscribe in eo stylo hominis, hoc est, naturam hominis per incarnationem. Joan. i, 11 : Verbum caro factum est, et habitarit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Isti sunt articuli scribentis in pariete ad dissipationem regni Babylonis, hoc est, diabolii : quod est regnum confusionis 2. Patres enim est uterus Virginis, in quo scribitur : Mane, Thecel, Phares, hoc est, numeratum, appensum, divisum : numeratum numero plenitudinis temporum : appensum pondere Christi meritorum : divisum potestate redemptionis, in solutione pretii facta pro nobis : quia in divisum est a diabolo regnum istud.

Nic ergo uterus est pagina, cui Verhum istud inscribitur.

Est etiam mensura, cui Verbum breviandum commensuratur. Cum enim, sicut dicitur, Isa. x, 23, Verbum abbreviatum Dominus facturus esset supra terram, prius invenit uterum Virginis, ad cujus brevitatem Verbum brevierat. Hervitas autem ista non tam molis est attendenda brevitate, quam sensu humilitalis, qua parva in oculis suis fuit Virgo beata. Unde, Cantic. viii, 8 : Nnrr nostra parva, et ubera non habet, hoc est, se habere non reputat ubera dctrinse et exhortationis, quibus fundat lac scientiae per doctrinam, et lac consolatimis per exhortationem : quibus Christum alat formatum in cordibus fide-

lium. Et ideo parvulam se reputat ad concipiendum. Sed ad hanc parvitatem commensuratur humilitate Verbum : de quo dicitur, Isa. ix, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et Filius datus est nobis. I Reg. xv, 17 : Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Sic enim breviatum verbum dicit de se, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Sic etiam jam prædicans et salutem hominum procurans, intravit ad eum qui decurtata fastus altitudine statura pusillus erat 3. Sic dicitur, Eecli. xi, 3 : Brevis in volatilibus est apis : et initium dulcoris habet fructus illius. Apis enim nostra beata Virgo in omnibus volatilibus cœli limpidae contemplationis oculo cœlum pervolantibus, brevissima fuit mensura suæ humilitatis. Et ideo principium et causam omnis dulcedinis Christum sine commixtione viri fructificavit. Ad hanc enim mensuram se contraxit Verbi immensitas. Et hoc significavit Virgo quando dixit, Luc. i, 48 : Respexit humilitatem ancillæ suæ.

Sic ergo mensura fuit Verbi breviandi.

Fuit etiam forma, ad quam aeterni Patris imago formatur. Est enim Filius imago Dei invisibilis. Unde, Sapient. vii, 26, dicitur, quod est speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitalis illius. Haec igitur imago figuranda in formam hominis, formaculum accepit uterum Virginis : sicut sigillum mundissimum in cera imprimitur mundissima. Eccli. xvii, 1 et 2 : Secundum imaginem suam fecit illum..., et secundum se vestivit illum virtute. Quod licet de omnibus dicatur hominibus, tamen maxime intelligitur de Salvatore. Figura autem et forma in qua haec imago formata est, uterus Virginis est. Et sic factus est speciosus forma præ filiis hominum4.

<--- Page Split --->

Cantic. 1, 15 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Pulchritudune enim florum lectuli uteri virginis figuratus est natus pulcher et decorus secundum hominem : sed retinet pulchritudinem Patris secundum Deum. Sic enim imago Patris facta est ad imaginem matris, et figura substantiae Patris' configurata est imagini matris. Et nos quidem (sicut dicit Apostolus 2) prius portavimus imaginem terreni, et deinde imaginem coelestis : Christus autem Redemptor noster ab aeterno habuit imaginem coelestis : et posterius accepit imaginem terreni in utero Virginis, parentibus terrenis configuratus : ut sic educeret a terrena imagine ad coelestem ipsius configurationem. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. viii, 19 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui :... hos et vocavit. Sic ipse Dei Filius quasi unus ex nobis factus est. Ad Philip. ii, 7 : Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Sic, Sapient. vii, 1, dicitur : In ventre matris figuratus sum caro. In forma uteri formam accipiens humanæ figurationis.

Hæc est urna, in quam manna celeste colligitur. Urna, inquam, aurea splendore gratiae, capax cœlestis panis : in quam grana sanguinis, et sata purae similaginis sunt collecta, ad divini Sacramenti confectionem. Sic enim præcipitur in urna servari manna 3. Sic, ad Hebr. ix, 4, dicitur, quod in arca est urna aurea habens manna, hoc est, in corpore Virginis est uterus continens dulcedinem cœlestis panis : ut exinde prompte proferatur esurientibus. Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturilate, et vino torcularia tua redunda-

bunt. Hæc enim sunt nostra sufficientiae horrea, omnem nostrum supplentia defectum. Torcularia vinum refundentia divinae jucunditatis. Diversis enim proprietatibus uterus Virginis et urna est, horreum, et torcular, omnibus ministrans esculentum et poculentum divinum.

Hæc est theca thesauri pretiosissimi, qui absconditus est in Filio Dei. Ad Coloss. n, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Super quo admiratur Baruch, iii, 13, et dicit : Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus? Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Hic autem non in corde tantum requievit, sed etiam in theca uteri virginalis. Et ideo, Proverb. xxxi, 29 : Multæ filiæ congregaverunt divitias : tu supergressa es universas. Isa. xlv, 3 : Dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum : ut scias quia ego Dominus. Si enim secundum dictum Domini, Matth. xii, 33, et Luc. vi, 45 : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : potest adverti quantum thesaurum bonum in se habuerit, quæ tantum bonum protulit toti mundo. Si enim regnum cœelorum simile est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera 4, quare non esset simile multo magis' matrifamilias, quæ de thesauro suo protulit tam nova quam vetera : et æterna et humana et divina : pretium universitatis et Angelis et hominibus thesaurum tam pretiosum?

Hic uterus est thalamus, in quo connubium divinæ et humanæ naturæ dignissime celebratur : de quo cantat virgo Ecclesia, Cantic. vn, 2 : Dilecte mi, apprehendam te, et ducam in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis

<--- Page Split --->

mcr. Apprehensus est filius per unionum carnis, introductus in domum matris per introitum conceptus virginalus : quia Virgo figura est matris Ecclecar, in qua concipimur. In cubile autem primitricis introductus est, quae nos ut primitrix gratiae et misericordiae genuit : quando etiam nostram penalitatem in ultro Virginis sibi conjungere est digentius. Hoc cubiculum est thalamus, in quem Isaac Rebeccam introduxit. It in tantum dilexit eam, ut dolorem qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret 1. Isaac enim noster, Filius Dei est. Rebecca de Gentibus nata, naturra est nostra. Thalamus, uterus virginalis.

Hic uterus est lectulus Salomonis, quem sexaginta fortes ambiunt,... omnus tenentes gladios, et ad bella doctismini 2. Decem videlicet illuminationes, dorem speciales virtutes, decem praecepta, decem privilegia, decem gratiae singulares, et decem fulgores gloriam crudestem exprimentes.

Decem quidem illuminationes sunt illuminatio ex creaturis accepta : illuminutio per lectionem Scripturae collecta : illuminatio studio rationis inventa : illuminatio contemplationis oculo percepta : illuminatio familiaribus apparitionibus Anglorum cordi Virginis invecta : illuminatio crebris Dei revelationibus clara : illuminatio per haustum divinae dulcedinis, et gustum et experimentum certissimum infusa : quando gustavit, et ridit quia bona est negotiatio ejus 3. Psal. XXXII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Illuminatio per salutationem et doctrinam Gabriclis infusa : illuminatio specialiter super adventu Spiritus sancti et virtutis Ulissimi supersplendide donata : et tandem illuminatio per inhabitationem totius divinitatis in eam corporaliter superimpleta, ut vere amicta sit sole et

luna sub pedibus ejus, et juxta nomen suum illuminatrix appelletur.

Decem autem virtutes sunt fides, spes, charitas : et quatuor quae cardinales vocantur : prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia : et his adjunctae speciales : humilitas, et pudicitia virginalis : et ea quam habuit sapientiam in divinis, ut merito dicatur de ea illud Ruth, III, 11 : Scit omnis populus..., mulierem te esse virtutis.

Decem autem praecepta sunt, quod sibi non est nisi unus Deus cui intendit : nec nomen in vanum habuit, quod semper invocavit : et quod quietem sabbati cordis numquam interruptit, sed continuo festo Deo celebravit, sanctificavit : quod parenti summo semper honorem exhibuit : quod nullum verbo vel exemplo occidit, quae omnes vivificavit : quod super verum animae sponsum adulterinam dilectionem non admisit : quod nulli nocuit aliquid, quae larga misericordiae manu sua omnibus indigentibus porrexit : quae veritate sic linguam dicavit, quod omnibus dolis relegatis, diffusam gratiam in labiis protulit : quod nullius bona concupivit : quae charitate perfecta quod suum erat non quaesivit. Juxta Apostolum, I ad Corinth. x, 33, non quaerens quod sibi utile erat, sed quod multis, ut salvi fierent. Ad Philip. II, 7 et 8, quae sibi erant lucra, haec arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrificaret. Quod luxum carnis non concupivit : quae dicere potest ut Sara, Tob. III, 16 et 17, quod numquam cum ludentibus se miscuit, et mundam se servavit ab omni concupiscentia.

Decem autem privilegia Virginis sunt virginitatis fecunditas : Matris illibata virginitas : conceptus sine concupiscentia : gravidatio sine gravitate : parturitio sine dolore : nascentis novi aternitas : generationis ad divinam æterni-

<--- Page Split --->

tatem assimilata proprietas. Ejusdem Filii cum Deo Patre communitas : qui sicut ex Deo Patre secundum deitatem, sic ex ipsa procedit secundum humanitatem. Inter mulieres hæreditata benodictio, et vitæ suæ sine macula sanctitas. Hæc enim sola habuit : ita quod neque in terris nec in cœlo primam similem visa est, nec habere sequentem.

Decem autem gratiae singulares quibus Deo et homini et Angelo grata facta est, sunt gratia pudoris, gratia puritatis, gratia solitudinis qua mundi fugit consortia, gratia orationis, gratia quietis cordis. Et his quidem Deo et Angelo grata fuit. Homini autem gratia misericordiae qua miseris compatitur gratia benignitatis, qua miser ab ea benigne suscipitur : gratia auxiliationis, qua misero in necessitate subvenitur gratia consolationis, qua desolatos consolatur : gratia reconciliationis, qua miseri et desperati sæpe per eam Filio reconciliantur.

Decem autem fulgores gloriae sunt, quibus super omnem gloriam cœli præfulget : fulgor quidem decoris, fulgor virtutis sive potestatis, et fulgor operationis.

Fulgor quidem decoris in quatuor : fulget enim divino sole amicta super omnium Angelorum claritatem : fulget ardore affectus cum Seraphim ardens in Deum lata : fulget lumine intellectus super Cherubim ex veritate illustrata : fulget super Thronos cordis quiete, divino adventu, sibi insidente Deo repleta.

Potestatis autem fulgor et gloria est in tribus : in hoc videlicet, quod dominatus ejus super cœlestes Dominationes altis intendens, numquam scabellaribus et conculcandis inferioribus per desiderium appropinquat : virtus ejus super cœlestes Virtutes, nullius legibus coarcata superat omnia : potestas ejus super cœli Potestates, non tyrannide premens, sed rationibus æquissimis legum omne iniquum premit et superat.

Operatio etiam fulget super Principes quidem, quia non nisi justa et æqua et honesta facienda deliberat et decernit. Super Archangelos autem, quia omnia per consilium divinum perficit. Super Angelos vero, quia omnia operanda in Deum reducens, Dei gloriam semper intendit. Ut vere, Cantic. vi, 9, diceretur, quia progreditur quasi aurora consurgens, in opere : pulchra ut luna, in virtutis suæ potestate : electa ut sol, in suæ claritatis decore.

Hæc est aula regia, in qua Regi summo discubitus præparatur. Aula, inquam, in qua Princeps totius Israel sedit cum principibus populi sui, et Regem se exhibuit. Ezechiel. xlvi, 3 : Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : refectione gratiae, qua gratificavit hominem saturatus. Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris, ut perficiam opus ejus. Iste est Joseph sedens in hac aula et comedens cum fratribus suis. Genes. xlv, 16 : Auditum est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph. Fratres enim veri Joseph hic primo per naturae conjunctionem ad Joseph Dei Filium venerunt. Hæc est aula in qua, IV Reg. vii, 9 et seq., nuntiatum est illud bonum nuntium, quod inimicus populi Dei, oppressor antiquus, potentia Dei fugatus sit, et liberatus Dei populus ab obsidione ipsius.

Hoc est vestibulum in quo cœli Dominus nostris induitur induviis. Ezechiel. xliv, 3 : Per viam portæ vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur. Quia nostris indutus ingreditur, et in eis ad nos egreditur ex utero virginali. Hoc est vestibulum quod, Ezechiel. xl, 8 et 9, juxta portam templi præcipitur præparari. Beata enim Virgo porta templi ecclesiastici est speciosa, juxta quam vestibulum est uteri, in quo summus Rex et Sacerdos sacris est indutus : in quibus pro nobis immolaturus ad Deum accedat. Hoc est vestibulum, inter quod et altare plorant Sacerdotes et Le-

<--- Page Split --->

vita', ad clementiam Dominum inclinantes. Quia inter insignia pietatis uteri virginalis, et crucis (in qua Dominus immolatus fuit) supplicantes, gratiam inveniunt divinae miserationis.

Hic uterus est hortus conclusus, ex quo aromata divinum spirantia odorem exoriuntur. Cantic. iv, 13 : Emissiones tue paradisus. Quem enim odorem paradisi hic paradisus non enittit ? Vas enim odorem contentum spirat. Haec autem et habitaculum est virtutis Altissimi, in qua se expressit umbra ipsius, et operatorium Spiritus sancti. Vas continens corporaliter plenitudinem deitatis in Filio Dei. Miraculum Angelorum. Hortus omnium aromatum virtutis. Ut merito dicatur, Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus. Et, Cantic. viii, 13 : Quae habitant in hortis, amici auscultant. Sic enim vidinus eam plenam charitate et dilectione in cubilibus et in hortis aromatum, ut merito dicatur paradisus divinarum deliciarum. Hic est hortus quem plantavit Dominus in Eden, hoc est, in deliciis 2. Hic est hortus arboribus virtutum consitus, in quem ingressus est rux Assuerus 3, hoc est, beatus noster Deus.

Haec est terra quae ad germinandum Salvatorem Spiritu sancto irroratur. Isa. xiv, 8 : Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et gerninet Salvatorem. Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Fructum, inquam, quo Angeli et homines perfruuntur. Haec est terra in qua agricola Spiritus sanctus exspectat fructum pretiosum : patienter ferens, donec accipiat temporumeum et servotinum 4. Temporaneum in conceptu, serotinum in crucis redemptione. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra et plenitudo ejus. Terra, inquam, cui benoxidxit Dominus. Terra quae juxta Apo-

stolum, ad Hebræos, vi, 7, accepit benedictionem a Deo.

Hic uterus est coccus, quo purpura summi Regis tota contingitur, in tantum quod etiam Angeli rubricatam istam purpuram mirantur, Isa. lxiii, 2, dicentes : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari? Haec est purpura tincta in canalibus venarum mundissimi sanguinis beatae Virginis : quae coccus est mundissimus, in se gerens ruborem purificatum Spiritu sancto, et concipiens margaritam pretiosam Filium Dei. Unde, Exod. xxvii, 6, præcipitur in vestibus summi Pontificis color esse de cocco bis tincto. Quia sicut in serico vel lana unus color fundatur in alio, ita est in divinis purpureus color sanguinis: primum fundatur in perfecta munditia carnis, et consequenter in Spiritus sancti purilicatione. Canlic. vii, 5 : Comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Coma est Apostolicus cœlus et totius Ecclesiæ rubricatus sanguine Christi : dependens a capite rubricato, quod est Christus. Et ideo clamat sponsa in Canticis, v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus. Est enim, ut dicitur, Sapient. vii, 26, candor lucis æternæ. Rubricatus purpureo sanguine Virginis, quo Verbum æternum caro factum est, et habitavit in nobis 5. Sic ergo est « beatus venter »

« Qui te portavit, »

O Christe. Portavit autem Vrgomater infantem. Portavit et Simeon senex, quando eum suscepit in ulnas. Portavit et crux morientem. Et (sicut dicunt aliqui) portavit et diabolus supra pinnaculum templi. Portavit et Joseph ab Arimathæa de cruce in sepulcrum. Portaverunt multi utriusque sexus parvulum Jesum, qui

<--- Page Split --->

nutricum et gerularum fungebantur officio. Sed Virgo mater portavit conceptum, de suo sanguine formatum et vegetandum, nutriendum et augendum in utero. Simeon justus et senex præsentandum et offerendum in templo et sistendum Domino. Crux cruciandum et sacrificandum pro populo. Diabolus et membra ejus tentandum pro virtutis exercitio. Joseph ab Arimathæa pro sepulturae officio. Alii autem vice nutricum et gerularum ad obsequendum infirmo parvulo.

In omnibus autem his portationum diversitatibus sola Virgo portatum suo infudit sanguine : et sola crux infusa est sanguine Crucifixi, sicut dicit Ambrosius :

Quem sacer cruror pernusit Fusus Agni corpore.

Propter quod et sola Virgo portans, et sola crux pro sanctitate communicati sanguinis Christi venerantur : Virgo scilicet, sanguine Filium Dei infundens, et crux infusa Christi sanguine. Alii autem portantes vel vituperantur pro malitia voluntatis, vel laudantur pro obsequio pietatis.

Portavit ergo Virgo Christum sicut arbor fructum, succum ministrans ad fructus formationem, gemmata in fructus conceptionem, florens in fructus promissionem, frondens in fructus defensionem, ramos extendens in fructus portationem, soli de coelo se exhibens in fructus formationem et maturationem. Sic enim unaquæque arbor de fructu suo cognoscitur 1.

Virgo enim beata arbor est virens virtute : plantata secus decursus aquarum, hoc est, rivos uberrimos donorum Spiritus sancti, consolationum, et gratiarum. Jerem. xvii, 8: Evit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non ti-

mebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.

Portat autem fructum dependentem a sanctis visceribus Virginis. Unde cantat Ecclesia, quod « beata est mater, cujus « viscera meruerunt portare Christum « Dominum. » Et pendenti a visceribus, sacro sancti sanguinis sui (ad formationem et nutrimentum et augmentum) subministravit succum. Psal. 1, 3 : Evit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

Hæc fuit gemmata conceptione, stans onerata nobili onere, utero tumente, et pomis mamillarum modico tumore prorumpentibus, et jam per modum gemmarum conceptum demonstrantibus pietatis humorem. In cujus figura, Numer. xvii, 8, dicitur : Turgentibus quasi gemmis eruperant flores, qui, quasi foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Flores enim sunt sacri fructus, promissiones in quibusdam divinorum florum argumentis : in angelica salutatione, sancti Spiritus superventione, virtutis Altissimi obumbratione : in quibus salus nostra floruit, quando prope fuit salus nostra. Ezechiel. xxxvi, 8 : Vos, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel.

Fronduit autem Virgo beata salutarium verborum emissione: de modi inquisitione, cum dixit : Quomodo fiet istud 2 ? De sui consensus expressione, cum adjunxit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum 3. De pacis eulogio, cum Elisabeth salutavit. De gratiarum actione, cum intulit : Magnificat anima mea Dominum 4. Ut vere dicatur de ea illud Osee, x, 1 : Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei. Hæc enim omnia folia fructum cooperiunt et defendunt ne inarescat. Quia

<--- Page Split --->

omnia aut sunt ad instructionem prudentiæ : vel ad humilitatis et fidei expressionem : vel ad proximi benevolentiam : vel ad gratiarum actionem et laudem. Unde merito dicitur in Psalmo 1, 3 : Polium ejus non defluet, et omnia quaerumque faciet prosperabuntur. Et, Ezerhiel. xlvii, 12 : Folia ejus proficiunt und medicinam.

Haec ramos expandit ad omnes, dilata latitudine charitatis, fructum suum porrigens omnibus. Eccli. xxiv, 22: Rami mei honoris et gratiae. Daniel. iv, 9, vulures cœli requieverunt in ramis ejus, hoc est, animæ Sanctorum pennatae virtutibus in ramis beatae Virginis quibus fructum porrigit requiescunt.

Sic ergo : « Beatus venter qui te, » sic, Christe, « portavit. » Et hanc quidem singulariter habuit beatitudinem.

In cruce autem portatus, de Virgine cruorem acceptum refudit. Ut omnes cruci se exhibentes, et stigmata Crucifixi in corpore suo porlantes, eodem cruore sanctificentur. Propter quod dicitur, ad talut. vi, 14, in persona redemptorum : Nilii absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Totum enim de mundo triumphavit, quod cruci est affixum. Mundus ergo per hoc quod do mundo est in nobis (quod, ut dicitur, I Canon. Joannis, ii, 16, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae) cruci affixum est ut spiritus : et mortuum, vivens in cruce, Deo vivat : dicente A postolo, ad Galat. ii, 19 : Ut Deo vivam, Christo confixus sum cruci. Ibi ergo cruore Christi infusi sanctificati, Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Sic ergo in visceribus portantes Christum humore pietatis infundunt. Portantes autem in cruce, cruore Christi infunduntur et sanctificantur.

Portantes autem Christum in debilibus membris ipsius Christi, Christo misericordiam impendunt. Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex meis minimis

his fratribus, mihi fecistis. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

Portantes autem Jesum crucifixum ad sepulcrum, sunt qui Christum ad occultum divinae quietis abscondunt. Ad Coloss. in, 3: Mortui estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.

Portantes autem Christum ad illecebras tentationum cum Satana merentur in barathrum praecipitationem. Matth. iv, 7: Vade, Satana: non tentabis Dominum Deum tuum. Psal. xxiv, 11 : Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Hic enim juravit tentantibus eum, et portantibus ad delectabilia tentationum. Non sic autem portavit Virgo beata.

Et ideo, « Beatus venter qui te portavit, »

« Et ubera quae suxisti. »

Ecce secunda pars laudis hujus mulieris.

Laudat in matre membra quæ nutrimentum ministraverunt. Ubera autem ab ubertate dicta sunt : eo quod ubertim fundunt lac dulcedinis conceptæ. Ubera autem de cœlo plena laudat : et ideo indeficientem ministrantia ubertatem. Cantic. viii, 8: Soror nostra parva est, et ubera non habet, fracta libidine : sed habet ubera de cœlo, rorem pietatis et dulcedinis concipientia, et ubera profundentia liquorem ad Christi nutrimentum ministratum. Et quis crederet ubertatem esse in Virginis ubere nisi de cœlo ministratam? Gencs. xxi, 7: Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ? Sara, inquam, princeps Virgo Maria lactat filium magno Patriarchæ patri multarum Gentium, quem peperit ei ad virtutem ejus demonstrandam jam seni in fine

<--- Page Split --->

mundi. Non enim datur hoc nature quod uber aren s, non infusum semine viri, lac ministret ubertim filio nascenti. Cantic. vii, 7: Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. Palma enim dulcedinem habet in summo, de cœlo concipiens eam : et botrus ex solis respectu concipit, et fundit gaudii ubertatem. Tamen sicut dicitur, Cantic. 1, 1 et 2: Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Nihil enim austeritate pungens, nihil per libidinem inebrians est in uberibus illis : sed unguentum fragrans, ex humore nutriens Christum unctum, et omnes sanans nostras infirmitates.

Hæc enim tria secundum naturam sunt in ubere, scilicet, conversio sanguinis in nutrimentum candens, nutrimenti abundantia, et medicamentum infirmitalis.

De primo dicitur, Exod. ui, 8, quod promittitur nobis terra lacte manans et melle. Quæ terra (sicut jam diximus) præcipue beata Virgo est, habens in ubere suæ pietatis unde nutriat Christum in gremio et in cordibus fidelium mellito lacte cordis sui : a quo ubera sua dependent.

De secundo dicitur, Judicum, v, 24 : In phiala principum obtulit butyrum. Phiala enim ista uber Virginis est : quod propinavit pinguedinem lactis, quæ est butyrum, in Christi nutrimentum. Et Sisare, hoc est, diaboli in soporationem et interfectionem.

De tertio autem medicorum est scientia, quod papula uberis in os infantis immissa, contra omnem valet infirmitatem infantis : et ideo dicuntur fragrantia unguentis optimis, sicut jam ante est expositum. Ideo dicitur, Cant. vii, 12 : Ibi dabo tibi ubera mea. Et, Ibidem paulo ante, y. 3 : Duo ubera tua sicut duo capreæ gemelli himuli. Gemelli enim ex eodem conceptu sunt : sicut ubera Virginis sunt geminum habentia conceptum cœlestem. Sunt autem hinnuli absconditi capreæ, quæ acutum ha-

bet visum propter absconditum sacramentum Virginis : quod non nisi capreæ cœli, hoc est, videntes linpide divina videre poterunt.

Hæc igitur sunt ubera Virginis beate, o Christe, « quæ suxisti, » ad vegetationem et nutrimentum. Non enim lactis edulium perficitur masticatione, sed suctione. Hæc est enim hujus causa beatitudinis, quia suxisti. Quasi enim modo genitus infans rationabilis sine dolo lac concupivit virgineum, ut in eo cresceret secundum corpus et proficeret, qui secundum animæ perfectiones ab instanti conceptionis semper fuit perfectus.

Attendendum autem est, quod mulier hæc dixit : « Suxisti, » et non, comedisti. Quod enim comeditur, durum est, et solidum, dentibus divisum, et molaribus tritum, et humiditate salivali infusum, et liquore potus ad liquidum conversum : ut per membra et ad membra currere possit : et venis hepatis quæ meseraica vocantur suctum et tractum, ut postea per venas ad membra deducatur. Lac autem, sicut dicit Philosophus, solum est quod sufficienter naturam præparat ad nutrimentum. Et præcipue lac virgineum de virtute cœlesti uberibus infusum, Spiritu sancto purificatum : quod totum erat nutrimentum conveniens Dei Filio. Et ideo non comedendo, sed suændo statim ad membra dirigitur ex Virgine suctum. Et ideo incorporandum ad nutrimentum corporis, quod divinitati est unitum. Unde, Isa. vii, 15 : Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Butyrum enim adeps lactis lac est virgineum. Mel autem ros cœlestis est, linguis apum collectus : et signat nutrimenti hujus dulcedinem. Cum enim nihil nutriat nisi dulce secundum medicorum expertam rationem, pensandum est quantæ dulcedinis fuit lac virgineum, quod Dei membris conveniens exibuit nutrimentum. Hoc lac ros convenienter vocatur, quia de cœlo sicut ros ministratur. Isa. xxvi, 19 : Ros lucis ros tuus. Deuter. xxxiii, 28 : : Cœli caliga-

<--- Page Split --->

bunt rore. De cœlo ergo sic ministrata dulcedo lactis mellea, ros vocatur.

Huc est dulcedo, quæ nos omnes infundit, ex Christo capite in nos distillans. Et hoc est quod dicitur, Isa. lxxvi, 12 : Ad ubrra portabimini, et super genua blandintur vobis. Adhuc enim mater Virgo (hristum in multorum cordibus formatum, sua lactat dulcedine, et nisi lactaret periret recenter formatus.Unde,Isa. lxxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam sicut fluvium pacis, et quasi torrentem inunduitem gloriam gentium, quam sugetis. Gloria enim omnium Gentium, dulcedo est consolationis beatae Virginis, ubertim ex uberibus gratia ejus in nos infusa, quamdiu sumus parvuli ab uberibus ejus dependentes. Et hoc est quod in consolationem Ecclesiae dicitur, Isa. lxxvi, 10 et 11 : Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam : ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omninouda gloria ejus.

Dei concipiunt, et custodiendo fovent, et pariunt in opere, sunt beatitudinis illius participes qua ipsa mater carnalis beata est.

Et hoc est quod dicit : « Quinimo. » Quia et ipsa mater prius verbum auditum corde concepit et portavit, quam in utero corporaliter conciperet, et ex beatitudine conceptionis spiritualis causata est per modum congrui beatitudo maternitatis specialis. Matth. xii, 50 : Qui fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est. Unde, Luc. i, 43, Elisabeth dixit : Beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino. Et, Ibidem ante, §. 38, ipsa beata Virgo dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum. Quasi dicat : Sicut verbum a te auditum cordis devotione conceptum jam credo, ita concipiatur in utero.

« Beati qui audiunt verbum Dei. »

Sic igitur beata sunt ubera quæ suxisti, Domine Jesu.

« At ille dixit : Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. »

« At ille dixit. » Inter tot opprimentes os ejus adversarios, non omittens respondere mulieri vicaria prædicatione beatitudinis, quæ auditu conceperat verbum Dei et quasi in utero gestans custodivit illud.

Et tangit hic maternitatem, cujus ipsa mater Virgo est figura, dicens : « Quinino. »

Duo tangens : assertionem dictorum mulieris, et confirmationem : et addens beatitudinis maternitatis spiritualis prædicationem.

Dicit ergo : « Quinimo. » Quasi dicat : Hoc verum dixisti. Sed non tantum ea quæ carnaliter portavit et lactavit beata est, sed etiam illi qui auditu me Verbum

Duo dicit respondentia duobus quæ dixit mulier. Auditus enim est conceptio spiritualis, respondens portationi in utero : et custoditio est per modum lactationis, respondens suctioni uberum, sicut patebit in sequentibus.

Circa primum duo notantur : beatitudo audientium, et auditus.

Beatitudo autem (sicut in præhabitis diximus) est in proprio actu membri quod beatum prædicatur : quando ille actus est secundum naturam membri illius, secundum optimum et perfectum statum virtutis ejus in nullo impeditum. Beatitudo ergo auris est secundum perfectam auris virtutem non impeditam. Hæc autem virtus colligitur ex tribus. Uno quidem quod habet auris in quantum est organum sensus. Secundum autem quod habet auditus in quantum est sensus discipinalis. Tertium autem quod habet auditus in quantum est discretivus sonorum. Primum est quod quærit interruptos, et non confusos recipiat sonos : et sic est auræ lenis secundum naturam.

<--- Page Split --->

Secundum autem quod causatur ex hoc, quod ad memoriam bene diriguntur audita. Et ideo versus posterius capitis natura disposuit aures in homine, quia in posteriori capitis disponitur cella memorialis. Tertium est quod habet auditus in quantum accipit sensibile per accidens, in comparatione ad virtutes conferentes de auditis : quarum una in homine est ratio, et haec vocatur auditus discretio.

De primo dicitur, Job, iv, 16 : Vocem quasi aures lenis audivi. III Reg. xix, 12, ante Dominum sibilus aures tenuis, ibi Dominus1.

De secundo dicitur, Jacob. 1, 25 : Qui permanserit in lege perfecta libertatis, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.

De tertio dicitur, Matth. xiii, 9 : Qui habet aures audiendi, audiat, hoc est, qui habet aures audita discernendi, audiat verba Dei. Sic discrevit qui dixit : Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua 2. Sic beatas dixit aures et oculos Dominus, Luc. x, 23 et 24 : Vestri autem beati oculi. Et subintellexit etiam de auribus : quia subinfert, quod multi et prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. Fecit enim Dominus aurem (sicut dictum est) audientem. Et ideo beatus et perfectus est talis auditus : membrum, quo sicut in matrem ingreditur Dei Filius. Auditum ergo beatae auris, est Verbum Dei.

Verbum autem (Angelus intelligentiae Patris, ut dicit Damascenus) est notitia amata, sicut dicit Augustinus : est faciendorum ars et ratio, sicut dicit Hieronymus. Per primum manifestat Patrem,

per secundum clarificat, et per tertium docet omne quod est faciendum ad Patris beneplacitum.

De primo dicitur, Joan. xvii, 6 : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. De secundo dicitur, Ibidem, 3. 4 : Ego te clarificavi super terram. De tertio, Ibidem, 3. 4 : Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.

Per primum, Verbum Dei candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius 3. Per secundum, doctrinam et secretum Dei consilium manifestat, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. xi, 25 : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Per tertium, leges condit operum Dei, quæ beneplacita sunt illi. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis.

Per primum, purgat nos Verbum ab ingenito nobis dissimilitudinis habitu, informans nos luce divina, Ad Roman. xii, 12 et 13 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus. Per secundum, apud intellectum docet omnem pietatis veritatem, Eccli. xiv, 44 et 45 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque in longinquum. Penetrabo omnes inferiores partes terrae,... et illuminabo omnes sperantes in Domino. Per tertium, forma est virtutis et vitæ, Sapient. vii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

Per primum horum, facit nos Dei filios, formam Patris ingenerans nobis, Jacob. 1, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritalis, ut simus initium aliquod creaturæ

<--- Page Split --->

rjns. 1 Joan. ii, 2 : Cum apparuerit, similis vi erimus : quoniam videbimus eum sirti est. Per secundum illuminat ad veritatem credendorum, Joan. xvn, 8 : Verhu quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi urrurrunt, et cognoverunt vere quia a te riri. Per tertium, perficit affectum ad veram operandorum perfectionem, Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Inro nostro. Dei perfecta sunt opera. Jernn. xlviii, 10 : Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter.

Sic ergo per verbum Dei Christus formutur in nobis secundum Patris imaginium quoad Deum, secundum veritatis informationem quoad fidei sacramentum, se eundum virtutis perfectionem quoad meritum. Et sic dicitur, Joan. 1, 12, quod drdit potestatem filios Dei fieri, his qui errudunt in nomine ejus.

Sic ergo « beati sunt qui audiunt verhum Dei. »

« Et custodiunt illud. »

Custodire verbum perficitur ex tribus, scilicet, amotione contrariorum, adimplitione per verbum dictorum, tenaci memoria auditorum.

Contraria verbo, sunt facientia verbum a corde evanescere, et facientia verbum in corde non fructificare : de quibus dictum est quod sunt petra, via, spinae, et crui volucres, verbum ex corde auferentes : de quibus supra satis dictum est1. Conveniens autem verbo, terra optima, verbum in vigore retinens, et ad fructum multiplicem fovens, et haec est terra verhum custodiens. Huic enim terra secundum Psalmum lxxxiv, 13, Dominus dahit benignitatem, scilicet gratiae : et terra nostra dabit fructum suum, id est, in virtutis meritorio opere. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egreditur de ore meo, non revertertur ad me vacuum : sed

faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad qua misi illud. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

De secundo dicitur, Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, hoc est, opere implebit. Matth. vii, 24 : Qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram.

De tertio dicitur in Psalmo cxviii, 47 : Meditabar in mandatis tuis quæ dilexi. Thren. iii, 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.

Sic ergo beati sunt qui verbum Dei custodunt. Psal. xvii, 12 : In custodiendis illis retributio multa.

De aliis autem quibus verbum evanescit, miseria est et vae aeternae damnationis : in quibus verbum Dei per tentationem contrariis exponitur : a quibus verbum in opere non ponitur : a quibus Dei verbum 'oblivioni datur. Primi signantur in viris Ceilæ, qui David liberantem se, tradere voluerunt in manus Saul inimici sui 2. Sic enim faciunt qui Filium et Verbum Dei redemptorem suum, quantum in se est tradunt in manus diaboli inimici sui. Secundi sunt (ut dicit Philosophus) similes curiosis, qui medicos quidem audiunt studiose, faciunt autem operandorum nihil. Et quemadmodum illi numquam bene habebunt corpus sic curati, sic nec illi bene habebunt animam sic philosophantes. Matth. vii, 26 et 27 : Qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina illius magna. De tertiis dicitur, Aggæi, 1, 6 : Qui mercedes congregavit, misit eas in saeculum pertusum.

<--- Page Split --->

Sic ergo, « Beati sunt qui audiunt verbum Dei, et custodiuint illud. » Sicut enim lactatur homo in malo per blandimentum peccatorum, sic Christus natus in corde, lactatur in bono per consolationes spiritualium profectuum, et per exhortationes ad bonum. Et hoc significatum est, Genes. xxi, 7, secundum Hebraicam veritatem, ubi dicitur, quod Sara lactaret filios quos peperit Abrahe jam seni. Uno enim edito filio, multos spiritualiter lactavit per consolationem ad meliorem profectum. I ad Corinth. ii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.

29 « Turbis autem concurrentibus, copit dicere. »

Hic agitur de judicio condemnationis et Pharisæorum : quod est comparatione aliorum prædicantium sumptum, et eorum quibus prædicatum est, qui minus illuminati ad fidem existentes, crediderunt tamen his qui minoris fuerunt virtutis in opere et sermone et virtute signorum quam Christus.

Habet autem hæc pars particulas duas : in quarum prima judicium istarum comparationum proponit. In secunda, ostendit quod merito ingratitudinis et infidelitatis istorum, lux suæ prædicationis ad gentilitatem est convertenda.

In prima harum partium duo facit. Primo enim ostendit istis perversis viam pænitentiae, quæ sola restat. Secundo, demonstrat justam condemnationem his qui finaliter impænitentes inventi fuerint.

In primo horum ponit tria. Primo enim dicendorum præmittit occasionem : secundo, subjungit malitiae et præsumptionis eorum detestationem : tertio, bonitatis etiam ad malos ostensionem.

Dicit ergo : « Turbis, » quia confutatis Scribis et Pharisæis per sapientiam, putabat turba quod aliis qui signum de cœlo petebant, dare vellest signum ad

suæ potestatis declarationem, ut sic magis confunderentur Scribæ et Pharisæi. Et ideo concurrebant turbæ : quia consuetum erat eis ad omnem sermonem signum quærere. I ad Corinth. i, 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Sed iste sermo in tantum fuit fultus et confirmatus ratione, quod signis non indiguit. Et ideo præsumptio eorum signum non meruit accipere.

Ex hac tamen causa, « turbis, » deceptis, « concurrentibus, » ad signa videnda. Ex hac enim causa maxime sequebatur eum turba. Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

Ex hoc igitur sumens occasionem « capiit dicere, » causam dicti de ipsis turbis accipiens. Quoniam autem ante multa dixit, mirabile videtur qualiter hic dicitur quod capit dicere. Sed sciendum quod disputatione completa, cœpit modo nova dicere de condemnatione confutatorum.

« Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit. »

Hic incipit peccati eorum et infidelitatis objurgatio.

Dicit autem tria : primo, malitiam hæreditariam a parentibus conceptam : secundo, culpam nequitiae in eis non diminutam sed auctam : et tertio, præsumptionem quod in tali culpa præsumere audent signa accipicundo.

De primo dicit : « Generatio hæc. » Hæc, inquam, quæ ex progenitoribus in se traductam habet malitiam. Luc. iii, 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? Matth. xxiii, 31 : Testimonio estis vobismetipsis, quia estis filii eorum qui Prophetas occiderunt. Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Chrysostomus : « Venenati venenatorum

<--- Page Split --->

• tilii. » Sapient. xii, 10 et 11 : Semen erut maledictum ab initio : et non poterut mutari naturalis malitia eorum.

« teneratio nequam est »,

Ainvcuta malitia ad paternam malitum additione. Psal. Lxxx, 13 : Ibunt in aduiventionibus suis. Matth. xii, 39 : tironatio mala et adultera Isa. i, 4 : V ar genti peccatrici,... semini nequam, pliis sceleratis. Ezechiel. xvi, 3 et 4 : V utur tuus Amorrhæus, et mater tua t'rhæa : et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus. Quia scilicet omnem imitaris paternam malitiam, et adinvenisti novam. Ad Roman. i, 30 : Inventores malorum. Deuter. xxxii, 20 : Generatio enim perversa et, et infideles filii. Et, ibidem, y. 3 et i : Generatio prava atque perversa ! harrine reddis Domino, popule stulte et mipiens ? Job, xxx, 8 : Filii stultorum et ignobilium.

« Signum quærit. »

Eccc præsumptio. Signum enim non quærit generatio bona, mala vero quærrrr debet. Sed boni et devoti tempore morsistatis fidei petere et quærere possunt signa. Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui odenunt nec, et confundantur. Sic etiam ad confutationem fidei apud infidelem rerrrr a Propheta devoto dictum est, lxi. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino lrrr tuo in profundum inferni, sive in rrrrlsum supra. Sed isti ex præsumptione potiverunt, et gratia curiositatis. Unde supra dictum est, y. 16 : Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. Et ideo Dominus improperat ei, Joan. iv, 18 : Vivi signa et prodigia videritis, non creditis. Hi ergo indigni signo, signum quærebant : quod magnæ fuit præsump-

tionis. Quia licet, I ad Corinth, xiv, 22, dicatur, quod signa data sunt non fidelibus, sed infidelibus 2 : tamen numquam signa expostulant infideles, sed fideles. A Deo enim petuntur et expostulantur signa. Et hoc oportet facere fideles. Sed infidelibus exhibentur signa ad videndum, ut per signa credant omnipotentiae Dei, et aedificentur ad fidem. Hoc ergo est quod cum despectu et contemptu dicit Dominus : « Generatio nequam signum quærit. »

« Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. »

Hic ostendit etiam ad malos suam bonitatem.

Et dicit tria : scilicet, signi petiti negationem, signi non quæsiti exhibitionem, et signi exhibiti explanationem.

Signi petiti negationem tangit, cum dicit : « Et signum non dabitur ei. » Signum, inquam, potentiae et majestatis ostensivum, quod causa curiositatis et tentationis expetebant : et ideo signum de cœlo tentantes petebant. Joan. vi, 30 : Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi ? Quid operaris ? Non enim humilitatis petebant signum, quod aedificat ad mores : nec munditiæ quærebant signum, quod aedificat ad fidem : nec infirmitatis quærebant signum, quod aedificat ad virtutes. II ad Corinth. xii, 9 : Virtus in infirmitate perfecitur.

Primum datur humilibus Christum quærentibus, Luc. ii, 12 : Hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepi o. Secundum datur devote Christum exspectantibus, Isa. vii, 14 : Dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce virgo concipiet et pariet filium : et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Tertium exhibetur cum Christo in passione certantibus, Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam et

<--- Page Split --->

resurrectionem multorum in Israel : et in signum cui contradicitur.

Isti ergo talia signa non petebant, sed curiositate tentantes, scilicet an vere esset Deus, de coelo quaerebat generatio haec : non quaerentium Dominum, sed generatio nequam « signum. »

Et ideo tale signum « non dabitur ei. » Marc. vn, 12 : Si dabitur generationi isti signum. Quasi dicat : Non dabitur.

« Nisi signum Jonæ Prophetæ 1. »

Ecce exhibitio signi convenientis ad luctum et pœnitentiam. Jonas enim postquam fuerat in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus, ad luctum et pœnitentiam invitavit Ninivitas, de loco mortis et putrefactionis, et profundo amaritudinis evadens, et hoc signo Ninivitas ad pœnitentiam vocans : ita etiam Christus de loco mortis et putrefactionis, et profundo inferni illæsus et incorruptus evadens, per Resurrectionem ad pœnitentiam vocavit Judæos. Et hoc est signum Jonæ quod præcessit in figura, et secutum est in veritate gratiae exhibitæ per Passionem et Resurrectionem Christi. Unde Hieronymus in Proœmio galeato : « Jo- « nas pulcherrima columba, passionem « Christi præfigurans, mundum ad pœ- « nitentiam revocat, et sub nomine Ni- « nive salutem gentibus nuntiat. » Matth. xn, 39 : Signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ. Et ibi plurima de hac materia sunt notata 2. Ideo omnino sub alia similitudine dicitur, Joan. n, 19, 20 et 21, ubi dixerunt Judæi : Quod signum ostendis nobis quia hæc facis ? Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Ille autem dicebat de templo corporis sui.

vitis : ita erit et Filius hominis generationi isti. »

Explanatio est signi exhibiti.

In explanatione autem ista duo facit : præmittit enim similitudinem in figura, et prosequitur adaptationem in gratia.

Dicit ergo : « Nam sicut Jonas, » exiens de loco corruptionis voraginis incorruptus et non detentus, sed liber, « fuit signum » penitentiae « Ninivitis. » Stomachus enim piscis per hoc quod est locus digestionis, est locus putrefactionis et alterationis cibi. Jonas autem nec alteratus nec putrefactus est. Item, Stomachus per hoc quod separat subtile a grosso, et dirigit subtile ad membra, et grossum trahens per inferiora et abjicit, sic est locus solutionis continuitatis et compaginationis. Jonas autem solutionem continuitatis, et compaginationis membrorum suorum non est passus. Per hoc autem quod cetus locum habet abyssum, est locus captivitatis : ne devoratus redeat ad liberos actus vitæ. Evadens ergo Jonas de omnibus his, et liber in actibus vitæ existens, signum fuit virtutis divinæ, et veritatis sermonum Jonæ. Et ideo talibus inducti pœnitentiam egerunt Ninivitæ ad prædietionem Jonæ.

« Ita erit, etc. »

Adaptatio est figurae ad veritatem.

« Ita ergo erit, » post Passionem et Resurrectionem. Et hoc est etiam ut Scriptura impleatur.

« Filius hominis, » in carne vera hominis quam de uno homine matre accepit, existens signum pœnitentiae, « generationi isti, » quando videbunt quod de loco corruptionis surgens, incorruptus erit : et de loco solutionis continuitatis surgens, nullam patitur membrorum discontinuitatem. Psal. xv, 10 : Non dabis

<--- Page Split --->

nunctum tuum videre corruptionem. Notus nihil fecisti vias vitæ. Et de inferno rediens secundum animam, abysso inferni non detentus, surget inter mortuos libur. Act. ii, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile teneri illum ab eo.

Dicitur autem, Matth. xii, 40, quod virtutuit Jonas in ventre ceti tribus diehus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae. Quod qualiter intelligitur super Matthæum est explanatum. Et ibi qui voluerit requirere potest 1. Ea enim quae diximus ad intellectum eorum quae hic dicuntur sufficiunt. Unde ad signum istud multi post Passionem et Resurritionem pœnitentiam egerunt. Et maximur post Resurrectionem et Ascensionem. Psal. xcii, 4 et 5 : Mirabilis in altis Dominus : testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Hoc est signum sanguinis quod filii Israel in postibus cordium limientes, liberantur ab exterminatore 2. Hoc etiam est signum quod signatum super frontes gentemium et dolentium, librat ab interfectore 3. Hoc est item signum quod signat in numerum saltundorum, Apocal. vii, 3 : Nolite nocere terra, et mari, neque arboribus, quoaduxque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.

« Regina Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terra audire sapientiam Salomonis, et vero plus quam Salomon hic. »

Hic exsequitur judicium comparationis ad exaggerationem condemnationis storum in speciali : et habet duos parakraphos.

Dicit ergo : « Regina Austri, » de qua

legitur, III Reg. x, 1 et seq., et II Paral. ix, 1 et seq.

Dicitur autem : « Regina, » propter eminentiam sapientiæ et scientiæ, quibus suo tempore etiam viris sapientibus præfulgebat. Psal. xliv, 10 : Adstitit regina... in vestitu deaurato, circumdata varietate. Hæc est consors regni Assueri, hoc est, Regis beati, quod Assuerus interpretatur 4.

« Austri, » in qua plaga sunt sapientes : quia calore et lumine subtiliores habent humores. Habacuc, ii, 3 : Deus ab Austro veniet : et Sanctus de monte Pharan. Quia divinæ sapientiæ et virtutis indicia in Austro præfulgent. Et ideo, Ezechiel xl, 2, civitas Dei dicitur vergere ad Austrum, et per oppositum tenebræ et obstinatio diaboli dicuntur venire ab Aquilone : quia congelatis humoribus, homines illius plagæ hebetes sunt, et grossi, et pigri. Et quia frigus exterius ambiens, interius fervere facit inordinate, sunt etiam feroces, et crudeles, et audaces. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Jerem. i, 14 : Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae. Unde Chaldæi qui in Aquilone sunt, feroces interpretantur.

Hæc ergo « Regina Austri » habitu mentis bene constitutæ, et naturali callens ingenio, et ideo doctrina sapientiae minus indigens,

« Surget, »

Ostensione suaè devotionis et studiosa sollicitudinis ad quaërendam doctrinam sapientiae, « in judicio, » particulari post mortem uniuscujusque hominis, vel universali in fine mundi, vel etiam modo in judicio comparationis uniuscujusque sapientis hominis. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui.

<--- Page Split --->

Mich. vi, 1 : Surge, contende judicio adversum montes, hoc est, superbos : et audiant colles vocem tuam. Isa. v, 3 : Judicate inter me, et vineam meam.

« Cum viris, » quia devoltores, et sapientiores, et studiosiores esse deberent quam fœminæ. Job, xxxiv, 31 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Sed hoc est verum quod dicitur, Eccli. xxxvi, 23 : Est filia melior filio 1.

Et ideo subjungit : « Cum viris generationis hujus, » quæ pessima est. Matth. xii. 39 : Generatio mala et adultera. Proverb. xxx, 11 : Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit. Quia Patrem Deum blasphemat, et matri Ecclesiæ maledicit.

« Et » ideo « condemnabit eam, » hoc est, comparatione sui condemnandam ostendet. Ezechiiel. xvi, 48 : Non fecit Sodoma soror tua ipsu, et filiæ ejus, sicut fecisti tu, et filiæ tuæ. Isa. xxiii, 4 : Erubesce, Sidon, ait mare, fortitudo maris, dicens. Ad Roman. ii, 27 : Judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es.

Et subjungit causam hujus condemnationis, dicens :

« Quia venit, »

Zelo et studio sapientiae ex fama Salomonis invitata. III Reg. x, 1 : Regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ængimatibus. II Paralip. ix, 1 : Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, etc.

« A finibus terrae » habitabilis nostrae. Sunt autem duo tines hujus terrae nostra habitabilis. Unus quidem finis secundum latitudinem : et ille a Meridie in primo climate, quod est sub æquinoctiali. Alter autem finis est secundum longitudinem in Oriente a mari Oceano. Veritas autem

litteræ est, quod ab utroque fine venit : quia venit ab Oriente primi climatis. Et ideo dicitur hic : Regina Austri, quia venit ab æquinoctiali a meridionali plaga. Et aliquando dicitur venisse ab Oriente : quia venit a primo puncto Orientis ejusdem climatis. Unde, Matth. ii, 1, dicitur etiam de Magis, quod venerunt ab Oriente. Haec autem terra secundum Aristotelem et Avicennam et Ptolemaëum Philosophos, omni alia terra melior est, et convenientior ad bonam habitudinem hominis. Isa. lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum, scilicet sapientiæ, et thus, scilicet devotionis, deferentes, et laudem Domino annuntiantes.

Talis igitur, et tam callens ingenio, et naturalibus prædita virtutibus, « venit a finibus terrae, » tantum viae laborem suscipiens, cum fœmina esset, « audire sapientiam Salomonis. » II Paralip. ix, 4 : Non erat præ stupore ultra in ea spiritus. Cum tamen Salomon minor in sapientia esset Christo et discipulis ejus.

Et hoc est quod sequitur :

« Et ecce plus quam Salomon hic. »

Plus, inquam, scilicet sapientia Salomone est in me apparens in isto loco. Et ideo non oporteret fatigationem longi itineris assumere, quibus summa offertur sapientia sine labore. Ad Coloss. ii, 3 : In quo sunt omnes thesau i sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Proverb. 1, 20 : Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam, et ideo non longe oportet eam quaerere. Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.

« Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia poenitentiam egerunt

<--- Page Split --->

in prædicatione Jonæ, et ecce plus quum Jonas hic. »

Secundum judicium comparationis serundum invitationem ad pœnitentiam sumptum.

« Viri Niniuìtæ, » qui viriliter fecerunt in assumendo pœnitentiam ad prædicationem Prophetæ. Jonæ, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subrrrletur.

interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

« Quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, » qui ignotæ linguæ, et ignotæ fuit professionis, et signa non ostendit. Joan. xv, 24, 22 : Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent :... nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

« Surgent, » comparatione melioris furti, et sanioris consilii ostendendo. Joh, xxi, 29 : Interrogate quemlibet de ritorribus, et hæc eadem illum intelliqrrr cognoscetis.

« In judicio, » comparationis. Psal. xlix, 9 : Ut faciant in eis judicium rurscriptum.

« Cum generatione hac, » cujus professionis sunt discipuli et Christus, cujus linguæ, cujus legis : cum Jonas nec ejusdem professionis, nec ejusdem dignitatis fuerit cum Christo. Ezechiel. ii, 6 et 7 : Non mitto te ad populos multos profundi sermonis, et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audient te : dumus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.

« Et ecce plus quam Jonas hic. »

Demonstratus per testimonium Prophetarum, vocis patris, et operum.

« Plus, » in efficacia facti, et sapientia verbi, « quam Jonas hic, » in hoc loco inter vos existens. Joan. 1, 27 : Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Psal. xliv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Ad Philip. ii, 9 et 10 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur. Ad Hebr. 1, 4 : Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

« Quia pœnitentiam egerunt, » sicut boni pueri de quibus supra dictum est, quod planxerunt prælamentante eis Jona 1. Judæi autem neque saltaverunt ad præcentum Salomonis, nec planxerunt ad lamentum Jonæ 2. Pœnitentia autem Ninivitarum scribitur, Jonæ, iii, 8 et 9 : t'convertatur vir a via sua mala, et ab niquitate, quæ est in manibus eorum. Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non prirbimus.

« Et ideo condemnabunt eam, » facti melioris comparatione : cum tamen essent gentiles, notitiam Dei per legem non habentes. Job, xii, 7 : Nimirum

« Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. »

Ostendit hic Dominus quod merito malo blasphemiæ Judæorum, lumen doctrinæ suæ ad Gentes est derivandum.

Et in hac doctrina tangit duo . quorum unum est, quod lux notitiæ suæ sub unius gentis terminis non est coibibenda : sed ad fines orbis terræ in Gentes extendenda. Secundum autem est, quod docet

<--- Page Split --->

cum quanta sinceritate verbum Dei a Presbyteris est prædicandum.

In primo horum tria facit. Dicit enim ubi lucerna non est ponenda : secundo, tangit ubi ponenda est : et tertio, determinat ad quem usum ponitur in loco candelabri.

In primo præmittit generale exemplum, sumptum ab usibus et consuetudine hominum, dicens : « Nemo, » hoc est, nullus rationabilis lomo, « accendit, » hoc est, accendere consuevit, « lucernam, » scilicet ecclesiasticae dignitatis in officio dignitatis Episcopalis vel Presbyteralis : quæ, inquam, lucerna pervia est, concava est, flamma lucente et ardente perfecta est. Pervia per castitatem, concava per humilitatem, ardens per charitatem, lucens per veritatem.

De primo dicitur, Matth. xxv, 7 : Ornaverunt lampades suas. Job, xxvni, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Quia pretio debet esse castitas super aurum, et puritate debet excedere vitrum.

De secundo, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

De his duobus simul dicitur, Eccli. xxvi, 22 : Lucerna splendens super comdelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. Splendens enim lucerna, est lucerna pervia castitatis honestate : est speciosæ faciei ex gratia pudicitiæ. Sapient. iv, 1 : O quam pulchra est casta generatio cum clariate ! Est super aetatem stabilem morum maturitate, quia incontinentia instabilis est. Et hoc sanctum candelabrum, perfecta munditia mentis et corporis.

12, dicit Dominus : Scrutabor Jerusalem in lucernis. Nihil enim remanet tenebrosum ubi tales lucernæ accenduntur. Isa. lxii, 1 : Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam : donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus velut lampas accendatur.

Talem ergo lucernam nemo sapiens accendit ardore charitatis, et lumine scientiæ divinæ veritatis, et perpicuam facit claritate castitatis, et concavam sensu humilitatis, « et, » sic præparatam,

« In abscondito ponit. »

Est enim, sicut dicitur, Job. xii, 3, parata ad tempus statutum : quamvis derideatur et contemnatur apud cogitationes divitum. Est autem absconditum tenebrosum, vita opaca et intellectu nubiloso non videntium. Sic officium prædicationis non est committendum opacam vitam habentibus, quorum sunt tenebrosa opera, ut malis. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Debet enim Prælatus confidenter dicere illud Joannis, viii, 12 : Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Similiter non est committendum his, qui carnalem et tenebrosum habent intellectum, sicut Judæis : de quibus dicit Apostolus, quod tenebris habent obscuratum intellectum, ut non fulgeat in eis claritas Evangelii Chisti. Hæc enim duo sunt abscondita. Genes. iii, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso : et timui eo quod nudus essem, et abscondi me.

Ardens autem est cum charitate et luminosa veritate, sicut dicitur, Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Sic mulier sapiens, Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et evertit domum, et quævit diligenter donec inveniat, scilicet dracham perditam. Quia multi per tales Prælatos inveniuntur ad vitam. Sic, Sophoniae, I,

« Neque sub-modio. »

Modius est aridorum mensura. Modius etiam secundum usum est, quo solvitur census terrarum locatarum ad cultum. Et primo quidem modo secundum Hieronymum vult dicere, quod sub mensura legis unius gentis non est lux cohibenda sacræ

<--- Page Split --->

pradicationis. Isa. xlix, 6 : Dedi te in luren Gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terre. Et praemittit dicens : l'urum est ut sis mihi servus ad suscitundas tribus Jacob, et faeces Israel conerrudas. Quod enim intra faeces Israel rohibeatur gratia praedicationis parum est Hro : sed oportet ut lux usque ad ultimum terre perveniat. Ad Roman. ut, 29 et 30 : An Judaeorum Deus tantum ? Nonne et Gentium ? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et preputium per fidem.

Modius etiam est, quo solvitur census: et secundum hoc sensus est, quod praediratio non est ponenda sub pretio. I ad Corinth. ix, 18 : Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abitur potestate mea in Evangelio. Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in per diuinem : quoniam donum Dei existimusti pecunia possideri. Matth. x, 8 : irritis accepistis, gratis date.

Nic ergo neque in abscondito neque sub mundo est ponenda lucerna.

« Sed super candelabrum, »

Hoc est, proprium ejus retinaculum. Candelabrum autem aureum cum lucernis septem, est homo ecclesiasticae vitarum fulgore intellectus, in quo est virtutis conversatio charitate informata, auri fulgor et pretium. Pes, ecclesiastica dignitas. Lucerna septem, fulgores intellectus : quos requirit potestas ecclesiatica ex quatuor sacra Scripturae intellectibus : Historiali, Allegorico, Morali et Vnagogico, et intellectu aliarum scientiarum : quae, ut dicit Hieronymus, sunt Physica, Ethica, et scientia loquendi ornique et ornate.

dinales, Patriarchae. Archiepiscopi, Episcopi, inferiorum dignitatum Praelati, et Presbyteri simplices, sunt septem candelabra, in quorum medio ambulat Dominus, Apocal. 1, 16, habens septem stellas, quibus quodlibet illuminat candelabrum ad exsecutionem officii propriae dignitatis.

Et hoc significatum est, Exod. xxv, 31, ubi tale candelabrum ex auro mundissimo fieri praecipitur. Et similiter, Zachar. iv, 2, ubi de simili loquitur candelabro.

« Ut qui ingrediuntur lumen videant. »

Tangit hic lucerna proprium usum. Matth. v, 13, dicitur : Ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sensus ergo est : Ut qui ingrediuntur in domo, vel in domum, videant lunen.

Lumen autem videtur dupliciter : in se, et diffusum in rebus quas demonstrat, quando cadit super illas. Et sic dicitur so demonstrare Doctor Ecclesiasticus ingredientibus in domum Ecclesiae, quod in ipso non appareat nisi lumen : et quod ab ipso omnia alia quae sunt in domo illustrentur et ostendantur. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Joan. xi, 9 : Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. Proverb. xxxi, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus.

Vel melius dicatur, quod septem lucrnnae sunt dona Spiritus sancti. Septem autem hastilia sunt septem virtutes : tres qua dicuntur theologicae, et quatuor quae vocantur cardinales. Et tales Praelati septem, hoc est, Vicarius Christi, Car-

« Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. »

Hic tangit lucerna de qua dixit, dispositionem et proprietatem.

<--- Page Split --->

Et ista est intentio istius partis, quod ostendat Doctorem de quo dixit, debere esse simplicem secundum intentionem.

Tangit autem tria : lucernæ determinnationem, divisionem, et cautelæ doctrinam.

Determinationem tangit per hoc : « Lucerna corporis tui, etc. » Quasi dicat : Quamvis dixerit Doctorem et Sacerdotem lucernam, tamen ratione cujusdam quod est in ipso, lucerna vocatur : et hoc est oculus.

Et est hoc quod dicit :

« Lucerna corporis tui, est oculus tuus. »

Quamvis autem secundum Aristotelem et secundum rei veritatem oculus componatur ex aqua et tunicis perspicuis, tamen secundum formam eliciendi actum videndi, componitur ex lumine : et ideo dicit Plato, quod componitur ex igne claro. Et sic oculus hominis est intellerus ejus et ratio.

Et sunt duo oculi : unus agnitio veri, et alter agnitio boni operabilis : qui praecedere debent omnes vias hominis. Et intentio est quae finem praefigit, quo per opera perveniatur. Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super le oculos meos.

De talibus ergo dicit : « Lucerna corporis. »

Corpus dupliciter sumitur. Est enim corpus dictum a corporeitate communi : et hoc modo non sumitur hic corpus. Alio modo dicitur corpus organicum, quod est per membra instrumentum animæ ad opera exercenda. Sic congeries membrorum operantium dicitur corpus. Et sic duces totius corporis et omnium operum animæ et corporis sunt oculi. Et sic sumitur hic corpus. I ad Thessal. v,

23 : Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus servetur.

Sic, « Lucerna corporis tui est oculus tuus. » Psal. xvii, 29 : Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine : Deus meus, illumina tenebras meas. Lumen autem in hac lucerna fides est, et scientia Scripturarum. De fide, Act. xv, 9 : Fide purificans corda «orum. De scientia Scripturarum, II ad Corinth. iv, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Sic enim illuminatus intellectus, et intentio rationis scit quo pergere debeat. Et est lucerna lumen spargens per illuminationem verbi Dei in ipso. Psal. cxvii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

« Si oculus, etc. »

Dat oculi divisionem penes bonum et malum oculum.

Et primo dicit dispositionem boni oculi, dicens : « Si oculus tuus fuerit simplex, » hoc est, adunatus ad unum verum linem omnium operum tuorum. Si enim vis oculi non sit adunata, numquam secundum naturam recte et bene videt oculus : sed dirigit in diversa, et confundit opera quod homo nescit quo pergat. Cantic. iv, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa,... in uno oculorum tuorum, hoc est, in adunatione et simplicitate oculorum tuorum, ut supra. Matth. x, 16 : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Cantic. i, 14 : Oculi tui columbarum. Simplex autem est, quando non respicit ad modum temporalis retributionis : sed sine omni plica respicit ad æterna. Conversa enim est in lapidem uxor Loth respiciens retrosum 1. Luc. ix, 62 : Nemo miltens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

<--- Page Split --->

Proverb. vi. 12 et 13, de homine apostata quod annuit oculis : et ideo vir est inutilis.

« Totum corpus tuum, »

In omni congerie operum suorum, « Iuridum erit : » quia tunc opera a luce eliciuntur, et luce vestiuntur, et luce diriuntur, et ad lucem terminantur. Eliriuntur quidem a luce : quia lumem quod intellectus est veritatis et virtutis elicit ea. Vestiuntur autem a luce : quia formani induunt veritatis et virtutis. Diriguntur a luce : quia lumine intellectus et rationis ordinantur. Terminantur ad lucem : quia aeternae luci per intentionem conjunguntur. De primo horum dicitur, Joh, xxxviii, 18 et 24 : «Indica mihi. . . per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram. Per viam enim lucis dicitur. De secundo dicitur, Apocal. vii, 1, quod mulier, quae signum est Ecclerisiatricorum bonorum, amicta est sole propter splendores operum suorum. Ad Roman. xiii, 12 et 13 : Induamur arma Iuris : sicut in die honeste ambulemus. De tertio dicitur, Sapient. xvii, 1 : Sanctis tuis maxima erat lux, quia dirigebantur omnia opera eorum. De quarto dicitur in apocryphis Esdre : « Lux perpetua lucrat eis. »

Sic ergo totum corpus cum universitate operum suorum lucidum erit. Ut verum sit quod dicitur, Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudium multos, quusi stellae erunt in perpetuas aternitates.

« Si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. »

Tangit dispositionem oculi mali.

Nequam enim vocatur qui nequit in malu plus, et plus vult mali quam pot-

est: sicut oculus lividi semper respicit ad nocumentum. Eccli. xxxi, 14 et 13 : Memento quoniam malus est oculus nequam. Nequius oculo quid creatum est ? Matth. xx, 13 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

Nequitia oculi istius est duplicitas : quod recte quidem docet, male autem appetendo agit. Et haec nequitia dicitur oculi, quia mala nuntiat cordi. Genes. In, 6 : Vidi igitur mulier quod esset lignum pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Ideo dicit Psalmista, Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos ne videant vanitatem. Sapient. iv 12 : Fasci nationu nugacitatis obscurat bona. Fasci nation autem maxime fit per oculum. II Pet. ii, 14 : Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Adulter enim oculus contempto vero animae sponso, sponsum respicit, strabonizando adulterum.

Si ergo sic nequam fuerit oculus,

« Etiam corpus tuum, »

Instrumentum operationum, cum congerie suorum operum, « tenebrosum erit : » quia illicitur opus tenebris, vestitur tenebris, et stat in tenebrosis, et dirigitur ad tenebras aeternas. De primo, Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. De secundo, Ibidem, y y . 6 et 4 : Notem illam tenebrosus turbo possideat, . . et non illustretur lumine. Ista ab Apostolo, ad Roman.xm, 12, vocantur opera tenebrarum. De tertio dicitur, Sapient. xvii, 20 : Solis Aegyptiis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat. De quarto dicitur, Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Ideo dicitur, Matth. xxi, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Proverb. iv, 19 : Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant.

<--- Page Split --->

« Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebræ sint.

Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. »

te, neque in dirigente, neque in terminante : tunc nihil habet commune cum tenebris. Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo ,splendent, ita rutilent. Cantic. vi, 9 : Progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol.

Ecce instructio ad cautelam ex praemissis assumpta.

Dicit autem duo : instructionem caventem a malo, et conclusionem de utilitate oculi boni.

Dicit ergo : « Vide ergo, » hoc est, cave ergo, « ne lumen, » intellectus et rationis, « quod in te est, » hoc est, quod in te debet esse. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, hoc est, ne industriam et sagacitatem et scientiam intellectus et rationis ad malum convertas : sicut diabolus qui tanto pejor est, quanto est ad agendum malum sagacior Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala : bene autem facere nescierunt. Isa. v, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ! Quia si eliciens, et formans, et dirigens opera tenebrosum est, non egredietur nisi opus tenebrarum.

« Si ergo corpus tuum lucidum, etc. »

Ecce conclusio de utilitate oculi boni : quia si beneficio oculi clari totum corpus tuum cum omni congerie suorum operum « lucidum fuerit, » eritis vos sicut filii lucis. Ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis ambulate. Psal. lxxxvii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulatbunt : et in nomine tuo exsultabunt tota die, hoc est, in plena luce.

« Erit lucidum totum. »

. Non sicut luna menstruos capiens defectus lucis, sed totus coruscans lumine. Eecli. xxvi, 12 : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.

« Et sicut lucerna fulgoris, »

Hoc est, quæ undique fulgorem emittit. Joan. v, 33 : Erat lucerna ardens et lucens. Isa. lviii, 11 : Implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit.

« Illuminabit te, »

Et hic, et in futuro. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Eecli. xlii, 10 : Mundum illuminans in excelsis Dominus. Ista sunt vasa lucis : luminare majus, quod est verbi irradiatio : luminare minus, quod est serena conscientiae ratio : quæ ab initio mundi fecit Dominus 1. Luc. 1, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

« Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. »

« Non habens aliquam partem tenebrarum, »

Neque in eliciente, neque in informan-

Hic incipit quod omnis virtus potestatis ecclesiasticae ab interiori procedit. Et illa etiam quae videtur esse in exteriori

<--- Page Split --->

honestate, sic fundatur in interiori spiritutus virtute.

Dividftur enim pars ista in duas : in quarum prima per quamdam historiam, veniendi ad hanc doctrinam accipit occasio nem : in secunda autem ipsam ponit (alias, pœenitentiae) doctrinam.

In prima harum tria dicuntur: vocatio ad prandium, et recubitus : secundo autem in recubitu, discipulorum illotis manibus ad mensam accessus : tertio, Pharisaei murmur de omissione traditionis seniorum.

Et haec plana sunt in littera.

Dicit ergo : « Et cum loqueretur » adhuc de materia inductae disputationis contra Pharisæos, et confutasset eos, « rogavit illum, » devotionem simulans, « quidam Pharisæus, » ut per hoc confusionem aliorum declinaret, sicut qui speciliem devotionem haberet ad Christum. Simile aliquid fecerunt, Matth. xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Eccli. i, 40 : Accessisti maligne ad Dominum : et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Rogavit autem, « ut pranderet apud sr. »

« Et ingressus »

In domum Pharisæi, « recubuit. » Volebat enim exteriori familiaritate hunc Pharisæum de pænitetia convincere, qui jam exterius per verba se vidit confulatum. Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad «stium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januum, intraho ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum. Est enim convivatio causa familiaritatis, et mutuæ charitatis et confiducitæ. Psal. liv, 14 et 15 : Tu homo umanimis, dux meus, et notus meus : qui simul mecum dulces capiebas cibos.

repulans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. »

Hic ostenditur dolus et observatio et insidiæ Pharisæi.

Dicit ergo : « Pharisæus, » de exteriorimunditia carnali inflammatus et insidians. Psal. x sec. Hebr.,8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Psalmo eodem, y. 9 : Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum.

« Cæpit, » cogitando, « intra se repultans. » Exterius ostendere non audebat : eo quod viderat qualiter alii fuerunt confutati. Matth. ix, 1 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? I Reg. xvi, 7 : Dominus intuetur cor. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini circumspiciunt omnes vias hominum.

« Dicere, » in corde. Psal. xi, 3 : Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.

« Quare non baptizatus esset, »

Hoc est, lotus, « ante prandium. » Matth. xv, 2 : Quare discipuli tui transgrediuntur mandata seniorum ? Non enim lavant manus suas cum panem manducant. Marc. vii, 3 et 1 : Pharisæi et omnes Judæi nisi crebro laverint manus suas non munducant : ... et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt. Traditionibus insidiabantur Christo, quia in mandatis Dei nullam reprehendendi invenerunt occasionem. Plus enim curabant de suis traditionibus quam de mandatis Dei. Matth. xv, 6 : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Matth. xv, 29 : Non loiis manibus manducare non coinquinat hominem.

<--- Page Split --->

« Et ait Dominus ad illum : Nunc vos Pharisæi, quod deforis est calicis, et calini mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit? »

Hic incipit secunda pars, in qua accepta occasione docet omnem virtutem de interiori munditia procedere, et nihil esse curandum de exteriori, nisi in quantum in interiori radicatur. Psal. xlw, 14 : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. Isa. lu, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini.

Hoc est, exteriora calicis, hoc est, vasis in quo bibitur, « et catini. » Magnum vas rotundum in quo cibi reponuntur catinus vocatur, quod aliquando dicitur paropsis, a paribus absidibus dictum. Et est sensus quod curant multum de exteriori munditia, neglecta interiori. Et ideo, Matth. xii, 44 et 45, dicuntur domus ad quam revertitur diabolus cum septem spiritibus nequioribus se : quam invenit scopis mundatam, et ornatam : vacantem, hoc est, ab interiori studio torpentem. Isti sunt de quibus dicitur, Matth. vii, 15, quod extrinsecus sunt in vestimentiis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Et hoc est quod dicit :

« Nunc vos Pharisæi. »

« Quod autem intus est vestrum, »

Hæc pars dividitur in duas : in quarum prima ostendit quid munditiam faciat interiorem : in secunda, occasione accepta, ostendit quantæ maledictionis sit exterior munditia absque interiori.

In prima harum tria facit : in quorum primo ostendit quantum Pharisæi exteriori studebant munditiæ : in secundo, ostendit quod hoc stultum est, deserta interiori munditia : in tertio, ostendit quid potissimum munditiam faciat interiorem.

In prima harum duo facit. Primo enim munditiæ exterioris ostendit studium : secundo, ostendit interioris munditiæ negligentiam et conceptum.

Dicit ergo : « Nunc vos, » in hoc tempore. Quia apud Patriarchas et Prophetas hoc non fuit : sed est adinventio eorum. Sumebant autem, Levit. xi, passim, occasionem : ubi dicitur, quod qui tetigerit aliquid immundum, lavetur aqua. Et, Numer. xix, 15 : Vas, quod non habuerit operculum,... immundum erit.

« Pharisæi, » ab aliis per observantiam exterioris munditiæ divisi.

« Mundatis quod deforis est calicis, »

Hoc est, cor et studium cordis, « plenum est rapina. » Isa. ii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Isti enim studebant quod sub specie pietatis præriperent pauperibus eleemosynas, et parentibus subventiones debitas et præceptas a Domino. Et ideo semper rapere conabantur. Isa. ii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Dicentes cum filiis, Heli, I Reg. ii, 16 : Nunc enim dabis : alioquin tollam vi, et iniquitate. Quia ad iniquitatem inclinabant animas subditorum. Isa. v, 23 : Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Osee, iv, 8 : Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

« Stulli. »

Ostendit stultum esse studere exteriori munditiæ, neglecta interiori.

Et hoc est quod dicit : « Stulti, » non considerantes quid primum et principale : et quid secundarium. Ad Roman. i, 22 : Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Isa. xix. 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.

<--- Page Split --->

« Nonne qui fecit quod deforis est, »

Hoc est, corpus quoad exteriorem hominum, « 'fecit et quod deintus est, » hoc est animam secundum hominem interiorem. Et quia unus utriusque naturae auctor mundissimus est, utramque naturam mundari voluit: et illam magis quae sibi similior est, hoc est, interiorem. Lavit. XIX, 2: Sancti estote: quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester, qui sanctifico vos. Jerem. iv, 14: Leva a malitiu cor tuum, Jerusalem, ut salva fas. Isa. 1, 16: Lavamini, mundi estote, auforte malum cogitationum vestrarum ab orulis meis.

« Verumtamen quod superest, date cleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. »

Hio tangit qualiter exteriorum secundum veritatem sit emundatio. Non enim lit per baptismata et loturas aquarum, sed per immundantis abdicationem.

non superest vitæ sic continuandæ et continendæ. Superfluum autem personæ est, præter quod persona secundum suum gradum et familiam conservati potest. Et ideo plura necessaria sunt Episcopo quam clerico, et plura Regi quam militi, et plura patrifamilias quam privato homini. Superfluum igitur utroque istorum modorum dandum est in pios usus : et tunc exteriora munda fiunt. Luc. XIX, 8: Dimidium bonorum meorum do pauperibus. Tob. iv, 9: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Proverb. III, 9: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. Isa. LVIII, 7: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Ille enim panem frangit qui superfluum a necessario dividit, et pauperi porrigit. Nehemiæ seu II Esdræ, VIII, 10: Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi.

Duo autem sunt immundantia : injuste scilicet acquisitum, et superfluum. Injuste acceptum vel acquisitum oportet restitui. Tob. u, 21: Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere de furto aliquid, aut contingere. Furtum autem hic dicitur omne quod fraude, vel dolo, vel mendacio est acquisitum, vel ablatum alicui, vel quocumque modo alicui illicite abstractum. Exod. xx, 15: Non furtum faries. Luc. XIX, 8: Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

« Date eleemosynam. »

Eleemosyna dicitur ab ££oc; quod est misericordia : quia miseris est distribuenda. Job, XXXI, 32: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Et ante, y. 17: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.

« Et ecce omnia, »

Superfluum est dupliciter dictum : est enim superfluum naturae, et superfluum personae. Superfluum naturae est, quod est ultra sufficiens naturae, et bona habitudini, et operi si est operarius : et quod est ultra continentiam naturae in tali esse, et bona habitudine, et opere. Potest enim homo providere sibi facultates, quod se sic contineat continuo sine defectu : et ideo quod superfluum est diei,

Hoc est, residua ad usum, « munda sunt vobis. » Ad Titum, 1, 15: Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. Quando enim homo mundus mundat exteriora ad usum necessitatis concessa, omnia fiunt sibi munda. Et hæc munditia exterior ab interiori procedit munditia. Act. x, 13: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. Pharisæi autem præsu-

<--- Page Split --->

mentes de sua justitia putabant interiorem munditiam ab exteriori causari et dependere : et ideo redarguuntur. Isa. xliv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruae universae justitiae nostrae. Sic enim a peccato fit omnis immunditia.

« Sed va vobis Pharisæis, quia decimatis mentham, et rulam, et omne olus, et præteritis judicium, et charitatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. »

Dixerat qualiter omnia "munda efficiuntur. Et per contrarium etiam illa quae munda esse videbantur, immunda efficiuntur per malam avaritiam et inglutviem. Habacuc, ii, 6 : Væ ci qui nultiplicat non sua : usquequo et aggravat contra se desum tulum ? Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci : numquid habitabitis vos soli in medio terrae ?

Circa autem hoc tangit hic tria : maledictionem avaritiae, et maledictionem superbiae, et hypocrisis per quam et superbiam et avaritiam venabantur.

Circa avaritiam autem duo dicit : avaritiam, et mandatorum Dei omissionem quae ex avaritia causatur. Et hoc est secundum Hieronymum et Glossarum expositionem. Sccundum Chrysostomum auten in prima maledictione non condemnat avaritiam, sed superstitionem : et in secunda, superbiam : et in tertia, hypocrisis. Et hæc est expositio litteralis.

Et tunc aliter continuatur littera sic : Ita dixi, quod mundantur exteriora non per ablutionem aquæ, sed per superfluorum in eleemosynas crogationem. Sed hoc quidem vos Pharisæi non facitis, qui justificari quaeritis coram hominibus. Et ideo, « vobis, o Pharisæi, væ» æterna

imminet maledictionis. Matth. xxm, 3 : Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.

« Quia decimatis, » hoc est, decimas datis, ut dicit Chrysostomus, « mentham, et rulam, » et hujusmodi minuta, quæ non in magno erant damno, « et omne olus, » parvulum olusculum. Ut per hoc etiam alia viderentur decimasse : cum tamen majorum frugum decimas ubi poterant retinerent. Luc. xvm, 12 : Decimas do omnium quæ possideo. Malach. iii, 10 : Inferte omnem decimam in horrem meum, et sit cubus in domo mea. Numer. xvm, 26, enim, præcepit Dominus ut Levitis decimæ darentur. Et in hoc justi volentes esse Pharisæi decimas minutorum solvebant : et in hoc non male faciebant. Hieronymus autem dicit, quod Pharisæi præcipue erant Clerici et Sacerdotes Judæorum. Et ideo aliter exponit « decimatis, » hoc est, decimas exigitis de mentha, et ruta, et quolibet parvo olusculo quod aliquod lucrum potest inferre. Sapient. xv, 12 : Estimaverunt lusum esse vitam hominis, et conversationem vitæ compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Et reliquitis quæ graviora sunt legis, dicit Matthæus 1. Lucas autem,

« Et præteritis omne judicium, et charitatem Dei. »

Judicium quidem in reddenda justitia : de qua dicitur, Deuter. i, 17 : Ita parvum audietis ut magnum,... quia Dei judicium est. Isa. xvi, 3 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Hæc enim graviora sunt : quia negligentibus ea gravius imputabuntur. Inter mandata enim quædam sunt ponderis gravioris, et quædam levioris. Unde, Matth. xxi, 35

<--- Page Split --->

et 3ti, quaerebat tentans, quod esset masumi uandatum in lege ? Charitatem autem negligit qui misericordiam in puerribus non facit. I Joan. u, 17 : tui habuerit substantiam hujus mundi, i riderit fratrem suum necessitatem habrre, et classerit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ? Michae, vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : Utique diligere judicium, et furrer misericordiam, et sollicitum ambature cum Deo tuo.

Divinde facit horum comparationem, dures :

dicebant non debere solvi in die sabbati a necessitate infirmitatis 3. Magna ergo principaliter oportet facere, et minora non omittere. Quia, sicut dicit Augustinus, « Qui minima negligit, paulatim defluit. »

« Væ vobis Pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

Væ vobis, quia estis ut monumenta quae non apparent, et homines ambulantes supra nesciunt. »

« Haec autem oportuit facere, »

Scilicet judicium et charitatem. In causis quidem judicium : ad omnes autem charitatem, quia charitas Dei malum non operatur. Qui enim diligit proxinum, legem implevit 1.

« Et illa, » decimarum dationem vel variationem, « non omittere. » Et ideo sunt graviora praecepta legis, quae oportet facere. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non praeteribit-a lege, donec omnia fiant. Haec autem minima legis non omissa, sunt fimbrie in veste sponse adhibitae. Psal. xlrv, 14 et 15 : Fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Ihas fimbrias tetigit mulier haemorrhoissa, et sanata est : quia iste bone sunt dummodo de majoribus major cura adhibeatur. I ad Corinth. xiv,40 : Omnia orundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Qui autem curam istam pervertunt, derisibiles et condemnandi sunt. Mali enim sunt rerum aestimatores qui magnum de minimis, et nullam vel parvam de maximis curam gerunt. Matth. xxii, 21 : Excelentes culicem, camelum autem glutientes. Tales fuerunt Pharisæi, qui in die sabbati adaquabant pecora redimentes ea in necessitate sitis, et infirmos

Condemnatio est superbiae, et ambitiónis, et fastus.

Tangit autem hic duplicem ambitionem : scilicet. magistratus, et favoris popularis. Et pro utraque istarum dicit jam eos esse condemnatos : quia jam causam suæ condemnationis apud se perfecerunt : sicut dicitur, Joan. iii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est. I ad Timoth. v, 24 : Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium.

Hoc est igitur quod dicitur : « Væ vobis Pharisæis. » II ad Timoth. iii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes. Apocal. iii, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.

« Quia diligitis. »

Non enim amor docenda veritatis, et necessitas vos ad docendum invitat : sed amor dignitatis magistralis. Jacob. iii, 1 : Nolite plures magistri fieri, scientes quoniam judicium sumitis. Ad Roman. ii, 19 et 20 : Confidis teipsum esse... eruditorem insipientium, magistrum infantium. Qui enim diligit cathedram, hunc necessitas ad cathedram non vocat.

<--- Page Split --->

« Primas cathedras, »

Propter dignitatem. Hæ autem sunt cathedræ quæ dicuntur catechizanlium, hoc est, docentium ædes. Et est cathedra ædes, hoc est, solemnis sedes docentis, qui auctoritatem et officium docendi accepit. Et hanc sedem suscipere in doctrinam veritatis non debet nisi idoneus ex vita, et potens in opere et sermone. Tales enim sunt sedes Episcoporum et Magistrorum Theologiæ. Unde inidonei vita et scientia et eloquentia, idola quadam sunt Doctorum et magistri erroris. Isa. XXII, 15 et 16: Ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam præpositum templi, et dices ad eum: Quid tu hic? aut quasi quis hic? Zachar. XI, 17: O pastor, et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dexterum ejus. Isti sunt qui docent errores. Jerem. v, 31: Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia. Psal. 1, 1, de sancto viro dicit quod in cathedra pestilentiæ non sedit.

Simile aliud faciunt sæculares, nihil religionis prætendentes, et bonos persequentes Christi discipulos: et tamen cathedras ascendere præsumentes. Psal. XLIX, 16 et 17: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testanentum meum per os tuum. Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

Stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio.

« Et salutationes in foro. »

Ecce favor popularis. Quærebant enim applausum et acclamationem populi. Tunc enim consuetum fuit, sicut adhuc est in quibusdam terris, salutari præpotentes ab inferioribus. Contra quod dicit Psalmista, Psal. LI, 6: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. I, 10: Si adhuc hominibus placerem, hoc est, placere quærerem, Christi servus non essem. De talibus salutationibus dicitur, IV Reg. iv, 20: Si occurrerit tibi homo, non salutus eum. Luc. x, 1: Neminem per viam salutaveritis. Isti non attendunt quod dicitur, Act. XII, 22 et 23, quod cum populus acclamaret Herodì voces Dei et non hominum, confestim percussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus, exspiravit.

« In foro » autem dicit : quia in foris et theatris voces populorum extolluntur cum tumultu : et talis turba forensis magis ducitur tumultu erroris, quam attentione veritatis. Isa. III, 12: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.

Dicit etiam : « In foro, » quia ibi sunt venales laudes. Matth. XXV, 9: Ite potius ad vendeutes oleum laudis vanæ, et emite vobis. Psal. CXL, 5: Oleum peccatoris non impinguet caput meum.

« In synagogis, »

« Væ vobis, »

Hoc est, quo conveniunt hi qui verbum Dei discere et audire intendunt, ubi non debent incathedrari nisi digni. Psal. CVI, 32: Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Eccli. XV, 5: In medio ecclesiae aperiet os ejus. In locis ergo sanctorum Pontificum et Doctorum isti hostes omnis boni sedere cupiebant. Daniel. XI, 20:

Pharisæis scilicet. Isa. III, 11: Væ impio in malum : retributio enim manum ejus fiet ei. Eccli. II, 14: Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis.

Causam autem subjungit maledictionis esse hypocrisim, dicens :

<--- Page Split --->

« Quia estis ut monumenta. »

Matth. xxiii, 27 : Similes estis sepulcris dealbatis. Monumentum autem vocutur quasi monimentum, quia monet transeuntes de eo qui ibi sepultus est, ne a memoria pereat. Et ideo sepulcra ædilicata et picta memoris defunctorum, monumenta vocantur. Et illa, sicut dicitur, Matth. xxiii, 27, a foris parent hominibus speciosa. In qua parte pulchrae imagines et magna facta defunctorum, et qualiter in cœelum recipiantur ab Angelis : in eo autem quod occultum est, fortor est, et corruptio, et horror ossium defunctorum.

Et hoc est quod dicit : « Quia estis ut monumenta. » Act. xxiii, 9 : Percutiet tr Deus, paries dealbate.

« Quæ non apparent, » extra secundum spurcitiam quam inlus continent : quia exteriora videntur, quæ picta sunt. I Reg.xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent.

« Et homines, » adhuc vivi, « ambulantes supra, » prætereuntes sepulcra, nesciunt quid fætoris intus concludatur. Sic est hypocrita extra pictus simulata et falsa pietate : et intus plenus fætore præcatorum, quæ in occultis facit, vel fæcere concupiscit. Psal. xiii, 3 : Sepulcrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum. Isa. xiv, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, sicut sanie pollutus, et obvolutus. Ideo dicitur, Ezechiel. xxxii, 27, de sepultis, quod iniquitates eorum sunt in ossibus eorum. Matth. xxiii, 28 : Intus pleni estis hypocrisi et iniquitate.

tia, et cæteros simplices aspernabantur.

Dicuntur autem in ista parte duo : in quorum primo ponitur qualiter fastum cordis in zelo laudis prodidit Legisperitus : in secundo autem qualiter occasione accepta Dominus Legisperitis maledicit, et justam ostendit eorum maledictionem.

In prima dicit sic : « Respondens autem, » ad ea quæ ad alios dicebantur propter conscientiam similis delicti. Proverb. xvii, 13 : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

« Quidam, » qui exceptos reputabat præ aliis promptulus ad loquendum. Proverb. xii, 16 : Fatuus statim indicat iram suam : qui autem dissimulat injuriam suam, callidus est.

« Ex Legisperitis, » qui verum intellectum legis non habuit : sed apud Judæos, narratores mendaciorum impossibilium, Legisperiti vocantur. Matth. xxii, 29 : Erratis nescientes Scripturam, neque virtutem Dei. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

« Ait illi, » manifestans cordis sui stultitiam. Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit ? Matth. xii, 34 et 35 : Ex abundantia cordis os loquitur... Malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum.

« Magister. »

Magistrum vocat, ut dicit Chrysostomus, cujus non vult esse discipulus. Matth. xxi, 16 : Magister, scimus quia verax es, etc.

« Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.

At ille ait. »

Hic incipit reprehensio Legisperitorum qui præsumebant de falsi nominis scien-

« Hæc dicens. »

Tu qui videris authenticus, eo quod verba tua sunt sicut potestatem habentis : et ideo attendit tibi populus. Joan. Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

<--- Page Split --->

« Etiam nobis. » Quasi dicat : Laude sumus dignissimi, et principes populi. Exod. xxii, 28 : Principi populi tui non maledices. Quasi dicat : Tolerabile esset de aliis : sed cum etiam nobis facis contumeliam, amplius non est tolerandum.

interfecerunt : tertius autem continet maledictionem, eo quod legis intellectum verum perverterunt.

In primo horum duo continentur, quorum primum est, quod aliis dura imponebant : secundum autem, quod sibi etiam parva non imponenda dixerunt.

« Contumeliam nobis facis. »

Dicit igitur :

Talis enim est fastus magnorum, quod mala licenter facere volunt, et argui de malis dedignantur : dicentes ea quibus arguuntur in contumeliam honoris sui dici, et non ad emendationem delicti. Unde, Joan. xvii, 22 : Unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes Pontifici ? Act. xxii, 2 : Princeps Sacerdotum Ananias præepit adstantibus sibi percutere os Pauli. Quasi dicat : Magnam meruisti pœnam, ex quo et nobis facis contumeliam. Tales enim valde parati sunt contumeliam bonis facere, sed increpationes nolunt sustinere : non attendentes quod in laudem Eliæ dicit Ecclesiasticus, xlvii, 13 et 14 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : nec superavit illum verbum aliquod.

Et ideo sequitur :

« At ille, » imperterritus, « ait. » Ezechiel. ii, 8 : Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum.

« Et vobis leqisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. »

Hic incipit interminatio maledictionis.

Et dividitur in tres paragrapbos, quorum primus continet maledictionem de duritia, quam habebant in commissos : secundus autem, maledictionem quam meruerunt, verbo quidem colentes Sanctos,et actu imitatores ecrum qui Sanctos

« Et vobis Legisperitis væ. »

Causa dicitur, Matth. xxiii, 3 : Dicunt enim, et non faciunt. Ad Roman. ii, 21 : Qui alium doces, teipsum non doces.

« Quia oneratis homines, »

Graves pœnitentias et importabiles imponentes, et præcipue pœnas pecuniarias imponentes. Dicunt enim quod illa pœna infligenda est quæ magis timetur : et hanc dicunt esse pœnam pecuniariam : non corrigentes peccatum, sed implentes crumenas : dicentes cum Roboam, III Reg. xii, 1 : Pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. Tales sunt, qui omnia dura Scripturarum interpretantur de Laicis, et de se nihil : dicentes Laicos pecora esse : nec judicant parcendum esse pecoribus. Contra quod dicitur, Proverb. xii, 10 : Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. Matth. xxiii, 4 : Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum. Contra quod dicitur, Isa. lviii, 6 : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. Isti autem omne onus legis imponebant humeris subditorum. Act. xv, 10 : Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod sequitur :

« Onerjbus quæ portare non possunt. »

Parumenim portare possunt infirmitudoDominuscompatiensinfirmis , etmuperafflictospiagestansviscera , dicit , J o a n . x v i , 1 2 : Adhucmultahabeovobisdicre : sednonpotestisportaremodo .

« Et ipsi uno digito, »

Hoc est, adjutorio minimae compassionis, vel demonstratione minimi adjutorii. Matth. xxiii, 4 : Digito autem suo nolunt ea movere. Contra quod dicitur, Isa. xl, 12 : Qui appendit tribus digitis molem terræ, hoc est, tribus adjutorii sublevat onera infirmorum adhuc terremorum, hoc est, compassione cordis, consolatione oris, et supporatione operis. Isti autem aggravant quotidie et deprimunt.

« Et ipsi, » per vos ipsos, « uno digito vestro, » hoc est, unius adjutorii demonstratione, « non tangitis, » nedum diram quod sublevatis, « sarcinas. » Contra quod dicit Apostolus, ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ad Roman. vi, 1 : Debemus nos firmiores imbecillilutes infirmorum sustinere, et non nobis placere. De istis dicitur, Amos, vi, 6 : Optimo unguento delibuti, et nihil patribantur super contritione Joseph.

« Væ vobis, qui ædificatis monumenta Prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.

Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulcrra. »

Secunda maledictio est de hoc quod

ore laudabant Sanctos, et opere cum iulefectoribusSanctorumconveniebant. Et ideo iterum reprehenduntur de crudelitatesimuletavaritia . Sanctos enim laudabant propter oblationes et vota Sanctorum quæ accipiebant : cum tameninpersecutioneSanctorumvivo - rumconvenientcumoccisoribusSan - ctorum .

Dicit autem in hac maledictione duo. Primo enim ponit maledictionis interminationem, et secundo ponit causam.

De primo dicit sic : « Væ vobis. » Michææ, iii, 9 et 10 : Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israel : qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis : qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.

« Qui ædificatis monumenta Prophetarum, »

Solenni structura. Populus enim videns solemnitatem ædificationis, facilius inclinatur ad supplicationes, et ad vota, et oblationes. Accipiebant tamen auctoritatem hujus ædificationis, Isa. xi, 10, ubi dicitur : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Et, I Machab. xiii, 27 et seq., ubi Simon supra sepulcra parentum et fratrum suorum structuram fecit solemnem. Et po:uit in eis pyramides et naves, quae longe a navigantibus mare videri possent. Nec reprehendit Dominus honestatem sepulturae exhibitam Sanctis, sed intentionem : quia hoc causa avaritia fecerunt, et in vita occisoribus consenserunt. Genes. xxiii, 6 : Domine, princeps Dei es apud nos : in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum.

« Patres autem vestri. »

Unde non tantum hæreditatem terræ ad vos nittentes, sed etiam malitiae. Exod. xx, 5 : Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.

<--- Page Split --->

Ezechiel. xvi, 3 et 4 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus.

« Occiderunt illos. »

Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt perseùuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.

Sed

« Profecto testificamini, »

Scilicet Prophetarum : dissimili qudem causa, sed pari malitia : quia avaritia est causa ædificationis : sed crudelitas causa interfectionis. Et ideo nec illi neque isti poterunt effugere a ventura ira. Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 1. Et ita corde longe isti distabant a Prophetis. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit vos, et Israel ignoravit vos. Job, v, 1 : Voca si est qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere. Quasi dicat : Nullus te exaudit Sanctorum, quem non imitaris per effectum operum.

Per hoc quod adhuc quæritis me interficere, et Apostolos, et eos qui testimonium de me perhibuerunt : sicut Joannes, et Zacharias, pater ejus. Sapient. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt malitia adversus parentes in interrogatione sua. Testificantur enim per imitationem operum quod sunt filii homicidarum.

Et hoc est quod sequitur :

« Quod consentitis operibus patrum vestrorum. »

« Propterea et sapientia Dei dixit : 41 Mittam ad illos Prophetas et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur :

Ut inquiratur sanguis omnium Pro- 5 phetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

A sanguine Abel usque ad sangui- 5 nem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

Joan. vni, 41 : Vos facitis opera patris vestri. Et, Infra, y. 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.

Væ vobis legisperitis, quia tulistis 5 clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. »

Explanat autem quod dixerat :

« Quoniam quidem ipsi, »

Scilicet patres vestri, « eos occiderunt. » Et, ideo dicuntur, Matth. xxiii, 33, serpentes, genimina viperarum : quia sunt venenati venenatorum filii, ut dicit Chrysostomus.

« Vos autem ædificatis sepulcra eorum, »

Hic confirmat quod dixit per auctoritatem Scripturarum.

Dicit ergo : « Propterea, » et sciatis vos maledictos, et condemnandos : « et, » hoc est, etiam « sapientia Dei dixit. » Sapientiam Dei dicere dicit, quod non in uno loco scriptum promulgat auctoritas.

Quod enim dicit : « Mittam ad illos Prophetas, » dicitur, Jerem. vii, 25 et 26 : Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens. Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt

<--- Page Split --->

crviciem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.

« Et Apostolos, » hoc est, nuntios. Jerem. vii, 13 : Locutus sum ad vos mane consumergens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis. Haec enim locutio facta est per Apostolos, hoc est, per nuntios.

« Et ex illis occident. »

Hoc dicitur, III Reg. xix, 10 : Domine, altaria tua suffoderunt, prophetas tuos occiderunt, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam. Psal. lxxviii, 3 : Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem : et non erat qui sepeliret. In libro II Paralip. xxxiii, 1 et seq., dicitur quod Manasses replevit Jerusalem cruore innorentium usque ad os 1.

« Et persequentur, » sicut Eliam sunt persecuti. II ad Timoh. ii, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persructionem patientur. Matth. x, 23 : t'um persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.

« Ut inquiratur, etc. »

Ecce tangit pro tanto reatu condemnationem.

Quod autem dicit : « Ut, » non est causalivum sed consecutivum : quia talis inquisitio sequitur tale peccatum, licet non faciant propter illud.

« Inquiratur, » hoc est, requiratur. Genos. ix, 5 : Sanguinem enim animarum vrstrarum requiram de manu cunctarum hrstiarum, et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus. Bestias vocat quasi vastias dictas : viros autem ab animositate : et homines ab humo. Et ideo quocunque modo, sive in ira bestiali, sive pro humo, sive pro animositate sanguis Sanctorum effundatur, requiretur a Domino sanguis omnium Prophetarum.

Apocal. vi, 19 : Usquequo, Domine (sanctus et verus) non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra.

« Qui effusus est, » tanquam profanus fuerit et immundus, « a constitutione mundi, » in quibus omnibus ipse Agnus Dei occisus est. Apocal. xiii, 8 : Agnus qui occisus est ab origine mundi. Zachar. ii, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.

« A generatione ista » homicidarum, qui nequitias paternas haereditate possederunt. Deuter. xxxii, 3 et 6 : Generatio prava atque perversa. Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? Et post, y. 20 : Generatio enim perversa est, et infideles filii. Psal. lxxvii, 8 : Generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Haec est generatio viperarum. Luc. iii, 7 : Genimina viperarum.

« A sanguine Abel, »

Quem primo hujus generationis pessimae et viperae occidit Cain, a quo generatio homicidarum incepit 2.

« Usque ad sanguinem Zachariæ, » qui fuit filius Joiadæ sacerdotis, quem Joas rex præcepit lapidari, II Paralip. xxiv, 20 et 21, ubi sic dicitur : Spiritus Domini induit Zachariam, filium Joiadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dicit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.

Et hoc est quod sequitur : « Qui perit, » lapidatus, « inter altare » holocaustorum, « et ædem, » hoc est, templum : quod inter ostium templi juxta vestibulum et altare lapidaverunt eum. Hic, Matth. xxii, 33, dicitur fuisse filius

<--- Page Split --->

Barachia: licet Joiada vocaretur pater ejus vero nomine, tamen propter excellentem justitiam ejus vocatur Barachias, hoc est, benedictus Domini. Hos autem duos nominat: quia uterque causam sui martyrii non habuit nisi gratiam Domini. Abel quidem in signo, quia respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus 1. Zacharias autem in verbo prophetiae et prædicationis.

dat : et claudet et non erit qui aperiat. Matth.xvi,19 : Tibi dabo claves regni cælorum.Ibi Glossa : «Clavis una est, scientia judicandi. » Hanc clavem spiritualis intellectus abstulerunt Scribæ, dicentes Scripturam non nisi carnaliter esse intelligendam. II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit : spiritus autem vivificat, hoc est, spiritualis intellectus.

« Ipsi non introistis »

« Ita dico vobis. »

Assertio est. Quasi dicat: Vere dico vobis: cujus verba non excident. Marc. xiii, 31: Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.

« Requirentur » hæc omnia, « ab hac » pessimorum homicidarum « generatione. » Ezechiel. xvi, 3 : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Sapient. xii, 10 et 11 : Naturalis est malitia ipsorum, et quoniam non polerat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio.

In mysteria spiritualis intelligentiæ. Baruch, iii, 14 : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus. Et post pauca, §. 15 : Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesaurus ejus ? Hac clave usus est Paulus, I ad Corinth. ii, 10 : Nobis autem relevavit Deus per Spiritum suum. Et paulo post, §. 12 : Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Et de hac eadem clave dicit, Ibidem, §. 15 : Spiritualis homo judicat omnia : et ipse a nemine judicatur, hoc est, intelligitur.

« Væ vobis Leqisperitis. »

Isa. v, 21 : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Isa. xxix, 15 : Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium : quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos, et quis novit nos ?

Causam autem hujus maledictionis subjungit, dicens :

« Quia tulistis, »

Hoc est, de Scriptura abstulistis, « clavem scientiæ, » quæ est spiritualis intellectus : de qua dicitur, Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui clau-

« Ipsi non introistis, » per spiritualem intellectum. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis et forsitan mihi : de me enim ille scripsit. Ad Roman, x, 4 : Finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Et ad hunc finem isti non veniunt, quia per spiritum non intrant. Ostium enim est Christi veritas. Clavis autem, spiritualis intellectus. Ezechiel. 1, 20 : Quocumque ibat spiritus impetus, illuc gradiebantur animalia sequentia spiritum. Et similiter rotae duorum testamentorum : quia spiritus vita erat in rotis. Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Glossa, hoc est spiritualiter intellecta, vita sunt. Quod autem isti non intrant, significatum est, Genes. xxii, 5, ubi servi Abrahæ cum asino exspectabant, donec Patriarcha cum filio reverteretur ad eos.

<--- Page Split --->

Servi enim sunt serviliter in lege servientes : et asinus, sensus carnalis asininus. Sed filius, filialiter legem implens per spiritum : et hic non nisi in fine mundi revertetur ad istos.

qua ostenditur obstinatio Scribarum et Pharisæorum, qui neque rationibus instruebantur, neque instructionibus illuminabantur, neque promissionibus trahebantur, neque comminationibus terrebantur.

« Et eos qui introibant, »

Hoc est, introire ceperant, per fidem spiritualis intellectus ad me venientes, « prohibuistis. » Hoc autem fecerunt, Joan. ix, 22 : Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur ipsum esse (Hristum, extra Synagogam fieret.

Ista tria væ Dominus Legisperitis vel Scribis interminavit, juxta tria quæ sunt de officio Doctorum. Doctor enim aut consideratur ad hominem se habens: vel ad Deum cujus docet doctrinam. Si ad subditum quem docet : hoc est aut secundum facienda quæ docet, aut secundum intelligenda. Et secundum perversitatem primi actus .accipitur primum væ : quia alligant onera gravia super humeros aliorum. Secundum autem perversitatem secundi actus accipitur væ tertium : quia docent .et tollunt clavem væræ intelligentiæ : et sic destruunt ea quæ docere videbantur. Ad Galat. ii, 18 : Si hæc quæ destruxi, iterum ædifico, prævaricatorem me constituo. In comparatione autem ad Deum, in docendo perverse accipitur væ secundum, quia pro pietate reverentiam debebant facere exhibere divinis, et ipsi fecerunt pro avaritia : nihil pietatis in se Deo, vel Sanctis exhibentes.

Et hoc est quod dicit : « Cum hoc ad illos diceret » convertendos. II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.

« Cæperunt, » manifeste, ante enim fecerunt illud idem occulte, « Pharisæi, » de justitia suæ religionis præsumentes, « et Scribæ, » de falsi nominis scientia superbientes, « graviter, » cum clamore et tumultu, « insistere, » conclamando. Act. vii, 37 : Impetum fecerunt unanimiter in eum.

« Et os ejus opprimere. » Non manibus, sed interrumpentes verba ipsius, et non peraudientes eum. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

« De multis, » quæ dicere volebat.

« Insidiantes ei, »

Ut perverterent verum verborum ejus intellectum. Psal.xsec.Hebr.9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Psal. xiii, 3 : Linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum. Venenum aspidum est, qui sicut surdus verba respondentis non audit, et tamen graviter insistit impugnando.

« Cum autem hæc ad illos diceret, coperunt Pharisæi et Legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

Insidiantes ei, et quærentes aliquid capere ex ore ejus, ut accusarent cum. »

« Et quærentes capere aliquid, » ad reprehendendum, « ex ore ejus. » Job, vi, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.

« Ut accusarent eum. »

Ultima est clausula hujus doctrinæ, in

Ecce mala intentio. Matth. xxii, 15 :

<--- Page Split --->

Consilium nierunt Pharisæi ut caperent Jesum in sermone. Matth. xii, 10: Interrogabant eum dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. Unde etiam in Passione, Luc. xxii, 10: Sta-

bant autem Principes Sacerdotum et Scribæ, constanter accusantes eum. Sic ergo terminatur pars in qua docet facienda.

<--- Page Split --->