D. ALBERTI MAGNI,

EPISCOPI RATISBONENSIS,

ORDINIS , PRÆDICATORUM

DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERIMI,

IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM,

LUCULENTÆ EXPOSITIONIS SECUNDA PARS.

CAPUT X.

Septuaginta duos præmittens ad singulas civitates, tradit præcepta quæ in prædicando observent : et gaudentibus de subjectis sibi dæmonibus, dicit non esse ob hoc potissimum gaudendum : comminatur civitatibus obstinatis, in quibus factæ erant plurimæ virtutes, et exsultans in spiritu confitetur Patri : tentanti legisperito, post recitatum præceptum de dilectione Dei et proximi, ostendit quis sit proximus per parabolam hominis a Jerusalem descendentis : Marthæ ministranti, et de sorore Maria conquerenti, dicit Mariam elegisse optimam partem.

  1. Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.

  2. Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci 1. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

<--- Page Split --->

  1. Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos 1.

  2. Nolite portare saccum, neque peram, neque calceamenta 2, et neminem per viam salutaveritis 3.

  3. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui.

  4. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra, sin autem, ad vos revertetur.

  5. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua 4. Nolite transire de domo in domum.

  6. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis.

  7. Et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

  8. In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

  9. Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos 5 : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

  10. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

  11. Væ tibi, Corozain! væ tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent 6.

  12. Verumtamen Tyro et Sidoni re-

missius erit in judicio, quam vobis.

  1. Et tu, Capharnaum, usque ad cœelum exaltata, usque ad infernum demergeris.

  2. Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit 7. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

  3. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

  4. Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem.

  5. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, ct scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

  6. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cœlis.

  7. In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto 8, et dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater, quoniam sic placuit ante te.

  8. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

  9. Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis 9.

  10. Dico enim vobis, quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non vide-

<--- Page Split --->

runt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

  1. Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum 1, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?

  2. At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?

  3. Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo 2, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.'

  4. Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.

  5. Ille autem volens justificare scipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?

  6. Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt, semivivo relicto.

  7. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo, præterivit.

  8. Similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.

  9. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.

  10. Et appropians alligavit vulnera

ejus, infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

  1. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

  2. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ?

  3. At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.

  4. Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam.

  5. Et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

  6. Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.

  7. Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.

  8. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

<--- Page Split --->

IN CAPUT X LUCE

ENARRATIO.

« Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duco, et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. »

Glossa : « Sicut in Apostolis forma « est Episcoporum, sic in septuaginta « duobus forma est presbyterorum se- « cundi ordinis. Septuaginta duo mitun- « tur, qui totidem linguarum gentibus « Evangelium prædicent : ut sicut pri- « mum duodecim Apostoli propter duo- « decim tribus Israelis, ita et hi septua- « ginta duo propter externas gentes « destinentur imbuendas. Vel, cum Chri- « stus se diem, Apostolos vero horas hu- « jus diei nominet, ut per hunc nume- « rum prædicantium significet se fidem « Trinitatis mundo annuntiaturum, sicut « sol triduanum suæ lucis ambitum per « septuaginta duas horas efficere solet. »

Tangit Glossa hoc quod dicitur, Joan. xi, 9 : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Lux enim hujus mundi Christus est, qui dicit, Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Dies autem hujus lucis est claritas doctrinæ Christi : horæ autem claritates sunt duodecim Apostolorum.

Duodecim autem horæ habent respondentes horas in nocte duodecim, quæ obscuritatem signifi-ant humanam : et

sic in die naturali perficit sol horas viginti quatuor : quæ viginti quatuor per tria multiplicatæ, faciunt septuaginta duas : qui est numerus prædicantium. Et sic numerus nuutlicans est tria, significans lidem Trinitatis : numerus autem multiplicatus est septuaginta duo, qui est numerus prædicantium discipulorum, et numerus eorum quibus prædicatur, scilicet, gentium divisarum in septuaginta duas linguas. Tot etiam constituit Moyses duces populi, quibus ille mirabili facilitate, totam multitudinem sibi commissam gubernaret 1 : ita etiam Christus secundi ordinis viros adjunxit Episcopis, hoc est, Presbyteros, quibus mediantibus in partem sollicitudinis Episcoporum vocatis, facilitate optima plebes Ecclesiarum gubernarentur : sicut in Ordinario Episcoporum continetur, quando consecrantur Presbyteri.

Hæc inducta sunt propter hujus libri divisionem, ut sciatur de intentionibus Glossarum esse extracta. Hic enim post perfectionem ordinis Apostolici sive Episcopalis, agit de perfectione ordinis Sacerdotalis, sive Presbyteralis.

Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima ponit omnia quæ pertinent ad doctrinam discipulorum. Quia autem per doctrinam quidam vocantur et approbantur ut electi, et quidam rejiciuntur et reprobantur ut damnandi : ideo in secunda parte causas ostendit justæ electionis, et justæ reprobationis : et hæc pars incipit in capitulo XV.

Adhuc pars prior in tres dividitur : in quarum priori docet facienda, et cavenda : in secunda ad observationem illorum inducit exempla plurima : et hæc incipit ibi, cap. XIII. Quia autem omnis doctrina finem habet conversionis ad Christum, ideo in capite XIV docet mod: m conversionis ad ipsum.

Adhuc autem prima harum in duas

<--- Page Split --->

dividitur : in prima enim docet facienda : et in secunda, cap. XII, docet cavenda.

Cum autem omnis instructio Christi sit in sermone, virtutem et potestatem habente : ideo in prima parte inducuntur duo capita, quorum primum est de instructione : secundum autem de virtulis et potestatis, in qua signa fiunt, origine.

Istud autem caput dividitur in duas partes, in quarum prima ponitur modus electionis, missionis, et informationis discipulorum : in secunda autem relatio revertentium, et confirmatio, et instruc tio eorumdem.

In priori istarum dicuntur tria : scilicet, modus missionis, necessitas legationis, et instructio operis.

Duo autem dicit in primo : designationem mittendorum, et missionem.

De designatione dicit quinque : continuationem historiae, designationem, designantis auctoritatem, designatorum ab Apostolis distinctionem, et designatorum numerum.

De continuatione dicit :

« Post hæc autem. »

« Designavit, »

Hoc est, signo sanctitatis notorio expressit. Ad Titum, 1, 5 et 6 : Constituas... Presbyteros,... si quis sine crimine est. Exod. xvn, 21 et seq. : Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam : et constitue ex eis tribonus, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. Et si hoc feceris, implebis imperium Domini, et præcepta ejus poteris sustentare. Numer. xi, 16 et 17 : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi fæderis, faciesque ibi stare tecum : ut descendam, et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Sic ergo conversatione sanctitatis istos designavit : hoc enim signo debet eligi Presbyter : et ideo de conversatione Presbyteri examinatur, quando recipit ordinem, an dignus et justus sit.

Ilic « post » non notat ordinem temporis, sed potestatis. Post potestatem enim Episcopalem est potestas ordinis Presbyteralis : quia Presbyteri constituuntur ab Episcopis, et vocantur in partem sollicitudinis eorum : et correctio eorum spectat ad Episcopos. Ad Titum, 1, 5 : Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates Presbyteros, sicut et ego tihi disposui. Hoc expresse dicitur in præfatione, quam dicit Episcopus in ordinatione Presbyterorum.

Hoc igitur notat, cum dicit : « Post hæc autem »

« Dominus. »

Ecce designantis auctoritas. In Domini enim est potestate, quemlibet in ordine gradus sui collocare. Psal. xlvi, 14 : Distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera. Ezechiel. xl, 31, et passim, Octo gradibus ascendebatur ad templum, hoc est, ordinibus ecclesiasticis Janitorum, Exorcistarum, Lectorum, Acolythorum sive Ceroferariorum, Subdiaconorum, Diaconorum, Presbyterorum, et Episcoporum. Janitorum, qui introducendos introducant : Exorcistarum, qui Dæmones arceant : Lectorum, qui Prophetias ad intellectum distin-

<--- Page Split --->

guant : Ceroferariorum, qui lumen visibile et invisibile fidelibus praeferant : Subdiaconorum, qui corpori mystico in hostiis offerendis subserviant : Diaconorum, qui Presbyteris in hostiis oblatis et populo communicandis serviant : Presbylerorum, qui curam corporis veri et mystici agant : Episcoporum, qui medii inter Deum et populum existant. Hi omnes gradus in manu Domini sunt, ad statuendum et destituendum prout volunt : et ideo ipse est sponsus Ecclesia, sicut dicitur, Joan. iii, 29. Et omnes alii sunt Paranymphi, hoc est, sponsi custodes. Luc. xii, 36 : Vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis.

bus est praedicandum : et septuaginta duo duces praecesserunt in figura veteris legis. Septuaginta etiam fuit numerus annorum redemptionis captivitatis, quibus duo adduntur, propter duo mandata dilectionis : ut septem dona sancti Spiritus ducantur in decem mandata decalogi : et haec omnia duobus informentur mandatis dilectionis : et per illa constituitur quilibet digne in gradu ecclesiasticae potestatis. Supra etiam dictum est, quod in tribus diebus naturalibus septuaginta duae horae continentur : triginta sex horae lucis, et triginta sex horae tenebrarum, ut per arma lucis expellantur opera tenebrarum nostrarum. Ut dicamus : « Nox sicut dies illuminabitur, et nox illuminatio mea in deliciis meis 1 : » et hujus lucis sol Christus est, horae Apostoli unius diei, tres dies in confessione Trinitatis vel trium in Christo substantiarum. Septuaginta duae horae sunt gradus septuaginta duorum Presbyterorum.

Sequitur :

« Et misit illos. »

Ecce ordinis istorum ab Episcopis et Apostolis distinctio : isti enim dant Spiritum sanctum ad esse spirituale in Baptismo, et Pcenitentia, et Extrema unctione : et Eucharistiam dant ad illius esse vegetationem. Episcopi autem dant Spiritum sanctum ad robur in Confirmatione per manus impositionem, et conficiunt chrisma, per quod, ut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, « omnis completur sanctitas. » Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopus regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

« Septuaginta duos. »

Hujus numeri ratio jam habita est : quia septies duodecim faciunt septuaginta duo. Senarius autem significat perfectionem operis : duodenarius vero universitatem praemiorum beatitudinis. Et sic perfectio operis ducta in perfectionem beatitudinis, complet numerum istius Ecclesiastici ordinis. Sunt etiam septuaginta duae linguae nationum, qui-

Tangit istorum Presbyterorum missionem. Et tangit quinque : legationem, modum legationis, formam, locum, et finem.

Legationem auctoritatis traditae tangit, cum dicit : « Et misit illos. » Non enim praedicarent et curam gregum susciperent, nisi missi. Propter quod conqueritur Dominus de quibusdam, Jerem. xxiii, 21 : Non miltebam prophetas, et ipsi currebant. Jerem. xiv, 14 : Falso prophetae vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Per se enim isti se ingerunt. Joan. x, 8 : Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Veniunt enim per seipsos, qui non missi veniunt. Ad Roman. x, 13 : Quomodo praedicabunt nisi militantur ? Joan. xx, 21 : Sic-

<--- Page Split --->

ut misit me Pater, et ego mitto vos. Jerem. xxv, 4 : Misit Dominus ad vos omnus servos suos prophetas, consurgens diluculo.

« Binos. »

Eccc modus missionis. Mittit autem binos, quia sic præcessit in figura. Gencs. vii, 8 et 9, Animalia immunda bina in arcam inducta sunt. Sic isti mittunt bina immunda, hoc est, viros et mulieres, vel Judæos et Gentiles inducunt in arcam Ecclesiae, sicut in Petri linteum1, ut sanctificentur. In linteo enim Petri, etiam ea quæ communia, hoc est, imnunda erant, sanctificata a Deo dicuntur ex hoc quod Judæi linteum intraverunt, et in cœlum omnia recepta sunt. Linteum enim significabat candorem vestis baptismalis : sicut et arca significat baptisnum. Alia causa est secundum Gregorium, quod binos mittit propter charitatis duo mandata. Charitas minus quam inter duos haberi non potest : quia charitas procedit semper in alterum. Joan. xiii, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Tertia causa est, ut multuo solatio inter fideles et persecutores foverentur. Eccle. iv, 9 : Melius est duos esse simul, quam unum : habent enim emolumentum societatis suæ. Proverb. xviii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.

« Ante faciem suam. »

Eccc missionis forma. Dupliciter autem misit ante faciem : uno quidem modo, ut sic se haberent, quasi semper ante faciem suam essent. III Reg. xvii, 1 : Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. Tob. xii, 13 : Ego sum Iuphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Ille enim bonus est Angelus, hoc est, nuntius,

qui omnia agit in conspectu Dei cuncta cernentis. Apocal. i, 4 : A septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Talis enim legatus septiformi spiritu est illuminatus.

Vel, « Ante faciem suam, » hoc est, ut præcederent conspectum præsentiæ ipsius. Luc. i, 76 : Præbìis ante faciem Domini parare vias ejus. Et, ibidem, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Semper enim Dominus sicut in mundum in primo adventu, et sicut ad judicium in secundo adventu : ita et ad cor veniens præmittit sibi viam præparantes.

« In omnem civitatem et locum. »

Duo tangit : generalitatem legationis, et differentiam vocatorum.

Generalitas tangitur cum dicit : « In omnem, » ut nemo sit excusatus. Psal. xviii, 3 : In omnem terram exivit sonus eorum : et in fines orbis terrae verba eorum. Luc. xiv, 21 : Pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas.

« Civitatem et locum. » Per hoc tangit differentiam vocatorum. Tangit autem duas differentias, quas saepe tangunt Sancti. Una est, quod quidam civilitate quadam et urbanitate virtutum naturalium sive civilium disponuntur ad fidem : et illi sunt cives civitatis. Quidam confusione rusticitatis aliquando cadunt in profundum vitiorum : et tunc resipiscunt et veniunt ad Dominum : et illi intelliguntur per habitatores aliorum locorum. De primis dicitur, Cantic. ii, 2 : Surgam, et circulo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. De secundis dicitur, Deuter. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastæ solitudinis. Desertum

<--- Page Split --->

enim est habitatio peccatoris : locus horroris est, ubi nihil est urbanitatis : locus vastae solitudinis est, in quo nihil est humanae consuetudinis, sed potius mos belluinæ ferocitatis. De utrisque dicitur, ad Roman. i, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio mundæ.

« Quo erat ipse venlurus. »

Hic tangit legationis istius finem. Finis enim est præparatio ad Domini adventum, ne veniens aliquid in nobis inveniat, quod oculos majestatis ejus offendat. Isa. xl, 3 : Parale viam Domini, rectas facile in solitudine semitas Dei nostri. Isa. lxii, 10 : Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facile iter, eligite lapides. Per portas transire, est per sensus et sensibilia exempla ad corda festinare. Præparare viam populo, est viam mandatorum prædicando ostendere, et virtutibus planam facere. Lapides eligere, est scandala et offensionum occasiones a conspectu hominum subducere. Sic enim venit Dominus. Venturus enim Dominus est per fidem in intellectum, et per devotionem charitatis in affectum, et per gratiam in cordis habitaculum, et per virtutem in operationis effectum.

De primo horum, II ad Timoth. i, 3 : Fides habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice : certus sum autem quod et in te. Sic ergo Christus per fidem inhabitat, et est illius habitationis fundamentum. I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest

ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.

De habitatione devotionis charitatis, Joan. xiv, 23 : Pater meus diliget eum, scilicet, diligentem me, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

De adventu per gratiam in cordis habitaculum, ad Ephes. ii, 22 : In quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

De adventu virtutis in operis effectum, I Reg. iv, 7 et 8 : Venit Deus in castra... Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius, scilicet in castris Hebræorum.

Tunc enim dextera Domini facit virtutem, dextera Domini exaltabit nos, et iteratam dextera Domini facit virtutem 1. Primo facit virtutem, virtutes nostras roborando per virtutem collatam ab ipso : exaltat nos, hostes nostros vincendo per vitiorum expulsionem : iteratam facit virtutem, opera nostra meritoria in nobis operando. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus in nobis, Domine.

Sic ergo est venturus Dominus post viam præparatam a discipulis Et est iste fructus et finis legationis ipsorum.

« Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. »

Tanqitur necessitas istius missionis.

Tangit ergo tria : proponit enim evidentem missionis necessitatem : invitat ad suæ intentionis consonantiam, discipulorum devotam voluntatem : et devote secum concordantibus, utilem imponit obedientiæ legationem.

In primo horum duo facit : multam enim dicit messium abundantiam : et dicit consequenter eorum, qui ex devotione metunt, esse nimis defectivam paucitatem.

De primo dicit : « Messis quidem multa. » Non in agro uno circumcisionis,

<--- Page Split --->

sed in omni regione præputii. Joan. iv, 33: Videte regiones quia albæ sunt jam ud messem. Terra enim primo suscepit semen Dei in eruditione, et fide. et benedictione Patriar. harum : rigationem autem in doctrina Legis et Prophetarum : augmentum pullulantium segetum in illuminatione Joannis.

Ad maturitatem autem messium deducta est terra in tempore revelatae gratia per Dominum : et ideo dicit, Joan. iv, 36: Qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam. Metere enim est fructus ab agris in quibus sunt praecipere : congregare autem, in horreum adducere. Agri autem sunt status circumcisionis et præputii : a quibus statibus fideles præcisi sunt : quia si plus in eis mansissent, in toto computruissent. Horreum autem in quod congregantur, est Ecclesia. Proverb. iii, 10: Implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Apocal. xiv, 13: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terra.

Quia autem seges ista a principio a patribus seminata est, a quibus notitia Dei in cordibus hominum impressa : ideo dicitur, Joan. iv, 37: Quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. Quia illi quidem in tenebris, et longe a fructibus vitæ existentes, euntes ibant et flebant, mittentes semina sua 1 : Apostoli autem et discipuli Christi in lumine, et fructum vitæ congregantes, et in labores eorum introeuntes, venientes venerunt cum gaudio et exsultationes, scilicet mentis et corporis, portantes manipulos suos 2 in Ecclesiarum receptacula in vitam aeternam.

Sic ergo, « messis quidem multa. »

« Operarii autem pauci. »

Operarii sonant messores utiles. Operarius enim ab opere derivatur. Opus

autem proprie est ab ope dictum, quod opem fert laboris : hoc enim opus operæ pretium, hoc est, utile vocatur. Et sic proprie loquendo, quamvis forte mercenarii multi sint, tamen operarii sunt pauci : quia pauci sunt qui intuitu patrisfamilias utiliter laborent. Sic dicuntur operarii, Matth. xx, 8: Voca operarios, et redde illis mercedem. Laboratorum autem, quidam sunt sapientes, et quidam stulti. Stulti, qui stulto labore consumuntur, et ad Deum non referunt labores suos. Eccle. x, 15: Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Qui enim labores suos in urbe non collocat, labores perdit : quia a prædonibus disperguntur. Labor autem sapientium in tuto collocatur urbis æterna, sicut dicitur, II ad Timoth. 1, 12: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Operarius autem proprie loquendo semper sapiens est, nisi abusive, et ab ope mala carnis operarius vocetur. Eccli. xix, 1: Operarius ebriosus non locupletabitur : et qui spernit modica, paulatim decidet. Operarius ergo bonus, vigil est ad sollicitudinem, instans ad operis expletionem, circumspectus ad impedimentorum summotionem, prudens ad operis utilitatem, fidelis ad fructum congregationem, sapiens ad commissorum rationem.

De primo dicitur, Matth. xxiv, 42: Vigilate : quia nesciitis qua hora Dominus vester venturus sit.

De secundo, Eccle. ix, 10: Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos, quo tu properas.

De tertio intelligitur quod dicitur, Nehem. seu II Esdræ, iv, 16 et seq., quod vices et vigilias agebant ad operandum die ac nocte : una manu tenentes gladios, et alia facientes opus, ut amoverent impedimenta.

<--- Page Split --->

De prudentia dicitur simul et fideltate, Matth. xxiv, 45: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam?

De sapientia dicitur, Eccli. xxxm, 31 : Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua.

Tales ergo operarios dicit Dominus esse paucos : multi quidem otio resoluti, multi ad operandum pigri, multi mercenarii indevoti. De otiosis, Matth. xx, 6: Quid hic statis tota die otiosi ? De pigris, Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae. De mercenariis, Joan. x, 13 : Mercenarius fugit, quia mercenarius est. Quærit enim ille lucrum, et ubi potest subterfugit laborem. Operarii ergo veri et boni sunt pauci : et tamen illi soli sunt discipuli Domini et Apostolici.

« Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. »

Secundum est, in quo monet ut voluntati ejus consonet humanus affectus.

Dicit autem quinque : primum est devotio ad opus, secundum est auctoritas super eos in quibus est operandum, tertium est positio in opere, quartum dispositio bene operantis, quintum materia operis.

Devotio intelligitur per hoc quod dicit : « Rogate ergo. » Quod enim aliquis rogat, devote expostulat. Rogandus ergo est Dominus, ut nos ponat in opere : et devote expostulandus, ut nos in suam ponat agriculturam : et laetandum est in tam utili labore. Isa. ix, 3 : Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe. Psal. cxxv, 6 : Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

In hoc autem notatur et bonitas Domuni, et qualitas meriti, quod est in con-

versione animarum. Bonitas Domini : quia cum nullo bono nostro indigeat, rogat ut rogetur, ut ad nos mittat eos qui de nostra conversione nos alloquantur. Qualitas autem meriti : quia nullum adeo gratum Deo impenditur obsequium, sicut est conversio animarum. Propter hoc enim et de cœlis descendit, et homo factus est, et multa sustinere et mori dignatus est, et omnia facere quaecumque fecit.

De primo dicit, Psal. cxvn, 1 : Conftemini Domino quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Hæc enim summa bonitas est, quod misericordiam fecit, mittendo eos qui nos de fide et conversione illuminarent. Thren. iii, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Quia si hoc non esset, nos sicut alii peccatores in ignorantia Dei in peccatis nostris mortui essemus. Isa. 1, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.

De gratitudine hujus meriti patet : quia remunerans hoc meritum, in jubilo cordis exclamat, Matth. xxv, 21 et 23 : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

« Dominum messis. »

Secundum est, ex quo vobis super messem datur operis auctoritas. Dominus enim, ut dicit Dionysius, omnium pulchrorum et bonorum perfectam et omnimodam dicit possessionem. Propter quod et Moyses, cum auctoritatem suam super filios Israel ostenderet, dixit, Exod. iv, passim, et v, 1 : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Dimitte populum meum. Ruth, ii, 3, ager ille in quo Ruth collegit spicas, habuit dominum nomine Booz. Ager messium mundus est, in quo fidelis anima colligit victum gratiae sa-

<--- Page Split --->

cramentalis : hujusdominus , B o o z ( inquoestfortitudo ) ivocatur : quimesso - reshabuit , quosinagrummetendummisit , sicut , ibidem , y . 1 3 , legitur .

Sic ergo in hoc quod dicit : « Dominum messis, » auctoritas operis intelligitur.

« Ut m ittat. »

Eccepositioinopere . Mitterecnimestponereinopere . Ethocest , quodsubaliametaphoradicit , Matth . x x , 4 : Iteetvosinvineammeam : etquodjustumfuerit , dabovobis . I s a . xxxvii , 3 0 : Inannotertioseminate , etmetite . AnnusprimusfuitnaturalislegisinPatriar - c h i s : annussecundus , annuslegisscri - ptæsubLegislatoreetProphetis : annustertius , annusgratiæsubChristoetApostolisinquoseminaturinspiritu , etmetiturvitaæterna . AdGalat . v i , 8 : Quiseminatinspiritu , despiritumetetvitamæternam . InhoctemporerogaturDominus , utmittatmessoresinagrumsuum .

« Operarios. »

Eccequalitasmerentium , quinonoretantumdicant , sedoperariisint , opusexhibentesinexemplum . Proverb . x u i , 4 : Animaoperantiumimpingua - bitur . J o b , xxxvi , 3 : Operatoremmeumprobabojustum . Jacob . 1 , 2 3 : Factoroperis , hicbeatusinfactosuoerit .

« In messem suam. »

Ecceoperismateria . MessisenimDominiest , quaanimafidelispergra - tianhic , etinfuturopergloriam , c o l - ligiturinhorreumDomini , hocest , receptaculumgratiævelgloriæ . Matth . x u i , 3 0 : Teniporemessisdicammesso - ribus : Colligiteprimumzizania , etalligateeainfasciculosadcomburen - d u m : triticumautemcongregateinhorreummeum .

« Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. »

Eccemissio . Tangitautemtria : m i s - sorumprofectum , missorumofficium , etmissorumpericulum .

Missorumprofectumtangit , cumdi - c i t : « I t e , » hocest , nonsedendomar - cescite , sedeundoproficite . Proverb . v i , 3 e t 4 : Discurre , festina , suscitaamicumtuum : nedederissomnumoculistuis . Ezechiel . 1 , 1 4 : Animaliaibantetrevertebanturinsimilitudinemfulguriscoruscantis . J o b , xxxviu , 3 5 : Numquidmittesfulgura , etibunt , etrevertentiadicenttibi : Adsumus ? Hocest , quodmittitdiscipulosvoceprædica - tionistonantes , etsignisetvirtutumexempliscoruscantes . M a r c . x v i , 1 5 : Euntesinorbemuniversumprædicate , e t c .

« Ecce ego mitto vos. »

Quatuortangitinofficiolegationis : quodsitdemonstrabilisetaperta , quodsitdivina , quodsitfidelis , quodsittalisnuntiicujusvirtussitapprobata .

Demonstrabilisetapertaintelligiturperdemonstrationemadverbiiecce . J o a n . x v i i , 2 0 : Egopalamlocutussummun - d o , . . . etinoccultolocutussumnihil . L u c . x i i , 2 : Nihilopertumestquodnonreveletur , nequeabsonditumquodnonsciatur .

Divinamautemostenditlegationemperhocquoddicit : « E g o , » quiDeussum , cuiPateromnemdeditpotesta - t e m . Matth . xxvin , 1 8 e t 1 9 : Dataestmihiomnispotestasincælo , etinterra . Euntesergo , doceteomnesgentes . IdeodicitApostolus , IIadCorinth . v , 2 0 : ProChristolegationefungimur , t a m - quamDcoexhortantepernos . Etideodicit , adGalat . 1 , 1 : PaulusApostolus , nonabhominibus , nequeperhominem . Etpostaliquasubdit , ½ . 1 2 : NequeenimegoabhomineaccepiEvange -

<--- Page Split --->

lium, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

« Mitto. » Ecce officium nuntii sive legati. Abdias, y. 1, legatus ad gentes missus est 1. Nuntius autem fidelis debet esse in commisso sibi nuntio, et iujuncto ministerio. Ideo dicitur, Matth. x, 1 et seq , et Luc. vi, 13, quod elegit duodecim, quos et Apostolos, id est, nuntios nominavit. Hi autem nuntii propter fidelitatem testes vocantur. Act. 1, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judae, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Isa. xlvi, 8 : Vos estis testes mei. Ideo dicta eorum vocantur testimonia. Psal. xvii, 8 : Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

« Vos, » signanter quos elegi ex omnibus, ut virtute privilegiata praeditos, ut eloquentia et sapientia et virtute operum et signorum totum illuminetis et moncatis mundum. Et hoc significatum est, Judicum, vii, 19-23, ubi viri Gedeonis complosis lagunculis et micantibus lampadibus et sonantibus tubis, clamantes : Gladius Domini et Gedeonis, in fugam converterunt castra Madian. Complodere lagunculas, est corpora castigare vel martyrio exponere : lampadibus coruscare, signa et exempla virtutum ostendere : tuba sonare, vocem praedicationis auditam facere : gladius Domini, verbum est Dei et Gedeonis ducis fidelium, hoc est, Christi.

Sic ergo : « Ecce ego mitto vos. »

Tangit autem missorum periculum, cum dicit :

« Sicut agnos inter lupos. »

Et tangit tria : primum est missorum qualitas : secundum est missorum positio : tertium qualitas eorum ad quos mittuntur.

Missorum qualitas significatur per

agnos. Hi enim simplices sunt et humiles, mansueti et utiles.

Simplices, sicut dicitur, Matth. x, 16 : Estote simplices sicut columbæ. Agnus enim sacrificium juge, et holocaustum xætà inane oblatum, et xætà vespere : sicut dicitur, Exod. xxix, 39, et Ezechiel. xlvi, 14 et 15. In omni enim sancto ab origine mundi seipsum offerente vel occiso pro Christo, xætà mane oblatus est Christus agnus, et xætà vespere oblatus est in seipso, et in omnibus post se et pro se oblatis : sive Sancti seipsos obtulerint per penitentiam, sive occisi sint. Apocal. xii, 8 : Agnus, qui occisus est ab origine mundi. Matth. xxii, 35 : Veniet super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. Sic igitur quicumque pro Deo offert corpus suum passioni, sive a seipso illatæ, sive ab altero inflictæ, et non patitur ut latro vel homicida, ille offert se in ignem devotionis et charitatis : et innocens, quia pro Deo facit. Quamvis forte peccaverit, tamen peccatum non est causa suæ passionis, sed Deus. Et ille non nisi juge Dei sacrificium : et est innocens et immaculatus agnus, Christo pro Christo in fide et charitate oblatus : et innocens, quia sanguis Agni facit innocentes quantum ad immunitatem poenæ. Sic enim sanguine agni postes domorum, hoc est, sensus nostri liniuntur, Exod. xii, 3 et seq. Sicut etiam (ut ibidem dicitur) agnus in omnibus castris Israel offertur : sic quotidie in oblatione Agni novum Pascha celebratur. Sic legitimum sempiternum fit de oblatione Agni in cunctis cognationibus fidelium. Sic ergo omnes suos Christus misit, mittit, et mittet usque in finem sæculi, sicut agnos. Matth. autem, x, 16, Apostolos dixit oves, qui quasi verveces, duces gregis missi sunt.

<--- Page Split --->

Sed mittit septuaginta duos discipulos inferioris ordinis existentes, ut agnos parvos et humiles : qui, sicut dicitur, Apocal. xiv, 4, sunt agni novelli a vervecibus generati per Rachelis (quæ ovis interpretatur) uterum, hoc est, Ecclesiae : cujus matrix est sapientia divina, quia in statu inferiori humiliter sub tantis ducibus pascuntur. De qua humilitate dicitur, Exod. xii, 5: Erit agnus absque macula, masculus, anniculus. Quia sicut dicitur, Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino. Perfectum enim est masculus, qui virilem habet sensum et affectum, non concupiscentiae fomentum ut femina.

Mansueti etiam sunt ex natura agni, sicut dicit Jeremias, xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad vicitimam. I Petr. ii, 23 : Cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste. Isa. lii, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducerur, et quasi agnus coram tondente se obmutescat, et non aperiet os suum.

Utilitas autem maxima, cujus vellus decentissimum contexti habitum, cujus pellis fovet calorem suavissimum, cujus viscera dulcissimum reddunt sonum, cujus carnes optimum præstant nutrimentum, cujus finus pinguissimam reddit humum, cujus nomen naturalis agnitionis ad matrem docet sacramentum.

Ex vellere quidem contextiv virtutum omnium habitus: de quo, Proverb. xxxi, 13, dicitur, quod mater sapientia, quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Et ideo subinfertur, 1. 21, quod non timebit domui suæ (hoc est, familiæ) a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, scilicet, innocentiae et castitatis candore, quod operatur de lino fortis mulier : et habitu omnium vir-

tutum contexto de lana agni cui nulla defuit virtus, pellibus etiam sanclarum conversationum omnia nuda protexit. Sicut sub alia metaphora de hædo dicitur, Genes. xxii, 16.

Viscera autem fidibus serviunt, dulcissimum sonum reddentibus, quando omnia interiora nostra in viscera misecordiæ extenduntur, et delectatione laudis divinæ tanguntur. Sic enim dicit Psalmus cui, 1 : Benedict, anima mea, Domino : et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.

Carnes autem nutriunt in vegetationem sancti Spiritus, et unionem membromur corporis veri et mystici nostri Salvatoris ad æternæ vitæ vigorem. Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Cum autem Christus in nobis manet, Spiritus ejus nos inspirat et vivificat : sicut dicitur, Proverb. 1, 23 : En proferam vobis Spiritum meum.

Fimus autem agni sunt ea quæ fimant, recordatio et remissio peccatorum quæ pinguem faciunt pinguedine devotionis animam, et gratiarum actionis de remissione : sicut dicit Psalmus lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea : et labiis exsultationis laudabit os meum, scilicet in gratiarum actione.

Nominis autem sacramentum est, quod agnus ab agnoscendo dicitur : quia cum multa millia ovium in grege sunt, quilibet agnus suam matrem agnoscit, et in illa nequaquam decipi poterit. Et sic fidelis matrem agnoscit Ecclesiam, et nequaquam mammas sugit alienæ, hoc est, schismaticorum seu hæreticorum. Scilicet ad sanctæ matris Ecclesiæ convertitur mammarum subjectionem, dicens : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis 1.

In his proprietatibus Christus suos mittit « sicut agnos ».

<--- Page Split --->

Lupi autem sunt malignorum hominum persecutor»s et persecutiones. Dicit enim Chrysostomus, quod « in talibus non natura attendenda est, sed proprietas. » Et ideo proprietatem lupi habens, lupus vocatur. Et proprietatem ferens leonis, vocatur leo. Sic est de urso et leopardo, cane et simia, et omnibus aliis. Quia quodlibet animalium feritatem quidem belluina m habet unam : homo autem corruptus omnes suscipit, et in hoc omnibus feris est ferocior, et omnibus animalibus animalior, et omnibus irrationabilibus turpior, ut dicit Chrysostomus. De talibus lupis dicitur, Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves.

Tangit autem hic quaedam Glossa quinque lupi proprietates : una quarum est, quod nocte circumit insidians, quod dormiente cane et absente pastore ovile subintrat. Secunda est quod rigidi corporis existens, se facile flectere non potest. Tertia, quod proprio fertur impetu, plus impetum sequens quam sagacitatem. Quarta est (quae est secundum vulgi opinionem) quod lupus prius videns hominem aufert vocem, et inducit raucedinem, ita quod inclamari non potest : visus autem prius ab homine non aufert, sed acuit, et inclamatur. Quinta proprietas est, quod lupus insidiatur semper vitalibus, et maxime gutturi animalium : quia ibi fortius stringit, et citius interimit.

His proprietatibus addimus quatuor : quarum una est, quod lupus naturales cum ovibus habet inimicitias : hujus signum est, quod non rapit de ovibus ad sufficientiam, sed opportunitatem accipiens et facultatem, totum gregem interficit antequam comedat : et aliquando si non est famelicus, omnibus interfectis de nulla comedens recedit. Aliud signum est (quod Jorath Philosophus dicit) quod os lupi ligatum super os ovis, consumit ipsum. Tertium signum est (ut idem Philosophus dicit)

quod instrumento organico ex fidibus composito, si fidis una lupi ponatur inter fides ovinas, ovinae non sonant in conspectu fidis lupinae. Secunda proprietas, quod lupus est animal multae famis propter acutum calorem naturalem. Tertia proprietas est, quod est animal recordativum injuriarum : et hujus signum est, ut dicit Aristoteles, quia intendit in eum qui sibi nocuit, et omnibus aliis neglectis, si facultatem habeat, tantum nocet illi vel plus, quam accepit nocumenti ab ipso. Quarta est proprietas, quod est animal cadaveris thesaurizativum : et ideo superflua sibi suffodit in terram, ut opportuno tempore accipiat. Haec est etiam causa, quod sicut canis revertitur ad vomitum 1, iterato se de vomitu ingurgitat.

Sic igitur lupi sunt persecutores et tyranni omnibus his proprietatibus lupi existentes. Latebris enim ignorantiae et malitiae nocte ovilia Ecclesiarum circumeunt, captantes absentiam vel negligentiam Pastorum, hoc est, custodum Ecclesiae : et silentium canum, sive somnum, hoc est, Praedicatorum Ecclesiae. Et hoc est quod dicitur, Jerem. v, 6 : Percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos. Sophon. iii, 3 : Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. Sive enim haereticus, sive tyrannus sit oppressor fidelium, semper est vespertinus et observat caliginem, vel cordis quae est caligo interior, vel exterioris occultationis, in qua perficiat (dissimulantibus Prælatis et Prædicatoribus) hoc quod concipit. Quia etiam Pastores aliquando interficiunt, aliquando autem in exsilium mittunt, oves tunc non contradicente aliquo devorantes.

Rigiditas etiam lupi, rigiditatem et inflexibilitatem significat malitiae haereticorum seu tyrannorum, quae implacabilis est, et non miseretur : et hoc est quod dicitur, Ezechiel. xxii, 27 : Princi-

<--- Page Split --->

ms rjus in medio illius quasi lupi rainintrs praedam ad effundendum sanquinum, et ad perdendus animas, et urtur ad sectanda lucra.

Ili etiam lupi impetu feruntur, non ratione: et ideo pro ratione eis est impetiosa voluntas. Habacuc, i, 8 : Leviores partis equi ejus, et velociores lupis vespertinis. Leviter enim moventur secundum impetum, et veloces ad furoris sui nocumentum.

Et si auderem dicere secundum has proprietates, illi qui Pastores et Episcopi et Prælati Ecclesiarum dicuntur, sic lupinos mores induerunt : isti sunt quos lupi intuentes sic absque voce fecerunt, quod potius cum lupis ululant ad nocomenta piorum, quam lupos inclamant, omnes enim mores et actus luporum induerunt : et hoc est significatum, Genus. xlix, 27 : Benjamin lupus rapax, nunc comedet prædam, et vespere dividit spolia. Benjamin enim qui interpretatur filius dexteræ, et Prælatus esse debiret, factus est lupus rapax in Dei populum. Mane surgens in stipendiiis Ecclesiarum, comedit prædam ovium : et in vespere mortis eorum, etiam accipit id quod apud Ecclesiasticos vocatur morturnium, sive pro mortuo legatum, vel pro eo oblatum. Et sic, et id quod mane oblatum est tollit : et quod vespere offertur, dividit.

Isti sunt adhuc, qui semper vitalibus et maxime gutturibus insidiantur : quia malis exemplis et dentibus suarum comminationum jam sic strinxerunt guttura ovium, quod non est qui dicere audeat : Cur ita facis ? Et ideo lupus princeps luporum gloriatur, et dicit, Isa. x, 14 : Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sir universam terram ego congregavi : et non fuit qui moveret penam, et aperiret as, et garniret.

Ili sunt etiam qui naturales cum ovibus Christi habent inimicitias nec per mortem placandas, quas undique vastant, et posteris suis et reliquis mandant vastandas : nec dulcis sonus orationum

vel laudis divinae sonat in conspectu eorum. Quod David plangit in Psalmo cxxxvi, 7, dicens : Dixerunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ca. Et praemisit, y. 4 : Quomodo cantabimus canticum Donini in terra aliena ?

Isti sunt, qui semper fame insatiabili oves devorant,et dentes exacuant in oves devorandas : sicut lamentabiliter conqueritur Psalmus xlili, 12 : Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. Oves enim escarum sunt, in quas ad edendum lupini dentes exacuantur. Mich. ii, 2 et 3 : Violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum : qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt. Exteriora enim eorum et interiora diripiunt, et dura roboris eorum, et infirma mollia ad solatium pertinentia devorant, fame insatiabili cupiditatis. Et scribunt, quod hoc sit jus eorum.

Isti sunt, qui beneficiorum immemores non recordantur nisi injuriarum : et trabem faciunt de festuca, parvas injurias aggravantes, et in vindicta pauperes exossantes. Unde per Holofernem significantur, de quo scriptum est, Judith ii, 2 et seq., quod cum omnia sibi offerentur, et res, et corpora, et cum choris et tympanis sibi occurreretur, et diceretur : Veni nobis pacificus dominus, et læti serviemus tibi : quod omnia ista facientes non poterant mitigare ferocitatem pectoris ejus.

Isti sunt, qui cadavera thesaurizant, et ad vomitum convertuntur : quia quidquid de funere unius relinquitur, statim rapit alius. Et si aliquis aiguando compunctus de multis beneficiis, aliquod dimittit in infirmitate vomens superfluum : statim vel ab eodem cum sanus efficitur, iterum voratur : vel ab alio, id quod iste vomuit, turpius ingurgitatur. II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.

<--- Page Split --->

Vorax enim cadaverum animal lupus est, et canis una et eadem proprietate.

Isti ergo sunt lupi ad quos agni mittuntur.

Est autem aliud speciale luporum genus, quod Dominus in Evangelio prodidit ex ove et lupo compositum, extra in pelle figurans ovem, et intus habens lupum rapacem : et illud est genus hypocritarum, et haereticorum. II ad Timoth. iii, 5 : Habetnes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Matth. vii, 13 et 16 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos, hoc est, ab his quae per simulationem fructificare intendunt. Hi enim pietate quadam se ingerunt in pastorale officium, ut sicut verveces sint duces gregum : et statim fructu dignitatis percepto, grassantur in oves, et plus mites persequuntur quam veri tyranni.

Dicit autem : « Sicut agnos inter lupos, » notans quamdam miscrum positionem in intermedium luporum : unde, Matth. x, 16, dicitur : In medio luporum : ut nusquam sit effugium nisi unum, quod scilicet agni capiant lupos, ut exuant eos lupinam naturam, et induant eos ovinam : ut jam non oves pabulum habeant, sed cum ovibus ad caulas Ecclesiæ veniant, pabulo ovium in virore sancturam virtutum pabulati. Isa. xi. 6 : Habitati lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit : vitulus, et leo, et ovis, simul morabmtur. Hoc autem fieri non potest, nisi per carmen incantans lupum, quod est verbum Dei utiliter propositum, et efficaciter adimpletum. Isa. lxv, 25 : Lupus et agnus pascentur simul. Aliter autem fiet quod dicitur, Eccli. xiii, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Per gratiam autem Dei, agni primitivi captos lupos duxerunt ad ovilia Ecclesiæ. Nunc autem peccatis nostris exigentibus, agni non solum capti sunt a lupis, sed agni in pejores lupus sunt

conversi, et devorant agnos, et oves, et hædos, qui ex lupis in agnos fuerant jamdudum mutati.

Sic ergo « milto vos sicut agnos inter lupos. »

« Nolite portare saccumum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. »

Hic incipit informare ad vitam eos quos mittit ad prædicationem, sicut fecit mittendo Apostolos.

Habet autem duas partes : in quarum prima itinerantes et prædicantes informat de expedientibus ad itineris necessaria : in secunda, conferens suam auctoritatem, dicit quod auditur et recipitur in ipsis, et spernitur in eisdem.

Adhuc in prima duo facit secundum duplex necessarium itineranti : dicit enim qualiter se habeant ad recipientes, et qualiter ad non recipientes.

In primo horum duo facit : amputat enim sollicitudinem impedimentorum, et concedit usum necessariorum.

Quatuor autem amputat impedientia itinerantis prædicationem : quorum tria sunt in his, quæ pertinent ad commodum corporis : quartum autem est occupatio amicitiæ sæcularis.

Tria autem quæ pertinent ad superfluam sollicitudinem corporis dividuntur. Quia quædam pertinent ad totum corpus : quædam autem ad membrum quod specialiter laborat in itinerando.

Ad totum autem corpus pertinentia sunt duo : unum quod secundum valorem commutabile in quodlibet, corpori necessarium est, et hoc est sacculus pecuniæ : et aliud quod est de necessitate corporis secundum usum præsentis vitæ animalis, et hoc est pera vel uter cum esculento vel poculento. Quorum omnium superflua sollicitudo interdicta est : usus autem necessitati debitus est concessus.

Et hæc omnia jam in præmissis sunt

<--- Page Split --->

exposita : et ideo hic non est multum immorandum 1.

Dicit igitur : « Nolite portare, » vosipsos implendo, sacco onerantes : ne per hoc minus expediti ad iter efficiamini.

« Sacculum, » pecuniae receptaculum. Sacculum enim pecuniae secum fert, qui more quaestuarii verbum prædicationis ad lucrum refert. Proverb. vn, 19 et 20 : Non est vir in domo sua, abiit via longissima : sacculum pecuniae secum tulit, in die plenæ lunæ reversurus est. Sic ergo sacculus non est portandus : unde, Marc. v, 8, dicitur : Neque in zonis æs, scilicet ligarent. Qui enim student marsupiis implendis, non pure pronuntiant verbum Dei, sed per occasionem. Sapient. xv, 12 : Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Isti sunt pastores in lupos conversi, de quibus dicitur, Zachar. xi, 5 : Qui possederant ea, scilicet pecora, occidebant, et non dulebant, et vendebant ea, dicentes : Bennelictus Dominus ! divites facti sumus : et pastores eorum non pareebant eis.

Sic ergo non est portandus sacculus.

« Neque peram, »

Supple, portetis : ut pera sit receptaculum esculenti vel poculenti, quam peram portant qui propter victum et vestitum prædicant, ex verbo ventrem suum implentes. Ad Roman. xvi, 18 : Hujusmodi Christo Domino nostro non serriunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Hi sunt, qui post crapulam nocturnam prædicant de jejuniis. Ad Philip. iii, 18 et 19 : Multi enim ambulunt, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum

Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Et tales sunt hodie multi Prædicates, qui in exitibus suis ad prædicandum plus student ad peram pro ventre, quam instantiæ sermonis Domini et lucro animarum. Quod contradicit Apostolus, ad Hebr. xii, 16 : Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua, hoc est, jus primogeniturae, quod est benedictio spiritualium bonorum. Unde Glossa Ambrosii : « Tanta Prædicatori debet esse « fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sum- « plus etsi non prævideat, sibi tamen « certissime non defuturos sciat : ne « dum occupatur mens ad temporalia, « minus prædicet æterna. » Unde, Psal. xxxvi, 25 : Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. Hoc autem maxime verum est, quando primitivi erant Prædicates, quando doctrina Christiana erat nova, quando maximæ perfectionis exempla et ante hoc tempus invisa oportuit ostendere eos qui nova prædicabant. Præcipue tamen ista vera sunt, quando ad filios Israel mittebantur, quibus præceptum fuit de peregrinis suscipiendis : et maxime de his, qui more Prophetarum studebant ad docendum populum viam salutis : quia illi decimam quamdam apud se habebant repositam, quæ talibus peregrinis et advenis pauperibus debebatur : et hoc etiam a Judæis observabatur, quamdiu non fuit odiosa doctrina Christi. Et hoc fuit in prima missione Apostolorum, et in prima missione inferioris ordinis discipulorum de qua Dominus hic loquitur : et ideo istis postea conditionibus et qualitatibus temporum et personarum et locorum non existentibus, Apostoli et discipuli ad ista non tenebantur : sicut superius et in Matth. x, 9 et 10, notatum est a nobis2.

<--- Page Split --->

Sequitur :

« Neque calceamenta. »

Solus Marcus dicit : Calceati pedes sandaliis 1. Et secundum veritatem quidem interdicitur superflua sollicitudo calceamentorum, quibus illa gens potius studebat ad decorem quam ad necessitatem : terra enim illa calida propter necessitatem non magno indiguit studio calceorum, et ideo totum studium gens illa convertit in calceamenti decorem : unde, Isa. iii, 18, ubi Dominus loquitur de pœna peccati eorum, dicit : In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum. Et, infra, x. 20, ubi specialia ornamenta auferenda enumerat, dicit etiam periscelidas auferendas. Periscelides autem sunt ornamenta talorum, sicut dextralia sunt ornamenta brachiorum. Judith etiam, cum capere vellet Holofernem decore suo, inter alios ornatus calceavit pedes suos sandaliis 2. Et inde est, quod laudata secundum sensum littere filia Pharonis regis in Canticis, propter decorem calceamentorum laudatur, Cantic. vii, 1, ubi dicitur : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Usus enim calceorum in his qui non itinerabantur fuit, ne pes pulvere sordidaretur : sicut innuit Glossa super Isaiam, iii, 18. Et non fuit contra frigus, nisi raro et parum. Et ideo magnum studium habebant in pulchritudine calceorum, quod interdicit.

In his autem qui pedites itinerabantur, usus fuit calceorum, ne pedes duritia viæ subtriti attererentur et deficerent. Et ideo secundum Marcum in loco illo soleæ sine decore concessæ sunt, et sollicitudo in cura calceamentorum interdicta : quæ tamen longius postea itinerantibus sunt concessa. Unde, Act. xii, 8, dixit Angelus ad Petrum : Calcea te caligas tuas.Et, Exod. xii, 11, dicitur, quod manducantes carnes agni parati ad iter longum calcea-

menta tenere debent in pedibus. Dicit autem Augustinus in libro de Hæresibus, quod occasione verborum istorum, et præcipue propter hoc, quod dicitur, Exod. iii, 5 : Ne appropies huc, solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est, « di- « xerunt quod discipulus Christi esse « non potest, qui non est discalceatus : « et isti Hæretici vocantur discalceati : « quia non intelligentes Scripturas, se- « ctas sibi novas confinxerunt, nomen « accipientes Discalceatorum : quod se- « cundum legem improperii et confusio- « nis nomen est in populo Dei. »

In isto ergo quen diximus sensu, intelligendum est quod dicitur : « Neque calceamenta. » Sed etiam secundum civilitates hominum et mores, inhonestum est denudare pedes, et nudos digitos pedum sic mulieribus ostendere, et occasio est turpitudinis quam dicere non oportet.

« Et neminem per viam salutaveritis. »

Ecce interdicit hoc quod secundum consuetudinem illius gentis fuit singularis amicitiæ : magnis enim et frequentibus consueverunt occupari salutationibus, sicut legitur, IV Reg. x, 13 : Fratres Ochoizæ sumus, et descendimus ad salutandum filios regis, et filios reginæ. Act. xxv, 13 : Cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream, ad salutandum Festum. Unde et Dominus, Matth.xxiii, 7, arguit Scribas et Pharisæos, quod amabant salutationes in foro. Luc. xi, 43 : Diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. III Reg. xix, 20, dixit Eliseus ad Eliam : Osculer, oro, primum patrem meum. Et sic ex multis Scripturarum locis accipitur, quod in solemnitate salutationum gens illa multum occupabatur. Et hanc solemnitatem,

<--- Page Split --->

itinerantes in prædicatione detinentem, interdicit Dominus : non tamen prohibet œnlogium salutationis, quo præcipit salulare domum, hoc est, familiam domus in quam intraverint 1. Quo etiam Sancti usu sunt, sicut patet in omnibus Apostoli epistolis. Et quod aliqui dicunt non esse salutandos, quia, sicut dicitur in II canonica Joannis, 7. 11 : Qui dirit peccatori : Ave, communicat operihus ejus malignis : nihil est, quia hoc intelligitur non de malis, sed de excommunicatis et apostatis. Si enim omnes malos vitare debuissent discipuli, in primo nulli penitus communicassent nisi sibi : quia omnes alii fuerunt infideles. Et ideo exponendum est istud per modum qui dictus est. Omnia enim impedientia cursum prædicationis interdicit quantum humana permittit fragilitas, ut expediti sint ad prædicandum.

De primo dicit : « In quamcumque domum intraveritis, » hoc est, in quamcumque familiam intraveritis ad hospitandum. Intratur autem in familiam, quando sermo prædicantis capitur in familia per fidem, et prædicans per hospitii receptionem : de qua receptione dicitur, Joan. 1, 12 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius,nec tædium convictus illius.

« Primum dicite,

Hoc est, illos qui sunt de familia domus, beneficiiis prævenite. Ad Roman. xii, 10 : Honore invicem prævenientes. Psal. xx, 4 : Prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Prædicator enim, ad modum et similitudinem Dei, omnes in beneficiis et eulogio salutationis debet prævenire. I Joan. iv, 9 et 10 : In hoc apparuit charitas Dei in nobis,... non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos.

« In quamcumque domum intraverilis, primum dicite : Pax huic domui :

Et si ibi fuerit filius pacis, requiesce t super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.

In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. »

Hic agitur de necessitate hospitii in receptione prædicantium.

Hoc autem habet duos paragraphos, in quorum primo tangit, quid omni hospitio conferre debeant prædicantes : in secundo autem tangit de hospitii immobilitate, et quid debeant petere ab hospitio recipientibus.

In primo dicuntur duo : quorum unum est, quid domui offerant recipienti : in secundo autem ostenditur, quibus oblatum prodest, et quibus non prodest.

« Pax huic domui, »

Hoc est, pax sit vel fiat huic domui a Deo, hoc est, huic familia. Pax enim est, quae est tranquillitas ex remissione peccatorum et reconciliatione ad Deum : ex hoc quod cessat impugnatio, qua homo impugnatur hic et in futuro propter peccata. Et hæc est vera pax, de qua dicitur, Luc. n, 14 : In terra pax hominibus bonæ voluntatis. Isa. ix, 7, dicitur de mediatore hujus pacis : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Hoc enim nomen prætendit pacifici, de quo ibidem dicitur paulo ante, y. 6 : Vocabitur... Pater futuri sæculi, princeps pacis. Ad Ephes. n, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum,

<--- Page Split --->

et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua.

Hanc igitur pacem (modo Angelorum de cœlo venientium) primum evangelizzant domui recipienti.

« Et si ibi fuerit filius pacis. »

Tangit quibus prodest evangelizatio pacis, et quibus non.

« Et si ibi, » hoc est in domo illa, « fuerit filius pacis, » hoc est, informatus a pace, sicut filius informatur a patre. Talis enim filius est hæres pacis, qui fructus ejusdem pacis hæreditabit : et est filius æternæ Jerusalem, quæ visio pacis interpretatur. Ad Galat. iv, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est : quæ est mater nostra. Tales autem filii pacis sunt, qui verbum pacis sibi prædicatum, ad fidem et operationem percipiunt : de quibus dicitur, Isa. lx, 17 : Ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. Psal. cxlivii, 14 : Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

« Requiescet super eum pax vestra. »

Non impugnata manens requiescet, sicut dicitur, Isa. xxvi, 12 : Dabis pacem nobis : pacem, quoniam in te speravimus. Hæc autem pax, requies cordis in tranquillitate appetitus : quæ non habetur nisi ab his qui Deum, receperunt in veritatis illuminatione, et charitatis et dulcedinis divinæ adeptione : quia illi soli habent desiderium suum, sicut dicitur, Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur.

Super eos autem dicitur pax ista requiescere, quia excellit intellectum et affectum sanctorum ista pacis tranquillitas. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei. quæ exsuperat omnem sensum, custodiat cor-

da vestra et intelligentias vestras. Isti tales Evangelistæ significantur per columbam revoltantem ad arcam Ecclesiæ, et ad mansiunculas ejus, hoc est, ad domos et familias Ecclesiæ : portantem ramum virentis olivæ in signum pacis et reconciliationis in ore suo '. Sic duces legislatoris nostri veri Moysi, omni nationi (quam gladio verbi Dei impugnare volunt) primum pacem offerunt, sicut præcipitur, Deuter. xx, 10.

« Sin autem, »

Hoc est, si non autem : hoc est, si non fuerit ibi aliquis pace verbi formatus, vel formandus, « revertertur » pax vestra, hoc est, fructus pacis optatæ et oblatæ, « ad vos, » et reservabitur vobis ad meritum et coronam. Sic enim cives Apostolorum Presbyteri veniunt ad vos, portantes pacem, et illuminantes patriam, dare pacem gentibus, et liberare populum Dei. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Sic cœlestis Jerusalem (visio pacis) ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum 2 : quia hæc est causa pacis, quæ non amplius variatur per desideria, sed participat in gratia id quod semper est idipsum, et numquam sui generat fastidium. Sic sciet Job dolens quod pacem habeat tabernaculum suum 3.

« In eadem autem domo manete. »

Ecce docet servare inviolabilis jura hospitii.

Dicit autem tria : præceptum, prohibitionem, et profectum quem domui debent exhibere.

Circa præceptum hospitii duo dicit : immobilitatem hospitii, et usum exhibitorum sive oblatorum ad vitæ necessaria si sint operarii salutis.

De primo dicit : « In eadem autem

<--- Page Split --->

domo manete. » Eadem dico, in qua sunt filii pacis, et non alia. Filii autem pacis sunt dupliciter : re, et spe. Re quidem tunc pauci fuerunt : spe autem filii pacis sunt et fuerunt, qui in desperatis operibus obstinata mente non manserunt. Apud illos enim manendum est : quia illi aedificantur ad fidem, quamdiu de salute eorum non desperatur.

« Manete » autem dicit : quia discurrens, vagus est, et non invenitur ad salutis consilium. Adhuc autem, instabilis corpore, vanitatem et instabilitatem ostend't in mente.Tertio etiam discurrens per domos, delectabilia et vana colligit domorum, et prosequitur voluntates concupiscibilium.

De primo dicitur, Jerem. xiv, 10 : Populus hic dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit.

De secundo, Jerem. ii, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt.

De tertio,Proverb. vi,12 et 13 : Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso : annuit oculis, terit pede, digito loquitur. Proverb. vii, 11 : Quietis impatiens, nec valens in domo consistere pridibus suis. Et de his quidem ante hoc capitulum in isto eodem opere, et Matth. x, 9 et seq., plura alia dicta sunt 1.

« Eden tes, etc. »

Dat usum necessariorum oblatorum his qui sunt operarii salutis.

Dicit autem duo : usum videlicet, et causam concessi usus.

De usu dicit : « Eden tes et bibentes, » secundum duos naturales appetitus, concredit duplicem usum necessitatis : quorum unus est naturalis appetitus reficientis substantiam corporis, et ille est appetitus esculenti : et alius est appetitus continuationem praestantis corpori et fluxum per membra, et ille est appetitus proculenti. Quia cibus efficitur membrum

simile secundum substantiam, quando plene est conversus, et est potentia membrum simile quando sumitur, antequam convertatur : et ideo appetitus naturalis est in illum. Potus autem continuat membra, commixtus cibo unito : et antequam uniatur, dat ei fluere sua humiditate et currere per membra, ut uniatur eisdem : quia humidum in se interminabile et ad aliud fluens ut terminetur, ista duo facit. Et haec duo desiderat omne animatum, et sine his consistere non valet. Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, charissimi. Et ideo horum duorum abundantiam promittit, Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Potus enim qui est reparativus humidi naturalis, calidus est et secundum actum humidus, quamvis potentia sit siccus : quia si esset et potentia humidus, paralysim induceret et membrorum dissolutionem. Unde, Genes. xxvii, 23, Jacob patri suo Isaac obtulit cibos : quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Paulus etiam, I ad Timoth. v, 23, dixit : Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.

Sic ergo dicit : « Eden tes et bibentes quae apud illos sunt. » Dupliciter enim sunt apud illos : vel quae habent, vel quae secundum suas facultates facile comparantur, quae necessitati vel infirmitati debentur prædicantium. Unde etiam apud Dominum fuit quod secundum facultates sibi ministrantium facile comparari poterat. Joan. iv, 8 : Discipuli ejus abierant in civitatem ut cibos emerent. Aliquando enim apud hospitem infra domum non invenitur quod competit infirmitati prædicantis : quamvis inveniatur quod competit necessitati si sanus esset. Et tunc non est inconveniens petere quod infirmitas exigit :

<--- Page Split --->

quod tamen apud illos est secundum facultates suas. Sed numquam exigendum est quod libido expostulat voluptatis : quia aliter maledictio Domini incurreretur. Matth. xxiii, 14 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Jacob. iv, 3 : Male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. II Petr. ii, 13 : Voluptatem existimantes diei delicias, coniunationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes.

Sic ergo « comedentes et bibentes quæ apud illos sunt » habita, vel secundum suas facultates sine dispendio magno habenda : quia talia etiam secundum facultatem apud illos sunt.

« Dignus est enim operarius mercede sua. »

Causam dicit quasi licenter edant et bibant.

Et tangit tria hic valde attendenda : scilicet, quomodo dignus sit, quia opere : quo dignus sit, quia mercede : et quod hæc merces quam accipit, sua facta sit, et non'ministrata de alieno.

Quomodo autem dignus sit, est, quia est operarius secundum superius habitam operarii explanationem. Si enim opus suum opem præstat salutis, ipse opere dignus fit : aliter autem potestatem non habet accipiendi. I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? Quasi dicat : Non est magnum, quia est debitum. Ad Galat. vi, 6 : Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Mercede autem dignus est : merces autem dicitur meriti æs, quod debetur pro merito. In merito autem virtutis duo sunt : laboris effectus, qui est circa pro-

ximum : et virtutis et gratiae forma in opere, quæ est ad Deum. Et quoad primum debetur ei cibus et sustentatio a proximo : quoad secundum debetur ei remuneratio a Deo. Et hoc est quod dicitur, I ad Timoth. v, 17 : Qui bene præsunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur. II ad Timoth. u, 6 : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo.

Dicit autem : « Mercede sua, » quam opere et labore suam effecit : aliter enim peti non potest aliquo jure.

Et ex hoc accipitur quod qui non exhибet opus Ecclesiasticum in prædicatione et correctione subditorum et officiis Ecclesiasticis, nullum habet jus in facultatibus Ecclesiarum. Matth. xx, 14 : Tolle quod tuum est, et vade. Quod videlicet portando pondus diei et æstus, tuum effecisti. Hinc est quod dicit Psalmus lxxx, 3 : Sumite psalmum, et date tympanum. Glossa : « Tympanum est sustentatio temporalium : psalmus, oblatio spiritualium. Nec bene et licite accipit tympanum, qui non exhibet psalmum. » Sic enim nostra efficiuntur ea quæ sunt Ecclesiarum. I ad Corinth. ix, 9, et Deuter. xxv, 4 : Non alligabis os bovi trituranti. Et sicut exponit ibidem Apostolus : Numquid de bobus cura est Deo? Scilicet, propter Prædicatores hoc dicit docens quomodo debent qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere 1. Evangelizando enim, cibum et potum et alia necessaria quæ sunt apud eos quibus evangelizant, faciunt sua. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem, da nobis hodie, hoc est, quem nostrum quotidiano labore et merito fecimus : aliter enim a Patre cœlesti suum, et non nostrum panem petere doceremur.

Sic igitur « dignus est operarius mercede sua.

<--- Page Split --->

« Nolite transire, etc. »

Ecce prohibitio : hæc enim omnis lex continet, scilicet, præceptum et prohibitionem : sicut patet in legis diffinitione quam in fine primi Rhetoricæ dat Tullius : « Lex est jus scriptum, asciscens honestum, prohibensque contrarium. »

In prohibitione autem ista dicit duo : prohibet enim inhonestum, et concedit licitum.

Inhonestum prohibet cum dixit :

« Nolite transire de domo in domum. »

Penetrantes enim domos instabiles sunt, et vanitati et concupiscentiæ servientes. Eccli. xxix, 31 : Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget. Proverb. xxv, 17 : Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. Tamen sicut diximus in antehabitis, si gravis est hospitalitas uni, debet agere discipulus Dei missus, ut tiat contributio ab aliis : sicut fecit Paulus et alii discipuli. Ad Philip. iv, 15-18 : Nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : quia Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra... Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Quando enim dignus hospes invenitur, non est nisi levitas vel turpitudo in causa, quare Christi discipulus hospitatur apud alium. Sic continuus hospes in Creta discipulorum fuit Carpus, ut dicit Dionysius. Sic Apostolorum hospes fuit Jason, ut dicitur, Act. xvii, 7. Fiebat tamen aliquando contributio ab aliis, sicut jam diximus. Aliquando etiam laborabant discipuli manibus, expensas hospitum per hoc alleviantes. II ad Thessal.

III, 7 et seq. : Non inquieti fuimus inter vos : neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

« Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis. »

Hic concedit licitum, et de hoc dat facultatem.

Tangit autem duo : a quibus accipienda sunt necessaria sumptuum, et quæ sunt quæ pertinent ad sumptus.

De primo dicit : « In quamcumque civitatem. » Non tangit hic villas et castella : quia ad civitates pertinent,etideo sub civitatibus comprehenduntur. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea. Civitas enim est unio civium, in qua civilitatis est studium sub uno jure, eadem libertate gaudentium : et ad hujus præsidia pertinent castella : et ad necessitates alias pertinent pagi, rura, et villæ : et ad habitationem artificum pertinent suburbana. Sic secundum litteralem sensum dicitur in Psalmo cxxi, 3, quod Jerusalem ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Primo ergo prædicatores missi intraverunt civitates, ut per consequens veritas fidei ad castella et oppida et villas et rura et pagos deriravetur. Isa. u, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

« Intraveritis, »

Ad prædicandum : sicut Jonas intravit in Niniven, voce præconis Dei prædicans '. Sic dicitur, Proverb. 1, 20, quod

<--- Page Split --->

sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam. Primus enim Prædicator intrare debet per salutis verbum : quia ille est speculator. Isa. xxi, 6 : Pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet.

Sequitur :

bis. » Illa enim erant oblata quæ offerenda et apponenda erant pauperibus, maxime verbum Dei annuntiantibus.

« Et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei. »

« Et susceperint vos, »

Suscipitur autem Prædicator primo, quando verbum ejus suscipitur : et talem cordis aperlionem ad verbum vocat Apostolus aperlionem ostii, II ad Corinth. II, 12 et 13 : Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum, fratrem meum. Post hanc aperlionem aperitur etiam domus ad suscipiendum Prædicatorem in procurationem. Apocal. III, 20 : Ecce ego sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum et cænabo cum illo, et ipse mecum. Sic, Math. xxv, 33, dicit Dominus : Hospes eram, et collegistis me. Job, xxxi, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.

« Manducate et bibite »

Convenientia naturae et labori et infirmitati. « Quæ apponuntur vobis, » quia illa vestra fecistis per laborem et utilitatem prædicationis : sicut jam ante dictum est, I ad Corinth. x,23 : Omne quod in macello venit, manducate : nihil interrogantes propter conscientiam. I ad Timoth. iv, 4 : Omnis creatura Dei bona est : et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione accipitur. Tamen in ista missione nihil erat opus interrogare : quia non mittebantur nisi ad filios Israel, in quorum domibus nihil erat commune et immundum, et apud quos erant semper decimæ separatæ quæ talibus pauperibus et peregrinis offerebantur.

Et ideo dicit : « Quæ apponuntur vo-

Duo dicit a discipulis rependenda suscipientibus : unum in effectu operis, alterum in virtute sermonis.

In effectu operis est quod dicit :

« Et curate infirmos, » non totius patriæ, sed quæ in ea sunt domo vel civitate quæ susceperit vos : alii enim infirmi indigni sunt curatione. Infirmos autem dicit non tam corpore quam mente, ut totus homo sanetur. Jacob. v, 14 et 15 : Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum. Semper enim in talibus ab infirmitate animi incipiendum est : ut cessante causa infirmitatis (quæ frequenter peccatum est) cesset etiam in corpore infirmitas. Dicit enim Gregorius, quod « nulla nocebit adversi- « tas, si nulla dominetur iniquitas. » Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas.

« Et dicite illis. »

Ecce quales esse debent in virtute sermonis.

« Appropinquavit in vos regnum Dei. »

Duo tangit : appropinquationem et declarat hoc quod appropinquavit.

Appropinquavit autem quadrupliciter : scilicet, per temporis impletionem, per gratiae operationem, per debiti solutionem, per contrarii regni solutionem et destructionem.

De temporis impletione, ad Galat. iv,

<--- Page Split --->

4 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis australius sum tui. II ad Corinth. vi, 2 «1 3 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis : nemini dantes ullam offensionem.

De gratiae operatione in operibus regni, Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Psal. lxxxiii, 12 : Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus. Ad Roman. i, 5 : Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus.

De debiti solutione dicitur, Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Psal. cxxix, 7 : Copiosa apud eum redemptio.

De contrarii regni solutione, quod erat regnum mortis et diaboli, dicitur, ad Hebr. xi, 33 : Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Matth. xii, 29, et Luc. xi, 22, alligabit fortem, et omnia vasa ejus distribuet in quibus confidebat. Antiquato enim statu peccati et regni ejus, quem lex non solvebat, venit regnum Christi, et destruxit statum regni peccati. Quia, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. viii, 13 : Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.

Sic ergo « appropinquavit regnum Dei. »

Tria sunt de regno Dei : substantia quae consistit in decore justitiae, virtus quae consistit in potestate gratiae, et opus quod consistit in conversationis honestate : sicut in antehabitis ostendimus.Et haec tria appropinquaverunt. Jam enim sicut dicitur, Isa. xxxiii, 17 : Regem, scilicet Christum, in decore suo videbunt regnantem. Psal. xcu, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus est. Jam vincit virtus ejus in potestatis plenitudine. Matth. xxvii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Et

ideo dicitur, Matth. xi, 12, quod regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. De conversionis honestate, ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cælis est. Ideo, Apocal. vii, 9, dicuntur stare in conspectu Agni, amiciti stolis albis, et palmæ in manibus eorum. In his enim consistit omne bonum regni.

Dicit tamen Glossa Interlinearis, quæ magistralis est, quod regnum cælorum est, vel Christus, vel vita æterna, vel Scriptura.Christus autem dicitur regnum cælorum sicut causa : vita æterna (quæ est in omni gloria justitiae) est regnum cælorum futurum per substantiam : Scriptura autem sive mysterium Scripturarum est regnum cælorum per analogiam, quia docet et indicat regnum cælorum. De primo dicitur, I ad Corinth. xv, 24 : Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. De secundo, Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. De tertio, Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Ibi Glossa exponit de regno Scripturarum : quia Scriptura regit docendo regnum.

Quodlibet istorum est regnum Dei : et effective et materialiter et formaliter et finaliter dictum. Effective, quia Deus est causa efficiens. Materialiter, quia ipse est materia de qua est regnandum, et in 'qua regnant qui regnant. Formaliter, quia splendor Dei est forma regni ipsius. Finaliter, quia propter ipsum et ad ipsum regnat, quicumque regnat : et ab ipso, et de ipso, et in ipso, et ad ipsum fit omne beatitudinis et justitiae regnum. Ideo dicitur, I ad Timoth. i, 17 : Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria. Ideo, Apocal. xix, 16, dicitur, quod habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. Sic dicitur, Matth. iii, 2 et iv,17 : Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum.

<--- Page Split --->

« In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. »

Agit hic de non recipientium convicctione et condemnatione : et hoc universaliter, et particulariter in exemplis specialibus.

Universaliter autem dupliciter, scilicet, de convictione et condemnatione.

De convictione autem dupliciter determinat : per signum scilicet frustrati in eis laboris prædicantium, et per testimonium annuntiati in eis verbi veritatis.

In primo facit duo : exaggerat culpam contemnentium, et subjungit convictionem prædicantium.

De exaggeratione culpæ dicit duo : diligamenti eorum qui verbum prædicant, et contemptum eorum qui non recipiunt.

De primo dicit : « In quamcumque autem civitatem, » vel rura et alia loca ad civitatem attinentia, « intraveritis, » non subtrahendo vos quo minus eis annuntietis consilium Dei. Act. xx, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

« Et non susceperint vos, »

Hoc est, non receperint sermonem vestrum : quia hoc est prædicatorem recipere, quod est verbum Dei recipere. Sicut ante diximus, Luc. ix, 53 : Non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. Proverb. xvii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus. Matth. xxv, 43 : Hospes eram, et non collegistis me.

« Exeuntes, etc. »

Tangit convictionem in judicio per signum frustrati laboris. « Exeuntes » a

domibus vel civitatibus eorum. Zachar. 11, 6 : O, o fugite de terra Aquilonis. Apocal. xvii, 4 : Exite de illa, populus meus. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum.

« In plateas ejus, dicite. » Platea dicitur a Græco πλάτνις, quod est latum, hoc est, latitudine theatri, quo omnes vel plures conveniunt. Psal. liv, 12 : Non defecit de plateis ejus usura et dolus.

« Etiam pulverem pedum. »

Pulvis pedum significat magnum iter, et significat fatigatiorem prædicantium ex assumpto in eos officio et zelo prædicationis.

« Qui adhæsit nobis, » ex fatigatione, « de civitate vestra, » vel domo pro qua sic fatigati sumus, « extergimus, » excutientes « in vos, » ut sit testimonium convictionis contra vos, qui nobis non subterfugientibus laborem veniendi ad vos, credere noluistis : et ideo condemnabimini merito vestræ obstinationis, non negligentia subtractæ prædicationis. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusalionem non habent de peccato suo.

Aliæ expositiones duæ mysticae superius positae sunt, quas non oportet hic iterare : ista enim expositio quæ hic posita est, litteralis est.

« Tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. »

Ecce quales debent esse in verbo veritatis in testimonium conjunctionis illorum.

Dicit ergo : « Tamen, » quamvis non recipiatis, « hoc scitote, » per verbum veritatis annuntiatae, « quia appropinquavit regnum Dei, » quod premet malos et rebelles, et remunerabit bonos et fideles. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis,

<--- Page Split --->

prout gessit. Unde sensus est : Non semper regnabitis vos, sed regnum justitiæ Dei prope est. Jam ventilabrum habet in manu, et permundabit aream suam : et vos qui estis palea, comburet igne inexstinguibili : triticum autem, hoc est, bonos colliget in horreum 'suum 1. Jam securis ad radicem arborum posita est 2 : et vos qui estis infructuose arbores, excidemini et in ignem mittemini. Hoc enim regno fiet quod dicit Psalmista in Psalmo 11, 9 : Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Hoc etiam regno fiet quod dicitur, I ad Corinth. xv, 23 : Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Et hæc omnia facta sunt populo synagogæ, qui repulit verbum Apostolorum. Osee, iii, 4 : Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraplim.

mensuram culpæ. Culpa autem Sodomorum in peccato sodomitico major est, quam culpa repulsionis verbi Dei : ergo pœna Sodomorum major est, quam pœna verbum repellentium. Responso. Dicendum, quod sicut dicit Glossa, non fit comparatio peccati ad 'peccatum in substantia peccatorum, sed potius fit comparatio circumstantiæ ad circumstantiam. Quia Sodomam ad pœnitentiam invitavit Lot : Judæam autem ad pœnitentiam invitaverunt Prophetae, et Apostoli, et Discipuli, et præcipue Christus : et ideo major est contemptus Judææ in hoc quod majores se ad pœnitentiam hortantes contempsit. Glossa : « Sodomite etiamsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli tales hospites erant, quales apud Judæos fuerunt Prophetae, et Apostoli reperti sunt. Lot inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit : et ideo cui multum donatum est, multum ab eo requiritur : et potentes potenter tormenta patientur 2. » Ezechiel. xvi, 48 : Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et filiæ ejus, sicut fecisti, tu et filiæ tuæ. Et, ibidem, 3. 31 : Vicisti sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis.

« Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. »

Hic tangitur condemnatio in generali. Dicit autem duo : confirmationem dicti, et condemnationem.

Confirmationem tangit cum dicit : « Dico vobis, » in cujus dicto veritas est. II ad Corinth. I, 18 et 19 : Non est in illo, Est et Non : ... sed Est in illo fuit. Matth. xxiv, 35 : Verba mea non præterihunt.

« Quia Sodomis in illa die, » scilicet judicii, « remissius erit, » quoad condinationem pœnae, « quam illi civilati, » vel domui scienter et ex contemplu verbum repellenti.

Cujus contrarium videtur esse verum : quia, Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis cum : ergo mensura pœnae erit contra

« Væ tibi, Corozain ! væ tibi, Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.

Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

Et tu, Capharnaum, usque ad cœlum exaltata, usque ad infernum demergeris.

Qui vos audit, me audit : et qui vos

1 Cf. Matth. iii, 12. 2 Matth. iii, 10. Cf. Luc. iii, 9 et 17.

<--- Page Split --->

spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. »

Hic tangit condemnationem in speciali. Dividitur autem haec pars in duas : in quarum prima sub nomine et specie trium civitatum confirmat hanc condemnationem : in secunda autem generaliter quasi a simili concludit de condemnatione omnium discipulos contemnentium.

In prima harum duo sunt. Primo enim inducit condemnationem duarum civitatum simul, et similiter peccantium : secundo autem inducit unam civitatem prae aliis quae condemnabitur, eo quod prae aliis excellentias signorum suorum et praedicationum suscepit, et non se correxit.

In prima harum partium dicit duo. Primo enim interminatur maledictionem: et secundo, per comparationem exaggerat culpam.

Dicit ergo : « Væ tibi,Corozain! » quæ est quædam civitas Galilææ, et interpretatur mysterium, vel secretum mihi.

« Væ tibi, Bethsaida! » quæ est alia civitas Galilææ, et interpretatur domus frugum, vel domus venatorum.

Sunt autem duæ civitates, in quibus Dominus plura signa cum discipulis suis fecit. Et etiam a Bethsaida gloriosiores inter alios multos discipulos vocavit : Andream scilicet, et Petrum, et Philippum. Joan, i, 4i: Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.

Est ergo sensus : « Væ tibi, Corozain! » hoc est, interminatio æternæ damnationis tibi imminet. « Væ tibi, Bethsaida! » hoc est, æternæ damnationis maledictio te apprehendet. Et divisim dicit de utraque : quia licet in genere simile sit peccatum utriusque, tamen in quantitate et specie divisa erant peccata civitatum illarum. Ad Galat. vi, 5 : Unusquisque onus suum portabit. Matth. xiii, 30 : Colligite primum ziania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum.

Sic igitur imminet vobis maledictio.

« Corozain »

Autem significat eos qui per scientiam multum de mysteriis Dei cognoverunt : quia scientia aggravat peccatum et contemptum. Il Petr. ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Jacob. iv, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Luc. xii, 47 : Servus, qui cognovit voluntatem domini sui,... et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis.

« Bethsaida »

Autem nomine et re significat eos qui multa temporalia a Domino receperunt in divitiis, et potestate, et honore : qui secundum ea quæ venati sunt etiam condemnabuntur. Amos, vi, 1 et seq. : Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae : optimates capita populorum, ingredientes pompatico domum Israel ! Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, scilicet occisionis, et appropinquatis solio iniquitatis. Quasi dicat : Væ vobis divitibus et potentibus in Ecclesia, quorum termini possessionum et prædiorum latiores sunt omnibus terminis aliorum : et ideo separati estis in diem occisionis, scparatas præ aliis pænas exspectantes : quia solio iniquitatis appropinquastis. Et hæc duo competere videntur Religiosis et Clericis in Ecclesia.

Sequitur exaggeratio culpæ per comparationem :

« Quia si in Tyr», »

Quæ est civitas Gentilium, et interpretatur angustia, « et Sidone, » quæ est provincia Gentilium, in qua sita est Ty-

<--- Page Split --->

rus. Quæ provincia et civitas olim fuerunt amicæ David et Salomonis : et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem receperunt, sicut dicit Glossa.

« Facte fuissent, »

A David et Salomone, « virtutes » signorum et exemplorum, « quae in vobis factae sunt, » per me et discipulos meos. Juan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et underunt et me, et Patrem meum.

« Olim, » tempore David et Salomonis, « in cilicio, » quod asperitate punclionis ad memoriam reducit computnionem peccatorum, « et cinere, » qui ad mentem revocat mortalitatis humilitatem. Eccli. x, 9 : Quid superbì terra et cniis? Genes. un, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris.

« Sedentes, » in pœnitentia quiescentes et morantes : quia quies debet esse peccatori pœnitentia. Peccasti, quiesce. Isa. 1, 16 et 17 : Quiescite agere perverse, discite benefacere. Moram autem dicit ipsa pœnitentia, quæ quasi pœnæ tenentia vocatur.

« Pœniterent, » hoc est, pœnam voluntariam pro peccato tenerent : et punirent in se ipsos quod se dolerent commisisse. Jerem. iv, 8 : Accingite vos ciliciis, plangite et ululate : quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. Jerem. vi, 2i : Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.

Si autem quaeratur, quare Dominus praedicavit, et discipulos praedicare fecit non credituris : et non praedicavit, nec praedicari fecit credituris? Dicit Glossa, quod « novit ille qui omnia novit. » Tamen dicendum, quod quamvis non tunc praedicari fecerit, tamen postea praedicari jussit : quia ordo ille observandus fuit, ut primum filiis Israel praedicare-

tur : et illis repellentibus verbum fidei, postea prædicatores ad Gentes credituras converterentur. Act. xm, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.

Si autem dicitur, quod tunc qui ante illos fuerunt, perierunt : quia verbum fidei non audierunt. Dicendum, quod hoc factum est : quia in naturali lege tunc salvari poterant. Ad Roman. ii, 27 : Judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es.

De comparatione autem condemnationis subjungit, dicens :

« Verumtamen Tyro et Sidoni, »

Civitati et provinciae Gentilium, « remissius erit, » in condemnatione, « in judicio, quam vobis, » Corozain et Bethsaïdæ. Et hujus causa dicta est : quia tales illuminatores et doctores, et talia signa non contempserunt. Matth. xii, 41 : Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic.

« Et tu, Capharnarum, »

Quæ villa pulchritudinis, vel villa pinguedinis interpretaris : eo quod juxta nomen tuum in pinguedine temporalium et spiritualium plantata es. Isa. v, 1 : Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.

« Usque ad cœlum exaltata, » corruscatione miraculorum de cœlo factorum, et virtutibus cœlestium. Isa. vn, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Joel, 11, 30, et Act. 11, 19 : Dabo prodigia in cœlo sursum, et signa in terra deorsum. Talibus enim signis ho-

<--- Page Split --->

norata, in cœlum exaltata est præ aliis civitatibus.

Et ideo contemnens,

« Usque ad infernum demergeris, »

Scilicet per condemnationem : quia quanto altior gradus, tanto profundior casus. Isa. xiv, 13 : Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.

Hæc autem civitas pinguissimas et collegiatas significat Ecclesias : quæ quanto plus donis Dei exaltatæ sunt, tanto profundius ceciderunt, et acerbior erit earum condemnatio. Matth. xi, 20: Cæpit exprobrare Jesus civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egressent pænintiam. Abditæ, §. 4 : Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Job, xx, 6 et 7 : Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.

Vel legatur sic : « Usque in cœlum exaltata, » tua reputatione, « usque in infernum demergeris, » judicio divino : quia frangit Deus omnem superbum, sicut dicit Sallustius. Luc. xiv, 11 : Qui se exaltat, humiliabitur. Sic enim cecidit lucifer qui mane oriebatur 1. Sic de medio lapidum ignitorum, de monte Dei cecidit rex Tyri : eo quod posuit cor suum sicut cor Dei 2.

« Qui vos audit, me audit. »

Quod in speciali dixit, universaliter adaptans concludit. Et est ac si dicat : In istarum civitatum peccato non est simile : quia me contempserunt, non discipulos : et ideo ut par intelligatur peccatum quantum ad veritatis contemptum, subjungit : « Qui vos audit, » hoc est, audiens in cordis hospitio sus-

cipit, « me audit. » Ideo dicit Apostolus, I ad Thessal. ii, 13 : Accepistis verbum, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei. Et majoris reverentiae et meriti est, bene suscipere nuntium quam Dominum. Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

« Et qui vos spernit, me spernit. »

Ezechiel. iii, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Ideo confidenter dicit Apostolus, II ad Corinth. xni, 3 : An experimentum quæritis ejus,qui in me loquitur Christus ? Sic enim Christus in suis auditur, et in suis contemnitur. Isa. xxxii, 1 : Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Et, Infra, eodem : Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.

Attendendum autem est, quod Christus licet a civitatibus quibus maledixit, sæpe corporali hospitio sit receptus : tamen quia non fuit receptus per fidem in cordis hospitio, maledixit. Et ideo omnia quæ inducta sunt, de spirituali receptione sunt intelligenda, sicut etiam exposita sunt.

« Qui autem me spernit, »

Deum in homine latentem. Joan. i, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Luc. xxii, 11 : Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba. Job, xxx, 9 : Nunc in stultorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.

« Spernit eum,» Patrem, « qui me misit,» quia ego et Pater unum sumus. Joan. xiv, 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Ideo enim contemnitur in eo Pater, quia Pater et in voce 3 testimonium perhibuit Filio : et in opere testilicatus est. Joan. v, 36 : Opera enim quæ dedit mihi

<--- Page Split --->

Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me. Psal. cxvii, 129 : Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima nea.

etiam spiritus et sensus ad cor revertuntur, ut ibi vigorentur. Omnis illuminatio a Deo exiens in nos, ita manat ut nos apprehensos reducat ad Patrem. Sic Filius ad Patrem revertitur. Sic legati ad Christum revertuntur. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Supra etiam quaedam de hoc sunt notata. Mali enim nuntii signum est, non audere redire ad eum qui misit eum.

« Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam demonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. »

« Cum gaudio. »

Hic incipit agere de reversione discipulorum, et instructione eorumdem super profectu legationis.

Et ideo duo tanguntur : Legatorum reversorum narratio, et secundum narrala eorumdem instructio.

In prima harum adhuc duo tanguntur : reversio, et profectus relatio.

Reversio tangitur cum dicitur : « Reversi sunt autem septuaginta duo. » Mali enim nuntii signum est non reverti ad mittentem, apostasie enim signum est : sic corvus requievit in cadavere, et non est reversus ad arcam 1. Corvus niger, vorax cadaveris, significat nuntium pro qualibet carnali avaritia a fideli legatione apostatantem : quia statim oblato concupiscibili oculorum vel carnis, non curat nuntiare mittenti, sed requiescit in eo quod invenit. Sophon. n, 14 : Vox cantantis in fenestra, cornus in superliminari. Isti autem non sic. Sicut enim Apostoli, ita et illi reversi sunt, referentes profectus suos ad Christum. Tob. xii, 20 : Tempus est ut reverter ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.

Sic enim continuo revertendum est ad Dominum a quocumque officio nobis injuncto : quia aliter deficiet in nobis et spiritus, et sensus, et omnis vigor. Sicut

Duplici gaudio, scilicet, elationis cujusdam de signorum operatione : quod corda eorum tetigit, quia adhuc carnales erant. Ad Roman, xi, 20 : Noli altum sapere, sed time. Vel, cum gaudio de virtute spirituali ostensa in signis fidei. Ad Philip. iv, 4 et 5 : Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.

« Dicentes. »

Ecce relatio de profectu legationis. In relatione autem ista tria dicuntur : professio majestatis quam in virtute signorum per experimentum didicerunt, relatio profectus potissimi quem virtute Domini fecerunt, et quod hunc profectum nomini Dominietnon sibi attribuerunt.

De primo dicunt :

« Domine, »

Cujus dominium jam cognoscimus per effectum, quod omnia tibi subjiciuntur. Ad Philip. ii, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum. I ad Corinth. xv, 26, et Psal. vni, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus.

<--- Page Split --->

« Etiam dæmonia, »

Quæ sunt auctores malitiæ tibi contrariæ : et quorum fortitudo omnia alia vincit. Job, xli, 24 : Non est potestas super terram, quæ compararetur ei, qui factus est ut nullum timeret. In dæmone enim notatur excellens posse, et excellens nosse, et excellens ad nocendum malitia. Et jam habitum est de excellenti posse. Δαίμων autem in græco sonat scientem, vel intellectum : et in hoc notatur excellens nosse. II ad Corinth.. II, 11 : Non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus. Genes. III, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ.

De malitia, Habacuc, I, 17 : Expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.

De omnibus his tribus dicitur simul, Isa. x, 13 : Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci : in sapientia mea intellexi : et abstuli terminos populorum. Quod enim in fortitudine se fecisse jactat, superbia est de potestate. Quod in sapientia sua se jactat intellexisse, jactat astutiam. Quod terminos se populorum jactat abstulisse, jactat quod non posuit finem malitie.

« Subjiciuntur nobis. »

Prævalet enim potestas tua potestati, et sapientia astutæ calliditati, et bonitas tua prævalet malitiæ : et ita tibi nihil resistere potest. Esther, xiii, 9 : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita : et non est qui possit tuæ resistere voluntati. Et ideo « subjiciuntur nobis, » quia tibi resistere non possunt. Qui enim subjicitur tibi subjicitur et nobis, qui tuam habemus virtutem. Isa. t, 9 : Ecce Dominus Deus auxiliator meus : quis est qui condemnet me ? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur : tinea comedet eos. Si hæc ergo

subjiciuntur, omnis effectus potestatis et astutiæ et malitiæ eorum subjicietur. Sic enim sedet a dextris, donec ponat inimicos suos scabellum pedum suorum.

« In nomine tuo, »

Hoc est, ubicumque in nobis est notamen bonitatis tuæ et divinitatis, ut tua sit gloria, non nostra. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam. II ad Corinth. iv, 7 : Ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Sic igitur verum est quod dicitur, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.

« Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. »

Ecce redeuntium secundum relationem factam eruditio.

Hæc autem eruditio dividitur in partes tres : in quarum prima dat eruditionem cautelæ contra subortam de potestate elationem : in secunda, de bonis factis agit gratiarum actionem : in tertia, magna laude extollit bonorum a Deo perceptorum virtutem.

In harum prima tria facit : primo enim omnis potestatis collatae discipulis ostendit originem, ne glorientur : secundo, ostendit in potestate percepta non esse gaudendum, ne influentur : tertio, ostendit in quo secundum veram conscientiam est gaudendum, ut ad omne internum bonum ædificentur.

In primo horum adhuc duo sunt paragraphi, in quorum primo casus Satanæ propter elationem se notat esse cum Patre approbatorem et causam efficientem propter malum meritum : in se-

<--- Page Split --->

cundo, potestatis acceptae se notat auclorem.

De primo dicit : « Videbam. » Et tangit quinque : casus approbationem, causam, modum, et a quo, et in quid cecidit.

Approbatio casus tangitur cum dicitur : « Videbam. » Visus enim Filii approbatio est judicii Patris, qui tamen suam judicat. Videns enim iniquitatem illius Pater, judicavit esse casuram : quod secum et fecit et judicavit Filius. Habacuc, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ur videas malum, et respicere ad iniquitalem non poteris. Hoc est dicere : Mundi sunt oculi tui, ne approbando videas malum, et ideo dejicis omnem qui male operatur : et respicere beneplaciti oculo (qui beneplacitum visum saue ad id quod placet reducit) non poteris ad iniquitatem : sed potius visu averso condemnas statim ut orta est iniquitas. Et ideo visus est Domini super rasum iniquitatis, quia ille placet : iniquitas autem videtur averso visu.

componens. Omnia enim composuit, et nihil inordinatum reliquit : quando etiam superbiam cœli præcipitavit et in bonum ordinavit.

« Satanam, »

Qui adversarius interpretatur.

F t in hoc notat causam casus, quia Deo adversabatur. Isa. xiv, 14 : Similis ero Altissimo. Zachar. iii, 1 : Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Ab initio enim se de potestate sibi tradita erexit, et adversari Deo cœpit. Et ideo, Jerem. li, 23, dicitur mons pestifer qui corrumpit Gentes : quia ab initio se elevavit, et Gentes corrumpere nitebatur, ut Deo contraria sentirent. Joan. viii, 44 : Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stelit,... quia mendax est, et pater ejus. Hæc igitur superbia causa est casus. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccaloris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem.

In verbo autem « videbam, » notantur tria : Æternitas Filii, præsentia, et approbatio casus. Æternitas quidem et præsentia notantur in consignificato : quia est præteriti imperfecti verbum : et in præterito quidem notatur æternitas : in imperfecto autem quod includit præsens nunc, notatur præsentia. Unde sensus est : Ante hoc fui, et præsens tunc aderam. In significato autem verbi notatur casus approbatio, et beneplacitum. De primo, Proverb. viii, 23 : Ab terreno ordinata sum, et ex antiquis, untequam terra fieret, primogenita ante omnem creaturam. Eccli. xxiv, 5 : Ego er ore Altissimi prodivi. Ordinata enim est ordine generationis Verbi (per quod facta sunt omnia) ad creaturæ productionem,quæ facta est per Verbum : sicut est ordo causæ ad causatum. De præsentia sui ad casum dicitur, ibidem, Proverb. viii, 27 : Quando præparabat cælus, aderam. De approbationis beneplacito, ibidem, §. 30 : Cum eo eram cuncta

« Sicut fulgur. »

Ecce modus cadendi, et notantur tria : velocitas, expulsio, et forma luminis.

Velocitas : quia velociter cadit, et ideo subito statim elatione concepta cecidit. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer,qui mane oriebaris ? corruisti in terram. Quasi dicat : Dum adhuc mane oriebaris, cecidisti. Isa. xxxviii, 12 : Dum adhuc ordirer,succidit me.

Expulsio : quia fulgur cum impetu cadit violentia contraria naturae (quæ in loco dominatur) expulsum. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos : quoniam irritaverunt te, Domine. Isa. lxiv, 6 : Iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. Fulgur enim expellitur frigore et humore loci et nubis ex qua cadit, cum iuipetu venti : et sic contrario judicio Dei, et optimis voluntatibus sanctorum Angelorum, et conatibus ad conformitatem

<--- Page Split --->

justitiæ et voluntatis divinæ, expulsus est Diabolus. Et hoc Petrus vocat rudentes detrahentes Satanam, II Petr. 11, 4 : Si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos.

Lumen autem micans notatur in hoc, quod splendorem naturalium cadens non amisit, sicut nec fulgura. Et hoc splendore aliquando utitur ad deceptionem. II ad Corinth. xi, 14 : Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Hoc autem splendore in malum (sicut diximus) abutitur : et propter hunc Lucifer nominatur 1.

« De cælo. »

Ecce unde cecidit, quia de cœlo, hoc est, de decore summo cœlesti. Et ideo, Ezechiel. xxvii, 12 et 13, dicitur : Signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Quo enim similitudo Dei profundius fuit in eo impressa præ cæteris, eo magis signaculum similitudinis dicebatur : plenus sapientia in intellectu : perfectus decore in splendore naturalium virtutum. Ita quod omni lapide pretioso, hoc est, aliorum Angelorum decore videbatur ornatus. Ab hoc ergo cecidit in tenebras, et lucis suæ globos amisit : quia quamvis etiam aliquid decoris retinuit naturali, tamen hoc in malum convertit : et ideo, Job, iii, 6, 4, dicitur tenebrosus turbo possidens noctem peccati : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, et non illustretur lumine.

« Cadentem. »

Ecce casus, et in quid cecidit. Cecidit enim, qui non amplius stetit. Apocal.xu, 9 et 8 : Projectus est draco ille magnus,... et angeli ejus : ... et locus non

est inventus eorum amplius in cælo. Ezechiel. xxvii, 17, de cœlo in terram projecì te. Isa. xiv, 13 : Ad infernum detraheris, in profundum laci.

In quid autem cecidit, notatur in consignificato participii, quod formatur a præterito imperfecto, et est præsentis et præteriti imperfecti temporis. Et notat quod casus ejus quoad terminum semper est imperfectus : quia semper cadit, et cadet usque in finem. Psal. lxvni, 3 : Infixus sum in limo profundi : et non est substantia. Esther, vi, 13 : Ante quem cadere capisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.

Hujus autem dicti sensus est : « Videbam Satanam de cœlo cadentem, » et qui primo in cœlo in conspectu meo stare non valens cecidit, non est mirum si etiam in terra in conspectu meo et meorum cadit. Sed tamen cavete : quia elatio quæ eum dejecit, etiam vos dejiceret ; si de concessa vobis potestate, superbia vos per consensum tentaret.

« Ecce dedi vobis potestatem cal- 19 candi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

Verumtamen in hoc nolite gaudere, 20 quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cœlis. »

Sic continua : Non est mirum si dæmonia vobis subjiciuntur : quia ego primus sum præcipilator Satanæ. « Ecce dedi vobis potestatem : » et ideo in conspectu vestro stare non potest. Psal. xc, 7 : Cadent a latere tuo mille, et decem nillia a dextris tuis.

Dicit autem principaliter quatuor : communicatam discipulis potestatem : et secundo, determinat in specie super quid hanc potestatem acceperint : et ter-

<--- Page Split --->

tio, ex illis infert in genere super omnem inimicum eos potestatem accepisse : quarto autem, quoad quid potestatem acceperint explanat.

De primo dicit tria : collationem, collatam potestatem, et modum utendi potestate collata.

sibi potestate, sed potius a Diaboli furore et indignatione.

Modum autem utendi potestate contra malum dicit :

« Calcancl. »

Collatio notatur in hoc quod dicit : « Ecce dedi vobis, » quia nihil boni habetis nisi a me, et a Patre et Spiritu sancto datum vobis. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Inter caetera autem dona potestas super superiorem naturam non habetur ab inferiori, nisi data a Deo : et ideo potestas signa faciendi, et daemones expellendi, non nisi a Deo haberi potest. Ad Roman. xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo.

« Potestatem. »

Et in hoc duo notantur. Qui enim calcat, fine quidem sui corporis tangit, et toto corpore premit, et toto pondere. Ita et discipuli Christi, fine, hoc est, intentione quæ præstituit operi finem, Satanam tangunt : sed tota operis virtute premunt, et ideo conterunt. Genes. iii, 15 : Ipsa conteret caput tuum : et tu insidiaberis calcaneo ejus. Malach. iv, 3 : Calcabilis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestorum. Judicum, v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Nisi enim toto pondere prematur, tortuosus elabitur serpens : et ideo calce premendus est. Judicum, v, 27 : Volvebatur ante pedes ejus, et jacebat cxaminis et miserabilis.

Potestas est potentia stans ordine juris et rationis. Sic enim est potestas discipulorum et ministrorum Ecclesiæ. Et ideo abuti continget hac potestate, si non ordine juris et secundum rationem quis utatur, sicut usi sunt discipuli. I ad Corinth. ix, 18 : Ut non abutar potestate mea in Evangelio. II ad Corinth. xiii, 10 : Secundum potestatem quam dedit mihi Dominus in aedificationem, et non in destructionem. Et in hoc differt potestas a potentia. Et hæc est causa quod potestas numquam est passiva : potentia autem quædam est passiva, et quædam activa. Hæc est etiam causa quod potestas quantumcumque sit magna, non tinictur ab eo qui bene agit. Ad Roman. xiii, 3 : Vis non timere potestatem : bonum fac, et habebis laudem ex illa. Unde quod quidam successores Apostolorum et vicarii Christi conterunt potestate sua bonos, pro certo non habent a concessa

« Supra serpentes et scorpiones. »

Tangit duas in specie virtutes inimici Satanæ. Serpens autem a serpendo dictus, principio sui corporis, hoc est, ore nocet, et sic se totum intrahit paulatim serpendo. Scorpio autem principio vultus et ore blanditur, et cauda infigit aculeum in eum qui innititur super ipsum. Et ita facit Diabolus : in apertis enim tentationibus malorum statim dentes figit, et venena diffundit, donec se totum intrahat in perfectam hominis possessionem : in occultis autem tentationibus insidiando circumvolat, et suadendo blanditur, et promittendo decipit, donec hominem sibi inniti sentit : et tunc in fine pungit, et venena deceptionis infundit. De primo dicit Psalmus xc, 23 : Super aspidem et basilicum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quæ sunt diversitates significatæ in morsu

<--- Page Split --->

serpentis. De secundo, EzechieI. n, 6 : Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Ad litteram tamen ista completa sunt in quibusdam Sanctis : unde, Marc. xvi, 18 : Serpentes tollent.

« Et super omnem virtutem inimici.

Inimicus hic dicitur Diabolus, qui semper ad Deum et ad hominem agit inimicitias. Matth. xm, 28 : Inimicus homo hoc fecit.

Virtus ejus dicitur omne illud, per quod potest consummare malitiam suam in nocendo, in quantum conceditur sibi potestas a Deo : sicut sunt venenosa animalia, per quæ lædit aliquando corpora. Sicut præcipiente Domino, Numer. xxi, 6, inmnisit ignitos serpentes in castra filiorum Israel, hoc est, calidum valde venenum habentes. Aliquando in generibus tentationum accipit hanc virtutem. Job, xi, 11 : Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. Et in quocumque summum suæ malitiae constituit Diabolus, in hoc potestatem Christus dedit suis. Et in hoc veritícavit quod in I Canonica Joannes, m, 8, dicit : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Sic etiam intravit in domum fortis et alligavit cum, et universa arma ejus abstulit, et spolia ejus distribuit in quibus confidebat .

Sic ergo dedit discipulis « potestatem super omnem virtutem inimici. » Deutel. xxxiii, 27 : Ejiciet a facie tua inimicum tuum : dicetque : Conterere.

« Et nihil vobis nocebit. »

Ecce in quantum discipulorum potestas est supra virtutem inimici : quia usque ad hoc, quod nihil eis noceat : quin potius quod exercendæ eorum virtuti proficiat. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis

Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Beatus Bernardus : « Jucun- « dum plane judicium : ut ille iniquus « omnium humilium malleator, fabricet « eis invitus coronas perpetuas, dum « omnes tentat, et ab omnibus supera- « tur. » Isa. xi, 8 et 9 : Super foramine aspidis, et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sanclo meo, quia repleta est terra scientia Domini. Mons Domini est excelsum sanctitatis ministrorum Ecclesiae et discipulorum Christi. Hi sunt perfecti, jamdudum ablactati, qui sicut dicitur, ad Hebr. vi. 1, interniserunt inchoationis Christianæ vitæ sermones, et ad perfectionem ejus jam se transtulerunt 2. Illi sunt enim, qui repleti sunt scientia et virtutibus divinis : et ideo virtus inimici nihil eis nocere poterit. Incipientes autem parvuli sunt, et indigent lacte. Isa. xxvii, 9 : Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum ? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Ad Hebr. v, 12 : Facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Perfectorum autem est solidus cibus eorum qui per consuetudinem exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.

« Verumtamen in hoc nolite gaudere. »

Ecce eruditio cautelæ contra potestatis delectationem : quia gaudere de potestate vanum est : et eo ipso virtus inimici prævalere incipit contra gaudentem. Jerem. ix, 23 et 24 : Hæc dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua : et non glorietur fortis in fortitudine sua : et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.

<--- Page Split --->

In potestate ergo non est gaudendum : et hoc est quod dicit : « Quia spiritus scilicet maligni, subjiciuntur vobis, » ad recedendum ab obsessis ad vestrum imperiun : quia hoc etiam malis aliquando conceditur. Matth. vii, 25 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Hoc enim est invocationis nominis divini, et non vestrum. Ezechiel. xxxvi, 23 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Nolite ergo gaudere in eo quod vestrum non est meritum : quia hoc est vanum.

Hæc autem nomina sunt, quibus secunda generatione quæ ex Deo est nominamur. I Canon. Joan. iii, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. In his divinis nominibus noti sumus in cœlis. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Hinc est quod, Numer. xvi, 2, proceres synagogæ ex nomine vocabantur 1. Hinc est etiam, quod quibusdam magnorum meritorum et singularium privilegiorum a Deo nomina sunt multata 2. Secundum enim quod actibus divinis in cœlo se notos faciunt, sic nominantur : et dii et deorum filii vocantur ut dicit Dionysius. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

« Scripta sunt. »

« Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cœlis, »

Scilicet in libro vitæ. Ecce in quo gaudendum est.

Dicit autem duo : quod scilicet gaudendum, et in quo gaudendum.

Quod gaudendum dicit : « Gaudete autem. » Isa. 11, 11 : Lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt : fugiet dolor et gemitus. Isa. lxvi, 10 : Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea omnes qui diligitis eam. Gaudium enim illud est diffusio animi in conceptione summi et æterni boni, quo fruendum est in cœlo.

Aliquando scribuntur per præsentem justitiam : et hæc scriptura delebilis est. Apocal.ii,11 : Tenequod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Psal. lxvii, 29 : Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Aliquando autem scribuntur per prædestinatam ad gloriam justitiam, et non delentur. Apocal. ii, 5 : Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis : et non delebo nomen ejus de Libro vitæ : et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram Angelis ejus. Hæc autem scriptura non est nisi immobilitas recedendi a lumine notitiæ divinæ.

« In cœlis, »

« Quod nomina vestra. »

Ecce de quo, et in quo est gaudendum. Et tangit quid de robis notum est, et qualiter confirmatum per scriptum, et in quo scriptum, et ubi repositum.

Primum tangit cum dicit : Nomina vestra, » per quæ notitiam nobis fecimus.

Scilicet in libro vitæ. Tangit in quo scripta sunt nomina, hoc est, in libro vitæ 3. Liber autem dicitur, quia immobiliter continet et clare repræsentat nomina Sanctorum. Vitæ autem vocatur, quia et vivunt qui in eo scripti sunt. Et ipse liber, qui estnotitia Dei perpetuæ vitæ, est radix im-

<--- Page Split --->

mortalitatis. Et quia immobiliter continet et clare repræsentat, ideo vocatur liber monumenti. Malach. nI, 16 : Scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitanlibas nomen ejus. Quia autem vitam influit æternam, ideo dicitur liber vitæ. Eccli. xxiv, 32 : Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.

Sic ergo vocatur notitia Dei liber vitæ.

Hæc autem notitia quia æterna est, dicitur aliquando prædestinatio. Et sic notitia prædestinationis dicitur aliquando liber vitæ. Apocal. xx, 12 : Alius Liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Quia prædestinantis notitia non tantum est de personis salvandis, sed etiam de meritis gratiae, et de præmiis gloriæ, ut dicit Augustinus in libro de Prædestinatione Sanctorum. Prædestinatio enim est præparatio gratiae in præsenti, et gloriæ in futuro. Unde et Moyses quia in hoc libro scribi non poterat per meritum ducis (nisi populus esset cui ducatum præberet) dixit, Exod. xxxn, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam : aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Quasi dicat: Si non dimittis noxam, delebis in deserto multitudinem, et per consequens ego meritum ducis non habebo, et sic delebis me quoad meritum ducis. Et quia hoc non facies, ideo noxam dimitte.

In isto libro non scribuntur mali. Cum enim nomen quod inscribitur sumptum sit ex notitia meritorum gratiae, et ipsi tale nomen non habeant, non possunt scribi in libro notitiae divinae. Quamvis enim noscat eos Deus, tamen hoc non est notitia approbationis, sed simplicis visionis, qua reprobando alta a longe cognoscit, avertens se per indignationem ab eis. Ezechiel. xm, 9 : In consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur. Isti

enim, quia statuerunt oculos suos declinare in terram, sunt de quibus dicitur, Jerem. xvn, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur : quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

Hic est igitur liber vitæ, et hac de causa sic vocatur.

Sunt tamen et alii libri qui erunt in judicio 1 : sicut corda sanctorum virorum, qui contemplando veritatem Dei inscriptas in corde suo habent leges et justitias divinas : et per illas in judicio quilibet videbit quare salvatur, et quare damnatur. Daniel. vn, 10 : Libri aperti sunt. Et præcedit, Ibidem, 3. 10 : Judicium sedit. In cordibus ergo Sanctorum scriptum est, unde quisque damnetur vel salvetur. Psal. cxliv, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum, gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Et istae conscientiæ sic legibus divinis inscriptæ, aliquando etiam dicuntur libri vitæ : quia exemplata quædam et sigillata sunt ad primum et principalem librum vitæ.

Aliquando etiam liber Sacramentorum divinorum dicitur liber vitæ, propter viam vitæ quam docet. Apocal. v, 1 : Vidi in dextra sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem : quæ sunt sacramenta nativitatis, baptismatis, passionis, descensus ad inferos, resurrectionis, ascensionis, et judicii, quo judicat vivos et mortuos.

Hic enim liber etiam est notitia divina secundum præfinitionem sui consilii, explicans congruis temporibus ea quæ competunt singulis sacramentis. Et iste est liber de quo dicitur, Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis.

Ex his ergo patet quid sit nomen scriptum esse in libro vitæ. Psal. cxxxviii, 16 : In libro tuo omnes scribentur, dies formabuntur : quia omnes in luces scribuntur æternas. Et ideo, Nehemiæ, seu II Esdræ, vii, 64, qui scripturam genealogiæ suæ inter Sanctos non invenerunt,

<--- Page Split --->

separati sunt a populo Domini in cœlis, ubi scriptura est hæreditatis immarcessibilis. 1 Petr. i, 4 : In hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, conservatam in cœlis. Cœlum enim immercessibile est, in quo Filius Dei est. Alii autem in terra, quæ a Deo conculcatur, scribuntur. Psal. xlvii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Isa. lxvi, 1 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.

« In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater, quoniam sic placuit ante te.

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. »

mihi ut faciam. Tunc enim consummatum est quod dicitur, Matth. xxvii, 51 : Velum templi scissum est : et aperte visa sunt quæ velata fuerunt. Apocal. xi, 19 : Apertum est templum, Dei in cœlo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus. Templor, aris, non est in usu, nisi in compositis, contemplor, aris, et ab hoc derivatur templum in quo contemplandum est. Apertum est autem templum, quando se contemplabilem præbuit divina veritas. Et tunc visa est arca continens omnia secreta sacramenta Dei, quando Pater per Filium patefecit sua secreta discipulis. Bene enim Filius dicitur arca, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi 1. Hæc ergo hora lucis æternæ fuit, quando lux divina tenebras humanas illuminavit. Psal. xvii, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas. Tunc fecit candor lucis æternæ, quod, Sapient. vii, 27, scriptum est : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.

« In ipsa ergo hora, » qua sic secreta Pater discipulis patefecit,

Tangit gratiarum actionem de bonis, quae a Patre summo collata sunt discipulis.

Tangit autem tria : bona collata, et causam collationis, et modum.

In bonis autem collatis tangit tria : modum scilicet gratias agentis, modum gratiarum actionis, et de quo gratias agit.

Circa modum gratias agentis tangit duo : tempus scilicet, et modum.

Tempus tangit cum dicit : « In ipsa hora. » Matth. xi, 25 : In illo tempore, respondens Jesus, dixit. Tempus enim illud et hora fuerunt, quando intima Patris notitia de revelatione sacramentorum fidei, coeperunt per filium coram discipulis patescere clare et intelligi. Joan. xvii, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti

« Exsultavit in Spiritu sancto, »

Concepto bono discipulorum, quod Spiritus sanctus inspiravit. Spiritus enim sanctus suus (ab ipso procedens) spiritus est, qui gaudium fecit Christo homini, infundens se per lucem revelationis discipulis. Hæc autem exsultatio, vitæ æternae refectio est, et deliciæ. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Hic autem proprius modus est gratias agentis : quia in lætitia donorum perceptorum gratiae aguntur. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.

<--- Page Split --->

« Et dixit. »

Ecce modus gratiarum actionis.

Duo autem tangit : modum confessionis, et cui confitendum est in gratiarum actione.

Modus confessionis tangitur, quando dicit :

Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).

De utroque simul, Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

Propter altitudinem et possessionem divitiarum, pulchrorum, et bonorum verorum dicit :

« Confiteor tibi. »

« Domine. »

Hoc est, ex toto corde, et omnibus quae intra me sunt fateor. « Tibi » bona tua in te refundens. Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Haec enim est confessio gratiarum actionis et laudis. Psal. cxvii, 1 : Confitemini Domino quonam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Isa. lxiii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quæ largitus est eis. II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Est tamen etiam confessio peccati in pœnitentia : confessio veritatis in prædicationis doctrina. De quibus alibi dictum est. Sed ista gratiarum actione est confessio laudis. Eccli. u, 1 : Confiteor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum Salvatorem meum.

Ad Roman. x, 12 : Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. In hoc enim est Dominus onnium, quia prælatus est omnibus. Dives autem in omnes qui invocant illum, quia perfecta possessio omnium pulchrorum et bonorum verorum est apud ipsum. I ad Corinth. u, 5 : In omnibus divites facti estis in illo. Et ex his divitiis effudit dona in discipulos, de quibus hic Filius gratias agit. Ad Ephes. iii, 14-17 : Vecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis palernitas in cælis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, Christum. Iste est Dominus dives, de quo dicitur, Jacob. i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

Sic ergo : « Confiteor tibi, Domine. »

« Tibi. » Propter discretiorem ponit pronomen « tibi, » quia, I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria. Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo.

« Cæli et terræ. »

Non quidem Pater, ut dicit Glossa, sed « Domine, » quia non est Pater ejus, ad quod non habet conformitatem imaginis. Habet autem conformitatem imaginis in eadem substantia ad Filium, et in diversitate substantiae ad hominem : et ideo Filius dicitur, ad Coloss. i, 15 : Imago Dei invisibilis. Genes. i, 26, dicitur, homo factus ad imaginem et sinilitudinem Dei. Cœlum autem et terra non dicuntur facta ad imaginem, sed vestigia dicuntur divina.

Hoc est tertium. « Pater, » inquam meus per naturalem et æternam generationem. Et « Pater » discipulorum p-r adoptionem.

De primo, Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

De secundo, ad Roman. viii, 15 :

Joannes autem Scotus, qui multa temere protulit, dicit eum Patrem cœli et terræ propter vestigii imitationem, indu-

<--- Page Split --->

renshocquoddicitur , adColoss . 1 , 1 5 : I ' rimogenitusomniscreaturæ . Nonenim , utdicit , dicereturprimogenitusrrenturæ , nisicreaturadiceretursecun - dogenita . Sedhocnonsequitur : quiaprimogenitusnonnotatibiordinemadsecundogenitum : sednotatibiordinemransegenerationisadexitumcreatura - ruminessepercreationem : quiaVer - humgenitumaPatre ( quodestratiorrenturæ ) , inquoestutfiatcreatura ( sicutinarteestutfiatartificiatum ) , estransacreationis : sicutarsinmentearti - fivis , causaestutfiatartificiatum . D i c i - turtamenmetaphoricehocgenuisse : sedmetaphoricælocutionesnonsuntretendendæ . J o b , xxxvni , 2 9 e t 2 8 : Derujusuteroegressaestglacies ? velquisgrunitstillasroris ?

censviderepotest . J o b , xxxvni , 1 9 : Ostendenobisquiddicamusilli : nosquippeinvolvimurtenebris .

Sic ergo « absconditi hæc » lucidissima in se.

Maximetamenhæcabsconditasuntabinfirmisoculiscordiumpecatoruminfidelium : q u i a , utdicitAugustinusinlibroXConfessionum : « Oculisægris « odiosaestlux , quæpurisestamabi - « l i s . » AdEphes . i v , 1 8 : Tenebrisobscuratumhabentesintellectum , a l i e - natiavitaDeiperignorantiamquæestinillis , proptercæcitatemcordisipso - r u m .

Et hoc est quod subjungit :

« A sapientibus et prudentibus, »

Sicigitur : « Confiteortibi , Pater » meiethominisdiversapaternitate : « D o m i - n u » onnium , « cælietterræ , » etineiscontentorum .

« Quia abscondisti hæc. »

Deduobusfacitmentionem . Perpri - mumnonprobat , nisiquodhæcperscipsaabsconditasunt . Desecundoau - temconfiteturingratiarumactione .

Deprimodicit , q u i a « absconditihærc . » hocest , taliafecisti , quæsecun - dumseabsconditasunt . InvisibiliaenimDei , suaexcellentiaabsconditasuntaboculishominum : nonpropterillorumdifectum , sedpropterdefectumoculo - rumcordiumhumanorum . Sicutfulgorsolisabsconditusestaboculisvesperti - lionis : quiaproptersuiclaritatem , quærexcellitoculosvespertilionis , vespertilioinvolviturtenebris , etnonpotestviderelumen : cumtamenlumensolisnihilfa - ciatadhocquodabscondatur , sedpotiusmanifestatseclarequantuminseest , etvespertilioni , etherodioæqualiter : sedherodiuspotestatesuioculividetlumeninrotasolis : etvespertiliosuioculide - fectu , etobvolviturtenebris , etlumensolisnecinrotanecinaerelimpidelu -

Notanssapientiametprudentiamhu - jussæculi . EstautemsapientiaapudPhilosophoscognitiorerumaltissima - r u m , quasdifficileesthominiscire : utdicitAristotelesinlibroIsuæMetaphy - s i c æ . EthasressuomodoPhilosophivo - cantdivinas . Prudentiaautemestcognitioconferentiumetutiliumhominibusindispensationevitæ , etdomus , etcivilita - t i s . Etsapientiatalisnonestfidei : etsimiliterprudentianonesthabensconfe - rentiumadvitamChristianam . Etideosapientiaestsultitia , etprudentiaestinsipientiaquædam . Abdiæ , ſ . 8 : P e r - damsapientesdeIdumæa , etpruden - tiamdemonteEsau . IadCorinth . 1 , 1 9 : Perdamsapientiamsapientium , etpru - dentiamprudentiumreprobabo . AdRoman . 1 , 2 1 e t 2 2 , desapientibushu - jussæculidicitur , quodcumpercreatu - rasetrationescreaturarumcognovissentDeum , nonsicutDeumglorificaverunt , . . . sedevanueruntincogitationibussuis , etobscuratumestinsipienscoreorum : d i - centesenimseessesapientes , stultifactisunt . Deprudenti ä autemdicitur , adRoman . v i n , 6 : Prudentiacarnis , morsest : prudentiaautemSpiritus , vitaetpax . Eccli . x i x , 1 9 : Nonestcogitatuspecacatorumprudentia .

<--- Page Split --->

Ab his ergo « sapientibus et prudentibus abscondisti haec,» per modum absconsionis qui dictus est, Job, xxiv, 13: Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Ideo Dominus flens dicit, Luc. xix, 42: Quia si cognovisses et tu (subaudi, fleres).... nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Non quidem Domino abscondente lucem clarissimorum donorum suorum, sed te obvolvente tenebris oculos, ut videre non possis. Augustinus in libro I de Trinitate : « Si quis alii digito so- « lem ostenderit, et ille lippiente oculo « solem non viderit, culpet oculi lippitu- « dinem, non digiti ostensionem. »

Sic ergo abscondisti haec « a sapientibus et prudentibus, » nihil ad absconsionem operans, sed tenebras intellectus eorum permittens, et tua luce confundens.

Christo similiores sunt, et ideo luminis capaciores. Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Ideo, Proverb. ix, 16, dicit sapientia : Qui est parvulus, declinet ad me.

His ergo « parvulis, » qui etsi possunt, nolunt esse magni, mirabilia tua et salutaria revelasti.

Causam autem hujus tanto revelationis, et quae sola causa est, dicit :

« Etiam, Pater. »

Sola enim voluntas placens Patris hujus rei causa est.

Dicit autem circa hoc duo : assertionem veritatis, et altitudinem causalitatis.

Assertio veritatis tangitur cum dicit : « Etiam, Pater. » Quasi dicat : « Etiam » in veritate sic ista tu parvulis revelasti, nec a se habent, nec ab alio nisi a te.

« Et revelasti. »

De hoc gratias agit, quia « revelasti, » velamen obscuritatis per gratiam tuae fidei de cordibus eorum auferens. Psal. cxviii,18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, Domine. II ad Corinth. iii, 16 et 17 : Cum conversus fuerit quis eorum ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est. Haec est pellis, quae per fel piscis, hoc est, passionis Christi egressa est de oculis Tobiae 1.

« Ea,» ista : quae tamen in se clarissima sunt, et sereno lumine limpida.

« Parvulis. » Qui diminuti sunt a parvis, quia humiliores sunt caeteris humilibus. Illi enim revelationes illuminationum prae caeteris humilibus accipiunt, qui profundius se humiliant : sicut lacunae profundiores plures capiunt aquas, ut dicit Ptolomaeus Philosophus in Proverbiis suis. Illi enim illuminatori nostro

Et hoc quod dicit : « Etiam, » assertionis est indicium. Ac si dicat : Vere, Pater, paterno affectu haec fecisti. Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat. Exod. xxxiii, 19 et 17 : Ego ostendam tibi omne bonum... : invenisti enim gratiam coram me.

« Quoniam sic placuit ante te. »

Complacitum est voluntas quae tota simul pascitur in volito. Haec est voluntas quam experiri jubet Apostolus, ad Roman. xii, 2 : Probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Scilicet sapere cum parvulis ad sobrietatem fidei, et non plus sapere quam oportet in ebrietatem sapientiæ sæculi 2. Nimis enim jucundum beneplacitum est Dei, quod dicit Apostolus, I ad Corinth. i, 21 : Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, pla-

<--- Page Split --->

ruit Deo per stultitiam prædicationis saltos facere credentes. Hoc autem placitum est quod diximus, quod humilibus se sibi exhibentibus tollit velamen, quo revelatum lumen agnoscant, quod turgentes de sæculi sapientia cum magis Pharaonis agnoscere non possunt, Luc. ii, 32: Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Et quidem hoc Deus omnibus paravit: et hoc modo verum est quod dicitur, Joan. i, 9: Erat lur vera, quæ illuminat omnem hominurn venientem in hunc mundum. Et tatum non omnis homo illuminatur: quia soli parvuli intellectum suum captivantes in præcepta fidei percipiunt lumen quod omnibus æqualiter exhibetur: quia in solis parvulis complacitum est Patris. Judith, ix, 16: Nec superbi ab initio pluricurunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Idem dicit Apostolus, ad Ephes. ii,8 et 9: Mihi omnium Sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illumiinare omnes. Hoc ergo est beneplacitum spiritus Domini, illuminatio parvulorum et obsecatio superborum de se præsumentium.

« Omnia mihi tradita sunt. »

Dixit quod Pater revelavit parvulis.

Et tangit hic modum revelationis : et tangit duo : modum revelationis, et quod non est possibilis aliquis modus revelationis, nisi ille solus.

Modus est, quia omnia tradita sibi sunt a Patre per ipsum revelanda.

Et hoc est quod dicit : Tu quidem, Pater, revelasti, quia « omnia » illa revelata et edocta a me, « mihi tradita sunt, » per æternam generationem 1,

« A Patre meo. »

Sum enim lumen de lumine Patre. Sapient. vii, 26 : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Ad Hebr. 1, 3: Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Ad Coloss. ii, 2 et 3: In omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

« Omnia ergo mihi tradita sunt a Patre meo, » et nihil me latet sacramentorum et consiliorum divinorum : et ideo mea doctrina revelatio est Patris. Joan. vii, 16 et 17 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, Patris. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit.Et hujus Augustinus quidem pulchrum ponit simile : Cum enim intellectus practicus dicit se in tota suæ artis plenitudine, tantum est in verbo, quantum in intellectu dicente. Et sic, omnia quæ sunt intellectus tradita sunt verbo, et tamen habet ea ab intellectu. Et in hoc solo differt ab intellectu, quia ab intellectu est, et intellectus a nullo est. Et hoc quidem verum est in intellectu agente : sed in possibili et contemplativo (qui a rebus accipit quod intelligit) nihil est simile. Sic ergo omnia tradita sunt sibi a Patre : et sic sunt in eo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Patris. Et nihil minus habet Filius quam Pater : quia Filius est ars, et verbum Patris, et imago invisibilis ipsius, nihil minus habens (ut dicit Hilarius) quam ipse, eamdem habens naturam, idem posse, idem nosse, idem velle, et idem operari. Ideo, Joan. x, 29, dicit : Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre:qui sicut dicit Basilius, gloriam paternam cum nullo secundo genito divisit, sed totam integraliter possidet. Ad Philip.

<--- Page Split --->

11, 9 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Glossa Ambrosii : « Quod vere Deus sit et nominetur : » ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum. Nihil ergo retinuit quod non tradidit : et sic quidquid revelat, Patris est, et a fontali lumine procedit.

« Et nemo novit Filium,nisi Pater 1. »

Ecce quod nullus modus revelationis divinorum possibilis est, nisi ille qui est a Patre per Filium.

Quod autem dicit : « Nemo, » negationem non facit in genere, sed extra genus : ut sit sensus : « Nemo, » hoc est, nihil « novit Patrem nisi Filius. » Dictio autem exceptiva, quae intelligitur in conjunctione, excipit respectu substantiae, et non personae : ut sit sensus : « Nihil novit Patrem nisi Filius, » hoc est, præterquam Filius, hoc est, præter substantiam Filii. Quia sic, cum Spiritus sanctus sit eadem substantia cum Filio, etiam Spiritus sanctus novit Patrem.

Sed dicit : « Nisi Filius, » quia Filius est notitia Patris. Et est recurrendum ad simile superius inductum : quia dicentem intellectum agentem nihil novit in plenitudine sua nisi verbum, quo dicit se ipsum : alio enim secundum partem potest nosci, sed in plenitudine sua non noscit eum nisi verbum, quo plene dicit se ipsum. Sicut si dicamus, quod mens artificis non noscitur plene, nisi ab arte quae est ab ipsa et in ipsa quae noscit eam in toto ambitu virtutis ejus secundum omnia quae facere potest.

Sic « Pater, quis sit, » hoc est, quis sit in substantialibus omnibus, et potentialibus, et scientialibus, et omnibus attributis ejus, nemo novit, « nisi Filius, »

scilicet Verbum perfecte demonstrans ipsum. Hujus autem simile (diminutum tamen est) quia sol a Philosophis ponitur omnium generabilium pater per lumen suum. Duplex ergo est notitia solis : particularis, hoc est, secundum particularem virtutem : et sic nosci potest a multis tam in cœlo quam in terra, quæ lumine particulari informat. Et est notitia solis in virtute universali, qua omnium in se habet causam generationis et informationis tam in cœlo quam in terra : et in virtute illa non novit solem, nisi lumen indistanter acceptum in ipsa rota solis, antequam egrediatur de ipso : si lumen illud, gratia exempli, ponamus intellectum et notitiam habere. Et sic est Verbum Filius in Patre, intellectu noscens Patrem in omni sua plenitudine naturae et virtutis. Et talis est hic sensus : quia illud lumen in Patre sic Patrem manifestans, est Verbum increatum et Filius Patris.

Similiter.

« Nemo scit quis scit Filius, nisi Pater, »

Quia ipse Filius est perfecta et indistans similitudo Patris. Omne autem quod noscitur. simili cognoscitur: et quod perfecte cognoscitur, indistanti et indifferenti cognoscitur similitudine : et sic mutua est cognitio Patris a Filio, et Filii a Patre, a qua non excluditur Spiritus sanctus. Sed quod Spiritus non nominatur in ista perfecta notitia et mutua, est ideo, quia ipse non procedit ut verbum et notitia, sed ut amor connectens Patrem et Filium. Multa autem his similia notata sunt de hoc eodem Verbo, Matth. xi, 25 et seq. : quae quando conjunguntur his, quæ hic dicta sunt, perfectius intelliguntur «. Tamen non

<--- Page Split --->

dubito quin exempla sint convenientia, quamvis imperfecta : sicut omnis creatura in repræsentando delicit ad Creatorem. Si quis autem bene scit naturam intellectus agentis, et luminis quod est in ipsum : quod (sicut dicit Philosophus) est ut ars ad naturam : et si quis bene novit naturam solis, et luminis quod est in ipsum : scit aliqualiter qualiter solum Verhum Filius noscit Patrem, et qualiter solus paternus intellectus noscit Verbum Filium.

Sequitur :

« Et cui voluerit Filius revelare. »

Hoc modo est facile. Ex inductis enim exemplis planum est, quod non est revelatio intellectus nisi per verbum, quod in est ipso lumine ipsius : nec in Deo, nec in homine potest esse alia revelatio : sicut nec solis est revelatio aliqua, nisi per lumen quod est in ipso. Quamvis autem ipsum lumen in sole existens, in se habrat unde perfecte revelet solem : et ars in intellectu sive verbum, in se habeat unde perfecte revelet intellectum : tamen secundum quod lumen a sole distare incipit, et incidit in id quod formatur lumine, particulatur manifestatio. Et ideo omne cui incidit, non accipit revelationis solis nisi secundum virtutem particularem. Et similiter, omne in quod procedit verbi manifestatio, accipit manifestationem illam secundum modum possibilem sibi, et in parte, et non in toto : cum tamen nulla possit esse revelatio intellectus nisi per verbum, vel solis nisi per lumen. Et hoc est quod dicitur, Joan. 1, 18 : Drum nemo vidit unquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Nulla enim creatura per seipsam vidit Deum in plenitudine suae deitatis : sed soli splendori gloriae suae et figurae substantiae suae Deus notus est. Et hic procedens ab ipso, enarravit secundum modum possibilem uniuscujusque, Angeli, vel hominis hanc revelationem ac-

cipientis. Parvulis autem revelavit : et ideo hic gratias agit.

Attende autem, quod hanc revelationem Apostolus, I ad Corinth. ii, 10-13, attribuit Spiritui sancto, ubi dicit : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.... Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Sed hoc est ideo dictum, quia sicut spiritus hominis vehit verbum quod est in manu artilicis quando operatur, et vehit verbum in linguam quando loquitur : ita Spiritus sanctus vehit verbum revelationis divinae in corda hominum credentium : et sic idem Verbum Patris quod revelat Patrem, vehit Spiritus. Et sic revelatio est et Patris, sicut originis et auctoris : et Verbi sicut formae luminis et notitiae formalis : et Spiritus, sicut advehentis et inspirantis. Et tamen non est nisi idem et unum solum verbum : et eo Verbum, quo Filius sive notitia a paterno procedens intellectu per generationem. Sic dicit, Joan. xvii, 4 : Ego te clarificavi super terram. Et, ibidem, y. 6 : Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Sic dicitur, Matth. xxm, 9 et 10 : Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim Pater vester qui est in caelis est. Nec vocemini magistri : quia Magister vester unus est, Christus. Parvulis autem vult revelare, sicut jam dictum est, et non superbis. Proverb. xi, 2 : Ubi est humilitas, ibi et sapientia.

« Et conversus ad discipulos suos dixit. »

Hæc est pars, in qua laudat eos, qui hujusmodi revelationem acceperunt.

Tanguntur autem tria : modus dicentis, et beatitudo revelationem accipientis, et dignitas in hoc privilegii singularis,

<--- Page Split --->

Modus dicentis tangitur per hoc quod dicit: « Et conversus, » in gratiarum enim actione totus erat in cœlum extensus, totus ad Patrem directus. II Paralip. xx, 12: Hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Sed nunc erudiens discipulos se ad eos convertit, ut exteriori corporis conversione interiorem animi intentionem demonstraret, et vox ad eos directa, in aures eorum fortius sonaret. Psal. lxxxix, 13: Convertere, Domine, usquequo: et deprecabilis esto super servos tuos. Hæ sunt duæ corporis habitudines, quibus sæpe inter Patrem et discipulos mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus usus est.

« Ad discipulos suos dixit. » Sua enim conversione nos ad se trahit, et sic ad se trahit, et sic ad Patrem reducit. Thren. v, 21: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur : innova dies nostros, sicut a principio.

« Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.

Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. »

Ilic tangit beatitudinem eorum qui revelationem a Patre accipiunt.

Et dicit duo : beatitudinem oculorum cordis et corporis, et causam beatitudinis.

In beatitudine duo sunt, scilicet substantia beatitudinis, et secundum quid insit beatitudo.

De primo dicit: « Beati. » Duæ apud moralem Philosophum beatitudines determinantur. Una quidem civilis et moralis secundum virtutem activam moralem: altera autem contemplativa divina secundum virtutem intellectualem. Illa vero, quæ est activa secundum virtutem moralem, consistit in perfecta actione regitivæ virtutis et ordinativæ, cui nihil de-

sit ad regendum et ordinandum in omni operatione vitæ civilis : et hæc est prudentia, cui nihil desit in omni ratione eligibilium ad vitam, ad regimen et ordinem vitæ facientium : et ideo oportet non deficere aliquam virtutum aliarum, et habere ex habitu consueto facultatem in tali ordine et regimine, et non deesse organice obsequentia in hoc ordine et regimine, sicut divitias, potentatus, et honores in se et in amicis, et etiam fortunam sive eufortunium in omnibus his. Et hoc vocat Aristoteles in I Ethicorum, actum secundum perfectam animi virtutem cum perfectione de qua jam dictum est. Et ideo omnia hæc simul volens comprehendere Boetius in Consolatione Philosophiæ, dicit quod « beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. » Hæc autem beatitudo secundum regimen et ordinem vitæ Christianæ a Domino adstruitur, Matth. v, 3 et seq.

Alia est beatitudo contemplativa, quæ est secundum actum perfectum virtutis intellectualis in summo contemplationis : quæ consistit in actu contemplationis mirabilissimorum, purissimorum et certissimorum : non retracta, et non impedita, retenta in contemplando delectatione non habente contrarium. Et contemplatio quidem est secundum solum intellectum visio, nihil habentem continui et temporis, sive imaginationis et sensus : quia in illo discurrunt rationes phantasticae, ut dicit Dionysius. Mirabilissima autem sunt altissima, supra quæ non sunt alia. Purissima autem sunt nihil commune cum materia aut materialibus habentia. Certissima autem sunt, quæ sunt via ad omnia alia certificanda, et ipsa per alia non certificantur. Non retracta autem contemplatio est, quæ virtute omni sic juvatur, quod a carne et carnalibus corruptionibus vitiorum vel tentationum, ab actu sic contemplandi non retrahitur. Non impedita autem est, quæ sic claro contemplatur lumine jam adepti per studium intellectus, quod in naturam con-

<--- Page Split --->

versus habitus non sentit difficultatem. Retenta autem in contemplando est del'cratione nihil habente contrarium, quia harc non remittitur aliquando.

Talis autem est, quae nihil sui habet in anima sensibili : et haec est, quae est in limpidà veritate et luce ipsius, et delec tatione veritatis : et illa est beatitudo divina dicta propter tres causas : quarum una est, quia est secundum hoc quod solum divinum est, et imago Dei in homine, et hoc est intellectus. Secunda est, quia est de divinis ista contemplatio. Tertia est, quia ista contemplatione utitur Deus, et substantiae divinae, quae per participationem Dei dicuntur divinae.

Et hanc beatitudinem commendat hic Dominus quando dicit : « Beati.» III Reg. 1, 8 : Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. II Paralip. IX, 7 : Hruit viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te in omni tempore. Tub. XII, 20 : Beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Sic beati sunt illi de quibus dicitur in Psalmo LXXXVIII, II, 17 et 18 : Domine, in lumine rultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur : quoniam gloria virtutis eorum tu es. Et sic beatus fuit Apostolus et alii discipuli Christi, quando dixit, II ad Corinth. III, 18 : Nos omnus, revelata facie gloriam Domini speculentes, in eamdem imaginem (supple, pluris) transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Sic ergo,

sola ex luminis compositione et illustratione habens venustatem. Sunt autem oculi facile in omne quod intueri volunt volubiles, figuram luminum cœelestium in sphærica forma prætendentes. Et in hoc tangitur oculus interior (qui est intellectus) qui nobilissima pars est hominis, secundum quam ad Dei imaginem facti sumus. Eccli. XVII, 1 et 2 : Secundum imaginem suam fecit illum,... et secundum se vestivit illum virtute. Hic lumine cœelesti in cognitione veri et boni venustatus est. Unde, Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Volubilis etiam est oculus in circumspectione intellectus : quod optime significatur, Exod. XXV, 34 et 33, in candelabro luminis in quo erant sphærulae volubiles in omnem partem. Propter hoc etiam, EzechieI. 1, 18, et Apocal. IV, 6, dicuntur animalia Dei plena oculis ante et retro : quia ad omnem partem erant circumspecta. Oculus enim in uno tantum stans, spasmatus est : præter voluntatem autem a visibili aversus, tremens est et paralyticus : sed bonus oculus convertibilis est ad nutum. Figura autem cœelestis in oculo prætendit conformitatem cœelestium in intellectum : ita quod tota pulchritudo cœelestium in ipso resultet. Et hoc iterum significatur, Exod. XXV, 34, ubi in candelabro luminis sphæræ figurabantur in nuci s modum. Isti sunt oculi columbarum 2. Genes. XLIX, 12 : Pulchriores sunt oculi ejus vino, quod sua claritate temperate sumptum, subtilem facit spiritum visivum.

Actum autem oculorum tangit cum dicit :

« Beati oculi qui vident quae vos vidctis. »

Tria dicit secundum partem qua beat; sunt : instrumentum, actum, et actus determinationem.

Est enim oculus nobilis pars corporis,

« Qui vident. »

Oculus enim non videns non est oculus, sed idolum oculi. Proverb. XX, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. Sed de idolis quibus Diabolus præsidet, et supervacua

<--- Page Split --->

curiositas hominum invenit, dicitur, Psal. cxui, 5 : Oculos habent, et non videbunt. Et ita sunt quidam qui supervacua curiositate inveniunt sibi pellicientes oculos plenos adulterii, et incessabilis delicti, sicut dicitur, II Petr. n, 14. Quibus Diabolus praesidet et gubernat, non habent oculos videntes : quo contradicitur Psalmus xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Oculus enim non videns, bene tamen somniat. Sic qui in morte peccati dormiunt, non vident nisi phantasias ad modicum apparentes : sed veritatem non considerant, quae tamen clara est ante oculos eorum : sicut Ægyptii in claro lumine Sanctorum nihil penitus viderunt nisi phantasias somniantium. Sapient. xvii, 19 et 20, et xviii, 1 : Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventura illis erant. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. Sanctis autem tuis maxima erat lux.

Et ideo : « Beati oculi qui vident. » Matth. xii, 16 : Vestri autem beati oculi, quia vident,et aures vestre, quia audiunt.

Determinans autem visum dicit :

« Quæ vos videtis, »

Sive visu interiori, sive exteriori. Visus enim exterior ordinatus est ad interiorem, et est propter illum. Et sic sensus est : Beati sunt qui sic me exterius adspiciunt, quod interius divinitatem per fidem in me ex exterioribus miraculis intelligunt. Vel e converso : Qui sic interiora divinitatis meæ intelligunt, ut eam unitam esse humanitati quam vident, credant. Ut sic exteriora ad fidem divinitatis manuducant, qui me vident exterius : et interiora visa per intellectum exterius miracula operari credantur ab eis, qui interiorem vident deitatem. Neutro enim modorum umquam visusest

nisi a præsentibus, deitatem et humanitalem ejus cognoscentibus.

Et hoc est : « Qui vident quæ vos videtis, » interius et exterius simul adspicientes. Job, xix, 26 et 27 : In carne mea videbo Deum, id est, Salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt. Hoc est quod dicit Joannes in I Canonica, 1, 1 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris,... et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitæ. Isa. lii, 10 : Videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. Omnes fines terræ sunt, propter quos est omnis terra : et illi sunt electi et vocati. Luc. ii, 30 et 31 : Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.

« Dico enim vobis. »

Assertio est, quod est singulare privilegium discipulorum.

« Quia multi prophetæ, » intus procul videndo in futurum, Eccli. xlviii, 7 : Spiritu magno vidit ultima : et consolatus est lugentes Sion usque in sempiternum.

« Et reges, » se et alios regendo. Eccli. xliv, 3 et 4 : Nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum, et imperantes in præsenti populo.

« Voluerunt videre, » Joan. viii, 56 : Abraham Pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. Voluerunt autem videre oculo corporali. Canlic. viii, 1 : Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ? Et est hoc verbum magno dictum affectu. Frater enim est in eadem carne visus : sugens ubera matris Beatae Virginis, in cujus spiritu omnes secundum Deum fratres Christi nati sumus : quia ipsa, ut dicit Augustinus, figura est Ecclesiae, quæ omnes nos caslis progenuit visceribus. Inventus est autem foris, extra occultum

<--- Page Split --->

ditatis, quando in terris visus est, et cum hominibus conversatus est1. Ibi osrultus est, quando spiritus ejus spiritui discipulorum conjunctus est : et os doctrinae ejus ori eorum impressum est, ut ex ore ejus loquerentur. Et ideo non est qui despicere possit istos singulari privilegio sic dignificatos. Et hoc privilegium omnis homo concupivit, qui in spiritu ista praevidere potuit. Cantic. u, 14 : Hstende mihi faciem tuam : sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulris, et facies tua decora. Numer. xxiv, 23, in desiderio dixit miser Balaam : Heu! quis victurus est, quando ista farit Deus ?

riam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis. Et, Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Et, Isa. vi, 1 : Ea qua sub ipso erant, replebant templum, hoc est, creaturae, et similitudines dependentes ab ipso. Ipse invisibilis sedebat super solium excelsum ab oculis hominum, et elevatum etiam ultra omnem intellectum.

« Et » ideo « non viderunt. » Job, xxxvi, 25 : Qui vident eum, unusquisque intuetur procul. Non enim parvae delecationsi fuit videre Deum hominem miracula facientem.

Sic ergo oculo corporali ad interiorem ordinato voluerunt videre « quæ vos viditis » exterius et interius : hæc enim consummata visio. Unus intus v idens, et non extra dixit, Tobiae, v, 12 : Quale quidium mihi erit qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? hoc est, de crilo veniens non video. Et in persona discipulorum dicitur, Isa. lii, 8 : Levarrvunt vocem, simul laudabunt : quia orulo ad oculum videbunt, quando conrrterit Dominus Sion.

« Et non viderunt. »

Et hoc est vestrum singulare privilegium. Cum enim cuperent corporali praementia videre quem credebant, non est eis datum. Sed uni soli Simeoni, cum diu suspirasset Christi praesentiam : Responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini*. Alii autem non viderunt : et sic lugentes descenderunt in infernum : et est in eis verificatum quod dictum est Legislatori eorum Moyni, Exod. xxxiii, 23 : Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non patris. Posteriora autem sunt creaturae et allegoriae, in quibus Deum viderunt : mirut dicitur, ad Hebr. 1, 1 : Multifa-

« Et audire. »

Desideraverunt doctrinam ab ore Dei sonantem. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.

« Quæ » vos « auditis, » scilicet verbum sonans ab ore Verbi incarnati, in spiritu verbi in aures vestras influens. Eecli. i, 8 : Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Et ideo exclamat Petrus, Joan. vi, 69 : Verba vitæ æternæ habes. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea quoniam potuerunt. Isa. l., 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua.

« Et non audierunt. »

Cum tamen in desiderio spiritus dicerent illud Canticorum, vni, 13 : Fac me audire vocem tuam. Audita enim voce Redemptoris, impletum est quod dicitur in Psalmo cxvii, 15 : Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.

Moraliter autem ista possunt dici multis Prædicatoribus in Scriptura videntibus, et in lectione multa audientibus de

<--- Page Split --->

Deo, quæ ipsi parum curant : et multis Doctoribus similiter, quoniam Prophetæ, monachi, et laici simplices, et sancti viri, et multi reges seipsos et alios regentes, voluerunt libenter videre per scientiam Scripturarum quæ ipsi vident, et non est eis datum : et audire vellent in lectionibus ad intellectum, quæ audiunt illi cum fastidio, et non est eis datum audire. Hi sunt qui fastidiunt manna 't, panem scilicet Angelorum. Hi sunt de quibus loquitur Osee, x, 11 : Ephraim vitula docta diligere trituram : et ego transivi super pulchritudinem colli ejus. Ephraim interpretatur frugifer, qui fructum in spiritum per scientia lectam et auditam facere deberet, conversus est in vitulam lascivientem et diligentem trituram, hoc est, corporales hujus mundi labores postposito studio spirituali. Diligunt enim discurrere, rerum temporalium sollicitudini se immiscere, et ex palcis negotiorum sæcularium granum pabuli sui, quod interim carpant, excutere : sicut in tritura. Et ideo Dominus conculcabit colli eorum pulchritudinem. Collum est, ut dicit Beatus Dionysius, continuatio corporis ad caput. Et significat mentem nostram (quæ continuat nos ad caput nostrum Christum) quam videmus in talibus conculcatam, demersam in cogitationes temulentas hujus miseriæ. Unde Gregorius in glossa ibidem super Osee dicit, quod « per vitulam il- « lam significantur desides animæ : qui- « bus nihil laborosius est, quam in hu- « jus mundi non laborare laboribus. »

Et inducit duo : in quorum primo ostendit quod Deus arcana sua abscondit a sapientibus : in secundo autem ostendit qualiter revelat ea parvulis.

In primo horum duo continentur : in quorum primo cujusdam (qui sibi sapiens videbatur) proponitur de via salutis (quæ parvulis revelatur) quaestio : in secundo autem per iteratam a sapientia Dei factam quaestionem ponitur tentantis instructio et confusio.

In primo horum duo dicuntur : tentatoris descriptio, et proposita ab eo quaestio.

Descriptio tentatoris proponitur in quatuor : quorum primum est, quod inter alios magis fuit demonstrabilis : secundum, quod fuit litteraturae specialis : tertium, quod fuit super alios majoris elationis : quartum, quod in tentando magnæ fuit dolositatis.

Primum notatur per adverbium demonstrandi, cum dicit : « Ecce. » Quasi inter alios demonstrabilis. Matth. xxi, 33 et 36 : Interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum : Magister, quod est mandatum magnum in lege?

In hoc autem quod dicitur : « Unus, » demonstrabilis inter alios videbatur.

« Quidam legisperitus.» Ecce litteratura singularis. Litteratus autem fuit in Lege et Prophetis, sicut sunt Theologi apud nos. Joan. ii, 10 : Tu es magister in Israel. Daniel. xii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

« Surrexit, » in signum majoris elationis. Superbi enim inquieti sunt, et sedentes interrogare vel respondere non possunt, quia spiritus tumoris exagitat eos. Job, xxxii, 18 : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. Unde Ambrosius dicit, quod iste Legisperitus verba legis tenebat, et vim legis ignorabat. Matth. xxi, 29 : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

« Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? »

Hic per exempla confirmat quod dixit.

<--- Page Split --->

« Surrexit » ergo qui in altum superbii» cor crexit. Job, xv, 12 et 13 : Quid tr relevant cor tuum, et quasi magna cogituns, atlontos habes oculos ? Quid tument contra Deum spiritus tuus, ut profrus de ore tuo hujuscemodi sermones ?

« Tentans illum. » Ecce quam maligna fuit in tentando dolositatis. Matth. xiii, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ? Psal. xcii, 9 : Tentaverunt me patres restri. Deuter. vi, 6 : Non tentabis Dominum Deum tuum.

« Et dicens, » virus quod in corde suo habuit, emittens. Job, xiii, 5 : Utinam turretis, ut putaremini esse sapientes.

« Magister. »

De merito quærit :« Quid faciendo ?» Totum enim meritum in faciendo consistit principaliter, et parum in dicendo vel docendo nisi conjungatur et opus : unde, Matth. xxiii, 3, de quibusdam bene dicentibus dicitur : Omnia quæcumque dixerint vobis, servate et facile : secundum opera vero eorum nolite facere. Joan. vi, 28 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? Ideo dicit, Joan. x, 28 : Et si mihi non vultis credere, operibus credite. Jacobi, 1, 25 : Factor operis, hic beatus in facto suo erit. Virtutis enim perfectio in opere suo est, et ad opus est virtus, ut dicit Philosophus. Apocal. xiv, 13 : Opera enim illorum sequuntur illos.

Et de præmio subinfert :

Ecce proposita a tentatore quæstio.

In hac autem quæstione facit duo : primo enim dolose magistrum a quo quærit, profitetur : secundo quærit de merito salutis.

« Vitam æternam possidebo. »

Tria tangit in præmio, vitam, et æternitatem vitæ, et possessionem vitæ.

Dicit ergo : « Magister. » Magistrum voral, ut dicit Chrysostomus, cujus non vult esse discipulus. Non autem confitetur Deum vel Dominum : quia nec colere vult ut Deum, nec servire sibi vult ut Domino, sed fingit se ab eo discere velle sicut a magistro. Similiter facit quidam, Matth. xxii, 36 : Magister, quod est mandatum magnum in lege? Et. ibidem, 16 : Magister, scimus quiu verax es, et viam Dei in veritate dures. Et verum quidem dixit in eo quod vocavit eum Magistrum : Magister nim fuit doctrinae et disciplinae. Fuit, inquam, ipse sapientia Dei Patris. Sapient. viii, 4 : Doctrix est enim disciplinar Dei, et electrix operum illius.

Vita est actus continuus divinae vitae in animam, vel in corpus et animam post resurrectionem. Ut (sicut sol facit diem continuis influxionibus in mundum) ita continuis influxionibus vitae suae Deus influat vitam secum viventibus et se participantibus. Ideo haec vita fonti comparatur, Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae. Apocal. vii, 17 : Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Hic est fluminis impetus, qui latifiecat civitatem Dei1.

Æternitas autem vitæ hujus causatur ab eo, quod non habet contrarium : quia jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor 2. Et ideo in æternum vivent. Sapient. v, 16 : Justi autem in perpetuum vivent : et apud Dominum est merces eorum. Radix autem immortalitatis est custodia legum divinarum. Sapient. vi, 19 et 20 : Custo-

« Quid faciendo ? »

Quærit de merito salutis, et duo notat : meritum, et præmium.

neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, etc.

<--- Page Split --->

d itio legum consummatio incorruptionis est : incorruptio autem facit esse proximum Deo : sic ergo est aeterna vita.

Possessio autem vitæ est ut ad nutum et votum habeatur, sicut id quod possidetur. Et ideo dicitur hæreditas, quia hæret inseparabiliter ad votum et ad nutum habita. Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi : in perpetuum hæreditabunt terram. Eccli. 11, 20 : Venter meus conturbatus est quærendo sapientiam : propterea bonam possidebo possessionem.

Attende autem quod dicit : « Quid faciendo vitam æternam possidebo ? » Quia tunc temporis propter diversas sectas Judæorum, Pharisæorum, et Sadducæorum, et Essæorum, magna erat quæstio inter Doctores : quæ esset justitia Deo placens, et qua remuneratione remuneranda ? Et de hac altissima inter Judæorum Doctores quæstione iste tentabat Dominum Jesum Christum.

ejus calumniatum fuisset. Nunc autem mittit ad legem, quæ ab omnibus sectis a Deo data esse supponebatur secundum consilium. Isa. vn, 19 : Numquid non populus a Deo suo requiret, scilicet visionem, pro vivis a mortuis ? Ad legem magis, et ad testimonium (supple) est recurrendum, quam ad errores hominum.

Sic ergo mittens ad legem dicit : « In lege quid scriptum est? » Lex enim est jus scriptum, asciscens honestum, prohibensque contrarium. Hæc enim est lex justitiæ et promissionum pro merito justitiæ. Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Ex quo igitur sunt ibi præcepta justitiarum, hæreditas domus Jacob, et promissiones Israel : in lege continetur omne quod quæris.

Hic ergo, « In lege quid scriptum est? » Unde simili intentione quidam de istis quæsivit, Matth. xxii, 36 : Magister: quod est mandatum magnum in lege ?

« At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est? quomodo legis? »

Quia quæris mandatum magnum de justitia magis Deo placente,

Ecce responsio confutans tentantem per legem.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima per legem confutat tentantem : in secunda, per sinilitudinem inductam confutat hypocrisim ipsius.

Adhuc prima istarum duo continet : quorum unum est, quod quærendo mittit ad legem et ad legis intellectum : secundo autem accepta occasione ex lege, dicit hanc esse justitiam remunerandam.

In primo duo facit : mittit enim ad legem, et mittit ad verum legis intellectum.

Ad legem mittens dicit :

« In lege quid scriptum est? »

Quid scriptum? Si enim Christus respondisset per aliquam sectam, dictum

« Quomodo legis? »

Hoc est, ad quem intellectum legis? Quasi dicat : Multi errando legunt Scripturas eo modo quo tu legis. Docent enim traditiones hominum, et relinquunt quæ graviora sunt legis 1. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

Tu, « Quomodo legis? »

« Ille respondens dixit : Diliges Do- 27 minum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua. »

Hic occasione accepta ex responsis

<--- Page Split --->

circumit per providentiam et curam quae creavit : videt in abscondita illuminans, penetrat in profunda intendens, et circu mit omnia conservans et procurans.

Et ideo de primo, Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Eccli. xxii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. Ideo dicit Psalmus xvii, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas.

De secundo, Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? III Reg. xviii, 24 : Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

De tertio, Sapient. vi, 8 : Æqualiter cura est illi de omnibus. Psal. xxxix, 18 : Dominus sollicitus est mei. Ideo, Matth. xxiii, 37, comparavit se gallinæ (ex custodia et sollicitudine pullorum, quæ infirmatur et vocem acuit) dicens : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluesti?

Sic ergo et his de causis, « diliges Dominum Deum. »

Sequitur :

« Tuum »

Dominum,qui te jure creationis et redemptionis possedit. Deuter. xxxii, 6 : Dominus Pater tuus qui possedit te, et fecit, et creavit te. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.

Vel, « Tuus, » qui se tibi dedit ad votum et usum. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari eorum Deus. Exod. iii, 6 et 15 : Ego sum Deus Abra-

ham, Deus Isaac, et Deus Jacob :... hoc nomen mihi est in æternum.

Sic ergo, « Diliges Dominum Deum tuum. »

« Ex toto corde tuo. »

Hic tangit dilectionis quantitatem juxta possibilitatem diligentis, et non secundum valorem rei dilectæ : quia secundum valorem rei dilectæ non est creatura quæ possit diligere : sed sic se diligunt ad invicem Pater et Filius et Spiritus sanctus. Hæc enim dilectio in illa quantitate incommunicabilis est creaturæ, quia infinita est. Hæc verba autem, Deuter. vi, 3, sic jacent : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Matth. etiam, xxii, 37 et 38, sic dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Et in Deuteronomio quidem non ponitur, ex tota mente tua, quod tamen ponunt duo Evangelistæ Matthæus et Lucas. Adhuc autem in Deuteronomio non ponuntur nisi tria in quantitate dilectionis. Et similiter Matthæus non nisi tria ponit, et tamen Lucas ponit quatuor. Et quæritur horum causa.

Ad primum autem dici potest, quod mens a metiendo dicta mensurat vires et fortitudinem expendendas in affectu et effectu dilectionis. Et hanc in fortitudine intelligendam esse vult Deuteronomius. Et ideo non ponit eam. Quia autem aliud est mens mensurans affectum, et aliud fortitudo virium exercens effectum, ideo Lucas hæc distinguit in duo. Matthæus autem mentem accipit prout viribus mensurat se in effectu : et ideo ponit mentem, et non vires. Et sic patet solutio utriusque quæsiti. Quæcumque autem, Matth. xxii, 37 et 38, notavimus super istam legem dilectionis, ibi requirantur, et conjungantur his quæ hic dicemus 1.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Enarrationes in Matthæ-

<--- Page Split --->

Ibi diximus quinque expositiones Augustini, Chrysostomi, Isidori, Bernardi, et nostram unam. Hic autem solum Lucam exponentes, exponemus ista secundum proprietates eorum quae videtur sonare littera.

« Ex toto corde tuo. » Tria dicit : cor adhibens dilectioni, totalitatem adjungens dilectioni, et id quod nostrum est vult dari sibi.

Cor autem secundum naturam, ut dicit Basilius, fundamentum est generationis, quia in homine primo generatur, et non ex alio membro corporis, sed omnia generantur ex ipso. Cor etiam secundum omnes fons est caloris, primum mobile movens omnia, a quo omnes motus oriuntur, et ad quod referuntur. Cor etiam vitae et spiritus est principium, sedes animae, origo sensuum secundum Aristotelem, pyramidalis figurae, dura carnis : ligatum nervis et longitudinalibus a basi ipsius ad conum protractis, et transversalibus in modum retis circumductis et implexis : fundatum super basim fortem versus dorsum : in pectore tres habens concavitates plenas spiritu et sanguine : in sinistra locatum, declinans aliquantulum versus dextram majori ventriculo ipsius : et ideo in dextra plus emittit de spiritu et sanguine : propter quod calidior et mobilior est dextra pars quam sinistra.

Propter istas proprietates cor attrihuendum est dilectioni. Fundamentum enim vitae et principium sigillandum est dilectione, ut ex ipso omnia interiora quae ex corde formantur, dilectione sigillentur. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. In hoc fundamento (tamquam in fonte qui in medio paradisi bullit) ignis vitalis caloris custodiendus. Levit. vi, 12 : Ignis in alturi semper ardebit. Luc. xxiv, 32 : Nonur cor nostrum ardens erat, scilicet de Iesu?

Cor est primum movens mobile movens omnia, ut ipsum charitati mancipultum, et motum dilectione, omnes alios

motus informet: quia nullus motus est meritorius nisi charitate informatus, sicut dicitur, II ad Corinth. v, 14: Charitas Christi urget nos, hoc est, sua vi stimulat et movet cor vitae et spiritus principium: et sic dandum est Spiritui sancto qui est charitas principium in nobis boni spiritus et vitae. Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat. Ad Roman. viii, 2: Lex enim spiritus vitae liberavit me. Glossa ibidem: « Lex spiritus vitae est charitas, quae ligat sicut lex.» Sicut etiam cor est sedes animae, ita charitas est sedes et quies ipsius: unde dicitur sedere et manere Deus in amantibus, quia vita gratiae non sedet nisi in charitate. Cantic. iii, 9 et 10: Ferculum sibi fecit rex Salomon, scilicet Christus, in quo sedit, et illud media charitate constravit, ut mollius sederet et quietius.

Sensuum origo est cor, quia quoscumque sensus non format et elicit charitas, nihil valent. Et ideo sponsus in Canticis, iv, 1 et seq., laudat sponsam ab omnibus organis sensuum: ab oculis, propter charitatem veritatis: ab auribus, propter charitatem obedientiae : a naso, propter charitatem suavitatis: ab ore, propter charitatem dulcissimae bonitatis: a tactu, propter charitatem soliditatis et firmitatis divinae. Omnia enim haec a charitate producuntur, quod clara est veritas, quod jucunda obedientia, quod suavis est suavitas Dei, quod dulcis bonitas, quod solidissima firmitas cui homo innititur semper, numquam innixa super vanitatem.

Cor pyramidalis figurae significat infra latam charitatem in effectu circa proximum. Psal. cxvii, 96: Latum mandatum tuum nimis. Superius strictum in affectu simplici ad Deum. In signum hujus, pyramidales figuras Judas Machabaeus super busta parentum erexit, docens talem parentes habuisse charitatem.

Durae carnis est cor, et charitas dura eamulationis est, contendens ut placeat amato. Cantic. viii, 6: Dura sicut infernus emulatio.

<--- Page Split --->

Ligatura nervorum cordis optime charitati convenit, quæ est vita liganas amantem et amatum : longitudinaliter in æternum, quia numquam excidet : et latitudinaliter circulariter, ad proximum, quem undique circuit, subveniendo necessitatibus ejus propter Deum. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.

Fundatio cordis in fortitudine ossium dorsi, immobilitatem significat charitatis. Ad Roman. vn, 35 : Quis nos separabit a charitate Christi. Quasi dicat : Nullus. Ibidem, y. 39 : Nulla creatura poterit nos separare a charitate Christi, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Tres concavitates cordis in pectore plena spiritu et sanguine, tres receptiones charitatis in quibus spiritum habet pietatis : prima est receptio summa Dei, quem pra omnibus diligit : secunda, receptio animæ suæ et animæ proximi, quas post hoc diligit : tertia, receptio sive locatio corporis sui et proximi, quod in fine diligit : et tamen omnibus exhibet pietatem. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.

Cor fundit calorem et humorem charitatis et pietatis plus in dexteram : quia illis qui ad dexteram pertinent plura exhibet signa charitatis et pietatis. Ad Hebr. xm, 16 : Beneficentiae et communionis nolite oblivisci. Et ibidem, y. 1 : Charitas fraternitatis maneat in vobis.

Istis ergo proprietatibus cor ad dilectionem est referendum, scilicet, ut fundata sit vita in charitate, ut omnis motus, et sensus, et cordis consistentia fiat in charitate : sicut dicitur, ad Ephes. iii, 17 : In charitate radicati et fundati.

Augustinus autem attendens cor esse principium sensus et cogitationis, dicit cor poni pro intellectu, et dicit, « ex toto corde diligere, » esse ex omni intellectu sine errore tendere in veritatem. Totalitas autem cordis est, ut in eodem corde vel parte ejus non sit retrahens. Non enim potest Deus habere partem

cum diabolo vel peccato. II ad Corinth. vi, 16 : Qui consensus templo Dei cum idolis ? Et ibidem, y. 15 : Quæ conventio Christi ad Belial ?

« Tuo » autem dicit : quia sicut dicit Gregorius, « Nihil corde est fugacius, et saepe avertitur etiam dum teneri præsumitur. » Et quia Deus non præcipit impossibile, ideo dicit : « Tuo. » quod enim nobis præter consensum de corde nostro elabitur, non possumus referre ad Deum. Et ideo dicimur invenire cor, quando a fugacitate ad Deum reducimur. II Reg. vii, 27 : Inventi servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac.

Hoc est ergo quod dicit : « Ex toto corde tuo. »

Sequitur :

« Et ex tota anima tua. »

Hic iterum tria notanda sunt : ut scilicet anima charitati subjiciatur : et nihil de totalitate animæ dilectioni subtrahatur : et hoc quod tuum est, a te de anima non retineatur quin charitati mancipetur.

Anima autem nostra principium est et causa intellectualis vitæ et organicae in nobis, sicut dicunt Sapientes. Hæc autem charitati mancipatur, quando vita intellectualis et organica ad charitatem refertur. Qualiter autem hoc fieri possit ostendamus. Dicit Philosophus quod « intelligere intellectualibus est esse. » Ab eadem tamen anima est vita organica tam in oculis quam in manibus quam in pedibus et aliis membris. Unde Avicenna dicit de anima humana, quod ab ipsa fluunt quædam vires non conjunctæ corpori sicut intellectus, et liberum arbitrium, et hujusmodi : et quædam conjunctæ corpori, sicut phantasia, et sensus, et hujusmodi. Et ideo anima non refertur ad charitatem, nisi et intellectus et organorum virtutes ad charitatem referantur. Hoc vult dicere Isaias, xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de

<--- Page Split --->

mane vigilabo ad te. Quod enim dicit animam, intelligit id quod separatum est in anima, quod est causa et principium vitæ intellectualis. Quod autem dicit de spiritu in præcordiis, intelligit de spiritu movente præcordia et organa, quem etiam mancipavit charitati Domini.

Hujus totalitas est in anima quidem intelligentia, memoria, voluntas : in organis autem sensibilitas, et vegetabilitas. Tota igitur intellectualis vita charitati mancipatur, quando intellectus afficitur charitate lucis, memoria notitia æternitatis, et voluntas tranquillitate pacis. De primo dicitur, Sapient. vii, 10 et 11 : Proposui pro luce habere illam... Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. De secundo, Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. De tertio, ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.

Organica autem vita suam habet totalitatem, quando omnia membra extendit ad charitatis opera : sicut dicitur, ad Roman. vi, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem : ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. In his autem multum est corruptionis, quod nostrum non est : et in hoc transgressores non sumus si non exhibemus : quia corruptionem sentientes gemimus, scientes quod non habitat in nobis, hoc est, in carne nostra bonum 1. Et clamamus' cum Paulo 2, dicentes : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?

Sequitur :

« Et ex omnibus viribus tuis. »

Et in hoc etiam tria tangit: vires scilicet hominis, universitatem earumdem,

· et id quod nostrum est in eis quod infirmitas absorptum non dejicit.

Vires autem a vi dictæ sunt robora et fortitudines. Unde etiam, Deuter. vi, 5, dicitur : Ex tota fortitudine tua. Vires ergo sunt robora, quæ habere possumus. Habemus autem tria, quæ vires ministran : unum quidem est naturæ habilitas : de quo dicitur in Psalmo lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te vestodiam. Secundum autem, exercitium virtutis quod tribuit facilitatem : de quo dicitur, Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, scilicet, virtutum, sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Tertium est gratia Dei, quæ facit potentes et vincentes. Ad Philip. iv, 13 : Omnia possum in eo qui me confortat. Hæc est igitur universitas virium.

In omnibus autem multum tollit infirmitas : et hoc ad charitatem operando referre non possumus : et ideo dicit : « Tuis. » Psal. cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui.

Sequitur :

« Et ex omni mente tua. »

Iterum tria dicit : mentem ad charitatem Dei referendam, totalitatem mentis, et id quod nostrum est in ea.

Mens autem (a metiendo dicta) ratio intelligitur : quæ mensurat opus, et circumstantias operis, et finem. Iste enim mensuræ sunt necessariæ ordini charitatis, qui nullo modo est violandus. Cantic. n, 4 : Introduxit me rex in cellam viniariam, ordinavit in me charitatem. Iste est vir de quo dicitur, Ezechiel. xl, 3 : Funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus. Funiculo enim lineo (quod linum de terra oritur) mensuratur actus ad circumstantias terrenæ virtutis. Calamo autem

<--- Page Split --->

solida rectitudinis mensuratur opus ad finem intentionis, ut sic ex omni mente procedat opus ordinate charitatis. I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. In his autem iterum per surreptionem et ignorantiam multa depereunt, quae non potest cavere humana ignorantia. Job, 11, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Et ideo dicit : « Tua. »

Sic ergo dilige Deum « ex omni mente tua. »

Ex toto quidem corde dilige, ut motus vitæ ad ipsum referas : ex tota anima, ut intelligentiam, et voluntatem, et memoriam cum corporalibus organis ad ipsum convertas : ex omnibus viribus, ut nihil tibi de viribus tuis retineas, vel attribuas : ex omni mente tua, ut omnia ordine charitatis ordines, et nihil inordinatum relinquas. Sic enim charitás altingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 1.

« Et proximum tuum sicut teipsum. »

Tangit duo : id quod diligendum est, et formam dilectionis.

Id quod diligendum est, est proximus. Levit. xix, 18, sic habetur : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Et dicitur quod ibi Septuaginta habent proximum.

Est autem notandum quod est proximus sanguine, et est proximus beneficio largitatis vel misericordiæ.

Proximus sanguine est secundum gradum aliquem sanguinis prope vel propius conjunctus. II Reg. xiv, 11 : Non multiplicentur proximi sanguinis ad ulcisendum. Hic tamen videntur proximi dici beneficio misericordiæ et charitatis. Iste enim proximus est, qui proxime accedit in affectum. Et ille est a quo dependeo per affectus exhibitionem in cha-

ritatis beneficiis, quibus me prævenit. Et ideo dicit Chrysostomus, quod « cognatio non facit proximum, sed misericordia. » Quæ etiam misericordia secundum naturam est : nihil enim tam secundum naturam est, quam naturae adjuvare consortem. Est autem intelligendum verbum, quod cognatio non facit proximum secundum actum proprium proximi : quia proximus secundum actum proprium et operationem proximi est qui appropiat : sicut hic dicitur, quod Samaritanus appropians alligavit vulnera 2. Sæpe autem contingit quod cognati non appropiant, sed longe recedunt. Psal. xxxvii, 12 : Qui juxta me erant, de longe steterunt.

Dupliciter ergo dicitur proximus : gradu naturae, et appropiatione beneficii.

G radu naturae nemo proximior quam ille, qui sine gradu conjungitur : sicut parens spiritualis, Deus principaliter, in quo, sicut dicitur, Act. xvn, 28 : Vivimus, et movemur, et sumus. Et post hunc parens carnalis, qui sine gradu conjungitur corpori nostro. In primo autem gradu, qui nobiscum est ex eodem, sicut frater et soror. Et sic postea secundum distantiam est aliquis propinquior et alius longinquior. Et secundum hoc cum omnes spiritualiter et secundum opus creationis et reformationis simus ex uno parente Deo, omnis homo omni homini est proximus in gradu primo. Ruth, in, 12 : Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.

Sed proximus secundum actum proximi principaliter proximus est : et de illo hic loquitur Dominus et Lex, quando dicit : « Et proximum tuum sicut teipsum, » supple, diliges.

Quod autem dicit diliges, in futurum extendens dilectionem, notat perseverantiam dilectionis tam ad Deum quam ad proximum. Joan. xii, 1 : Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Joan. xiv, 21 : Ego diligam eum, et

<--- Page Split --->

manifestabo ei meipsum. Psal. xvii, 2 : Diligam te, Domine, fortitudo mea.

« Proximum, » omnem hominem, vel tibi approximantem : quia ille te praevenit beneficiis charitatis. Eccli. xxxvii, 1 : Omnis amicus dicet : Et ego amicitiam copulavi.

Hunc ergo diliges

« Sicut teipsum. »

Sicut autem non notat quantitatem, sed similitudinem in forma, et fine.

In forma quidem, ut ex ejusdem charitatis sinceritate diligamus eum : quia dicit Tullius in libro de Amicitia, quod « prima lex amicitiae sancta est, ut pro « amicis non nisi honesta faciamus. » Et sic diligitur ex charitatis sinceritate, expulso omni fermento libidinosi amoris, vel lucrosae dilectionis. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Charitas enim, sicut dicitur, I ad Corinth. xiii, 4, non agit perperam.

Secundum finem autem diligit sicut scipsum, quando et ad terminum dilectionis diligit, et ad finem.

Ad terminum : quia ad charitatis opera. Sicut enim dicit Gregorius : « Charitas magna operatur si est : si « autem desinit operari, charitas non « est. » Ideo etiam dicit, quod « probatio dilectionis exhibitio est operis. » Unde, Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. I Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?

Ad finem etiam eumdem, quia propter idem diligit proximum propter quod diligit seipsum : et hoc est propter salutem aeternam, propter quam facit quidquid facit. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos. Et propter quid dilexerit, subdit dicens : Omnes sancti in manu illius sunt. Sic diligitur in Deo amicus : et

propter Deum convertendus diligitur inimicus.

Sic ergo, « Diliges proximum tuum sicut teipsum. »

Si autem faciliter hunc passum dilectionis vellemus exponere, diceremus, quia una charitas accipitur in affectu, et accipitur in effectu. In affectu, quantitas ejus mensuratur ad Deum : et in effectu mensuratur ad proximum.

In mensura autem affectus ad Deum, qui bonorum nostrorum non indiget, mensuratur secundum duas animae partes : «motivam videlicet, et apprehensivam : sive affectivam, et intellectivam : quod idem est.

Et si mensuratur secundum partem affectivam vel motivam, non potest mensurari nisi duobus : uno, quod est sicut motum et affectum imperans : et altero, quod est sicut exsequens.

Imperans autem motum est cor, quod est omnis motus et affectus principium : et quoad hoc dicit : « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. » Proverb. iv, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit, hoc est, omnis motus vitae.

Si autem mensuratur eo quod motum exsequitur, hoc est vires qua ad motus charitatis exercentur et expenduntur : et sic dicit : « Diliges Dominum Deum tuum ex omnibus viribus tuis, » quia vires expendit charitas. Dicit sponsa in Canticis, v, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo.

Si autem mensuratur secundum partem apprehendivam sive intellectivam, hoc iterum contingit duobus modis : uno quidem secundum veritatis intellectum et acceptionem : et hoc est quod dicit : « Diliges Dominum Deum tuum ex tota anima tua, » quia non est in homine anima nisi intellectiva : sensibilis enim et vegetabilis partes sunt potentiae et non animae : et ideo dicit Philosophus in X Ethicorum, quod « homo est solus intellectus. »

Aut etiam mensuratur secundum acce-

<--- Page Split --->

ptæ vel intellectæ sive apprçhensæ veritatis collationem : et sic dicitur : « Diliges Dominum Deum tuum ex omni mente tua, » quia, sicut diximus, mens a mensurando dicta sive metiendo, rationem supponit conferentem accepta per intellectum, et probantem quid sequatur ex acceptis : sicut dicit Apostolus, I ad Thessal. v, 21 et 22 : Omnia probate : quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.

Si autem mensuranda est secundum effectum, tunc dilatatur in opere ad proximum per modum qui dictus est.

Ordinatur autem ista secundum rationem : quia enim imperans est ante exsequens : ideo duo imperantia sunt ante duo exsequentia. Inter exsequentia autem id ponitur ante, quod est essentialius ad virtutem : et hoc sunt vires operantes ante mentem mensurantem. Et quia dilectio affectus est ante dilectionem effectus, ideo dilectionem Dei ponit ante dilectionem proximi. Ruth, n1, 9 : Expande pallium tuum,... quia propinquus es, hoc est, pallium charitatis in latum propinquitatis per omnem differentiam proximi expande.

Et hæc expositio de duobus mandatis charitatis inter alias convenientior esse videtur. Tamen si hæc quæ dicta sunt hid, his quæ super Matthæum dicta sunt addantur, melius potest intelligi 1.

« Hoc fac, et vives. »

« Hoc fac, » in opere. Jacob. 1, 23 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis,... non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit. Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

« Fac » ergo in merito sicut legis et intelligis, « et vives » possessione vitæ æternæ. Et ideo consignificat in verbo vivendi tempus futurum, cujus nullus est finis. Ad Roman. vn1, 13 : Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Spiritus autem quo facta carnis mortificantur, spiritus est charitatis : quia in hoc est verum quod dicitur, Cantic. vn1, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Iste calor charitatis est, quo calefacta est caro pueri (quando se super eum expandit Propheta magnus, potens in opere et sermone) et morte fugata revixit. Quomodo enim non vivet, in quo continue spirat spiritus vitæ? Charitas autem est spiritus vitæ, quia Spiritus sanctus est. Ad Roman. vn1, 2 : Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Quod de charitate exponit Glossa, ibidem.

« Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ? »

« Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives. »

Ecce vera salutaris justitiæ ostensio, accepta de responsis legis quæ calumniam habere non poterant.

Dicit ergo : « Recte respondisti. » Luc. xix, 12 : De ore tuo te judico, serve nequam. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.

Hic tangitur convictio hypocrisis ejusdem tentatoris, qui ante de malitia tentationis convictus est.

Dividitur autem in quatuor partes : in quarum prima continetur quaerentis simulatio : in secunda, simulatoris in parabolica similitudine instructio : in tertia, instructi per parabolam inquisitio : in quarta, per occasionem acceptam ex responsis ipsius confutatio.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Enarrationes in Matthæum, xxi, 37 et 38. Tom. XXI hujusce nova

<--- Page Split --->

De primo autem dicit duo : simulationem, et simulatoris, ut se occultet quaestionem.

De simulatione dicit : « Ille autem volens justificare seipsum, » hoc est, justum ostendere, putans se coram homine et non coram Deo stare. Et ideo, Matth. xxiii, 27, dicit Dominus, quod ipse et similes sui similes sunt sepulcris dealbatis, quae a foris videntur hominibus speciosa, intrinsecus autem sunt plena spurcitia et omni immunditia. Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Matth. vi, 1 : Attendite ne justitiam vestram facialis coram hominibus, ut videamini ab eis. Contra quod dicit Daniel, ix, 18 : Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.

« Dixit ad Jesum, » de quo dicitur, Joan. n, 23, quod opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine.

« Et quis est meus proximus ? »

Et hoc verius videtur esse secundum litteram, quae dicit quod voluit justificare seipsum : quia aliquo modo potest ignorare aliquis cognationem proximi, et negare : ideo quod forte per actum se elongat et operationem. Job, xix, 14 : Dereliquerunt me propinqui mei : et qui me noverant, obliti sunt mei. Sed nullus potest ignorare eum qui secundum actum et opus appropinquat : quia asinus nec bos illum ignorat. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui. Et ideo pro multa ingratitudine, quae fuit in isto ad omnes beneficos suos : et pro multa simulatione sua motus Dominus fuit.

Et hoc est quod sequitur :

« Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. »

Aut enim iste nescivit quis esset proximus in opere et actu proximi :, aut scivit, sed finxit se nescire. Si nescivit, tunc non ad intellectum legis legit legem. Et sic dicit Glossa quaedam, quod Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum : quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quae revelantur parvulis Christi. Cui Dominus' ita responsum temperat, ut omnis qui misericordiam facit, proximus esse intelligatur. Specialiter ipse Dei Filius, qui nobis per humanitatem proximus esse designatur ex factis. Si autem scivit quis erat proximus, tunc simulator fuit.

« Suspiciens 1 autem Jesus » in cœelum, pro multa hominis ingratitudine et simulatione : ostendens in sua in cœelum adspectione, quantum peccaret sic simulando, et ingratitudinis vitio : ita suspiciens in cœelum in morte Lazari, ostendens quam profunde eum mors absorbuerat. Joan. xi, 41 : Jesus autem elevatis sursum oculis.

« Dixit. » Hic autem incipit per similitudinem parabolica instructio. Utrum autem istud ad litteram factum sit sicut hic narratur, an per similitudinem ita aptatum sit, responsione non est determinatum : et ideo sub dubio relinquitur : quia si ita non fuit, tamen sic esse potuit. Et probabilius est quod ita sicut

<--- Page Split --->

narratur acciderit : quia adhuc desertum quoddam interjacet inter Jerusalem et Jericho, ubi multi transeuntes periclitantur.

Dividitur autem ista similitudo in tria : in quorum primo de periculo agitur sauciati : in secundo autem de duritia et immisericordia eorum qui videbantur esse proximi : in tertio, de misericordia ejus secundum operationem et actum proximi, licet secundum cognationem esset longinquus et alienus.

In primo autem horum quatuor determinantur : via scilicet hominis in periculum incidentis, ministerium periculi, perpetratio sceleris, et crudelis abjectio et derelictio semivivi.

Quatuor autem dicit circa primum : naturam scilicet periclitati sub metaphora, causam periculi a quo recessit, urbem quam reliquit, et in quam tendebat cum periclitari incepit.

De primo dicit :

« Homo. »

Adam homo interpretatur, et genus humanum significat : quia omnis homo in natura est Adam, ut dicit Anselmus.

« Quidam » autem dicitur in ratione dignitatis, in qua singulare antequam caderet l'Abuit privilegium. Genes. III, 22 : Ecce Adam, sive homo, quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Genes. v, 2 : Vocavit nomen ejus Adam, hoc est, homo. Genes. t, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Omnis quidem homo in natura : quilibet autem peccans homo in persona, significatur in hac similitudine.

« Descendebat. »

Ecce causa periculi sub metaphora significata. Descensus enim est in pec-

catum inclinatio : in quo a gratia Dei, et a dignitate naturae, et a custodia Angelorum descenditur. Isa. LII, 4 : In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ioi. Descensio ista inclinationem significat hominis in peccatum ad regionem, quae mortis, m eroris, et tenebrarum est plena.

Dicit autem : « Descendebat, » a præterito in præsens continuans descensiones suas, sicut gravis corde. Psal. iv, 3 : Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quærulis mendacium ? Semper enim deorsum tendit, qui cor suum gravat per peccatum : quia, sicut dicitur, Zachar. v, 7 et 8, iniquitas sedet super talentum plumbi '

Dicit autem quid reliquit :

« Ab Jerusalem, »

Ad litteram. Sed figurative intelligit illam, quae sursum est Jerusalem, quae libera est, quae est mater nostra 2 : quae nomine et interpretatione visio aeternae et internae pacis interpretatur, ubi nullae latronum insidiæ : ubi, sicut dicitur, Isa. XXXII, 18 : Sedebit populus Domini in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.

Ab ista descendit, quando peccato consensum dedit,

« In Jericho, »

Quæ interpretatur luna vel defectus : quia sicut dicitur, Eccli. xxvn, 12 : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur. Et ex hoc,in defectus omnes quos patitur incidit. Psal. xxx, 11 : Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea. In intellectu igitur et sensu menstruis defectibus subjacuit ut luna : in omni-

<--- Page Split --->

bus autem aliis defecit in infirmitatibus ad bonum ex paupertate spoliorum, quam incidit ex quo spoliatus fuit.

« Et incidit in latrones. »

Tangit in ministerio periculorum primum auctores sceleris, dicens : « Incidit in latrones. »

Et bene dicit : « Incidit, » quia nemo ex intentione vult peccatum : cum peccatum, sicut dicit Dionysius, sit involuntarium et præter intentionem, incausale, infœcundum, et pigrum. Et ideo dicit Augustinus quod « peccatum est actus incidens ex defectu boni. »

Et ideo, « incidit, » quia licet ex intentione in commutabili bono delectari vellet, tamen ex intentione abstrahi ab incommutabili bono non intendit : sed hoc incidit, quia frui volebat utendis. Et sicut dicit Beatus Bernardus : « Ne- « mo simul sapere potest quæ sursum « sunt, et quæ super terram 1. »

Sic ergo incidit « in latrones. » Ecce ministri sceleris. Latro autem est aperte spolians. Fur autem a furno, quod nigrum, dictus est, qui clam insidiatur. Latro autem est diabolus aperte tentans : et fur, quando occulte insidiatur. Abdiae, y. 5 : Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Latro enim et fur jus non habent, sed invito domino contrectant ea quæ auferunt. Ita diabolus jus non habuit in homine, sed spolia contrectavit malitiosa voluntate, et Dei permissione. Joan. x, 1 : Qui ascendit aliumde, ille fur est et latro. Osee, vn, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

In tales ergo incidit latrones.

« Qui etiam despoliaverunt eum. »

Ecce sceleris ministerium duplex. Despoliaverunt autem eum gratuitis,

auferentes salutis habitum, de quo dicitur, Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis : et indumento justitiae circumdedit me. Sic fratres Joseph exuerunt Joseph tunicam polymitam, quam fecerat ei pater suus. Gratiam enim et virtutes perdit homo, quando diabolo suadente et præcipitante cadit in peccatum.

« Et plagis impositis, »

Quia in naturalibus bonis vulnera gravissima intulerunt. Naturale enim bonum est in ordine cordis ad bonum cognoscendum, credendum, volendum, operandum, consequendum, et retinendum : quod qualiter vulneratum sit, patet omnibus qui niti voluerint ad bonum, et difficultatem sentiunt in his quæ dicta sunt, Isa. 1, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Quia neque ligata ligamentis præceptorum, nec curata medicamine sacramentorum, neque fota oleo misericordiæ ministrorum et compassionum. Job, xvi, 15 : Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Quia peccato post peccatum continuo vulneratur naturale bonum.

« Abierunt, »

Per dissimulationem ad tempus, non tamen cessantes ab insidiis ante mortem. Psal. x secund. Hebræos, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Divites sunt Dæmones multos spoliantes.

« Semivivo relicto, »

Quia mortuus fuit, vita gratiae per culpam privatus, et in vita naturae profunde vulneratus, solam imaginem in qua creatus est retinens. Psal. xxxviii, 7 : In imagine pertransit homo. Job, xix, 9 et 10 :

<--- Page Split --->

Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Destruxit me undique, et pereo. Gloria enim conscientiae in gratie perditione spoliatur : corona lapidum pretiosorum perditur in ornatu virtutum : destruitur homo undique in habitu naturalium bonorum : et sic volutatur de peccato in peccatum, et perit.

• « Descenderet, »

Scilicet per tentationem. Ut, sicut dicitur, ad Hebr. v, 8, ex his quae ipse passus esset, disceret compassionem 1.

« Eadem via, » ut sit inexcusabilis, quod non invenit eum : modo autem saucium invenit,

« Et viso eo, »

« Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo, præterivit. »

Hic tangit similitudinem propinquorum secundum opus et actum proximi non appropinquantium.

Et habet duas partes secundum duo genera propinquorum non appropinquantum.

Tangit autem tria : debitum appropinquandì, inexcusabilitatem, et appropinquationis dissimulationem.

De primo dicit : « Accidit autem : » quia etiam quod sacerdos infirmitate in manus latronum cadit, accidit et præter intentionem fit : ut dicitur, ad Hebr. v, 2 et 3 : Quoniam et ipse Pontifex circumdatus est infirmitate : et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

Non compassionis oculo, sed potius claudens viscera sua ab eo : quamvis esset loco compatriota, ordine pater, genere frater, viso tamen eo duro oculo. Job, xxx, 21 : Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.

« Præterivit, »

Nihil subventionis et misericordiæ impendens. Thren. iv, 3 : Filia populi mei crudelis quasi struhtio in deserto. Crudelitas enim struthionis est quam determinat Job, xxxix, 16, quia duratur ad filios suos quasi non sint sui. Et sic sacerdotium veteris legis, in quo lex statum habuit, sauciato homini nullam curam vel misericordiam impendit.

« Similiter autem et levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. »

« Ut sacerdos quidam, »

Legis veteris habens sacerdotium. Psal. xcviii, 6 : Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Et in hoc notatur debitum : quia sacerdotis officium est subvenire infirmis, et impendere curam. Quia, sicut dicitur, Levit.xiv, per decursum, et xvi, 6 : ad Hebr. v, 3 et vii, 27, sacerdos offerre habet pro populo, et orare, et curare infirmitates populi et immunditas.

Tangit hic similiter tria : debitum curandi, inexcusabilitatem, et curationis subtractionem.

Dicit igitur : « Similiter, simili de causa : quia gratiam nullam contulit, sicut nec sacerdotium vel lex. Quia sicut prætereunte aliquo, qui curam sauciato non impedit, augetur dolor sauciati et gemitus et non minuitur : ita lex et sacerdotium subintraverunt ut abundaret delictum, ex hoc quod delictum indicave-

<--- Page Split --->

runt et non curaverunt 1. Multi autem etiam nostrorum sacerdotum non curant sauciatos in peccatis, sed paucula illa (quae a daemonibus relicta sunt) temporalia tollunt : et peccatorum vulnera non curant per sinceram sacramentorum ex-hibitionem. Job, xxiv, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quihus non est operimentum in frigore. Et sic faciunt domini in defendendo, advocati in patrocinando, medici in curando : et quilibet ad alterum est in affectu exactoris et latronis. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Jerem. vi, 13 : A minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiae student.

« Et Levita. »

Lcvitac hic ab officio Levitae dicitur, qui minoris ordinis existens sacerdoti obsequitur. Et allegorice quidem cuneum significat Prophetarum, qui licet limpidis oculis saucium viderit, tamen nec curavit nec curare potuit, sed verum ejus curatorum indicavit. Moraliter autem quilibet ordinis inferioris curam et misericordiam non impendens, sed lucrum intendens per Levitam significatur : et maxime illi qui curam sauciorum susceperunt, sicut Pratali et Judices Ecclesiarum. Mich. ii, 1 et 2 : Contra Deum est manus eorum. Et roncupierunt agros, et violenter tulerunt. Isa. v, 23 : Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam aufertis ab re. Significantur autem et illi qui dissimultant adjuvare, cum debeant et possunt. Omnes enim isti de crudelitate arguntur.

« Cum esset secus locum, »

Scilicet propinquus. Secus autem locum nu viam esse, significat rationem vicinitatis et propinquitatis ex patria, et cognatio. m, et ordine. Psal. xxxvii, 12 : Amici mei

et prozimi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt.

« Et videret eum, »

Ut sit inexcusabilis. Matth. xxv, 43 : Infirmus fui,... et non visitastis me.

« Præterivit. » Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Isa. lxiii, 15 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.

Similem fere in omnibus historiam narrat Alexandro Aristoteles in libro I de Regimine, Dominorum, de Judæo et Gentili, præcipiens Alexandro ne umquam confidat de Judæo. Est autem hæc historia : Judæus et Gentilis iter fecerunt per desertum : Judæus pede, et Gentilis in jumento subvectus. Cum autem Judæus deficeret, Gentilis cibavit eum, et de utribus suis potavit. Itinerantes autem ab invicem quæsiverunt quibus legibus uterentur. Gentilis dixit suam esse legem, omnibus hominibus fidem tenere, beneficia impendere, misericordiam exhibere. Econtra Judæus dixit suam esse legem, nulli fidem tenere nisi contribuli, nulli grates pro beneficiis exhibere nisi suæ esset legis, nulli etiam misericordiam facere nisi carni suæ. Tandem lassato Judæo positus est a Gentili in jumento cum esculento et poculento, qui statim abegit jumentum cum necessariis, dimisso Gentili in periculis deserti. Sed ultor iniquitatum Deus misit bestiam contra Judæum, quæ dejectum de jumento prostravit et debilitavit : et sic Gentilis in jumento repositus, a periculis deserti salvatus est. Cum autem improperaret Gentilis Judæo cur ingratus beneficiis, malum pro bono reddere voluisset, in excusationem prætendit legem, dicens : Hoc esse suæ legis, quod alienigenis mala essent impendenda, etiam si beneficia essent recepta ab eis : contra quod dicit Apostolus, ad

<--- Page Split --->

Roman. xii, 17 : Nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. I ad Corinth. x, 32 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesia Dei.

Deuter. iv, 9 : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. Alios etiam custodit sibi commissos : quia hic custos Jesus Christus est, et ejus sequaces. Joan. xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Psal. cxxvi, 1 : Nisi Dominus custodierit civitatem, etc. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

« Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.

Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum, et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. »

Hic ostendit qualiter alienigena, secundum opus et actum proximi appropians, proximior efficitur, quam cujuscumque ordinis vel gradus cognatus.

Dicit autem duo : scilicet, qualiter misericordia motus appropinquavit, et qualiter curam misericorditer impendit et beneficia.

In primo sex continentur : quorum primum descriptio est patriæ, quia alienigena fuit : eo quod vulneratus erat Jerosolymitanus, et iste Samaritanus. Secundum, quod eodem itinere ambulavit. Tertium, quod passu cordis et corporis ad eum venit, non pertransiens sicut alii duo fecerant. Quartum, quod nuntio pietatis oculo vulnera ejus respexit. Quintum, quod misericordia intus motus visceribus pietatis est affectus. Sextum, quod congemens doloribus ejus, ad ipsum per compassionem appropinquavit.

Dicit igitur : « Samaritanus quidam. » Congruum nomen patriæ accepit : quia Samaritanus custos interpretatur, qui sui custos et aliorum nihil non custoditum relinqueret. Sui enim custos est qui seipsum intra terminos humanæ pietatis et virtutis custodit. Et qui hoc non facit in canem vel asinum vel aliam bestiam transformatus perditur. Psal. xlviii, 13, 21 : Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus.

« Iter faciens. »

Transit enim talis custos, frequenter visitans et quaerens cui miserationum impendat beneficia. Hoc optime significatum est, Tob. v, 7 et 8 : Nosti viam qua ducit in regionem Medorum ? Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, etc. Medi enim mensurantes interpretatur vel adæquantes : et significant misericordia plenos, qui semper commensurant et adæquant se miseris. Rages autem interpretatur ægrotatio. Viam enim quæ ducit ad ægrotos noverunt, et omnia itinera illa secundum diversitates pauperum et infirmorum frequenter ambulant.

Tertium est, quia

« Venit secus eum, »

Quia in eadem via ponit se per compassionem, in qua infirmus est per passionem. II ad Corinth. xi,29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatilebatur anima mea pauperi.

« Et videns eum. »

Ecce quartum, quod nuntio pietatis oculo vulnera ejus respexit. Thren. 1, 20: Vide, Domine, quoniam tribuior, conturbatus est venter meus : subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Psal. xxiv, 16 : Re-

<--- Page Split --->

pürr in me, et miserere mei. Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei, et clamurrn ejus audivi.

« Miscricordia motus est. »

Fare quintum, quod misericordia intus motus est. Jerem. xxxi, 20 : Conturhalu sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus. Osee, xi, 8 : Conversum est in me cor meum : pariter turhalu est paenitudo mea.

mae. Isa. i, 6 : Vulnus et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo. Haec vulnera iste custos alligavit, constringendo ea institis et restibus praeceptorum et consiliorum divinorum. Psal. cxLvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Eccli. vi, 26 : Ne accederis vinculis ejus. Et infra parum, y. 31 : Et vincula illius alligatura salutaris.

« Infundens oleum. »

« Et appropians. »

Fare sextum, quod per miserationes appropinquavit. Psal. xxxiii, 19 : Juzta est Dominus iis qui tribulato sunt corde : et humiles spiritu salvabit. Deuter, iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quae habent deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Sic amici Job appropinquabant mihi, Job, ii, 11 : Condizerant enim, ut puriter venientes visitarent eum, et consolurruntur. Sic enim oportet, quod appropinuqet consolator consolando : ut prius compatiendo condescendat, et condescendens afflicto congemat, congemens inhaeret, et inhaerens ad consolationem trahat.

« Alligavit vulnera ejus. »

Hic ostendit qualiter beneficium et curam vulnerato impendit.

Dicit autem septem qua vulnerato impendit beneficia, scilicet alligationis, lenitiationis, depurgationis, subvectionis, hospitalitatis, curationis, expensarum exhibitionis.

De primo dicit : « Alligavit vulnera ejus. » Vulnera sunt aperturae plagarum procuratorum, quaeplaga sunt aperta quamdiu consensu et actu et consuetudine dividunt integritatem naturalis boni ani-

Ecce beneficium mitigationis. Oleum enim lenitivum est. Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Et oleum unctionem significat gratiae sacramentalis. Eccli. xxxviii, 7 : In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Gratia enim sacramentalis partem penaes tollens, mitigat acerbitatem doloris.

« Et vinum. »

Ecce beneficium purificationis. Vinum enim mordacitate sua purificat vulnera, tollens et lavans si quid est in eis putredinis. Psal. lix, 5 : Potasti nos vino compunctionis. Genes. xlix, 11 : Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uva pallium suum. Stola dicitur a Graeco τρόον 1, quod sonat latine longum : et significat stola vitam corporis hujus, qua saepe secundum totam longitudinem juventutis usque ad senectam vulnerata est, et vino compunctionis lavanda. Pallium autem amictus animae est et spiritualiter conversationis in corde et verbis, quaes mimiliter lavanda sunt vino penea et compunctionis, dicendo : Asperges me hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealabor 2.

<--- Page Split --->

« Et imponens illum in jumentum suum. »

gaveris, ego cum rediero reddam tibi. »

Ecce beneficium subvectionis. Jumentuu enim dicitur quasi juvamentum, quia juvat ad laborem : et significat oneris supportationem, qua infirmorum onera supportamus, ut melius ferant onus pœnitentiae. Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te : et ego semper tecum. Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portale, et sic adimplebitis legem Christi. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus autem nos firmiores onera infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.

« Duxit in stabulum. »

Ecce beneficium hospitalitatis. Stabulum a stando dicitur, et significat Ecclesiam in quam penitens introducitur pro reconciliatione. Vel, significat domum, in quam introducitur pauper infirmus. Job, xxxi, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Isa. lviii, 7 : Egenos vagosque iudic in domum tuam. Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.

« Et curam ejus egit. »

Ecce beneficium curationis, quia nihil aliud est nisi adhibere sollicitudinem, ut cum effectu sublevetur necessitas indigentis : sic enim curatur et sanatur infirmus. Osce, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee. Psal. lix, 4 : Sana contritiones ejus, quia commota est.

Et dicit quatuor : expensarum prolationem, hilarem donationem, fidelem aegroti apud stabularium commissionem, et supererogationis solvende promissionem.

In primo horum adhuc tria notantur : quorum unum est Samaritani apud aegrotum morosa mansio : secundum, temporis ad recessum determinatio : tertium est quod supra dictum est, expensarum prolatio.

De primo nota quod ab inventione aegroti Samaritanus uno die permansit : quia posteaquam vulnera ligata sunt, in uno die videtur de infirmi desperatione, vel convalescentia. Quia si non adjunguntur sibi partes vulnerum sed spasmantur, desperationis signum est. Si autem fovetur vulnus et adjungitur, spes est convalescentiae. Et est opus misericordiae mansio apud aegrotos donec emendentur. Job, ii, 13 : Sederunt coram Job dolente septem diebus, et septem nocti bus. E contra de subito se abstrahentibus a consolatione, dicitur. Osee, vi, 4 : Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Nubes enim matutina statim sole orto recedit, et ros exsiccatur subito.

Determinatio autem temporis est, quod dicit : « Altera die, » et hujus causa litteralis jam direta est. Allegorice autem, altera dies Samaritani nostri veri custodis Christi est altera lux ejus : quia primo die fuit nobiscum vulnera nostra ligans in luce gratiae. Altera die in luce glorie res essit a nobis parare nobis locum. Joan. xiv, 2 et 3 : Vado parare vobis locum. Et si abiero, et paravero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Judicum, xix, 6 : Quaeso te hodie hic maneas, pariterque latemur.

« Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque superero-

« Altera ergo die, » hoc est, altera luce surgentis aurora et nova sanitatis in vulnerato, et nova gloria in Samaritano,

<--- Page Split --->

« Protulit duos denarios. »

Ecce expensarum impendendarum prolatio. Duo autem denarii duo sunt Testamenta, imagine summi regis impressa : vel sunt textus, et fidelis interpretatio : vel sunt mandata, et consilia : vel sunt gratia sacramentalis, et virtus. Hæc signilicantur per duo æra minuta, Luc. xxi, 2, et Marc. xii, 42, quæ vidua in gazophylacium obtulit. Dicuntur autem minuta propter humilitatem, quamvis magna sint ad omnem abundantiam impensarum faciendarum. Vel forte sunt duo mandata charitatis. Matth. xxii, 37- 41 : Diliges Dominum Deum tuum ex tolo corde tuo, etc... Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophetæ.

Denarius decem valet usuales. Quodlihet enim istorum decem implet mandata decalogi. Ad Roman. xiii, 8 : Qui diligit proximum, legem implevit.

verb. xi, 30 : Qui suscipit animas, sapiens est.

« Et quodcumque supererogaveris. »

Ecce supererogationis solvenda promissio. Supererogatur autem in sermone, in potestate, in opere, in debito.

In sermone doctrinae supererogatur, quando expositiones bona e t fideles verbis Domini adduntur. Daniel. xii, 4 : Plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. Hæc est usura, cum qua recipere vult Dominus commissa servo fideli talenta 4. Proverb. xi, 26 : Qui abscondit frumenta, maledicitur in populis : benedictio autem supr car put vendentium.

In potestate supererogatur, quando aliquis potestate sibi concessa non utitur propter Deum : sicut dicitur, I ad Corinth. ix, 14 et 15 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Gratis enim prædicavit, victum labore manuum acquirens.

« Et dedit stabilario. »

Stabularius est plebanus vel prælatus, qui expensis sibi dimissis vulneratum procurare tenetur. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Dedit autem, non mutavit, nec vendidit. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Matth. xxiv, 15, et Luc. xii, 42 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?

In opere autem supererogat, qui cum non teneatur nisi ad præcepta, implet etiam consilia, vel omnia, vel quædam. I ad Corinth. vii, 25 : De virginibus præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

In debito supererogat, qui debitis aliquid addit: sicut a viris devotis orationes votivæ adduntur horis canonicis et statutis. Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.

« Et ait : Curam illius habe. »

« Ego cum rediero reddam tibi. »

Ecce sollicitudinis commissio. III Reg. xx, 39 : Custodi virum istum, qui si elipsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus. Genes. xliii, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Pro-

Vel in morte uniuscujusque, quando redit ad judicium particulare : vel in resurrectione communi, quando ad universale redierit judicium. Act. i, 11 : Sic veniet, quemadmodum vidistis eum eun-

<--- Page Split --->

tem in cælum. Matth. xxvi, 64: Amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus. Apocal. i, 7: Ecce venit cum nubibus: et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.

« Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ?

At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter. »

Hic quærit judicium convictionis ex ipso tentatore.

Et conficitur ex tribus : ex quæstione ad veritatem dicendam obligante, ex veritatis responsione, et ex conclusa in tentante convictione.

De primo dicit : « Quis horum trium, » quorum primi duo sunt compatriote et contribules : et ex ordine spirituales patres et procuratores. Tertius autem alienigena, cui non coutebatur Jerosolymitanus, tamen secundum actum et opus proximi approximans.

« Videtur tibi, » judicio rectæ rationis, « proximus, » secundum actum et opus proximi, « fuisse illi » misero « qui incidit in latrones. » Job, vi, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.

« At ille dixit. »

Ecce convicta responsio veritatis, quam libenter iste dissimulasset si potuisset.

« Qui fecit misericordiam in illum. »

Quia alii quamvis sint carne proximi, tamen quia omnis res quando proprio et sibi essentiali opere destituitur, tunc etiam cadit a nomine et nominis ratione,

et non habet nomen nisi secundum quid. Psal. xxxvii, 12: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Jerem. xx, 10: Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum. Unde tales cadunt a ratione proximi. Psal. lxt, 5: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Sed qui facit misericordiam appropinquando opere proximi, proximus efficitur. Proverb. xi, 17: Benefacit anime suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

« Et ait illi Jesus : Vade. »

Ecce in tentante conclusa convictio.

« Vade, » potius profectu virtutis, quam passu pedis. Iste enim videtur numquam misericordiam fecisse, qui in se non est expertus, quantum per compassionem cordis appropinquatur misero.

Dicit ergo tali : « Vade, » cordis compassione. Eccli. xvn, 23 : In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Matth. ix, 13: Euntes discite quid est: Misericordiam volo et non sacrificium.

« Et tu fac similiter. »

« Et tu, » magister in Israel, disce a Samaritano. Joan. iii, 10: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras ?

« Fac similiter. » Non doceas tantum sicut Legisdotor et Scriba, sed ad opus convertere.

« Et fac. » Ideo enim, Levit. 1, 13, præcipitur os turturis in sacrificio ad ascellas retorqueri,ut os doctrinae verbi ad opus retorqueatur. Quod in alio cognoscis esse verum, hoc sine dissimulatione facias in teipso : alioquin dicetur tibi illud Apostoli, ad Roman. n, 21 : Qui alium doces, teipsum non doces ? Luc. iv, 32 : Dicetis mihi hanc similitudinem: Medice, cura te ipsum. II ad Timoth.

<--- Page Split --->

11, 13 : Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis : ut scilicet, fideliter sentias, et efficacitur facias quod doces.

« Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum. »

Ilic ostenditur qualiter Deus arcana sua revelat parvulis, sicut patuit in divisione superius inducta.

secundo, Maria continetur otium et contemplatio : in tertio, Martha continetur ministerium et occupatio.

In horum primo continentur quatuor : in quorum primo attenditur Domini circa salutem nostram transitus et diligentia : in secundo, loci ad hoc convenientia : in tertio, pietatis et hospitii honestatis quam discipulos docuit congruentia : in quarto, ex sorore recipientis notatur honesta familiæ sufficientia.

De primo dicit :

Glossa tamen hanc historiam praecedenti continuans dicit, quod habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponit exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo sermone quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores dux vitæ significantur spirituales : per Martham actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur : per Mariam religiosa mentis intentio Dei verbo, qua in amore Dei suspiramus. Et quodcumque qui vult, dicere poterit : primum tamen melius est quoad historiae inductionem : secundum autem litteræ dicit continuationem.

« Factum est autem, »

Secundum praefinitionem consilii divini. Sicut filii Israel ad motum columnæ ignis et nubis movebantur, ita cum discipulis fecit Dominus ad praefinitionem consilii divini ; quod sicut nubes refrigerabat, et sicut ignis intellectum illuminabat, et affectum accendebat : sicut dicitur, Numer. ix, 16.

« Dum irent, »

Unde sicut in praecedenti historia per questionem tentatoris arcana Dei ostenduntur esse abscondita ei qui se sapientem esse putabat, et quod vix parva rudimenta per similitudinem parabolicam intellexit : ita hic per duarum sororum opera studiosa, et per querelam inde «xortam datur intelligi istis tamquam parvulis arcana esse revelata : et quæ in arcanis Dei sint quidem bona ad vitam, sed desitura : et quæ sint in vita sic agenda, quod numquam sunt desitura.

Tanguntur ergo hic tria : in quorum primo utriusque sororis in bona vita ponitur exercitium : in secundo, unius sororis de altera ponitur interpellatio apud Deum : in tertio, hujus quaestionis diffinitio ostenditur per Domini responsum.

Dominus et discipuli quaerendo salutem hominum. Matth. ix, 33: Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni. Psal. xxvi, 6: Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo, et psalmum dicam Domino. Allegorice tamen, dum Pater, Filius et Spiritus sanctus, et Angelorum præsidia et ministeria ibant tunc ad nos, per hoc iter venit ad nos Dominus de cœlo profectus. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Cantic. iv, 6: Vadam ad montem myrrhæ et ad collem thuris. Mons enim myrrhæ, propter amaritudinem sollicitudinis in officio Marthæ : collis thuris, in devotione Mariæ.

In primo horum tria continentur : quorum primum est in domo, in qua utraque soror est, dominica receptio : in

Dum ergo sic irent Salvator et ministri salutis,

<--- Page Split --->

« Et ipse intravit in quoddam castellum. »

« Et ipse, » sicut discipulis praeceprat, ut inquirerent quis esset dignus in civitate 1.

Et sic tale inveniens hospitium, « intravit in quoddam castellum. » Ad litteram, in Bethania m : et hoc est planum.

Allegorice autem hic notantur tria : introitus mirabilis, dignitas receptaculi singularis, et munitio invincibilis. Introtus mirabilis in uterum beatae Virginis : dignitas singularis in beatitudine matris Virginis : munitio invincibilis in virtute tanta sanctificationis. Introitus est porta clausa. Ezechiel. xlix, 2 : Porta haec clausa erit, non aperietur :... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Haec est porta orientalis, per quam ingressus est ille, cui nomen Oriens, Zachar. vi, 12, quia subter ipsum semper orietur lumen indeficiens. Sic intravit, quando sicut dicitur, Luc. 1, 78 : Visitavit nos oriens ex alto.

« In quoddam. »

Ecce dignitas singularis in terra et in cœlo.

In terra, in omnibus generationibus quibus Redemptorem protulit. Luc. 1, 48: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, scilicet inter omnes mulieres, quibus primam dignitatem per Hevam amissam reddidit. Luc. 1, 42 : Benedicta tu inter mulieres. Inter virgines, quarum sterilitatis opprobrium abstulit. Proverb. xxxi, 29 : Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.

In cœlis autem : quia cœlibatum prima Deo devovit : quia regno cœlorum integritatem reddidit : et quia ut illuminatrix

in cœlis etiam mirabili lumine totam cœlestem curiam sua luce venustavit.

De primo, Luc. 1, 34 : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? hoc est, non cognituram propono. Hæc est arca Dei visa in templo Dei 2, intus fulgens auro cordis munditiæ, extra circumtexta corporis virginei fulgore 3.

De secundo, Luc. xv, 8 : Quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter donec inveniat ? Mulier hæc est beata Virgo, habens in se omnem imaginem, novem beatitudinibus Angelorum, et una beatitudine hominis insignitam. Perdita est una culpa parentum. Ipsa autem accensa lucerna flammæ deitatis in testa humanitatis, evertit totam domum, suprema infimis in utero suo sociando, nova veteribus commiscendo, æterna temporalibus ingerendo, incorruptibilia mortalibus uniendo, pretiosa vilibus imponendo : et sic quæsivit diligenter, donec drachnam perditam invenit, et regnum cœlorum reintegravit.

De tertio dicitur, Apocal. xii, 1 : Et signum magnum apparuit in cœlo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus coronastellarum duodecim. Quia fulgor divinus splendet in ea in miraculis. Quidquid gratiae in luna significatur in Ecclesia, procumbit ejus meritis. Quidquid lucis fulget in cœlo in beatis, refertur in eam : eo quod mater est Redemptoris aperientis januam regni cœlestis.

« Castellum. »

In castello autem notatur munitio suæ sanctitatis et virtutis. Quæ quidem in sex consistit : situ scilicet altitudinis, fossatorum depressione, murorum circumdatione, turrium altitudine, expen-

<--- Page Split --->

sarum abundante præparatione, militum instructione.

Situs ejus est in monte sancto, ad quem nulla machina pertingit inimici. Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus præparatus mons Domini in vertice montium : et elevabitur super colles, scilicet dignitatum angelicarum : et, pro gratia impetranda, fluent ad eum omnes gentes. Est enim hic mons eminentia suæ sancitatis. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Psal. lxvii, 16 et 17 : Mons Dei, mons pinguedine consolationis divinae pinguis,... mons in quo beneplactum est Deo habitare in eo: etenim Dominus, per gratiam et gloriam, habitabit in ea usque in finem, qui non habet finem. Matth. v, 14 : Non potest civilas abscondi supra montem posita. Hæc est enim civitas in qua omnis civilitas cœlestis habitavit. Psal. xxiii, 3 : Quis ascendet in monlem Domini ? Nulla quidem creatura per æqualitatem. Omnis tamen sanctus exaltatur in ea per suffragii subventionem.

Profunditas fossati, abyssus est humilitatis ejus. Eccli. 1, 2 : Profundum abyssi quis dimensus est ? Nullus penitus, nisi qui de altissimo respezit humilitatem ancillæ suæ 1, et de altis in eam descendit. II Reg. v, 9 : Ædificavit David per gyrum a Mello et intrinsecus. Mello enim erat vallis profundissima quasi vorago, in qua summus David per gyrum vallem circumducens ædificavit. Quia humilitas undique muniens, custos est bonorum, omnibus exterius occurrens : ita ut nihil in exterioribus fastuosum inveniatur.

Murorum autem circumdatio est meritorum virtutum in conversatione per claritatis glutinum, quasi quorumdam solidorum lapidum quadratorum elevata ædificatio. Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Murus quidem

ex implentibus præcepta meritoque virtutum : antemurale autem ex supererogatis operibus consiliorum. Et sic et murum habet et antemurale ex lapidibus pretiosis virtutum. Isa. liv, 11 et 12 : Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Lapis significat operum soliditatem. Sapphirus in lapidibus significat in soliditate operum cœlestem intentionem. Jaspis in operibus significat fidei virorem, per quam fuit Filii Dei ingressus ad eam. Et expugnabatur Diabolus in propugnaculis fidei istius sic virentis in corde ejus. Portæ sculptæ significant ingressus, quos habemus ad eam per imitationem virtutum ejus. Sculptura significat imagines patrum, quas per imitationem in se ostendit : sicut David in humilitate, Salomonem in sapientia, Josiam in religione, Moysen in mansuetudine : et sic de aliis. Termini autem castri quos extendit, totum montem altitudinis cœlestis occupando, sunt expressæ claritates angelicæ, quas præfert in conversatione : et omnes illi termini lapides solidati propositi : et sunt desiderabiles honestatis pulchritudine et dulcedine.

Turres sunt elevationes contemplationis ejus, quibus super omnes virtutes Angelorum elevatur in contuitu veritatis. Cantic. iv, 4 : Turris David... ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. David adspectu desiderabilis est Filius Dei contemplandus. I Petr. 1, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Turris hujus contemplatio divina in oculis beatae Virginis. Mille clypei pendentes ex ea sunt infinitæ veritates in ea contemplative resplendentes, et omnes signum Regis altissimi semper in aliqua imagine prætendentes. In ea etiam pendet omnis fortium armatura : quia in ea vi-

<--- Page Split --->

detur qualiter quilibet militum ejus armatur contra hostes et quibus virtutum præsidii muniri potest : et ideo dicitur, Cantic. vn, 4 : Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. Nasus vim significat discretionis in contemplatione, qua suavitatis divinæ percipitur fragrantia. Hæc est elevata et fortis sicut turris Libani per candidationem lucis fugantis nebulas phantasiarum : et respicit contra Damascum, firmans se in parte illa quæ sanguini conjungitur : quia Damascus potus sanguinis interpretatur. Firmat autem, ut non accipiat aliquid in carne et sanguine, sed a Patre luminum apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio 1. Matth. xvi, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est.

Sic ergo castellum istud turritum.

Quintum est expensarum abundans præparatio, ne fame vel defectu alicujus necessariorum umquam capi possit. Ibi enim est panis vitæ qui de cœlo descendit, ibi est adeps frumenti satiantis, ibi sal sapientiæ, ibi fons aquæ salientis in vitam æternam, ibi carnes agni immaculati, ibi vestis decoris et honestatis, ibi ignis charitatis, ibi hortus conclusus voluptatis, ibi aura flatus sancti Spiritus, ibi nullius boni defectus.

De primo dicitur, Joan, vi, 51 : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Hæc est enim princeps Sara, quæ hunc panem ex tribus satis farinæ sub cineribus nostræ mortalitatis decoxit 2.

De secundo, in Psalmo cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te, hoc est, pinguedine verbi : quia, Matth. iv, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

De sale, Matth. v, 13 : Vos estis sal terræ. Levit. ii, 13 : In omni oblatione tua offeres sal. Mater autem sapientiæ

sale carere non potest : nec potest evanescere sal ejus, vel infatuari.

Aqua etiam non deest : quia ipsa est fons indeficientis aquæ per plenitudinem gratiae ipsius : a qua peccator accipit absolutionem veniæ, justus autem puritatem gratiae, tentatus refrigerium temperamenti, devotus haustum dulcem sapientiae consolationis consolantis. Esther, x, 6 : Parvus fons, qui crevit in fluvium...,et in aquas plurimas redundavit. Psal. xlv, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit, hoc est, confortavit tabernaculum suum Altissimus.

Ista etiam est de cujus expensis carnes agni recentes, semper et in omnibus ad quietationem desiderii convenientes acceptæ sunt. Unde, Numer. xi,18 : Sancificamini : cras comedetis carnes. Et ibidem : Det vobis Dominus carnes, et comedatis.

De hujus etiam agni vellere castellum hoc in vestitu decoris non deficit. Hæc est enim de qua dicitur, Proverb. xxxi,13 : Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Lanam enim conversationis in exterulas contexuit : linum autem innocentiæ nevit ad interulas. Et ideo, Proverb, xxxi, 21, dicitur, quod non timebit domui suæ a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

In isto etiam castello ignis æterni luminis numquam exstinguitur. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram : et quid volo nisi ut accendatur ? Proverb. xxxi, 18 : Non exstinguethr in nocte lucerna ejus. Et quomodo lucerna exstingueretur, quæ juxta nomen suum illumiinatrix est et interpretatur.

Ibi etiam est hortus, in quo omnis boni oritur fructus, et arbores fructus medicinales, fructus per singulos menses primitiva offerentes, veteribus semper nova cumulantes. Et primum quidem (sicut hic dictum est) Ezechiel. xlvii, 12, con-

<--- Page Split --->

tincitur. Secundum autem, Cantic. vn, 13: Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Et ne desint herba salutares et aromata, dicitur, Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus, fons signatus.

Ibi flataura suavissima sancti Spiritus. Cantic. iv, 16 : Surge Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Ad hanc auram deambulavit Dominus post meridiem, jam remisso calore fervoris, declinante sole per peccatum parentum primorum 1 : quando de redemptione prime praevaricationis cogitavit.

Et ut breviter dicatur, in hoc castello nullius boni est defectus. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tua, et torrute voluptatis tua potabis eos. Domus enim Dei, Virgo est beata, et incastellatum præsidium contra timores inimicorum : abundantia domus, plenitudo est charismatum, qua plena gratia omnibus abundanter usque ad ebrietatem refundit. Torrens inde erumpens impetu magno, pietatis ejus fluxus est, charitate cogente impetuosus et rapidus, omnium ad se rapiens devotionem. Firmissimum ergo est hoc castellum quantum ad indeficientem abundantiam expensarum.

Nec deest instructio militum defendentium, quae in se per illuminationes, quas largitur semper, habet omnia agmina Angelorum. Cantic. vi, 3 : Terribilis ut castrorum acies ordinata. Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt haec. Et ideo non timeat aliquis virtutem aliquam inimiici : quia, IV Reg. vi, 16, dicitur, quod plus nobiscum sunt quam cum illis. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, id est huic castello, et decies millies centena millia assistebant ei : sicut Filio suo, qui est rex et haeres hujus castelli. Et ideo quicumque confugit in hujus castri defensionem, fiet in eo quod dicit Psalmus xc, 7 et 8, quod

cadeni a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis : ad te autem non appropinquabit. Verumtamen haec præsidia oculis tuis spiritualibus considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Haec est enim unica mulier, quae, sicut habetur, Judith, xiv, 16 : Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Genes. ii, 15 : Ipsa conteret caput tuum. Habacuc, ii, 13 : Percussisti caput de domo impii. Et capite percusso, omnia sceptra ducum ejus confusa sunt. Quamvis autem tantorum præsidiorum sit castrum fortissimum, tamen diminutivo nomine, castellum, propter ejus nimiam humilitatem, nominatur. Et ideo omnem fiduciam in humilitate ponens defensionis, dixit : Respexit humilitatem ancillae sua 2. Ille enim superbus et superborum rex (de quo, Job, xi., 23, dicitur, quod omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiae) non nisi humilitatis præsidio poterat expugnari. Luc. i, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Eccli. x, 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus.

Sic ergo « intravit Jesus in quoddam castellum, » introitu mirabili, dignitate singulari, et munitione invincibili praeparatum.

Sequitur :

« Et mulier quaedam, Martha nomine, excepti illum in domum suam. »

Hic agitur de domus istius familia.

Et primo tangitur de familia actuosa per omnis virtutis perfectionem : secundo, de familia suspensa ad mirabilium cœelestium pulchritudinem, per plena lucis illustrationem et contemplationem.

In primo horum sex continentur, scilicet, naturalis mollities pietatis, specialis præeminentia virtutis, provocatio exemplaris, hospitalitas hilaris, receptio

<--- Page Split --->

salutis, et domus propriæ præparatio commoditatis.

Primum horum notatur in hoc quod dicit : « Mulier, » quæ non tam a sexu quam a sexus optima proprietate mulier vocatur : quia mulierum est frangi mollitie pietatis, et ad nihil durum cor exhibere.

Secundum autem notatur per hoc quod dicit : « Quædam, » quod in generalitate mulierum particulat, et ideo specialitatem notat virtutis.

Tertium notatur per hoc quod dicit : « Martha nomine, » quia Martha provocans vel irritans interpretatur : quia æmulatio sua ad virtutes plurimos provocat : quia heroica sua virtute provocat ad sui æmulationem. Unde Syriaco sermone Martha domina interpretatur.

Quartum, quod est hospitalitas hilaris, notatur in hoc quod dicit : « Excepit. » Exceptio enim est (prout superius nos dixisse meminimus) quando omnibus interioribus cum gaudio ad exterius occurrentibus, fit alicujus dilecti susceptio.

Quintum notatur in hoc quod dicit : « Illum, » hoc est Jesum Salvatorem, in quo est receptio salutis.

Sextum notatur in hoc quod dicit : « In domum suam. » In quo notatur ex proprio præparatio commoditatis ad commodum recepti hospitis facta.

Quæ omnia magis spiritualiter impleta sunt in beata Virgine, quam sint exterius litteraliter exhibita per diligentiam Marthæ.

Hæc enim non fractura sexus vel pudorsi, sed proprietate pietatis singularis Herum vel Heroem summum emollivit et flexit a duritia qua adversabatur nobis, quando piis lacrymis et devotione flexum molli carne induit : et sic ad pietatem emollivit, ut nulli penitus resisteret, sed omnia quasi mollis sustineret. Il Reg. xxiii, 8 : Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus : qui adeo mollis

est, ut etiam tactus ejus non sentiatur. Et hanc mollitiem corpore molli (quod humanum est) prætendens : mansuetudine operis, cordis, et verborum exhibuit, quando dixit : Discite a me quia mitis sum et humilis corde 1. Quod autem mulieris fuerit hæc mollities : attende quod cum a matre provocaretur ad facienda miracula, dixit : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea 2 : quando scilicet me ex te emollitum exhibeam. Veniet tempus quando mansuetudine emollitus, nihil fortitudinis, nihil duritiei ostendam, et tunc filium mulieris me probabo. Isa. lii, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur : et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Tunc enim cum sic ad modum ista non cognoscentis se habuit, recte et proprie emollitus fuit : quia molle diffinitur, quod non resistit tangenti. Sic ergo nobis illum antiquitus durissimum, quem nullus tangere ausus fuit, mollitum et emollitum exhibuit. Antiquitus enim dictum est, ad Hebr. xii, 20 et 21 : Et si bestia tetigerit montem (in quo Deus habitavit) lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbatur (quod primus inter omnes qui majoris audaciæ esse debuit) Moyses dixit : Exterritus sum et tremebundus. Quid ergo alii facerent non tam familiares, et non tam audaces ? Exod. xx, 19 : Loquere (inquiunt) tu, nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Nunc autem sic mollis factus est, ut ab omnibus tractetur ad libitum, et nulli penitus resistat tangenti.

Hæc, « Quædam » est in generalitate mulierum exceptæ et specialis virtutis ad omnem activæ vitæ profectum : de

<--- Page Split --->

qun dicitur, Ruth, in, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis. Provorb. xxxi, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, ne defluant per aliquam libidinem : et roboravit brachium suum, ad omnem virtutis operationem. Et ideo, Provorb. xxxi, 31, dicitur de ea : Date ri dr fructu manuum suarum, qui dulrissimum virtutis habet gustum : et laudrut eam in portis opera ejus, quae omni laude digna ad portas omnium sumtum se manifestavit.

Huc est « Martha nomine, » quia sua annulatione multos choros virginum ad crulhem vitam provocavit. II ad Corinth. ix, 2 : Vestra æmulation provocavit plurimus. II ad Corinth. xi, 2 : Æmutor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhihre Christo. Quæ enim umquam sic ad heroicam sive dominalem et cœlestem vitam sic omnium corda irritans provocavit, ut hæc nostra Martha : non « nomine, » sed nominis interpretationu. I ad Corinth. vii, 35 : Ad id quod hortustun est provocem, scilicet, votum virginitatis : et quod facultatem præbeat sinu impedimento Dominum obsecrandi.

« Eccepit » ergo hæc hilarius in utero, et gremio, et domo Dominum quam Martha, dicens Angelo cum hilariter exriperet Dominum : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum 1, hoc est, ut Dominus sit mecum : quia hoc secundum fuit in verbis angelicis. Hoc sinu nilicatum est, Isa. xlv, 8, ubi dicitur : Aperiatur terra, et germinet Salratorem. Aliter enim terra nostra, quæ dudit salutis fructum, aperta non est, nisi quod omnia interiora ejus occurrontia in consensum verbi angelici, perexrinum in terra Dominum in gaudio miserperunt : et tunc cantans, dixit : Hunc dic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus 2.

« Illum, » salutis auctorem, qui in

ipso matris hospitio salutem nostram est operatius. Luc. xix, 9 : Hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse, per redemptionem, filius factus sit Abrahæ. Matth. i, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

« In domum suam. » Hic innuitur præparatio commoditatis ad susceptum in domo hospitem pertinentis. Ad hanc autem commoditatem duo sunt necessaria, quorum unum est de commoditate domus : et alterum de commoditate recepti in domo hospitis.

Ad commoditatem domus pertinent cænaculum, et lectus, mensa, sella, et candelabrum : quæ præ omnibus domibus in utero sunt beatae Virginis. Et hoc significatum est, IV Reg. iv, 8 et seq., ubi dicitur, quod mulier magna recepit Eliseum Prophetam : et cum frequenter transiret per eam, fecit ei cænaculum parvum, et posuit in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum : ut veniens requiesceret ibi et reficeretur. Hæc mulier magna dignitate, beata Virgo est. Eliseus Propheta potens in opere et sermone, Dominus Prophetarum Christus est. Mulier ergo hæc magna ad recipiendum istum in utero Prophetam cænaculum fecit : apothecam videlicet sancti corporis sui, in qua omnium cibus inveniretur Sanctorum repositus. Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum, id est, Virginis, plena, eructantia ex hoc in illud. Genes. vi, 21, collegit Noe, scilicet Beata Virgo, ex omnibus quæ esu spirituali mandi possunt, ut sint tam sibi quam aliis in cibum : et reposuit in hac arca apud se. Hoc autem cænaculum licet omnium contineat gratiarum et virtutum abundantiam et verbi Dei, tamen parvulum est per humilitatem, et intrare per ostium ejus non potest nisi humilis. Et si humiles sunt esurientes, implet homines : et eos qui se divites reputant, dimittit inanes 3. In hoc ponit

<--- Page Split --->

lectum quietis, in secreta mentis dilectione et charitatis amplexu. Ponit mensam in refectione meditationis divini verbi, et operum Dei, et magnalium ipsius. Ponit sellam in quieta sapientiae sessione : ut quiete sapientia docens audiatur in corde. Ponit candelabrum in intellectus sui illuminatione. Sternit letulum floribus et odoribus virtutum. Cantic. 1, 13 : Lectulus noster floridus. Mundat domum in expurgatione peccatorum. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriae tuæ. Ornat cœnaculum et mensam munditia conscientiae. Eecli. xxix, 33 : Orna mensam : et quæ in manu habes, ciba cæteros.

Hæc est igitur præparatio domus.

Ea autem quæ in domo sunt ad recepti hospitis commodum præparanda, Genes. xvui, 4 et seq., describuntur, ubi dixit Abraham : Afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, etc. Paravit tamen de tribus satis simile subcinericios panes, et vitulum tenerrimum et optimum. Quæ omnia in domo ista parata sunt. Pauxillum aquæ fuit in gratia sancti Spiritus sanguinem purificante : ex qua facti (alias, loti) sunt pedes humanitatis Christi, quibus terram nostram calcavit. Umbra requiei sub arbore fuit umbra refrigerii in virore Maria : quæ sicut rubus virens virginitate, ignem divinum per fecunditatem tenuit, et florem pudicitiae inconsumptum servavit.Buccella ad cellam buccæ pertinens panis Dei fuit, qui de se dixit : Ego sum panis vivus qui de cælo descendi 1. Hic sub cineribus humanæ mortalitatis manu sapientiae formatus, decoctus est igne charitatis : de tribus purissimis satis simile compositus, scilicet, corpore, et anima, et deitate, et omnibus in Eucharistiam præparatus. Vitulus autem sacrificium pro peccato, est ipse homo natus ex ea

secundum humanitatem oblatus : tenerrimus propter devotionis et gratiae adipem : optimus propter sanguinis sui pretiositatem. I Petr. 1, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

Sic ergo recepit eum in domum « suam, » non alienam. Hanc enim domum ipsa cum hospite suo Filio Dei habuit. In qua nullus communicavit alienus, nec dæmon, nec homo : nec aliquis umquam nisi iste hospes jus vel opus habuit secum in ea. Psal. c, 7 : Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam : qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.

« Et huic erat soror nomine Ma- 39 ria. »

Ecce residuum familiae hujus domus. Quæ Maria licet secundum historiam sit Magdalena, de qua dæmonia septem Dominus ejecerat : sicut et Martham a profluvio sanguinis curaverat, et Lazarum fratrem harum sororum postea quatriduanum a monumento suscitaturus erat : et ideo fiducialiter ad domum illam declinahat. Tamen spiritualiter hæc melius in familia domus beatae Virginis inveninuntur. Hæc enim Maria, sicut diximus, fastigium et suspensionem significat divinae contemplationis : quod plenissime secundum intellectuales virtutes fit in corde beatae Virginis.

Tanguntur autem hic duo : primum est beata inter activam et contemplativam sororitas : secundum autem in nomine sororis altissima divinae lucis contemplanda veritas, et veritatis puritas.

Primum notatur in hoc quod dicit : « Et huic, » scilicet activæ, « erat soror : » ex eodem enim Patre bonitatis et

<--- Page Split --->

veritatisformatæsunt . J o a n . v i n , 4 1 : l / uumPatremhabemusDeum . Etexuterouniusmatrisprocesserunt : quæestsapientiapersaporembonitatisfor - mansactivam , etperclaritatemveritatisproducensalteram . Hæcenimduoim - portatnomensapientiæ : persaporemunum , etpersaperealterum . Sapientiaenimsapidumsapereimportat . Unaigi - tursororumistarumordinatrixestpas - sionumetoperum : etideoactivalati - n e , græceautempracticavocatur . A l - teraautem ' illuminativaintellectuum , etaccensivaaffectuuminDeum , e t d e - lectativainsolisabstractisdivinis : etideolatinecontemplativa , græceautemtheorica . Unaregiturprudentia , quæestactiva : quiaprudentiaestcumrationeactivushabitus , utdicitPhilosophus . Alteraregitursapientia , scilicetcontem - plativa : quiasapientiaestcontemplatioaltissimorumdivinorum : quænonprop - teraliud , sedpropterseipsascireetrognosceredesideramus . Proverb . v i , 3 e t 4 : Ligaeamindigitistuis ; scribeillamintabuliscordistui . Dicsapien - t i a , sorormeaes : etprudentiamvocaaunicamtuam . Activaenimpropterdili - gentiamoperisdigitisestinscribenda . Sapientiaautemproptercontemplatio - neminscribendaesttabuliscordisinin - tellectum .

HæduædomumbeatæVirginis , inquæprimoperegrinantemDominumsus - creperunt , totampræparaverunt . Activæquideminexterioridusfloreomnisvirtu - tisethonestatis . Eccli . x x i v , 2 3 : Floresnurifructushonorisethonestatis . Alteraormansthalamuminteriusperpulchritu - dinemæternisplendoris . Cantic . i v , 7 : Tutapulchraes , etmaculanonestintr . Cantic . i , 1 6 : Tignadomorumno - strarumcedrina : laquearianostracy - pressima . Cedrinaquidemtignafulcien - tiathalamum , imputribiliaæternæveri - tatisprincipia . Laqueariaautemsibipropterornatumimplexa . Cypressinaæternivirorissuntfideilumina ( quæar - ticulosnominamus ) etaliæspiritusreve -

lationes . ActivævitæinoperibusbeatæVirginisestistesermoEcclesiastici , x x i v , 2 3 : Inmeomnisspesvitæetvir - tutis . Omnisenimspesvitæest , inquaomnisordoestvivendi : quiaetvirgoetmaterest , solutauxor , etvidua , votoserviensetlibera . Ecceomnisspesvitæ , etomnisspesvirtutissecundumquem - libetstatum : omnisenimstatusexem - plumhabetinea .

Contemplativadicitinea , quodpræ - ceditparum , Eccli . x x i v , 2 5 : Inmeom - nisgratiaviæetveritatis . Viæquidemquibusvenituradvisionem : veritatisautemquainhæreturveritatiperceptæ . Viæillæsunt , pervestigiumascendere , perspeculumconsiderare , perængimatapercipere , perrevelationemvidere , inlumineire , inmeditationequærere , inraptusequi , etpertingereinultimain - tellectusacsensione . Istæsuntviædequibusdicitur , Proverb . i i , 1 7 : Viæejusviæpulchræ : etomnessemitæilliuspacificæ . E t , Proverb . i v , 1 8 : Justorumsemitaquasiluxsplendens , proceditetcrescitusqueadperfectamdiem . J o b , xxxvim , 2 4 : Indicamihi , perquamviamspargiturlux , dividituræstussuperterram . Veritasautemestquæmanetetvincit , etinvalescit : sicutdicitur , IIIEsdr . i i , 1 2 , e t i v , 3 8 . E t t o - tamtenetmentem , etafficit , etobligatsibi . SicdicitFiliusgloriosæVirginis , J o a n . x i v , 6 : Egosumvia , etveritas , etvita : viaquaitur , veritasadquampervenitur , vitaquæinfluituradverita - tempervenienti .

Eccequaleministeriuminancillissuishabetdomusista . Istæsuntancillædequibusdicitur , Proverb . i x , 3 : Misitancillassuasutvocarentadarcem , etadmæniacvitatis . Adarcemquidemcontemplationis , etadmæniavirtutisetcivilitatis : quiacivilitasestsecundumusumetexercitiumvirtutisconsuetudoconvivendicohabitantibus , utdicitSa - piens . Obsequioistarumancillarumsiccircummoventiumseinsedulitateobse - quiorum : etipsadominadomussevo -

<--- Page Split --->

cat ancillam, dicens, Luc. 1, 38 : Ecce ancilla Domini.

Ecce qualis sororitatis convictio est inter istas in domo sancta beatae Virginis.

« Nomine Maria. »

In qua notatur felix et præsagum nomen contemplativæ. Maria enim amarum mare, et illuminatrix interpretatur. Contemplativa enim amaritudine puncta recedit ab exteriorum administratione, et lumine affecta trahitur ad contemplationem interiorem. Sic, Ruth, 1, 20, Noemi binomia fuit, dicens : Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram) sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Hoc est desiderium amplexivum Omnipotentis quod fecit omnia alia amara videri.

Et hoc est quod dicit : « Nomine, » in quo sui nominis nota exprimitur : quia amaricatur ad exteriora, totum in interioribus habens desiderium et cordis oblectationem. Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto meo, quia amore langueo. Vidit enim ambulantes in lumine Dei, et adeo affecta est, quod nihil sibi dulce est nisi esse cum illis. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulaubunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Psal. xlvi, 14 : Omnis gloria ejus filia regis ab intus. Nihil enim quaerit foris laudis vel utilitatis, quae intus habet fimbrias subtilium contemplationum, quibus dependet ad dilectum.

Hæc igitur nomine « Maria » vocatur propter quatuor causas : duas in amaritudine, et duas in illuminatione. Amaricatur enim ad exteriora : quia sunt sollicitudine plena : et quia administrari non possunt sine fœdante oculos pulvere.

De primo dicitur, Proverb, v, 4 : No-

vissima illius amara quasi absynthuim. Novissima autem concupiscentiæ subjecta sunt hæc exteriora plena sollicitudine.

Propter secundum etiam perfectissimis Apostolis dicitur, quod extergant pulverem de pedibus affectuum suorum 1. Et, Joan. xiii, 10 : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet.

Duæcausæinilluminationesuntduoluminisbeneficia : quorumunumest , quodlumenvenustat : alterum , quodlumendissolvenspenetrat . Devenusta - tionesivepulchrificationedicitur , A p o - c a l . x i i , 1 , quodmulierestamictasoleadvenustationem . Desubintrationeperdissolutionemetcordisapertionemdici - t u r , IIadCorinth . i v , 6 : Deusquidixitdetenebrislumensplendescere , ipseilluxitincordibusnostrisadilluminationemscientiæclaritatisDei , infacieChristiJesu . Sicergointuspenetratalumineetextravenustate , cumMoyse , E x o d . xxxiv , 2 9 , cornutasivesplendidafactaestfaciesejus , etcumministrisgloriæluminis , IIadCorinth . i i , 1 8 , revelatafaciegloriamDominispeculans , aclari - tateinclaritatemaDominispiritutrans - formataineamdemimaginemlucisascendit : utvereilluminatrixsit , e t n o - mineturMaria .

« Huic ergo erat soror nomine Maria. »

« Quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. »

Hic tanguntur harum sororum propria officia.

Et primo tangitur officium Mariae, et secundo officium Marthæ.

In officio Mariae duo sunt : quies, et verbi Dei auditus.

Quies autem adhuc duo habet : positionem quiescentis, et locum.

Et positio quidem quiescentis est sessio, quam notat cum dicit : « Sedens. »

<--- Page Split --->

Locus autem est : « Secus pedes Domini. »

In sessione autem positio est, qua supriora libera eriguntur, fulta substratis inferioribus. Et hoc proprium est contemplativis posteriora et inferiora subteriore : et superiora capitis et mentis vireere, et libera exhibere. Sic enim cor recte quiescit, inferiora posteriora substernens, et altiora libera ad coelum extendens. Ad Philip. ut, 13 : Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum. Sic vincula vanitatis collum (per quod trahumtur vitales spiritus) hoc est, rationem deprimentia solvuntur, et residens cor imbuitur sapientia. Isa. ut, 2 : Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem : salve vincula colli tui, captiva filia Ninn. De pulvere excutitur per abjectionem terrena feditatis. Consurgitur autem per extensionem in coelum contemplative intentionis. Sedetur per quietem cordis, quae provenit ex subjectione corporis. Et filia Sion speculationis alternae vincula solvit per absolutionem exterioris obligationis : quae vincula collum, hoc est, rationem per quam spiritus vitalis trahitur, intercipiunt. Sic dirit Philosophus, quod « in sedendo et « quiescendo fit anima sciens et pru- « dens. »

nae, et sicut in aqua pervia penetrat lumen divinum usque in profundum. Hi adspectus sive oculi lacte candoris et dulcedinis (quod de uberibus sapientiæ manat) sunt loti ab omni inquinamento carnis et spiritus : et mellea delectatione affecti resident in toto quiescentes juxta fluenta plenissima de ipso fonte bonitatis et veritatis, ad modum torrentis effluentia.

Locus autem quietis hujus « secus pedes Domini » est. Hunc enim locum Magdalena elegit, quia ibi a turpitudinis sua« maculis purgata fuit1. Ubi etiam mater Domini tamquam in schola quievit. Ubi sapientia pedes fixit, per saporem summi boni imprimens vestigium unum, et per lumen Verbi divini infigens vestigium alterum. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Joan. xi, 32 : Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, id est, per dulcedinem delectantis bonitatis, et per visionem clara veritatis videns eum, cecidit ad pedes ejus.

Ecce locus et situs istius apud Dominum in spiritus contemplatione.

Opus autem ejus et officium describitur, cum dicitur :

Hac sessione quis mortalium umquam sic sedit, sicut cor Mariae matris sapientia Filii Dei? Cantic. v, 12 : Oculi ejus sint columba super rivulos aquarum, qua lacte sunt lota, et resident juxta fluenta plenissima. Oculi beatae Virginis sunt duo adspectus ejus per sapientiam : per sapientiam experimentalem unus, et per intellectum veritatis auditae alius. Isti enim adspectus simplices sunt et innuentes et sine felle, sicut columba. Sedens autem quiescens super rivulos aquarum, hoc est fluxuum consolationis Spiritus sancti : in quibus sicut in aqua clarissima refulget imago veritatis aeter-

« Audiebat verbum illius. »

Tria tangit : auditum patulum, verbum auditum, et verbi auditi fontem irriguum.

Et nulli haec ita competunt sicut beata? Virgini, qua? pra? omnibus patulum auditum habuit ad audiendum quid dicat Spiritus sanctus. Et ideo ornamentum aureum accipit, Cantic. i, 10 : Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Ornamentum ipsum devotionem significat aurium. Murenula? qua? manibus teneri non possunt, sed stricta? elabuntur, significant susurra sapientia

<--- Page Split --->

q u æ insensibiliterillabuntur . Aureæ a u - temsunt , q u i a splendoredivini luminisrefulgent . Vermiculi v e r o significantsubiliesmotusveritatisincorde , q u i a r - gentatisuntpereloquiumpulchritudinis ,quodsplendetin verbis veritatis . P s a l .x i , 7 : Argentumigneexaminatum , p r o - batumtervæ , purgatumseptuplum . HæcestRebeccaquæ multumaccepit a D o - m i n o : incujusauresservussummiPa - triarchæ ( sermo scilicet propheticus )suspenditinauresaureas , utnullumau - diredelectareturprætersolum dilectum .Etideodicit , Cantic . v , 6 : Animamealiquefactaest , utdilectuslocutusest .Totaenimliquescitadauditumejus , e x - pertaquodmeletlacestsublinguail - l i u s 1 . E t , inPsalmoxliv , 3 : Diffusaestgratiainlabiistuis . Ethæcmemoriasemperauresejusaperitadaudiendumindesiderio , etsemperinclinatauresadipsumauscultandum : necalium audiredelectatur . P s a l . x l i v , 1 1 e t 1 2 : A u d i ,f l i a , etvide , etinclinaauremtuam : . . . etconcupiscetrexdecorentuum . Etideodicit , Cantic . i n , 1 4 : Sonetvoxtuainauribusmeis : voxenimtuadulcis .Inaureenimmelosest , etincordeju - bilus .

Audiebatautem « verbum . » DicitAu - gustinusinlibroVIIIdeTrinitate , quodverbum , quodinsinuareintendimus ,cumamorenotitiaest , velnotitiaamata .Hocautemverbumquatuorfacitinani - m a : sonoenimspiritualimentemver - berat , notitiaintellectumilluminat ,amoreaccenditaffoctum , etconvenien - tiasuicumcordehominiscapitettenet .

Sonoquidemverberat , propterquodetiamverbumvocatur : etideomalleocomparatur . Jcrem . x x u i , 2 9 : Numquidnonverbameasuntquasiignis , etquasimalleusconterenspetram . Verberatenimadcordiscontritionempræcipuesermodivinus . IsteestmalleusquoJa - helperforavittempusSisaræ 2 . JahelenimascensioDeiinterpretatur : e t s i -

gnificateamquæaltiuspræcæterisinverboDeiascendit , etdiabolocaputperforavit .

Quodautempernotitiamilluminet , d i - citPsalmuscxviu , 1 0 5 : Lucernapedi - busmeisverbumtuum , etlunnensemitismeis . P s a l . cxviu , 1 3 0 : Declaratioser - monumtuorumilluminat , etintelle - ctumdatparvulis .

Amoreetiamaccendit , sicutseriptumest , A c t . i i , 3 : ApparueruntApostolisdispertitælinguætamquamignis . J e - r e m . x x i i , 2 9 : Numquidnonverbameasuntquasiignis ? P s a l . cxviu , 1 4 0 : Ignitumeloquiumtuumvehementer .

Capitetiamperconsensumetconve - nientiamsuicummente . Deuter . x x x , 1 4 : Juxtateestsermovalde , inoretuoetincordetuo . EthocidemdicitApo - stolus , adRoman . x , 8 . UndequibusdamrebellibusimproperansDominus , J o a n . v i u , 3 7 , dicit : Sermomeusnoncapitinvobis .

Sicergoconterens , illuminans , accen - d e n s , etcapiensperinformationemver - bumpræomnibusillaaudivit : quamsicconcussit , uttotamperforaretetcon - foderet : sicilluninavit , uttotamirra - diaret : sicaccendit , uttotaminflamma - r e t : siccepit , utineacarofieret . Etprimumquidemhorumoperatumestinae , sicutdicitur , Jerem . x , 4 : Clavisetmalleiscompegitutnondissolvatur . SicenimconsolidatafuitverboDomini ,quodmoverinonpotuitadpeccandum .Desecundotantumhabuit , quodetiamabillonomenaccepit . Ezechiel . x l u i ,2 : Terrasplendebatamajestateejus ,hocest , beataVirgoquæterradivinumferensfructumvocatur . Accensaetiamest , quodsicutignisincanduit : q u i a ,I s a . l x i i , 1 : Ineaegressusestutsplen - dorjustusejus : etsalvatorejusvelutlampasaccensusest . Dequartoautemdicitur , J o a n . 1 , 1 4 : Verbumcarofa - ctumest , ethabitavitinnobis .

Eccequaliter « audiebatverbum . »

<--- Page Split --->

« Illius, »

Hoc est, Jesu Christi, fontis sapientiae et omnis verbi : a cujus ore non est transfusum de vase in vas : et ideo sapor ejus non immutatus, sed odor ejus remansit in eo. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et ideo de officiis contemplativae partis dicit Glossa, quod « contemplativa charitatem Dei et proximi retinet, et ab exteriori actione quiescit : solius conditoris desiderio inhairet, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. »

Haec autem sex prae omnibus hominibus Virgo beata habuit.

Secus pedes enim Domini sedens, sola charitate Dei et proximi in affectu flagrans, Deum sibi per charitatem attraxit, et proximo redemptionem impetravit. Et de primo horum dicitur, Cantic. 1, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus enim calida et humilis et odorifera charitatis ardorem et humilitatem significat, quae Hegem regum de cœli accubitu in uterum Virginis suo attraxit odore. De proximi autem redemptione, Genes. xxvii, 13 : In me sit ista maledictio, fili mi.

Haec etiam audiendi el videndi desiderio ab exteriori quievit actione, sciens hoc quod dicit Ecclesiasticus, xxxviii, 25 : Sapientia scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam proripiet : qua sapientia replebitur.

Haec solius conditoris desiderio dicebat illud Psalmi xxvi, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram : ut inhabitem in dono Domini omnibus diebus vitae meae. Et illud Psalmi lxxii, 25 : Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super trram ?

Haec etiam omnes curas exteriorum calravit, dicens sibi illud 1 Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicintcs in eum, quoniam ipsi cura est de

vobis. Psal. LIV, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Psal. XXXIX, 18 : Dominus sollicitus est mei.

Haec etiam ad videndam faciem Creatoris inardescit, attendens hoc Psalmi civ, 4 : Quærite Dominum et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Dicens cum Moyse, Exod. XXXIII, 3 : Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam. Et illud Canticorum, II, 11 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Haec misceri supernis civibus desiderat : et ideo etiam familiarius visitatur, salutatur, confortatur, et instruitur ab ipsis de conceptu futuro, et de regno quod in ea inchoatum est, et per filium ejus perfectum,

Haec igitur sunt officia Mariae, quorum dilectione et delectatione omnia alia postponit.

Sequitur de officiis Martha.

Dicit ergo :

« Martha autem satagebat circa frequens ministerium. »

Quinque autem dicit circa activae officium : convenientem enim primo ponit activae vitae nominationem : secundo, sufficientem suam dicit actionem : tertio, actuosam operationem suam dicit esse circa hominem exteriorem : quarto, diligentem dicit esse sui studii laborem : quinto, dicit hoc totum pertinere ad hujus vitae administrationem.

De primo dicit : « Martha autem. » Sicut supra diximus, Martha provocans vel irritans interpretatur. Et hoc congruum nomen est activae vitae, quae suis operibus multos provocat ad æmulationnem meliorum. I ad Corinth. xiv, 12 : Vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ æquærite ut abundetis. Ad hoc enim omnis activus æmulatur, ut ad ædificationem Ecclesiæ

<--- Page Split --->

sua contendat æmulatio, et Ecclesia accipiat ædificationem. Sic enim Martha provocat ad bonum æmulandum per exemplum suum, et præveniens per beneficium. Deuter. xxxii, 11 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, er pandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. Ecce Martha nomen activæ conveniens : quod illi præ omnibus convenit, quæ plurimos in imitationem sui provocavit : sicut superius jam determinatum est. Hæc est enim Maria, quæ, Exod. xv, 20, tympano assumpto mortificatione carnis, per votum castitatis præcinuit : et infinitæ mulieres in choris Deo psallentium egressæ sunt post eam : quibus ipsa præcinuit ut cantent Deo, qui in eis gloriose honorificatus, equum effrænem impetum concupiscentiæ, et ascensorem ejus sensum libidinis projecit in mare amare pænitentiæ et religionis. Hæ sunt juvenculæ tympanistriæ : in quarum medio Benjamin filius dexteræ Dei, adolescentulus adhuc in carnis integritate gaudet in mentis excessu, seipsum excedens ut interius appareat '

Hæc ergo Martha provocans, et virtutum domina,

« Satagebat, »

Hoc est, satis agebat in eum viriliter virtutum opere. Non enim satis agit qui secundum virtutem non agit, sed agens bonum et ad modum boni virtutis. II Petr. i, 10 : Fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Quod præ omnibus illa fecit, quæ ad modum certæ virtutis omnia sua perfecit opera. II Petr. iii, 14 : Satagite immaculati et inviolati Deo inveniri in pace. Ideo enim, quia omnia hæc ad ædificationem Ecclesiae egit, nonnumquam invita otium delicatæ contemplationis interrumpens, et choros civitatis cœlestis egrediens, ut proximo

proficiat, dolens dicit in Canticis, vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis : rura etiam rusticana percolere satagentes. Michææ, iv, 10 : Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem. Ecce quod satagens actio sua de civitate superna egressa, usque ad Babylonem confusionis peccatorum pertingit, ut ibi liberetur, arbitrans liberari in proximi liberatione.

Sic ergo satagebat nostra mater et Martha.

Satagebat autem

« Circa. »

Quia omnis operatio deserviens proximorum saluti circa est, et non intus, nisi per intentionem. Illum enim pascit, hunc vestit, docet illum, et corrigit alterum. Et sic circumit, et circumfertur circa omnes proximorum necessitates. Psal. xlvi, 10 : Circumdata varietate. Tob. i, 15 : Pergebat ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. Iste autem circuitus sic perficitur : quia amor proximorum impellit eam ad proximorum procurandam salutem : et diligentia virtutis et misericordiæ facit eam moveri in circuitu ad omnes omnium miserias sublevandas. Et sic a summo cælo est egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus 2. Sic enim proprie ancilla dicitur, quæ componitur ab 3v Græco, quod est circum, et xèlλw, ες quod est moveor, ris. I Regum xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.

« Frequens. »

Ecce obsequii diligentia et frequentia. Non enim est una necessitas proximi,

<--- Page Split --->

nec semel tantum incidit proximus in necessitatem : et ideo oportet diligenter et frequenter obsequi. Unde, ad Roman. xii, 13, dicitur : Necessitatibus Sanctorum communicantes. Oportet enim instanter operari circa proximum. Eccle. ix, 10 : Quodeunque facere potest manus tua, instanter operare. Unde etiam Apostolus, II ad Timoth. i, 16, dicit : Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit. Ideo, Marc. xiv, 7, dicit Dominus : Pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illi hnefacere. Deuter. xv, 11 : Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ. Et cum multi defecerint corpore, et plures mente, oportet hanc Martham valde esse frequentem. Quam frequens autem illa est beata Virgo, quæ semper affuit, et numquam alicui defuit in necessitate. Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

Hoc autem totum est

« Ministerium, »

Ad utilitatem fidelium perfectum. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Non enim dominam se exhibet receptrix Filii Dei, sed ministraticem et famulam in omni devotione ministrantem. Hæc enim est princeps et domina earum mulierum, de quibus dicitur, Luc. vn, 2 et 3, quod secutæ sunt cum a Galilæa, et ministrabant ei de facultatibus suis.

Unde hic in Glossa enumerantur officia activæ vitæ principalia, quæ præ omnibus impleta sunt a beata Virgine. Dirit enim Glossa sic : « Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit : errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat. »

Hæc enim beata Virgo perfecit : panem

tribuit, et cæteras necessitates corporales supplevit : quando aurum sibi a tribusregibus, qui parum non obtulissent, sic in usus pauperum distribuit, ut nihil vel parum sibi retinuisse putetur, Psal.cxi,9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Doctrinam ignoranti largita est, quando sicut dicitur Luc. ii, 19 : Maria conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. Quæ postea Apostolos et discipulos ad prædicandum, et Evangelistas ad scribendum edocuit.

Errantem correxit sæpius : sicut Theophilum,et alios quos ad veritatem reduxit.

Superbum ad humilitatem reduxit : quando suæ humilitatis ostendit superbis exemplum, dicens : Respexit humilitatem ancillæ suæ.

Hæc, quæ singulis ad vitam bonam expediant dispensat, quia sicut jam ante diximus, omnium in se transformavit vitam et statum.

Et ideo, Eccli. xxiv, 26, ad omnes concionans clamat, dicens : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini Quæcumque enim desiderantur, in ipsa inveniuntur. Et ideo dicit, ibidem, §. 24 : Ego mater pulchre dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. Pulchre quidem dilectionis Dei et proximi, ordinantis ad faciendum omne bonum virtutis. Timoris autem ordinantis ad fugiendum omne malum malitiæ et vitii et iniquitatis. Agnitionis autem ad cognitionem omnis divinæ veritatis. Sanctæ autem sive firmæ spei ad exspectationem æternæ beatitudinis.

Sic ergo stat in perfectione devotæ actionis, et altissimæ contemplationis.

« Quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? Dic ergo illi, ut me adjuvet. »

<--- Page Split --->

Hic incipit agere de comparatione actionis et contemplationis.

Et dividitur in duas partes : in quaestionem querulosam, et diffinitionem dominicam.

Prima harum habet tria : quorum primum, ex lassitudine stans et subtracta actio : secundum autem, querulosa de sorore ad Dominum interpellatio : tertium, adjutorii sororis petitio.

Primum notatur in hoc quod dicit : « Quæ stelit, et ait. »

Et duo dicit : lassitudinem stantis, et locutionem impatientis.

Primum tangit quando dicit : « Quæ stelit. » Lassa enim subsistit, eo quod in tot uninisteriis peragendis sola non suffecit, quamvis pro viribus sategerit. Dominus enim cum magna ivit turba discipulorum : et multæ ad procurandum eum exigebantur sumptuum præparationes. Et ideo Martha lassata « stelit. » Hoc significatum est, I Reg. xxx, 9, ubi dicitur, quod inter viros David lassi quidam substiterunt ad torrentem Besor. Besor enim tribulatio vel angustia interpretatur : quia ubi torrens angustiae vires supergreditur, ibi necesse est quod Martha lassata subsistat.

Sed valde commendabile est quod non sedit, sed stelit, iterum parata ad laborem resumpto spiritu virtutis : quia stans, ad laborandum est parata.

Stat autem praecincta ad ministrandum prae omnibus Domina virtutum, quæ, sicut dicitur, Proverb. xxxi, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Et sicut ipsa dicit, Luc. 1, 51 : Fecit potentiam in brachio suo : et mira peregit in obsequiis Domini Salvatoris. Ruth, ii, 7 : De mane usque nunc stat in agro : et ne ad momentum quidem domum reversa est. Hæc enim in agro actionis ferens pondus diei et æstus persistit : nec ad momentum quidem laborem intermittens, ad rei familiaris curam reversa est, ut collectionem spicarum intermitteret. Spicæ enim remanentes significant animas

ad manus messorum Apostolorum non venientes, quæ fallente Diabolo manibus messorum Apostolorum sunt subductæ. Et has Regina misericordiæ stans in agro actionis et miserationis colligit : et in horreum Domini, hoc est, Ecclesiam,lumeris sui adjutorii reportans reducit.

Sic ergo « stelit. »

« Et ait, » aliquantulum victa lassitudinis impatientia. Turbata enim est, et est locuta per locutionem, dicens illud Job, xxxii, 20 : Loquar, et respirabo paululum. Locutio enim prodens dolorem solet refrigerium quoddam præstare laborantibus.

« Domine, non est tibi curae, etc. »

Ecce Domini adversus sororem quiescentem interpellatio.

Et tria dicit : Majestatis in Domino actionis et contemplationis professionem, miserabilem de Domino quod non curet innuit conquestiorem, et de quiescente sorore interpellationem.

De primo dicit : « Domine. » Quasi dicat : Domine, et meæ et sororis meæ actionis et contemplationis dispensator. Esther, xui, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita : et non est qui possit tuæ resistere voluntati. Proverb. xvi, 2 : Omnes vix hominis patent oculis ejus : spirituum ponderator est Dominus.

« Domine » ergo, in cujus ditione sunt omnia,et qui vides vias hominum,et ponderator es spirituum, « non est tibi curae. » Cum tamen, Sapient. vi, 8 : Æqualiter cura est illi de omnibus. I Petr. v, 7 : Ipsi cura est de vobis. Tu es qui dixisti, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

Sic ergo dixit : « Non, » hoc est, nonne « est tibi curae, » quia tu solus laborem et dolorem consideras. Hoc labore circa ministerium proximi, quamvis non usque ad murmurationem, tamen usque

<--- Page Split --->

ad lassitudinem ancilla humilis Domini «aper laboravit. Unde etiam in Psalmo «xvii, 2 : Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Propter hunc laborem actuosis compatiens Dominus, jussit interponi laboribus diem sabbati, et alios festos dies, Exod. viii, 10, ut requiescat (inquit) servus et ancilla tua. Et praecipue illa, quae ipsi Deo ancillata est.

« Quod soror mea, » quæ ex naturali mihi obligatur pietate. Frater enim qui adjuvatur a fratre, est quasi civitas firma'.

« Heliquit, » sedens in otio quietis, « me solam. » Cum dicat Salomon, Eccl. iv, 10 : Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Et, ibidem, v. 9 : Melius est duos esse simul quam unum : habent enim emolumentum sorintuis suæ. Et infra, 1. 11 : Si dormirint duo, fovebuntur mutuo.

« Ministrare : » quod tam utile est, ut tihi et tuis inde provideatur. II ad Corinth. ix, 12 : Ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt Sancris, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino.

« Dic ergo illi, ut me adjuvet. »

Putabat Martha ex utilitate ministerii prrsuasum esse Domino, quod sororem revocaret a contemplatione, et mitteret ram in ministerium : et ideo ante remensionem Domini infert : « Dic ergo illi, ut me adjuvet. » Consuetum enim est, ut quilibet opus, quo occupatur et cui deditus est, melius reputet. Ad Galat. v, 2 : Alter alterius onera portate, et ur adimplebitis legem Christi.

« Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.

Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. »

Hic ponitur hujus quaestionis difinitio per Dominum.

Ad objecta enim sororis penitus conticuit Maria : ne dum respondendo cum sorore altercaretur, et a contemplationis intensione remitteretur, sicut dicit Ambrosius. Cantic. 11, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi, hoc est, dilectus intendit mihi, et ego illi : et ideo non adverto quid dicat vel faciat mihi homo. Felix tamen, ut dicit beatus Bernardus 2, domus, et beata semper congregatio est, ubi de Maria Martha conqueritur. Quia frequenter ubi propter tædium contemplationis jam Maria de Martha conquerebatur : potius eligentes esse in hujus mundi laboribus, quam sedere ad pedes Domini in otio contemplationis, et audire verbum illius. Qui significantur, Numer. xi, 4, et seq., per eos, qui manna fastidientes flagrabant desiderio Ægyptiacarum carnium, et desiderabant pepones, et cepas, et allia lacrymosis oculis manducare : quam cibum Angelorum, in se habentem (sicut dicitur, Sapient. xvi, 20) omnis saporis suavitatem. Carnes enim Ægyptiacæ carnalem significant voluptatem : pepones fætentes, vanitatum factas deductiones : cepæ, negotiorum lacrymosas angustias : allia acuta et fætentia, libidinum impedimenta, in quibus quærunt occupari.

Felix etiam Maria est, quæ tacet ad querelas sororis. Signum est interioris abstractionis, quod etiam ea quæ præ oculis et auribus habet, non percepit. Obdormivit cum Joanne in pectore Domini 3 : et ideo non percipit ea, quæ exterius eam perturbare nituntur.

Dominus ergo se medium objiciens, querelas determinat, tria faciendo : lau-

<--- Page Split --->

dat enim Marthæ ministeria, ostendit quid necessarium ad vitam, determinat quid optimum quod post hanc vitam non est auferendum.

Dicit ergo :

« Et respondens »

Ad querelas Marthæ, « dixit illi, » ad commendationem ejus, « Dominus. » Multum enim valet ad compescendum murmur laborantis, quando commendatur opus laboris, et acceptum esse comprobatur. Jerem xxxi, 16: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo, ait Dominus.

« Martha, etc. »

Tria dicit: ingeminat nomen in signum acceptationis, commendat sollicitudinem, compassionem exhibet ad turbationem.

De primo dicit « Martha, Martha, » in signum firmæ recordationis nominis ejus et notitiæ, quæ est per dilectionem et approbationem. Apocal. ii, 5: Non delebo nomen ejus de libro vitæ, hoc est, de corde et mente mea. Psal. cxxxviii, 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui : quod scilicet facio quod possum : verumtamen in libro tuo omnes scribentur, qui faciunt hoc quod possunt. Et ideo Martha ibi nominatur in gratia virtutis, et nominatur in gratia operis. II ad Corinth. vii, 3: Secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt. Ibidem, infra, §. 12: Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

« Sollicita es »

Ad ministrandum ea, de quibus sollicita fuisti ad acquirendum. Ad Hcbr. vi, 10: Non injustus Deus ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis

Sanctis, et ministratis. Mich. vi, 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Igitur hac sollicitudine ministrandi sollicita es.

« Et turbaris. »

Quia in plurimis necessariis et necessitatibus sunt tua ministeria, multa capientia impedimenta, necesse est ut turberis « erga plurima. » Psal. cv, 32 et 33: Vexatus est Moyses propter eos : quia exacerbaverunt spiritum ejus. Numer. xi, 10 et 11: Sed et Moysi intoleranda res visa est : et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? Quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ? Dum ergo omnium pondus Marthæ imponitur, necesse est ut erga plurima turbetur. Et si non turbatur omnibus ministrans, hoc donum Dei est speciale : sicut in beata Virgine, quæ sine murmuris turbatione omnibus ministravit. Sicut dicitur, ad Roman. xii, 11: Sollicitudine non pigri. Spiritu ferventes : Domino servientes. Et, Infra, §.13: Necessitatibus Sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.

« Porro unum est necessarium. »

Hæc littera diversimode exponitur. Secundum meam opinionem ad commendationem partis activæ sive Marthæ sic exponenda est: Tu quidem, Martha, turbaris erga plurima: sed unum est, quod hoc quod agis est necessarium, et a vitæ hujus necessitate exactum, et ideo mihi et Sanctis acceptum: quia sine hoc Maria nec contemplari poterit. Augustinus tamen videtur exponere pro parte Mariæ. Dicit enim quod unum est necessarium, quasi formaliter accipiendo unum, hoc est, unicum: quia multa ab uno, non unum a multis: sed multa sunt necessaria ut perveniatur ad unum. Hoc

<--- Page Split --->

autein unum a quo multa sunt, et non ipsum a multis, Deus est, quem quaerit diligendo et contemplando Maria : et ad quem per multa, circa quae turbatur, vult venire Martha. Et hoc est illud de quo dicit Psalmus xxvi, 4 : Unam petii a Homino, etc. Tob. x, 5 : Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimitterr a nobis. Deuter. vi, 4 : Dominus Deus noster, Dominus unus est. I ad Corinth. vii, 6 : Nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Hoc ego solum unum est necessarium : quia sine omnibus aliis vivitur propter illud. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Psal. lxxii, 28: Mihi autem adhare Deo bonum est, ponere in Domino Deo spern meam.

Sic et Maria Virgo, in qua omnia haec perficiuntur, unum quaerebat a quo sunt omnia, et in ipso spem totam posuit. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit unina mea : propterea exspectabo eum.

« Maria optimam partem elegit, quia non auferetur ab ea. »

Postquam partem laudavit Marthæ ab utilitate : quia necessitati præsenti utiliter deservit, et in hoc etiam parti Maria præfertur : laudat partem Mariae in hoc, quod non auferetur.

Si enim consideretur ex parte intellectus in visione, auferetur quidem modus cognitionis, sed remanet genus visionis, quod est videre Deum. I ad Corinth. xiii, 8 et seq.: Scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte propluratus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Si autem consideratur ex parte affectus in amore Dei, fortior erit amor in futuro quam nunc est. Isa. xxxi, 9 : Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem. Quia, sicut dicit Glossa : « Ignis charitatis qui nunc calescit, in futuro (quando per speciem Deus videbitur) amplius exardescet. »

I ad Corinth. xiii, 13 : Nunc autem manent fides, spes et charitas, tria haec : major autem horum est charitas. Ibidem, §. 8 : Charitas numquam excidit. In hoc ergo major est, quia permanentior est, quia manet in æternum.

Tamen a multis quaeritur de comparatione activæ et contemplativæ : et ideo notandum, quod contemplativa præfertur activæ unitate, puritate, æternitate, firmitate, delectatione. Unitate quidem, quia est circa unum : puritate, quia non sordidatur pulvere venialium : æternitate, quia hic et in patria permanet in æternum : firmitate, quia est in luce quæ non fallitur fallacia errorum : delectatione, quia consolatione spiritus jugiter oblecat animum. In horum oppositis postponitur sibi activa. Hæc enim est circa plurima, quibus indiget proximus. Et hæc sunt frequenter non pura a venialibus, propter eos inter quos conversamur. Isa. vi, 5 : Vir pollutus labiis ego sum : et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Hæc est etiam circa transitoria : quia in futuro nec panem porriget, cum non sit egenus : nec docebit, cum non sit ignorans : nec corriget, cum non sit errans : nec visitabit, cum non sit aliquis in carcere neque infirmus. Est etiam circa probabilia, quæ per nos fieri possunt, quæ non habent firmam probationem : et turbatur potius quam delectetur. Est autem contemplativa circa omnia intelligibilia, et meditabilia, et considerabilia ad finem veritatis : et circa affectiva ad finem dulcenis et bonitatis. Activa autem circa effectibilia et effecta ad proximi utilitatem et necessitatem. Si ergo consideretur activa in pluralitatis utilitate, in merendi virtute, in operandi fortitudine et vigore, in necessitatis hujus subventione, in ea quæ per multos, quibus subvenitur, fit gratiarum actione : in quinque his præponitur activa contemplativæ. Et ideo dicunt quidam quod habent se sicut excedentia et excessa. Quia tamen totum quod activæ est non habet rationem boni, nisi in quantum

<--- Page Split --->

utile est bonum : et totum quod est contemplativae, habet rationem boni, in quantum honestum est bonum et delectabile : bonum autem utile est bonum per hoc, quod est ad finem boni : honestum autem et delectabile bonum est, quia ipsum est finis simpliciter loquendo : tunc contemplativa est optima, et propter se volita : et ideo libera. Activa autem non est optima, sed ad aliud bona, et propter aliud volita : et ideo ancilla.

Hoc autem ultimum verbum : « Maria optimam partem elegit, » ita convenit beatae Virgini, quod nulli alii. In bono enim corporis, et in bono animae, et in bono meriti, et in bono gloriae semper elegit partem optimam.

In bono enim corporis virginitatis elegit pudorem, et habet florem honestatis, et cum hoc elegit matris utilitatem : et ideo habet gaudium matris : et ideo nec primam similem visa est, nec habere sequentem : significata, Exod. ii, 2, per rubum ardentem incombustum, qui praetendit ignem divini fructus : et viror carnis remanet incombustus.

In bono autem animae etiam habet splendorem divinae lucis in intellectu : et non deest sibi fructus virtutis in opere : significata, Isa. xi, 1, per virgam rectitudinis virtutis, quae ascendit de radice Jesse, hoc est, incendio charitatis, super quam stat flos divinae lucis, qui candor est lucis aeternae, et speculum sine macula 1. Et super hunc florem superveniens in eam requiescit Spiritus sanctus. Anima ergo ejus ultra perfecta est in omni bono, candens flore lucis, ardens incendio charitatis, in altum consurgens omni rectitudine virtutis.

In opere autem sive in bono meriti habet omnem activae proprietatem bonam et omnem contemplativae puritatem : et nihil habet de defectu utriusque. Utilis enim multis, et circa multa merendi virtutem tantam habuit, quod pri-

vilegia singularia promeruit. Tam fortis in operando, quod invincibilem omnibus superavit. Multis, et omnibus ipsam quaerentibus in necessitatis subvenit articulo : et ideo per multos, quibus subvenit, abundat gratiarum actio Deo. Habet cum contemplativa unum, quod omni intentione quaesivit et invenit. Habet puritatem, quam numquam etiam in minimo (sicut tota pulchra 2) sordidavit. Habet aeternitatem, quam constantia propositi, et vultus constantia, et immutabilitate praetendit. I Reg. 1, 18 : Vultus illius non sunt amplius in diversa mutati. Habet veritatis firmitatem, quia ad nugas et fallacias se numquam miscuit. Tob. iii, 17 : Numquam cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui. Habet cordis delectationem jucundissimam, quia delectabatur in Domino, et dedit ei petitionem cordis sui. Agens ergo est circa plura non turbata, circa maculata venialibus non sordidata, circa transitoria non immutata, circa infirma fortissima, circa tristia jucundissima : significata, Numer. xvii, 8, per virgam Aaron, quae in rebellione filiorum Israel viruit, fronduit, floruit, et amygdalinum fructum produxit. Viruit virtute, fronduit benedictione, floruit gravidatione cordis, quo nos concepit, et corporis, quo Filium Verbum incarnatum suscepit. Fructificavit in partu salutis cibum et refectionem salutarem.

In bono autem gloriae optimam partem elegit. Pars enim bona, stola corporis : pars melior, stola animae : pars optima, consortium imperii et Regis nostri in imperatoria majestate : dicente Scriptura, III Reg. ii, 19 et 20, quod positus est thronus matri regis juxta thronum regis, rege dicente : Pete, mater mea, neque enim fas est ut avertam faciem tuam. Non enim (salva pace Hieronymi) ratio esset, quare esset ibi corpus Christi, et non essat ibi id unde sumptum est cor-

<--- Page Split --->

pus Christi : dicente Apostolo, ad Roman. xi, 16 : Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rumi.

Hoc significatum est, I Reg. vi, 14, ubi arca ascendens de terra Philistium, stelit in agro Josue Bethsamitis. Arca enim Virgo mater Dei est : terra Philstium, mundus hic est in quo arca Dei rapla et peregrinata fuit. Solutis autem mortis nexibus, quibus deprimi non potuit, libera de hoc mundo rediens, in agro, hoc est, in beatitudinis mansione : Josue, hoc est, Salvatoris : stetit in Bethsames quae interpretatur domus solis, vel domus illuminationis : quia exaltata super omnes choros Angelorum ad celestia regna, ad thronum, et illuminationem Flii sui proxima ascendit. Et ideo, Cantic. vi, 9, dicitur quasi aurora ronsurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinuta. Ut aurora enim lucem gratiae soli miscuit : quando gratiam in gloriam commutavit, quae est lux plena. Pulchra ut luna fuit : quando aeterni solis Filii sui lux se in corpore ejus collegit. Eccli. 1, 6 : Quasi luna plena in diebus suis lucet. Electa autem fuit ut sol : quando in anima immaculata imago lucis æterne apparuit. Apocal.xii,1 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Terribilis autem fuit ut castrorum cœelestium acies : quando omnium cœelestium agminum splendores expressit. Apocal. xi, 4 : In capite ejus corona duodecim stellarum, hoc est, novem ordinum Angelorum, et trium statuum Sanctorum : conjugum, virginum, et viduarum : vel trium aureolas portantium : Doctorum, qua Apostolos docuit : Virginum, quae illos virginum fuit : Martyrum, cujus ani-

mam gladius doloris Filii sui petransivit. Ipsa enim custodiam exhibuit Angelorum, secreta consilia Archangelorum, justa decreta Principatuum, severitates contra malitiam exhibuit Potestatum, contrendo caput daemonis, interminabilem virtutem in miraculis ostendit Virtutum, altitudinem non inclinabilem ostendit Dominationum, quietem in receptione sessionis divinae praebuit Thronorum : altitudinem scientiae et contemplationis Cherubim transcendit, et affectione charitatis incendium Seraphim superavit. Doctrix autem, Virgo, et Martyr fuit. Et ideo omni luce cœelesti (quae in duodecim stellis figuratur) coronata decoratur.

Hoc etiam 'significatur, III Reg. xviii, 44, ubi dicitur, quod nubes parvula quasi vestigium hominis elevata est de mari, Elia statim clamante et dicente, quia sonus multae pluviae est. Nubes enim solis calore attracta, terrena est inhabitatio corporalis beatae Virginis, quae attracta sursum calore dilectionis solis veri, Filii sui : elevata autem per assumptionem in cœelum de mari amaritudinis et inquietudinis hujus mundi ad thronum summae dignitatis et regiae majestatis. Statim autem clamat sermo propheticus, et omnis bonorum cœelus, quod sonus inundantis est multae pluviae : qua terrestres compluit in gratia et venia, cœelestes in illuminationum gloria, et infernales in indulgentia : ut sibi pro honore Filii sui curvetur omne genu cœelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia ipsa est ut domina majestatis in gloria Jesu Christi Filii ejus 1, cui cum Patre et Spiritu sancto est honor et gloria pro honore tanta reginae in saecula saeculorum. Amen.

<--- Page Split --->