CAPUT IX.

Discipulos ad prædicandum mitlens, servanda tradit eis præcepta : Herodes audita Christi fama cupit eum videre : ex quinque panibus et duobus piscibus satiat Jesus quinque virorum millia : Petrus illum confitetur Christum Dei : suam prædicit passionem, et de propria cruce tollenda : transfigurato junguntur Moyses et Elias in majestate : ad preces patris dæmonium a filio ejicit : contentio oritur inter Apostolos de primatu : filii Zebedæi volunt igne cælesti consumi Samaritanos nolentes Jesum suscipere : vo!entem sequi non suscipit; alterum autem vocat, nec permittit ut primum sepeliat patrem.

  1. Convocatis autem duodecim Apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent 1.

  2. Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.

  3. Et ait ad illos 2 : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

  4. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

  5. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos 3.

  6. Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique.

  7. Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebent ab eo 4, et hæsitabat eo quod diceretur

  8. A quibusdam : Quia Joannes sur-

rexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.

  1. Et ait Herodes : Joannem ego decollavi. Quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre cum.

  2. Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaïdæ.

  3. Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit cos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant sanabat.

  4. Dies autem coeperat declinare : ct accedentes duodecim, dixerunt illi : Dimitte turbas 5, ut cuntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.

  5. Ait autem ad illos : Vos date illis

<--- Page Split --->

manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces1 : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

  1. Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

  2. Et ita fecerunt. Et discumbere fecerunt omnes.

  3. Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in coelum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

  4. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim.

  5. Et factum est, cum solus esset orans2, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbae?

  6. At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.

  7. Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit : Christum Dei.

  8. At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,

  9. Dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum et scribis, et occidi, et tertia die resurgere3.

  10. Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget

semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me4.

  1. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam5 : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

  2. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

  3. Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua,et Patris, et sanctorum Angelorum6.

  4. Dico autem vobis vere : sunt aliquid hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei7.

  5. Factum est autem post haec verba fere dies octo8, et assumpsit Petrun, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

  6. Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera, et vestitus ejus albus et refulgens.

  7. Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias ?

  8. Visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.

  9. Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

  10. Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Praeceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula,

<--- Page Split --->

unum tibi, et unum Moysi, et unum Elia, nesciens quid diceret.

  1. Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.

  2. Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus : ipsum audite 1.

  3. Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.

  4. Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.

  5. Et ecce vir de turba exclamavit 2, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi :

  6. Et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :

  7. Et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

  8. Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum.

  9. Et cum accederet, elisit illum damonium, et dissipavit.

  10. Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

  11. Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

  12. At illi ignorabant verbum istud,

et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.

  1. Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset 3.

  2. At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se.

  3. Et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

  4. Respondens autem Joannes, dixit : Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum.

  5. Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

  6. Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

  7. Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.

  8. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

  9. Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cœlo, et consumat illos?

  10. Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.

  11. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare 4. Et abierunt in aliud castellum.

  12. Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad il-

<--- Page Split --->

lum : Sequar te quocumque ie- ris.

  1. Dixit illi Jesus : Vulpes foveas ha- bent, et volucres cœli nidos : Filius autem hominis non ha- bet ubi caput reclinet¹.

  2. Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.

  3. Dixit que ei Jesus : Sine ut mortui

sepeliant mortuos suos : tu au- tem vade, et annuntia regnum Dei.

  1. Et ait alter : Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum re- nuntiare his quæ domi sunt.

  2. Ait ad illum Jesus : Nemo mit- tens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est re- gno Dei.

IN CAPUT IX LUCAE

ENARRATIO.

« Convocatis autem duodecim Apo- stolis. »

gitur potestatem. Tertio, sui Apostolatus et legationis tangit et præscribit finem. Quarto, formam adhibet vivendi tanta legationi congruentem.

De his autem quæ hic dicuntur, multa supra Matthæum, x, 1, et Marcum, ut, 15, notata sunt ², de quibus nullam hic faciemus mentionem.

Dicit igitur circa convocationem tria : modum scilicet qui intelligitur in verbo convocationis, cum dicit :

Hic incipit pars illa quæ est de com- missione sive collatione potestatis Apo- stolorum, et Episcoporum, qui primum locum tenent in Ecclesia.

Habet autem partes duas, in quarum prima agitur de potestatis Ecclesiasticae collatione. In secunda vero agitur de eruditione, et cautela, et modo qualiter istam potestatem in subditos exerceant : ad hoc enim magna est opus eruditione.

In prima harum tria sunt, quorum pri- mum est de potestatis istius collatione. Secundum, de potestatis istius exsecu- tione. Tertium, de hoc qualiter hanc po- testatem exsecuti sint ad Christum rela- tione : sic et quilibet legatus legationis peractæ facit relationem.

Potestatem autem Christus tradens dis- cipulis quatuor inducit. Primo convocat ad uninatem. Secundo, Apostolicam lar-

« Convocatis, »

Hoc est, in unum vocatis : ut cum Christo sint unum, inter se sint unum, et cum eis ad quos mittuntur efficiantur unum. Cum Christo autem existentes unum, sunt cum Patre et Spiritu sancto unum, cum quibus Christus est unum. Joan. xvii, 11 : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi ut sint unum, sicut et nos. Item, ibidem, §. 21 : Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Item, ibidem, §. 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. In hac enim unio- ne continuus sine interruptione est de- scensus charismatum in totam Ecclesiam. Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in ca- pite, quod descendit in barbam, barbam

Tom. XX hujusce novæ editionis : et in tom. XII enarrationes in Marcum, m, 45.

<--- Page Split --->

Aaron, etc. Act. iv. 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.

Hæc autem unitatis concordia perficitur tribus : unitate veritatis credite, unitate charitatis effectæ, unitate Spiritus totum corpus Ecclesiæ vivificante et movente. De primo dicitur, I ad Corinth. 1, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. De secundo, Joan. xiii, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. De tertio, ad Ephes. iv, 5 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma.Ideo Apostolus,I ad Corinth.xii, 13 : Omnes in uno Spiritu potati sumus. Sic in unitatem vocat credendorum, diligendorum,et per Spiritum operandorum. I ad Corinth. xii, 11 : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Hujus autem convocationis auctor est « Jesus, » qui est auctor salutis et uniformitatis in Ecclesia. Quod significatur per tunicam suam inconsutilem ‘. Ipse enim dicit, Matth. xii, 30, et Luc. xi, 23 : Qui non est mecum, contra me est : qui non colligit mecum, dispergit. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Psal. xlix, 3 : Congregate illi Sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

Tertio autem tangit quos ad se immediate congregat et vocat : cæteros autem mediantibus illis adjungit sibi.

« Duodecim Apostolis, »

Quos supra nominibus propriis expressit. Hic enim ordinat majores in Ecclesia, qui vice funguntur Apostolorum. Partes autem duodenarii sunt unum, duo, tria, quatuor, sex. Et in uno quidem exprimitur unitas deitatis, et simplici-

tas intentionis. In duobus autem exprimuntur mandata gemine directionis in unitate Trinitatis. In tribus autem Trinitas personalis cum trinitate theologicae virtutis. In quatuor autem perfectio humanae virtutis, cum quadriga Evangelicae predicationis, et quatuor mundi plagis, in quibus predicandum est Evangelium. In sex autem perfectio consistit operationis quia in senario explevit Deus omnem diversitatem sui operis.

Hi autem Apostoli habent novem ornatus per duodecim distributos. Habent enim principatus auctoritatem, habent etiam fundamentalis doctrinae fontalitatem, habent sanctitatis fulgorem : quorum primum est potestatis Patris, secundum sapientiae Filii, tertium bonitatis Spiritus sancti. Quoad primum significantur in duodecim Patriarchis filiis Jacob 1. Quoad secundum significantur in duodecim fontibus inventis in Elim 2. Quoad tertium significantur in duodecim lapidibus pontificalis ornatus 3.

Habent adhuc panis verbi Dei et Eucharistiae apud se pabulum, habent in se constantiae in passionibus tribulationum stabilimentum, habent in oblatione pro populo de se offerre sacrificium. In primo horum configurati Christo novo pontifici,novi sacramenti auctori : in secundo, Christo patienti : in tertio, configurati Christo hostiae. Quoad primum significantur in duodecim panibus propositionis 5. Quoad secundum figurantur in duodecim lapidibus positis in ripa Jordanis, super quos manavit unda tribulationis 6. Quoad tertium, in duodecim bobus qui stabant sub mari aeneo 7.

Habent adhuc in se radiantia merita beatitudinis, habent in se fundationem Ecclesiasticae potestatis, habent in se portas et aditus Ecclesiasticae dignitatis. Primum per vitae idoneitatem, secundum

<--- Page Split --->

per datam sibi a Domino clavium potestatem, tertium autem per gratuitam et divinam ad Apostolatum vocationem. Primum est per convenientiam ad Christi vitam, secundum per conformitatem ad Christi fidem qui est fundamentum, tertium autem per assimilationem ad Christi introitum qui est ostium, quod non accepit sibi honorem, sed dedit ei honorem qui dixit : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech 1. Quoad primum significantur per duodecim stellas in corona sponsæ 2. Quoad secundum significantur per duodecim cœlestis civitatis fundamenta 3. Quoad tertium figurantur per duodecim cœlestis civitatis portas sive ostia 4. Et sic ter trini ornatus Ecclesiæ militantis sunt, sicut sunt ter trini ornatus Ecclesiæ triumphantis.

Hos igitur duodecim in hos vocavit ornatus. Et hos ornatus omnis Pontifex habere tenetur, aut ipse inter Apostolos non vocatur a Deo, sed forte se ingerit in dolosa fraude diaboli.

Sequitur :

« Dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. »

Hic Apostolicam largitur potestatem. Dicit autem tria : gratuitam scilicet collationem donationis, magnitudinem largiti muneris, et efficaciam ejusdem contra nocumentum contrariae potestatis.

Gratuitas largiti muneris tangitur cum dicitur : « Dedit illis. » Non enim reddidit meritis sive obsequiis, nec vendidit pretiis, nec exsolvit pro debitis, sed gratuito dono dedit gratis. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Jacob. i, 3 : Dat

omnibus affluenter, et non improperat. Ad Ephes. iv, 8, et Psal. lxvii, 19 : Dedit dona hominibus. Matth. xxv, 13 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.

« Virtutem et potestatem. »

Magnitudinem describit largiti muncris.

Tangit autem duo munera, quorum unum dicit perfectionem potentiae ad actum : secundum autem ordinationem.

Est enim virtus ultimum potentiae cujuslibet ad summum actus, sicut dicit Philosophus, et confirmat Dionysius. Potestas est stans potentia ad legis ordinem. Quoad primum induuntur virtute ex alto 5. Quoad secundum datur eis potestas ordinandi et statuendi omnia secundum legis Christi ordinem, de qua dicitur, Matth. xxvii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Et in Apostolos eamdem traduxit potestatem.

Ex virtute igitur incontradicibiliter omnia facere prævalent, sive naturalia, sine supernaturalia : divina ex potestate tamen, nihil nisi recte et recta possunt, dicentes cum Paulo, II ad Corinth. xni, 8 : Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Ad Roman. xiii, 1 et 2 : Non est potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Virtus igitur quasi vi tuens, contra insurgentia tuetur et prævalet. Potestas ultorem gladium lege concessum exhibet ad vindictam malorum, et laudem bonorum.

Sic ergo dedit virtutem, quæ sit dispositio perfecti ad optimum opus.

Et ad actum dedit potestatem, ad ordinatae severitatis distinctionem et judicium :

<--- Page Split --->

ut virtus confortet potestatem, et potestas informet virtutem. Virtus enim sine potestate est temeraria, et potestas sine virtute debilis et remissa. Potestas enim semper justa est : virtus autem aliquando praesumptuosa et temeraria. Et ideo, Jerem. ix, 23, dicitur : Non glorietur fortis in fortitudine sua. Psal. xlviii, 7 : Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Tale enim donum dicit virtus, quod est perfectum robur ad actum, ut perlicere possit quemcumque actum impositum.

« Super omnia dæmonia. »

Tangit hic doni hujus efficaciam contra nequitiam contrariæ potestatis.

Et hæc est duplex, in spiritualibus scilicet, et corporalibus.

In spiritualibus dicit : « Super omnia dæmonia. » Multiplicitas autem dæmonum in multitudine dæmoniacorum nocumentorum. Hæc autem nocent aliquando ad sensuum eversionem, et imaginationis turbationem, sicut in his qui dicuntur maniaci et dæmoniaci : aliquando autem ad morum corruptionem, sicut in his qui bene sentiunt et male vivunt : aliquando autem ad labefactionem fidei, sicut in hæreticis, qui fraude diabolica decepti videntur bene vivere, et male credunt. Et quodlibet istorum habet multas differentias : quod significatur, Marc. v,9, et Luc. viii, 30 : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Judicum, xy, 4, trecentæ vulpes Samsonis, quamvis caudas haberent colligatas, tamen facies habebant divisas. Quia quamvis omnium dæmonum malitia ducat ad finem peccati, tamen diversæ sunt facies peccatorum quæ suadent. Ideo dicit Psalmus ii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribultant me? multi insurgunt adversum me. Ideo etiam aliquando dicitur aspis, aliquando basilices, aliquando leo, aliquando draco. Psal. xc, 13 : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et concucabis leonem et draconem. Super omnia

autem hæc, et hujusmodi dæmonia est virtus et potestas Apostolica : sicut dicitur, Matth. xvi, 18 : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et hoc est quod dicitur, Job, xl, 14 : Qui fecit eum, applicabit gladium ejus.

« Et ut languores curarent. »

Languor est defectus in corpore. Dicitur autem languor, longus angor. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum. In languores in quos non potest medicina, in hos potest Apostolica auctoritas. Marc. xvi, 18 : Super ægros manus imponent, et bene habebunt. Unde, Marc. vi, 13, dicitur, quod ungebant oleo multos ægros, et sanabant. Inter etiam dona divina, I ad Corinth. xii, 9, dicitur, quod alii datur gratia sanitatum. Et hoc quidem aliquando contingit in corpore, quando novit Dei sapientia hoc expedire. Semper autem contingit in anima, quod medici animarum gratias sanitatum perficiunt in mente. IV Reg. v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Lavari septies in Jordane, est lavari septies in sacramentorum humili descensu, vel influxu septem donorum Spiritus sancti. Et tunc et caro recipiet temperamentum concupiscentiæ, et mens munditiam gratiæ. Et hæc per ministeria sacerdotum Ecclesiæ. Et hoc modo dedit Apostolis potestatem « ut languores curarent. »

Nec est instantia, quod ferunt hæretici de Pontificibus nostri temporis, quod ideo non habeant à Deo virtutem et potestatem Christi, quia languores non curant : quia nec in diebus Apostolorum omnes languidi curati sunt, neque in diebus Christi : sicut et ipse Christus dicit, Luc. iv, 27, quod multi leprosi erant in Isræl sub Elisæo Propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Tales enim gratiæ aliquando fiunt ad ædificationem fidei : et aliquando non fiunt, quando propter aliquam causam non per-

<--- Page Split --->

mittit eas fieri Deus : et aliquando fiunt a malis, et aliquando a bonis. Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi :... Nonne in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Sic igitur et adhuc dantur virtus et potestas ecclesiastica.

testimoniorum condemnationes contra non credentes. Marc. xvi, 16 : Qui vero non crediderit, condemnabitur.

Finem autem legationis subjungit, dicens :

« Prædicare regnum Dei. »

« Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. »

Tangit suæ legationis auctoritatem, et finem.

Auctoritatem in hoc quod dicit : « Et misit illos. » Misit enim illos ut in eis sua auctoritas honoraretur, ut sua voluntas per eos omnibus exponeretur, ut fides per eos prædicaretur, et ut omnes non credentes per eos de infidelitate convincerentur.

De primo quidem horum dicitur, Matth. x, 40 : Qui recipit vos, me recipit. Et, Luc. x, 16 : Qui vos spernit, me spernit. Et hoc etiam intelligendum est de apostolicis legatis. Sed non sunt apostolici legati, qui in auctoritate et vita et verbo non veniunt Apostolorum, qui in veritate non habent gratiam curandi, sed potius dæmone pessimo impletur, et infirmatur omne cui manus imponunt.

De secundo dicitur, II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

De tertio, Marc. xvi, 13 : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ, Psal. xvii, 2 : Cæli enarrant gloriam Dei. Et sequitur, §. 5 : In omnem terram exivit sonus eorum. Ad Roman. x, 17 : Fides ex: auditu, auditus autem per verbum Christi. Et supra, §. 15 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur ?

De quarto, Psal. cxliv, 6 : Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii aucipites in manibus eorum. Exaltationes in faucibus, sunt gratiarum actiones de credentibus. Gladii autem in manibus, sunt

Tangit autem duos fines : primum quidem veritatis, alterum autem virtutis tam in spiritu quam in corpore. Finis veritatis est regni Dei prædicatio. Finis virtutis est infirmorum sanatio.

In primo horum notantur duo : veritatis scilicet propositio, et veritatis ratio.

Propositio importatur cum dicit : « Prædicare. » Prædicatur enim, ut dicit Chrysostomus, cujus ratio probans ipsum non habetur : sed cum sit super intellectum, et sit de indemonstrabilibus, oportet quod supermundanis probetur miraculis. Est enim prædicare quoddam prophetae, vel prophetias exponere. Prophetiae autem omnes innituntur revelationi. Revelatio autem non habet causam per quam possit doceri, sive demonstrari. II ad Timoth. iv, 2 : Prædica verbum, insta opportune, importune. Marc. xvi, 13 : Prædicate Evangelium omni creaturæ. Isa. lxi, 1 : Misit me ut prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem.

« Regnum Dei. »

Ratio et nomen est rei prædicatæ quantum ad veritatem.

Est autem regnum (sicut dicit Tullius) perfecta potestas regendi. Hæc autem completur tribus regno necessariis, videlicet, substantialibus, et virtutibus, et operationibus sive officiis.

Substantialia autem regno sunt tria, sicut volunt sapientes : quorum primum est conversa in naturam justitia. Secundum autem, rationum justitiæ plena scientia. Tertium, judicii inconvulsa sententia. Propter primum rex eligitur, propter secundum decoratur, propter tertium

<--- Page Split --->

inthronizatur. Eligitur enim in regem, cui ita naturalis est justitia, quod videtur non anima alia animatus nisi justitia. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Et ideo nomen imponitur ei ab habitu sibi in naturam converso. Jerem. xxii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et ideo dicit Philosophus, quod ad regem confugiunt sicut ad judicem : ad judicem autem, sicut ad justum animatum, cujus vitalis et animalis motus est justitia. Propter scientiam autem rationum justitiæ datur ei corona, in qua sicut rationes justitiæ fulgent lapides. Datur habitus regius, cujus fulgor est signum splendentis in eo undique sapientiæ, justitiarum, et legum. Isa. xxxii, 17 : Regem in decore suo videbunt. Qui autem hæc non habet, significatur per eum de quo dicitur, Daniel. xi, 20 : Stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio. Thronus autem ponitur ut denotet inconvulsam judiciorum sententiam : quia sedendo quiescitur. Et significat quod nulla eum passio timoris, vel amoris, vel odii, vel acceptationis personæ vel munerum divellit ad declinandum ab æquitate justitiæ. Isa. xvi, 3 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.

Virtus etiam regni constat ex tribus, quod videlicet ad infima non sit inclinabilis, quod ad omne arduum sit invincibilis, et quod ad omne æquum ordinata. Sic enim infimis non enervatur, fortioribus non repellitur, et in ordinatione non confunditur. Et ideo quasi ossa regni, sunt domini et homines infima excedentes, militiae invincibiles, et potestates ordinatae, gladium defensorem et ultorem portantes, quibus omnia subdita sint, I Petr. n, 13, et ad Roman. xii, 1 : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.

Officia etiam tribus constituuntur : le-

gum videlicet dictatoribus, officiis publicis, et utilitatibus privatis.

Hæc novem sumuntur juxta ordines regni cælorum : et quando divina sunt, faciunt regnum Dei tam in cælo quam in terra. Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et quia multa sunt in isto regno, ideo multis comparatur, Matth. xii, per totum caput.

Hoc ergo regnum Dei misit eos prædicare, quia hoc sic appropinquavit per regem Christum hominibus. Matth. ii, 2, et iv, 17 : Penitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. Et quia hæc difficilia sunt : ideo, Matth. xi, 12, dicitur, quod regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et prædicatio istius regni, finis est legationis Apostolorum. Hoc enim est regnum quod amiserunt Judæi, et datum est novæ gratiae populo, Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Et hoc simplici nomine et intentione in sacra Scriptura vocatur regnum. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis. Sic mittuntur Angeli, Matth. xiii, 41, qui colligent de regno Dei omnia scandala. Sic, Joan. xviii, 36 : Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo.

Prædicatio ergo istius regni prædicatio est veritatis explanantis leges, et substantialia, et virtualia, et officia istius regni, et virtutes et gratias ad ipsum acquirendum facientes, et promissiones ejus, et comminationes in eos qui isti regno contradicunt. Et iste est finis unus et potissimus.

Alter autem finis virtutis exprimitur, cum dicitur :

« Et sanare infirmos. »

Est autem duplex infirmitas, et duplex opposita infirmitati sanitas. Una infir-

<--- Page Split --->

mitas mentis, altera autem corporis : et hæc duplex . una quidem ex peccato causata, altera autem causata ex humoribus.

Infirmitas mentis duplex : peccati scilicet, et pœnae.

Peccatum quidem sanat medicus animæ per effectum sacramentalis gratiae : infirmitatem autem pœnae mitigat per eamdem. Et ideo, Eccli. xxxvii, 7, utrumque dicitur, scilicet, et quod unguentarius unctiones conficiet sanitatis, contra infirmitatem culpæ,et pigmenta faciet suavitatis,contra infirmitatem pœnae.

Contra infirmitatem autem corporis utramque, commissa est ministris medicina unctionis extremae. Marc. vi, 13 : Ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Jacob. v, 14 et 15 : Ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei. Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas. Act. ii, 16 : Et in fide nominis ejus, scilicet Jesu, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.

Hæc est enim perfectio sanitatis quæ committitur ministris ecclesiasticis : nec umquam carent tali potestate qui vere sunt ministri Ecclesiæ. Sic Joseph magnus dispensator summi regis, in figura Christi committit servis suis medicis, ut aromatibus, hoc est, sacramentalis gratiae odoramentis condiant totum corpus mysticum sui patris 1. Sic Joseph Christi amicus et servus mixtura myrrhæ et aloes (quæ a putredine præservant) totum ungit corpus Christi 2. Sic dicit David, Psal. xv, 10 : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Quia notas per ministros mihi fecisti in sacramentis vias vitæ, quoad rem in sacramentis contentam,

adimplebis me lætitia cum vultu tuo, per rem in sacramentis significatam et non contentam Verumtamen est quod Apostoli sanabant etiam umbra corporis sui multos aegros, et verbis orationum suarum, et impositione manuum : sicut ubique legitur in Actibus 3. Sed hæc gratia sanitatum non generaliter derivata est ad Ecclesiæ ministros.

« Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. »

Hic formam adhibet vivendi tantæ legationi congruentem.

Hæc autem forma triplices continet regulas quantum ad tria, quæ competunt legatis viatoribus. Prima est, de sustentante in viaet defendente. Secunda est, de necessariorum provisione. Tertia autem, de protegente ab impugnationibus aeris.

Sustentans autem et defendens in via est virga, quæ est et baculus sustentans, et a ruina defendens. Et quia non longe mittebantur, sed tantum intra terminos Judææ, ideo baculo sustentante non indigebant. Quia autem intra terminos fratrum mittebantur qui pacifici erant, ideo etiam non indigebant baculo defendente. Adhuc autem, quia nova prædicabant omnibus contraria, ideo uni vel paucis contra omnes baculus non profuisset defensionis : et verbum prædicatum plus profecit patientia quam defensione. Et ideo iterum interdicitur defensionis auxilium.

<--- Page Split --->

Quod autem intra terminos Judaeæ tantum missi fuerint et non longe, patet, Matth. x, 5 : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Hæc est enim prima missio, in qua primum oportebat verbum offerri filiis Israel. Et tandem cum culpa repulsionis eorum convertebantur ad Gentes, tunc longe mittendi erant, et solatiis via diversis indigebant, et illa tunc Apostolis sunt concessa.

De patientia autem, quam exhibere debebant, dicitur, Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum : quibus non prodessent pauca defensionis arma. Ita etiam vita concordat doctrinae et exemplo Magistri. Dixit enim, Matth. v, 39, percutienti unam maxillam, exhibendam esse alteram quando prævalet iniquitas. Ipse etiam patientiam exhibuit in injuriis. Et ideo etiam Apostolis talem formam vivendi et vincendi imposuit. Ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus.

prælatus et dominus Pharaonis. Et ideo in signum hujus virgam accepit directionis. Isti autem mittebantur ad synagogæ populum eis non obediturum. Et ideo ad illos regnum non acceperunt, sed potius in Gentiles post Resurrectionem.

Sic ergo et concedit, et interdicti tolli virgam in manibus.

Defensio enim illa inutilis esset verbo predicando. Isa. xxxvi, 6 : Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si imixus fuerit homo, intrabit in manum ejus. Et ita est de defensione sæcularium armorum, quæ inutilia sunt viris spiritualibus prævalente iniquitate, et coram infideli judice : sicut diximus alibi. Taliter autem prævaluit iniquitas, et infideles erant judices in principio nascentis Ecclesiæ. Et ideo non erat opponenda nisi patientia.

Hæc habita regula de armis defensionis et impugnationis, ponit vivendi formam de necessariorum provisione contra impugnans intrinsecus.

Hoc autem est dupliciter. Aut enim est de sollicitudine futuri impugnantis : aut de provisione præsentis necessarii.

Sed hæc contraria. Dicit enim, Marc. vi, 8 : Præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Filii etiam Israel exeuntes de Ægypto, baculos tenebant in manibus 1. Moysi etiam dicitur : Virgam hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa 2.

Quare ergo hic prohibet virgam tolli? Ad hoc dicendum est, quod supra dicta ratione prohibet hic, et in Matthæo virgam tolli, maxime secundum quod virga est de armis defensionis et impugnationis : secundum tamen quod virga est instrumentum sustentationis lassitudinis, quæ aliquando contingit in via parva sicut in magna, permittit portari virgam. De filiis autem Israel non est simile : quia illi recedebant fugientes, et armis indigebant defensionis. De Moyse etiam non erat simile : quia ille mittebatur ut

Si est de sollicitudine futuri, interdicti peram, dicens.

« Neque peram, »

Supple, tollatis in via. Pera autem omne reservatorium dicitur in futurum. Unde sacculum sub prohibitione peræ prohibuit, et omne reservatorium esculenti, vel poculenti sive vestimentorum. Sicut enim dicit Glossa : « Concessa primum potestate signorum, mittuntur prædicare regnum Dei : ut magnitudinem promissorum attestetur magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent. Judæi enim signa quærunt. Et cum signa de novo exhibebant, necessaria ultro eis exhibebantur a contribulibus suis. » Et ideo de pera non oportuit aliquid cogi-

<--- Page Split --->

tare. Sed cum postea contradictum fuit verbo prædicationis, et signa magi cis artibus et principi dæmoniorum imputabantur, dictum fuit, Luc. x x i i , 3 6 : Qui habet saccumum, tollat similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Non prævalente enim iniquitate coram fideli et justo judice, licet uti armis defensionis ad repulsam injurie, donec veniat defensio a judice : sicut et inter illos qui ultro non exhibent necessaria, potest quis licite uti saccumo et pera : sicut et Dominus loculos habuit, in quibus ea quæ mittebantur, portari fecit 1. Unde et Joan. iv, 8, cum inter Samaritanos esset, Discipuli ejus abierunt in civitatem ut cibos emerent.

In quo omnia necessaria ad victum intelliguntur. Talis enim necessariorum sufficientia copiose a principio cum viderentur signa, et contradictum non esset adhuc Christo, a Judæis exhibebatur. Quia etiam decimam quamdam apud se colligebant, quam proselytis et advenis ministrabant, sicut dicitur, Tob. i, 7 : Ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. Job, xxxi, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori paluit. Cum autem postea contradicebatur Apostolis, istud non potuit neque debuit observari.

« Neque pecuniam, »

Hoc est igitur quod dicit « de pera. »

Si quis autem apud eos, qui ultro necessaria exhibent, peram portaret, hic eleemosynas aliorum pauperum præripere intenderet, et peccaret. Apud Judæos autem quibus tunc Apostoli prædicabant, præceptum erat ut foris non maneret peregrinus, et maxime Levita, qui habebat sermonem exhortationis ad populum 2. Et ideo tunc pera Apostoli non indiquerunt. Unde, Josue, ix, 4 et seq., Gabaonitæ qui in peris et urbius esculentum et poculentum portabant, filios Israel deceperunt. Gabaonitæ proclives iniquitati interpretabantur, et significant quæstuarios prædicatores, inique de pecuniis et bonis aliorum suas peras replentes: et non intendentes ædificationi proximorum, sed qualiter inique eleemosynas pauperum præripiant, filios Dei convertendos per verbum decipiunt.

Quæ, sicut dicit Aristoteles, fidejussor est cujuslibet necessitatis, et est pro qualibet necessitate commutabilis. Et ideo melius hoc exprimitur, Matth. x, 9, ubi dicitur : Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Sicut enim dictum est, via longissima non sunt missi, neque ad contradicentes sermoni. Et ideo exhibitione signorum omnibus abundabant. Act. iv, 34 et 35 : Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Postea autem cum talis cessavit gratia, consulto portabatur pecunia, et alia quibus future providetur necessitati.

Sollicitudo autem necessariorum respectu præsentis defectus tángitur hic tripliciter : in esculento, et commutabili pro quolibet necessario, et in vestitu. Et omnia hæc sunt contra impugnans intrinsecus.

De primo dicit :

« Neque panem, »

Sequitur :

« Neque duas tunicas habeatis. »

Tunica hic vocatur fovens calorem corporis, et continens spiritus : ne corpora per frigus obvians, aut resolutionem spiritus dissolvantur. Quid autem sit habere duas tunicas jam superius ex-

<--- Page Split --->

positum est 1. Non enim dicuntur dux a numero vestimenti, sed a numero usus. Non enim duo usus camisia, vel duo usus tunica, secundum quod est tunica: vel duo usus supertunicalis, secundum quod est supertunicale, sunt necessarii. Sed sicut sufficit unus usus camisationis, ita sufficit unus usus tunicationis, et unus usus togationis, et unus usus palliationis: et alter simul cum illo adhibitus est superfluus: et hoc hic prohibetur, quia hoc superflue sollicitudini deputatur. I ad Timoth. vi, 8: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Jacob. v, 1, 2 et 3: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseris vestris, qux advenient vobis. Divitix vestre putrefactax sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Si autem dicatur, quod tunica est contra defendens ab extrinseco, non est contradicendum: sed tamen etiam hoc est verum, quod continet digerens intrinsecum, et continet spiritum qui est vehiculum virtutum.

Istis autem ordinatis, ordinat id necessarium quod repellit impugnans extrinsecus, quod est hospitium.

Hic autem ordo est secundum duo, scilicet, secundum recipientes, et secundum non recipientes.

Quantum autem ad recipientes tangit duo, scilicet, quod remanendum est in domo una, et quod inde non est exeundum ad hospitii jura alibi quaerenda.

De prima parte dicit :

« Et in quamcumque domum intraveritis, »

Præmissa tamen diligenti inquisitione de hospitis dignitate, quam innuit Matthæus, x, 11, quod postquam dignus hospi-

talitate hospes inventus est, in illius domo manendum est. Est autem dignus, ut dicit Beda, qui sibi potius reputat beneficium impendi suscipiendo hospites, quam impendere. Talis fuit Abraham, Genes. xvii, 3 et seq. : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponumque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Talis etiam fuit Lot, Genes. xix, 2: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi. Ad Hebr. xiii, 2: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. In talem ergo domum intrantes, suscipiuntur charitative prædicatores, ut non sine causa exirent.

Unde dicit :

« Ibi manete. »

Et additur, Luc. x, 7: Edentes et bibentes qua apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. I ad Corinth. ix, 14: Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Tunc enim non erant Ecclesiae ad quas turbæ verbum audientes confluerent, sed ad domos fidelium confluxerunt ut audirent verbum : quæ aliquoties a primitivæ Ecclesiae Episcopis in Ecclesias sunt ordinatae : sicut in multis Sanctorum legitur gestis. Et hæc est causa dicti istius.

Sequitur :

« Et inde ne exeatis. »

Tangit hic quod Scribæ et Phærisæi et pseudoprophetae fecerunt, qui discurrerunt per domos, lautiores quærentes hospitcs. Hoc veris prohibet prædicatoribus. Discurrens enim per domos, vani-

<--- Page Split --->

tates videt in domibus, et capitur diversôrum delectabilium formis. II ad Timoth. iii, 6: Ex his sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Si tamen honestus hospes expensis non sufficiat, non prohibet fieri ab aliis contributionem ad expensarum onera supportanda: sicut et ratio dictat, et jura Legatis et Prædicatoribus concedunt : sicut et Apostolus dicit, I ad Corinth. xvi, 2: Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit, ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. Et, II ad Corinth. viii, 13: Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.

Hac igitur de causa « ibi manete, et inde ne exeatiis. »

Sequitur :

« Et quicumque non receperint vos. »

Tangit hic de non recipientibus Prædicatores, et verba prædicationis. Illi autem sunt obstinati, sicut dicitur, Ezechiel. iii, 7: Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Et dicitur, Ezechiel. ii, 5: Quia domus exasperans est. Hi sunt etiam de quibus dicitur, Joan. viii, 37: Sermo meus non capit in vobis. Tales igitur significantur per viros Jericho, qui ejecerunt a se exploratores: recipientes autem significantur per Rahab quæ recepit eosdem, et a persecutoribus abscondit 1. Non recipientes igitur indigni sunt, quod sibi gratia exibeatur hospitalitatis. Et illi sunt digni omnibus plagis Ægyptiorum, qui bonis hospitibus male usi sunt. Sapient. xix, 13 et seq.: Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospités in servitutem redigebant. Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti reci-

piebant extraneos. Qui autem cum tætitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. Et ideo præcedit, ibidem, 7. 12: Juste enim patiebantur secundum suas nequitias.

« Quicumque igitur non receperint vos. » Tertia Canonica Joannis, 7, 10: Diotrephes non suscipit fratres, et eos qui suscipiunt prohibet, et de ecclesia ejicit.

A talibus igitur « exeuntes de civitate illa, » quæ est habitatio profanorum illorum qui non audiunt Dominum dicentem : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus 1. Isti sunt enim imitatores Diotrephis, quem de malo suo convicit Joannes Evangelista. Isti sunt imitatores illius servi nequam, qui bona domini sui non dedit ad mensam familiae domini, sed subtrahit filiis Dei bona patris eorum 2. Et non imitantur servum fidelem et prudentem, qui quia in pauca fidelis fuit, et ideo intrans in gaudium domini sui, supra multa est constitutus. Et ideo,

« Etiam pulverem pedum vestrorum excutite. »

Tripliciter. Pulvis enim in pedibus signum est laboris itineris. Et hic excutitur in eos, quando labor suscepti pro eis itineris, in eos proponitur, ut testis contra eos in judicio Dei habeatur.

Et hoc est quod dicit : « In testimonium supra illos » Ezechiel. ui, 19 : Si tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti. Et sic pulvis laboris in non recipientem verbum excutitur, quando labor in testimonium condemnationis ejus retorquetur. Act. xx, 26 et 27 : Mundus sum a

<--- Page Split --->

sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

Secundo, pulvis excutitur, quia temporalia (quæ pulvis sunt exiguus) non recipiuntur ab his qui veritatis Prædicatores non recipiunt. Apocal. xviii, 4 et 3: Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis : quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum. In signum hujus, Josue, vi,17, dicitur de civitate quæ nuntios Dei non recepit: Sit civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus, Sic, Numer. xvi, 15, non audientibus et non recipientibus verbum Domini dixit: Ne respicias sacrificia eorum: tu sciis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflizerim quempiam eorum.

Tertio, excutitur pulvis spiritualiter, pulvis videlicet terrene conversationis, qui in peccatis venialibus (quæ pulvis dicuntur) adhæret Prædicatoribus veritatis ex contagione societatis, et sollicitudinis talium contumacium. Hic autem in eosdem excutitur, quando cura pro eisdem non suscipitur, et ad statum contemplationis et puritatem casso labore actionis Prædicator revertitur. Ideo enim dicit Dominus, Joan. xiii, 10: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus lotus. Rediens enim ad se, postposito actionis labore, propter improbitatem verbum Dei non suscipientium excutit pulverem venialium, quando pro improbis talibus deliberat ulterius non inquinari, dicens illud Canticorum, v, 3: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?

Sic ergo pulvis in testimonium reproborum a pedibus Sanctorum excutitur.

Dicit autem : « Supra illos, » quia hoc est onus premens illos in judicio.

Psal. xxxvn, 5: Sicut onus grave gravata sunt super me. Unde, Matth. x, 13, dicit: Amen dico vobis, tolerabilius erit terra Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.

« Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. »

Hic tangitur obedientialis collatae potestatis exsecutio.

Tanguntur autem duo : obedientia discipulorum, et fama audientium eos. Statim enim mirabilis de Christo fama facta est inter Judæos qui Apostolos audierunt.

De primo autem tanguntur tria : egresssus scilicet, circuitus, et fructus.

Egressus quidem cum dicit : « Egressi autem, » a se scilicet, a suis, et a scholis, et ab intimo contemplationis.

A se quidem se negligentes in quiete propria, propter ea quæ sunt proximorum. Sic egressus est Paulus, Act. xx, 23 et 24 : Spiritus sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolvmis me manent. Sed nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari evangelium gratia Dei. Cantic. 1, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos. Se ignorat qui propria negligit, ad hoc ut de se egrediatur, et hædos, hoc est, peccatores convertendo pascat. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Sicut Isaac egressus est de se ad meditandum in agro, et Rebecca m inventi. Isaac, Prædicator missus, de suis commodis egressus in agrum ad verbum Dei seminandum, invenit credentium Ecclesiam

<--- Page Split --->

sibi spirituali matrimonio copulandam.

Egressi etiam sunt a suis familiaribus, familiis, et amicis. Genes. xii, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Deuter. xxxiii, 9 : Qui dixit patri suo, et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

Egressi etiam sunt a scholis Domini, studia sapientiæ intermittentes. Omnia enim tempus habent, sicut dicitur, Eccle. iii, 5. Tempus est colligendi lapides, hoc est, solidas veritates in studio : et tempus spargendi eosdem, in doctrina et prædicatione aliis proponendi. Unde Juvenalis :

Semper ego auditor tantum, numquamne reponam?

Eccli. xxix, 33 : Transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba cæteros. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

De quiete etiam contemplationis veritatis egressi sunt ad laborem actionis. Non enim semper sedendum est cum Maria ad pedes Domini in contemplatione 1, sed aliquando egrediendum ad considerationem domus in cura exteriori. Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. In figura hujus Abraham patriarcha postquam in spiritu cum filio adoraverat in monte, et in igne Spiritus sancti arietem, hoc est, carnis impetum concremaverat, reversus est ad asinum et ad familiam, et curam commissorum 2. Puer etiam Samuel non semper auscultavit Dominum in templo, sed etiam aliquando providit necessaria populo 3.

Sic igitur egressi,

« Circuibant. »

Ecce circuitus.

Et tangit duo : modum, et loca.

Modum quia « circuibant, » hoc est, in circuitu ibant. Circuit autem qui in idem a quo incipit gressum et motum convertit, et tamen extrema omnia percurrit. In tali autem prædicationis legatione a Deo auctore missionis incipitur, et per omnes differentias hominum a Deo longe distantes discurritur, et in Deum reditur. Et hæc expositio a verbis Dionysii trahitur. Psal. xxvi, 6 : Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo et psalmum dicam Domino. Circuit, qui a Domino sicut dictum est, exit. Immolat autem, qui sacrificium de conversione peccatorum adducit in tabernaculum Ecclesiae. Hostiam autem vociferationis exsolvit, qui voce plena devictis hostibus Deo laudes exsolvit : quod non facit nisi quando post fructum ad Deum redit, et sic circuit, cantans psalmum. Dicit Matthæus, iv, 23 : Circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni.

« Per castella. »

Locus est circuitus Apostolorum. Castella autem sunt munitiones. Quia in locis in quibus diabolus magis munitus est, magis prædicationi est insistentum. Ad Hebr. xi, 33 : Sancti per fidem vicerunt regna. Et, ibidem, y. 34 : Fortes facti sunt in bello, castra verterunt exteriorum. Judicum, v, 8 : Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt hæc. Idcirco dicitur in Canticis, vi, 3 : Terribilis ut castrorum acies ordinata.

<--- Page Split --->

« Evangelizantes. »

Ecce fructus sive finis. Est autem finis prædicatoris in ipso, et finis ejusdem in altero. Fructum in ipso semper consequitur, quando eorum quæ sui sunt officii nihil penitus omittit de contingentibus ad finem. Et hoc est evangelizare. I ad Corinth. I, 17 : Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Isa. xli, 27 : Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.

prophetam unxisset, et ille non statim sequi voluisset, dixit Elias : Quod meum erat feci tibi. Ac si diceret : Finem optatum quoad me consecutus sum, tu de cætero vide quid agere debeas.

Quod autem dicit : « Curantes ubique, » notat quod curæ sacramentorum nullus morbus obsistit, nisi forte aliquis obicem Spiritui sancto posuerit. Quia sicut dicitur, Sapient. 1, 4 et 5 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictam.

Finis autem, et fructus in altero tangitur, cum dicitur :

« Et curantes ubique. »

Non poterat esse nisi divina virtus, quæ ubique curabat : quia virtus humana non sufficeret. De cura autem ista jam dictum est, quod est sanatio integra in anima semper, et frequenter in corpore. Marc. xvi, 17 et 18 : In nomine meo daemonia ejicient :... super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et ideo dicitur, Psal. lxvii, 24 : Lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. Lingua enim canum Dei latratum prædicationis emittens, vulnera lingit et sanat. Et ideo ex inimicis ad Deum convertit, et sic curat ubique. Matth. x, 7 et 8 : Euntes prædicate, dicentes quia appropinquavit regnum cælorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejcite : gratis accepistis, gratis date.

Iste ergo est finis et fructus in altero, quem non semper consequitur qui a Domino missus prædicat. Sed tamen non propter hoc laborem emittit, quia etiamsi nullum curet, quando prædicando de contingentibus nihil omittit, mercede digna non fraudatur. II ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, scilicet justus judex. Unde, III Reg. xix, 20, cum Elias Eliseum in

« Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et hæsibatab, eo quod diceretur

A quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia Propheta unus de antiquis surrexit. »

Hic tangitur de fama verbi prædicati. Tanguntur autem tria. Primo enim tangitur famæ solemnitas, quæ usque ad solemnes personas personuit. Secundo, tangitur famæ diversitas : et tertio, Christi, cujus fama prædicabatur, ad videndum desiderabilitas.

Circa primum tanguntur duo : famæ solemnitas, et audientium captio a fama illa. Intra se enim capiebantur, hæsitantes quæ esset persona tam grandis, de qua talis fama sonaret.

Adhuc in primo horum dicuntur tria : solemnitas famæ, generalitas in bonis laudibus famæ, et de quo tam laudabilis fama personuit.

Solemnitas notatur in hoc quod ad regum jam devenit palatia.

Et hoc est :

« Audivit autem Herodes. »

Hic est Herodes Antipas, filius Herodis Ascalonitæ, sub quo passus est Dominus, quem sprevit indutum veste alba,

<--- Page Split --->

et qui decollavit Joannem, imitatus paternam malitiam, qua pater pueros occidit, quaerens Christum puerum.

« Tetrarcha, » Tetrarcha autem dicitur, quia mortuo Herode Ascalonita patre hujus, a Romanis divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum duas habuit Archelaus, tertiam Philippus, et iste Herodes quartam. Et haec omnia jam in ante habitis exposita sunt 1.

Hæc autem famæ solemnitas (quæ apud omnes bonorum memoria digna fuit) odor fuit divinorum bonorum in Christo, qui diffusus est in mundum, aperta per prædicationem Apostolorum apotheca virtutum suarum, et communitis et contritis aromatibus per explanationem Scripturarum. II ad Corinth. II, 15 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt et in iis qui pereunt. Venenata enim ad odoris fragrantiam moriuntur, et munda confortantur. Cantic. IV, 10 : Odor vestimentorum 1 tuorum super omnia aromata. Vestimentum autem contextum est ex lanis agni, sive virtutibus Christi. Psal. xliv, 9 : Myrrha, et qulta, et casia a vestimentis tuis, supple, spirant. Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josie in compositionem odoris facta est opus pigmentarii : in omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria. Josias, in quo est incensum Domini vel in quo est sacrificium, interpretatur. Et significat Christum, qui incensum boni odoris fuit pro nobis in devotione orationis, et sacrificium pro nobis in oblatione passionis. Et hujus odor coram Deo in fama, et laude coram hominibus et mirabilis. Genes. vn, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Et ideo per eum cunctis benedixit. Hoc autem ad ædificationem fecit Episcoporum, vices suas tenentium. I ad Timoth. II, 7 : Oportet Episcopum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt.

« Omnia quae fiebant ab eo. »

Ecce famæ generalitas. Omnia enim erant in bona fama : et non sicut quidam qui maculosam habent famam, quæ sicut pellis leprosorum varietate respersa est. Sed ista universaliter erat pulchra et bona. Cantic. iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Ideo dicitur agnus immaculatus, Exod. xii, 5 : Erit agnus absque macula, masculus, anniculus. I Petr. 1, 19 : Pretioso sanguine redempti estis, quasi agni immaculati Christi. Marc. vi, 37, redditur causa cum dicitur : Bene omnia fecit. Si enim bene omnia fecit, tunc fama bona erat de omnibus quæ fiebant. Sicut autem Christus omnia fecit bene : sic dicit Beda, quod diabolus omnia facit male.

« Et hæsitabat, »

Hærendo intra se captus, quænam esset tam digna persona, de qua ista referrentur tam universaliter laudalilia. Differenter autem hæsitabant Nathanael, et Herodes : Nathanael enim ex dictis Philippi probabilibus hæsitans, hoc est, hærere incipiens, ductus est ad Jesum 3. Et hæsitationem promovit in adhæsionem, et a Christo meruit laudem. Herodes autem paterni doli imitator, qui hæsitaverat in dictis Magorum 4, sicut et iste hæsitavit in dictis Apostolorum, et hæsitatipnem convertit in dolum vulpinum, quærens Christum, et Christi nomen exstinguere : et ideo a Christo vulpes vocatus est 5.

« Eo quod diceretur. »

Ecce famæ diversitas, quæ causa fuit hæsitationis. Omnis autem diversitas ista famæ magna est et solemnis : sed tamen

<--- Page Split --->

penitus insufficiens magnitudini et laudibus Christi.

Est autem triplex diversitas ipsius, sicut patet in littera.

Et hoc est quod dicit :

« Eo quod diceretur a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortis. »

Et notantur in hoc duo, scilicet, quid rationis isti habuerint pro sua opinione, et per quid fidem habuerint resurrectionis mortuorum ?

Ad primum autem dicendum secundum Glossam, quod omnia quae de nativitate Joannis dicta sunt, supra hominem fuerunt : quae autem in vita apparuerunt, stupenda et supra vires humanas : et quae de auctoritate suae missionis erant, penitus erant cœlestia. Et ideo tanta e opinionis erat, quod Christus putaretur. Et ideo nullum eo majorem reputantes, hoc Joanni attribuerunt : præcipue cum omnes fere imbuti essent doctrinis et baptismo Joannis.

Fides autem resurrectionis ejus a mortuis orta est : quia putabant quod sterili ab utero et emortuo corpore patris natum, impossibile esset morte detineri, sed occultatum esse ad tempus, a Deo, et iterum surrexisse. Hæc igitur causa fuit famæ istius. Insufficiens autem fuit, quia ipse Joannes dixit, Joan. 1, 27 : Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Joan. 11, 28 : Non sum ego Christus. Joan. 1, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

« A quibusdam vero : Quia Elias. »

Secunda est diversitas, rationem suæ opinionis accipiens in duobus, ut dicunt Sancti : a prophetia videlicet, et a factis.

A prophetia, Malach. iv, 3 et 6 :

Mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eormm : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Putabant igitur hanc prophetiam jam impletam.

In factis autem sciebant rationem a duobus : a magnitudine videlicet miraculorum, quia Elias mortuum suscitavit 1 : et a figura baptismi quam exhibuit Elias, quando Jordanem divisit 2. Discipuli autem Christi baptizabant, et potestatem acceperunt mortuos suscitandi, sicut jam habitum est.

Isti autem de Elia dicunt quod « apparuit, » quia sciverunt Eliam non esse mortuum, sed per turbinem ascendisse in cælum 3.

« Ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. »

Tertia est diversitas. Et dicunt Sancti, quod isti maxime putabant Eliseum surrexisse a mortuis, rationem suæ opinionis accipientes a tribus : ab uno quidem dicto legis, Deuter. xviii, 13 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus : ipsum audies. Unde, Luc. vii, 16, dicebant : Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.

Secundum autem fuit a magnalibus quae fecit Eliseus mortuos suscitando, panes multiplicando, leprosum mundando, et hujusmodi : quae late de Christo prædicabantur.

Tertium autem fuit de divisione Jordanis in figura baptismi : quoniam sicut Elias ante, ita Eliseus post exhibuit. Et quia præcessit in virtute et spiritu Eliæ 4, putabant sequi Christum in perfectione Elisei, qui duplicatum in se spiritum Eliæ populis exhibuit. Hunc autem surrexisse fatentur, quia mortuum esse scie-

<--- Page Split --->

bant : sed impossibile putabant eum vinculis mortis detineri, qui postquam mortuus fuit et sepultus, alium a morte suscitavit.

ipsius. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestra non confundentur. Sed iste in sola ratione inquisitionis stare voluit, et non exercere opera, simile quid faciens istis, de quibus dicit Aristoteles in libro IV Ethicorum : « Ad rationem confugientes, quaerunt philosophari et esse boni. » Simile aliquid faciens infirmis, qui medicos quidem audiunt studiose, faciunt autem operandorum nihil. Et quemadmodum isti numquam bene habebunt corpus sic curati, ita nec illi bene habebunt animam sic philosophantes. Quid enim valet bona audire, et non facere ? Jacob. 1, 23 et 24 : Qui auditor est verbi et non factor, conparabitur viro consideranti vultum nativitatis sua in speculo : consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

Hic tangitur Christi ad videndum desiderabilitas, etiam ab iniquis. Et tanguntur duo. Primum quidem popularis famæ reprobatio. Secundo autem, veritatis inquisitio et desiderium.

Reprobatio famæ popularis tangitur cum dicit : « Joannem ego decollavi. » Et quia nulla fides apud Herodem fuit resurrectionis, ideo Joannem non esse istum supposuit. Alia autem quæ de Elia et Eliseo dicebant, tamquam fabulosa subiicuit.

Attende autem quod efficienter malum suum iste jactando protulit. Isa. iii, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Jerem. iii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluesti erubescere. Facinus enim magnum fuit decollare Joannem, sacrilegas manus injicere Propheta, pro turpitudine adulterii occidere castitatis et justitiae præconem : et tamen publice dicit : « Joannem ego decollavi. » Proverb. ii, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Non enim jam contristatus est propter jusjurandum, sed lætatus propter homicidium. Psal. v, 7 : Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

« Et quaerebat videre eum, »

Non propter devotionem, sed propter curiositatem. Luc. xxiii, 8 : Herodes, viso Jesu, gavisus est valde : erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Curiosis autem semper se subtraxit Dominus, et exhibuit se humilibus et devotis.

Est autem notandum quam desiderabilis est justus, qui etiam ab iniquis videri desideratur. Cantic. v, 16 : Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. III Reg. x, 24 : Universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus quam dederat Deus in corde ejus. Joan. xii, 21 : Domine, volumus Jesum videre.

« Quis est autem iste »

Tam magnus, « de quo ego talia audio ? » Quærit philosophari, et esse bonus. Non est enim quaerendum quis erat, sed cum Nathanaele accedendum et experiendum, ut sic sequeretur vestigia

« Et reversi Apostoli, narraverunt 10 illi quaecumque fecerunt. »

Hic tangitur revertentium Apostolorum ad Christum legationis relatio.

Et tanguntur duo. Primum est reversio. Secundum autem, relatio.

<--- Page Split --->

Redeundum enim est semper ad principium, quia aliter egredi apostatare est. Figura istius reditus est revolatio columbæ ad Noe 1. Et relationis figura est reportatio rami virentis olivæ. Non redeuntes autem apostatæ, per corvum significantur, cadaveribus delectabilium hujus mundi detenti ne redirent. Et sicut egrediuntur actione, ita revertuntur amore contemplationis faciei Domini. Job, xxxviii, 35: Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus. Fulgura sonum significant Prædicatorum, coruscationes miraculorum et bonorum exemplorum.

« Narraverunt illi quæcumque fecerunt. »

Hic tangitur relatio factorum, et fructus legationis injunctæ. Nuntiaverunt enim, ut audirent quid approbaret, vel reprobaret in factis eorum : et ut bona illi attribuerunt, cujus virtute facta sunt : mala autem ad arbitrium suum corrigerent. Genes. xxxvii, 14 : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia-mihi quid agatur. Sicut autem apostatæ ad Christum non revertuntur, ita quærentes latibula in se vel in commissis, ea quæ inveniunt non renuntiant : quinimo legationes verbi Dei, et visitationem in lucrum suum deputant, et furtim sibi usurpant bona Domini sui, sicut infideles servi a Domino missi. Zachar. xi, 4 et 5 : Pasee pecora occisionis, quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus.Ista directe est forma Legatorum nostri temporis, qui non veniunt nisi ut occidant corpus et animam, et auferant substantiam, et vendunt quidquid justitiæ et spiritualium, et revertentes dicunt : Benedictus Dominus ! divites enim facti sumus.

« Et assumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. »

Hic agitur de conformitate et instructione Apostolorum in principatu constitutorum, secundum vitæ formam sibi traditam, et secundum potestatem sibi concessam.

Et ideo dividitur hæc pars in partes duas : ita quod primo ponit confirmationem et instructionem ad vitæ formam quam tradidit pertinentem. Secundo autem dat instructionem debitam potestati quam dedit Apostolis.

De vita autem sunt duo, quorum unum est confirmatio formæ traditæ in hoc, quod non sollicitentur de temporalium provisione. Quia autem omnis forma vitæ ad exemplar Christi referenda est,sicut dicitur, I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi : ideo in secunda ponit instructionem, qualiter in omni forma vitæ semper Christus sequendus est.

In prima ergo ostendit nihil tollendum esse in via : per hoc quod potenti ex paucis vel nullis panibus pascere servitur, qui in provisione necessariorum numquam deserit sperantes in se. Unde etiam alibi 1 cum diceret, quod attendere deberent a fermento Pharisæorum, et discipuli intelligerent errantes, quod reprehenderet eos quia panes secum non accepissent, redarguti sunt a Domino de sollicitudine per exemplum septem panum multiplicatorum in quatuor millia, et per exemplum quinque panum multiplicatorum in quinque millia. Psal. lxxvii, 19 et 20 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?... Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ? Luc. xi, 13 : Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de ce-

<--- Page Split --->

lo dabit spiritum bonum petentibus se ? Matth. xvi, 8 et seq. : Quid cogitatis intra vos, modice fidei, quia panes non habetis ? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

Sic igitur haec hic inducitur historia.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima seorsum ducit Apostolos tamquam ex miraculo specialiter in forma vita confirmandos. In secunda autem ponit id per quod confirmatur.

Dicit igitur :

« Et assumptis illis, »

Hoc est, Apostolis, hoc est, ad se tractis. Quia sic necesse est quod ad exteriora missi, iterum assumantur a Domino : ne forte exterioribus illecti, obliviscantur veritatis et dulcedinis internae. Cantic. I, 3 : Memores uberum tuorum super vinum : recti diligunt te. Et praecedit, ibidem : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Ubera enim Domini sunt sapientia et bonitas, quorum unum fundit lac candoris in veritate, eo quod sapientia Dei dicitur candor lucis aeternae, et speculum sine macula 1. Alterum autem fundit lac conceptae dulcedinis in consolatione, quia per ipsum gustatur dulcedo spiritus ejus, de quo dicitur, Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis. Et nisi Praedicatores in ministerium missi semper sint uberum istorum memores, non trahuntur ab exterioribus ad Dominum. Haec enim ubera plus afficiunt memoriam expertorum ea, quam vinum temporalis jucunditatis, quod aliquando experiuntur procurando salutem proximorum. Veritatis igitur et bonitatis uberibus lactatos assumit, dulcedine trahens, et dilectione amplexans, et stringens devotione : implens quod dixit Isaias, lxvi, 12 : Ad ubera

portabimini, et super genua blandientur vobis.

Cum assumptis autem

« Secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida. »

Tria dicit. Secessit enim in se, seorsum a frequentia venientium et redeuntium, in locum quieti contemplationis aptum.

Seceditur enim, cum homo a suis exterioribus occupationibus sensuum recedit : quod faciens Dominus, nos secedere docuit : in cujus figura, Exod. iii, 3, Moyses minavit gregem a via communi ad interiora deserti, cum vellet videre visionem magnam. Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor. Matth. vi, 6 : Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum.

Seorsum autem cedit, quando turbas frequentantium dimittit. Sicut, Genes. xxii, 5, Abraham dimisit servos et asinum properaturus cum puero, hoc est, cum puro spiritu ad Dominum. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit super se. Sic Elias dimissa regali frequentia Achab, secessit in desertum, et sedit et dormivit sub umbra juniperi 2, cujus lignum prae omnibus lignis diu continet ignem, et significat cor non deserens ignem charitatis.

« In locum autem desertum » venit, « qui est Bethsaida. »

Et tria in hoc notantur. Locus enim dicit continentiam : desertum autem habitationis solitudinem : Bethsaida autem dicit civitatis illius vicinitatem et jurisdictionem. Oportet enim redeuntem ad Christum habere locum continentem ne defluat, desertum ne impediatur, et ad Bethsaidam pertinentem ut humilietur.

Locus autem continens ne defluat, lumen est incircumscriptum et cœeleste. Unde, ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœelis est. Exod. xxxiii, 21 et 22 : Ecce (inquit) est locus apud me, et

<--- Page Split --->

stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dexter a mea. Locus iste est æterni luminis. Petra autem soliditas veritatis. Foramen est diligens inquisitio in veritatis apertione, ut ad interiora perveniatur. Nisi enim cœleste lumen et veritas æterna contineant contemplantem, statim defluit per rationem phantasticam, et in diversos defluit errores vanitatum.

Solitudo autem deserti, est solitudo a saecularibus scientiis et rationibus: quia illae nihil habitationis habent in divinis, Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Abdiæ, x. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau, hoc est, carnalium et sæcularium scientiarum. Hæ enim subserviunt aliquando circa frequens ministerium in actione, sed non veniunt ad contemplationis divinæ secretum. I ad Corinth. 1, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentium prudentium reprobabo. In secreto enim illius deserti Dei sapientiam loquimur in mysterio absconditam, quam nemo principum hujus sæculi cognovit, hoc est, Philosophorum, sicut dicit Glossa Augustini.

Hoc autem desertum est pertinens ad Bethsaidam, hoc est, domum pecorum : quia interim dum sumus in corpore non diu contemplamur nisi intellectu pecoririno, qui formis corporum perficitur. Quia (sicut sæpe diximus) non sine continuo et tempore, diu divina contemplamur. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.

Litteraliter autem videtur contrarium esse, quod de ista refectione dicitur, Joan. vi, 1, quod abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis, et ibi manebat cum discipulis suis, quando istam perfecit refectionem.

Sed ad hoc dicendum, quod istud desertum vicinum quidem fuit Tiberiadi, sed tamen pertinet ad jurisdictionem Bethsaidæ. Et sic uterque verum dicit Evangelista. Et hoc tangit Glossa interlinearis dicens : « Desertum pertinens ad manus Bethsaidæ, hoc est, ad jurisdictionem ejus. »

Si autem quaeritur, Quare Dominus statim venientibus Apostolis secessit? Diversas assignant Sancti causas. Verior illarum (ut puto) fuit, ut Apostolos ab exterioribus ad intima revocaret : sicut videtur sentire Marcus, iv, 8 et seq., in auctoritate superius inducta. Et secundum hoc littera hic a nobis est exposita 1. Chrysostomus tamen videtur sentire quod non timore mortis ab Herode inferendæ secessit, quia dixit, Luc. xii, 4 : Dico vobis amicis meis : ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant 2. Sed timuit infelicitati Herodis, qui temere Joannem decollavit. Et nisi cessisset, in tantum infelicitatis barathrum decidisset, quod homicidium Salvatoris homicidio Prophetæ et plus quam prophetæ junxisset. Beda autem dicit quod cessit malitiæ Herodis, ut discipulos opportuno tempore cedere doceret, et verbum suum confirmaret, quod, Matth. x, 23, dixit : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Opportunum enim est cum grex non quaeritur sed pastor tantum, tyrannidi se tyrannorum subducere. Sic secessit Elias a facie Jezabel 3.

« Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos.

Hic incipit confortare Apostolosex miraculo facto, quantum ad hoc quod nihil tollant in via.

Dividitur autem in partes tres : in quarum prima apponitur opportunitas

<--- Page Split --->

miraculi ex præsentia turbarum, et dispositione loci, et qualitate temporis. In secunda, ponitur intenta discipulorum eruditio. Et in tertia, ponitur miraculi perfectio et commendatio.

In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo devotio turbæ describitur, quæ in se ex congruo meruit fieri miraculum. In secundo, qualitas temporis ponitur, quæ exigit faciendum miraculum. In tertio, tangitur loci necessitas, quæ ad miraculum faciendum fecit opportunitatem.

das nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.

« Et excepti eos. »

Benignitatis Christi magnitudo hic tangitur in tribus : in benigna exceptione, in veritatis eruditione, et in ægrorum salutari curatione.

In horum paragraphorum primo duo dicuntur : turbæ videlicet ad audiendum Dominum devotio, et Domini benignitatis magnitudo.

Devotio turbæ rursus accipitur ex duobus : ex diligentia cognitionis ejus ubi esset Dominus,et ex devotione exsecutionis et consecutionis ejus.

De primo horum dixit :

« Quod cum cognovissent turbæ, »

Per diligentem inquisitionem. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Isa. lv, 16 : Quærite Dominum, dum inveniri potest. Joan. 1, 31 : Rabbi, ubi habitas ? Cantic. 1, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est, in contemplationis plena luce. Ibi enim lucem inhabitat inaccessibilem 1.

De primo dicit : « Et excepit eos. » Excipere enim sonat quando affectus interior totus extra diffunditur in eum qui excipitur. Et ideo dicit : Excepit, et non, recepit vel suscepit. Et talem benignitatem oportuit exhiberi, quam docuit, Luc. xv, 20 et seq., ubi pater adhuc longe agente filio obviam festinavit, amplexibus recepit, et habitu decoris indui fecit. Istum etiam modum exceptioni specialiter remunerandum præfiguravit, ad Hebr. xi, 31 : Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. Placet enim specialiter Deo talis modus exceptionis lassorum peregrinorum. Sicut igitur et se inveniri permisit a quærentibus, et consequi a sequentibus et obviis, vultu et manibus excepit venientes.

« Et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant, sanabat.

« Secutæ sunt illum, »

Dies autem coeperat declinare. »

Sua commoda derelinquentes, et horrorem et sterilitatem deserti non timentes, neque recogitantes. Et alius dicit Evangelista, scilicet Marc. vi, 33, quod pedestres sunt secuti, ut labore fatigationis ostenderent magnitudinem devotionis. Daniel. iii, 41 et 42 : Nunc sequimur te in toto corde : et timemus te, et quærimus faciem tuam : ne confun-

Hic tangitur eruditio veritatis quæ debetur simplicibus indoctis.

Tangit autem duo : modum eruditionis, et materiam.

Modum eruditionis cum dicit : « Loquebatur illis, » hoc est, possibilitati et capacitati eorum. Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur Dominus pacem in plebem suam. Altissima enim sapientia Dei, profunda

<--- Page Split --->

Dei tacens loquitur rudibus ut capiatur. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Isa. vim, 1 : Scribe in eo stylo hominis. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurr at qui legerit. I ad Corinth. xiv, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua.

« De regno Dei. »

Ecce locutionis materia. Quid autem sit regnum Dei, jam dictum est. I Petr. iv, 11 : Si quis loquitur, quasi sermones Dei, non sicut qui fabulas loquatur. II ad Timothy. iv, 3 et 4 : Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Christi autem et suorum omnis sermo de regno Dei est. Act. i, 3 : Per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Adhuc autem quando misit discipulos, præcepit ut prædicarent quia regnum Dei appropinquavit 1. Et ideo nunc confirmans sermones Apostolorum, turbis quæ discipulos audierant, de regno Dei loquitur : ut ex uno fonte Apostolorum et Christi doctrina procedere cognoscatur. Sicut enim Christus de Patre dicit, Joan. vii, 16 et 17 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Ita prædicator veritatis non suam debet afferre, sed ejus qui misit eum doctrinam. Et tunc semper loquitur de regno Dei.

Regnum enim Dei docet justitiam ad mores, docet beatitudinem ad merita remuneranda, docet veritatem sapientiae Dei et fidei, docet fastigium honoris in præmium virtutis, docet decorem gloriæ in contemplatione speciei divinæ, docet

potestatem confirmatam in contritione nequitiae. De primo horum, Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus. De secundo, Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. De tertio, Matth. xiu, 44 : Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, de quo effodiuntur abscondita sapientiae, et sacramenta fidei. De quarto, Sapient. v, 17 : Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. Et in Psalmo cxvii, 16, dicit quod dextera Domini fecit virtutem. De quinto dicitur in Psalmo cxliv, 11 : Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. De sexto, Matth. xiu, 41 : Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Nihil ergo utilius loqui poterat turbis, quam de regno Dei.

« Et eos qui cura indigebant, sanabat. »

Tangit hic salutarem curam ægrorum : quod est consolationis beneficium. Marc. autem, vi, 54, et seq., hoc plenius dicitur : Cum egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : et percurrentes universam regionem illam, cæperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse. Et quocumque introbat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent : et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Sic igitur curabat omnem languorem tam corporaliter quam spiritualiter.

Numera igitur Salvatoris beneficia. Invenitur a quærentibus, consequitur a sequentibus, excipit grate venientes, docet ignorantes, sanat ægrotantes. Non sic impii Prælati nostri, non sic, non inve-

<--- Page Split --->

niuntur a pauperibus, nisi per pretia valva dissiliant ut pateat ingressus. Talis clausura virtutis est Assyriorum Holofernis, et non successorum Christi. Judith, xiv, 10 : Nullus audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. Isti sunt quos in via positos, nullus pauperum Christi consequitur. Sed potius ab eis strepitu magno pauper conculcatur : quia cum iniqui sint, tenent legem desperatis datam, Sapient. ii, 11 : Quod infirmum est, inutile invenitur. Isti sunt qui numquam bonum bene recipiunt, sed abominantur et strident dentibus in eos, et derisioni exponunt. Nullus in eis est sermo doctrinae : quia vel nihil legis divina, vel parum sciunt : et ideo indigni sunt sacerdottio. Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Non curant infirmos, sed sanos vulnerant, et interficiunt valentes. Isa. iii, 3 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum.

millibus sufficere cogitavit. De primo horum dicitur, Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Psal. xliv, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. De secundo unicus invenitur imitator Domini Apostolus Paulus, II ad Corinth. xii, 15 : Ego, inquit, libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar, scilicet a vobis. De tertio, II ad Corinth. ix, 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum.

« Et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quaecirca sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. »

Sic igitur tactum est de opportunitate miraculi ex praesentia turbarum.

« Dies autem coeperat declinare. »

Ecce opportunitas causata ex qualitate temporis. Dies autem declinat, quando a nona hora sol declinat ad occasum. Tunc enim non derelinquendi, sed tenendi sunt hospites ad nos venienste. Luc. xxiv, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Unde, Marc. vi, 35 et 36, dicitur, quod cum jam hora multa fieret, quod tunc discipuli dixerunt : Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit : dimitte turbas.

Est autem attendendum quam dulce fuit Christi eloquium, quod tamdiu turbas in deserto suspensas detinuit. Quantae bonitatis et largitatis fuit, qui turbis debentibus sibi pro spiritualibus temporalia, cedens juri suo praeparare necessaria disposuit. Quantaediafuciafuit, qui de modico quod sui secum portaverant, tot

Tangit opportunitatem miraculi ex sterilitate loci.

Tanguntur autem tria. Primum est commonitio Apostolorum secundum sensum humanum, qui majorem habuerunt ausum apud Christum. Secundum est, ab Apostolis interpellata dimissio propter necessitatem turbarum. Tertium est, allegata loci sterilitas propter quam necesse esset dimitti turbas.

De primo dicit : « Et accedentes, » ausu familiari ad Christum, « duodecim. » Psal. cxlivii, 14 : Hymns omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Apostoli enim secunda sunt dignitatis post Christum. Significat autem haec appropinquatio accessum devotionis Prælatorum pro populo sibi commisso. Sapient. xvii, 21 : Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis sua scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit ira, et finem imposuit necessitati. Jerem. xvii, 20 : Recordare

<--- Page Split --->

quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum.

« Dixerunt illi, »

Non ignoranti, sed ab eo discere cupientes, quare turbam teneret, quæ secundum humanam rationem diu dimittenda fuerat.

« Dimitte turbas, » finiendo sermonem. Simile, Matth. xv, 23 : Domine, dimitte eam quia clamat post nos. Dicunt autem : Dimitte, quia dulcedine sermonis Domini quasi vinculis quibusdam tenebatur. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus,et nobiles eorum in manicis ferreis. Eccli. vi, 25 et 26 : Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne accideris vinculis ejus. Ab his ergo vinculis solutis dimitte turbam.

Et allegant dimissionis necessitatem, dicentes,

« Ut euntes, »

Quia pedestres venerant, « in castella, » in quibus lautiora inveniunt ditiores, « et villas, » ubi grossiora inveniunt pauperiores, « quæ circa sunt » propinque, quia ad loca distantiora propter occasum diei ire non possunt, « divertant. »

Nota quod domum venire non poterant, sed ad diversoria hospitum oportuit declinare. Marc. viii, 3 : Quidam enim ex eis de longe venerunt. Isa. lx, 4 : Filii tui de longe venient.

« Et inveniant escas, » vel mendicando, vel emendo.

Adhuc enim carnales discipuli non intellexerunt quod dicitur, Deutcr. vim, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Et illud Sapientiae, xvi, 26 : Non nativitalis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat. Nec memores fuerant Moysi,

Exod. xxxiv, 28, qui quadraginta diebus et noctibus non comedit, pastus dulcedine sermonis Domini, et consortio suo. Psal. cxvii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Sed humano sensu loquentes, non adverterunt quod fame laborare non potest, quem Deus verbo suo reficit et praesentia suae faciei. Haec enim est esca de qua dicitur, Sapient. xvi, 20 : Angelorum esca nutrivisti populum tuum : et paratum panem de caelo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Allegant ergo loci sterilitatem, dicentes :

« Quia hic in loco deserto sumus. »

Non attendentes non esse Christum minoris potentiae nunc quam olim, quando multo majorem pavit in deserto quadraginta annis : sicut dicitur, Exod xvi, 35 : Patres nostri manducaverunt manna in deserto. Desertum enim vertit in ubertatem, quando vult.

« Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

Erant autem fere viri quinque millia. »

Hic incipit Apostolorum ex miraculo faciendo eruditio.

Tanguntur autem tria quæ ad Apostolorum pertinent eruditionem. Primum enim erudit eos de debito quod debent turbis Prælati. Secundo, non intelligentes Apostoli quid erat facturus, excusationem prætendunt. Tertio autem, docet eos de ministerio quod pertinet ad eos, apud eos qui reficiendi sunt a Christo.

<--- Page Split --->

De primo dicit :

« Vos date illis manducare. »

Quasi diceret : Hoc vobis impero et impono, quia vobis hoc est debitum quod pascatis vobis commissos. Joan. xxi, 15 et 17 : Simon Joannis, diligis me plus his? pasce oves meas. Joan. x, 11 : Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas. Ezechiel. xxxiv, 2 : Nonne greges a pastoribus pascuntur ? Vos igitur qui pastores estis, pascite eos, et date illis manducare panem eleemosyne.

De pane verbi dicitur, Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus.

De pane sacramenti sive Eucharistiae dicitur, Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sive labore. Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo.

De pane eleemosyne, qui est sumendus de reditibus Ecclesiae, dicitur, Isa. xxiii, 18 : Et erunt negotiationes ejus, scilicet Tyri, et mercedes ejus sanctificatae Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Tyrus interpretatur angustia. Mercedes ergo Tyri sunt bona Ecclesiarum, angustiis Christi et sanctorum Martyrum ejus acquisita, quae sanctificantur Domino : nec condenda sunt in thesauros, nec abscondenda in avarorum marsupiis : quia his qui steterunt coram Domino (dicit Glossa ibidem, hoc est, veris pauperibus) debentur mercedes ejus, ut comedant ad saturitatem, et vestiantur.

Et horum bonorum ecclesiasticorum Prælati sunt custodes et erogatores. Et ideo ex illis pascere tenentur gregem Domini. Et ideo Dominus ter dixit Petro : Pasce oves meas 1, quia pascere de-

bet verbo, pascere debet sacramento, et pascere debet temporali subsidio.

Hoc est igitur quod per figuram instruit Apostolos, dicens : « Vos date illis manducare » Et in Matthæo, xiv, 16, præmittit, dicens : Non habent necesse ire, cum sint apud eos qui debent eos isto triplici pane procurare. Et isti significantur per tres panes 2, qui accommodandi sunt a nobis amico nostro Christo, quando is de via venit, amicus noster fatigatus, venit ad nos pascendus, et non habemus quod ponamus ante eum.

Videtur autem Lucas diversa dicere Joanne, vi, 5 et 6 : quia ibi dicitur quod solus Christus soli Philippo dixit : Unde ememus panes, ut manducent hi ? Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturas.

Et ad hoc dicendum, quod utrumque verum est. Primo enim dixerunt discipuli ut turbæ dimitterentur, et instructi sunt per Christum : sicut hic et in Marco et in Matthæo legitur. Sed quia Philippus propter simplicitatem suam speciali indiguit instructione, ideo post instructionem aliorum, specialiter ab eo quærit, ut specialiter instruat. Et ideo postquam dixerat : Vos date illis manducare, et ipsi se excusaverunt, sicut hic dicitur : tunc demum quæsivit a Philippo unde emendi essent panes, qui in tot millia sufficerent.

« At illi dixerunt. »

Excusatio est carnalium discipulorum. « Non sunt nobis plus quam quinque panes. » Ponunt negativam ut intelligatur non esse plures : quod non fieret si affirmativa poneretur, quia minor numerus non excludit majorem. Et si diceretur : Sunt nobis quinque panes, verificaretur, etiamsi centum panes haberentur. Et tunc miraculum non esset adeo commendabile. Et ideo ponit negativam cum

<--- Page Split --->

exceptione plurium, quæ exceptio continet in se præcisionem. Additur autem, Joan. vi, 9, quod isti panes erant hordeacei, et erant in custodia Philippi, qui specialiter erat instruendus, quia simplicior et minor fuit inter Apostolos, ut dicit Chrysostomus.

Addunt autem : « Et duo pisces, » qui habebantur ad dulcorationem panis hordeacei.

Reverentiæ autem Domini satisfacientes, et voluntati ejus obedientes, quia dixit : Vos date illis manducare, exhibent obsequium, dicentes : « Nisi forte. » Adverbium notat libertatem Dominice voluntatis. Et quia saepe figurative loquebatur, ideo nescientes quid intendat, dicunt : « Nisi forte » hoc intendas, quod « nos eamus, » quod et parati sumus facere, « et emamus », condigno pretio, « escas, » scilicet panem, « in omnem hanc » quatuor millium « turbam. » Et ex hoc patet quod secum portabatur pecunia : quia, sicut dicitur, Joan. vi, 7 : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

Attende autem, quod Apostoli imperfecti vicem agunt imperfectorum sacerdotum et Prædicatorum, qui excusantes pasturam quam tenentur exhibere turbæ, dicunt quod non sunt nobis plus quam quinque panes. Quinque autem panes sunt quinque modi exponendi. Sunt enim quinque leges homini propositæ. Una sicut exemplar, quæ est lex rectitudinis divinæ justitiæ in mente Dei, ad quam homo rectificatur. Alia in corde, quæ est lex naturalis justitiæ, scripta in corde hominis. Tertia scripta, quæ est lex mandatorum Dei. Quarta inventa per rationem, quæ est lex civilis et humana quam opinio hominum genuit. Quinta est lex charitatis, quæ finem et terminum nescit, quia ex affectu facit quidquid potest et expedit. Isti sunt quinque panes, quibus in hac vita vivitur. De his autem panibus dicitur, Genes. xl., 16 et 17 : Et ego vidi somnium,

quod tria canistra farinæ haberem super caput meum : et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria. Tria canistra sunt legum vasa : mens divina, mens hominis, et libri scripti. Mens enim divina est super caput hominis ad consulendum : quia (sicut dicit Augustinus) superior portio rationis consulendis legibus divinis inhærescit. Mens hominis est super caput hominis : quia superior pars ejus est. Liber autem scriptus est super caput hominis ad studendum. Una igitur continetur in canistro mentis divinæ, duæ in canistro mentis humanæ, naturalis scilicet, et lex charitatis. Duæ etiam in canistro librorum scriptorum : una divina, et una humana quam opinio hominum per rationem ex pari, pacto, et judicato produxit, sicut dixit Tullius. Omnes enim isti panes satiant, et arte pistoria, hoc est, legum inventoria fiunt. Et sata, ex quibus fiunt istæ leges, sunt tria : par quod dicit æquum secundum rei naturam : et pactum quod dicit æquum secundum voluntatum convenientiam, quia pactum est quod convenit inter aliquos : et judicatum quod ad justitiam determinatum est a judice secundum allegata. Hæc tria significantur, Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sata simile commisce, et fac subinericios panes.

Hi panes quinque esse dicuntur propter quinque justitias, quæ ipsis legibus rectificantur. Est enim justum ante Deum. Est justum quoad naturæ rectitudinem. Est item justum quoad effectus optimum debitum. Est justum quoad mandatum. Et est justum quoad civilitatis rectitudinem. De justo autem ante Deum dicitur, Luc. 1, 6 : Erant justi ambo ante Deum. De justo, quoad naturæ rectitudinem dicitur, ad Roman. 11, 27 : Judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ? De justo quoad charitatis affectum dicitur, ad Roman. viii, 2 :

<--- Page Split --->

Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Ad Roman. xm,8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. De justo legis divinæ, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. De justo legis humanæ, ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Omne istud justum quintuplex, in eo panis est quod refecit et confortat sicut panis. Psal. cum, 15 : Panis cor hominis confirmat. Genes. xvm, 5 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum.

Secunda expositio est allegorica, et tangitur in Glossis, quod quinque panes sunt quinque doctrinæ librorum Moysi, in quibus continetur dignitas patriarchalis quoad benedictionem seminis : quod est panis unus. Continetur exitus de Ægypto et mundo per immutationem conversationis in semine benedicto : quod est panis secundus. Continetur ritus et modus sacrificii, qualiter semetipsum homo offerat hostiam vivam, sanctam, Deo placentem : quod est panis tertius. Continetur numerus procedentium ad bella, qualiter virilis animus in bello luctetur contra vitia, et firmum robur accipiat : quod est panis quartus. Continetur legis iteratio, qualiter a vetustate veteri in novam legem gratiae transeat : quod est panis quintus. Qui quinque panes Apostolis turbis ministrandi committuntur.

Tertia expositio est item allegorica, quæ est, quod quinque panes, quinque sunt genera gratiarum, animam spiritualiter reficientes. Una quidem gratia est contra peccatum, quæ est gratia sacramentalis, quasi dans esse spirituale filiis Dei. Secunda gratia est virtutis, confortans potentias animæ ad bonum operis. Tertia gratia est gratia doni sancti Spiritus, data (ut dicit Gregorius) in adjutorium potentiarum et virtutum : ut ubi

virtus non satis prævalet, donum faciat perfectionem. Quarta gratia est gratia fructus Spiritus per gustum divinum, tolerabilem faciens peregrinationem, et esurire faciens beatitudinem : et illa gratia enumeratur, ad Galat. v, 22 et 23, per duodecim fructus, qui significantur per duodecim panes propositionum 4. Quinta gratia est gratia beatitudinis, quæ enumeratur, Matth. v, 3-12, reficiens ad sublimitatem summae felicitatis secundum perfectissimum statum intellectualis et divinæ virtutis in nobis.

Quarta expositio item allegorica est, quod quinque panes sunt quatuor doctrinæ Evangeliorum. Doctrina regalis dignitatis quam exsequitur Matthæus. Doctrina vivificativæ virtutis quæ restaurat deperdita et vivificat moritura, quam exsequitur Marcus. Sacrificii virtus et passionis, quam exsequitur Lucas. Doctrina ascensivæ virtutis et altivolæ secundum divinitatis contemplationem, quam exsequitur Joannes. Quinta autem gratia est expositiva harum quatuor, quam exsequitur Paulus, et alii Apostoli in doctrinis aliorum librorum Novi Testamenti. Istæ enim quinque doctrinæ panis vitæ sunt et intellectus.

Quinta expositio moralis est. Invenitur enim panis compunctionis in lacrymis, panis arctus, panis quotidianus, panis vitæ, et panis pinguis. Panis compunctionis in lacrymis, panis est pænitentiæ, Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum. Panis arctus est panis satisfactivæ justitiæ, Isa. xxx, 20, et III Reg. xxii, 27 : Dabit vobis panem arctum et aquam brevem. Panis quotidianus est viaticum Eucharistiæ, Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Panis vitæ est pænis gratiae, Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ, etc. Isa. iv, 1 : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. Panis pinguis est panis devotionis et consolationis internæ, Genes.

<--- Page Split --->

x l i x , 2 0 : A s e r , pinguispanisejus , etpræbebitdeliciasregibus . OmnesistiquinariipanumcommittunturApostoli - cisviris , turbisproponendi .

Omnibus autem his generibus panum conjuncti sunt dulcores geminorum piscium.Panibus enim legalibus pisces duo adjunguntur, legis duritiam dulcorantes : quorum unus est Spiritus, ad legem implendam gratiam conferens : alter autem est dulcedo charitatis, legis austeritatem non sentiens. Et hoc, Joan. xi, 13, significatum est, et Luc. xxiv, 42, ubi oblatus est piscis et favus mellis. Piscis dulcis, spiritus consolationis. Favus mellis, dulcedo devota charitatis. Spiritus omnia operatur1. Charitas omnia dulcorat. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

Pisces autem dulcorantes refectionem quinque librorum Moysi, sunt intellectus mysticus : unus, qui latet in aquis historiae et promissionis legis. Alius, qui capitur in ripa litteralis observantiae, qui significatur, Ezechiel. xlvii, 9, ubi dicitur : Erunt pisces multi satis.

Pisces autem dulcorantes quinque genera panum, quae sunt quinque genera gratiarum, sunt duo quae conjunguntur refectioni gratiae : quorum unum est gustus internae dulcedinis : secundum autem, testimonium conscientiae in dulcedine mentis secundum gratiam agentis. Propter primum, virtus vocatur fructus. Ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est, etc. Ibi Ambrosius in Glossa : « Hæ virtutes fructus dicuntur, quia « delectant possessores sua sincera et « sancta delectatione. » De secundo dicitur, II ad Corinth. I, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiae nostrae. Isti sunt pisces de quibus dicitur in Psalmo viii, 9 : Pisces maris, qui perambulant semitas maris. Isti enim perambulant omnes semitas amaritudinis

humani cordis, et eam ad dulcedinem temperant et reducunt.

Quinque autem panum evangelice doctrinae et Apostolicae pisces, sunt duo sacramenta, in eis principaliter constructa : quae sunt Passio, et Resurreccio Christi. Passio enim dulcedinem habet redemptionis : et Resurreccio dulcedinem habet aeterna beatitudinis. Primus significatur per piscem qui ascendit ad hamum Petri, qui habuit in ore staterem quem pro se solvit Petrus, et pro Christo 2. Piscis significat Christi passionem. Stater autem significat Christi animam, qui pro Petro, hoc est, summo Pontifice solutus est : et pro Christo, hoc est, toto corpore ipsius mystico. Secundus autem piscis significatur per piscem Tobiae 3, cujus fel illuminavit Tobiam seniorem, et compescuit a Sara daemonem. Fel enim Christi resurgentis amaritudinem designat passionis, per quam intravit in gloriam resurrectionis, et per eamdem inducit suos ad lumen aeternum recipiendum. Hepar significat Christi charitatem, quae a Sara sponsa Tobiae, hoc est, tota Ecclesia, compescuit daemonem.

Adhuc, Moraliter quinque panum pisces sunt duo, bona vita dulcedinem afferentes : quorum unus est spes certae remunerationis, et secundus praegustatio quaedam internae refectionis. Spes enim ex certa exspectatione delectat. Ad Roman. v, 2 : Gloriamur in spe gloria filiorum Dei. I Petr. 1, 3 : Regeneravit nos in spem vivam. Ad Hebr. vi, 19 : Spem sicut anchoram habemus anima tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. De praegustatione internae et aeterna felicitatis, Isa. lviii, 14 : Sustollam te super altitudines terre, et cibabo te haereditate Jacob patris tui. Matth. xv, 27 : Catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Isti sunt pisces de quibus dici-

<--- Page Split --->

tur, Matth. xui,48 : Quod elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

Isti ergo panes et isti pisces sufficiunt ad refectionem evangelicam. Dicit tamen Glossa, quod duo pisces significabant duas personas, quae Israelitico populo ad regendum populum ungebantur, scilicet reges, et sacerdotes. Habacuc, i, 14 : Facies homines quasi pisces maris.

Sequitur :

« Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces. »

Notantur in hac responsione Apostolorum duo : insufficientia habitorum, et sufficientia commutationum.

Insufficientia habitorum dicit secundum mysterium simul et litteram quatuor : quorum primum est legis insufficientia secundum mysterium. Secundum autem, ejusdem sufficientia secundum spiritum subintellectum. Tertium est paupertatis sufficientia secundum victum sapientiae studientium. Quartum, parsimoniae modestia, propter concupiscentiae frenum.

De primo dicit Glossa : « Nondum erant Apostolis nisi quinque panes legis Mosaicæ et duo pisces, id est, illæ personæ quæ Israelitico populo inungebantur ad regendum populum, sacerdotes scilicet, et reges : in quibus nulla plenaria refectio poterat inveniri. Quamdiu enim legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum 1. » Hoc significatum est, Numer. xi, 3, ubi propter insufficientem refectionem populus flagrabat desiderio ciborum Ægyptiacorum. Ad Hebr. vn, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex.

De secundo notatur, quod hoc Apostolis bene sufficisset, qui spiritum in lege intellexerunt. Littera enim cum spiritu gratiae semper sufficit. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati

sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis : non sunt fraudati a desiderio suo. Cum spiritu enim habet in se omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem in viris perfectis qui spiritum in lege percipiunt. Et ideo illi significantur per Moysen, qui in sufficientia cibi permansit cum Domino in monte : sicut et Apostolis cum Domino cibus ille suffecisset, si turba non supervenisset. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus.

Notatur etiam parsimonia victus, et frænatio concupiscentiæ Apostolorum. Panes enim hordaeci fuerunt, et pisciculi in terra tam calida reservari non poterant, nisi essent salsi. Unde, Joan. vi, 9 : Est puer unus hic qui habet quinque panes hordaeceos, et duos pisces. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi. Vituperatur etiam dives epulo, Luc. xvi, 19, qui epulabatur quoti die splendide.

« Nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. »

Notatur et hic sufficientia commutationis. Nisi enim omnibus emere potuissent, et ad hoc sufficissent, non dixissent : « Nisi forte nos eamus, et emamus. » Sed si hoc est verum, qualiter dicuntur fuisse pauperes et egeni ? Sed sciendum, quod cum Domino fuerunt multi, qui terrenis non renuntiaverant, qui semper quando voluit ministrabant ei de facultatibus suis : sicut supra, vni, 3, habitum est. Et propter illorum sufficientiam dixerunt, quod sufficiebant ad emendum : sicut habetur, Act. iv, 34 et 35 : Quotquot possessores agrorum, aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Sic Zachæus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus 2. Sic Matthæus

<--- Page Split --->

fecit convivium magnum in domo 1. Sic Joseph, qui cognominatus est Barnabas... cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, sicut dicitur, Act. iv, 36 et 37. Sic multi cum Domino cum abundarent in temporalibus, communicabant illa discipulis, ut spiritualia discipulorum illis etiam communicarentur : sicut dicitur, I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis, scilicet Gentibus, spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? Gentes ergo quae factae sunt eorum participes, debent et in carnalibus ministrare eis. Sic multi pretia dabant Domino et Apostolis, ex quibus habebant loculos, in quibus ea quae mittebantur portabant 2.

Spiritualiter tamen sive mystice dicit Glossa, quod nondum intellexerunt Apostoli cibum populi credentis non esse venalem. Nec noverant adhuc nos esse redimendos, non pretio pecuniae, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi 3.

Matthæum, xv, 38, exceptis parvulis et mulieribus. Consuetum autem est in talibus, quod plures sequuntur mulieres quam viri. Multi etiam parvuli sequuntur, præcipue cum multi essent inter eos qui sequebantur eum, ut sine sollicitudine haberent ab eo necessaria victus. Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus.

Mystice autem dicit Glossa, quod per quinque millia significantur illi, qui in seculari adhuc habitu existentes, quinque sensibus bene uti noverunt. Illi enim usus sensuum, ad perfectionem quadrati cubiti numeri virtutum referunt. Et ideo quinque panibus, Moysi instructionibus adhuc aluntur. Sed taliter exponere facile est, et habetur in Glossa. Nos autem litteræ insistimus. Et ideo dicit tantam multitudinem esse commemoratam, ad magnitudinem miraculi commendandam.

De esca vero spirituali Apostolorum, qua pascere jussi sunt turbam, dicitur, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Luc. vi, 38 : Date, et dabitur vobis. Isa. lv, 1 : Comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Hæc etiam est esca, quæ in omnem turbam sufficit : sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. viii, 13 : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit. De hoc optimus dispensator dicit Joseph, Genes. t, 21 : Nolite timere, ego pascam vos et parvullos vestros.

« Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

Et ita fecerunt. Et discumbere fecerunt omnes. »

Hic incipit Apostolos instruere de ministerio Prælatis debito.

Et tangit tria : quorum primum est, quod discumbere homines faciant per convivia. Secundum autem, discipulorum ministerium. Tertio, opus turbarum ad ministerium Apostolorum.

« Erant autem fere viri, etc. »

Istud est verbum Evangeliste quod interseritur ad miraculi commendationem.

Et cum dicitur quod « erant fere viri quinque millia, » intelligitur secundum

Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.

De primo dicit : « Facite, » sicut ministri, « homines, » rationales, « discumbere, » commode sedere : ita quod incommoditas sessionis cum lassitudine

<--- Page Split --->

non tollat eis dulcedinem refectionis. Discubitus enim sicut in ante habitis diximus, positio est corporis composita reclinatione et sessione.

« Facite » ergo vos discubitus, sicut boni ministri. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. LXI, 6 : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Discubitus autem in quibus discumbunt fideles, gradus sunt ordinis vitæ, in quibus ad Christum vocantur, et sacramentis reficiuntur : unus quidem cum sibi similibus in matrimonio, alius in clericatu, alius in dominio, alius in religione, et sic de aliis. I ad Corinth. VII, 20 : Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. De discubitibus istis dicitur in Psalmo XLVI, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.

Sic ergo facite

« Illos discumbere, »

Hoc est, homines rationales, ut quilibet secundum rationem sui ordinis sit in Dei refectione, ita quod pabula competentia ministrentur cuilibet. I ad Corinth. xv, 23 : Unusquisque in suo ordine. Quidam enim in hoc ordine Christo fuerunt propinquiores, et quidam remotiores : tamen omnes in lumine, et in cura, et in refectione ipsius. Sapient. vn, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est ei de omnibus. Jacob. 1, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

Discubitus autem iste, sicut dicitur, Matth. xiv, 19, stramento fecni quod multum erat in loco propter lassorum recreationem, est ordinatus. Fecnum autem mollitiem significat carnis. Isa. XL, 6 : Omnis caro fecnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Docet autem et nos hic, quod tempore lassitudinis mollioribus licet uti stramentis. Sed non licet in deserto religionis vel pœnitentiae resoluta quaerere. Matth. xi, 8 : Qui mol-

libus vestiuntur, in domibus regum sunt.

« Per convivia, »

Hoc est, per societates convivantium, ut unusquisque sederet in ordine sua societatis, nobilis cum nobili, et minor cum minore. Hic enim ordo sapientiæ placet divinæ. Genes. XLII, 33 : Sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.

« Quinquagenos. »

Hoc dicit secundum longitudinem numeri sedentium in una linea. Multæ enim lineæ comedentium discubuerunt in campo. Significat hic numerus remissionem : quia annus quinquagesimus remissionis fuit annus. Et numerus dierum quinquaginta a Pascha (fuit tempus oblationis primitiarum) ad Pentecosten, quando in igne accipiendus erat Spiritus sanctus. Act. u, 1 et seq. : Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes, scilicet discipuli, pariter in eodem loco : et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis,... et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Congregatio enim turbarum congregationem significat discipulorum. Repletio turbarum repletionem significat Apostolorum. Haec est igitur causa, quod quinquageni in numero sunt ad invicem ordinati.

« Et ita fecerunt. »

Ecce obediens Domino ministerium Apostolorum. Exod. xxiv, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

<--- Page Split --->

« Et discumbere fecerunt omnes. »

Tangitur reficiendorum qualitas. Nullus enim excipitur a largiflua refectione ipsius, qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum 1. Et iterum, Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Attendendum autem, quod non reficitur nisi in aliquo gradu et ordine discumbens. Et sic etiam Prælati ignotos et inquietos gradum et ordinem suæ vitæ non demonstrantes sacramentali refectione reficere non debent. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Matth. vn, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

Omnibus autem in ordinibus Ecclesiae discumbentibus Ecclesiae sacramenta praebenda sunt, et nulli neganda. Nec sunt vendenda, sicut jam ante diximus, sed liberaliter et gratis conferenda. Proverb. xi, 26 : Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Benedictio autem super caput vendentium, hoc est, distribuentium pro mercede æterna. Non enim sacramenta sunt ministrorum, sed sunt Christi. Et impius est minister qui bona Christi subtrahit filiis Dei.

Quæ autem perficiunt miraculum per modum causæ, sunt quatuor : acceptio scilicet, respectus in cœlum, benedictio, et fractio. Est autem acceptio materiae ciborum. ad divinam virtutem (quæ in manibus suis erat) revocatio. Respectus autem in cœlum, significat cœlestis et divinæ virtutis (quæ est in Patre et Spiritu sancto) concordem cum sua virtute, et indivisam operationem. Benedictio significat boni divini in panem descendentis multiplicationem. Fractio significat istius boni ad capacitatem singulorum divisionem.

Per primum confutatur Manichæus dupliciter secundum duas expositiones. In hoc enim quod materiam veterum ciborum accepit, non novam creavit, ostendit quod visibilia corporalia ad e sum corporis pertinentia ipse fecit, et quod non sunt facta a principe tenebrarum, et maledicta : sicut dicit Manichæus. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 1 ad Timoth. iv, 1 et seq. : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteritatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem : quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Ex hoc patet, quod si princeps tenebrarum ista visibilia fecisset, et ideo immunda essent, numquam ea Christus multiplicanda in manus accepisset, sed nova creasset.

Dicit etiam Manichæus, quod a malo Deo principe tenebrarum data sit lex Moysi. Si ergo secundum aliam expositionem, quinque panes sunt librorum Moysi refectiones, numquam Christus

et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. »

Hic agitur de perfectione miraculi.

Et tangit tria. Primo enim tangit ea quæ perficiunt per modum causæ. Secundo, tangit ordinem ministerii. Tertio, ea quæ faciunt ad commendationem miraculi.

<--- Page Split --->

Moysi per doctrinam spiritualem intellectum multiplicasset, accipiendo eam ad seipsum, sed refutatam abjeisset, et novam doctrinam attulisset. Sic ergo accepit ad se panes et pisces : ut ea quae creando fecit, ad se accipiendo divinae conjungeret virtuti, et in contactu manuum divinarum, panes et pisces multiplicando augeret. Matth. xxvi, 26 : Accepit Jesus panem, etc. Et quos in corpus suum mutavit, eadem potentia multiplicavit. Accepit etiam, quando sicut bona a se creata accepta habuit, Genes. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona.

Dicunt etiam haeretici immundum esse, quod per coitum generatur. Et si est hoc verum, tunc Christus non accepisset pisces, qui pro certo per coitum maris et feminae et generant et generantur. Sed hoc facit haereticis errorem, quia ignari sunt et idiotae,et praesumunt docere quod nesciunt. Multis enim modis coeunt animalia : quaedam diu, sicut quae exterius habent pendentes testiculos : quaedam velociter, sicut quae interius habent testiculos : quaedam per conjunctionem velocissimam genitalium pororum, sicut pisces : quaedam per reflexionem et implicationem corporum circa se invicem, sicut serpentes. Et alii multi modi sunt coeundi. Quibus omnibus Deus concubitum et permixtionem sexuum et seminum indulsit, quando ea masculum et feminam creavit, et multiplicari praeepit. Et ideo etiam ut hi confutentur, pisces cum panibus assumpsit : quamquam et in ipsis plantis, et in omnibus quae generant, oporteat esse virtutes permixtas maris et feminae. Et nisi segetes ubique impraegnarent se et impraeagnarentur, nullum granum ex ipsis generaretur. Nec manus Dei umquam talia contingeret, si haec a principe tenebrarum creata essent. Manus enim Dei nihil tangunt quod immundum sit : quin etiam his quae aliquam immunditiam per corruptionem sunt passa, conferunt tactu suo mundi-

tiam, ut leprosis et mortuis : sicut saepe in ante habitis dictum est.

« Respexit in coelum. »

Ut indivisam suam et Patris (qui in coelo est) et Spiritus sancti ostenderet operationis virtutem. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Matth. xi, 25 : Confiteor tibi, Pater, Domine cedi et terrae. Sic in coelum respexit suscitans Lazarum, Joan. xi, 41 et 42, dicens : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. Respexit etiam in celum, ut adstantes respicere in coelum doceret ad Patrem coelestem. Psal. xxiv, 15 : Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

« Et benedixit illis. »

Qua benedictione verbali usus sit, vel quo signo, non legitur. Sed hoc certum esse constat, quod bonum cœeleste panibus et piscibus indidit, quod eisdem dedit virtutem multiplicativam, quia sic omnis benedictio Domini intelligitur quod incrementa dat bonorum. Job, 1, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra. Genes. 1, 28 : Benedixit illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini. Sic ergo benedixit, quando virtutis suae escis illis bonum indidit.

« Et fregit, »

Hoc est, ad capacitatem uniuscujusque divisit. Parvuli enim in Christo integrum cibum non capiunt, nisi dividatur, et proportionata viribus eorum apponantur. Et hoc est miraculum quod pauci advertunt, quod ex eodem genere cibi, et parvulis convenientia (qui tamen liqui-

<--- Page Split --->

dum desiderant cibum) et maturioribus competentia (qui solidum cibum requirunt) et infirmis (qui gratia curationum sequebantur, qui levem quærunt cibum ab infirmo stomacho vincibilem) exhibuit. Et quod in desiderio naturali unicuique saporem quem desideravit, præsentavit. Sapient. xvi, 21 : Deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

Attende autem, quod sicut tunc, ita et nunc, suis quidem viribus semper Dominus escam omnem frangit : licet forte manus hominis ministret aliquando ad fracturam. Nullus enim ex una materia conditum in tot sapores, et in tot qualitates diversorum edentium, cibum convertere posset, nisi Deus. Sic facit in cibo corporali. Sic etiam in Eucharistia. Sic in verbo suo quotidie perficit fractionem.

Sed, heu! hodie, quia deficiunt manus Apostolicae operantes in fractione per ministerium, stat turba in deserto expetens escarum benedictionem et non accipit a Domino. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Et, ibidem, ii, 12 : Matribus suis dixerunt, hoc est, Praelatis : Ubi est triticum et vinum?... cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum? hoc est, in subjectione Ecclesiarum, sive parochiarum. Dicunt enim nostri temporis Praelati contrarium ejus quod dicitur, Isa. ii, 7, pro parte, et conveniens pro parte.Dicunt enim : Non sum medicus, scilicet animarum, sed tyrannus, oppressor, et interfector. Et in domo mea non est panis, scilicet verbi, et sacramenti, et virtutis. Quia nec verbum est mihi in doctrina, nec operatio sacramentorum in cura, nec gratia virtutis in conversatione. Et tamen constituite me judicem populi hujus, ut qui ruit totus corruat, et numquam adjiciet ut resurgat 1. Et hoc est quod conqueritur Dominus, Isa. iii, 5 : Dominatores ejus

inique agunt, dicit Dominus, et jugiter toto die, nomen meum blasphematur, scilicet inter Gentes. Dominatores imperio dominantes, et non forma facti gregis ex animo, sunt majores in Ecclesia, constituti optimates capita populorum 2. Iniquissime agunt, quia nullum in Ecclesia nisi malum regimen assumunt. Et ideo nomen Christi factum est abominabile, et blasphematum.

« Et distribuit discipulis tuis. »

Hic tangit distributiones ministrorum. Non enim omnibus omnia commisit : nec uni sic omnia, quod non haberet aliquos in parte sua sollicitudinis : non omnia per seipsum perfecit, cum tamen hoc facere potuisset. Sed unicuique in ordine vicis sua ministeria ordinatim distribuit. Unde, III Reg. x, 3, Regina Austri mirata est ordines ministrantium in domo veri Salomonis. Daniel. x, 11 : Sta in gradu tuo. Sic enim ordinatum est regnum cœleste in Angelis : et sic ordo Ecclesiasticus de cœlo descendit. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra? Sic, Luc. i, 9, Zacharias in ordine vicis sua sorte exiit, ut incensum poneret, quando revelatus est ei Angelus nova gratia nuntiator.

« Discipulis suis » distribuit, quia ministerium in populum Dei accipere non debet, qui discipulus Christi non est. Ad Galat. ii, 8 : Qui operatus est Petro in apostolatum, scilicet circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes. Unde, Luc. xxii, 23, dixit discipulis : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Psal. xliv, 17 : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : constitues eos principes super omnem terram.

« Ut ponerent ante turbas. »

Ecce finis ministerii. « Ut ponerent, »

<--- Page Split --->

nihil aliud nisi quod a Domino acceperunt, « ante turbas. » I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Fidelis autem servus est et minister, cui nihil adhaeret in manibus quod a Domino accepit, quin fideliter et utiliter proponat turbis. Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Sed hodie accepta a Domino Apostolici nostri usurpant sibi, nihil utilium turbis proponentes. Pro certo quia fures sunt et furum socii, habentes Judae apostolatum, Dominum vendentes pro pecunia, quam loculis suis ingerunt et turbe non proponunt, dispensatione (quae omnia dissipat) se excusare molientes, et jura vocantes statuta sua : quae sic statuunt, ut sibi totum et nihil familiae Christi proponatur.

bus, quae singulis annis generantur. Isti sunt qui opus naturae in miraculum convertere nituntur, et philosophiam naturalem destruunt, et positiones quasdam vel potius fictiones asserunt, quibus sine omni ratione probationis credi volunt.

Ego autem sine melioris sententiae praejudicio dico, quod in totam multitudinem esca ista multiplicata est per additionem materiae elementorum in formam panis et piscium conversae : bene credens quod Deus de omnipotentia facere quod vult potest 1. Sed non credo eum hoc quod dicunt voluisse : quia nulla ostenditur ratione quare hoc voluerit. Et in creatura in qua operatus est, multo rationabilius, quod augeatur per additionem alicujus alterius, quam quod sine additione in seipsa multiplicetur.

« Et saturati sunt. »

« Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim. »

Tangit miraculi commendationem a tribus : a multitudine manducantium, a saturitate cibos in veritate non phantastice sumentium, a superabundantia fragmentorum.

Dicit igitur : « Manducaverunt omnes, » hoc est, tota illa multitudo quinque milliim virorum, exceptis parvulis et mulieribus. Dicit autem Augustinus, quod simili virtute multiplicat, sicut de paucis granis segetes creat, unde escas toti mundo largitur. Et ex hoc patet falsum dicere eos qui dicunt, quod hos panes ita multiplicaverit, quod nihil creando addiderit : sed in seipsis multiplicando in tantam quantitatem cibos istos produxerit. Et similiter dicunt de segeti-

Quod non esset si phantastica, ut haerelici dicunt, esset repletio : quia id quod phantasma est, non implet nec satiat. Psal. xxi, 27 : Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum. Isa. ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe.

« Et sublatum est quod superfuit illis. »

Ecce tertium a quo commendatur miraculum : quia plus est de superfluo quam fuerit de principali primo, quod fuit quasi semen multiplicatum. Divina enim virtus semper exuberat et excrescit.

«Fragmentorum cophini duodecim.»

Duodecim cophini significant reliquias duodecim Apostolorum, in nos redundantes. Quae etiam significantur per duodecim panes propositionis 2. Fragmenta

<--- Page Split --->

enim sermonum Dei per eos in nos derivata sunt, reservata in cophinis, hoc est, in codicibus duodecim Apostolorum, et in doctrinis in quibus Dominus præcepit. Matth. xiv, 20, ut colligerentur in memoria cordium, et in cophino codicum ut non perirent. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Apocal. i, 11 : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quæ sunt in Asia.

Significat etiam cophinus (qui est instrumentum per quod de viis finus ejicitur) quod per doctrinas istas omnino ab Ecclesia corruptionis immunditia portetur. Psal. lxxx, 7 : Divertit ab oneribus dorsum ejus : manus ejus in cophino servierunt. Christus enim et Apostoli exemplis duodecim et doctrinis, et onera nostra portaverunt usque ad lassitudinis incurvationem, et cophinis doctrinae duodenae immunditias nostras purgaverunt : ut veniens Dominus noster ad corda fidelium, nihil inveniat quod oculos majestatis ejus offendat.

Ex hoc igitur miraculo ad formam vitæ præscriptam sunt confortati, ne solliciti sint aliquid secum in via tollere, securi quod procurator eorum Christus omnia de paucis augens abundanter ministrabit.

1 5

« Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli. »

Hic jam confirmatis Apostolis secundum vitæ formam sibi traditam, de non sollicitos esse, de non tollendo aliquid in via, perficit totam hanc formam vitæ, ostendendo qualiter in hoc Christus sequendus est : sicut et Petrus dixit, Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Ubi dicit Hieronymus, quod non sufficit omnia relinquere, hoc enim et Socrates fecit philosophus. Unde adjungit quod per-

fectum est, dicens : Et secuti sumus te.

Hic igitur agit qualiter Christus sequendus sit.

Ad hoc autem tria exiguntur. Quis videlicet sequendus sit, ne erretur in persona : in quo sequendus, quia in tollendo crucem : ad quid sequendus, quia ad gloriam resurrectionis quam ostendit in transfiguratione. Et de his tribus agit hic per ordinem. Et hæc etiam est causa quare hic eodem ordine inducuntur.

In prima harum partium duo facit. Varias enim et vanas et imperfectas hominum de sua persona quis sit, sententias et opiniones a cordibus Apostolorum excludit, et veram adstruit de sua persona sententiam. Et secundo, quid de se futurum sit, et qualiter se sequentes præcedit, ostendit.

Adhuc autem duo facit in prima harum partium. Primo, excludit quæ jam dicta sunt, scilicet, varia et imperfecta ab hominibus de se dicta : et secundo, elicit ad confessionem Apostolorum, vera et sufficientia fidei Christianæ.

In prima harum tres sunt paragraphi : in quorum primo dicit, qualiter ad istam narrationem deventum est. In secundo, ponitur de hoc, quæ de se sit apud homines opinio, interrogatio. In tertio autem, discipulorum ad interrogata responsio.

In primo tria facit. Notat enim primo continuationem, non temporis, sicut sæpe diximus, sed potius probationis, qua suam adstruit intentionem de forma vitæ confirmanda.

Et hoc est quod dicit :

« Et factum est, »

In opere temporali, sicut præfiniti in consilio suo ætærno Deus. Isa. xxv, 1, secundum translationem Septuaginta : « Consilium tuum antiquum verum fiat 1. »

1 Vulgata habet : Fecisti mirabilia, cogitatio-

<--- Page Split --->

Secundo, dicit qualiter oravit pro his quos paverat,

tione, quam in secreto ad Patrem effudit. Luc. xvii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere.

« Cum solus esset orans. »

Homo enim cum orat solus esse debet, non tam in corpore, quam in secreto conscientiae. Matth. vi, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Mirandum autem est de Domino quomodo indefesse semper fecit, et operatus est salutem nostram. Turbas enim advenientes benigne recipit, de regno Dei erudit, infirmis curationem impendit, egentes pascit, pauperibus ministrari per Apostolos præcipit, omnes consolatos dimittit, sine turbis totum se in oratione ad Patrem pro dimissis effundit. Ad Hebr. v, 7 : In diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Jerem. xvii, 20 : Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. In his enim operibus, Apostolis et omnibus Prælatis formam dedit : quamvis, heu ! non sint constituti qui eum audiunt in parte ista.

Tertium autem est, quod in secreto orationis

« Et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ?

At illi responderunt, et dixerunt : 10 Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit.

Dixit autem illis : Vos autem quem 20 me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.

At ille increpans illos, præcepit ne 21 cui dicerent hoc,

Dicens : Quia oportet Filium homi 22 nis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum et Seribis, et occidi, et tertia die resurgere. »

Ecce interrogatio, quæ sit hominum de se opinio. Dat autem exemplum Prælatis, quod aliquando etiam ab inferioribus requirant, quæ de eis sit fama. Fama enim multum requiritur in Prælatis. Iad Timoth. ii, 7 : Oportet Episcopum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

« Quem me dicunt esse turbæ? »

« Erant cum illo et discipuli, »

Non quidem omnino in loco orationis, sed in loco dimissionis turbarum. Unde et Matth. xvi, 13, dicit, quod quando istam interrogationem fecit, quod venit in partes Cæsareæ Philippi, qui locus circa eumdem locum est, ubi ista contigerunt. Discipulos enim assumpsit, ut sicut formam ab ipso acceperant in proximorum ædificatione quam circa turbas exhibuit : ita formam acciperent in ora-

Duo dicuntur hic : interrogatio, et responsio.

Interrogatio « Quem, » in persona, « me dicunt esse turbæ? » cum tot signa meæ deitatis viderint, tot beneficia a me receperint, tot testimonia Legis et Prophetarum audierint, tot doctrinis eruditi sint, tot exhortationibus ad credendum mihi sint invitati : tot testibus, Joanne, et vobis, et discipulis sint convicti. Per omnia enim hæc famæ bonæ de persona sua dedit causam. Sed qui per nullum

<--- Page Split --->

bonum meritum famam sibi fecit, frustra de fama bona facit quaestionem, sed suam ab omnibus potest audire infamiam. Psal. ix, 6 : Non movebor a generatione in generationem sine malo. Mala enim quae perpetravit per infamiam, eum a generatione in generationem moveri super linguas hominum effecerunt. Velociter enim currit sermo ejus1.

« At illi responderunt, et dixerunt. »

Ecce discipulorum ad interrogata responsio.

Alii « Joannem. » Responsio ista fidelis quidem est in veritate, et insufficiens tamen in confessione. Fidelis quidem, quia nec plus nec minus habet quam erat in dicto turbarum. Et est contra eos, qui libenter audiunt verba mendacii, dummodo dicantur eis placentia. Isa. xxx, 10 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Proverb. xxix, 12 : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Isti autem meram et simplicem dictorum a turbis referunt veritatem. Ad Ephes. iv, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.

Dicunt ergo:

« Joannem Baptistam. »

Tres diversitates opinionum referunt : quas etiam supra explanavimus, et assignavimus rationes earum.

Alii ergo dixerunt eum esse « Joannem Baptistam : » propter vitae excellentiam, et nativitatis privilegium, et baptismatis purificationem. Et fuit hæc magna fama, sed non sufficiens. Magis enim debuerunt credere Joanni

qui dixit, Joan. in, 28 : Quia non sum go Christus, sed Agnus Dei quem demonstravit Joannes, et Verbum Dei quod prædicavit vox, quæ fuit Joannes. Joan. 1, 9 : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Cui testimonium perhibuit lucifer et lucerna Joannes. Lucifer, Job, xxxviii, 32. Lucerna, Joan. v, 35. Sed sponsus Ecclesiæ, cujus sponsam Ecclesiam dixit esse paranymphus Joannes 2. Verbum enim Dei Filium, eo Filium quo Verbum, et Agnum Dei, et lumen mentium, et sponsum Ecclesiæ credere Dei Filium, est credere Joanni Baptistæ.

« Alii autem Eliam. »

Propter suscitationem mortui 3, et propter divisionem Jordanis 4. Ethoc estinsufficiens : quia Elias, non Dominus : sed in spiritu et virtute Eliae, Domini præcucurrit præco et servus 5.

« Alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit. »

Aut Eliseus, aut ille de quo Moyses prædixit, Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Et hæc etiam opinio fuit insufficiens : quia, Matth. xi, 12 et 13, dicitur : A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim Prophetæ et Lex usque ad Joannem prophetaverunt. Et ideo nunc apparet Dominus prophetarum. Act. x, 43 : Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Ad Hebr. iii, 5 et 6 : Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant.

<--- Page Split --->

Christus vero tamquam filius in domo sua, quæ domus sumus nos. Sic ergo istae opiniones Christo Filio Dei sunt insufficientes.

Unde sequitur :

« Dixit autem illis. »

Veram ab eis confessionem eliciendo. Quasi dicat : Homines humana videntes, et insufficientem de me habentes confessionem, et humana sentientes, non intelligentes ea quae sunt sapientiae divinae, sic dicunt,

« Vos autem, » quibus datum est nosse mysterium regni Dei, qui in solido veritatis estis fundati, qui ad familiares revelationes prae caeteris admissi, « quem, » in persona,« me esse dicitis, » corde credendo, et ore confitendo? Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam,ore autem confessio fit ad salutem. Et ab isto loco traxit rationem examinatio Episcoporum de fide et confessione antequam ordinentur in Episcopos : quia Christus de confessione sua examinavit Apostolos. Non enim debet esse Episcopus, qui veram et sufficientem fidem, et confessionem non habet de Christo.

Post hanc autem examinationem sequitur responsio. Et hoc est quod sequitur :

« Respondens Simon Petrus, dixit.»

Qui princeps erat omnium, pro omnibus respondit : quia omnium cura et confirmatio ad eum pertinuit. Luc. xxii, 32 : Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

« Christum Dei. »

Math. xvi, 16, additur : Tu es Christus, Filius Dei vivi, etc. Sed haec omnia in isto dicto continentur. Christus

enim unctus est, in quo intelligitur unc tio deitatis, et uncta humanitas, et ungens Pater, et unctio Spiritus. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Unde, Act. x, 38 : Quem unxit Deus Spiritu sancto, et virtute.

Ex constructione enim transitiva Christus ad aliam personam pertinet, et ad aliam Dei, quando dicitur : « Christum Dei. » Intelligitur enim Dei Patris. Unxit enim Deus eum in Regem, et Sacerdotem. In Regem quidem fidelium, Isa. xxxii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster : ipse salvabit nos. Psal. xliv, 7 et 8, et ad Hebr. 1, 8 et 9 : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. De sacerdotio autem, Psal. cix, 4 : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui et rex et sacerdos fuit Dei summi 1. Rex quidem in promulganda justitia et justitiæ legibus. Sacerdos autem in offerenda pro nobis suæ animæ hostia. Sic ergo Christus Dei, Filius Dei vivi est unctus in regem et sacerdotem.

Et hæc est confessio fidei Christianæ de qua dicitur, Matth. xvi, 18 : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Hæc, inquam, est confessio, quam non decepta hominum opinio genuit, sed Pater de cœlis Deus, qui suum Filium mundo ostendit, per seipsum revelavit. Unde, Matth, xvi, 17, dixit : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Propter quam etiam Simon Petri nomen accepit, quod agnoscens interpretatur, vel rupes. Per revelationem enim istam agnovit : et propter soliditatem veritatis in hac confessione,rupes ut in ipso fundaretur Ecclesia,

<--- Page Split --->

vocatus est. In hac ergo confessione veritas personae exprimitur ejus qui vere sequendus est sicut pastor et caput Ecclesiae.

Unde etiam post elicitam confessionem, adjungit hujus veritatis occultationem usque ad sacramentorum Dei completionem. Et hoc est quod sequitur :

« At ille increpans, etc. »

Dicit autem duo : occultationem, et suam qui sequendus est praecessionem.

De occultatione quidem dicit : « At ille increpans. » Increpatio autem ista non fuit aliud quam sub interminatione fidelitatis interdictio, quia increpatione objurgationis non erant digni, præcipue cum magna laude extollatur Petrus, propter istam confessionem 1. Nahum, 1, 4 : Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Mare dicitur hic ista infinitæ et æternæ veritatis confessio : quod exsiccavit, quando taceri et occultari præcepit. Flumina autem sunt doctrinæ hanc veritatem confitentium Apostolorum, quæ adduxit ad desertum, quando sileri præcepit hanc veritatem a turbis Judæorum. Luce, iv, 47 : Increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. « Illos » dicit, cum unus solus respondit : quia ille pro omnibus dixit veritatem, et omnes alii consenserunt.

bris diaboli prædicaretur, statim in scandalum insurgerent et occiderent eos et Dominum, antequam scripta de Deo Christo sacramenta complerentur. Diabolus autem in se falli de hoc non poterat, qui etiam ista verba a Petro prolata, auditu spirituali percipere poterat. Nisi aliquis forte dicat, quod hoc Dominus ab ipso occultabat. Sed hoc nihil esse videtur : quia similiter dici posset, quod etiam prædicationem Apostolorum a diabolo Dominus potuit occultare. Unde primum, quod scilicet in membris facta est ista occultatio, rationabilius est dictum.

Secunda autem causa plana est.

Tertia autem sic est intelligenda, quod mole majoris prædicationis, hoc est, majorum sacramentorum quam portare poterat carnalis affectus eorum, tunc premerentur. Quia carnalis affectus eorum non sinebat eos tunc credere, quod ille qui Christus Dei fuit, dura et ignominiosa pati deberet. Unde, Matth. xvi, 22, dixit Petrus : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. Et ideo nisi carnali affectu exstincto per spiritum, non poterant portare tale pondus prædicationis. II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

Talibus igitur de causis increpans eos,

Glossa autem multas causas reddit quare istud taceri præcepit : unam quidem, ut fallat principem mundi : secundam autem, ut declinet jactantiæ vitium, et doceat humilitatem : tertiam autem, ne adhuc rudes et imperfecti discipuli, majoris prædicationis mole premantur,

Si autem hoc fallit principem, non potest hoc intelligi, nisi quod princeps mundi fallatur in membris suis, quæ si scient esse Christum Dei, numquam Dominum gloriæ crucifixissent 2. Vel forte verius, quia si hæc veritas mem-

« Præcepit ne cui dicerent hoc. »

Pati enim et exprobrari videre eum qui Filius Dei esse prædicatur, magis induceret infidelitatis scandalum quam fidei esset argumentum. Cum autem Resurrectionis apparebit testimonium, et victae mortis et inferni argumentum, et Ascensionis in cœlum apparebit stupendum miraculum, et Spiritus missus in omnibus his dabit testimonium : tunc tempus erit de Christo sublimia prædicare. Psal. xcii, 4 et 5 : Mirabilis in al-

<--- Page Split --->

tis Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis : ipso resurgente, et ascendente, et de cœlo per Spiritum missum dante testimonium.

Et hoc est quod sequitur :

« Dicens : Quia oportet Filium hominis. »

Tria autem dicit ad passionem et irrisionem pertinentia, et unum quod est quartum consequens hæc, quod pertinet ad gloriam.

Primum inter tria pertinet in genere ad passionis mulctam. Et hoc est quod dicit: « Quia oportet. »

Tangit autem duo, scilicet secundum quam naturam patitur, et multitudinem passionum.

Primum tangit in hoc quod dicit: « Quia oportet, » hoc est, opportunum est ad finem redemptionis. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Ista opportunitas est pro nobis assumpta : quia quamvis alius modus nostrae redemptionis fuerit possibilis, ut dicit Augustinus, tamen miseria nostra sananda nullus fuit convenientior.

« Multa pati. »

Ecce tangit multifariam Christi passionem. Multa enim genera passionum sustinuit : ligaturas, impulsiones, tractus, trusiones, sputa, colaphos, alapas, flagella, denudationes, puncturas spinatum, bajulationes crucis, clavos, extensiones, et lanceam, et omnia hujusmodi, ita ut, Thren. 1, 12, clamet, et dicat : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! I Petr. 1, 11 : Spiritus sanctus prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias.

« Et reprobari, etc. »

Hoc pertinet ad vituperium.

Reprobatur autem « a senioribus, » qui videntur habere sapientiam per experimentum ætatis. Daniel. xm, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit.

« Et principibus, » qui videntur sibi creditam habere potestatem. « Sacerdotum, » in quibus est potestas spiritualis. Joan. xi, 47 : Collegerunt Pontifices et Pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit, etc. Psal. ii, 2 : Adstiterunt reges terra, et principes convenerunt in unum, adversus, etc.

« Et Scribis, » qui videntur consilium et clavem habere scientiæ et doctrinæ. Matth. xxiii, 13 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.

« Et occidi »

Tandem in morte. Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Luc. xm, 2 : Quærebant Principes sacerdotum et Scribæ quomodo Jesum interficerent. Ista sunt propter quæ non expediebat adhuc Jesum Christum Filium Dei esse, prædicare.

« Et tertia die resurgere. »

Hoc solum pertinet ad consolationem. Et quando hoc adimplebitur, tunc tempus erit et opportunitas, Jesum Filium Dei esse publice et ubique prædicare. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Psal. xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis. Mortuus est enim Dominus in feria sexta, et resurrexit in die Dominica,

<--- Page Split --->

quæ est tertia post diem mortis, quam sua resurrectione sibi in Dominican re et nomine consecravit.

Ecce qualiter præcessit.

23 « Dicebat autem ad omnes. »

Hic incipit ostendere qualiter, et in quibus sequendus sit.

Habet autem hæc pars duas particulas : in quarum prima dicit hoc quod dictum est. In secunda autem, ejus ad hoc quod dictum est, ponit rationes persuasivas ad sic sequendum.

In primo adhuc duo sunt. Ostenditur enim primo hujus doctrinae generalitas : quoniam non est via salutis nisi ista. Sccundo autem, ipsa forma sequendi describitur.

Generalitas ostenditur per hoc quod dicit :

« Dicebat autem ad omnes, »

Quia omnes vult salvos fieri. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes vult homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Psal. xxxv, 7 et 8 : Homines et jumenta salvabis, Domine : quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Sicut enim Creator est omnium, ita Salvator est omnium, nisi stet per ipsos. Et sicut Dominus omnium est, ita Redemptor omnium est. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Sapient. vi, 8 : Non subtrahet personam cujusquam Deus, qui omnium Dominus est. Ad Roman. iii, 29 : An Judæorum Deus tantum ? Nonne et Gentium. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. Ideo enim operatus est salutem in medio terræ, ut omnibus quantum est de se, parata sit sa-

lus. Marc. xiii, 37 : Quod vobis dico, omnibus dico : Vigilate. Nulla ergo locutio est nisi infidelis et insipientis, quod quosdam præparaverit ad mortem. Omnes enim creavit ad salutem, et promovet quantum exposcunt ab ipso. Ezechiel. xviii, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite.

« Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. »

Hic describit formam sequendi.

Dicit autem tria. Primo enim sequelam ponit in libertate electionis. Secundo, sequentem monet a se removere impedimenta insecutionis et consecutionis. Tertio, dat formam nostri Ducis qui præcedit nos.

De primo dicit quinque : in quorum primo tangit sequentium raritatem : secundo, sequentium dignitatem : tertio, sequentium libertatem : quarto, sequendi rectum tramitem : quinto, formam consequendi præcedentem nos nostræ militiae Ducem.

Primum horum notatur per conditionem :

« Si. »

Quasi dicat : Rarus est, si tamen aliquis est. Matth. vii, 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Thren. i, 4 : Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Hoc significatum est, quod cum Christus ivit ad crucem, quod discipuli ejus relicto eo fugerunt 1. Joan. vi, 6 : Durus est hic sermo ! et quis potest eum audire ? Et abierunt retrorsum, et non amplius ambulaverunt cum eo. Per crucem enim et sui abnegationem, difficile

<--- Page Split --->

est sequi Christum. Joan. xvi, 32: Venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Ideo conqueritur Christus, Eccli. li, 10: Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Isa. lxiii, 3: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Paucissimi enim sunt qui tollant crucem: nulli autem qui sic tollant suam, sicut ipse pro nobis tulit eam.

« Quis. »

Difficultatem notat et dignitatem. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Christus enim in cruce adversus malignantes consurrexit, et vicit. Ibi extensus stetit, et de peccatis et peccatoribus triumphavit. Sed rarus est, qui secum consurgat et steterit. Non enim in tempore illo inventus est nisi unus latro. Et etiam ille ab initio negavit, sed postea resipuit : quia difficile est valde clavatum et extensum stare in cruce. Sed tamen dignissimus est, qui steterit. Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Non tantum de Christo dictum est, sed etiam de crucifixis cum Christo : qui cum de fragilitate carnis similiter aliis venerint, tamen tinctis vestibus sanguine Crucifixi veniunt de Bosra (quae munita interpretatur) victores omnium munitionum diaboli : ideo demonstrantur cum gloria Joanni in Apocal. vii, 13 et 14 : Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt ? et unde venerunt ?... Et dixit mihi : Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.

« Vult. »

Notat arbitrii libertatem. Sicut enim ipse oblatus est, quia voluit : ita non dignatur aliquem habere sequentem, nisi qui sponte vult et libera electione. Unde

Chrysostomus dicit, quod « sicut agonot « theta sive adotheta stans juxta stadii « bravium, non compellit aliquem nisi « volentem, sed coronat vincentem, et « dat bravium praecurrenti : ita Dominus « Jesus Christus exhibet bravium et co « roman vincenti, sed ad certamen non « compellit aliquem. » Judicum, v, 9 : Qui propria voluntate obtulistis vos dis crimini, benedicite Domino. II Machab. vi, 30: Domine, qui habes sanctam scien tiam, manifeste tu scis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior. Haec sunt verba Eleazari martyris. Isa. lvi, 4 et 5 : Qui elegerint quæ ego volui, et tenuerint fædus meum, dabo eis in do mo mea et in muris meis locum, et no men sempiternum melius a filiis et filiabus : nomen dabo eis, quod non pe ribit. II Machab. vi, 19 : Gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad sup plicium. In omnibus ergo his oportet electione voluntatis sequi, et crucem portare.

« Post me. »

Tangit rectum sequendi tramitem. Non enim errat qui post Dominum vadit. Ille enim exivit a Patre et venit in mundum, per crucem iterum relinquit mundum, et directe vadit ad Patrem : et ideo non errat qui post eum graditur. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Eundum est ergo post eum, sicut ovis post pastorem, sicut miles post ducem, sicut athleta post adothetam. In primo itinere post Pastorem immolatum imus ad vicitmam. In secundo, adspicimus in nostra pugna ad pugnantem ante nos Ducem. In tertio, contendimus ad coronantem nos adothetam sive agonothetam.

De primo, Jerem. xvii, 16 : Ego non sum turbatus, te pastorem sequens : et diem hominis non desideravi, tu scis.

<--- Page Split --->

Joan. x, 3 et 4: Proprias oves vocat nominatim,... et ante eas vadit : et oves illum sequuntur. Hujus gratia dixit, Matth. x, 16: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, a quorum dentibus et ipse prior pastor devoratus est.

De secundo dicitur, ad Hebr. xii, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Judicum, ix, 48 : Dixit dux exercitus ad socios : Quod me videritis facere, cito facite. Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes, sequebantur ducem. Dux enim noster in arboris ramis tollens crucem praecessit. Certatim igitur et nos ramos praecidentes, et cruces nostras parantes sequamur. Ad Hebr. xii, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Remanere enim, duce praecedente, est ignominiosum. Post eum autem ire est gloriosum, et tutum. Gloriosum quidem, quia duci se configurat. Tutum autem, quia qui post eum vadit, in umbra crucis praecedentis habet refrigerium. De primo, Eccle. ii, 12 : Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum ? Eccli. xxii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo. De secundo dicitur, Thren. iv, 20 : Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris : cui diximus : In umbra tua vivemus in Gentibus. Psal. xvi, 8 et 9 : Sub umbra alarum tuarum prolege me. A facie impiorum qui me afflixerunt, hoc est, sub alis, expansis in cruce manibus. Sic igitur post eum, sicut post ducem.

Tertio, Itur etiam post eum sicut adothetam coronantem. II ad Timoth. ii, 5 : Non coronatur nisi qui legitime certaverit. Leges ordinantes pugnam, a Christi exemplis sunt sumendae. I ad Corinth.

ix, 25 : Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et sequitur, yv. 26 et 27 : Sic pugno, non quasi aerem verberans : sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

Sic igitur, « Qui vult post me »

« Venire. »

Hic dat formam consequendi praecedentem nos militiae Ducem. Ipse est enim currus Israel, et auriga ejus 1. Non enim qui post alium vadit, de necessitate venit : sed venit post alium, qui totam viam usque ad eum quem sequitur perficit. Venire enim est ad terminum itineris ire. Unde qui venit, ducem consequitur. Et ideo quaerentibus discipulis, Joan. 1, 38 et 39, ubi maneret, dixit : Venite, et videte. Venire ergo est perseverare. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Jerem, 11, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

Venieundum enim usque ad Dominum Jesum, et non revertendum nisi prius perveniamus : nec ab eo est discedendum. De primo, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego refeiam vos. De secundo dicit Psalmus lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos : et nomen tuum invocabimus. Crux enim reficit fructu quem portat ligni vitæ, et crux vivificat vita quam portat : et ideo et fructum habet, et vitæ lignum dicitur. Proverb. in, 18 : Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam : et qui tenuerit eam, beatus.

Sic ergo veniat qui vult post me venire, dicit Dominus. Sic Petro et Andreæ (quorum uterque per crucem ad Christum venit) dixit, Matth. iv, 19 : Venite post me. Sic de se dixit, Joan. xii, 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham

<--- Page Split --->

ad meipsum. Omnia enim sibi per crucem in cruce attraxit. Sic de omnibus communem sententiam dedit, Isa. 11, 10 : Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Profundum enim maris est profundum Christi passionis, per quam transeunt liberati. Et ideo statim sequitur, 11 : Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur : et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt : fugiet dolor et gemitus.

« Abneget semetipsum. »

Hic monet sequentem a se removere insecutionis et consecutionis impedimenta.

Notantur autem circa hoc duo : modus removendi, et quid sit removendum.

Modus removendi est in hoc quod dicit : « Abneget. » Est autem verbum decompositum. Componitur autem a praepositione ab, et nego verbo, quod est compositum ex non et ago. Et sic abneget, verbum decompositum est ex praepositione, quae notat remotionem, et adverbio negandi significationem habente. Et notat negationem ut exercitam, et verbo actionem denotante : ut intelligatur quod abnegando, removeamur ab his quae abnegamus, nihil penitus agentes. De illis, ad Titum, 11, 12: Abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Iste ergo est modus abnegandi, ut negantes actiones eorum quae abneganda sunt, etiam removeamur ab his. Hoc significatum est, Genes. xix, 17, ubi Angelus compulit Lot exire de Sædomis, et praecepit ut non staret in omni circa regione, sed in monte se salvum faceret. Non enim sufficit talia infanda non agere, sed oportet etiam ab agentibus per discessum se elongare. Ad Roman. 1, 32 : Non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Dicit autem Glossa ibidem, quod « consentit qui tacet, cum arguere possit. »

Quae autem abneganda sint, tangit cum dicit : Abneget

« Semetipsum. »

Quod item decompositum est : quia sunt ibi duo pronomina, et in medio syllabica adjectio. Et est sensus, quod abneget se quod est, et hoc cujus ipse per se causa est, et quod sibi per seipsum inest. Homo enim de se humus et terrenus est. Eccli. xvii, 1 : Deus creavit de terra hominem. Genes. 11, 7 : Formavit Dominus Deus hominem de limo terrae. I ad Corinth. xv, 49 : Portavimus imaginem terreni. Quia autem terra est, pondere suo gravis est ad sequendum. Hanc autem terram abnegare oportet, et virtute coelesti supergredi, ut totus homo, coelestis in conversatione et intellectu efficiatur. Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de celo venit, super omnes est. I ad Corinth. xv, 47 et 48 : Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de celo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis coelestis, tales et coelestes. Unde unus celestium dicit, ad Philip. iii, 20 et 21 : Nostra conversatio in coelis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis sua. Hoc ergo et in hoc abneget se.

Semet autem abneget in hoc, cujus ipse secundum seipsum causa est. Hoc enim non est nisi malum. Quod enim per nos sine Deo facimus, malum est. Unde, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Nihil autem est peccatum, quia annihilat : et pejus quam nihil fiunt homines, cum peccant. Unde, Ezechiel. xxviii, 19 : Nihil factus es, et non eris in perpetuum. Joan. 1, 3 : Sine ipso factum est nihil. Osee, xiii, 9 : Perditio tua, scilicet ex te, Israel. Quasi dicat : Quidquid tu ex te agis, perditio est. Et hoc

<--- Page Split --->

quod sine me discrete agis, abnegandum est, ut ex me agas omne quod agis, et dicas illud Isaïe, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Quidquid enim profert palmes quod non est ex vite, non proficit ad fructum, sed ad ignem : ita quidquid profert homo cogitationum, et verborum, et operum quae non sunt ex Deo, non proficit ad vitae aeternae fructum, sed ad gehennae incendium. Et ideo haec abneganda sunt. Unde, ad Roman. xiii, 12 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis.

xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sic perditus et damnatus homo liberatur, Spiritu celesti reddente imaginem Patris celestis, virtute vitium quod fecit expellente, et Dei gratia in omnibus adjuvante. Ad Roman. vii, 24 et 25 : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et respondet : Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

Sic igitur abneget semetipsum, et a se sequendi Christum removeat impedimentum.

Sequitur :

« Et tollat crucem suam. »

« Abneget semetipsum, »

Etiam quando præter hæc quæ dicta sunt, abnegat quod in se habitat, hoc est, fomitem mali, exstinguendo illum quantum potest. Ad Roman. vii, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Item, ibidem, §. 23 : Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.

Et hæc omnia oportet abnegare, terram pro cœlo commutare : vitium (cujus causa sumus) pro virtute : fomitem, sive concupiscentiæ ignem, sive ad malum pronitatem, pro gratia Dei, ad bonum nos juvante : ut expediti simus a spiritu cœelesti, confortati a virtute Dei, adjuti a gratia. Tunc enim sequi possumus Crucifixum. Per primum dat nobis Deus potestatem filios Dei fieri 1. Per secundum mutat fortitudinem, Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Per tertium ad omne opus bonum sufficimus, I ad Corinth.

Ecce forma ducis præcedentis. Et est ac si dicat : « Tollat crucem suam, » sicut ego tuli meam.

Unde in hoc tria notantur : crucis exaltatio, crucis cruciatus, et proportio passionum quæ quemlibet contingit.

Primum notatur in hoc quod dicit : « Tollat. » Crux enim est arbor alta, non deponenda, non in terra trahenda, sed extollenda, et sic in altitudine portanda. Extollit enim crucem, qui cum Paulo in cruce gloriatur, Ad Galat. vi, 14 : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Daniel. iv, 7 et 8 : Ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia. Magna arbor, et fortis : et proceritas ejus contingens cælum. Hæc recognoscit, qui crucem suam in ea glorians extollit.

Extollit autem qui quotidie quantum potest in ea Crucifixo appropinquat, ut dicat cum sponsa, Cantic. vii, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Fructum enim apprehendi qui dulcissimæ redemptionis saporem in ea jam prægustavit. Hæc enim arbor in medio terræ est, ut ab omnibus com-

<--- Page Split --->

muniter scandatur. Altitudo ejus nimia : quia quantumcumque quis in altum in ea ascendat, usque ad Christi Passionem non perveniet. Arbor haec magna latitudine : eo quod umbra protectionis et esca nutrimenti est in ea, et requies lassitudinis. Fortis virtute : quia et diabolum vicit, et domum ejus infernum fregit, et vasa in quibus confidebat distribuit, hoc est, corda quae possederat diabolus. Et proceritas ejus contingens cœlum : quia cœlum ante clausum aperuit. Igitur arbor haec si dejiciatur, cœlum non contingit.

Dejicitur autem quando deponitur, et cruciatus Christi in terrena lucra et commoda commutatur : sicut quidam de quibus dicitur, ad Galat. iii, 3 : Cum spiritu caperitis, nunc carne consummeminii. Qui signati sunt per Asa, regem Juda, de quo, III Reg. xv, 8 et seq., multa bona et optima praedicantur, quod idola destruxit avaritiae et pomparum saeculi, quod lucos succidit deliciarum luxuriae, quod in bellis vicit tentationem diaboli. Sequitur, quod in senectute doluit pedes, et nec tunc requisivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est, et mortuus est in unguentis meretriciis. Pedes enim dolere, est in extremo vitae a cruce mollescere. Tunc Dominum non requirere, est cum proposito Dei timorem et amorem, devotionem, et cultum Dei, et laudes ejus consuetas abjicere. In medicorum arte confidere, est fomenta libidinis carnalis cum sollicitudine sibi praeparare. Mori autem in meretriciis unguentis, est in illecebrosis concupiscentiae delectationibus vitam finire.

Trahit autem in terra crucem, qui eam quidem manu tenet, sed non ascendit nec tollit, sed de loco in locum humilem crucem ducit. Et isti sunt hypocritae, qui crucem quidem manu, hoc est, exteriori opere videntur tenere : sed de terra in terram trahunt, quando pro temporali commodo vel lucro faciunt. Et non ascendunt : quia in occulto nihil de Passione Christi sentiunt, de quibus dicitur, ad Philip. iii, 18 et 19 : Multi

enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt, Isti enim crucem vilem ducunt, qui per sordes crucem trahunt et non tollunt in altum.

Sic igitur tollitur crux.

« Crucem, »

Hoc est, cruciatum. Cruciatus autem ille est triplex : unus quidem in tristitia absentiae delectabilium pro Christo : secundus autem in assumptione contristabilium, sicut vigiliarum, jejuniorum, et hujusmodi, et eleemosynarum : tertius autem, in sustinentia passionum, si inferantur pro Christo. Primus cruciatus cruciat, et domat concupiscentiam : secundus gravat petulantem naturam : tertius autem pro Christo expendit animam.

De primo dicitur, ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifxerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ad Galat. ii, 19 : Ego per legem legi mortuus suum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. Per legem enim (quae concupiscentiam fecit et lex membrorum vocatur) mortuus sum, abstinendo a delectabilibus hujus legis. Et Christo, hoc est, ad honorem Christi confixus sum cruci, concruciatus ei.

De secundo cruciatu dicitur, ad Galat. vi, 17 : De caetero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Crucio enim me cruciatu suo : quia denudo me eleemosynis, extendo me devotione, exalto contemplatione, amarico jejuniis et ciborum et potuum asperitate, flagello disciplinarum acceptione, morior charitatis amore, confodior clavis, verborum ejus in animam meam penetratione. Eccle. xii, 11 : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Lanceor

<--- Page Split --->

compassionis pauperum Christi perforatione.

De tertio cruciatu dicitur, I Petr. iv, 13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes.

Primus cruciatus fit per voluntariam concupiscentiae cohibitionem, secundus per devotam pœenitentiae assumptionem, tertius per patienter portatam immissam a Domino tribulationem.

De primo dicitur, Eccli. xvn, 30 et 31 : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes anime tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.

De secundo dicitur, Levit. xxii, 29 : Anima quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis.

De tertio dicitur, Jacob. i, 2 et 3 : Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis : scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. I Petr. i, 7 : Ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Jesu Christi.

Ista est ergo crux qua? tollitur.

Dicit autem :

« Suam. »

Est autem crux uniuscujusque proportionabilis viribus et statui suo, Christi cruciatus assumptus. Ad plura enim tenetur fortis quam debilis, ad plura sanus quam infirmus, ad plura praelatus quam subditus. Unde Apostolus, ad Coloss. i, 24, dicit : Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea. Semper enim ita proportionandum est, ut viribus sit onus portabile, et statui competens, et quod honoretur Christus. Ad Philip. i, 20 : Sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Et, ibidem, §. 21 : Mihi vivere Christus est, et

mori lucrum. Ad Galat. vi, 5 : Unusquisque onus suum portabit.

Sic ergo tollat crucem suam quilibet.

« Quotidie. »

Ut semper novus sit in ea, nec deficiat a crucis salutari mortificatione. Hoc significatum est, Numer. xxv, 4 : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in pati bulis : ut avertatur furor meus ab Israel. Principes enim suspenduntur, quando principes vitiorum, scilicet, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vita crucifiguntur. Contra solem autem suspenduntur, quando quotidie ad ortum novi caloris et fulgoris hujus mundi crucifixio haec teritur. Et sic furor Domini ab Israel, viro prae oculis habente Deum, avertitur. II ad Corinth. iv, 10 : Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus vestris. Job, vii, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. I ad Corinth. xv, 31 : Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu, etc. II ad Corinth. iv, 11 : Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ideo dicit, ad Philip. ii, 10 et 11 : Configuratus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectionem qua est ex mortuis.

« Et sequatur me »

Crucifixum, sicut est forma meae crucifixionis: ut in ipso moriatur animalis vita, quae in me mortua est: et destruatur corpus peccati, quod ego destruxi: et construitur nova vita, quam ego in cruce construxi. Ad Roman. vi, 5 : Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Talis crucifixio optime significata est, II Reg. xxi, 6, ubi dixerunt Gabaonita ad David: Dentur nobis septem

<--- Page Split --->

viri de filiis Saul, ut crucifixamus eos Domino in Gabaa Saul. Gabaonitæ proclives iniquitati interpretantur, qui crucifixione magna indigent. Saul autem abutens interpretatur, qui ratione ad concupiscentias abutitur. Septem autem filii sui, septem sunt capitalia vitia crucifigenda ad honorem Domini. Qui enim sic crucifigit se, ut animalitati et vitiis moriatur, in crucifixione Dominum sequitur, qui et regnum peccati in cruce sua destruxit, et vitæ animali mortuus fuit. Unde, Joan. xxi, 19, significans Petri crucifixionem dixit : Sequere me, hoc est, ad modum meæ crucifixionis oportet te crucifigi.

Sunt autem qui hoc non faciunt, sed potius suspensi sequuntur Absalom in quercu suspensum inter cœlum et terram 1. Alii autem sequuntur pistorem Pharaonis in cruce suspensum cujus carnes aves lacerabant 2. Alii sequuntur Aman, qui in domo sua in excelsa trabe suspensus est 3. Alii sequuntur Achitophel, qui suspendit seipsum ordinata domo sua 4. Alii sequuntur Judam proditorem, qui suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus 5. Alii sequuntur Simonem Cyrenæum qui crucem portavit in angaria 6. Alii sequuntur latronem in sinistra parte crucifixum cum Domino 7. Alii sequuntur latronem in dextra parte pendentem 8.

Ambitiosi enim crucem patiuntur in angustia obtinendæ altitudinis : sicut dicit Bernardus : « O ambitio ambientium « crux,quomodo omnes crucians omnibus « places ? » Et hi semper pendent inter cœlum et terram, cœlum contingere nitentes et non valentes. Terræ autem quietem humilem spernentes, cum Absalom ambitioso in quercu (quæ porcorum fructum facit) pendentes et strangulati.

Vane gloriosi etiam crucem patiuntur,

affligentes se in vanis quærendo gloriam : et horum carnes aves, id est, vanorum hominum verba lacerant, et lacerationi exponunt, et pendent cum pistore Pharaonis.

Invidi autem etiam crucem habent, in qua de prosperitate cruciantur bonorum, et in domo cordis sui afflicti, pendent strangulati cum Aman, qui iniquus interpretatur.

Proditores autem et fraudulenti de quibus dicitur, Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites. Illi (inquam) tales in cruce pendent angustiae suæ proditionis et fraudis, et sequuntur Achitophel proditorem David fraudulentum.

Avari autem intima sua projicientes, et animas suas venales habentes, sicut dicitur, Eccli. x, 10, Christum vendentes pro pecunia, cruciatum magnum pro lucris terrenis sustinentes, crucifixi sequuntur Judam suspensum : isti enim inciderunt in tentationem, et in laqueum diaboli qui strangulat eos, sicut dicitur, I ad Timoth. vi, 9.

Hypocrite autem crucis signum et cruciatum extra praetendentes, et falsi Religiosi crucem portant in angaria, et sequuntur Simonem Cyrenæum.

Qui autem pro criminibus suis sustinent tormenta, et hoc Deo blasphemando imponunt, crucem quidem portant, et portantur ab ea : sed sequuntur latronem sinistrum. I Petr. iv, 15 : Nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.

Qui autem patiuntur quidem pro malis quæ commiserunt, sed pœnitentes, et sibi culpam dantes, in dextera Dei patiuntur cum latrone dextro : et accipiunt spem promissionis ejus, quod secum erunt in paradiso.

<--- Page Split --->

Verissime autem Crucifixi sunt imitatores, qui solo Crucifixi amore se crucifigunt, vel ab aliis crucifiguntur, dicente Petro, in l canonica, iv, 1: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Et iterum, I Petr. ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Hic enim patienter ferens, non remurmurat per iram et vindictam, non comminatur per justitiam, peccati regnum destruit. Hic est de quo dicitur, ad Coloss. ii, 3 et 4: Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Ad Galat. ii, 19 et 20: Christo confixus sum cruci: vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.

Hoc est igitur quod dicit formam nobis dando, in qua sequamur eum : quam formam Martyres præ cæteris tenuerunt. Imitati sunt tamen etiam Confessores, seipsos crucifigendo.

24 « Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubesect cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. »

Ejus quod dixit tangit hic rationes persuasivas.

Tangit autem hic rationes tres : unam quidem per consequentiam perditionis ad salutem animae : aliam autem econtra per consequentiam salutis ad perditionem : tertiam autem per comparationem

lucri temporalis cujuscumque ad animae perditionem.

Prima ratio est hæc. Quicumque voluerit animam salvare, sequitur quod perdet illam : quia ad salutem animæ sequitur perditio ejusdem.

Sciendum autem, quod anima dicitur hic ab actu animandi. Unde anima sumitur hic prout animat corpus. Et secundum hoc anima intendit corpori, et corporis delectationibus, et corporeis utilitatibus : a quibus etiam dicitur animalis vita. Quibus intendere, et salvare tales delectationes sine contristantibus, et tales salvare utilitates sine damnis, est perdere secundum causam meritoriam eamdem animam : quia tunc erit cum contristantibus eam æternaliter in inferno, et in damnis æternorum gaudiorum. Et hoc est quod dicitur, Joan. xii, 25 : Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Eccli. xviii, 31 : Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Ab hujusmodi anima dicitur homo animalis et brutalis : quia anima quando immergitur corpori, et intendit per appetitum in quinque corporis sensus, animalis et brutalis efficitur. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.

« Qui enim voluerit, »

Voluntate irrationabili, « animam suam, » hoc est, animalem motum animæ, « salvam facere, » hoc est, in delectabilibus suis salvare : ille « perdet illam, » quia cum illa salute perdita et mortua est anima æternaliter. I ad Timoth. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens mortua est. Unde, Luc, xii, 19 et 20, dicitur ei qui dixit : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce comede, bibe, epulare... Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ

<--- Page Split --->

autem parasti, cujus erunt? Et sic per hoc quod putavit salvare animam, perdidit eam.

Eadem enim animalis vita, quæ delectaa est et salvata, Luc. xvi, 19 et seq., in divite epulone, qui epulabatur splendide, perdita est in inferno : quia lingua ejus cruciabatur in flamma gehennæ.

Alia tamen hujus expositio est: quia salus animæ in bonis delectantibus corpus, pronitatem inducit in anima ad concupiscentias carnis: et quo aliquis plus delectatur in animalitate, eo plus ad concupiscendum pronus efficitur: et quo plus ad talia pronus efficitur, eo plus ab appetitu verorum bonorum et honestorum elongatur: quia pronitas concupiscentiarum adimit bonum naturale, quod in veris et in honestis et divinis bonis naturaliter delectatur. Et vocatur bonum naturale animæ quod inest secundum ipsam, et non in quantum est in corpore. Et sic dicit Augustinus, quod delectatio in commutabili bono mala est, in quantum adimit naturale bonum animæ. Et sic quo aliquis salvat animam in animali delectatione, eo adimit bonum naturale. Et sic etiam hic perdit animam secundum naturale bonum ejus. Sic intelligitur illud Lucæ, xv, 13, quod filius prodigus perdidit substantiam suam, boni scilicet naturalis, vivendo luxuriose cum meretricibus. Sic illud Job, vii, 20: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis. Ex eo enim quod contrarii sumus Deo in bono naturali, nobis graves efficimur.

rum princeps fuit Socrates, et magnus imitator fuit Crates philosophus, multum abstinuerunt a delectabilibus corporis, propter honestatem virtutis, et salvam fecerunt animam secundum salutem boni naturalis. Sed quia propter Deum non fecerunt, ideo in vitam æternam animam non salvaverunt. Christus enim est ostium vitæ æternæ : et qui non intrat per Christum, non salvatur, Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Per salutem ergo animæ, homo adepto bono naturali perdit animam, et mutatur in bestiam, Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, etc. Per perditionem vero animæ, redit a bestialitate ad salutem animæ veræ : sicut dicitur, Daniel. iv, 33 : In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni.

Hoc ergo est quod dixit : « Qui voluerit animam suam, etc. »

« Quid enim proficit? etc. »

Tertia ratio est a comparatione utilitatis. Et est sensus : Quia perdita substantia propter quam diligitur quidquid appetitur in mundo, totum aliud inutile efficitur.

« Nam qui perdiderit, »

Per contrarium, « animam suam, » a salvantibus eam secundum animalem motum et delectationem, « propter me, » hunc finem ponendo, quod subtrahit sibi delectantia propter me, « salvam faciet illam, » et in vitam æternam, et in bono naturali in hac vita.

Dicit autem : « Propter me, » quia quidam philosophi, Stoici vocati, quo-

Et hoc est quod dicit : « Quid, » hoc est, ad quid « proficit homo, » qui rationalem, immortalem, et ad bona honesta et æterna ordinatam habet animam, « si universum mundum, » quoad mundanas delectationes et utilitates, « lucretur, » in concupiscentiis omnibus vivens, « se autem ipsum, » secundum quod est ipse in imagine Dei consideratus, quia sic est homo secundum quod homo : dicit enim Philosophus, quod « homo suus intellectus est : » « perdat, » in bono naturali, vel ad æternam vitam, « et detrimentum sui faciat ? » quia quanto in brutalibus et mundanis delectatur, tanto magis in bono naturali diminuitur, et a

<--- Page Split --->

vero bono elongatur. Et tunc etiam illud quod male dilexit, in tormentum convertitur. Sic enim dicitur, Sapient. xiv, 11: Creaturae in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in musculam pedibus insipientium. Ista est tinea de homine nata, et devorans homfnem, Isa. xiv, 11: Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Hoc est densum luctum quod hominem ut gluten tenet, ne procedat ad bona naturalia, Habacuc, ii, 6: Vae ei qui multiplicat non sua? Usquequo et aggravat contra se densum lutum?

Subjungit autem ulteriorem probationem, quod detrimentum sui faciat, qui lucrandis intendit, dicens :

vel fuga de turpi actu. Confiteri autem Christum auctorem veritatis, et veritatem, honestum est et non turpe : et ideo talis erubescentia proprie habet poenam debitam.

De his autem qui in turpibus non erubescunt, dicitur, Jerem. vi, 15: Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. De erubescentibus autem vere in turpibus actis sive perpetratis, dicitur, Jerem. xxxi, 19: Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. De Deo autem et sermone ejus nullus debet erubescere, Isa. 1, 7 : Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus.

Duo tangit : erubescentiam Dei, et erubescentiam sermonum Dei. Loquitur de his, qui animam salvant praeservando eam a tormentis : et ut salvent eam, negant confessionem veritatis fidei et justitiae : de quibus dicit, Matth. v, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere... sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam 1.

Qui ergo sic volens salvare animam, praeservans eam a tristitia mortis, quaesitus ad poenam, « me erubuerit, « hoc est, me propter erubescentiam negaverit, « et » erubuerit « meos sermones, » hoc est, negaverit veros esse sermones meos, qui sanctificant et salvant animas. Joan. xvii,17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Auctorem igitur veritatis et veritatem propter salutem temporalem animae negare, est Christum et sermones suos erubescere. Et hoc est naturae hominis, ut homo est, contrarium : quia (sicut dicit Damascenus) verecundia est timor,

Qui ergo erubuerit Deum et sermones veritatis ejus, « hunc Filius hominis, » in judicio communi, « erubescet, » hoc est, ad modum erubescentis habebit se ad eum, in eo quod avertet faciem suam ab eo, ac si non noscat eum, et vituperium habeat de notitia ejus. Matth. vii, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.

« Cum venerit » judicare particulariter post mortem cujuslibet, vel universaliter in judicio communi, « in majestate sua. » Luc. xxi, 27 : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Apocal. 1, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Daniel. vii, 13 et 14 : Et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient.

Et hoc est quod sequitur: « Et Patris : » quia, Joan. v, 27 et 28, dicitur, quod

1 Cf. Luc. xii, 4 et 5 : Dico autem vobis amicis meis : ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.

Ostendam vobis quem timeatis : timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennan.

<--- Page Split --->

Pater dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc. In forma enim humana in qua indicatus est, judicaturus est vivos et mortuos. Et hoc patet a majestate Patris. Joan. v, 22 : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Non enim judicat Pater in forma et majestate Dei, sed omne judicium dedit Filio perficere in forma servi. Et tunc implebitur quod dicitur, Isa. lu, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde.

« Et sanctorum Angelorum, » qui sicut ministri judicabunt, et per ministerium in judicio apparebunt. Matth. xm, 41 : Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, etc. Item, ibidem, x. 42 : Exibunt Angeli, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium.

Hoc est ergo quod dicit.

« Dico autem vobis vere : Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. »

Hic incipit pars illa in qua docet ad quid sequendus est Christus : quoniam sicut sequendus est per formam Passionis, ita sequendus est ad gloriam Resurrectionis, quam praemonstrat in charitate transfigurationis.

Et haec pars dividitur in duas partes ; in quarum prima promittit ostensionem illius gloriae non omnibus, sed quibusdam. In secunda autem exhibet sicut promisit.

In prima harum tria facit: per modum consolationis discipulos alloquitur, assertionem veritatis praemittit, et promissionem subjungit.

Dicit ergo primo consolatorie :

« Dico autem vobis. »

Acquisitive exponendum est : quia hoc nobis ad omnem consolationem est

dictum. Hoc enim dictum est vere amicis, de quibus dicit, Joan. xv, 15 : Vos dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Vobis ergo amicis. Vobis qui in tribulatione posituri estis animas, Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Vobis (inquam) pusillis quibus haec revelanda sunt, Matth. xi, 25 : Confiteor tibi, Pater, Domine cedi et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Vobis igitur dico :

« Vere, »

Assertionem ponendo. Ad Hebr. vi, 17 et 18 : Pollicitationis volens Deus ostendere hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum : ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeas. Ad Titum, i, 2 : Promisit, qui non mentitur, Deus.

« Sunt aliqui. »

Petrus, Joannes, et Jacobus, ad omnia testes idonei, et omni exceptione majores. Isa. viii, 2 et 3 : Adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachia : et accessi ad prophetissam.

« Aliqui » autem, nota specialis familiaritatis est istorum Apostolorum, qui præ cæteris ad secreta Dei admittuntur, et per quos aliis secreta Dei panduntur. Et signum fuit illos in veritate Dei magis fuisse illuminatos, et in charitate Dei magis fuisse accensos, et in gratia magis fuisse confirmatos. Et ideo ad omnia Dei secreta præ cæteris eliguntur : sicut Moyses, et Aaron, et Josue in Veteri Testamento : Moyses plus erat illuminatus : Aaron autem facundus, in his quæ populi fuerunt magis erat acceptus : Josue autem ad singulare ministerium legislatoris electus. Vel, Moyses in man-

<--- Page Split --->

datis, Aaron in sacrificiis, Josue in preliis sub Domino pro populo fecerunt.

Isti ergo sunt signanter « aliqui » vocati, « hic, » mecum et vobiscum, « stantes » et assistentes. Bene stantes qui rectitudine sunt erecti. Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Ezechiel. ii, 1 : Fili hominis, sta super pedes tuos. Psal. cxxi, 2 : Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

« Qui non gustabunt mortem, »

Hoc est, mortem non experientur temporalem. Gustus enim quidam tactus est, ut dicit Philosophus. Tactus autem amaritudinis separationis corporis et animæ mors sentitur. Vel dicatur, quod mors temporalis non est, nisi quidam transitorius gustus mortis. Mors autem æterna tactus mortis est perpetuus. Sapient. iii, 1 et seq. : Justoruin animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori... : illi autem sunt in pace. Sic ergo etiam mortem temporalem non gustabunt.

« Donec videant, »

Corporalibus oculis. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.

« Regnum Dei, »

Hoc est, decorem et charitatem beatitudinis regni Dei in transfiguratione, in qua regni Dei claritas præmonstratur. Dicunt tamen quidam regnum Dei hic dilatationem Ecclesiae significare, quam longo post Resurrectionem tempore, videns Joannes mortalibus conspexit oculis. Sed primum est melius secundum litteram. Sapient. x, 10 : Justum dedu-xit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Exod. xxxiii, 19 : Ego

ostendam omne bonum tibi. Et supra, y. 17 : Invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

« Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. »

Tangit hic dictæ promissionis exhibitionem.

Et dicit tria : quando scilicet, et coram quibus, et qualiter transfiguratio facta est, et in ipsa regni Dei decor ostensus est.

De primo autem dicit : « Factum est autem, » per Dei præfinitionem secundum quam omnia perfecit Christus, « post hæc verba, » dictæ promissionis et confessionis Petri, « fere dies octo. »

Contrarium videntur dicere Matth. xvii, 1, et Marc. ix, 1, qui dicunt post dies sex accidisse.

Ad hoc respondet Augustinus, quod Matthæus et Marcus non numerant primum promissionis diem et ultimum in quo facta est transfiguratio, sed intermedios tantum sex. Lucas autem connumeratis primo et ultimo dicit : Post dies octo.

« Fere » autem dicit, quia dies ultima usque ad revolutionem ejusdem horæ, in qua primo die promissionem fecit, nondum completa fuit, licet esset jam inchoata.

Quærit autem Chrysostomus : « Quare tantum distulit exhibere promissionem ? » Et respondet, quod hoc fecit ad desiderium discipulorum accendendum. Suspí- ratur enim in rem dilatam quæ promissa est. Proverb. xiii, 12 : Spes quae differtur, affligit animam : lignum vitæ desiderium veniens.

Aliam causam assignant quidam : quia interim corda discipulorum ad videndam claritatis suæ speciem præparavit. Josue, iii, 3 : Sanctificamini, scilicet in crasti-

<--- Page Split --->

num, hoc est, in futurum. Cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.

Alia et tertia causa esse potuit : quia adhuc turbas dimittere apte non potuit, ut familiariter familiaribus suam ostenderet claritatem. Et ideo dixit, Marc. iv, 11 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt. Unde, Exod. xix, 23, præcipitur ne turbæ montem ascendant, nec bestiæ pascantur econtra montem in quo Dominus in majestate voluit revelari.

Mystice autem quarta causa ponitur : quia dies octo sunt octo mentis illustrationes, quæ nisi prius perficiantur, non videbitur Dominus transfiguratus : quarum prima est fidei. Secunda, intellectus doni. Tertia, sapientiae doni. Quarta, beatitudinis quæ dicitur munditia cordis. Quinta est fructus spiritus qui in epistola ad Galat. v, 23, vocatur fides. Et dicit ibi Glossa, quod « fides est invisibilium certitudo. » Sexta, illustrationis spiritus. Septima, visionis intellectus. Et octava, exstasis sive raptus.

Fides quidem est lumen veritatis per speculum in ænigmate. I ad Corinth. xm, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate.

Intellectum autem dat Deus, ut dicit Gregorius, cum de auditis in doctrina et scriptura mentem illuminat. II ad Timoth. 11, 7 : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

Sapientia autem donum, est illustratio mentis acquisita per saporem divinorum altissimorum, qua homo patiendo in se divina, discit magis quam per auditum et visum accipiat : sicut dicit Psalmus xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Et, I Petr. ii, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Sic dicit Dionysius beatum Hierotheum divina didicisse. Jerem. xxxi, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Co-

gnosce Dominum : omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum. Et loquitur de Apostolis. Sapient vn, 27 : Spiritus sapientiæ per nationes in animas sanctus se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.

Munditia autem cordis est de qua dicitur, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mundum enim cor splendorem accipit divinum, et efficitur speculum sine macula, et imago in qua repræsentatur Deus. Et ideo Deus conspicitur in eo sicut lux in suo luminari quod implet. Et ideo de Apostolis dixit Christus, Matth v, 14 : Vos estis lux mundi. Et iterum, y. 15 : Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub medio.

Fides autem quæ est certitudo invisibilium, sicut dicit Apostolus, ad Galatas, v, 23, est certum fidei experimentum, per inspirationem superni luminis acceptum. Et quia hoc, gustus quidam et refectio est intellectus per veritatis experimentum, ideo gustus vocatur et fructus. Dicit enim Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod « fruimur cogni- « tis, in quibus voluntas delectata con- « quiescit. » Et hæc est magna illustratio æterni luminis, de qua dicit Apostolus, II ad Corinth. iv, 6 : Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Jesu Christi.

Spiritus sancti illuminatio est quando lumine suo format nos spiritus, ad divinæ imaginis configurationem : ut illustrati, ferre possimus pœnitentiam ipsius : sicut Moyses resplenduit ex consortio sermonis Domini in monte 1. Et de hac loquitur Apostolus, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Visio per intellectum est per lumen quod vocatur theophania. Theophania

<--- Page Split --->

autem est lumen a Deo descendens in intellectum, in cujus actu, hoc est, complemento agente, videntur ea quae Deus vult revelare : sicut colorata videntur sub actu et per actum lucis. Il ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Jesu Christi. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen.

Raptus autem est, quando excedentes omne quod creatum est, in nullo a corpore retenti, videmus eum sicuti est, et sicut in coelesti hierarchia vident eum beati. Et hoc est rapi cum Paulo ad tertium coelum 1. Sed hoc contingit raptim, et non diu permanet. Quia, sicut dicit Augustinus, iterum resorbetur mens solitis, et retrahitur mole corporis. Ista sunt arma lucis, quibus in die honeste post lucem Christum ambulamus 2.

Post hos ergo dies factum est quod hic dicitur :

« Et assumpsit. »

Tangit hic coram quibus facta est ista transfiguratio.

Dicit autem quinque : assumptionem, assumptorum nominationem, nominatorum sociatam sibi ascensionem, ascendentium elevationis verticem, in vertice autem montis orationem.

Assumptio autem tractus est ad sumentem. Surnens autem nos Deus est: quia virtus superior assumit inferiorem et attrahit eam. Psal. lxxxviii, 19 : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

Perficitur autem tractus iste tribus : charitate, veritate, et haesione. Charitas trahit in affectu, veritas in intellectu, et haesio in spiritu. Primum caliditate, secundum illuminatione, tertium spiritus puritate. Eccle., iv, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. De tractu caritatis,

Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te. De attractu veritatis, Psal. xiii, 3 : Emite lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. De haesione spiritus, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Psal. lxii, 9 : Adhasit anima mea post te : me suscepit dextera tua.

Hoc igitur modo assumpsit, plus intus stringens quam extra vocans

« Petrum, et Jacobum, et Joannem. »

Dicit autem Glossa interlinearis quod tres assumpsit, ut in tribus idoneis testibus totus mundus crederet. Deuter. xix, 13 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Assumpsit Petrum, ut dicit Glossa, qui claves regni cœelorum accepit, Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni cœelorum.

Assumpsit Jacobum, Glossa interlinearis, « qui primus inter Apostolos solium sacerdotale accepit. » Sed ille fuit Jacobus minor qui vocabatur Jacobus Alphaei, qui primus fuit Episcopus Jerosolymitanus. Et hoc non concordat : quia, Matth. xvii, 1 et 2, sic dicitur : Assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Jacobus autem frater Joannis, filius est Zebedæi, qui dicitur Jacobus major, et ille solium sacerdotale numquam accepit. Ad hoc dicendum, quod revera Jacobum majorem assumpsit qui fuit filius Zebedæi. Et quod dicit Ambrosius in Glossa interlineari, exponendum est de solio cœlesti, quia primus inter Apostolos martyrio coronatus est, sacerdos et hostia in solio cœli inthroniza-

<--- Page Split --->

tus. Passi sunt quidem ante eum quidam Sancti, sicut Stephanus : sed ipse primus inter Apostolos passus, Act. xii, 2 : Occidit Herodes Jacobum, fratrem Joannis, gladio.

Joannem accepit, sicut dicit Interlinearis, cui mater in cruce committitur, Joan. xix, 26 et 27 : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Specialis ergo dilectionis ad istos, ista quae dicta sunt, signa sunt.

Posset tamen dici quod per istos tres intelliguntur tres status salvandorum in Ecclesia. Per Petrum quidem Prælati, per Jacobum activi, in lucta sæculi et tentationibus colluctantes, per Joannem autem contemplativi, in pectore Domini in cœna deliciarum spiritus recumbentes. Qui etiam, Ezechiel. xiv, 20, significantur per Noe, Daniel, et Job, qui liberabunt animas suas. Per Noe qui rexit arcam, Prælati. Per Job dolentem, activi, circa frequens ministerium occupati et turbati. Per Daniel visionibus Dei vacantem, significantur contemplativi.

Hos igitur assumpsit ut omni statui Ecclesiae futurae Resurrectionis decus, jam in figura praemonstraretur. Psal. lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super Cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Christus enim in majestate sedet super omnem plenitudinem scientiae. Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Apparet autem in figura quadam claritatis coram Ephraim, hoc est fructificantibus in actione : Benjamin filio dexterae, prælatis in regimine : et Manasse, hoc est, religiose contemplantibus in exteriorum oblivione.

Tres igitur, et hos tres illis assumpsit de causis.

« Et ascendit. »

Jam enim elevata est magnificentia sua super cœlos 1, cum species sua etiam species cœlestes excessit. Ascensiones enim jam in corde suo disposuit, in hac valle lacrymarum 2, quando discipulis quam altus esset in majestate demonstravit. Ante enim admirabile fuit nomen suum in universa terra per ostensionem sapientiæ in verbo, et per visam potentiam in signis. Modo autem secundum dictum Sapientiæ, vii, 29 et 30 : Speciosior efficitur sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparatus, invenitur prior. Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia. Bene ergo ascendit, qui sic coram discipulorum oculis exaltatus ascendit, qui oculos et corda discipulorum ad hæc conspicienda ascendere facit. Baruch, iv, 36 : Circumspice,... et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.

« In montem. »

Montem, inquam, Thabor, qui veniens lumen interpretatur. Psal. lxxxviii, 13 et 14 : Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt : tuum brachium cum potentia. Brachium in quo est virtus Patris, est Filius, quod in potentia majestatis illuxit : et cum illo exsultat Hermon, qui mons modicus est, et anathema interpretatur, humani intellectus significans modicam elevationem quae anathematizata hactenus, hoc est, separata fuerat a lumine, ad quod nunc ad contuendum ascendere jubetur. Iste est mons elevationis spiritus, in quo Dominus transfiguratus videtur, ut primitus elevetur in lumine, et consequenter in virtute. In lumine quidem sensibilis visionis cœlum transcendendo : secundo, imaginariæ visionis cacumen transvolando : tertio, intellectualis visionis cacumen attingendo. Sic enim cum Paulo rapitur in tertium cœlum, si sensibilia etiam divina relinquit, si imagines in

<--- Page Split --->

quibus figurative aliquid significatur transcendit : si ad ea quae solo intellectu, purissima mentis acie vix attinguntur, oculum mentis convertit. Psal. lxxvi, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, etenim Dominus habitabit in finem. Ezechiel. xl, 2 : In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis.

Elevatio virtutis est per tres gradus. Primus est omnes passiones animæ sensibilis virtute cardinali ordinare, temperantia præfìgente modum, fortitudine vincente difficile, justitia in omnibus eis statuente rectum, et prudentia docente in eis ad eligibile rectum rationem. Secundus est in omnibus humanis, metas mentis secundum sapientiae ordinem numquam excedere. Tertius autem omnia hæc ad puritatem intellectualium substantiarum referre. Per primum efficitur homo virtuosus, per secundum actuum suorum dominus, per tertium efficitur divinus. De hoc monte dicitur, Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. lxxvi, 16 et 17 : Mons Dei, mons pinguis, mons conglutatus, mon pinguis : ut quid suspicamini montes coagulatos ? Mons Dei per apparitionem, mons pinguis per devotionem. Ut quid enim, o homines ignari divinorum, suspicamini, conferentes ad eum montes coagulatos, hoc est, celsitudines humanas, quæ coagulatae sunt gelicidio superbiae, vel fastus humani : et ideo stolidi,et nihil verae altitudinis habentes ?

tem et illuminatus jam ad transfigurationem est præparatus. Et ideo, Luc. xvii, 1, dicitur : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Orare autem desiderii mentis accensione, et intellectus illuminatione. Joan. iv, 23 et 24 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, hoc est, spiritus fervore, et veritatis illuminatione. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. I ad Corinth. xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

Sic igitur et tunc et coram istis facta est transfiguratio.

« Et facia est, dum oraret, species vultus ejus altera, et vestitus ejus, albus et refulgens. »

Hic ponit transfigurationis modum et formam.

Et tangit tria : modum scilicet, et formam transfigurationis, et attestationem transfigurati.

Modus autem et forma describitur in ipso Domino Jesu, et describitur in vestitu ejus.

Dicit igitur : « Et facta est, » non quidem per transmutationem substantiae, vel circumpositionem qualitatis, vel figure alienae, quia fingere non convenit veritati : sed potius per effusionem claritatis internae mortalis habitus tunc non clausit quomodo ante. Et sic nihil assumpsit alienum, nihil amisit sibi et nobis proprium.

« Ut oraret. »

Nihil enim transfigurat nisi oratio : quia « oratio, ut dicit Augustinus, est « pius mentis affectus in Deum dire- « ctus. » Et ideo mentis affectus in divino igne accenditur. Damascenus enim dicit, quod « oratio est accensus intelle- « ctus in Deum. » Et ideo intellectus in divino lumine illustratur. Accensus au-

« Speciøs ejus, »

Hoc est, speciositas ejus, « altera, » non alia. Et in hoc solo altera, quia mortalis species exterior non clausit fulgorem deitatis interiorem : nec fulgor interior consumpsit mortalem speciem exteriorem, sed obtexit ad horam. Et in

<--- Page Split --->

hoc solo species vultus ejus facta est altera. Quia cum ante in colore vultus humani esset speciosus formapre filis hominum1, nunc resplendens super solem in vultu divino humanato, speciosus factus est prae vultibus Angelorum : ostendens quam mirabilis est humanitatis nostrae futura glorificatio, quae in suo vultu praemonstrata omnium Angelorum excessit claritatem. Hanc videns in spiritu Psalmista ait, Psal. xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Hoc figuratum est, Exod. xxxiii, 9, ubi in monte ex consortio Domini resplenduit facies Moysi : ita ut dicat Apostolus, II ad Corinth. iii, 7, quod non poterant intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, nisi velaretur. Sed veritas excedit umbram : quia incomparabiliter plus illuxit facies nostri Salvatoris ex consortio unitae sibi deitatis, quam facies Moysi ex consortio divini sermonis. Unde, Matth. xvii, 2, dicitur, quod resplenduit facies ejus sicut sol. Et impletum est Isiae, lxii, 1, vaticinium : Egrediatur ut splendor Justus ejus, et Salvator ejus ut lampas accendatur. Sicut enim pellis lucernae retinendo omnia propria, emittit ex se splendorem luminis, et non tegit ipsum : et videtur candens in lumine in se clauso, et non in colore proprio, quem tamen vere habet : ita resplenduit unita carnis deitas in colore mortalis corporis. Et color corporis in candore splendoris videbatur, et non amittebatur. Est enim Dei Filius etiam in humana carne splendor gloriae Patris, et figura substantiae ejus, sicut habetur, ad Hebr. i, 3. Sapient. vii, 26 : Speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et, ibidem dicitur, quod est candor lucis aeternae. Unde non mirum si vel semel candor ille immensus emicuit et refulsit, ut fides regni Dei in nobis confirmaretur.

« Et vestitus ejus, albus et refulgens. »

Marc. ix, 2, dicitur sic : Vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Et hoc ad litteram quidem ita fuit, quod ex majestate luminis in corpore sic resplenduit vestis quam induerat, quod tota incanduit immixto sibi lumine corporis, quod ad illum candorem nullo genere artis deduci potuisset. Psal. cui, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Et hoc est quod Pater dixit de Filio, Job, xi, 3 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

Mystice tamen, Vestimentum hoc significat ornatum corporum resurgentium, adhaerentium Christo. Isa. xlix, 18: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa, supple, circumdat sibi vestimentum. Albedo autem significat in eis innocentiam mundissimae castitatis. Refulgentia significat reflexionem super eos, et in eos superni luminis, per quod gloriosa corpora fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum 2. Sapient. iii, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent.

Moraliter vero, Quod Christus operatus est in suo corpore, operatur quotidie in viri sancti mente, in qua dum fulgorem suae claritatis immittit, faciem mentis alteram facit : et incipit refulgere sicut sol in lumine divino. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Et dum luminosis virtutibus vestit conversationem, quid aliud quam vestes eorum albas et candidas cœelo similes facit? Apocal. xii, 1 : Mulier, scilicet Ecclesia, monstratur amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite

<--- Page Split --->

ejus corona stellarum duodecim. Sic, Genes. xxxvi, 3, Jacob filio suo dilectissimo tunicam facit polymitam, coloribus suis splendores stellarum superantem.

Sic igitur transfiguratus est Dominus.

Nec moveat aliquem istud nomen transfigurationis, quasi Dominus alteram figuram acceperit : quia hoc nequaquam est sentiendum. Sed nomine figurae dicitur transfiguratio propter figuras radiorum ab ipso in magnifica gloria refulgentium : illi enim in oculis intuentium varias figuras depinxerunt, sicut faciunt radii cujuslibet corporis luminosi. Unde, Eceli. xlui, 4 : Radios igneos exsufflans suos. Per modum enim linearum radii exeunt, et incidentes oculis intuentium, varias figuras depingunt. Et ideo transfiguratio vocatur a Matthæo et Marco.

30

« Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

Visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. »

Hic agitur de attestatione transfigurati Domini.

Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima ponit attestationem legis et prophetiæ : in secunda vero attestationem Patris, et Spiritus sancti. Prima est attestatio facta sacramentis gratiae completis per Christum hominem. Secunda est attestatio magnificae gloriae revelatae per hominem Deum.

Prima dividitur in partes duas : in quarum prima ponit attestationem legis et prophetiæ. In secunda discipulorum et nostrae mortalitatis ostendit infirmitatem ad revelatam gloriam.

In prima harum tria facit. Dat enim testimonium per nomen. Ostendit idoneitatem testium. Et testium tantorum describit depositionem.

Dicit igitur :

« Et ecce. »

Demonstrabile pro reverentia. « Duo, » propter testimonium legis et prophetiæ « viri, » pro strenuitate et animi virore. Et sic tria significantur : reverentia, virtus, et veritas legis et Prophetarum.

De singulari reverentia ipsorum qui cum Jesu fuerunt, dicitur, Zachar. iii, 8 : Audi, Jesu, sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt, hoc est, pro reverentia sua magna portendentes. Et sic sunt ad honorem demonstrabiles.

Strenuitate autem mentis et virore viri dicuntur. Viri enim singularis virtutis fuerunt, de quorum uno, Numer. xii, 3, dicitur : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. De altero autem, Eceli. xlviii, 4 et 5 : Quis potest similiter sic gloriari tibi, qui sustulisti mortuum ab inferis ? Et sic uterque singulariter vir fuit.

« Duo, » ut dictum est, propter legem et prophetiam. Habacuc, iii, 2, secundum translationem Septuaginta : « In medio duum animalium cognosceris. » Lex enim data est per Dei vocem auribus populi intonantem, prophetia vero per divinam inspirationem. Et sic utrumque testimonium immobilis est veritatis.

Isti ergo duo viri « loquebantur » cum Legislatore et Domino Prophetarum. Loquebantur autem ad ipsum, quia veritatem sibi revelatam retulerunt, et pro synagoga (ut dicit Origenes) intercesserunt.

« Erant autem Moyses et Elias. »

Ecce a nominibus describit idoneitatem horum testium, et dicit duo : nomina eorum, et gloriam. Ex nominibus enim erant famosi. Ex gloria autem in qua apparuerunt sibi a Deo facta, erant idonei et majores exceptione.

<--- Page Split --->

Dicit ergo : « Erant autem Moyses, » unus de quo dicitur, Numer. xii, 6 et seq. : Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : ore enim ad os loquar ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Sic igitur testimonium Moysi idoneum est et fidelissimum, Unde, Joan. v, 43 et seq., convincens Judæos de infidelitate, dicit : Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?

« Et Elias. » Qui fuit Prophetarum eximius, Jordanem dividens, in cœlum elevatus, et in paradiso reservatus 1. Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. IV Reg. ii, 12 : Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Hic pro affectu bis pater dictus est : pro subvectione infirmorum, currus : pro regimine revelationis, cœlestis dictus est auriga : pro zelo, ignis : pro spiritu eloquii sui, verba ejus ardebant ut facula. Bis autem pater, pro affectu formante eos in lumine prophetiæ, et pro affectu formante in charitate.

Hi ergo ipso nomine sunt majores omni exceptione.

« Visi in majestate » magnificæ gloriæ : ne putarentur apud Deum gloriosi non esse. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorifcandum. Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Et ideo sicut principes cum rege fulgent in honore, ita et isti revelantur in majestate Regis nostri.

Est autem advertendum, quod Moyses mortuus ex mortuis venit, et Elias vivus ex vivis : ut ostenderetur quod dicitur, Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domi-

ne, qui vitæ et mortis habes potestatem. Ad Roman. xiv, 9 : In hoc Christus mortuus est et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Unus autem de inferno venit de limbo patrum, et alter de paradiso : ut ostendatur quia et inferiorum est redemptor, et ad paradisum reductor. Zachar. ix, 11 : Tu in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. De tertio, Cantic. iv, 13 : Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Omnia enim hæc quæ sunt divini fructus ad paradisum reducit Christus. Sic ergo per Moysen signum dedit de profundo inferni : per Eliam autem receptum in cœlum dedit signum in excelsis supra. Isa. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Quia autem et tres Apostoli ibi fuerunt, venientes de mundo, ostendit id quod dicitur, ad Philip. ii, 10 et 11 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Quæritur autem, Qualiter visus sit ibi Moyses : cum dicat auctoritas quod ante Christi descensum nullus liberatus sit de limbo ? Sed ad hoc dicendum, quod licet apparuerit in mundo, tamen a pœna limbi non adhuc fuit redemptus. Et quod dicitur, quod nullus liberatus sit a limbo, intelligitur de pœna limbi. Quia et Samuel apparuit, et a limbo quoad locum exivit 2.

Sed adhuc objicitur : Quia si Christum in gloria Dei Patris adpexit, tunc a pœna limbi liber fuit : quia pœna limbi non est nisi carentia visionis. Sed ad hoc dicendum, quod majestas Christi visa fuit et fulgor deitatis suæ per causam, et non per essentiam. Essentialiter enim fulgor ille fuit claritas corporalis. Et sic Moyses Deum immediate in monte non vidit.

Adhuc quæritur, Qualiter ibi Moyses

<--- Page Split --->

apparuit? Utrum in corpore proprio, vel assumpto? Vel in propria persona vel Angelorum ministerio, qui in persona ejus visionem hanc exhibent? Ad hoc sine praejudicio dicendum videtur, quod Moyses in persona propria ibi videbatur : quia aliter suum parum valeret testimonium. Et non erat ibi in corpore proprio, sed potius in corpore sibi ab Angelis aptato et assumpto ad intentionem apparitionis sensibilis : sicut in ante habitis diximus. Corpus enim proprium putridum erat : et non est credibile quod resurrexerat tunc ad istam visionem peragendam.

De Elia autem constanter dicendum est, quod ibi in corpore et anima fuerit de paradiso illuc translatus : et peracto testificationis ministerio, iterum in paradisum revectus.

Moraliter autem docemur et nos : quia in montem meditationis et spiritualis transfigurationis ascendentes, revolvere debemus infernalia ad timendum, cœlestia ad appetendum, ea quæ mundi sunt ad conterendum et deserendum. Unde de infernalibus dicitur, Psal. liv, 16 : Descendant in infernum viventes. Vivens enim in infernum descendit, qui meditando ea quæ in inferno sunt, timore concutitur, et satagit ne in infernum post mortem descendat. Genes. xxxvii, 33 : Descendam ad filium meum lugens in infernum. In paradisum autem et in cœlum similiter est ascendendum. Psal. cvi, 26 : Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat, hoc est, in sollicitudinibus salutis. De his autem quæ in mundo sunt, meditatur ad contemnendum qui dicit : Quid enim mihi est in cœlo ? et a te quid volui super terram 1 ? Sic enim ad montem meditationis est ascendendum.

Redeamus autem ad litteram, et videamus quid isti testes deponant.

« Et dicebant, »

Concorditer, « excessum ejus, » charitatis, humilitatis, passionis ejus.

De charitatis excessu, Joan. xx, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio.

De excessu humilitatis, ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Et post, y. 8 : Humiliavit semetipsum, factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Act. viii, 33 : In humilitate judicium ejus sublatum est.

De excessu passionis dicitur, Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis et transgressionis meæ, absynthi et fellis.

« Quem completurus erat in Jerusalem, »

Hoc est, usque ad complementum omnium quæ scripta sunt perducturus. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Luc. xviii, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis 1. Joan. xix, 30, dixit : Consummatum est.

Vel, « Completurus, » hoc est, ad complementum perfectionis deducturus. Joan. xiii, 1 : Cum dilexisset suos qui erant in hoc mundo, in finem dilexit eos. Psal. cxvii, 96 : Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Unde, Mich. vi, 3 et 4, et Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei ?

« Jerusalem » autem ad hoc eligitur, quia in medio est habitabilis terræ. Psal. lxxiii, 12 : Operatus est salutem in me-

<--- Page Split --->

dio terræ. Hoc autem qualiter sit, jam in ante habitis expositum est.

« Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. »

Tangit hic qualiter infirmitas humana se habet ad visam beatitudinem, ad quam nata est et ordinata humanitas.

Tangit autem tria, scilicet, qualiter excessu beatitudinis infirmitas gravatur : secundum, secundum quid beatitudo ab infirmitate percipitur : et tertio, qualiter delectatione beatitudinis humana infirmitas illicitur.

De primo dicit :

« Petrus vero, » vertex Apostolorum et princeps, qui sibi fortis videbatur, « et qui cum illo erant, » Jacobus et Joannes specialiter inter alios privilegiati, sicut ante diximus, « gravati erant somno, » hoc est, ligatione sensuum.

Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus. Unde dicit ibi Glossa, quod in illo sopore interfuit coelesti curiæ, et cognovit qualiter de Christi latere fabricanda esset Ecclesia, et Christo conjungenda. Unde Glossa : « Somno gravantur, quia splendore incomprehensisibilis deitatis premitur sensus humani corporis. » Job, XXXIII, 15 et 16 : Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Sic, Numer. XXIV, 3 et 4, dicitur : Dixit homo, cujus obturatus est oculus : dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. Sic gravatus somno Joannes super pectus Domini recubuit 1. Sic in somnis Jacob vidit scalam cujus summitas cœlos tangebat 2 : quia sic somniare est divina oracula percipere, et veras et mysticas visiones oculo mentis illustrato videre.

Est autem duplex gravitas capitis somnum perficiens. Una quidem naturalis, quando a loco digestionis fumus elevatur ad cerebrum, et a frigiditate cerebri ingrossatus et infrigidatus, reflectitur ad organum sensus communis, et in ipso alia sensuum organa gravantur frigiditate, et immobilitantur et ligantur : ita quod vis sensibilis avertitur ab eis. Et sic discipuli somno non gravabantur. Alia autem est, quando superioris visionis quæ est supermundana, sic anima capitur et rapitur ad superius, quod inferiora derelinquit sensuum organa, et ideo clauduntur ac si dormiant. Et hoc modo discipuli gravati erant somno, tamquam in exstasi existentes. Daniel. x, 16 : Domine mi, in visione tua dissolute sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Sic, Genes. II, 21 : Immisit Dominus Deus soporem in

« Et evigilantes, »

Hic tangit secundum quid beatitudo gloriae Dei ab humana mente percipitur.

Dicit ergo : « Et evigilantes, » intus magis quam extra. Hæc autem vigilia non est redundantia lucis superioris ad organa sensus. Vigilia enim dupliciter fit sicut et somnus. Est enim vigilia expassio caloris et spiritus ab interioribus ad organa sensuum. Vel melius, solutio sensuum per expansionem caloris naturalis et spiritus in organa. Hoc autem contingit dupliciter. Aliquando contingit digestione jam facta, quando jam cessat fumus ad cerebrum ascendens. Et ideo etiam cessat reflexio ingrossati fumi a cerebro ad sensuum organa : et tunc subtilis calor et purus spiritus ad organa sensuum habent influxum, et sic solvun-

<--- Page Split --->

tur ad sentiendum. Et hæc est naturalis solutio sensuum, et vigilia. Aliquando autem contingit quando aliquid magnum acceptum attonitam facit mentem hominis, et hoc per redundantiam paulatim defluit ad sensus : sicut quando visio intellectualis convertitur ad imagines mysticas, et imagines mysticae formantur in oculis et auribus corporali visione. Et sic factum est in discipulis. Tunc enim quando revehitur forma sensibilis, revehitur etiam calor et spiritus sensibilis, et solvunt sensus ad vigiliam. Sic solutus est ad vigiliam Elipha, qui, Job, iv, 13 et seq., sic dicit : In horrore visionis nocturna, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aura lenis audivi. Quasi dicat : Prius in magnitudine visionis imaginariae anima aversa a sensibus, infrigidatum est cor meum, inhorruerunt pili : quod non contingit nisi frigiditate poros pilorum comprimente. Sed cum spiritus qui visiones præsentabat, transiret ad organa sensuum, tunc vigilans vidi visione corporea, quod quidam per imaginem stetit ante oculos, et aure lenita (per calorem et spiritum auditivum) quae prius obturata erat, audivi vocem ipsius mecum sensibiliter loquentis. Et per omnem cumdem modum accidit hic discipulis.

virtutem et præsentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. Et, I Joan. 1, 3 : Quod vidimus et audivimus, annumtiamus vobis.

« Et duos viros, » Moysen et Eliam, « qui stabant cum illo. » Dicit autem hic Glossa quædam : « Sciendum non corpora vel animas Eliæ et Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora fuisse formata. » Potest etiam credi Angelico ministerio illud factum esse, ut Angeli eorum personas assumerent. Hæc autem Glossa ex opinionibus antiquorum sumpta est. Et mihi videtur verius quod superius diximus : quia hoc magis consonat verbis Evangelii.

Mystice autem notat hic quædam Glossa, quod post somnum mortis melius videbitur in illa æterna et suprema vigilia gloria resurrectionis. Et tunc etiam cognoscetur qualiter duo viri Moyses et Elias sunt cum Domino : quia melius intelligent quomodo iota unum aut unus apex non præteribit a lege 1 : et quomodo Dominus legem et prophetias non solverit, sed adimplevit.

« Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceplor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Elie, nesciens quid diceret. »

Et hoc est quod dicit : « Et evigilantes, » sensu redeunte ab interius opprimente visione.

Hic tangitur qualiter humana mens ex visa delectatione beatitudinis æternæ illicitur ad manendum in ea.

« Viderunt, »

Corporalibus oculis, « majestatem, » hoc est, lumen ingens quod significabat majestatem ejus. II Petr. 1, 16 : Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi

Tangit autem tria : quia videlicet illicitur et trahitur, et illectionis expressionem, et ignorantiam sive sui status oblivionem.

Dicit igitur : « Et factum est, cum discederent, » scilicet Moyses et Elias, « ab illo, » hoc est, a Jesu. Ante enim Petrus occupatus magnitudine visionis et totus

<--- Page Split --->

absorptus, nihil de recessione temporali cogitavit. Videns autem jam paulatim visionem se subducere, dolens tunc incepit sollicitari de permanendo : sentiens in se quod non parvo affectu in Psalmo lxxxiii, 11, dictum est : Melior est dies una in atriis tuis, super millia.

Et ideo illis quorum societatem toto corde desideravit, se subducentibus, « ait Petrus ad Jesum, » quem scivit auctorem hujus majestatis.

« Præceptor. »

Exprimit qualiter illectus sit, et dicit professionem majestatis in Christo, affecctum dulcedinis ex parte, et desiderium et modum permanentiae.

De primo dicit : « Præceptor, » hoc est, quem credimus et experti sumus præceptorem gratiae et gloriae, vitæ et mortis, miseriae et beatitudinis. Esther, xiii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati.

« Bonum est nos hic esse, »

Hoc est, in dulcedine hujus beatitudinis permanere. Et dixit hoc affectus dulcedine beatitudinis, et in ea exutus omnibus vitæ mortalis oblectamentis : unde Glossa : « Qui ad montana conscenderat, non vult ad terram descendere, sed semper in sublimi perseverare. » Ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

phetiam, et Evangelium : ignorans adhuc quod horum non tria sunt tabernacula, sed unum tricameratum, propter tria quae dicta sunt, et propter habitationem præeuntium et concomitantium et subsequentium, et propter fidem Trinitatis. Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Isa. iv, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. Hoc autem tabernaculum est absconditum lucidissimæ faciei Dei. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum, proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.

Hanc ergo lucem conspexerat Petrus, et vidit se protegi a turbine turbarum : et ideo manere desiderabat : et ut impiger operarius exhibet obsequium sui operis, cum dicit : « Faciamus. » Errat ergo cum dicit « tria » facienda, cum Christus unire venerat. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Sed tamen error non est præsumptionis, sed pietatis : cum totam intentionem refert ad permanendum in beatitudine : et ideo non arguitur. Præmisit etiam conformitatem voluntatis suæ ad voluntatem divinam. Et hoc tangit Matthæus, xvi, 4, dicens eum dixisse : Si vis, faciamus, etc. Quod Chrysostomus ideo dicit eum dixisse, quia ante redargutus fuerat cum diceret : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc 4. Et ideo ne iterum redarguatur, præmititi : Si vis, faciamus.

Hæc autem tabernacula distribuit, dicens :

« Unum tibi. »

« Faciamus hic tria tabernacula. »

Modum et desiderium tangit permanendi.

Tria autem dicit, propter Legem, et Pro-

Noluit enim Petrus, ut dicit Beatus Bernardus, seorsum habitare : et ideo nullum sibi et discipulis singulariter dicit ædificandum, cupiens habitare cum

<--- Page Split --->

Christo et sociis, eo quod sint de familia Christi. Moysi autem qui familiam habuerat synagogam, vult ædificari tabernaculum : quia familia Moysi videbatur a familia novæ gratiae divisa. Similiter vult ædificari tabernaculum Eliae, qui in hoc divisus a Moyse, quod futurus erat medius inter gratiam et legem, sicut dicicitur, Malach. iv, 3 et 6. Et sic secundum tres familias putabat distribuenda esse tria tabernacula, nesciens intellectum Isiae dicentis, xxxiii, 20 : Oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit : nec auferentur clavi ejus in sempiternum. Nullum ergo faciendum nisi Domino, cujus familia sunt omnes electi. Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram.

« Moysi unum. »

Absit : quia sicut dicitur, Ezechiel. 1, 16, Rota est in rota : vetus in novo, et non separatum ab eo. Osee, 1, 11 : Ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra : quia magnus dies Jezrael.

« Et Elie unum. »

Quod iterum stare non potest : quia licet ut mediator convertat corda patrum in filios, et corda filiorum ad patres eorum, tamen non convertit eos ad se, sed ad Christum. Et ideo non erit nisi tabernaculum Christi.

Hæretici autem secundum dictum Petri volunt ædificare diversa tabernacula suorum conventiculorum : sed hæc corruent et peribunt. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Errorem autem Petri corrigit Evangelista dicens :

« Nesciens quid diceret. »

Absorptus enim deliciis, in mentis excessu dixit : non considerans non esse manendum in monte, sed ad redemptionem properandum : non quaerendam esse habitationem divisam, sed divisos in cruce Christi et fide esse uniendos. Ad Ephes. ii, 15 : Ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem. Sic angularis lapis unit utrumque parietem. Sic, I ad Corinth. xv, 28 : Fiet Deus omnia in omnibus. Sic, Cantic. vi, 8 : Una est columba, scilicet Ecclesia. Prædictis tamen rationibus divisa habitacula facere voluit Petrus, « nesciens quid diceret. »

Dicit autem Glossa quaedam, quod transfigurationis hujus tres habemus testes de terra, Apostolos : tres de cœlo, Moysen, et Eliam, et vocem Patris. Et secundum hoc tres de cœlo dicuntur : non quod habitaverint in cœlo, sed quia cœlesti virtute sunt allati. Et sic veritas constat : quia unum sunt isti testes in depositione testimonii.

« Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt.

Hic incipit ostendere testimonium divinum Patris, et Spiritus sancti de transfigurato Domino.

Tangit autem duo : testimonium ipsum, et disciplinam silentii qua se cohibuerunt a prædicatione visionis istius.

In prima harum partium quatuor dicuntur. Unum quidem signum præsentie sancti Spiritus. Alterum autem, experimentum debilissimi hujus miseria status, qui hoc ferre non potuit nisi per protectionem obumbrationis. Tertium, testimonium vocis. Quartum autem, ne error sit cui feratur testimonium, solitudo Filii, qui ante cum aliis magnis viris apparuerat.

<--- Page Split --->

Dicit ergo continuando historiam :

« Hæc autem, » in exstasi mentis, « illo, » Petro, « loquente. » II ad Corinh. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. Psal. LXVI, 28 : Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Benjamin qui interpretatur filius dexteræ significat Petrum æterni gaudii prægustantem dulcedinem, et in ea voces inordinatas emittentem affectus ebrii. Cantic. 1, 3 : Introduxit me rex in cellaria sua.

« Facta est nubes. »

Addit Matthæus, lucida : quia de luce ætheris formata, non de opacis elementis assumpta. Hæc autem nubes non fuit aliud nisi reflexio multiplicati luminis super ipsos : sicut per modum nubis multiplicantur radii in pariete, quando sol incidit super speculum, vel super crystallum, aut alium lapidem purum et pretiosum. Isa. xix, 1 : Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum. In tali enim nube Dominus venit, et assumptus est. Act. 1, 9 : Nubes suscepit eum ab oculis eorum. Psal. xvii, 12 : In circuitu ejus tabernaculum ejus. Quia tale lumen ad modum tabernaculi circumfunditur et dilatatur. Et si aliquando dicitur caligo, non dicitur hoc quia in se sit caliginosum, sed quia reverberat oculos sua claritate, et sic obvolvuntur caligine in seipsis. Et sic dicitur, Exod. xix, 9 : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te.

« Et obumbravit eos. »

Confortavit ut aliquatenus ferre possent claritatem. Luc. 1, 35 : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Obumbravit enim dupliciter : temperamentum præstando, et se in ipsis formando ad modum eis possibilem.

Et ideo claritate ejus nimia circumvoluti,

« Et timuerunt. »

Tanta enim est infirmitas humana, quod hoc ipsum ferre non potuerit propter quod facta subsistit, ut dicit Gregorius. Matth. xxvii, 4, simile : Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Hæc autem nubes signum fuit pænitentiæ Spiritus sancti, qui (sicut in baptismo) diffundebatur in charismatibus supra Christum, sed ibi ad sanctificationis operationem : et ideo venit in columba. Hic autem ad majestatis demonstrationem : et ideo venit in nube.

« Intrantibus illis in nubem.

Et vox facta est de nube, dicens : 35 Hic est Filius meus dilectus : ipsum audite.

Et dum fieret vox, inventus est Jesus 36 solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. »

Tangit testimonium Patris.

Tangit autem tria : consonantiam Patris cum Spiritu sancto, demonstrationem Filii, et præceptum obediendi.

Consonantia Patris cum Spiritu notatur in hoc, quod non sonat Pater nisi in nube. Oportet enim quod obumbretur nube Spiritus, qui audire debet vocem Patris : quia Spiritus vehit in cor vocem Patris, et docet eam. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem,... et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. Ideo etiam de nube sonuit ad legislationem 1. Nec aliqua vox sonat secundum naturam nisi in spiritu. Et ideo vox facta est in eis, « intrantibus illis in nubem. »

<--- Page Split --->

Cum enim dicit: « Intrantibus illis, » non intelligitur de introitu pedum, quia jacebant cadentes : sed de introitu cordium, quando significatum nubis percipere in cordibus inceperunt. Psal. cuu, 3 : Ponis nubem ascensum tuum. Non enim ascendit super corda hominum, nec eos ascendere facit nisi in nube ista.

Et hoc est quod dicit :

« Et vox facta est de nube, »

Hoc est, de claritatis illius nubis diffusione quæ diffusionem Spiritus significabat in corde. Ad Roman. v, 3. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

« Dicens. » Ecce Filii demonstratio in eadem nube : « Hic, » corporaliter in majestate demonstratus, « est Filius, » naturalis, « meus, » de substantia mea genitus. Joan, 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.

Dicit autem : « Dilectus, » in Spiritu sancto connexus mihi, et ejusdem Spiritus sive dilectionis mecum est unum principium : quia a me fluit in eum, et ab eo in me reciproca dilectione, et a nobis in mundum. Sapient. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, hoc est, cœlum, scientiam habet vocis. Ad Coloss. 1, 13 : Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ, hoc est, Filii sui dilecti : sicut dicit ibidem Glossa Augustini. Quæ dilecti o a Fili o sicut a Patre procedit.

« Ipsum audite. »

Ecce obediendi præceptum. Audiendus est enim in omnibus quæ dixerit, et obediendum est ei. Exod. xxiv, 7 : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Psal. xxiv, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Cum desiderio enim est audiendus, cum obedientia exaudiendus. Cum desiderio audiendus : quia diffusa est gratia in labiis ejus 1 : mel et lac sub lingua ejus 2. Et ideo dicit sponsa, Cantic. vn, 13 : Fac me audire vocem tuam. Et, Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Cum obedientia autem exaudiendus : quia ad id quod utile est, erudit et præcipit. Ad Hebr. xii, 9 et 10 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos, hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Est etiam cum timore audiendus : sicut dicitur, ad Hebr. iv, 3, quia quibusdam non audientibus eum in ira sua juravit, dicens, Psal. xxiv, 11 : Si introibunt in requiem meam. Ipsum ergo audite libenti charitate, reverenti obedientia, cum timore suæ auctoritatis quam habet ad judicandum.

« Et dum fieret vox. »

Istud inducitur, ut sciant Apostoli cui perhibetur testimonium. Quod si sonante voce adhuc in majestate viderentur Moyses et Elias, forsitan discipuli visionis magnitudine attoniti, putarent alicui aliorum testimonium perhiberi. Quod ne putetur, « Dum fieret vox » Patris testificans solum Dominum esse majestatis, « inventus est Jesus solus. » Sicut enim in baptismo solus dicitur voce Patris auctor sanctificationis, et in passione solus hæres claritatis 3, hic solus dicitur esse Dominus majestatis : ideo solus est inventus in loco sonantis vocis. Digne enim solus dignus est majestate, qui solus et unicus hæres est paternæ gloriæ. Daniel. iv, 31 : Potestas ejus, potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem

<--- Page Split --->

et generalionem. Ibidem, vii, 14: Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. 1, 32 et 33: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui: et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Isa. ix, 7: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Huic ergo soli testimonium datur, et soli majestas attribuitur, et soli nomen deitatis. Ad Philip. ii, 9: Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Moysi ergo et Eliae ut servis, datur testimonium laudis: Christo vero ut Filio, sicut dicitur, ad Hebr. iii, 3 et 6. Et non solum prae illis, sed etiam prae Angelis habet testimonium. Ad Hebr. i, 4 et 5: Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.

Sic igitur ostenditur quod nulli datur testimonium majestatis nisi Filio. Et ideo aliis subductis, « inventus est jesus solus, » sonante voce Patris.

« Et ipsi tacuerunt, etc. »

Hic ponitur instructio disciplinae consequens visionem ex parte Apostolorum.

Et tanguntur duo : occultatio videlicet visionis, et tempus occultationis. In Matthaeo autem, xvii, 9, legitur, quod Jesus praeepit eis ut nemini dicerent, donec Filius hominis a mortuis resurgat.

Sic ergo ad praeceptum Domini tacuerunt tribus de causis. Ut jactantiam vitare doceret, et laudes fugere. Eccli. xi, 2: Non laudes hominem in specie sua. Et, ibidem, 30: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Psal. ci, 9: Qui laudabant me, adversum me jurabant.

Secunda causa est, ut doceat maxime in revelationibus secretorum tenendam esse humilitatem. Unde Paulus, II ad Corinth. xi, 5 et seq., tacuit per quatuordecim annos. Et nec tunc dixisset, nisi

quod pseudoapostoli qui populum specie talium falsarum revelationum subvertebant, compulissent. Eccli. ii, 20: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Gregorius: « Depraedari desiderat qui « thesaurum publice portat in via.» Math. xii, 44: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit.

Tertia causa est, quia non erat tempus opportunum ad haec praedicanda. Si enim majestas visa praedicaretur et postea pateret infirmitas in morte, et confusio manifestaretur in cruce, excitaretur scandalum, et nulla aedificatio sequeretur. Sed cum surrexerit a mortuis, tunc victoria mortis fides erit majestatis, et tunc opportunis praedicabitur. Eccli. xx, 22: Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.

Et hoc est quod sequitur:

« Et nemini dixerunt in illis diebus, »

Ante Passionem, « quidquam, » nec de apparentibus cum Christo, nec de majestate Christi, « ex his quae viderant, » (sicut dictum est) corporalibus oculis in magnifica gloria. Daniel. xii, 4: Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum.

« Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. »

Hic incipit pars illa quae est de confirmatione traditae potestatis, in qua duo sunt consideranda: modus videlicet utendi potestate, et modus sequendi Christum eorum qui in potestate sunt ponendi. Et haec duo ordine eodem quo hic dicta sunt, determinat.

Usus autem potestatis, aut est in eo qui constituitur in potestate ecclesiastica, aut in eo super quem potestas accipitur. Si autem consideratur in eo super quem

<--- Page Split --->

potestas accipitur, sciendum quod ex parte illa semper potest impediri potestas ecclesiastica ne consequatur effectum. Et quoad hoc inducitur historia de lunatico, quem Apostoli curare non potuerunt.

Si autem attenditur potestas in eo qui in potestate constituitur, consideratur adhuc tripliciter, quoad tria quae sunt in eo qui habet super alios potestatem : quorum primum, quia potestas constituit in gradu dignitatis et altitudinis : et sic abuti potestate est inflari potestate, et bene uti potestate est humilem se recognoscere. Et quoad hoc ordinatur potestas in h istoria quae secundo inducitur.

Secundum (quod est in eo cui potestas committitur) est vita idonea in hoc quod in vita utatur potestate secundum formam qua Christus præcessit. Et posset credere aliquis, quod non sequens Christum in vita, non haberet potestatem ecclesiasticam, quod non est verum : et quoad hoc ordinatur potestas in historia tertio loco inducta.

Tertium est usus potestatis contra malos et rebelles, contra quos non semper oportet cum indignatione et furore procedere : et quoad hoc ordinatur potestas in historia quarto loco inducta.

Primo ergo ostenditur, quod quantumcumque idoneus sit Prælatus Ecclesiæ, potestas ejus aliquando in sacramentis effectum non consequitur, si obicem ponat ille in quem utitur potestate sacramentali.

Dividitur autem haec historia in tres partes : in quarum prima miraculum expostulatur : in secunda, perficitur : in tertia, commendatur.

In prima harum tres sunt paragraphi : turbarum videlicet intercessio, miseriae daemoniaci allegatio, et discipulorum de impotentia curationis accusatio.

In primo horum tria dicuntur : quando videlicet, et ubi, et qualiter occurrit turba pro misero intercedens.

« Factum est autem, »

Secundum Dei dispositionem, ad cujus dispositionem Christus omnia fecit. Joan. iv, 34: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris, ut perficiam opus ejus. Luc. ii, 49: In his quæ Patris mei sunt oportet me esse.

« In sequenti die. »

Lux una in demonstranda luce suæ speciei, contemplantibus in monte. Lux alia in demonstranda virtute, activis in valle. Hæ enim dies duæ, sunt activorum et contemplativorum quasi duæ illuminationes. In prima illuminat mirabiliter a montibus æternis : in secunda clamat: Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ 1.

Et hoc est : « In sequenti die, » quia prima est lux contemplationis in fulgore verbi. Sequens autem dies actionis in virtute operationis verbi, quia actio informatur ex contemplatione.

« Descendentibus illis de monte. »

Ecce locus ubi factum est in descensu montis Thabor. Si enim ascendat Dominus, nos illuminat : et si descendat, nos curat. Et sic undique nostram operatur salutem. Psal. ciii, 8: Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Dum enim ascendit, nos ascendere facit : et cum descendit, nobis et nostræ infirmitati condescendit : nec tantum altis et sapientibus debitor est in monte, sed et infimis et inferioribus in valle. Ad Roman. 1, 14 et 15: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

Et hoc est quod sequitur :

<--- Page Split --->

« Occurrit illis turba multa, »

Gratulabunda, ita quod laetitia cordis expassa in vultu internam patefecit devotionem. Amos, iv, 12: Præparare in occursum Dei tui Israel. Joan. xii, 18: Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Et hæc etiam devotio multum intercessit pro infirmo.

145: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine. Daniel. xiii, 33: Erat cor ejus, scilicet Susannæ, fiduciam habens in Domino.

Et ideo clamavit :

« Magister. »

Ecce majestatis professio. Nominat autem eum a perfectione sapientiæ propter doctrinam quæ ostendebatur in ipso, plusquam Dominum, quod occultum erat propter nimiam ipsius humilitatem. Joan. xiii, 13: Vos vocatis me Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. Matth. xxii, 16: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: et non est tibi cura de aliquo. Joan. iii, 2: Rabbi, scimus quia a Deo venisti Magister: nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

« Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi. »

Hic ponitur miraculi exspotulatio.

Dicuntur autem hic tria. Unum est postulantis instantia. Secundum, maligni spiritus allegata malitia. Tertium est infirmi periculosa et acerba miseria.

In primo horum quatuor dicuntur, quorum primum est clamoris intensio : secundum, in eo ad quem clamat potestatis professio : tertium, respectus in filium supplex obsecratio : quartum, magnæ et naturalis et indivisæ dilectionis allegatio.

Dicit: « Et ecce, » qui seipsum clamando demonstrabilem fecit, « vir, » in hoc commendabilis quod puerilia transcenderat. I ad Corinth. xiii, 11: Quando autem factus sum vir, evacuvai quæ erant parvuli.

« De turba, » quæ sibi devotione sua meruit exauditionem : fuit enim de societate et numero devotorum. Communio enim Sanctorum multa meretur. Unde, supra,vii, 12, turba multa civitatis erat cum vidua cujus filium Dominus suscitavit.

« Exclamavit dicens. »

Tangit clamortis intensionem: quia « exclamavit, » hoc est, ex intimo affectu et toto corde clamavit. Psal. cxvii,

« Obsecro te, etc. »

Ecce ut respiciat in filium supplex deprecatio.

« Obsecro, » hoc est, ob sacramenta potestatis et doctrinae tuæ conjurans peto : « Respice, » oculo misericordiæ, « in filium meum. » Sapient. iv, 13: Gratia Dei et misericordia est in Sanclos ejus, et respectus in electos illius. Thren. 1, 9: Vide, Domine, afflictionem meam. Visus enim afflictionis cor misericordis movet ad miserationis effectum. Psal. xxiv, 16: Respice in me, et miserere mei.

« Quia unicus est mihi. » Magnæ et naturalis et indivisæ dilectionis est allegatio. Et ideo necesse fuit quod cor patris affligeretur in filio. II Reg. 1, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.

<--- Page Split --->

« Et ecce spiritus apprehendit eum. »

Hic ponitur spiritus maligni allegata malitia.

Ponuntur autem hic tria. Primum est affligens intrinsecus spiritus. Secundum est violentiae quam intulit modus. Tertium est afflictionis affectus.

De primo dicit :

« Et ecce spiritus. »

Quasi dicat : Evidens est quod est spiritualis et non corporalis nequitia. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in cælestibus. Dicitur autem, Matth. xvii, 14, quod lunaticus erat. Quia, sicut dicit Glossa, tempore novæ lunæ affligehat, ut lunam odibilem hominibus faceret, cujus lumen homines affligeret, et ad insaniam deduceret : et per consequens homines Creatorem blasphemarent, qui tam nocivas fecisset creaturas. Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt,... et in musculam pedibus insipientium.

Vel potest dici melius, quod licet spiritus immundus hujus afflictionis fuerit principium, tamen in affligendo habuit humidum corporis, et maxime capitis humidum pro vexationis instrumento. Et quia in novilunio corruptum in capite augmentabatur humidum, ideo in novilunio plus torquebatur dæmoniacus : et ideo lunaticus dicebatur. Luna enim hanc virtutem habet in suo lumine, quod movet humidum, et corrumpit humidum quod putrefactioni est paratum. Et ideo periculosa fiunt apostemata animalium, quæ de nocte lumini lunæ exponuntur.Qui autem accusant lunam propter hoc, possunt etiam accusare solem : quia sub lumine solis febricitans magis æstuat quam si sibi non exponeretur. Et similiter facit ignis comburens Beatum

Laurentium, qui bonus fuit. Creaturæ enim sua explent officia. Et quod aliquando nocent, hoc est per accidens : quia exponuntur eis quædam in quæ agunt secundum suas qualitates. Et si aliquando non agunt in talia, hoc fit per miraculum divinum : tamen secundum ordinem institutionis suum primum, actiones suas custodiunt. Sapient. xix, 17 : In se elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt. Ideo semper quidem universo prosunt : sed si alicui nocent, hoc est per accidens.

Spiritus autem est præsidens et affligens intus, et ideo periculosior erat afflicti o : quia causa et principium ipsius per artem cognosci non poterat. Spiritus enim hic malus accipitur, quem dæmonem vocamus. Matth. xv, 22 : Filia mea male a dæmonio vexatur.

« Apprehendit eum. »

Ecoe afflictionis modus per apprehensionem. Apprehensio autem est captio trahens ad capientem. Et dat intelligere, quod spiritus malus cepit vias sensus et motus ejus in ipsis nervis sensationis, et motivis, et spiritibus, qui vehere debehant virtutes sensitivas et motivas ad regimen ordinatum corporis : et tractas ad se convertit ad inordinatum corporis nocumentum. Matth. xvii, 14 : Male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. Apprehensio enim sonat violentam naturalium ad voluntatem dæmonis attractionem. Marc. ix, 16 et 17 : Attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : qui ubicumque eum apprehenderit, etc. Dicit autem Marcus, ix, 24, quod erat mutus et surdus : quia dæmon vias motus ad linguam, et vias sensus ad aures, corrupto replevit humore : ita quod lingua et aures ad sensum et motum moveri non poterant. Et forte similiter fecit in viis aliorum sensuum.

Et hoc innuitur ex sequentibus :

<--- Page Split --->

« Et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. »

Tanguntur hic multiplices hujus miseriæ effectus.

Tanguntur autem septem, scilicet, subita et indeliberata invasio ut se præmunire non posset, clamor internum prodens dolorem, allisio ex casu quasi epileptici ad terram, dissipatio in juncturarum dislocatione, spuma in fædi humoris emissione, vix discessus in continua sine interpolatione afflictione, dilaniatio in membrorum dilaceratione.

De primo horum dicit :

« Et subito clamat, etc. »

Dionysius dicit, quod subito est quod fit præter spem, hoc est, ante deliberationem : et fit in momento, contra quod nullus se potest præmunire. Hoc enim hac astutia facit dæmon, ut afflicto non possit subveniri. Psal. xxix, 6, secundum veritatem hebraicam : « Ad momentum ira ejus. » Ubi habemus nos : Quoniam ira in indignatione ejus. Isa. xxx, 13 et 14 : Subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et comminuetur sicut conteritur lagena fguli contritione pervalida.

« Clamat, » angustiam cordis interiorem indicans. Isa. lxv, 14 : Vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.

« Et elidit, » scilicet eum, hoc est, in casum præcipitat, et cadentem allidit et collidit. Job, xxx, 22 : Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.

« Et dissipat eum .» Job, xxx, 13 : Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.

« Cum spuma. » Marc. ix, 17 : Allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit.

« Et vix discedit, » sine interpolatione affligens. Job,xxx, 17 : Qui me comedunt, non dormiunt.

« Dilanians » eum membrorum discerptione et dilaceratione. Nahum, II, 10 : Dissipata est, et scissa, et dilacerata : et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus : et facies omnium sicut nigredo ollæ.

Ista septem, septem possunt attribui capitalibus vitiis, sed non eodem ordine quo enumerata sunt.

Elisio enim attribuitur superbiae : quia illa præcipitat et allidit. Psal. cxlv, 8 : Dominus erigit elisos. Glossa : « Elisos per superbiam, erigit per humilitatem. »

Subito autem invadit per invidiam : quia statim visa prosperitate alicujus bonorum, torquetur per invidiam. Job, v, 2 : Parvulum occidit invidia : quia nisi parvulus in se esset, ad bonum alterius non occideretur.

Clamor autem attribuitur iracundiae. Ad Ephes. iv, 31 : Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

Vitium autem quod animæ vigorem dissipat, est acedia, quæ per miseriam dissipationis interiorem etiam vocem acuit, ac si sit vox infirmi per totum dissipati : propter quod etiam acedia vocatur. Psal. xxxiv, 16 : Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsamnaverunt me subsamnatione : frenduerunt super me dentibus suis. Omnibus enim his modis acediosi se habent ad Deum, et ad spiritualia.

Spuma autem attribuitur libidini luxuriae : propter quod et Venus de spuma maris Cypri nata esse a Poetis fingitur : et omne semen libidinis cum spuma esse prohibetur. Hieronymus : « Ven- « ter mero æstuans facile despumat in lu- « xuriam. » Sapient. v, 15 : Spes impii tamquam lanugo quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur : quia ad litteram libido luxuriæ cito dissipatur.

Quod dicit, quod « vix discedit » sine

<--- Page Split --->

interpolatione affligens, est avaritia, quae numquam quiescit, numquam satiatur. Proverb. xxx, 16: Terra non satiatur aqua. Ignis vero numquam dicit: Sufficit. Hoc est terrena concupiscentia cum æstibus et facibus avaritiae numquam sufficientia.

« Dilianians » autem et discerpens membra, est gula : quae postquam interiora membra oppressa sunt, et usque ad dilationem extensa, adhuc ingerere non cessat. Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.

Sic igitur miserabiliter affligitur quem diabolus possederit. Sic, Luc. vn, 2, beneficio Domini de Magdalena septem daemonia exierant.

In nomine meo daemonia ejicient. Et ideo ne impotentia discipulorum tibi imputetur, exaudi me.

« Ut ejicerent illum. »

Quæ fuit pia et honesta et conveniens dictis ejus petitio. Tu enim venisti ut dissolvas opera diaboli : et ideo petens ut ejiciatur diabolus, secundum teipsum peto. Deuter. xxxiii, 27 : Dominus ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.

Et non potuerunt. »

« Et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. »

Non dicit, Non voluerunt : sed, Non potuerunt. Cujus quinque causæ esse perhibentur a Sanctis.

Ecce discipulorum de impotentia curandi accusatio.

Dicit autem duo : suam in curatione filii adhibitam diligentiam, et discipulorum in curando filio impotentiam.

In primo horum dicit tria : suam quam ad discipulos habuit fidem et reverentiam, et innuit magnam in discipulis nisi curet imperfectionem et verecundiam, et petitionis suæ exprimit convenientiam.

Dicit igitur : « Et rogavi, » reverentiam exhibens et fidem : quia aliter non supplicassem. Non enim ab ipsis rogassem filio meo salutem, nisi credidissem te eis dedisse curandi potestatem : et ideo cum fide et supplicatione rogavi, et non cum temeritate, attendens quod dicitur, Jacob. i, 6 : Postulet in fide nihil hæsitans. Te enim in illis veneratus sum, sicut dixisti, Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit.

Ideo rogavi « discipulos, » de quibus dixisti, Joan. xiv, 12 : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Et, Marc. 17 :

Una est secundum Chrysostomum qui dicit, quod hoc fuit ideo, quia columnæ discipulorum ibi non fuerunt. Ad Galat. u, 9 : Cephas et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis. Hoc tamen non videtur, quia, Matth. xvii, 18, indifferenter omnes quæsiverunt, dicentes : Quare nos nos non potuimus ejicere illum ? Nisi forte columnas vocet, in robore columnarum existentes : quia columnæ non fuerunt, nisi postquam in die Pentecostes Spiritum sanctum ad robur acceperunt. Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induomini virtute ex alto. Et hoc verum est, quod postea multa potuerunt, quæ ante non poterant.

Alia causa est, modicitas fidei Apostolorum. Unde Dominus, Matth. xvii, 19, post miraculum illud dicit eis : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit: et nihil inpossibile erit vobis.

Tertia causa, parvitas fidei postulantis, qui licet habuerit fidem, non habuit sufficientem. Et hujus signum est, quod exprobrando hic dicit Dominus : O ge-

<--- Page Split --->

neratio incredula et perversa, quousque ero vobiscum 1.

Quarta causa est indignitas infirmi, qui locum in se, culpa sua, dedit diabolo. Contra quod dicit Apostolus, ad Ephes. iv, 27 : Nolite locum dare diabolo.

Quinta causa est : quia licet Dominus posset curare sine usu clavis Ecclesiasticæ, tamen Apostoli et alii ministri Ecclesiæ hoc non poterant. Et quia Apostoli non recte utebantur clave, ideo istum dæmoniacum sanare non potuerunt : debebant enim opera satisfactionis adhibuisse. Et ideo, Matth. xvii, 20, dicitur eis, quod hoc genus dæmoniorum non eijicitur nisi in oratione et jejunio. Et dicit ibi Hieronymus in Glossa, quod « non « sanat oculum, quod sanat calca- « neum. » Et ideo indebite utens clave, non absolvit, sed in errorem inducit.

multa patientia vasa irav, apta in interitum.

Quod autem dicit : « O generatio, » ideo dicit, quia vexabatur ut Moyses incredulitate eorum. Psal. cv, 32 et 33 : Vexatus est Moyses propter eos : quia exacerbaverunt spiritum ejus. Osee, x, 10 : Corripientur propter duas iniquitates suas.

Dicit autem : generatio « infidelis, » propter defectum fidei. Psal. lxxvii, 8 : Generatio quæ non direxit cor suum : et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

« Et perversa, » propter morum perversitatem. Deuter. xxxii, 3 et 6 : Generatio prava atque perversa? hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens?

« Usquequo ero apud vos ? »

« Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adhuc huc filium tuum.

Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.

Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. »

Ad correptionem vestram, et non recipitis disciplinam. Psal. xav, 10 et 11 : Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas.

« Et patiar vos, » hoc est, æquanimiter duritiam vestram sustinebo. Isa. xlii, 14 : Tacui semper, silui, patiens fui. Ibidem, Isa. lvii, 11 : Non cogitasti in corde tuo ? quia ego tacens et quasi non videns, et mei obliita es.

Hic agitur de miraculi perfectione.

Habet autem quatuor paragraphos, in quorum primo ponitur infidelitatis increpatio, et exprobatio : in secundo, praecepta a Domino filii oblatio : in tertio, dæmonis coram Domino infestatio : et in quarto, dæmonis ejectio, et pueri sanatio.

Dicit ergo, non impatientia et tædio victus, sed objurgans infidelitatem :

« O generatio ! »

Unde, ad Roman. ix, 22 : Sustinuit in

« Adduc huc filium tuum. »

Ecce præcepta a Domino sibi facta oblatio. Matth. iv, 24 : Obtulerunt ei omnes male habentes. Hæc autem oblatio non ideo facta est, quod Dominus non posset ita curare absentem sicut præsentem : sed ut turba videns eum vexari in præsentia Domini, magis credat quod Christus non in Beelzebub, sed in contraria virtute ejicit dæmonia.

<--- Page Split --->

« Et cum accederet. »

Ecce vexatio daemonis in praesentia Salvatoris.

« Elisit illum, » in terram ad modum epileptici, « et dissipavit eum, » ut magis pateret miraculum. Apocal. xii, 12 : Descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Et propter hanc impatientiam daemonis et incredulitatem eorum, qui tot signa ab eo fieri viderunt, qui tot eruditionibus fuerunt eruditi, qui tot testimonis Joannis et aliorum fuerunt edocti de ipso, qui tot beneficii praeventi, dixit : « O generatio infidelis, etc. »

Ideo etiam non simpliciter imperavit Daemoni, sed

« Increpavit Jesus spiritum immundum. »

Verba autem comminationis, et increpationis ponit, Marc. ix, 24, dicens : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Dicit etiam Marcus, ix, 20, (per quod confirmantur omnia quae dicta sunt) quod quæsivit : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? Et dixit pater : Ab infantia. Et hoc totum manifestari voluit ad miraculi commendationem, et ad ostendendam contrarietatem sui ad daemonem : ut postea confunderentur dicturi, quod in Beelzebub dæmonia ejiceret : et ut virtus sua vincens daemones ostenderetur, et per consequens regnum quod prædicavit, regnum Dei esse crederetur. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

« Et sanavit puerum. »

Non enim sufficit malum tollere, nisi bonum sanitatis integrum revocetur. Act. iii, 16 : Nomen Jesu, et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

« Et reddidit illum patri ejus. »

Tertium est de benignitate Domini : quia eum quem curaverat et a tyrannide diaboli eripuerat, sibi in servum potuit retinere : sed innata sibi benignitate, paterno amori compatiens, imitatus facta Prophetarum, « reddidit illum patri suo. » Sic Elias puerum quem suscitaverat, matri reddidit 1. Sic Eliseus puerum quem vivere fecerat matri reddidit . Maxime quia et Pater credidit, clamans et dicens (cum daemonium discerperet filium, et Jesus diceret : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti) : Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam 3. In argumentum ergo confortandae fidei patris, filium dedit patri : ex cujus vita sanitate continuo in fide confirmaretur.

« Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo. »

Secundum est in quo est miraculi perfectio, et restitutio integrae sanitatis.

Hic ponuntur ea quae faciunt ad miraculi commendationem. Et sunt duo :

<--- Page Split --->

stupor communis, et memoria specialis in cordibus discipulorum.

In stupore communi dicitur, quod « stupebant omnes » de turba. Jerem. v, 30 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Est autem stupor systoles cordis propter admirationis altitudinem.

« In magnitudine Dei, » quae apparuit in virtutibus divinis in talibus manifestis prodigiis. Act. vi, 8 : Faciebat prodigia et signa magna in populo. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.

quam, qui prædicaturi estis virtutem passionis meæ, et eritis testes operum meorum. Psal. cxliv, 4 : Generatio et generatio laudabit opera tua : et potentiam tuam pronuntiabunt.

« In cordibus vestris, » hoc est, in armario memorie, et ædificamini ad fidei confirmationem : quia vos estis de quibus dicit Psalmista, Psal. cxliv, 3 : Magnificentiam glorie sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.

Et subjungit causam :

« Omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat. »

Secundum est, in quo specialiter tangit instructionem Apostolorum.

Et tangit duo : quod videlicet factum memorie commendetur, et causam quare debet memorie commendari.

De primo dicit : « Omnibusque mirantibus, » in communi, quorum quidam ex curiositate videbant mirabilia : quidam autem ex invidia videntes tabescebant : et ideo non ædificabantur. Et hac de causa etiam non curat quod factum tam memorabile in memoria eorum commendetur.

Et ideo istis mirantibus nihil dicit illis : sed « in omnibus quæ faciebat » mirabilibus, « dixit ad discipulos suos. » Memoriam enim fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus, sicut dicit Psalmista, Psal. cx, 4. Dixit ergo ad eos de quibus dicit, Psal. cxliv, 7 : Memoriam abundantiae suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.

« Ponite vos, »

Specialiter quibus jam virtus magnificentiæ meæ in corpore mortali innotuit : « vos », inquam, qui permansistis mecum in tentationibus meis 1. « Vos, » in-

« Filius enim hominis. »

Tangit hoc secundum quod subjicitur Passioni. Hoc enim habet a filio hominis, et non a Filio Dei secundum quod Filius Dei. Ergo « Filius hominis futurum est, » in ordinatione divina. Ad Roman. viii, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

« Ut tradatur » a Deo Patre, a Juda, et a seipso, « in manus, » hoc est, potestatem, « hominum, » et exponant eum tormentis, et morti, et confusioni. Et ibi apparebit infirmitas, in qua necesse est fidei vestre, quod memores sitis virtutis deitatis in signis. Eccli. xi, 27 : In die malorum ne immemor sis bonorum. Thren. iii, 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.

« At illi ignorabant verbum istud. »

Hoc est consequens ad præcedentia. Tantum enim abhorrebant separationem a Christo, quod voluntas fecit eis incredibilia quæcumque dicebantur de Passione ipsius.Unde Glossa : « Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur : quia adhuc carnales et mysterii crucis ignari, quem Deum credide-

<--- Page Split --->

runt, moriturum credere nequeunt. Sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter, aliud significare putabant. »

Et hoc est : « At illi ignorabant verbum istud. » Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

« Et erat velatum ante eos, » non velamine verbi, quia verbum in simplici intelligentia veritatis dictum fuit : sed velamine cordis carnaliter Christum diligentis : et ideo nihil de Passione sua recipere valentis. II ad Corinth. m, 15 et 16 : Velamen positum est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

« Ut non sentirent illud, » quantumcumque expresse diceretur : quia non adhuc nisi carnaliter noverunt. Ad Philip. n, 5 : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Dicitur autem quod non senserunt, quia per affectum profundatum non experiebantur.

« Et » propter reverentiam, « timebant eum interrogare de hoc verbo, » quia aliquando exprobraverat dure quod sine intellectu essent. Praecipue autem timebant modo, quando exclamaverat : O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos 1, signa faciens, erudiens verbo, informans exemplo, curans beneficio, portans beneficio, alliciens temporali subsidio ? Timebant enim, quod ipsi maxime talia quotidie recipientes inter alios plus arguerentur : cum tamen putarent ipsum figurative fuisse locutum. Et ideo interrogare non audebant de illo Passionis suae tempore.

46

« Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset. »

Hic incipit determinatio potestatis ecclesiasticae secundum gradum, in quo ponitur is qui accipit potestatem. Sic

enim abuti potestate, est inflari potestate : et bene uti potestate, est humilem se exhibere ad obsequium et utilitatem subditorum.

Tanguntur autem hic duo, scilicet, principium perversitatis ex ambitione, et remedium ambitionis ex humilitatis simplicitate.

De primo autem dicit quatuor : tentationem, tentationis acceptationem, acceptatae tentationis collationem, et collatae in corde tentationis ambitionem. Tentationem autem dicit :

« Intravit, »

Significans quod diabolus eam non immisit : sed occasione verborum et factorum Christi intravit. Dederat enim claves regni cœlorum Petro : et ex hoc major inter alios videbatur. Adduxerat tres in montem, et ad alia familiaria eosdem tres admisit : et ex hoc iterum illi tres majores esse videbantur. Duodecim autem æqualis nominis et æqualis dignitatis elegerat 2 : et ex hoc videbantur æquales. Et ex his dubiis, intravit in corda eorum ista disputatio de majoritate prælationis. Contra quod dicit, Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem.

Haec igitur tentatio sic intravit potius, quam a diabolo immitteretur. Aliquando enim intrat in corruptam et imperfectam mentem tentatio : aliquando autem a diabolo immittitur : et aliquando a diabolo monstratur, ut ad cor ostensa subintret : aliquando etiam a bono aliquo perverse accepto, ad cor intrat per seipsam.

A diabolo immittitur non sic quod a diabolo creetur, et sic creata imponatur.

<--- Page Split --->

Sed quia facta in sensibilibus, a diabolo ad cor dirigitur, et incenditur. Psal. LXXVII, 49 : Immissiones per angelos malos. Joan. XIII, 2 : Cum diabolus misisset jam in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ.

A diabolo monstratur, Matth. iv, 8 et 9 : Assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me 1.

Per se autem a bono occasionata subintrat : sicut dicitur, Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt,... e f in muscipulam pedibus insipientium. Et ideo dicit Job, xxxi, 1 : Pepigi fædus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine : cum tamen virgo quoddam de bonis Dei existat.

Aliquando etiam tentatio tangit intrando : aliquando etiam mentem abducit. De tactu quidem dicitur, Sapient. xvni, 20 : Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis, sed non diu permansit ira tua. De abductione autem mentis a regimine gratiae et rationis dicitur, I ad Thessal. ii, 5 : Ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

Intravit ergo in cor Apostolorum hæc tentatio ad mentis tactum, et non ad mentis subversionem. Et hoc est quod dicit : « Intravit autem. »

Sequitur :

« In eos. »

Et per hoc notatur tentationis illius quaedam ignorata acceptatio : non enim hoc malum esse sciebant. Et ideo usque ad discussionem et interrogationem hanc tentationem acceptaverunt : quia aliter in eos non intrasset, si eamdem usque ad tactum mentis non acceptassent. Sic

enim tentatio intrat in hominem, et non homo intrat per consensum in tentationem. Matth. vi, 13 : Ne nos inducas in tentationem. Matth. xxvi, 41 : Vigilate et orate ut non intretis in tentationem. Unde si tentatio intrat in nos, consolatio est : hoc enim humanum est, I ad Corinth. x, 13 : Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Si autem nos intramus in tentationem, periculum est : quia tunc abducti sequimur tentationem. Proverb. vii, 21 et 22 : Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur.

« Cogitatio. »

Ecce tentationis acceptæ collatio. Cogitatio enim dicitur quasi coagitatio. Cogitatio igitur fit in collatione concepti, quando per coagulationem ponderatur ab anima quid, vel quantum, vel quale sit quod ab anima conceptum est : et usque ad hoc tentati sunt de prælatione. Eccli. xxni, 1 : Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. Ulterius non sunt tentati Apostoli. Qui enim ulterius in tentatione procedunt, illiciuntur delectatione : et delectatio trahit ad consensum : consensus autem quærit qualiter perficiatur in opere : et opus quærit consuetudinem, consuetudo defensionem, et defensio contemptum. Et sic dicitur, Jacob. 1, 14 et 15 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, et intellectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Sed nec ad delectationem, nec ad consensum, nec ad opus tentati sunt Apostoli.

Quæ autem fuerit hujus cogitationis materia subjungit :

<--- Page Split --->

« uis eorum major esset? »

Cujus quaedam causæ jam habitæ sunt, quas inducit Glossa. Et quaedam etiam causa esse potuit, quia Petrum sibi in solutione didrachmatis coæquavit,quamvis ibidem Christus omnes Apostolos tamquam filios summi regis liberos esse probaverit. Dicimus tamen quaestionem istam et ante tributi solutionem, et post tributi solutionem esse factam 4.

« Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset, » vel videretur.Hæc autem cogitatio de prælatione, non de ambitione temporalis dignitatis orta est : quia nihil de illa viderant in Domino, vel audierant : sed potius viderant eum fugisse, quando a turbis quærebatur ut raperetur ad regnum 5. Joan. xvii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Sed potius de majoritate in regno cælorum et gratia et potestate contendebant : unde, Matth. xvii, 1, ubi eadem historia perfectius ponitur, dicitur, quod accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ? Sed nec de illa disputandum est : sed potius de humilitate cogitandum, quam exemplo suo docet Dominus, quæ nostræ miseriæ sanandæ competens est antidotum, quæ etiam veram apud Deum efficit majoritatem et gloriam. De primo, Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De secundo, Jacob. iv, 6, et I Petr. v, 5 : Humilibus dat gratiam. De tertio, Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco : ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Nec videbatur malum de hoc cogitare.

Hic incipit hujus tentationis remedium.

Et continet tria : exempli ostensionem, exempli informationem, et informationis rationem.

De primo dicit duo : morbi cognitionem, et medicinæ sapientissimam præparationem per exempli ostensionem.

Dicit ergo : « At, » scilicet econtra, quia contraria est medicina morbo, « Jesus, » Salvator radicis omnium morborum. Eecli. x, 12 : Brevem languorem præcidit medicus. Morbus enim statim in principio præcidendus est antequam invalescat.

Principiis obsta, sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.

Genes. iii, 15 : Ipsa conteret caput tuum.

« Videns cogitationes cordis illorum, » hoc est, causas et concomitantas cogitationum. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Causæ autem cogitationum fuerunt quas diximus.

Concomitantiae autem et sequelæ frequenter sunt delectationes potestatis, et ambitio honoris. Quamvis enim qui episcopatum desiderat, bonum opus desideret4, quod bonum opus de substantia est prælationis : tamen in gradu prælationis frequenter subrepit delectatio potestatis : et in reverentia subjectionis a subditis Prælato exhibita, tentat elatio et ambitio dignitatis. Et hoc est quod dicitur, Eecli. xi, 5 : Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Quia licet in bono opere, sicut dicitur, Isa. xxxii, 8 : Princeps ea quæ digna sunt principe cogitabit : ideo ut dicitur, ibidem, 5. 5 : Non vocabitur ultra qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major : major tamen (propter potestatis delectationem et ambitio-

<--- Page Split --->

nem gloriae) dignitatis opere bono (quod prælationi substantiale est) neglecto : indignus qui tyrannus (hoc est, oppressor) est, sedet in throno Episcopali se intrudens, timore Dei postposito : et insuspicabilis, de quo numquam aliqua suspicio promotionis esse deberet, portat diadema, dignis et bonis exclusis propter astutias vulpinas ambitiosorum, et pretia divitum, et impressiones potentum.

Has igitur causas, et concomitantas, et sequelas cogitationum istarum videns benignissimus et sapientissimus Jesus,

« Apprehendit puerum, et statuit eum secus se. »

Et per exemplum pueri morbo occurrit. Et est error iste Apostolorum salutaris Ecclesiae, si Prælati nostri temporis advertere dignarentur. Quis enim crederet umquam aliquid mali latere in cogitatu majoritatis in regno cœlorum, nisi hoc Dominus per seipsum ostendere dignaretur?

Occurrens autem huic morbo, dicit quatuor valde notabilia : modum scilicet, exemplum, exempli firmamentum, et confirmati exempli prototypum.

Modum dicit :

« Apprehendit. »

Apprehensio autem sonat accep tionem cum impetu factam : quia cum impetu huic morbo ambitionis occurrendum docuit. Dicit enim Dominus, Genes. 1, 26, humanæ naturæ dignitatem ostendens : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universæque terræ. Quasi dicat : In hoc sit imago potestatis et dignitatis nostræ in eo, ut sicut nos tres personæ præsumus omnibus, et tamen inter nos æqua-

les sumus, ita ipse homo præsit irrationabilibus, sed in genere suo servet æqualitatem. Et ideo dicit Gregorius, quod « contra naturam superbire, est homi- « nem hominibus velle præesse. » Et hoc est a divina distare imagine. Eccli. x, 22 : Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. Tumorem ergo elationis reprimendo (in quo occasionem sumpsit omnis perditio et naturalis subversio) cum impetu apprehendit Jesus puerum.

Isto modo locutionis usus est Evangelista Matthæus, xiv, 31, cum Petrus esset in periculo, dicens : Extendens manum apprehendit Petrum, et ait illi : Modice fidei, quare dubitasti ? Isto etiam modo locutionis usus est Raphael Angelus ad Tobiam cum jam esset a pisce devorandus, dicens : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te 1. Hoc igitur modo non utens tardis rerum moliminibus (quæ nescit Spiritus sancti gratia) Jesus, Salvator et adjutor in opportunitatibus in tribulatione, apprehendit

« Puerum. »

Ecce exemplum per omnia ea quæ sunt propria pueri. Hæc autem sunt simplicitas, humilitas, innocentia, castitas mentis et corporis, remissionis facilitas, societatis suæ æqualitas, sociorum charitas, eorum quæ habet largitas, omnibus alludens benignitas, et ea quam apud omnes intuentes habet libens gratia, teneritudinis suæ pulchritudo : et quia nihil turpe commisit, de nullo habere coram aliquo verecundiam. Quibus Aristoteles addit in I Physicorum, quod omnes viros vocant patres, et omnes fecminas matres. His addit Apostolus a servo non differre, etiamsi sit dominus omnium 2.

Hæc quatuordecim sunt puero attri-

1 Tob. vi, 4. 2 Ad Galat. iv, 1 : Quanto tempore hæres par-

<--- Page Split --->

buta : quia etiam pueritia usque ad quartumdecimum annum extenditur.

Et de simplicitate quidem dicitur, I ad Corinth. xui, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. I Petr. 11, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Deus enim diligit simplicitatem in Praelato, et odit dolum. II Paralip. xxix, 17 : Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas.

De humilitate dicitur, I Reg. xv, 17 : Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.

De innocentia dicitur in Psalmo xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi. Innocentia autem puerilis est nulli nocere, et nocumenta illata non conqueri, vel expetere. Homo enim inferens nocomenta, non Prælatus, sed tyrannus vocatur. Reservans autem illata nocumenta (ut cum venerint ad cumulum, tandem conterat inferentem) vocatur dolosus et fraudulentus. Puer autem et nihil infert nocumentorum, et illata non reservat ad vindictam. Et hæc innocentia vocatur mititas et mansuetudinis lenitas. Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Beatus Bernárdus bonus Abbas (in pueri innocentia subjectos dirigens) in fine vitæ dixit quibusdam sibi magis familiaribus : « Num- « quam plus sensui meo, quam alterius « credidi, læsus a lædente vindictam non « expetii, nulli umquam scandalum feci : « si quando incidit, prout potui, sedare « studui. »

De castitate mentis et corporis advertendum, quod puerorum ante septennium est motus libidinis non sentire.

Tob. iii, 16 : Numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Hoc signatum est, Daniel. iii, 94, ubi dicitur, quod in trium puerorum sarabalis odor ignis non est inventus. Sarabala enim loca protegunt libidinum, et significant mentis et corporis castitatem. Odorem autem ignis non esse in eis, est nullum sentire motum libidinis in periculum castitatis.

De remissionis facilitate dicitur, ad Coloss. iii, 13 : Supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus.

De societatis æqualitate, Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Matth.xxiii, 8 : Omnes vos fratres estis.

De sociorum mutua inter pueros charitate, dicitur, ad Hebr. xiii, 1 : Charitas fraternitatis maneat in vobis. Joan. xiii, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

De hoc quod eorum quæ habet largus est, dicitur, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Jacob. i, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

De omnibus alludente puerili benignitate, dicitur, ad Coloss. iii, 12 : Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera-misericordiæ, benignitatem, humilitatem. Ad Titum, iii, 4 : Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei. Ad Ephes. iv, 32 : Estote invicem benigni, misericordes.

De eo autem quod puer apud omnes se intuentes habet quamdam libentem et placentem gratiam, dicitur, ad Ro-

<--- Page Split --->

man. v, 7 : Pro bono forsitan quis audeat mori. Et ibi dicit Glossa, quod justus a bono differt : quia justus est opera habens justitiæ : bonus autem innocentia puerili bonus est : et ille tam gratus est, quod pro ea forsitan citius aliquis moreretur, quam pro justo. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Sic Beata Virgo plena gratia dicebatur 1, quia oculis omnium erat gratiosa.

Teneritudinis autem puerilis pulchritudo pendet in Prælatis ex pulchritudine virtutis. Esther... erat formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur . Judith etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex virtute pendebat 2. Hoc enim maxime Prælatis convenit, sicut dicit Psalmista, Psal. xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Est etiam pueri de nullo habere verecundiam, quia nihil turpe commisit. Et in hoc primum innocentiae statum pueri repræsentant. Genes. ii, 25 : Erat autem uterque nudus. Adam scilicet, et uxor ejus : et non erubescebant. Isa. 1, 7 : Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus. Psal. xiv, 2 : Deus meus, in te confido, non erubescam. Frustra enim alios corripit, qui in se habet quod verecund etur.

Vocat etiam puer a principio omneviros patres, eo quod ad omnes paternum habet affectum. II Machab. xiv, 37 : Razias, qui pro affectu pater Judæorum appellabatur. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostra eruditores habuimus, et reverebamur eos.

Ultima proprietas, quod cum sit Dominus omnium, non differt a servo : ita et Prælatus coram Deo a sibi subditis

differre non debet. Ad Galat. iv, 1 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium.Augustinus : « Honore coram vobis « Prælatus sit vobis, timore coram Deo « substratus sit pedibus vestris. »

Sic ergo apprehendit Jesus puerum, id est, Apostolorum et Prælatorum exemplum.

Dicitur quod hic puer fuit Beatus Martialis Lemovicensium Apostolus, et primus Episcopus.

Sequitur :

« Et statuit illum, »

Hoc est, firmiter collocavit, ut in æternum ab exempli ratione non moveretur : ut ad ipsum se mensurans omnis ambitiosus confunderetur. Matth. xvnl, 2 et 3 : Advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

Est autem attendendum, quod tria exempla correctionis Dominus ambitiosis adhibuit : virgam Aaron quantum ad introitum et vitæ rectitudinem : Luciferum quantum ad pœnam transgredientium: puerum autem quantum ad humilitatem non alta sapientium, in gradu dignitatis constitutorum.

De virga dicitur, Numer. xvnl, 10 : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel. Per flores enim et frondes et fructum virgæ, Aaron in statum magnitudinis vocatus est. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Vocatus ergo, rectus sit justitiæ et judicii rectitudine, florens sit virtutis et conversationis pulchritudine, frondens eloquii venustate, fructificans meritorum accumulatione : et dignus

<--- Page Split --->

erit ut ad statum magnum vocetur, et invitus trahatur.

Lucifer autem datur per exemplum pœnae ambitiosorum. Ezechiel. xxvni, 16 : Ejeci te de monte Dei,... de medio lapidum ignitorum. Et, ibidem, 1. 17 : In terram projeci te : ante faciem regum dedi te, etc. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ? Lapides igniti vertices sunt fulgorum Angelicorum, de quibus in tenebras interiores et exteriores Lucifer projectus est : et ante faciem regum, hoc est, ambitiosorum, regnare super alios cupientium, et in sede Dei sedere volentium, in exemplum est positus, ut homo terrenus cogitet quantis tenebris involvendus sit propter peccatum ambitionis : si Lucifer qui mane oriebatur pra cæteris clarior, globos suae lucis amittens, in tantum barathrum tenebrarum projectus est. Unde discipulis gloriantibus de potestate dixit Christus, Luc. x, 18 : Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.

Puer in medio statutus, propter potestatis usum super subjectos : ut non tyrannice, sed in mansuetudine : non ad vindictam injuriae, sed in lenitate : non in fastu gloriae, sed in humilitate gubernet subjectos. De primo horum dicitur, Esther, xni, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos. De secundo, Levit. xix, 18 : Non queras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Ad Galat. vi, 1 : Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu teneris. De tertio, Proverb. xxix, 23 : Superbum sequitur humilitas ; humilem spiritu suscipiet gloria.

« Secus se. »

Ecce relatio exempli ad prototypum humilitatis, qui est Christus omnium humilium humilior, et primus typus, hoc est, figura prima humilitatis.

« Secus se » ergo statuere parvulum, hoc est, parvuli humilitatem quantum fieri potest sibi conformare. Qui non tantum se humiliavit, sed etiam cum in forma Dei esset (qui omni praest visibili et invisibili creaturae) et non rapinam, sed per justitiam naturalem se Deo aequalem arbitratur, tamen non tantum se humiliavit, sed etiam exinanivit 1. Pudeat ergo hominem, non solum Deo et Angelis inferiorem, sed etiam in humanis honestatibus nullum, sed etiam bestiis per immundos actus inferiorem, alta sapere, et non humilibus consentire. Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Humilis Christus clamat, Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. Stans autem in alto superbus, quomodo sine impactione intrabit per ostium tanta humilitatis ?

« Et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. »

Hic incipit informatio Apostolorum secundum exemplum ostensum.

Est autem triplex informatio, quarum una est consequens ad alteram. Una est informatio pueri. Secunda, informatio sui. Tertia, informatio Patris mittentis formam Christi in mundum.

Dicit igitur : « Quicumque.» Quia sine personarum acceptione sunt dona Dei. Act. x, 34 : In veritate comperi quia

<--- Page Split --->

non est personarum acceptor Deus. Jacob. ii, 11 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.

« Susceperit puerum istum, » secundum formae puerilis inductionem, ut mente puerum secundum proprietates superius inductas induat. Ad Ephes. iv, 24 : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sancitate veritatis. Novus autem homo est puer : quia dicit Philosophus, quod novum est suo principio propinquum. Et sic est puer juxta suum principium in omni bona proprietate. Ad Roman. xiii, 14 : Induimini Dominum Jesum Christum. Sic ergo suscipitur puer, quando suscipitur forma puerilis. Psal. viii, 3 : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.Genes. xlui, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Sic suscipiendo puerum, fit homo conversus, et efficitur sicut parvulus : sicut dicitur, Matth. xvii, 3.

Et quia forma haec ad prototypum retorquenda est, ideo subjungit :

« In nomine meo. »

Nomen a notamine dicitur. Et est sensus : Quicumque recipit puerum in nomine meo, in quo habet notamen sive notam meam, hoc est, similitudinem meam : ille, inquam, « me recipit, » hoc est, me induit. Ad Roman. xv, 7 : Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Hoc est quod dicitur, I Reg. ii, 18 et 19 : Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. Et tunicam parvam faciebat ei mater sua. Samuel enim interpretatur postulatus a Deo, in omni proprietate pueri, accinctus ephod, veste significante candorem illibatae castitatis : cui cum hoc mater Ecclesia et gratia, diversis virtutibus contextam fecit tunicam, humilitate puerili parvam. Matth. xvii, 4 : Quicumque humiliaverit se sicut

parvulus iste, hic est magnus in regno colorum. Iste est Sadoch, qui justus interpretatur : qui, sicut dicitur, I Paralip. xii, 28, puer egregiae indolis, venit in auxilium David.

« Quicumque ergo susceperit puerum istum in nomine meo, dicit Dominus, me recipit. »

Et sic duas habet informationes, unam pueri, et alteram Christi. Quia autem unus est totius fons boni, ad quem etiam Christus refert ea quae habet, eo quod omnia ab ipso habet : ideo ulterius de tertia informatione subjungit :

« Et quicumque me receperit, »

Eo modo quo dictum est, mente me induendo, « recipit eum, » scilicet Patrem « qui me misit. » Joan. xiv, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Est autem objectio. Quia dicitur, quod humilitas virtutem exemplarem non hahet in Deo, quamvis habeat in Christo homine : quia humilitas, ut dicit Augustinus,sensus est propriæ vacuitatis,et talis sensus in Deum cadere non potest : non ergo videtur esse verum, quod induat aliquis Patrem in humilitate puerili.

Ad hoc autem est dicendum, quod sicut fides quoad formam specificat (quæ est cognitio per speculum et ænigma) non habet aliquid in Deo, sed in suo genere (quod est cognitio veritatis divinæ) habet in Deo exemplar : ita humilitas prout sensus humi (quæ vacua est) non habet aliquid in Deo : sed hæc est virtus humana. Prout autem est sensus sui, quod homo sentiat hoc quod est : per hoc habet aliquid in Deo, et in angelica natura. Et sic proportionabiliter induit humilis Deum, quando seipsum cognoscit et sentit. Et sic recipitur Pater quando homo sentit seipsum. Genes. xvii, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis, qui quidem fuit humilis in sensu suiipsius. Eccli. x, 9 : Quid superbit, terra et cinis ? Pater igitur in forma hu-

<--- Page Split --->

militatis mittens Filium, induitur, quando humilis Christus induitur. Ad Philip. 11, 3 : Hoc sentite in vobis, quod in Christo Jesu. Sic Beata Virgo prius humilitate induit Christum, quam ipsum carne induerit, Luc. 1, 48 : Respexit humilitatem ancillæ suæ. Et iterum, 3. 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

« Nam qui minor est, etc. »

Hæc est ratio informationis inductæ : et tota pendet ex humilitatis quantitate. Quasi diceret : Vos qui disputatis de majoritate in regno cœlorum, contendite quis vestrum sit humilior : nam « qui minor est » in oculis suis, et habitu humilitatis, « hic major est » in regno cœlorum, hoc est, in ecclesiastica et divina dignitate. Et secundum hoc, qui fastu superbiæ inflatus est, etiamsi sedeat in throno Christi, nullus est in regno cœlorum. Luc. xxii, 23 et 26 : Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor, sicut ministrator.

Hæc enim regula Christi est ad gratiae receptionem, ad Christi imitationem, ad ordinis ecclesiastici promotionem, ad honoris æterni adoptionem, ad Sanctorum comparationem. Gratiam enim non recipit nisi humilis. Et majoris gratiae receptibilis est, qui humilior est. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam : et ei quæ humillima fuit, gratiae plenitudinem infudit, sicut Beata Virgini : sicut profundiores concnæ plures recipiunt aquas. Unde Ptolomæus Philosophus : « Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior : sicut profundiores lacunæ, plures recipiunt aquas. » In hoc etiam est Christi imitatio, Ad Philip. ii, 5 et seq. : Hoc sentite in

vobis, quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc etiam dignum facit ad promotionem ordinis ecclesiastici, I Reg. xv, 17 : Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. II Reg. vi, 21 et 22 : Ante Dominum qui me elegit potius quam patrem tuum et quam domum ejus, scilicet Saul superbi,... et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum. Hoc promovet ad honorem æternum, Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco : ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Hoc facit etiam Sanctorum comparationem, Matth. xi, 11 : Qui minor est in regno cœlorum, major est eo, scilicet Joanne Baptistæ, quo major non surrexit inter natos mulierum. De ista autem materia multa notata sunt, Matth. xvii, 1 et seq., et Marc. ix, 36 : et potest ea respicere qui voluerit 1.

« Respondens autem Joannes, dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum.

Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est. »

Hic ordinat potestatem ecclesiasticam, quantum ad eos qui in vita mala constituuntur in ecclesiastica potestate : de quibus credebatur, quod potestatem ecclesiasticam non haberent, propter vitæ malæ meritum : quod est error. Et ad excludendum illum errorem, inducitur hic ista historia.

Dicit autem hic duo. Ponit enim hic

1 Cf. Enarrationes in Matthæum, xvii, 1 et seq. Tom. XX hujusce novæ editionis. Cf.

etiam enarrationes in Marcum, ix, 36. Tom. XXI.

<--- Page Split --->

Apostolicum errorem ex simplicitate causatum, et ex dicto præcedente : et constanter ponit contra errorem veram et catholicam instructionem.

ordinare, nostrum autem obedire et obtemperare. I Reg. in, 9 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

In primo horum dicit tria : relationem facti secundum veritatem quod istius instructionis est occasio, prohibitionem Apostolicam, et causam prohibitionis.

De primo tangit Evangelistam referentem, et secundo relationem,

De primo dicit :

« Respondens autem Joannes. »

Et est mirabilis modus loquendi, quod ille respondeat qui de nullo est interrogatus. Sed sciendum, quod cum Christus diceret humilem (qui Christum induit in pueri humilitate et simplicitate) solum magnum locum in Ecclesia inter ministros Christi tenere, putabat illum a ministerio esse arcendum, qui sic in pueri humilitate non induit Christum. Et ad hoc respondit.

Et hoc est : « Respondens autem Joannes, » ausu majorisfamiliaritatis, quia a Domino in montem fuerat ad visionis cœelestis revelationem assumptus. Petrus autem tacuit, quia descendens de monte acriter fuit redargutus. Matth. xvi, 23 : Vade post me, Satana, scandalum es mihi : quia non sapi ea quæ Dei sunt. Unde etiam, Joan. xui, 34, non est ausus interrogare Dominum : Quis est qui tradet te ? sed innuit Joanni ut interrogaret.

Joannes ergo præsumens de sibi sæpius ostensa benignitate,

« Dixit : Præceptor. »

Antequam faciat facti revelationem, profitetur majestatem. Quasi dicat : Præceptor es : et ideo ad te cuncta referimus, ut a te illuminationes doctrinæ accipiamus. Psal. cxxii, 2 et 3 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Sed tuum est præcipere et

« Vidimus quemdam. »

Ecce narratio fidelis sine detractionis accusatione, simplex boni quod potest, commemorativa. Fidelis, quia de visa quæ non fallit : contra eos, qui debiliter audita statim referunt superioribus. Sic dicit Dominus, Genes. xvn, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. Sic cum Dominus vellet plagare Ægyptios, propter peccata quæ commiserunt in filios Israel, dixit, Exod. in, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus.

Sic ergo dicit : « Vidimus quemdam, » non nomine dignum, quia Christum non sequebatur. Matth. v, 12 : Gaudete et exsultate,quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Sic Christus sine nomine loquens dixit, Luc. xviii, 9 : Dixit Jesus ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur cæteros. Dat autem formam, quod quando referimus aliquid in detrimentum aliorum, bonum est ad nomina non descendere.

« In nomine tuo. »

Ecce simplex veritas, quæ commemorationem facit boni quod potest. Dicit autem : « In nomine tuo, » in quo virtutem accipiunt sacramenta, et claves Ecclesiæ. Marc. xvi, 17 et 18 : In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Joan. xvi, 23 : Si quid peteritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

Et hoc est quod dicit : « In nomine tuo, » quia invocatio nominis Christi facit effectum in sacramentis, et non minister. Hæc enim invocatio, forma est Ecclesiæ : quam qui tenet in sacramentis et clavibus, sive sit malus, sive bonus,

<--- Page Split --->

sive fidelis et orthodoxus, sive haereticus et schismaticus, consequitur effectum expulsionis daemonum : dummodo is qui suscipit sacramentum, obicem non ponat. Si enim ille ponit obicem, tunc sacramentum consequitur in nomine invocato, et non rem sacramenti : quam tamen rem sacramenti habebit, fictione recedente. Jerem. xiv, 9 : Tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum.

in veritate non est speciosa laus in ore peccatoris, sed tamen est utilis et sonora. Et non est dignus quod annuntiet, quod ad suam annuntiat damnationem : sed tamen effectum habent sacramenta ministrata per ipsum, si in forma Ecclesiae ministrentur. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xm, 1 : Si charitatem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens, quod non percutit nisi seipsum et consumit, et tamen utiliter sonat omnibus aliis.

« Quia non sequitur nobiscum. »

« Ejicientem daemonia, »

Sicut etiam Christus dixit Judæis : Si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in [quo ejiciunt 1 2] Et secundum quamdam Glossam, filios Judæorum vocavit quosdam non sequentes Christum, qui in nomine Christi daemones ejecerunt.

« Et prohibuimus eum. »

Ecce error Apostolicus. Non enim erant a bono opere, quod in forma Ecclesiae fecerunt, prohibendi : sed potius de mala vita fuerunt corrigendi, in qua Christum cum Apostolis non sequebantur. Ad Philip. 1, 18 et 19 : Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudeo. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem. Luc. xix, 40 : Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Ideo in Psalmo xvm, 3, non solum dicitur : Dies diei eructat verbum, sed etiam, quod nox nocti indicat scientiam.

Ecce causa prohibitionis.

Dicit autem quod « non sequitur nobiscum, » sed sequitur quidem te in forma ejectionis daemonum, sed non sequitur nobiscum in conformitate morum. Sequuntur quidam formam sacramentorum, quam Christus tradidit, sed non tenent formam vitae quam Christus discipulis imitandam exhibuit : et ideo cum discipulis non sequuntur. Habent enim tales sanam doctrinam, et sanam sacramentorum administrationem : sed non habent bonam vitam, et sunt mercenarii vocati ». Matth. vm, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem : quia licet bene confiteamini, dicentes : Domine, Domine, tamen per malam vitam operarii estis iniquitatis.

« Et ait ad illum Jesus, »

Si autem objicitur quod dicitur, Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et quod dicitur in Psalmo xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras, etc. Dicendum, quod

Hoc est, ad Joannem, formam instructionis per eum ad omnes alios referens. Marc. xm, 37 : Quod vobis dico, omnibus dico. Dicit autem duo : instructionem,et instructionis rationem.

<--- Page Split --->

Instruc tionem dicit :

« Nolite prohibere. »

Proverb. iii, 27 : Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac. Hoc significatum est, Numer. xi, 27 et seq., ubi nuntiatum est Moysi, quod Eldad et Medad prophetant in castris, qui non fuerunt egressi coram Domino cum Moyse. Et dixit Josue, minister Moysi, et electus a pluribus : sicut et Joannes dixit hic : Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille : Quid, inquit, æmularis pro me ? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ? Eldad atrium interpretatur, et significat eos qui atrium suum custodientes cum Christo, de carnis cura non exeunt : et tamen prophetiæ, hoc est, doctrinæ rectæ donum accipiunt. Medad autem mensura interpretatur, et significat eos qui doctrinæ verbum sub mensura avaritiae et suæ utilitatis ponunt. Quos verus tolerat Moyses propter doctrinæ utilitatem : quia non minister malus, sed bonus Dominus in sacramentis operatur : et ideo non officit Ecclesiæ. Si enim exigeretur minister bonus et sanctus, sicut dicunt Manichæi hæretici, intolerabilis generaretur error inter fideles. Quia cum nemo sciat utrum amore vel odio in hac vita dignus sit, sicut dicitur, Eccle. ix, 1, nemo sciret utrum sacramenta aliquid perficerent in suscipientibus: et sic omni hora sacramenta iterare oporteret. Neque umquam posset sciri quod dicit Isaias, i, 16 : Lavamini, mundi estote : quia nesciret utrum aliquam in sacramentis reciperet munditiam.

« Qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

Ratio est instructionis. Et hoc generaliter verum : quia qui in forma doctrinæ et sacramentorum non est adversum discipulos Christi,

« Pro vobis est, » quia confert Spiritus sancti gratiam, et generat filios Dei et Ecclesiæ : sicut et discipuli. Et hoc significatum est, Genes. xxx,1-26, ubi Jacob de semine suo filios benedictionis genuit, tam per vulvas ancillarum, quam per vulvas liberarum. Ancillæ siquidem significant ministros Ecclesiæ malæ vitæ, et bonæ existentes doctrinæ : quæ dum salvant semen liberum patriarchæ, hoc est, formam fidei in docendo, et sacramentorum administrationem, generant filios benedictionis æternæ, quamvis sint servi peccati. Joan. 1, 12 et 13 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, neque ex aliquo quod hominis est, sed ex Deo nati sunt.

« Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. »

Hic ordinat potestatem ecclesiasticam, in quantum potestas est contra malos et rebelles : contra quos in spiritu lenitatis et patientiæ oportet procedere, non in zelo vindictæ vel spiritu furoris.

Dividitur autem hæc historia in quatuor particulas : in quarum prima ostenditur, quod constanter se Dominus habuit ad præsictam Passionem, festinans præordinatum Passioni. Secundo, quam sapienter præmittit nuntios, ut pararetur ei in via. Tertio, qualiter ab ingratis beneficiis ejus, non est receptus, et qua de causa. Quarto autem, qualiter discipuli potestate contra illos dure uti volentes, a Domino sunt instructi.

In prima harum partium dicit tria. Primo enim, sicut consuevit,divinam innuit præordinationem : secundo, sacramentorum completionem : tertio, Passionis suæ constans propositum, et devotionem.

<--- Page Split --->

De primo dicit :

« Factum est autem, »

Supple, in opere, sicut ordinatum fuit in Patris praefinitione. Joan. xviii, 11: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? Matth. xxvi, 34 : Quomodo ergo implebuntur Scripitura, quia sic oportet fieri ?

Eripuit me de inimicis meis fortissimis. Dicitur autem assumptio : quia per passionem a Patre in cœlum assumptus est. Joan. xiii, 1 : Sciens quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.

« Dies » ergo, hoc est, splendores gratiae, « assumptionis, » hic pro nobis assumptae passionis completi sunt, quia venit Pascha, quando in cruce pro nobis oblatus est Dominus.

« Dum complerentur, »

« Et ipse, »

Hoc est, per omnia sacramenta in Lege et Prophetis praefigurata, ad complementum deducerentur. Luc. xvii, 31 : Consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. Ad Galat. iv, 4 et 5 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege : ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Sicut enim misit in mundum, ita sub lege misit, ut legis sacramenta compleret. Et deinde misit ad Passionem ut redimeret eos, et gratiae libertate donaret : quia sub jugo legis pressi, per legem redimi non poterant.

« Dies, » hoc est, illuminationes ad omnium tenebrarum expulsionem. Joan. 1, 5 : Luc in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Esther, viii, 16 : Judæis nova lux oriri visa est. Psal. cxxxviii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur. Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.

« Assumptionis ejus. » Assumptio enim hic significat id quod de nostro assumpsit, et causa assumptionis. Causa enim assumptionis fuit sacramentum redemptionis cum omnibus ad hoc pertinentibus et præordinatis a Deo. Unde, Psal. xxi, 1, etiam intitulatur pro assumptione matutina : Deus, Deus meus, respice in me : quia agit de Passione. Hanc enim passibilitatem et Passionem Dominus de nostro assumpsit. Psal. xvii, 17 et 18 : Misit de summo et accepit me, et assumpsit me de aquis multis.

Scilicet Dominus,

« Faciem suam firmavit. »

Glossa Interlinearis : « Obstinata et imperterrita mente, locum quo pati decreverat petit. » Obstinatio autem in malo poni consuevit, sed hic ponitur pro constantia. Unde constanti et imperterrita mente semetipsum crucifixoribus præsentavit.

« Faciem suam, » in cujus immutatione deprehenditur audacia, quando non pallescit nec trepidat. Ezechiel. iii, 8 et 9 : Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum : ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Isa. 11, 12 : Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fænum ita arceset? I Machab. ii, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, cujus gloria stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam. Sic etiam fecit quod docuit, Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sic ergo imperterrite se loco Passionis repræsentans, faciem suam dicitur obfirmasse.

Et hoc est quod sequitur :

« Ut iret in Jerusalem, »

Ad locum Passionis. Matth. xviii, 21 et 22, et Luc. xviii, 31 : Ecce ascendi-

<--- Page Split --->

mus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. V adens enim Jerusalem, non ivit tunc nisi ut vetus pascha consummaret, et novum initiaret sua passione. Sicut etiam agnus paschalis primo ad locum immolationis ferebatur 1, et postea occidebatur, et immolabatur. Et ideo, Joan. xvn, 8, objiciens se crucifixoribus, dixit: Ego sum. Si ergo me quaeritis, sini te hos abire. Psal. xxxix, 8 et 9: Dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus.

Sic ergo, et hac de causa ivit in Jerusalem. Luc. xii, 50: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur ? Sic enim in charitate, et in zelo redemptionis urgebatur, ut firmata facie festinaret pati pro nobis. Psal. lxvii, 10: Zelus domus tuae comedit me.

« Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. »

Agiturhicdediscretioneeuntis , quiapræmisitnuntiosutreciperetur : nesipersonaliterabjiceretur , vilificareturinoculiseorumquicrediturierantineum . Præmisitetiamnuntios , utteneretfor - mamdoctrinæquamtradidit , Matth . x , 1 1 : Inquamcumquecivitatemautca - stellumintraveritis , interrogatequisineadignussit : etibimanete , donecexea - t i s . Discipuliigiturpræmissiquærebant , quisdignusessetincivitate , uttantumreciperethospitem : e t . noninvenerunt .

Vel forte verius est : quia etiam dixerat discipulis, quod ad prædicandum non intrarent in civitates Samaritanorum, forte misit ut emerent, et propriis manibus pararent. Et quia, sicut dicitur,

Joan. iv, 9 : Non coutuntur Judæi Samaritanis, etiam non invenerunt apud quem cibos emptos præpararent. Et quamvis hoc totum præsciret Dominus, tamen præmisit : ut ex eventu non receptionis, instruendi acciperet opportunitatem.

Et hoc est quod dicit : « Et misit nuntios, » Joannem et Jacobum, « ut pararent illi. » Misit autem « ante conspectum suum, » ut corda etiam excitarent ad occurrendum in devotione et gratitudine conspectui suo. Luc. x, 1 : Misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.

« Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. »

Ecce ingratitudo. Propter contentionem enim et æmulationem, quia Samaritani contenderunt, quod in monte Samer esset adorandum, ubi patres adoraverunt : Judæi autem, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet, non receperunt aliquem qui pergebat in Jerusalem adorare.

Et hoc est quod sequitur :

« Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. »

Facies exterior. Prætendebat enim in habitu et gestu peregrinum euntem in Jerusalem ad adorandum. Luc. xxiv, 18 : Tu solus peregrinus es in Jerusalem. Joan. iv, 20 : Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Est autem factum Samaritanorum adhuc simile operibus hominum sæcularium, qui derident et abjiciunt omnes in Jerusalem cœlestem euntes. Job, xxx, 1 : Derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres po-

<--- Page Split --->

nere cum canibus gregis mei. Hi sunt qui abjiciunt eum, et non recipiunt Salvatorem. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Genes. xlili, 32 : Illicitum est Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium. Genes. xlvi, 34 : Detestantur Ægyptii omnes pastores ovium, hoc est, custodes animarum, vel virtutum, quæ per oves significantur. Eccli. xiii, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.

per ignem coruscare voluerunt et comminationibus intonare. Jacobus autem luctator, perfectionem sonat in activa, Joannes autem, in quo est gratia, perfectionem in contemplativa vita. Ista enim duo debent esse præparantia Domino Jesu. Luc. x, 38 et 39 : Mulier quædam, Martha nomine, excepit Jesum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria.

« Dixerunt. »

« Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cœlo, et consumat illos ? »

Ecce zeli sub voluntate Domini cohibitio.

Tanguntur autem tria : professio auctoritatis in Domino, conformatio voluntatis cum Domino, ultio iniquitatis pro Domino.

De primo dicit :

Hic ponitur instructio discipulorum in exsecutione potestatis.

Tanguntur autem duo : zelus indignationis discipulorum, et instructio zelum cohibens et ordinans.

Tanguntur autem tria, scilicet, zeli excitatio, zelantium nominatio, et zeli sub voluntate Domini ordinatio.

De primo dicit : Cum vidissent autem discipuli ejus. » Visus enim malitia eorum, et ingratitudinis, et invidia, excitavit zelum. Zelus enim est virtus, ut dicit Beda, quæ quælibet mala videns, corrigit si potest : si non potest, tolerat et gemit. Acceperunt autem exemplum zelandi a Phinees, Numer. xxv, 11 : Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, avertit iram meam a filiis Israel : quia zelo meo commotus est contra eos. I Machab. ii, 54 : Phinees pater noster, dum zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. Hac ergo de causa accensus est in zelo furor eorum.

« Jacobus et Joannes, »

Qui filii tonitrui dicuntur : et ideo

« Domine. »

Esther, xiu, 11 : Dominus omnium es.

« Domine » ergo dicunt, cujus legem præterire illicitum est, et cujus omne dictum legis habet vigorem. Isa. xxxm, 22 : Dominus legifer noster.

« Vis. »

Ecce conformatio voluntatis cum Domino. Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. Item, idem, vi, 10 : Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra.

« Dicimus, etc. »

Ultionis zelus pro Domino assumptus. III Reg. xix, 14 : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum.

« Ut ignis descendat de cœlo, » ad

<--- Page Split --->

modum Eliae 1. Dixerunt autem hoc, quia potestatem quam acceperant, jam experti fuerant in operatione signorum. Et putabant maxime pro Domino hanc potestatem esse exercendam : sicut Elias fecit ab igne Dei consumi adversarios, dicens : Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos.

Acceperant autem isti nomen a Domino, quo Boanerges, hoc est, filii tonitrui dicebantur. Et ideo prae aliis sicut tonitrua reputabant se debere coruscare per ignem in Christi ultionem. Psal. xxvi, 3 : Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Ad Hebr. x, 27 : Terribilis autem est quaedam exspectatio judicii, et ignis emulatio, quae consumptura est adversarios. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

Omnia igitur hæc induxerunt Apostolos, quod voluerunt ulcisci per ignem. Et præcipue quia dixerat Dominus : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendaru r 2 . Hoc enim forsitan de igne materiali discipuli adhuc carnales intellexerunt.

55

« Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. »

Hic tangitur discipulorum instructio, qualiter in spiritu lenitatis et mansuetudinis oporteret exercere potestatem ecclesiasticam et censuram, et non in furore vel livore vindictæ.

Dicit autem tria : increpationem vindictæ, instructionem ignorantiæ, et dissimulationem dispensatoriam culpæ.

De increpatione dicit duo. Ex gestu enim corporis ostendit interiorem voluntatem mentis, cum dicitur : « Et conver-

sus, » hoc est, conversione corporis dure respexit discipulos sequentes : ut ostenderet se nolle vindictam quam intendebant infligere peccatoribus. Ezechiel. xviii, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? Sapient. 1, 13 et 16 : Deus mortem non fecit, .. impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Probavit autem Christus per hoc se esse filium Jacob, qui de filiis ultionem quærentibus dixit, Genes. xlix, 6 et 7 : In consilium eorum non veniat anima mea : ... maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura. Probavit etiam se esse filium David, qui filiis Sarviæ quærentibus ultionem facere pro eo, dixit, II Reg. xix, 22 : Cur effecimini mihi hodie in satan ? Ergone hodie interficietur vir in Israel ?

« Increpavit illos. »

Secundum est, in quo ponitur increpatio verborum. Psal. lxvii, 31 : Increpa feras arundinis, hoc est, feroces et vacuos. Job, v, 17 : Increpationem Domini ne reprobes. Ad Hebr. xii, 7 : Quis filius quem non corripit pater ?

« Dicens, » hoc est, insipientiam eorum arguens : « Nescitis, » hoc est, non attenditis, « cujus spiritus estis, » hoc est, in cujus spiritu signati estis in discipulatum meum ? ille enim est spiritus charitatis, et benignitatis, et sufferrentiæ malorum. Charitatis quidem, quæ etiam pro inimicis animam ponit. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Benignitatis autem quæ bonum pro malo etiam malis impendit, ut ad pœnitentiam adducat. Ad Roman. 11, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te addu-

<--- Page Split --->

cit ? Sufferentiae autem, quia saepe sufferentia mali plus valet ad correctionem, quam vindicta. Unde etiam Samaritani postea per mulierem et Dominum confusi, pœenitentiam egerunt 1 : et qui modo recipere noluerunt ad se mittentem, tunc per se exeuntes de civitate, ad se vocaverunt absentem. Unde Glossa : « Non semper in eos qui peccant, est vindicandum : quia nonnumquam amplius prodest clementia ad patientiam, lapso ad correctionem. Denique sic Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arretur. »

Vel, « Nescitis cujus spiritus estis, » hoc est. quod non habetis in potestate spiritum ? quia spiritus sonat iram, quod in ira, naribus ampliatis, sufflatur spiritus. Isa. n, 22 : Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est. Et hunc sensum adjuvat Glossa interlinearis dicens : « Perfecta virtus non habet studium ultionis : nec ulla iracundia, ubi charitatis est plenitudo. » Jacob, 1, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

mo ex eis periit, nisi filius perditionis. Aliquando tamen in spiritualibus factis, Apostolis talem vindictam exercendi potestatem dedit : sicut Petro in Ananiam et Saphiram, uxorem ejus 1 : quia mors talium obstinatorum, viventibus utilem metum incussit. Et tunc zelo ædificationis et justitiæ exercetur in tales : sicut et Dominus ait, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere.

Isti autem Samaritani magis ex ignorantia, quam ex malitia peccaverunt. Putabant enim eos non recipi debere, qui in Jerusalem adorabant : eo quod Patriarchæ spiritu Dei præditi in monte adoraverant, et sua auctoritate locum orationi consecraverant.

« Et abierunt in aliud castellum. »

Ecce dissimulatio culpæ ingratitudinis ad tempus.

« Abierunt » ergo, dissimulantes patienter, « in aliad castellum, » ubi sunt recepti juxta doctrinam Domini : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam 1. Dicitur tamen, Joan. xi, 34, quod exspectabant si quis eos invitaret : et non invenientes, tunc demum ibant ad castellum aliud. De his tamen super Marcum plura dicta sunt.

« Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. »

Tangit causam, simul et exemplum.

Dicit autem : « Filius hominis, » quia in humanitate nostram salutem est operatus, « non venit, » in mundum, « animas hominum, » hoc est, animales vitas hominum, « perdere, » quibus perditis, etiam anima perderetur in gehennam, « sed salvare. » Ideo enim et Jesus, hoc est, Salvator, appellatur. Joan. iii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Joan. xvii, 12 : Quos dedisti mihi custodivi : et ne-

« Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. »

Hic incipit pars illa, in qua agitur de sequela potestatem Christi accipientium.

Introducuntur autem hic tria, quorum primum ostendit sequentium simplicitatem : secundum autem, sequentium et operis finem : tertium autem, sequentium expeditionem. Et secundum hæc tria, tres introducuntur hic historiae.

In prima harum historiarum dicit

1 Cf. Joan. iv, 40. 2 Cf. Act. v, 1 et seq.

<--- Page Split --->

tria : quando, et ubi factum est : dolum accedentis, et duplicitatem : determinatee responsionem eruditionis de simplicitate praecedentis.

De primo dicit : « Factum est autem, » secundum Dei dispositionem, « ambulantibus illis in via, » non immediate post praemissa, sed diu ante : sicut patet, Matth. viii, 1, ubi eadem historia inducitur, post descensum de monte. Quia, sicut jamdudum diximus, historiae ab Evangelistis non introducuntur secundum ordinem temporis, sed potius secundum quod faciunt ad suorum propositorum declarationem.

« Dixit quidam ad illum. » Matth. vn, 19, dicitur, quod fuit unus de Seribis qui praesumptionem habuit scientiae.

« Sequar te. »

Duo tangit in dicto, et unum innuit in intentione dicendi.

In dicto speciem praetendit pietatis, et fastum promittit praesumptionis.

Speciem pietatis praetendit cum dicit : « Sequar te. » Hoc enim pietatis est, et religionis. Matth. vii, 15 : Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. II ad Corinth. xi, 14 et 15 : Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. Isti sunt hypocritae significati per Gabaonitas 1, qui vestibus vilibus et utribus scissis atque consutis deceperunt filios Israel.

Addit autem hoc, quod est fastuosa praesumptionis, cum dicit :

« Quocumque ieris. »

Qui nec per unam viam perfectionis ducem sequi posset. Isa. xvi, 6 : Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : superbia ejus, et arrogantia ejus,

et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. Propter hoc irrisorie de talibus dicitur, Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Perfectissima cum Deo sponsa trahi ut sequatur desiderat : et iste vento plenus, sequi promittit Deum quocumque ierit. Psal. xviii, 6 et 7 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo cælo egressio ejus. Et quis sequi posset sic praecurrentem ? Eccle. ii, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem Factorem suum ?

Tertium autem quod innuitur in dicto suo, est intentio dolosa. Intentione enim lucrandi sequi voluit, ut potestatem acceptam ad miracula facienda ad lucrum converteret, sicut Simon, Act. vn, 19, qui oblato pretio dixit Apostolis : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit, etc. Eccli. 1, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

« Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. »

Hic ponitur doli confutatio per Domini responsionem. Et quia dolosus fuit et praesumptuosus : propter hoc utrumque per similitudinem in eo arguit, ostendens se in neutro eorum praecedere : et ideo tales se sequi non posse.

Et hoc est quod dicit contra dolum :

« Vulpes foveas habent. »

Vulpes, ut dicit Isidorus, dicitur quasi volvipes, quia pedes facile in quoslibet

<--- Page Split --->

volvit anfractus. Est etiam animal astutum, callidum, dolosum, insidiativum, venativum, in latebrosis cavernis anfractuosis habitativum. Et talis fuit iste in astutia accedens et calliditate, in calliditate concupiscentiae et avaritiae Dominum quaerens, in dolo tentans, in insidiis observans, per lucrorum appetitum sequens, in latebrosis anfractibus se abscondere putans.

tes mendacium, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes1.

Isti « habent foveas, » hoc est, decipulas, in quas alii incidant, et saepe cadunt in eas. Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Jerem. xviii, 20 : Foderunt foveam animae mea. Per istam ergo similitudinem percussa est astutia dolosa istius.

De primo, Genes. iii, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ. Cantic. ii, 13 : Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoluntur vineas.

De secundo, Osee, vii, 6 : Applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis.

De dolo, Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Ideo Dominus, Luc. xiii, 32, Herodem vocat vulpem dicens : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Callide autem vulpes sunt Sansonis, quae ignea sunt : comburunt segetes, quia attrahunt quidquid est fructiferum, aut lucrosum.

De insidiis dicit Psalmus x sec. Hebræos, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

De venatione, Psal. x sec. Hebræos, 9 : Insidiatr ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. Thren. v, 18 : Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo.

Habitat autem in cavernis : quia sequens lucrorum appetitum, in absconditis ambulat : nec possunt deprehendi via ejus. Psal. lxii, 10 et 11 : Introibunt in inferiora terræ, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Isa. xxix, 15 : Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ?

Sic ergo vulpes, hoc est, volvipedes in omnem dolum, sunt in hypocrisi loquen-

Sequitur :

« Et volucres cœli nidos. »

Volucres alta petentes, sunt præsumentes et superbi : sicut iste qui ad magna Dei dona cogitavit ascendere, et magna de se præsumpsit. Apocal. xviii, 2 : Facta est Babylon custodia omnis volueris immundæ. Dæmones enim alta petentes tales custodiunt. Iste volucres in altis habent nidos. Abdiæ, y. 6 : Si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Ambitiosus enim semper in altissimo nidificat, in corde suo dicens illud Isaie, xiv, 23 : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum.

Ostendit autem in se nihil talium esse dicens.

« Filius autem hominis, etc. »

Minorà de se prædicans propter humilitatem, dicit se Filium hominis qui est Dei Filius. Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes : formam servi prætendens qui est Dominus omnium.

« Non habet. » Simplicem prætendit paupertatem. Quasi diceret : Nihil ego ipse potestate mea lucratus sum, quia non habet Filius hominis in humanis

« Ubi caput reclinet, » quæ tamen minima quies inter necessarias quietes. Ideo natus in præsepiö, caput in mutuato

<--- Page Split --->

quievit diversorio : juvenis prædicans, non propria quievit domo : crucifixus moriens, ad caput nullo sustentatus est receptaculo : ut in omnibus verum sit quod dicitur, Joan. 1, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Jerem. xiv, 8 : Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea : exaltatus autem, scilicet in cruce, humiliatus sum, turpatione ignominiosæ crucis, et conturbatus, mulcta pœnalitatis. Natum enim sui non receperunt. Prædicans, quasi viator colonus cordium, instabilis de loco ad locum declinavit, ad diversa deserti, et habitationis hominum loca. Moriens autem, in cruce elevatus, et oblatus, etiam capitis caruit receptaculo : et ideo inclinato capite tradidit spiritum 1. Quia nihil fuit quod nutans caput mortui retineret.

Sic præcessit veritas : per quas vias, dolus vel hypocrisis mendax sequi non desiderat.

rediens, et cognitionem Domini assecutus sit, et nunc in toto ad relinquendum propria sit vocatus : hoc tamen non est authenticum. Quicumque autem fuerit, constat quod devotus et sincerus fuit, motus ex sermone Domini in monte, et sanctificatus. Et ideo desiderium suum ad sequendum per verbum Domini est preventum.

Et ideo dicit :

« Ait autem ad alterum. »

Videns eum devotum, et ideo vocando praeveniens desiderium ejus. Psal. xx, 4 : Domine, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Job, xiv, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram. Desiderio enim cupiebat trahi. Cantic, 1, 3 : Trahe me : post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Vidit enim unctiones sanitatis eum in omnibus perficere infirmis : et ideo toto corde sequi desiderans, et humilis, se ad sequendum indignum tantum Dominum reputans, exspectabat desideratam vocantis invitationem.

« Ait autem ad alterum : Sequere me. Ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire, patrem meum. »

« Sequere me, »

Hic agitur de sinceritate intentionis sequentium, et de fine operis eorum.

Tanguntur autem hic tria. Primum est invitatio devoti ad sequendum. Secundum, dilatio sequelæ, ad pietatis officium explendum. Tertium est instructio simplicis, quod non melius bonum propter minus bonum intermittendum.

Attendendum autem, quod iste discipulus quem hic Dominus invitat ad sequendum, a quibusdam dicitur fuisse Philippus Apostolus : qui licet, Joan. 1, 43 et seq., venerit ad Dominum, et etiam alios induxerit, tamen postea ad propria

Relictis omnibus : quia tuis rebus familiari bus oneratus, sequi me non posses.

« Sequere » quidem toto corde : non aliquam cordis tui de cætero portionem familiaribus rebus impendens. Daniel. uit, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quærimus faciem tuam.

« Sequere me, » inquam, vitam : ne occupatus cum mortuis impediaris et moriaris. Osee, vi, 3 : Vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum.

« Sequere » adhuc, nullo retardatus, ut praecedentem comprehendas. Ad Phi-

<--- Page Split --->

lip. iii, 12 : Sequor, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.

« Sequere » igitur « me » signanter, et non alium : non æstum avaritiae : sicut dicitur, Osee, xii, 1 : Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Sic enim sequi voluit ille, quem vulpi et volucris cœli comparavi.

Sed tu, « me » ad superna vocantem « sequere. » Ad Philip. iii, 13 et 14 : Quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

« Ille autem dixit, »

Differens obedientiam insecutionis per occupationem officii pietatis.

In hac autem dilatione dicit tria : professionem fidei ejus qui sequendus est : petitionem indulgentiae carnalis affectus, qui ab ipso Creatore inditus est : et allegationem officii pietatis, quod a Patriarchis est observatum, a Sanctis institutum, et ab Angelis commendatum.

De primo dicit :

« Primum ire. »

Non enim renuo obedientiam, sed ordine charitatis differo, quæ primo ordinat ad proximos, et postea ad alios. Cantic. ii, 4 : Ordinavit me in charitatem. Gregorius : « Per obedientiam num- « quam præcipitur malum fieri : sed non- « numquam per obedientiam bonum quod « fieri posset, præcipitur intermitti. »

« Sepeli re patrem meum. »

Hoc a Patriarcha Joseph est observatum, Genes. 1, 3 : Ascendam, et sepeliam patrem meum, ac revertar. A Sanctis est hoc institutum, Tob. iv, 3 : Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelì. Hoc est ab Angelis commendatum, Tob. xii, 12, dixit Raphael Angelus Tobìæ : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.

« Domine. »

« Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui 60 sepeliant mortuos suos. »

Profitetur enim dictum, cujus jussioni credit obedientum esse. Act. v, 29 : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus.

« Permitte mihi, »

Hoc est, indulge naturae quam fecisti. Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Impium videtur si non exhibet officium paterno funeri, super quo etiam sacerdos contaminandus1.

Et ideo indulge

Ecce simplicitatis instructio.

Dicit autem duo, quorum primum est discretionis. Secundum autem, privilegiatæ dignitatis.

Id quod est discretionis, innuit tria : quorum unum est, ut quod est vanitatis, dimittatur : etiamsi conjunctum sit pietatis officio. Secundum autem, quod discretio habenda est in officiis pietatis. Tertium, quod id quod minus est, committatur vicariis : et id quod majus est, fiat per nosipsos.

Primum innuit in hoc quod dicit :

<--- Page Split --->

« Sine, »

Hoc est, permitte. Et non permittitur nisi malum. Quasi dicat : Solemnitas sepulturæ quam vanitas hominum sibi ad solatium, non mortuis ad suffragium invenit, sinenda est aliis, et non a te, qui ad æterna festinas exercenda. Quid enim profuit diviti purpurato solemnis tumba, et multa deflens turba, quando sepultus est in inferno in anima 1 ? hoc tamen propter tristitiæ temperamentum sinendum est. Genes. xxni, 6 : Princeps Dei es apud nos, in electis sepulcris nostris sepelì mortuum tuum.

« Ut mortui sepeliant mortuos suos. »

In hoc notatur discretio habenda in officiiis pietatis.

Et notantur tria discernenda, scilicet, sepulturae necessitas, sepelientium indignitas, et sepulti inidoneitas.

Nulla enim instans necessitas sepeliendi nobis incumbit, ubi multi alii sunt se ultro offerentes ad sepulturae officium : sed esset necessarium per nos fieri, si alii sepelientes non invenirentur : sicut, Tob. ii, 3 et 4, dicitur, quod sepelivit jugulatos in platea jacentes.

esse mortuus eorum, hoc est, mortuorum, nisi esset omnino a Sanctorum morte separatus. Sancti enim, mortui dicuntur Dei. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Apocal. xiv, 13 : Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Iste autem suus mortuorum mortuus dicitur : quia filio credente, pater in infidelitate et peccatis remansit, et sic vita functus est. Psal. cxliv, 4 : Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam : in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. I Machab. ii, 62 et 63 : Gloria viri peccatoris stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam. Tales autem indigni sunt sepultura, et maxime ut viri sancti occupantur exsequiis eorum. Isa. xiv, 19 et 20 : Quasi cadaver putridum, non habebis cum Sanctis consortium in sepultura. Et patet ex hoc peccare eos, qui intra sancta loca sepeliunt peccatores, et multum occupantur funeribus eorum. Et ex his tertio colligitur, quando non urget necessitas, hoc esse propter meliora dimittendum. Levit. xv, 31 : Docebitis filio 3 Israel ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis. Non enim communicandum est talibus.

Secundum est indignitas sepelientium, quam notat cum dicit :

« Ut mortui. » Et notatur quod isti fuerunt infideles in peccatis mortui. Job, xxxvi, 14 : : Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. I ad Timoth. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens mortua est. Et cum talibus participare, viro justo est incongruum : quia quamvis aliquando pietati dent operam, tamen in modo habent vanitatem, et in fine magis attendunt sæculi pompam quam pietatem divinam.

Tertium est mortui inidoneitas : et hanc notat, cum dicit :

« Mortuos suos. » Non enim diceretur

« Tu autem vade, et annuntia regnum Dei. »

Ecce quid in intentione et operis exsecutione principaliter est habendum. Sic Paulus prædicavit, et propter prædicare, baptizare intermisit. I ad Corinth. I, 14, 16 et 17 : Neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium... Baptizavi autem et Stephanæ domum. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare.

Et hoc est quod dicit : « Vade, » proficiendo ad vicos, villas, castella, civitates. Marc. xvi, 15 : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. Luc. x, 3 : Ecce ego mitto vos.

<--- Page Split --->

« Et annuntia, » hoc est, ad capacitatem auditorum nuntia. Isa. xii, 5: Annuntiate hoc in universa terra.

« Regnum Dei, » hoc est distributio justitiae divinae pro qualitate meritorum. Matth. xi, 12: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiumt illud. Matth. ut, 2: Paenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.

61

« Et ait alter : Sequar te, Domine. »

Hic agitur de sequentium expeditione. Dicuntur autem hic tria. Primo enim tangitur istius ad sequendum libera et spontanea oblatio. Secundo autem, quaesita ad sequendum utilis, ut sibi videbatur, dilatio. Tertio autem ponitur differentis sequelam instructio.

De primo dicit : « Et ait alter, » alteritate animi a primo vulpino separatus : quia iste bonus, ille autem malus fuit. Numer. xiv, 6 et seq., Caleb, qui plenus est alio spiritu. A secundo autem alter : quia ille pietate officii instantis, iste autem utilitate rei familiaris distulit.

« Sequar te, Domine, »

Spontanee me offerens ad te Dominum meum sequendum. I Reg. xii, 14: Si timueritis Dominum, et serveritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. Timor enim facit recedere a peccato, ne eatur per devium. Audire antem vocem, illuminat viam ad sequendum : quia lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis 1. Servire autem illi, facit de familia sequente. Non exasperare autem sermones, conservat ne avertamur a sequela: et tunc perfecte sequimur.

« Sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt. »

Ecce dilatio.

Et tangit duo, quorum primum est humanae infirmitatis : secundum autem est utilitas rei familiaris.

Prinum notatur in hoc quod dicit : « Permitte me primum ire, » hoc est, indulge quod infirmitati humanae debetur. Haec enim non potest carere solatiis. Et hoc est quod dicitur, Genes. xix, 20: Est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ? Haec enim civitas est rei familiaris utilitas, in qua salvatur vita animalis. Et hanc iste sibi petit indulgeri.

« Et renuntiare, » hoc est, ordinare cum relictione, « his quae domi sunt, » quae ad vitae hujus ordinata sunt necessitatem.

Hic enim et sequi Dominum voluit, et tamen ordinare de provisione futurae necessitatis: ut ex ordinatione illa futurae necessitati per suos provideret: attendens hoc quod dicit Apostolus, I ad Timoth. v, 8: Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem nega vit, et est infideli deterior. Voluit ergo domui sua disponere, et sibi. Isa. xxxvii, 1: Dispone domui tua. Proverb. xxxi, 27: Consideravit semitas domus sua, et panem otiosa non comedit. Haec enim ordinata charitas esse videbatur.

« Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. »

Ecce instructio. Psal. cxviii, 66: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Domine.

« Nemo mittens manum suam ad aratrum. » Attende quod Dominus per metaphoram arantis viam docet perfectionis.

<--- Page Split --->

Iste enim et temporalium voluit habere solatium, et tamen sequi Dominum in via perfectionis, et verbi Dei prædicationis : putans eamdem viam perfectis et imperfectis esse propositam. Quamvis enim infirmis hoc sufficiat, tamen perfectis viris, et præcipue in primitiva Ecclesia hoc non fuit concessum, ut simul saperent ea quæ sursum sunt, et ea quæ super terram. Aratrum igitur in quo sunt duæ stivæ, vel una : duæ quidem propter duo præcepta dilectionis Dei, et proximi. In quo etiam est lignum longitudinale, quod est signum rectitudinis justitiae mandatorum : et in quo est vomer verbi Dei, et ferrum de subtus cavans terram divini timoris, datur in manu ejus qui res familiares postposuit, et utilitatibus propriis renuntiavit. Sic, III Reg. xix, 19 et 20 : Eliseus in duodecim jugis boum arantibus, propter duode num Apostolorum numerum, unus erat, parentum pietate affectus, cum dicitur : Osculer, oro patrem meum et matrem meam.

Dicit ergo quod sic « mitiens manum, » sollicitudinis susceptæ, « ad aratrum » arationis, et processiones cordium : ut inferat divinæ gratiæ semen, ad merendum fidei et bonorum operum fructum :

et cum uxore Lot 1, « respiciens retro, » ad rei familiaris solatium et sollicitudinem, non « aptus est regno Dei, » hoc est, regimini et operi regni Dei, hoc est, Ecclesiae : quia, sicut supra diximus, regnum Dei ex multis conficitur, et ideo multis comparatur. II ad Timoth. n, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat, cui se probavit. I ad Corinth. ix, 25: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et ideo inter omnes Apostolos, unus solus curam rei familiaris nimis diligens, dum ultra modum propriam utilitatem procurare voluit, Dominum tradidit et vendidit : et seipsum tandem laqueo suspendit 2. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Ideo dicit Apostolus, ad Philip. un, 7 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc.

Hoc igitur est, quod intendit in parabola.