CAPUT VIII.

Parabolam de seminante proponit, ac discipulis interpretatur : nihil occultum quod non manifestetur : quos dicat suam esse matrem, suosque fratres : in mari a somno excitatus, ventum increpat : demoniacum ferocissimum a demonum legione liberat, permittens daemonibus ut in porcos introeant : tacta fimbria vestimenti ejus mulier a fluxu sanguinis curatur, et filia Jairi archisynagogi verbo ipsius resuscitatur.

  1. Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,

  2. Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.

  3. Et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis, et infirmitatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant 1,

  4. Et Joanna, uxor Chusæ, procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.

  5. Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :

  6. Exiit qui seminat 2, seminare scmen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cœli comederunt illud.

  7. Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem.

  8. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.

  9. Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.

  10. Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant 3.

  11. Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.

  12. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

  13. Nam qui supra petram, qui, cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentaticnis recedunt.

  14. Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ, euntes, suffo-

<--- Page Split --->

cantur, et non referunt fructum.

  1. Quod autem in bonam terram, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

  2. Nemo autem lucernam accendens1, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

  3. Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat2.

  4. Videte ergo quomodo audiatis. Qui enim habet, dabitur illi3 : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

  5. Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus4, et non poterant adire eum prae turba.

  6. Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

  7. Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.

  8. Factum est autem in una dierum5, et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

  9. Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

  10. Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit, et facta est tranquillitas.

  11. Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis et mari imperat, et obediunt ei ?

  12. Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.

  13. Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

  14. Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu, Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.

  15. Præcipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus, et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta.

  16. Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum.

  17. Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

  18. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

  19. Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.

  20. Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

<--- Page Split --->

  1. Exierunt autem videre quod factum est,et venerunt ad Jesum : et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.

  2. Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione.

  3. Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis, quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.

  4. Et rogabat illum vir a quo demonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :

  5. Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.

  6. Factum est autem, cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erant enim omnes exspectantes eum.

  7. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus1, et ipse princeps synagogae erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

  8. Quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turbis comprimebatur.

  9. Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :

  10. Accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.

  11. Et ait Jesus : Qui est qui me teti-

git? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?

  1. Et dixit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.

  2. Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus, et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim' sanata sit.

  3. At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.

  4. Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

  5. Jesus autem audito hoc verbo, respondit patri puella : Noli timere, crede tantum, et salva erit.

  6. Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem et matrem puella.

  7. Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.

  8. Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

  9. Ipse autem tenens manum ejus

clamavit, dicens : Puella, surge.

  1. Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

  2. Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.

<--- Page Split --->

IN CAPUT VIII LUCAE

ENARRATIO.

« Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,

Et mulieres aliquæ quæ erant curatæ a spiritibus malignis, et infirmitatibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant,

Et Joanna, uxor Chusæ, procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.»

Hic incipit pars illa, in qua informat Ecclesiae Prælatos de prædicandi et docendi officio ad quod principaliter inventus est et traditus ordo Episcopalis.

Et notatur hujus officii privilegium in quatuor : quorum primum est, quia illius officii actus ab Episcopo per se est exercendus, in aliis autem potest constituere vicarium. Act. vi, 2 et seq., dixit Petrus : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Ex hoc patet quod in operibus misericordiæ licet habere vicarios, et non in verbi dispensatione. De judiciis autem quæ committuntur Prælatis, dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 4 : Contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. Non quidem contemptibiles in vita, sed qui ad prædicandum verbum non sunt idonei : sicut

et Jethro consuluit 1, ut Moyses per seipsum ageret in his quæ ad Deum pertinent, et ut majora referrentur ad ipsum, et in aliis haberet vicarios qui odissent avaritiam, et sapientes in judiciis qui judicarent populum : quia aliter stulto labore consumendus esset. Hujus signum est quod Dominus injungit officium doctrinæ et prædicationis Prælatis, et tacet de aliis. Act. i, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Hæ autem omnia nunc commixta et perversa sunt : quia de principali nulla vel modica cura: de secundariis autem propter lucrum annexum totum consumitur tempus.

Secundum est, quia ad hoc officium per contestationem extremi judicii Ecclesiæ pastores obligantur, et non ad aliud. II ad Timoth. iv, 1 et 2 : Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.

Tertium est, quia hoc officium diligenter exercens, dupliciter remuneratur. I ad Timoth. v, 17 : Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur.

Quartum est, quia cum voce jubili tales, quando boni sunt, suscipit Deus. Matth. xxv, 21: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.

Et hac de causa etiam Dominus hic valde diligenter tria exsequitur, et instruit Apostolos.

Facit autem circa hæc tria quæ sunt necessaria, quorum primum est diligentia sui in exemplum proposita. Secundum autem, diversitas verbi prædicati in fructu demonstrata. Tertium autem, virtus verbi in cordibus auditorum per effectum miraculorum probata. Et hæc patent in littera.

<--- Page Split --->

In primo horum notantur duo: Prælatorum ad prædicandum exemplaris instructio, et prædicantium in accipiendo temporale solatium potestatis concessio.

In primo horum adhuc sunt duo : exempli scilicet exhibitio, et eorum quibus exhibetur ad exemplum excitatio.

Quinque autem sunt in exemplo, scilicet, ordinata a Deo ad hoc ministerium dispositio, laboris adhibiti sollicitudo, diversitas eorum quos docuit prædiationis verbo, modus quem habuit in proponendo, et sinceritas quam tenuit verbum de caste docendo et nullo peregrino dogmate adulterando. Et hæc patent in littera.

De primo dicit :

1

« Et factum est deinceps, »

Non quidem adhuc in operis exsecutione, sed in summae sapientiæ præordinatione. Et ideo hoc opus dicit sibi præordinatum a Patre. Joan. xvii, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Joan. vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris.

Hoc autem quod dicit, « deinceps, » non notat ordinem temporis, sed rationis : quia ordinat ista Evangelista secundum quod ad propositi sui in officio sacerdotali faciunt probationem.

« Et ipse iter faciebat. »

Ecce laboris adhibiti difficultas. Itinerando enim pedes laborabat Dominus in prædicando. Joan. iv, 6 : Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.

« Per civitates. »

Ecce eorum quibus prædicandum est

diversitas. In civitatibus enim sunt personæ urbanæ et solemnes. In castellis autem habitant forenses et humiles personæ. Et hoc est quod dicit : « Et castella.» Ad Roman. i, 14 et 13 : Sapientibus et insipientibus debitor sum : ita (quod in me) promptum est. Matth. ix, 33 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Notatur etiam in hoc quod urbanis hominibus loquendum est de civilibus et virtute : castellanis autem de his quæ spectant ad militiam et culturam, ita quod cuilibet proponatur verbum secundum suam capacitatem, et instruatur ex his quæ magis novit : « ut, sicut dicit Gregorius, ex « his quæ animus novit, surgat ad inco- « gnita quæ non novit : quatenus exem- « plo visibilium se ad invisibilia rapiat, « et per ea quæ usu didicit, quasi con- « fricatus incalescat : ut per hoc quod scit « notum diligere, discat et incognita « amare 1. » Quia quilibet facilius instruitur per ea quæ visitavit, quam per ea quæ non consuevit.

« Prædicans et evangelizans. »

Prædication est de his quæ sunt fidei : licet sint supra rationem, tamen congruis et rationabilibus similibus exposita facile capiuntur : quia fides non longe est a ratione. Ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Hoc est verbum fidei quod prædicamus. Evangelizatio autem est eorum quæ proponuntur ex divino oraculo. Et ideo dicitur bona nuntiatio : quia quod ex oraculo Dei, et Angelorum, et Sanctorum annuntiatur, semper est bonum. Vel ad hoc quod cautos reddit si terret. Vel ad hoc quod allicit si promittit. Vel quia instruit ad veritatem si enuntiat aliquid de divinis. Unde isti sunt duo boni modi verbum proponendi. Matth. iv, 23 : Circuibat Jesus totam Galilæam docens in

<--- Page Split --->

synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni. Luc. ii, 10: Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo.

« Regnum Dei, » non adulteratum, sed simplex et simpliciter propositum. Ezechiel. 11, 7: Loqueris verba mea ad eos, si forte audiunt, et quiescant.

Hoc enim verbum auctoritate, subtilitate, veritate, utilitate, præcæliti omne verbum.

Auctoritate quidem, quia Dei est qui primus omnium auctorum auctor est. Et ideo propheta non sibi verbum usurpat, sed se calamum auctoris vocat. Psal. xlix, 2: Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. Et ideo verbum Dei potestativum est, et omnipotens. Potestativum quidem in Psalmo cxl, 6: Audient verba mea, quoniam potuerunt. Omnipotens autem, Sapient. xviii, 15: Omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus venit.

De subtilitate autem dicitur, ad Hebr. iv, 12, quod sermo Dei penetrabilior est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

De veritate, Joan. xvii,17: Sermo tuus veritas est. II ad Corinth. i, 18 et 19: Non est in illo, Est et Non :... sed Est in illo fuit. Dionysius ad Appolophancm : « Veritati dedisti manus, et falsitatis te- « nebris es absolutus. »

De utilitate, Isa. lv, 11: Verbum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

« Et duodecim cum illo. »

Ecce instruendorum ad instructionem exemplarem excitatio. Duodecim enim Apostoli figura sunt omnium Episcoporum in Ecclesia constituendorum, sicut diximus in ante habitis: ubi etiam nu-

meri istius ostendimus soliditatem, et perfectionem. Isti ergo duodecim sequebantur eum relictis propriis. Matth. xix, 27: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.

« Et mulieres, etc. »

Ecce collata potestas temporale solatium accipiendi his, qui verbum fideliter annuntiant. Et innuitur hic quod etiam ab uno potest accipi, quando alii quam illi prædicatur. Ponitur autem in mulieribus exemplum : quia devotior est sexus, et facilius obedi bilis in bonum.

Dicuntur autem hic duo. Primo enim commendantur quædam specialiter descriptæ per nomina. Secundum autem innuitur de aliis multis inferioribus quæ non sunt nominatæ, quæ forte ut ancillæ istis deserviebant.

Circa eas autem quæ specialiter nominantur, duo altenduntur, scilicet, spirituale impensum eis beneficium, et expressio nominum.

De primo dicit :

« Et mulieres, » non a mollitie, sed a sexu sic vocatæ. II Machab. vii, 21 : Fæmineæ cogitationi masculinum animum inserens. Proverb. xxxi, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

« Aliquæ, » notæ dignitatis et virtutis. Ruth, in, 11 : Scit omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis. Proverb. xxxi, 31 : Date ei de fructu manuum suarum : et laudent eam in portis opera ejus.

« Quæ erant curatæ a spiritibus malignis. »

Ecce mulieribus impensum beneficium, quod optime competit mulieribus Prælatis Ecclesiæ ministrantibus, quod prius per eas a spiritibus immundis sint curatæ : quia aliter magnum in hoc esset periculum. I ad Corinth. ix, 5 : Numquid

<--- Page Split --->

non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? Mulieres enim tunc apud Judaeos viris ministrabant, et post eos ibant seorsum, tamen sequestrate a viris. Zachar. xii, 12: Mulieres eorum seorsum. Unde etiam legitur in Itinerario Clementis, quod multe mulieres cum uxore Petri sequebantur, praesertim quae ministrabant : sequestrate tamen ibant a viris, et seorsum noctibus hospitabantur. Nunc autem quia Praelati mulieres a spiritibus immuudis non curant, sed potius curatas polluunt et immundant, esset hoc valde suspectum si fiere. Attendendum etiam est, quod hi qui hoc fecerunt, mortuos suscitaverunt, et alias virtutes operabantur. Unde Hieronymus quibusdam monachis mulieres circumducentibus respondit : « Suscita mortuum, et duc mulierem te- « cum. »

Non autem erant tantum curate a spiritibus malignis, sed etiam ab aliis « infirmitatibus. » Unde, supra, iv, 38 et 39, curata est socrus Petri a magnis febribus. Et infra, in eodem, y. 43 et 44, mulier haemorrhiosa a fluxu sanguinis, et aliae quaedam sunt curate.

« Maria, que vocatur Magdalene, »

nitetium. Sua autem turris præsidium est pænitentium, quæ propugnacula habet pænitentium amaritudines, et pænitentiæ partes, et exempla pænitentium. Armatura autem fortium sunt virtutes, dignos fructus pænitentiæ facientium. In hoc enim nomen Domini Jesu verificatur, quod salvum faciat populum suum a peccatis eorum. Proverb. xvni, 10 : Turris fortissima nomen Domini : ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

Et post nomen proprium et patriæ descriptionem, tangit a Domino consecutum beneficium :

« De qua septem dæmonia exierant. »

Septenarius autem, ut dicit Gregorius, ad universitatem pertinet : quia omne tempus septem diebus agitur: et ideo septem dæmonia habuit, quæ universis vitiis plena fuit. Universis autem vitiis plena fuisse dicitur, quæ septem capitalia vitia habuit, ad quæ omnia alia reducuntur sicut membra ad capita : de quibus dicitur, Isa. 1, 5 : Omne caput languidum. Et, Habacuc, ni, 13 : Percussisti caput de domo impii. Et, Exod. xii, 30, quod in omni domo jacebat mortuum primogenitum. Primogenitum enim in domo Ægyptiorum, est in quolibet genere capitale vitium.

De qua in praecedenti capitulo habitum est. Dicitur autem Magdalene a Magdalo castro, cujus ipsa domina et hæres fuit. Et hæc est prima specialiter nominata, et est exemplum pænitentiæ, ut ante diximus. Maria enim amarum mare vel amaritudo interpretatur. Et hæc fuit in dolore contritionis, sicut dicitur, Ruth, i, 20 : Amaritudine valde replevit me Omnipotens. Magdalena vero interpretatur turrita : quia sicut turris quaedam firmissima, suo exemplo salvat pænitentes. Cantic. iv, 4 : Turris David ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. David enim, qui manu fortis interpretatur, etiam exemplum est pæ-

Inveniuntur etiam in sacra Scriptura septem nomina dæmonum, septem vitia prætendentia, quæ sunt Diabolus, Satanas, Leviathan, Asmodæus, Behemoth, Appollion, Dæmon.

Diabolus autem qui deorsum fluens interpretatur, significat superbiam, quæ quanto in altum se extendit, tanto profundius cadens deorsum fluit. Unde, Job, xli, 23, dicitur : Ipse est rex super universos filios superbiae.

Satanas autem interpretatur adversarius plasmationi, et significat invidiam, quæ semper comes est superbiae, ut dicit Augustinus, et Gregorius : quia invidia contrariatur omni ei quod in bonum plasmat Deus. Sapient. ii, 24 et 23:

<--- Page Split --->

Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Et isti duo daemones cum omni nequitia sua sunt spirituales.

Leviathan autem interpretatur additamentum eorum, et significat avaritiam, quae semper est in addendo. Isa. v. 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Et hæc cum suo exercitu in medio carnis et spiritus habitat.

Appollion quod latine sonat externinator, significat eum qui præest iræ, quæ omnia exterminat, et hominem ponit extra terminos rationis: quia impedit ira animum ne possit cernere verum. Jacob. 1, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur. Et ille dæmon etiam in medio carnis et spiritus habitat et obsidet: quia in carne facit evaporationem fellis: in spiritu autem vindicationis appetitum.

Dæmon autem, ut quidam dicunt, sufficiens iniquitas interpretatur, et significat acediam, quæ amore jucunditatis temporalis tristis et pigra est in spiritualibus: et materiam quidem habet in exterioribus, tristitiam autem in interioribus: et etiam ipsa est in medio obsidens et opprimens. II ad Corinth. vii, 10: Sæculi tristitia mortem operatur. Eccli. xxx, 25: Multos occidit tristitia, et non est utilitas in illa.

Behemoth autem bos dicitur, et gastrimargiam significat: quia ventrosi sicut vituli effunduntur super escam. Jerem. L, 11: Effusi estis sicut vituli super herbam. Job, xl, 10: Faenum quasi bos comedet, hoc est, sine intellectus discretione, sicut bos comedit faenum. Ad Philip. iii, 19: Quorum Deus venter est.

Asmodæus autem qui insidiabatur sanctorum nuptiis, et profanum judicii interpretatur, luxuriæ est dæmon, propter quem mundus judicio Dei diluvio periit. Genes. vi, 12 et 13: Cumque vi-

disset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), dixit ad Noe : Finis universæ carnis venit coram me.

Sunt tamen adhuc duo non tam dæmonum quam rerum nomina, quæ dæmones aliquando accipiunt in potestate : sicut Lucifer, et Mammona. Sed Lucifer aliquando dicitur propter eventum, quia se in Angelum lucis transformat. II ad Corinth. xi, 14 : Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Et ideo hoc non est proprium uni exercitui, sed multis appropriatur. Mammona autem Syra lingua, interpretatur divitiae. Et hoc est quod aliquando committit dæmoni avaritiae. Et ideo non proprie est nomen dæmonis. Matth. vi, 24 : Non potestis Deo servire, et mammonæ.

Hæc igitur septem, universitatem significant nequitiarum dæmonis, sicut dicit Gregorius, a quibus Maria Magdalena in figuram omnium pœnitentium curata fuit : sicut habitum est in præcedenti capitulo 1. Et ideo sapienter vestigis illis semper adhæsit, ante quod a tot dæmonibus liberata fuit.

« Et Joanna. »

Secunda est quæ nominatur, quæ Dominum sequebatur, quæ aliquando fuit uxor procuratoris Herodis, et post mortem ejus, ut creditur, vel etiam ante mortem, si vir non voluit ei cohabitare, nisi in contumeliam Creatoris. Primum tamen est probabilius. Hæc autem Joanna quæ vaga non fuit, sed uni idololatræ conjuncta : ideo vel Ecclesiam de Gentibus, vel animam significat, prius idolis spectaculorum mundi deditam, nunc autem ad Christum verum sponsum conversam. I ad Corinth. vii, 15 : Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi. Joanna autem interpreta-

<--- Page Split --->

tur, Dominus est gratia ejus : vel, Dominus misericors ejus : quia per misericordiam Domini venit ad gratiam Domini. Ad Titum, III, 5 : Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

Hæc fuit « uxor, » uxorio affectu, non sorde contubernii lupanaris, « Chusæ, » qui sextarius interpretatur : quia ad mensuram iniquam Herodis, ad tributa iniqua persolvenda homines impellebat. Mich. vi, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irre plena. Mensuram enim minorem habent ad dandum, et mensuram majorem ad recipiendum.

« Procuratoris Herodis. » Glossa : « Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impissimi procurator existit. » Unde et hæc Joanna sicut et Matthæus et Zachæus de lucris illicitis ad Deum conversa intelligitur. Et sicut Matthæus, supra, v, 29, et Zachæus, Luc. xix, 6, fecerunt Domino convivia : ita et ista, ea quæ illicite acquisita fuerant, et nesciebatur cujus erant, in usus pios sustentando Dominum, erogabat. Unde Glossa : « Ministrabat Domino carnalia, cujus metebat spiritualia : ut formam daret Prædicatoribus, quod victu et vestitu debent esse contenti. » Isa. xxii, 18 : Erunt mercedes ejus sanctificata Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?

Interpretatur autem lilium, propter odoriferum coelestis vitæ candorem, ut dicit Glossa. Et ideo significat viventes in cælibatu et innocentes. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Una igitur trium ex scandalo fluxæ carnis ad Christum conversa. Secunda, ex lucris concupiscentiæ sæculi. Tertia autem, ex flore virtutum coelestium adhæsit divino flori. Hæc enim est colonia civitatis divinæ, quod cum Susanna et similibus gloriosa dicuntur de ea : cum Magdalena memor est Rahab meretricis, et Babylonis probrossismæ confusionis : cum Joanna alienigena, et Tyrus, et populus Æthiopum, de angustia lucrorum sæculi ereptus, habitat in ea : appropriat enim virtutem et attrahit peccatores, ostendes quod innocentes et recti adhæserunt sibi 1.

Hoc est quod sequitur :

« Et aliae multæ, »

Similes illis, vel secundum pœnitentiam, vel secundum innocentiam. Nec est hic murmur innocentis contra pœnitentem, sicut, Numer. xii, 1, Maria, soror Moysi pulchra, murmurabat de uxore Moysi Æthiopissa : quia jam Æthiopissa mutavit pellem nigram : quod non fuit possibile Moysi, qui gratiam per legem suam non conferebat. Jerem. xii, 23 : Si mutare potest Æthiopis pellen sumam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.

Tangit autem harum fecminarum pietatis officium, dicens :

Tertia nominata inter famosas mulieres, est

« Quæ ministrabant ei de facultatiibus suis. »

« Susanna, »

De cujus modo vivendi nihil dicitur.

Luc. xxii, 49, dicitur, quod ascenderunt cum eo de Galilæa. Et hic dicitur, quod ministrabant ei de facultatibus suis.

1 Psal. lxxxvi, 3 et seq. : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! Memor ero Rahab et Babylo-

nis, scientium me : ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic, etc.

<--- Page Split --->

Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. I ad Corinth. ix, 7 : Quis militat suis stipendis umquam?... quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? Hoc autem illo tempore a mulieribus accipere non erat scandalum : quamvis scandalum esset apud Gentiles, non apud Judæos. Et ideo Paulus prædicans Gentibus, ista potestate uti noluit, I ad Corinth. ix, 14 et 15 : Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum.

Licet ergo tres sint nominatæ, quarum una fuit pœnitens, et altera conjugata, et tertia continens et innocens, ex quibus tribus statibus tota consistit Ecclesia : tamen « et aliæ multæ, » ad aliquem statum istarum relatæ, sequebantur eum. In talibus enim ædificationis exemplum est, quando multæ sequuntur : et scandalum, quando sequitur una vel paucæ. Luc. xxii, 27 : Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum quæ plangebant et lamentabantur eum.

Et talis multitudo sequentium innuitur hic cum dicit :

4

« Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem.

Tangitur autem hic modus doctrinae quem debent habere discipuli.

Et sunt in hac parte duæ instructiones, quarum prima est diversitas verbi penes fructum quem facit in audientibus. Secunda autem est diversitas modi docendi, quem debet habere in prædicantibus. Et hæc patent in littera.

Prima harum instructionum habet partes duas : in quarum prima competens audientibus proponitur sermo parabolicus. In secunda, congruens Doctori-

bus ponitur ejusdem explanationis modus.

Adhuc,in prima harum partium tangit tria, quorum unum est convenientium multitudo, sermonem parabolicum exigens. Secundum autem, docentis officium, ad docendum ex debito officii cogens. Tertium autem, diversitatem fructus verbi, non ex docente, sed ex auditoribus esse ostendens.

De primo dicit :

« Cum autem turba plurima convenirent. »

Et in hoc notantur quinque : temporis videlicet congruentia, multitudinis præsentia, turbationis in audientibus impediens malitia, præsentium ad audiendum concordia, et Doctorum veritatis deficientia.

Primum horum notatur cum dicit : « Cum autem. » Dicit enim Chrysostomus, quod « omnis Doctor bonus, multis « præsentibus auditoribus ad docendum « incitatur : cum autem nulli sunt præ- « sentes, casso labore clamans Doctor « consumitur. » Joan. xvii, 1, cum multi venirent, et Gentiles etiam properarent, dixit Jesus : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Clarificatur autem maxime in verbo fidei in cordibus auditorum. Hoc tempus describit, Joan. iv, 33, quando dicit discipulis : Videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem : quia jam corda auditorum præparata erant ad verbi prædicati fidem.

« Turba » a turbando dicitur. Et erat in eis malitia perversorum dogmatum, turbans et obnubilans ex diversis hæresibus Pharisæorum, Essæorum, et Sadducæorum, inducta. Et in ista turbatione primo venit ad Joannem, et postea per Joannem ad Dominum. Unde, Matth. v, 1 : Videns Jesus turbas, ascendit in montem. Sequebantur autem eum sicut oves non habentes pastorem 1.

<--- Page Split --->

« Plurima. » Ecce multitudinis præsentia. Plurimum enim pro superabundantia dicitur multitudinis. Joan. vi, 3 : Cum vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. Joan. xii, 12 et 13 : Turba multa, quæ venerat ad diem festum,... clamabat : Hosanna filio David. Unde, Matth. xiii, 2, et Marc. iii, 9, dicitur, quod ascendit in naviculam propter turbæ multitudinem, et turba stabat in littore.

« Convenirent. » Ecce ad audiendum concordia. Ad hoc enim convenerunt ut audirent. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel pairem vestrum. Eccli. xl, 31 : Congregate vos in domum disciplinæ.Hic autem conventus turbæ est convolitio mentis in unum, ut tota intentione sermo percipiatur auditus.

« Et de civitatibus properarent ad eum. »

Ecce Doctorum in locis solemnibus ubi esse debuerunt, deficientia.

Et tangit duo : loca solemnia doctrina bona destitula, et aviditatem auditus.

Dicitur ergo : « Et de civitatibus » solemnibus, in quarum portis Doctores sedere debuerant. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicida. Isa. lix, 14 : Corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.

doctrinam fidei rudimentorum, quæ debetur parvulis. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

« Dixit per similitudinem. »

Ecce, secundum analogiam humani intellectus proprius doctrinae modus. « Est enim, ut dicit Dionysius, materia- « lis noster intellectus, et non instruitur « nisi per similitudines corporales intro- « ductus. » Sic enim dicit Philosophus : « Intellectus noster accipit cum continuo et tempore. » Et ideo oportet cum similitudinibus informari, donec seipsum plenius adipiscatur, ex percepto intelligentiae separatae lumine. Adeptus enim seipsum intellectus, intelligit sine similitudine. Et sic intellectus discipulorum, non adeptus autem, sine similitudine et forma continui et temporis, nihil penitus intelligit. Et talis est intellectus turbarum. Matth. xii, 34 : Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et venignata eorum.

« Exiit qui seminat, seminare semen suum. »

Et ideo currebant, ut « properarent ad eum » tamquam ad veritatis Doctorem. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Proverb. viii, 1 : Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ? Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac, hoc est, doctrinam gaudiorum cœlestium, et

Ecce oflicium, ad docendum Doctorem cogens.

Et dicit quinque : Doctoris scilicet ad docendum processum, Doctoris debitum oflicium, Doctoris proprium actum, doctrinae materiam, et ejusdem materiae puritatem.

Processum tangit cum dicit : « Exiit. » In domo enim seminatum putrescit, et non fructificat. Unde, Matth. xii, 38 : Ager autem est mundus, in quo verbum Dei sicut in agro seminatur. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum.

<--- Page Split --->

Iste est ager de quo dicitur, Genes. xxiv, 63 : Egressus autem fuerat Isaac ad meditandum in agro. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Talis igitur est ad seminandum processus. Arguuntur autem de ignavia agricolæ domi manentes, exspectantes donec ager, rura relinquens propria, ad eos in domum veniat. Agricola enim egreditur ad agrum, et non ager domum vadit ad agricolam. Genes. ix, 20 : Exercere terram Noe vir agricola capit.

« Qui seminat. »

Ecce seminantis sive prædicantis officium. Qui seminat enim est seminator, qui seminandi per curae susceptionem sive per voti emissionem suscepit officium. Unde et Apostolus, Act. xvii, 18, seminator verborum est vocatus 1. Marc. iv, 3 : Exiit seminas ad seminandum. Psal. cxxv, 5 : Qui seminant in laerymis, in exsultatione metent. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Videns enim Isaias in spiritu dignitatem horum seminatorum, admirando dicit : Qui ingrediuntur impetu charitatis et zelo animarum impulsi ad Jacob, et in isto ingressu florebit virtute et germinabit opere Israel, et replebunt verbo prædicationis faciem orbis, in cordibus hominum semine germinante verbo in fidem credentium.

« Seminare. »

Ecce seminantis proprius actus. Est autem seminare late per totum agrum semen spargere, non in unum locum conjecta semina reponere. Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Osee, x, 12 :

Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Seminatio enim fit in veritate fidei, ut justitia bonorum morum exoriatur. Messio autem quando fructus de conversione fidelium colligitur, fit in ore misericordiae, ut inopiae et fragilitati, quantum fieri potest, parcarut.

« Semen. »

Ecce seminantis materia. Non enim prædicationis materia est nisi semen quod fructum potest facere : non cicuta, quae inducit insaniam : vel urtica, quae excitat libidinis pruritum : sed semen faciens fructum, in quo effectiva causa est fructus nativitatis divinae. Genes. i, 12 : Faciens semen juxta genus suum. Sicut etiam semen Dei juxta genus suum effectiva causa est nativitatis divinae. Psal. cvi, 37 : Seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitalis. Hoc est enim naturale.

« Semen suum. »

Ecce seminis puritas. Non enim debet seminari nisi semen summi agricolæ, et non aliud : quia quidquid aliud seminatur, producit stirpes adulterinas. Sapient. iv, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas. Matth. xii, 27 et 28 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Levit. xix, 19 : Agrum tuum non seres diverso semine. Non enim seminandum est nisi semen Dei, et nullum aliud. Et hoc optime significatum est, Osee, ii, 21 et seq. : Et erit in die illa : Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos : et illi exaudient terram. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel. Et seminabo eam mihi in terra, etc. Cceli enim rorantes desuper Angeli sunt seminibus jactis, illuminando, pur-

<--- Page Split --->

gando, et perficiendo semini verbi in corde cooperantes. Terra autem, fundus est boni et culti per virtutem cordis. Triticum autem, fructus cor confirmans in gratia : vinum, laetitiam ferens in spe cœelestium. Jezrael autem semen Dei interpretatur, quod est divinum et efficax ad fructum fidei verbum. His igitur Domini terra utiliter seminatur.

Attende autem, quod semen quinque in se habet boni dispositiones. Est enim purum a palea purgatum. Est in se habens duplicem virtutem : impraegnantis, et impraegnati, ut dicit Philosophus : et in his est vigorosum. Est etiam germinans sola virtute cœelestium. Est in se moriens, ut faciat suae speciei fructum. Est etiam sui, licet sit parvum, mirabiliter multiplicativum. Et a quocumque horum ceciderit, cadit a ratione et perfectione seminis.

Purum enim a palea (temporalium superfluitatum) et herba (quæ est jumentorum pabulum) depuratum est : sicut dicitur, Luc. iii, 17 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum : paleas autem comburet igni inexstinguibili. Sed nunc e converso est : quia agricolæ Domini, triticum comburunt igni inextinguibilis concupiscentiæ, et paleas quibus ignis inferni in eos succendatur, diligenter congregant in horrea sua.

Quod autem semen habeat virtutem et impraegnantis et impraegnati, dicit Philosophus : quia est sicut ovum in quo congregatus est uterque sexus, et ideo est efficiens et materia fructus : sicut dicitur, Genes. i, 11 : Cujus semen in semetipso sit, hoc est, seminis efficacia. Non enim haberet seminis efficaciam, nisi haberet utramque naturam.

Virtute autem celesti pullulat : sicut dicitur, Jerem. xxxiii, 13 : Germinare faciam David germen justitiæ. Quasi dicat : Ego de cœlo suscito. Isa. xlv, 8 : Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet salvatorem. Psal. lxxxiv, 13 : Dominus

dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

De morte autem dicitur, Joan. xii, 24 et 25 : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Et ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 36 : Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Sic et nos mori nobis oportet, si in fructu animarum volumus resurgere.

De mirabili multiplicatione dicitur, Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis.

Est etiam considerandum secundum Constantinum in Panteqni, et Isaac, quod in granis bonitas consideratur in tribus, scilicet, si colore est rubeum, si quantitate secundum suum genus est magnum, si pondere est grave in genere suo : quæ competunt divino semini, quod est Dei verbum. Hoc enim magnum est, quia de magnis. Proverb. viii, 6 : De rebus magnis locutura sum : et aperientur labia mea, ut recta prædicent. Matth. v, 2 : Jesus aperiens os suum, docebat eos. Act. x, 34 : Aperiens Petrus os suum, dixit. Hoc etiam est colore exterius charitatis igne rubeum, et intus puritate substantiæ mirabiliter candidum. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus. Dilectus autem est verbum divinum. Hoc etiam est pondere intelligendi gravissimum, et omnem excedens intellectum. Eccli. i, 3 : Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit? Ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehenstibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus!

<--- Page Split --->

Sic igitur, « Exiit seminare semen suum. »

« Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cœli comederunt illud. »

Ecce ex parte fundi suscipientis semen in fructificando diversitas.

Et tangit duo, scilicet, quod ex parte seminantis non est ista diversitas, et quod ex fundo suscipiente tota generatur diversitas et non ex semine.

Primum horum notatur cum dicit : « Et dum seminat, » hoc est, in commune spargit semen sicut debet. Non enim potest attendere seminas quo semen cadat, dummodo in communi in agrum ubique semen dispergit. Disperguntur autem semina, quando diversis moribus bene adaptantur verba. Unde, Matth. xxvii, 19 : Docele omnes gentes. Genes. xxxiv, 21 : Negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget. Spatiose enim et late semen est spargendum.

hil boni seminis in interioribus sui recipiat. Et huic malitia fundi duplex dicit malum : attritionem, et indurationem interius : et insidias avium exterius.

Et hoc est quod dicit :

« Aliud cecidit, » non ex intentione seminantis, sed ex malitia recipientis, « secus viam, » in loco conculcato et indurato ex frequentia transeuntium vanitatum, in deliciis et levitate ambulantium. Isa. 11, 23 : Dixerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum,et quasi viam transeuntibus. I Reg. xxi, 5 : Via hæc polluta est. Hæc est dispositio cordis in quo omnis aratura, disciplinæ sarculo facta, consuetudine vanitatis et deliciarum deleta est et in duritiam redacta. Super hanc enim terram semen cadens, retunditur et resilit : et tunc nudum in superficie dura jacens, nullas radices in profundum mittit : et ideo perit expositum avibus ad devorandum. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam.

Et hoc est quod sequitur :

« Aliud cecidit secus viam. »

« Et volucres, »

Ecce diversitas ex fundo. Dicit autem in communi ex fundo duas in communi diversitates : unam ex fundo malo, et aliam ex fundo bono.

Quia autem malum est omnifariam, ideo ex fundo malo tres ponit diversitates, quarum una est malitia, non ex fundo, sed ab extrinseco fundi in fundum inducta. Secunda est ab ipsa fundi malitia causata. Tertia est ab intimo fundi concepto, ad superficiem fundi pullulando exorta. Via enim trita est, et indurata pedibus transeuntium. Lapidosa autem ab ipso fundo sunt nata, et spinosa a mala stirpe in fundo concepta ad superficiem emersa. Hæc autem tria, malæ tres sunt cordis dispositiones. Est enim cor omnibus vanitatum et concupiscentiarum et phantasiarum transitibus tritum, et quasi via factum,et induratum : ut ni-

Hoc est, dæmones insidiando circumvolantes, « cæli, » hoc est, hunc aerem caliginosum eos celantem inhabitantes, « comederunt, » sibi incorporaverunt, « illud, » quoad fructum quem non facit nisi malum. Deuter. xxxii, 24 : Devorabunt eos aves morsu amærissimo. Apocal. xviii, 2 : Facta est custodia omnis volucris immundæ.

Objicitur autem, quod si semen est verbum Dei, non potest esse verum quod volucres dæmones hoc comedant : quia verbum Dei fugiunt et sibi non incorporant.

Ad hoc autem dicendum est, quod omne semen in naturam suam trahit terram in quam cadit : quia aliter pullulare non posset. Et ideo hic etiam non dicitur tantum, semen, verbum nudum : sed etiam cordis dispositio, quod attrahitur

<--- Page Split --->

vel attrahi debet a verbo. Et quia hoc dæmon a verbo exspolians incorporat et sibi assimilat, ideo verbum et semen dicitur devorare. Osee, viii, 7 : Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam. Ezechiel. xxxix, 4 : Feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

Attende etiam, quod primo conculcatum est transitibus vanitatum, et postea ab avibus comestum : quia vanitas concupiscentiarum locum dat diabolo ut devoret semen verbi. Et hoc cavens Sara, Tob. iii, 17, dixit : Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui. Matth. vii, 6 : Ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

« Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. »

Secunda est dispositio, malitia fundi quæ ex ipso nascitur fundo.

Est autem hæc malitia triplex, scilicet, quod aut fundus est nuda petræ duritia, aut parum terræ habens in superficie : aut quod fundus non sit petra, sed petrosus nimis, licet modicum terræ sit interpositum inter petram et petram. Hæc enim ex fundo est malæ terræ dispositio. Si enim sufficienter posita esset terra inter petram et petram, et esset locus aliquo accidente frigidus : aut quia longe esset a via solis, aut ex vicinitate montium superiorum : tunc interpositio petrarum faceret agri fertilitatem : quia tunc petræ modicum solis incidentem calorem congregarent, et diu tenerent, et terram interpositam temperate calefacerent, et facerent eam feracem et fertilem. Et hoc probant opera rusticorum, qui ante agros suos habent montes altos versus meridiem. Illi enim non ejiciunt de agris suis petras : et si ejiciunt, terra re-

ducitur ad sterilitatem. Si enim locus totus petra sit, illi non recipiunt semen ad intrinsecus sui, sed petra sole percussa retinet calorem ignitum, et arefacit semen, et non facit fructum. Et hæc terra significat cor obduratum, et induratum. Obduratio autem terræ est propositum non emolliendi per aliquem Dei timorem. Jerem. v, 3 : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Job, xli, 15 : Ecce cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Nec umquam hæc terra fructum affert, nisi beneficio Domini fiat : quod dicitur, Ezechiel. xxxvi, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

Petrosus autem locus, parum et minus (quam ad fructificandum sufficiat) terræ habens interpositum, significat cor quod in se est durum : et tamen aliquando (raro scilicet) concipit aliquid desperantis timoris, qui fossilis est in profundum. Et hic timor non est temperie spei mistus : et ideo lapis ubique fere occupans prævalet : et calorem solis incidentem colligit, quo assatus terram modicam conjunctam incendit et exurit, et comminubilem in pulverem reddit, et non commiscibilem ad fructificandum. Unde, Psal. lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Ignis fulgoris mundi, est conceptæ cupiditatis avaritia, quæ totum incendit et exurit, et lapideum cor excoquit in petræ soliditatem. Jacob. 1, 11 : Exortus est sol cum ardore, et avefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit.

Petra autem in fundo, et parum expassum terræ desuper, est cor in se quidem durum, habens tamen speciem in se pietatis exterius, de quo Apostolus, II ad Timothy. ni, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Sicut sunt hypocritæ et simulatores, de quibus dicitur, Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Numquam enim tales faciunt fructum ad maturitatem venientem. Sed potius erit

<--- Page Split --->

sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit1. Hæc igitur est ex petra mali fundi dispositio.

Unde sequitur : « Et natum aruit, » iucensum ex petræ calore ustivo. Isa. xv, 6 : Aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Joel, 1, 11 : Periit messis agri.

Et reddit causam : « Quia non habebat » verum pietatis « humorem, » de quo dicitur, Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Psal. 1, 3 : Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

7

« Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. »

Ecce tertia mali fundi dispositio.

Et dicit Glossa, quod spinosa terra est cor sollicitudinibus aggravatum. Est autem intelligendum de spina nigra, quæ ex profundo medullæ exoritur, et in circuitu stipitem et ramos replet aculeis. Hoc enim lignum multum est unbrosum et amarum : quod etiam acumen fructus sui ostendit, et umbra sua fundum facit frigidum, densitate autem inaccessibilem, et amaritudine infecundum. Et ideo, sicut dicit Chrysostomus, in spinosis non est habitatio nisi serpentium. Et ideo significat cor sollicitudinibus et curis compunctum. Quod vero lumine non est lustratum, serpenti, hoc est, diabolo ad habitandum datum hic, et in futuro amaritudine æterna infusum. Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ. Jerem. iv, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Hujusmodi spinæ sunt am-

bitionis aculei pungentes superbos, invidiæ anxietates pungentes invidos, et sollicitudinum punctiones confodientes avaros, fellitæ amaritudines incitantes iracundos, prurientes scalpitationes stimulantes gulosos et luxuriosos. Isa. vii, 23 : In spinas et in vepres erunt.

Unde sequitur :

« Et simul exortæ spinæ, »

Quoad punctiones inductas, « suffocaverunt illud » semen, hoc est, cor ad semen et conversum et attractum. Suffocare autem est subtus occare, aut subtus focum exstinguere. Quando aut sub gutture occat et strangulat, aut ignem naturalem scilicet calorem exstinguit. Versus :

Suffocal exstinguit, suffocal guttura stringit.

Spinæ enim exortæ, fundum connaturalem sibi habentes, ex inolita sui germinis consuetudine, præveniunt seminis ortum : quod amaritudini non connaturale, frigiditate umbræ exstinguitur, et subtus occatur, et putrescit. Genes. iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi. II Reg. xxiii, 6 : Prævaricatores quasi spinæ evellentur.

« Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. »

Ecce una et sola et simplex terræ honæ dispositio, quæ quidem pinguis sit devotione. Isa. v, 1 : In cornu filio olei. Et est translatio Septuaginta, hoc est, « in loco pingui. » Fossa autem sarculo et aratro disciplinæ, adæquata mansuetudine. Isa. xxviii, 24 et 25 : Numquid proscindet et sarriet humum suam ? Nonne cum adæquaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et

<--- Page Split --->

m ilium, et viciam in finibus suis ? Humilis etiam sit ad quam descendat montium dulcedo. Psal. lx iv, 14 : Valles abundabunt frumento. Infusa pluvia doctrinae, et rore gratiae, et rivulis lacrymarum. Ad Hebr. vi, 7 : Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo.

« Et ortum fecit fructum centuplum. »

Ortum quidem et maturum. Ortum enim primum facit herba virorem : deinde stípitis erectionem, et palea purgationem : et post aristam, florem, síliquarum circumpositionem, formatur in fructum. Et viror quidem est fidei vigorStípitis autem erectio, justitiae rectitudo. Palea purgatio, superfluorum expulsio. Aristae formatio, bonorum est societas. Siliquarum circumpositio, necessitatum provisio.Floris emissio, bona conversationis fama, et pulchritudo. Fructus maturatio, meritorum multitudo.

Dicit autem Lucas : « Centuplum. » Matth. xiii, 8, distinguit trigesimum, et sexagesimum, et centesimum, quia Matthæus statuum in Ecclesia considerat diversitates : Lucas autem sine differentia statuum, germinis jacti considerat perfectionem (quæ surgit ex obedientia præceptorum) in se ductam, dum quodlibet præceptum in seipsum ducitur per charitatem observatum. Genes. xxvi, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Et ideo dicit Psalmus xxxvi, 3 : Inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Numer. xiii, 28 : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. Genes. xlvii, 6 : In optimo loco fac eos habitare.

Fert autem terra centuplum, quando omnis vigor terrae nostrae multiplicatur

per denarium præceptorum. Vigor auteni terra est in decem sensibus : quinque interioribus, qui sunt sensus communis, imaginativa, phantasia, æstimativa, et memorativa : et quinque exterioribus, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus et tactus. Et in cordis adspectu sunt intellectus : agens, materialis, formalis, speculativus, adeptus, sanctus sive elicaus, et divinus. Et isti septem sunt in anima, et juvantur duobus luminibus studii, et revelationis. Et lumen studii duplex est, scilicet inventionis, et doctrinae. Et sic decem sunt intellectus.

Decem etiam sunt illuminationes : novem, scilicet ordinum Angelorum, et decima, divina.

Decem etiam sunt modi ad instructionem propositi. Quidam enim ex mundana theologia per vestigium Creatoris proficiunt. Quidam autem altius, per imaginem quam apud se figuravit, in cognitionem Creatoris ascendunt. Quidam vero similitudinibus parabolicis inducuntur. Quidam vero altius imbuti, puritate conscientiae conspiciunt : quorum oculi beati esse dicuntur 1. Quidam vero per humilitatem orationis revelationem accipiunt : sicut Daniel. ix, 3-22. Et quidam per raptum contemplantur limpide : sicut Paulus, II ad Corinth. xii, 4, passim. Quidam vero per studium sacra Scripturae, in qua quatuor juvantur modis : litterali, allegorico, morali et anagogico.

Sunt etiam decem lumina : rationis scilicet, fidei, sapientiae, intellectus, consilii, scientiae, donorum, prudentiae, virtutis, munditiae cordis (quae est beatitudo 2), contemplationis,et artis.

Ex omnibus autem his fructificat intellectus.

Affectus autem in anima habet liberum arbitrium, voluntatem, synderesim quae malis remurmurat, conscientiam : et illam quae impetum facit ad opus, quae est completus ex ratione et voluntate

<--- Page Split --->

consensus. In sensibili autem anima etiam sunt quinque, scilicet, appetitiva, desiderativa, concupiscibilis, irascibilis : et quae totum perficit, sensualitas. Appetitiva quidem primo appetit, desiderativa vero cum cognitione quadam trahit, concupiscibilis cum dilectionis stimulis impellit, irascibilis vero contra adversans insurgit, et sensualitas illicitum tangit et gustat.

Ista autem decem quae insunt in homine secundum animam motivam, aliis tribus denariis perficiuntur.

Liberum enim arbitrium, ut dicit Augustinus, tribus perficitur libertatibus : libertate scilicet naturae, gratiae, et gloriae : quae sunt libertates a materiae obligatione, a culpae electione, et a misericordiae affectione.

Voluntas etiam tribus perficitur : bono scilicet voluntatis divinae placente, consilio divino, et perfecto profectu in merito. Ad Roman. xii, 2 : Probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Synderesis in reluctando malo, tribus completur : notitia et appetitu liciti, expedientis, et aedificantis. I ad Corinth. x, 23 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed non omnia aedificant 1. Licitum enim est quod nullo praecepto prohibetur. Expediens quoque ad utilitatem honestam et publicam refertur. Aedificant s est quod in nullius me judicare cupientis, ponit potestatem.

Conscientia juvatur tribus, scilicet, puritate, ut nullius mali sit sibi conscia : veritate, ut doctrina Scripturae sit informata : Spiritus sancti attestatione, ut secundum instinctum Spiritus sit semper ad opus incitata. De primo, II ad Corinth. I, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. De secundo et tertio, ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo : non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto.

Consensus qui impetum facit ad opus tribus rectificatur. Dicitur enim consensus, diversorum in unum relatus sensus. Si scilicet operabile certa ratione discutiat, si circumstantiis debitis actum vestiat, si ad finem congruum per intentionem dirigat. Tunc enim est perfectus consensus.

Appetitiva etiam quae est animae sensibilis, tribus perficitur ad fructum. Si scilicet sit boni, si sit pulchri, si sit laudabilis. Boni quidem, quod habitum bonum facit : pulchri, quod confert virtutis decorem : laudabilis autem, quod famae bonafacit opinionem.

Desiderium etiam quod est cum delec tatione secundum doctrinam moralem, perficitur tribus, quae perfectam faciunt delectationem. Si scilicet delectatio trahens desiderium sit connaturalis, si sit admirabilis, si sit firmitate perpetua stabilis et immobilis. Naturalis autem est, quando est pura nihil materiae habens annexum : sicut in homine sunt ea quae secundum intellectum sunt delectabilia, et in quolibet alio secundum suam simplicem naturam. Admirabilis autem est, quando est altissimorum et dignissimorum secundum naturam. Firma autem, quando perpetue innititur veritati quae nihil habet contrarium. III Esdre, iv, 38 : Veritas manet, et invalescit.

Concupiscibilis autem etiam tribus perficitur : zelo scilicet honesti, ardore devotionis, et ignitione charitatis.

Irascibilis item tribus perficitur : altitudine suae dignitatis, in qua indignatur omnibus se vilificantibus et prosternentibus, mansuetudine suae refrenationis, et fortitudine suae contra malum insurrectionis.

Sensualitas etiam tribus perficitur, scilicet, verecundia turpitudinis, exercitio studiositatis, gustu puritatis in bonis actibus et operibus.

Haec si ducantur in denarium, et cum denario praeceptorum accipiantur : fa-

<--- Page Split --->

ciunt fructum meritorum centuplum : et quodcumque horum defecerit, erit fructus aliqua diminutio. Cum his autem erit quod dicitur, Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis. In magnificentia enim erit per naturalium perfectionem, et gloria per contemplativorum illumnationem, sublimis autem per motivorum sive operabilium perfectionem.

« Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.

Hic incipit parabola: explanatio.

Et tria facit. Primo enim ad quaerendum explanationem excitat. Secundo, inter auditores explanationis discretiones monstrat. Tertio, explanationem declarat.

De primo dicit : « Hæc » parabolice « dicens clamabat, » ut intentione clamoris ad intentionem excitaret cor auditoris. Joan. vii, 37 : Stabat Jesus, et clamabat, dicens : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Psal. lxxvii, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ. Cantic. ii, 10 : Dilectus meus loquitur mihi.

« Qui habet aures audiendi, audia t. »

Est enim auris quæ non est nisi auris figura, sicut idoli, Psal. cxiii, 6 : Aures habent, et non audient. Est auris obturata sicut aspidis, Psal. lvii, 3 et 6 : Sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium. Est etiam auris bona audiens intus, et retinens audita, Eccli. iii, 31 : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Proverb. i, 5 : Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Apocal. ii, 7 : Qui

habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis 1.

Hoc verbo excitati discipuli interrogabant. Et hoc est quod sequitur :

« Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. »

Discipuli sunt disciplina magistri imbuendi, et cognoscuntur a quatuor : professione veritatis, affectione mutuæ charitatis, exhibitione mansuetudinis, et habitu humilitatis.

De professione veritatis, Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, veri discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

De affectione mutuæ charitatis, Joan. xiii, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

De mansuetudine et humilitate, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Humilitas discipuli inclinat aurem ad audiendum, mansuetudo præparat ad bene suscipiendum, veritas illuminat ad intelligendum, charitas notitiam amatam quæ verbum est, unit cordi ad implendum. Doctrinae enim morales, ut dicit Philosophus, non sunt contemplationis gratia, sed ut boni fiamus.

De primo horum, Psal. lxxxv, 1 : Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me : quoniam inops et et pauper sum ego.

De secundo, Jacob. i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

De tertio, Psal. xlui, 3 : Emite lucem tuam.

De quarto, ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio.

Hi ergo veri discipuli « interrog abant, » quia « nescienti, ut dicit Chryso- « stomus, et scire volenti, clavis scientiae

<--- Page Split --->

« est interrogatio. » Eccli. xxxii, 12 : Audi tacens simul et quærens. Marc. iv, 10 et 34, dicitur, quod non in via, sed domi in secreto silentii, exuti ab occupationibus et tumultibus interrogabant 4 . Eccli. xxxvii, 25 : Sapientia scribæ in tempore vacuitatis : et qui minoratur actu, sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur, etc.

Sic ergo et hac de causa interrogabant « quæ esset, » hoc est, cujus interpretationis secundum intellectum esset, « hæc parabola. » Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. Adhuc enim erant imbuendi, necdum imbuti. I ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.

« Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. »

Secundum in quo describitur differentia capacitatis in audientibus. Quidam enim non nisi parabolis instruuntur, qui adhuc habent rationem totam ad sensum reflexam : et illi dicuntur esse animales sensu. Quidam autem habent rationem ad fidei principia aliquantulum in se stantem, et illi capiunt veritatem interpretationis parabolarum. Quidam autem habent rationem ad intellectum divinorum elevatam, stantem in lumine divino : et illi sunt perfecti in veritatis contemplatione, et sunt magistri in divinis. Primus gradus est idiotarum turbarum. Secundus, discipulorum imbuendorum profcientium. Tertius autem perfectorum.

De primis dicitur, I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis. De secundis dicitur, ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. De tertiis dicitur, Matth. x, 25 : Suffecit discipulo, ut sit sicut magister ejus.. Hos tres status innuit Dominus hic : duos quidem in discipulis, et unum in turbis. Profectum enim tangit in discipulis secundum statum praesentem, sed perfectum innuit secundum statum futurum in eisdem : ruditatem autem tangit in idiotis turbis.

Et hoc est quod dicitur :

« Quibus ipse dixit, »

Benignus magister, omnibus secundum analogiam uniuscujusque doctrinam communicans. Eccli.xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabò illam usque ad longinquum.

« Vobis datum est, » per donum intellectus verbis meis vobis inditum, « nosse,» hoc est, noscendi potentia : et adhuc perficietur in vobis. Unde, Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ? hoc est, sine intellectus perfectione.

« Mysterium. » Móstr: græce, latinc est secretum. Et, sicut beatus docet Dionysius, « Tota theologia aut est mystica, aut symbolica. » Mystica quidem est in his quæ proprie et non velate de divinis dicuntur : sed secreta sunt propter elevationem eorum supra nostrum intellectum : sicut Deus, substantia, esse, vivere, et intelligere, et cætera, quæ nude dicuntur. Et hoc capere incipiunt discipuli. Perfecte autem talia docent magistri. Symbolica autem sunt omnia quæ velata sunt corporali similitudine, in qua divina aliqualiter capiunt idiotæ.

4 Marc. iv, 10 : Et cum esset singularis, interrogaverunt eum, etc. Ibidem, §. 34 : Seorsum

discipulis suis disserebat omnia.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod dicit :

« Vobis, »

Discipulis futuris magistris, « datum est, » per revelationem veritatis, « nosse, » hoc est, noscendi potentia, « mysterium, » non velatum, « regni Dei, » hoc est, eorum quæ ad regnum Dei pertinent. Regnum enim Dei, sicut jam sæpius diximus, completa est potestas in distributione boni, et finium, et legum, et ordinum, sive officiorum et graduum divinorum perfecte consistens.

« Cæteris autem,» idiotis de turba, da- « tum est,» per fidem involutam adhuc noscendi potentia mysterium ejusdem regni, « in parabolis, » hoc est, corporalibus similitudinibus : ut ex his quæ animalis animus novit, surgat ad incognita quæ non novit. I ad Corinth. 11, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus : Dei stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Et, ibidem, 3. 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Et infra, 3. 7 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est.

Tangit autem duos quasi fines parabolice doctrinae, quæ animalibus debetur hominibus. Qui duo fines secundum velationem duorum sensuum disciplinalium accipiuntur : quorum primus est visus, qui inventioni deservit. Et hoc est quod dicit :

« Ut videntes, »

AEnigmatice in parabola velata divina, « non videant » nuda et aperta mysteria. Et hoc significatur, Numer. iv, 5-15, ubi præcipitur quod interiora tabernacula portent involuta : quæ tamen nuda et aperta tetigerunt et viderunt Aaron et filii ejus. Exod. xxxiv, 2 et 3 : Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, nec

videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra. Soli enim Moysi licuit videre nuda, quæ simplicibus (qui per oves) et animalibus (qui per boves) videre non licuit, nisi per signa involuta.

Et hoc est quod sequitur : « Et audientes » divina in signis verborum parabolicis, non intelligant nuda, sed involuta.

Nec est intelligendum quod Dominus aliquas similitudines proposuerit, vel aliquas parabolas dixerit, quas nullo modo intelligi voluerit. Quia hoc esset prævaricatoris, quod doceret et nollet intelligi. Sed propter analogiam capacitatis idiotis noluit proponere nisi velate : quia non intelligebant nuda : ut sic aliquo modo viderent quæ simpliciter et nude videre non poterant, et aliquo modo audirent quæ simpliciter et nude intelligere non valebant. I ad Corinth. 11, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Isa. xlii, 8 : Educ foras populum cæcum, et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt. Et hoc optime significatur in Psalmo lxx, 15 et seq. : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Domine, memorabor justitiæ tuæ solius. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc. Qui enim non cognoscit litteraturam spiritus, necesse est ut introeat passibus considerationis in potentias operum Domini mirabilium corporalium, et ut intueatur illa ad suam ædificationem, in quibus velata videt divina : et memoretur justitiæ Dei solius, quæ in factis corporalibus, et verbis parabolicis proponitur. Quia sic Deus docet juvenes mentes usque nunc, quando proficiunt ad Spiritus sancti litteraturam intelligendam.

« Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.

Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et

<--- Page Split --->

tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

13 Nam qui supra petram, qui, cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14 Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui audierunt, et a sollicitudinibus, et diviliis, et voluptatibus vitæ, euntes, suffocantur, et non referunt fructum.

15 Quod autem in bonam terram, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. »

« Est autem hæc parabola, » hoc est, parabolici sermonis explanatio. Unde, Marc. iv, 34, dicitur, quod seorsum discipulis suis disserebat omnia.

« Semen est verbum Dei. »

Ponit autem hic expositionem, et facit duo. Primo enim ponit expositionem seminis, et innuit expositionem seminantis, et deinde ex fundi diversitate ponit fructus differentiam. Sator enim Christus est, et omnis ejus vicarius Prædicator. Isa. xxxvn, 30 et 31 : Seminæ et metite...Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Iste enim est terrae coelique sator,

Qui cuncta superno Ducit ab exemplo... Quem non æternæ pepulerunt fingere causæ. .... Verum insita summi Forma boni livore carens 1.

Unde etiam ille sator triplex semina, semen verbi Dei : semen videlicet Verbi increati, semen verbi naturaliter insiti, et semen verbi inspirati.

Semen Verbi increati est, de quo dicitur, Genes. xxii, 18 : Benedictur in semini tuo omnes gentes. Ad Galat. iii, 16 : Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem semen in triplici agro est seminatum : in agro cordis, in agro uteri virginalis, et in agro sepulcri Dominici. De agro cordis, Genes. xxiv, 63 : Egressus est Isaac ad meditandum in agro. De agro uteri virginalis, Deuter. viii, 10 ; Benedictas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi. De agro sepulcri, Matth. xxvii, 8 : Propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est, ager sanguinis. In corde spargitur per notitiam, in utero per carnis assumptam materiam, in sepulcro per mortis efficaciam. In corde germinat in lumine, in utero floret omni honestatis sanctitate, in sepulcro resurrectionis vigore et immortalitate. De primo dicitur, Joan. i, 9 : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. De secundo, Cantic. vii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. De tertio, Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.

Verbum autem naturaliter insitum sive innatum, est seminatum secundum tria, quæ sunt in verbo. Est enim potens, sicut dicitur, Sapient. xvii, 13 : Omnipotens sermo tuus. Est noscens et sapiens, sicut dicitur, Eccli. i, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Est benignum et spiritu plenum, sicut dicitur in Psalmo cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer. Igitur secundum tria hæc seminatur in corde, scilicet, posse, nosse, et bene velle. Pater quidem seminat posse, Filius nosse, et Spiritus sanctus bene velle. Virtus enim Altissimi obumbrat ut defendatur seminatum, sapientia Filii illuminat ut diffundatur, bonitas Spiritus sancti irrorat ut in fructum multiplicetur. Sic enim dicitur, Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur

<--- Page Split --->

terra, et germinet Salvatorem. Sed attritio via impedit posse, lapidositas impedit bene velle, et spinositas sollicitudinum impedit nosse. Secundum posse quidem est in Prælatis, sed via tumultuantis turbæ conterit et conculcat. Secundum nosse seminatum est in Magistris et Doctoribus, sed duritia cordis impedit ne sursum germinet. Secundum bene velle est in Religiosis, sed spina divisitiarum suffocant ne fructum faciens multiplicetur in meritis. Aggæi, 1, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum :... et qui mercedes congregavit, misit eas in saccum permusum.

Semen autem inspiratum sunt dona et virtutes, qua etiam seminantur in agro cordis. Et hoc est semen cui inimicus superseminat ziania, Matth. xii, 27 et 28 : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet ziania ? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Est etiam bonum semen quod fert fructum centuplum, eleemosyna de bonis fortunæ seminata. II ad Corinth. ix, 10 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ. Hujus autem seminis ager est pauperes. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Sunt autem quidam qui perdunt semina, quæ vel ventus abjicit, vel terra exstinguit, vel humor lutosus non exsiccabilis putrefacit.

In ventum autem seminat qui in fastu et pomposis mendaciis verbum prædicat, Osee, viii, 7 : Ventum seminabunt, et turbinem metent. Osee, xii, 1 : Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat.

De his autem quæ mala terra degenerat et exstinguit, dicitur, Jerem. xii, 13 : Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt.

Et de his quæ humor malus concupiscentia putrefacit dicit Apostolus, ad Galat. vi, 8 : Quæ seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem.

Et ideo sequitur :

« Qui autem secus viam, »

In qua diabolus per delectabilia et vanitates mundi cor ad duritiam conculcavit. Numer. xxi, 32 : Perversa est via tua, mihique contraria.

« Hi sunt qui audiunt, » auditu exteriori : sicut via extra suscipit et non intus abscondit. Isa. xiii, 20 : Qui apertas habes aures, nonne audies ? Quasi dicat : Mirum est si non audis. Hic est Heli qui in templo non audivit interius loquentem Dominum, et non vidit lucernam antequam exstingueretur 1.

« Deinde venit, » per accessum tentationis, « diabolus. » Matth. iv, 3 : Accedens tentator dixit.

« Et tollit verbum, » hoc est, cor verbo attractum, « de corde » humano « eorum. » Judicum, vi, 3 et 4 : Cum sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, cæterique orientalium nationum, et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant. Diabolus autem dicitur volucris, quia insidiando circumvolat. Hæ sunt aves quas de sacrificio suo abigebat Abraham 2.

Finem autem a malitia diaboli intentum subjungit, quando dicit : « Ne credentes » fide formata : quæ, sicut dicitur, ad Galat. v, 6 : Per charitatem operatur, « salvi fiant, » a peccato per gratiam, et a miseria per gloriam. Joan. iii, 13 : Ut omnis qui credit ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Joan. xi, 26 : Qui credit in me, non morietur in æternum. Fides enim formata per dilectionem operans salvat. Luc. vii, 50 :

<--- Page Split --->

Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

« Nam qui supra petram. »

In omni petræ diversitate quæ supra determinata est.

Tamen specialiter secundum modum tangere videtur, ubi parum terræ super superficiem petræ est expansum, et hoc est in calido ustivo incensum. Act. vii, 31 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.

« Hi sunt qui, » quandoque quiete sollicitudinibus interposita, « audierund » exterius, et cum aliquo motu interiori, « et a sollicitudinibus, » quæ sunt puncturæ ex spinarum aculeis, « et divitiis, » quæ sunt stipites spinarum circumpositi dum labore acquiruntur, timore possidentur, et cum dolore deseruntur. Unde versus :

Dives divitias non congregat absque labore, Nec tenet absque metu, nec deserit absque dolore.

Hi sunt « qui cum audierint, » auditu exteriori ad interiorem relato, « cum gaudio, » ex levitate animi procedente, non ex devotione, « suscipiunt verbum, » cum potius in timore et devotione esset suscipiendum. Isa. xxvi, 18 : Sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis.

« Et hi radices » in profundum fixas, quæ est intellectus veritatis cum pietate, et affectus charitatis cum devotione, et timor castus et initialis cum humilitate, « non habent. » Isa. xl, 24 : Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum : repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.

Et hoc est quod sequitur : « Qui ad tempus credunt, » scilicet prosperitatis. Psal. xlviii, 19 : Confitebitur tibi cum benefeceri ei.

« Et in tempore tentationis recedunt » a. fide, et negant. Joan. vi, 61 : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? et abierunt retrorsum. Sapient, iv, 4 : Si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur.

« Quod autem in spinas cecidit »

Umbrosas, scilicet sæculi sollicitudines et puncturas sollicitudinum.Genes.ii,18 : Spinas et tribulos germinabit tibi.

Ad Hebr. vi, 8 : Terra proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto prozima. Isa. xxxii, 13 : Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent.

« Et voluptatibus vitæ. » Iste est niger humor spinæ, de quo fit incaustum, quod immobili colore omnia denigrat. Unde etiam nigram spinam emittit. Obscæna enim voluptas vitæ, totam denigrat vitam. Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum.

« Suffocantur, » hoc est, subtus occantur. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

« Et non referunt fructum, » nisi forte accasia, quæ tussim excitant et inducunt strangulationem. Ad Roman. vi, 21 : Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubesciis ? Nam finis illorum mors est. Sapient. v, 8 : Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jacatania quid contulit nobis ?

« Quod autem in bonam terram, »

Cujus conditiones supra explanatæ sunt, hoc est, in cor bonum, devotione pingue, lacrymis humidum, doctrina sanctorum co mplutum, gratia irroratum, sarculo disciplinæ fossum, per confessionem et per pœnitentiam a malis stirpibus expurgatum, fim o dolorosæ recor-

<--- Page Split --->

dationis peccatorum fimatum, æqualitate virtutis adæquatum, meditatione sanguinis Christi ad fertilitatem redactum. Hæc enim est terra bona si austrino flatu Spiritus sancti sit perflata, et limpidissima contemplatione soli exposita. Et de omnibus his superius habitum est. De primo enim dicitur in Psalmo lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. De secundo in Psalmo vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. De tertio, Isa. xlv, 8 : Nubes pluant justum. De quarto, ibidem : Rorate, cæli, desuper. De quinto, Osee, x, 11 : Arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob. De sexto, Jerem, i, 10 : Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes. De septimo, Isa. xxxvii, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. De octavo, Isa. xxxvii, 25 : Cum adæquaverit faciem, ejus, scilicet terræ, seret. De nono, Matth. xxvi, 8 : Vocatus est ager ille Hacedlama, hoc est, ager sanguinis. Secundum naturam enim terra pinguis humano sanguine multum est ferax. Ovidius in Epistolis :

et sanctum, « retinent, » memoria, affectu,et operis impletione. De primo quorum dicit Psalmus cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. De secundo, Jerem. xx, 9 : Factus est sermo in corde meo quasi ignis exæstuans :... et defecì, ferre non sustinens. De tertio, Matth. vii, 24 : Omnis qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit donum suam supra petram. Apocal. i, 3 : Beatus qui legit et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea quæ in ea scripta sunt.

« Et fructum, » centesimum, « afferunt in patientia » tribulationum quæ insurgunt propter verbum Jacobi, i, 4 : Patientia opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Ad Hebr. x, 36 : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Jacob. v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotonin.

Luxuriat rigido sanguine pinguis humus.

De decimo, Cantic. iv, 16 : Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum. De undecimo, Matth. v, 45 : Solem suum oriri facit super bonos et malos. Lumen enim solis vivificum est : et ideo causam generationis in circulo declivo solis Philosophi esse dixerunt.

Tale igitur est cor significatum per terram bonam. Unde dicit :

« Hi sunt, » significati, « qui in corde bono, » per disciplinæ et virtutis exercitium, « et optimo, » per internæ contemplationis et consolationis solatium. Jacob. i, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.

« Audientes, » interiori auditu spiritus, « verbum, » quod est cum amore notitia, potens, luminosum, et spiritu plenum,

« Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. »

Hic tangit modum doctrinæ sacræ quem debet habere ex parte docentis.

Et dicuntur hic duo : modus scilicet doctrinæ, et verificatio sive probatio modi per exemplum, quando Christus suam doctrinam sub modio carnalis affectus non abscondit.

In primo autem horum tria dicuntur : quorum primum est proprius modus doctrinæ sub metaphora propositus. Secundum est idem modus per sermonem explicitum explanatus. Tertium est comminatio et promissio fideliter vel infideliter docentis, per quæ Doctor redditur iustans et cautus : instans quidem doctrinæ per incerentum boni, quod

<--- Page Split --->

fideliter docenti promittitur : cautus autem per subtractionem habiti boni, quod amittit qui fideliter doctrinae non institerit. Et haec patent in littera.

In modo autem metaphorico doctrinae quem praemittit, quinque innuit : quorum primum est lucerna, et lucerna proprietas. Secundum autem, lucerna ejusdem accensio quam innuit. Tertium autem est locus lucerna incompetens in quem non ponitur. Quartum autem, locus lucerna congruus in quo locatur. Quintum autem est debitus lucerna usus.

Lucerna autem est lumen clausum et circumdatum perspicuo corpore, sicut est vitrum, vel crystallus, vel pellis, vel pannus transparens et albus. Unde Gregorius dicit, quod lucerna est lumen in testa. Lucerna igitur est triplex : Prælatus videlicet, sermo parabolicus, et sermo sonans creatus. Et de his lucernis hic fit secundum litteram mentio.

Præter has autem lucernas, dicitur lucerna Christus, dicitur lucerna Joannes Baptista. Sed ambo isti in figura Doctorum Ecclesiæ dicuntur. In Christo enim lux verbi divini, in humana claritate pervia (quam peccati tenebra non offuscat) lucerna vocatur Job, xxix, 3, : Splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Hæc est lucerna quam sapiens mulier, sapientia divina, accendit, et domum everrit, donec inveniat drachmam quam perdidit 1. De præcone autem hujus lucerna (qui lucem veritatis in vita pura exhibuit) dicitur, Joan. v, 23 : Ille erat lucerna ardens et lucens. De Apostolis autem et Doctoribus dicitur in Psalmo cxxxii, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Illi enim lucem doctrinae vita pervia et perspicua præbent : sicut dicitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est.

Sermo autem parabolicus continet veritatis lucem sub similitudine perspicua. Et ideo hic vocatur lucerna. Psal. cxvii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum luum, et lumen semitis meis. Similitudinibus enim congruis docet ubi intellectus et affectus pedem ponamus.

Verbum etiam creatum, Verbum increatum in se continens, lucerna vocatur : sicut in Proverbis, vi, 23, dicitur : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Hæc enim omnia lucem continent divinam, ad illum inandum his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 2. Unde hæ quinque lucerna sunt.

Et sexta (de qua hic non fit mentio) est pura in prædicando intentio : quæ etiam est vas lucis ad lucem æternam relata, non nobis lucens, sed Deo : de qua, Matth. vi, 22 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

Est etiam lucerna, fulgor honestæ conversationis, ubi virtus ut lumen splendet in operibus perspicuis. Eccli. xxvi, 22 : Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætalem stabilem.

Vel possumus dicere quod omnes ista septem lucerna stant super unum candelabrum in templo Domini. Quia Praelatus in fundamento fidei splendet, lucerna Christi, in præcursionis et præparationis officio. Hæc lucerna Præcursoris in flamma sapientiae habet fulgorem propriæ dignitatis, in modo coaptationis sui ad auditores habet lucernam parabolæ, in doctrina sapientum 'habet lucernam verbi Dei, in puritate intentionis habet lucernam oculi, et in luce conversationis habet lucernam speciei. Hæc lucerna lippientibus oculis Heli exstincta est et non visa : et ideo condemnatus est 3. His lucernis scrutatur Dominus Jerusalem, hoc

<--- Page Split --->

est, Ecclesiam 1. Hæ sunt septem lucernæ in candelabro 2. Et, Zachar. iv, 10, ubi dicitur, quod super lapidem unum septem oculi sunt, qui has septem lucernas designant.

De accensione autem lucernæ subjungit, dicens :

Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

Sic est omnis lucerna ardens et lucens.

Hanc igitur lucernam sic accensam nemo

« Accendens lucernam. »

« Operit vase. »

Succenditur autem lucerna prima, flamma divinitatis. Isa. lxii, 1 : Donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvatorejus ut lampas accendatur. λίμνες; enim græce, latine flamma dicitur. Hæc debet ardere in corde Prælati, ut timeatur, et reverentia sibi exhibeatur, et ut peccati rubigo in conspectu ejus comburatur. Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuis ignis consumens est.

Lucerna autem ejus in præcursionis officio ignescere debet zelo rectitudinis, et lucere luce cælestis castitatis. Unde, Job. xxxviii, 32 : Numquid producis luciferum in tempore suo ?

Lucerna autem ecclesiasticae rectitudinis accendi debet igne charitatis Dei, et lucere luce claritatis et sanctitatis, Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.

Lucerna autem parabolicæ similitudinis, accendi debet igne veritatis, et lucere luce propriæ adaptationis, Job, xxxviii, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur luz, dividitur æstus super terram.

Lucerna autem vocalis verbi, accenditur igne divino Spiritus sancti, Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.

Lucerna autem rectæ intentionis accenditur flamma piæ devotionis, Psal. xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.

Lucerna vero lucidae conversationis tota accenditur flamma charitatis Christi,

Ecce locus incongruus huic lucernæ.

Et tangit duo lucernam hanc offuscantia, quorum unum pertinet ad mensuram, alterum autem ad quietem resolutam.

Id autem quod pertinet ad mensuram capacitatis, est quod dicit : « Operit vase, » quod, Matth. v, 15, modius vocatur. Et duo in ipso intelliguntur : capacitas scilicet avaritiae, et capacitas unius gentis Judææ. Non enim lux Evangelica concludi debet sub mensura lucri avaritiae, nec sub pretio ponatur impretiabile. Nec etiam, sicut dicit Hieronymus, concludatur sub terminis unius gentis Judææ vel alterius. De primo dicitur, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. I ad Corinth. ix, 18 : Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. De secundo, Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Id autem quod pertinet ad quietis resolutionem, tangit cum dicit : « Aut subtus lectum ponit. » Omne autem id in quo quiescit resolutus animus, nomine lecti significatur : et sunt commoda propter quae lumen prædicationis obscuratur, et aliis non ostenditur. Cantic. ui, 1 : In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni. Non enim tenebras noctis diligit : quia qui dormiunt, nocte dor-

<--- Page Split --->

miunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

Sic ergo veritas sub modio carnis non est abscondenda.

Videte ergo quomodo audiatis. Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. »

« Sed ponit supra candelabrum. »

Ecce locus lucernæ Dei congruus.

Et tangit duo : positionem factam ab alio, et candelabrum.

Positio autem est ab alio superiori facta vocatio.Ad Hebr.v,4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Candelabrum autem est dignitas Ecclesiastica Apocal. 11, 1 : Hæc dicit,... qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Septem enim candelabra est ecclesiastica dignitas, septem donis sancti Spiritus illustrata.Aurea autem sunt propter deitatis fulgorem in eis. Isti sunt septem spiritus qui in conspectu throni ejus sunt. In loco illo igitur ponitur.

Tangit autem hujus lucernæ communem et generalem usum :

« Ut intrantes, »

In Ecclesiam per ostiriarum et ostium Christum 1, « videant lumen » veritatis et cœlestis conversationis, et ædificentur ad fidem per veritatem doctrinæ, ad mores autem per lumen conversationis divinæ. Ad Ephes. III, 8 et 9 : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes. Baruch, III, 35 et 36 : Stellæ luzerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster et non æstimabitur alius adversus eum.

« Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.

Ecce figuratae locutionis et parabolici sermonis ponit expositionem. Et est antipophora. Quasi aliquis quaereret: Dixisti sermonem parabolicum, ut videntes non videant, et hunc commisisti [lucernis, quarum lumen omnes intrantes debent adspicere. Quid ergo? Debetne occultum revelari? Et ostendit quod sic. Quod enim prius velatum committitur rudibus, propter hoc exponitur perfectis : ut ab ipsis perfectis, aliis ad perfectionem proficientibus reveletur : quia aliter nemo proficeret, et nullus de discipulo efficeretur magister.

Dicit autem circa hoc duo : unum quidem de occulto similitudine corporali involuto : alterum de abscondito, oculis spiritualium virorum ostendendo.

Dicit ergo :

« Non enim », scilicet aliquid divinorum, « est occultum, » velatum parabolis : quod sub modio pretii sit reponendum, aut sub lecto corporalis voluptatis recondendum : quia nec pretium nec voluptas teneant vos nisi manifestetis.

« Non est enim occultum, » hoc est, sub velaminibus clausum. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Apocal. ii, 17 : Dabo ei manna absconditum,... quod nemo scit, nisi qui accipit.

« Quod non manifestetur, » hoc est, intellectui proficienti paulatim aperiatur. Intellectus enim velatus continuo et tempore, et materialis, non nisi velata accipit. Si autem auferatur velamen per laborem proficientis, et diligentiam Doctoris, tunc manifesta erunt abscondita quae prius erant in tenebris. II ad Corinth. III, 16 et 17 : Cum conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est. Unde, Augustinus : « Ne-

<--- Page Split --->

« sciebam quod palato non sano pœna est « panis, qui sano est suavis : et oculis « ægris odiosa est lux, quæ puris est « amabilis. » Hoc enim nostri intellectus defectui ex peccato accidit : sicut dicit Psalmus xxxviii, 12 : Propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Et ideo a salvante nos sapientia Dei, iterum revelato intellectu proficere possumus ad veritatem. Psal. cxvii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Sic ergo duobus modis juvatur ad manifestationem : emundatione cordis, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et diligentia doctoris exponentis veritatem, Apocal. v, 9 : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es. Sic Philippus imbuit eunuchum Candaces reginae sedentem in curru 1. Sic Petrus Cornelium 2. Sic Christus Nicodemum 3.

nes, et signa librum usque ad tempus statutum.

Hæc autem abscondita cognoscentur : primum quidem a doctoribus veritatis, et tunc in palam venient per doctrinam ipsorum.

Et hoc est quod dicit : « Quod non cognoscatur, » sicut dicitur, Joan. xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : nunc scimus quia sci omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. Hoc enim cognoscere facit Spiritus, de quo dicitur, Joan. xiv, 26 : Spiritus vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Job, xxvii, 11 : Sapientia abscondita in lucem produxit.

« Et » sic « in palam veniat. » Sic enim discipuli quod in aure audiunt, prædicant super tecta 5. Sic, Joan. vi, 43 : Erunt omnes docibiles Dei 6.

Et hoc est quod dicit.

Cautos autem omnes reddens circa hujusmodi profectum, subjungit :

« Nec absconditum. »

« Videte, »

Absconditum est quod est procul in profundum a notitia hominum conditum. Et hoc est quod mystice in divinis est dictum : hoc enim a notitia hominum est remotum : hoc enim est super intellectum, et super rationem, et super linguam, ut dicit Sapiens 1. Et non deficiunt linguæ a narratione ejus, nisi propter excellentiam naturae et altitudinis ipsius : sicut sunt ea quæ de Deo sunt. Quia, sicut dicit Dionysius, « cum ad di- « vina verba attollimus, perfectam irra- « tionalitatem invenimus, et quid loqua- « mur nescimus. »

Abscondita etiam sunt futura quæ prædicta sunt per Spiritum sanctum, Act. 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate. Daniel. xii, 4 : Claude sermo-

Hoc est, diligenter attendite vobis, « quomodo audiatis, » hoc est, ad quem et quantum profectum, non intellectus tantum, sed etiam spiritus et vitæ, percipitis ea quæ dicuntur. Act. xx, 28 : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanquine suo. I ad Timoth. iv, 16 : Attende tibi, et doctrinae.

Bene dico quod attendatis quia : « qui habet » in talibus conatum et studium, « dabitur illi » perfectio intellectus mysteriorum occultorum. Qui enim in talibus habet, non habet nisi principia, sine quibus nullus aliquid potest accipere. Unde, Joan. xiv, 17 : Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec

<--- Page Split --->

seit eum: vos autem cognosce tis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Nullus enim aliquid accipit per doctrinam, cujus principia apud se prius non habuit. Et ideo habenti divina, jam in parabolis et occultis et absconditis, dabitur intellectus verae contemplationis. I ad Corinth. II, 12: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.

« Et quicumque non habet » hæc rudimenta fidei in parabolis et occultis, « etiam quod putat se habere, » de lumine intellectus naturalis, quod non vere habetur nisi ad divina referatur. Ad mundum enim relatum putatur haberi, et non habetur: quia obnubilatum habetur, et hoc non vere habetur. Apocal. in, 17: Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius ego: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.

« Auferetur ab illo. » Luc. xix, 24: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet. Matth. xxv, 29: Omni habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Hoc modo, Daniel iv, 13, cor Nabuchodonozor mutatum est ab eo, et cor feræ datum est ei. Hoc modo dicitur, ad Roman. i, 21 et 22, quod obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et dati sunt in reprobum sensum. Et ideo multum cavendum est in auditu verbi ut audiatur et proponatur ad profectum.

« Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.

Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. »

Hic incipit pars illa quæ cautos reddit Doctores, ne sub lecto vel vase carnalis affectus ponant lucernam. Reddit autem cautos per exemplum.

Dicuntur autem hic tria. Primum est carnalium amicorum ad Christum dispensativus adventus. Secundum est tentativus cujusdam de amicis quærentibus nuntiatus. Tertium autem, sapientissimus a Christo factus responsionis modus.

De'primo dicit: « Venerunt autem, » dispensante sapientia Dei, ut exemplo suo Doctores veritatis instruerent, « ad illum, » hoc est, ad Christum « mater, » quæ præcipuo honore erat digna. Tobia, iv, 3: Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus.

« Et fratres, » scilicet consobrini et consanguinei. Multipliciter enim dicuntur fratres, sicut notatum est super Matthæum 1. Contribules enim dicuntur hic fratres: et non, sicut dicunt Ebionita hæretici, ex eadem matre post Christum nati. Job, xix, 13: Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

« Et non poterant adire eum præ turba. »

Tanta enim erat virtus verborum ejus quod certatim se comprimebant ad audiendum eum. Aggæi, ii, 8: Veniet desideratus cunctis gentibus. Turba enim devotione sua hic excludit propinquos carnales: et hoc est gloria Doctoris. Isa. lx, 3: Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.

<--- Page Split --->

« Et nuntiatum est illi. »

Ecce secundum Glossam vult quod ab aliquo tentante sit factum istud nuntium volente experiri si spiritualia intermitteret propter carnalem affectum. II ad Corinth. v, 16: Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Vel potest dici, quod non tentando sed bono affectu nuntiavit: quia nihil mali fecit, nisi quod tempus opportunum non exspectavit. Eccle. iii, 1: Omnia tempus habent.

Nuntians autem sic dixit: « Mater tua, » cujus venter beatus est qui te portavit, et ubera quæ suxisti 1.

« Et fratres tui, » tibi per eamdem matrem tam dignam conjuncti, quorum affectu merito debes moveri, « stant » lassi « foris » ad æstum et aeris intemperiem : quibus est condescendendum. Cantic. v, 2: Aperi mihi, soror mea,... quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

« Volentes, » ex affectu intimo cupientes, « te videre, » propter hoc quod omnes te videre desiderant. Joan. xii, 21: Domine, volumus Jesum videre. Tuis igitur plus teneris quam alienis. Levit. xix, 18: Diliges fratrem 2 tuum sicut teipsum.

« Qui respondens, dixit ad eos. »

Tertium est in quo est et confutatio tentantis, et præpositio spiritualis operis, et propinquitatis : et tamen nulla abnegatio carnalis propinquitatis.

« Mater mea, » in cujus corde formor. Ad Galat. iv, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Isa. xxvi, 18: Quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salu-

tis. Hæc est mater honoris et honestatis 8, quæ, Apocal. xii, 2 et 3, clamat in doloribus zeli et charitatis, et parit filium masculum, qui raptus est ad Deum et ad thronum ejus.

« Et fratres mei, » ex eodem patre per gratiam, et ex visceribus castitatis ejusdem matris per charitatis affectum, et non carnis conceptum nati. Joan. xx, 17: Dic fratribus meis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.

« Hi sunt, » secundum spiritum : quia dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 4.

« Qui verbum Dei audiunt, » ad intellectum et affectum : quia illi sunt filii matris sapientiæ. Eccli. iv, 12: Sapientia filiis suis vitam, inspirat. Verbum enim est per quod facta sunt omnia 5. Et qui formantur forma Verbi, efficiuntur filii Dei, et in forma Dei per Verbum. Psal. lxxx, 6: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Isa. lx, 21: Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorifcandum.

« Et faciunt, » in opere. Tales enim virtutum doctrinæ et intellectus, stant in opere : quia in opere est perfectio ultima. Jacob. i, 25: Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Luc. xi, 28: Beati qui audiunt verbum Dei et custodiuut illud.

Sic ergo terminata est pars de modo docendi.

« Factum est autem in una dierum, 22 et ipse ascendit in naviculam, et dis-

1 Luc. xi, 27. 2 Vulgata habet, amicum. 3 Eccli. xxiv, 23 et 24.

4 Joan. i, 12 et 13. 5 Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso nihil est quod factum est.

<--- Page Split --->

cipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. »

Hic incipit pars quae est de verbi praedicati potentia in qua ipsos confirmat discipulos ad finem verbi, quod committitur eis praedicandum. Necesse enim est quod prius ipsam potentiam verbi Dei videant et experiantur : et quod postea committatur eis eadem potestas : hoc enim statim constanter fiet in capitulo sequenti. Et in hoc est perfectio ordinis Apostolici et Episcopalis. Ostenditur autem verbum Dei omnipotens in mundo majori, et in mundo minori, hoc est, in homine propter quem mundus major sive macrocosmus factus est. Sicut enim dicit Plato, « Universitas rerum in quatuor mundis consistit, ita quod in quolibet tota sistit : in mundo scilicet ideali, qui est paternus intellectus Dei deorum, qui opifex et pater existit omnium aliorum. » Et hic mundus vere mundus est : quia nihil inquinatum incurrit in ipsum : qui, sicut dicit Boetius,

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse, ... similique imagine formans.

Et hic mundus, ut dicit Augustinus, est Sapientia et Verbum Dei : et ideo potens super tres alios mundos faciendi in eis quidquid voluerit.

Secundus, in quo universitas rerum consistit, est prima materia, sicut dicit Gregorius. Unde, Eccli. xvii, 1 : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul, in prima materia.

Tertius, in quo consistit rerum universitas, est tota continentia cœli et terra et omnium quae in eis sunt. In quo mundo est universitas formis distincta, et virtutibus propagata, quae perfecta est ex Verbo Dei, in quo sunt omnia vita et lux. Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Sicut enim dicitur in Libro de Intelligibilibus : « Quæcumque sunt

in primo motore per rationem et idem, sunt in prima materia per potentiam, et in mundo sensibili per formam distinctam. »

Quartus autem, in quo est rerum universitas, est anima hominis quae est imago mundi, ut dicit Trismegistus, in qua resultant omnia per imaginem cuncta ambientem. Sensibilia quidem per partem sensibilem, intellectualia autem per intellectum potentialem, qui est omnia fieri, sicut dicit Philosophus. Omnia autem hæc continet mundus primus, qui vere et secundum causam mundus est. Et ideo in aliis facit quidquid voluerit.

Hoc autem verbum in omni virtute sua committitur praedicandum Apostolis, et apostolicis Episcopis : et ideo conveniens est ut virtutum ejus accipiant verum experimentum, tam in mundo sensibili, quam in mundo minori.

In mundo autem sensibili dupliciter ostendit virtutem : in creatura videlicet corporali, et in creatura spirituali incorporea, virtuli verbi contraria, hoc est, in daemonibus quorum legionem compescit, et sibi servire facit : sicut palet in sequenti miraculo.

In isto autem miraculo ostendit se esse potentem verbo, in aqua per tempestatis sedationem, in aere per ventorum quietationem, in terra per vaporis terrei qui est ventus, repressionem : et in cœlo per hoc quod lunam compescuit, ne talem ventum suscitaret qui mare moveret.

Dividilur autem historia hæc in tres partes : in quarum prima continentur ea quae pertinent ad navigationem, in qua factum est miraculum : in secunda, omnia ponuntur quæ aggravant tempestatis periculum : in tertia autem, ea quæ perficiunt miraculum.

In prima harum continentur quatuor, in quorum primo Evangelista ponit continuationem historiarum : in secundo, Domini præparatam navigationem : in tertio, discipulorum confirmandorum cum Domino associationem : in quarto,

<--- Page Split --->

Domini ad navigandum dispensatorium ad discipulos exhortationem.

In primo horum non dat continuationem temporis, sed potius dicit continuationem ordinis quam saepe diximus, in qua fides verborum probatur per mirabilia facta operum verbo subjacentium.

Et hoc notat cum dicit :

« Factum est autem, »

In sapientia æterni Verbi, « in una dierum, » hoc est, in aliqua dierum, quæ non nominatur ne ordo temporis requiratur. Non enim facta Domini subjacent tempori : sed et tempus et omnia alia sujacent factis Domini. Unde Boetius;

Qui tempus ab aevo Ire jubes.

Unde, Act. 1, 7 : Tempora et momenta Pater posuit in sua potestate.

« Et ipse ascendit. »

Ecce secundum. « Ascendit » autem, cujus omnis actus ascensio est. Psal. lxxxiii, 6 : Ascensiones in corde suo disposuit. Unde cum etiam ad passionem iret, cujus hæc navicula figura est, ascendisse perhibetur. Matth. xx, 18 : Ecce ascendimus Jerosolymam.

Ascendit autem, dum nos ascendere facit. Luc. v, 3 et 4 : Ascendit in unam navim quae erat Simonis,... et dixit : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

« In naviculam, » quæ natura, usu, et quantitate passionem crucis significat : natura ligni, usu gubernationis, quantitate diminuta humilitatem significat Christi in passione : et hæc tria simul continentur, Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare, per ratem liberati sunt. Sic etiam Ecclesia a Christo gubernata crucis gubernaculo,

navis dicitur. Et bene competit, Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum, hoc est, de ultimis finibus cœli afferens per opus redemptionis.

« Et discipuli ejus. »

Ecce discipulorum confirmandorum associatio. Tota enim familia domus Domini cum Domino ingreditur in navim : quia extra navim non est salus. Genes. vii, 1 : Ingredere tu, et omnis domus tua, in arcam : te enim vidi justum coram me. Luc. xi, 23 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. Ideo dicit, Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.

« Et ait ad illos. »

Ecce dispensatoria ad navigandum exhortatio.

Et dicuntur duo : exhortatio Domini cum præsciret quidem quod esset futurum, et simplex obedientia discipulorum.

Exhortando enim dicit : « Transfretemus, » hoc est, trans fretum sive stagnum quod fretum vocatur hic, navigemus. Joan. vi, 6 : Ipse enim sciebat quid esset facturus. Et ideo dispensatorie hanc fecit exhortationem. Habacuc, iii, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Notatur autem diligentia Domini in praedicando, cui non suffecit in una parte praedicando discurrere, nisi etiam transiret ad aliam ripam et ibi prædicaret. Notatur etiam transitus ejus cum discipulis ab isto littore ad aliud littus æternitatis. Isa. xvi, 8 : Propagines ejus relictae sunt, transierunt mare. Relicæ enim nobis propagines, sunt Apostoli et discipuli, qui maria transeuntes, et nobis prædicaverunt, et nos ad littus æternitatis transvexerunt. Isa. xxii, 2 et 3 : Transfretantes mare, repleverunt te. In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus. Isti

<--- Page Split --->

sunt enim qui mare transfretantes cum Domino aquis suæ doctrinæ orbem repleverunt : et semine Nili (qui est unus fluviorum paradisi) quod est verbum Dei, fruges fidei et justitiæ in nobis, irrigaverunt corda ad fructum faciendum. Deus autem dedit incrementum, I ad Corinth. III, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

« Et ascenderunt. »

Ecce discipulorum obedientia, qui cum Domino in naviculam Ecclesiæ et obedientiæ crucis ascenderunt. Matth. x, 38 : Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. De aliis enim potest dici : In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur 1. Sed de discipulis non sic : vias enim in aquis tribulationum cognoverunt. Proverb. xxx, 18 et 19 : Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : viam aquilæ in cœlo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. Viam aquilæ in cœlo cognoscit, qui oculo contemplationis cum Christo pervolat altìvola contemplatione cœlestia. Viam colubri super petram cognoscit, qui viam sapientiæ Christi in fundamento veritatis Ecclesiasticæ perspicaciter pervidet cum Petro, qui hanc veritatem illuminatus a Deo perspexit. Viam navis in medio mari cognoscit, qui gubernationem Ecclesiæ a Christo per crucem factam, per mysterium cognovit. Viam autem viri in adolescentia investigat, qui vias Incarnationis in visceribus Beatæ Virginis, vel in juventute humanitatis assumptæ perspexit. Et hoc quidem nemo ad plenum cognovit, nisi Christus. Discipuli autem secuti vestigia conditoris secundum partem aliquam cognoverunt, et idco obedienter cum Christo ascenderunt

« Et navigantibus illis,· obdormivit. »

Hic incipit occursus periculi, de quo salvat suos Salvator.

Dicuntur autem hic quinque, quorum primum est insufficiens contra periculum adjutorium hominis. Secundum est ad tempus dissimulatio auxilii Salvatoris. Tertium est causa periculi navis. Quartum, ipsius periculi violentia vires hominum superexcellentis. Quintum autem est præsentia periculi jam imminentis. Hæc autem per singula patent in littera.

Insufficiens enim contra periculum adjutorium hominis tangitur per hoc quod dicitur :

« Et navigantibus illis. » Non enim est aliquid ex arte et labore hominis adjutorium contra periculum tempestatis, nisi navim in ventum vertere et fortiter navigare. Et innuitur per hoc quod existentibus in periculis auxilium et consilium humana non sunt refutanda. Et quando deest auxilium hominis, requirendum est auxilium divinum. Jonæ, 1, 13 : Remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant : quia mare ibat, et intumescebat super eos. Eccli. xliii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus.

« Obdormivit. »

Ecce ad tempus dissimulatio auxilii Salvatoris. Causa autem dormitionis est lassitudo prædicationis et vexatio turbarum in procuratione salutis : sicut expresse dicitur, Marc. iv, 36 : Assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo. Confulatur autem et manichæus qui dixit Christum verum hominem non fuisse. Quia si verus homo non fuit, vere humana non est passus, sicut somnum, et vigiliam : cujus contrarium hic dicitur. Dicit etiam Marcus, quod erat ipse in puppi super cér-

<--- Page Split --->

vical dormiens 1 : quæ solatia, nisi verus homo fuisset, nullo modo quæsivisset : innuens per hoc quod et nos in laboribus solatia necessitatis accipere, et nobiscum possumus portare. Sicut autem dicit Origenes, « Mira res esse videtur, quod dormit qui numqam dormit. » Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Sed dormit secundum humanitatem, et semper vigilat et insomnis est secundum deitatem. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. Cervical autem super quod dormit, non est nisi ad recitationem capitis : docens nos per hoc, quod si accipimus recreationem lassitudinis, ad necessitatem accipienda sunt et non ad voluptatem et resolutionem. Amos, vi, 4 : Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivilis in stratis vestris. Unde etiam non legitur quod aliquem Dominus in lecto jacentem curavit. Sed, Joan. v, 8 et 9, dicitur, quod curavit eum qui jacebat in grabato, qui sola necessitate etiam in infirmitate fuit contentus. Grabatum enim est lectulus, in quo solum quiescit caput. Et dicitur a graba quod hebraice sonat caput 2.

Videtur autem contrarium ei quod dicitur, Matth. viii, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cali nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Et dicendum, quod in veritate sicut Marcus innuit, tunc propter laboris lassitudinem, discipuli secum in navim cervical assumpserant : cujus signum est quod ita cito obdormierat. Non enim ita cito obdormivisset nisi multum laborasset, nec ita fortiter dormiret in tanto motu navis, nisi multum fatigatus fuisset. Dormire vero istud in navi signat dormitionem mortis in cruce. Psal. iii, 6 : Ego dormivi, et soporatus sum : et exsurrexi quia Dominus suscepit me.

« Et descendit procella venti in sta-

gnum, et complebantur, et periclitabantur. »

Ecce causa periculi navis. Et tanguntur quatuor : modus scilicet impulsionis, impetus concussionis, causa eversionis, et loci dispositio tempestati congruens et habilis.

Modus impulsionis tangitur cum dicitur : « Descendit. » Dum enim ventus in alto est et flat, non multum mare concutit : quia tunc aerem transcendit, et non multum impellit inferiora : sicut videtur aliquando in nubibus altissimis, quæ moventur a vento, et inferius ventus vel non sentitur, vel parum percipitur : sed quando gravatur venti materia, signum est quod continuo a vapore terreo forti regeneretur, et tunc fortissimus ventus efficitur et ad inferiora concutienda sua naturali dejicitur gravitate. Unde, Matth. viii, 24 : Motus magnus factus est in mari. Jonæ, 1, 4 : Dominus misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari : et navis periclitabatur conteri. Et istum ventum præcepit Dominus oriri ad probationem discipulorum. Psal. cvi, 26 : Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat.

« Procedia. »

Ecce impetus concussionis. Procella enim est quando ad modum collium et montium intumescit mare, sive stagnum interpositis vallibus semper inter duas procellas : quia tunc navis inæqualiter ascendit ante, et descendit retro : et timor est ne inter duas procellas absorbeatur. Job, xxvii, 20 : Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. Nahum, 1, 3 : Dominus in tempestate et turbine via ejus. Jonæ, ii, 4 : Gurgites tui et fluctus tui super me

<--- Page Split --->

transierunt. Psal. lxxvii, 2 : Intraverunt aquæ usque ad animam meam.

« Venti. »

Ecce causa eversionis. Ventus enim, sicut dicit Avicenna, est fortiter impellens elementum, quod in se non est terminabile, et semper a situ uno in alium evertens. Act. xxvii, 14 et 15 : Misit se contra navim ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur, hoc est, jactabamur. Et hoc maxime contingit quando mixtim flant venti oppositi. Daniel. vii, 2 : Quatuor venti coeli pugnabant in mari magno.

« In stagnum. »

Ecce locus periculo conveniens et habilis. Si enim esset fluens aqua, fluxus procellas distraheret: sed quando stat, ad impetum venti tota movetur aqua ventum exspectans, et a fundo illius elevatur ventus totam aquam crispantibus undis in procellas convertens motu inordinato. Job, xii, 22 : Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Psal. lxxvii, 3 : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Descensus autem iste impetum significat suggestionis diabolicae. Ezechiel. 1, 4 : Ventus turbinis veniebat ab Aquilone. Job, i, 19 : Ventus vehemens irruit a regione deserti. Et dicitur descendere, quia deorsum fluere facit. Et fluit juxta interpretationem nominis diaboli, qui deorsum fluens interpretatur. Procell a autem ex isto flatu causata, procellosa est concupiscentia. Psal. cxlivii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Ignis quidem libidinis. Grando percussionis in violentia tentationis. Nix in frigiditate devotionis. Glacies algidae charitatis. Spiritus suggestionis procellarum in motu libidinosi humoris. Haec enim omnia confun-

duntur in tentatione daemonis. Sapient. v, 23 et 24: Excandesect in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, etc. Haec omnia irruunt in stagnum vani cordis.

« Et complebantur, »

Alias, compellebantur. Hic tangitur ipsius periculi violentia vires hominis excedentis.

Et ideo dicuntur duo : excessus scilicet periculi ex parte navis, et excessus ex parte virium hominis.

Ex parte navis quidem, cum dicit : « Et complebantur, » hoc est, navis incepit impleri aqua : quia vento eam inclinante saepius hausit aquam. Unde, Matth. viii, 24 : Ita ut navicula operiretur fluctibus. Jonæ, ii, 4 : Projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. Thren. iii, 54 : Inundaverunt aquæ super caput meum : dixi : Perii. Act. xxvii, 41 : Puppis solebatur a vi maris.

« Et periclitabantur. »

Ecce excessus virium hominis. Eccli. xlii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Causa vero periculi, ut dicit Glossa quaedam, fuit, quia proditorem habebant in navi, non quod jam tunc esset proditor, sed quia forte jam tunc moliebatur proditionem. Et in hoc notatur quod societas malorum saepe est causa discriminis bonorum. Et hoc confirmatur, Numer. xvi, 26, ubi dicitur : Recedite a tabernaculis hominum impiorum...., ne involvamini in peccatis eorum. Et, Josue, vii, 13 : Anathema in medo tui est Israel : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. Unde, Glossa : « Merito turbatur navis in qua proditor est cum bonis : et qui suis meritis firmi fuerunt vel non erant turbati,

<--- Page Split --->

turbantur alienis. » Job, i, passim, ubi inter filios Dei fuit Satan, qui procuravit Job spoliationem, liberorum exstinctionem, et corporis beati Job percussionem. I ad Corinth. v, 7: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Et ideo de navi Religionis et Ecclesiae tales sunt eliminandi, ne turbetur ex præsentia ipsorum. Sed Christus dispensatorie hunc sustinuit: quia adhuc seipsum non manifestaverat, nec adhuc proditionem perfecerat: et ideo ut homo jam nihil fecit contra eum, quamvis ut Deus præsciret quid esset facturus.

Ex omnibus autem his colligitur præsentia periculi jam imminentis: quod etiam notatur in hoc quod dicitur: « Et periclitabantur. » Unde Glossa quaedam dicit: « Adverte neminem sine tentatione de hac vita posse demigrare: cum et Apostolos quibus Dominus adest, saepe tentationum procell a perturbet. » II ad Timoth. iii, 12: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Luc. xxi, 31: Ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum. Tob. xii, 13: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.

24 « Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. »

Hic ponuntur ea quae faciunt ad miraculi perfectionem, et sunt tria.

Quædam sunt antecedentia, quædam essentialia, et quædam consequentia. Antecedentia faciunt ad interpellationem facientis miraculum. Essentialia faciunt perfectionem miraculi. Consequentia miraculi ostendunt finem.

In antecedentibus tria notantur: appropinquatio interpellantium, suscitatio supplicantium, et allegatio periculorum jam instantium.

Dicit ergo :

« Accedentes autem. »

Ecce interpellantium appropinquatio, quae non tam loco quam devotione facta intelligitur. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabit nos. Deuter. iv, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Psal. xxxiii, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione. Est tamen debilis fidei signum, quod accesserunt, loco æstimantes plus posse Salvatorem in propinquos quam in remotos: simile quid passi regulo de quo loquitur, Joannes, iv, 47 et 48, qui Dominum descendentem in domum suam plus posse putavit quam absentem, et ideo a Domino est redargutus de parvitate fidei, sicut et hic Apostoli redarguuntur.

« Suscitaverunt eum. »

Ecce excitatio : quia plus putaverunt posse vigilantem quam dormientem : quod quamvis verum est secundum humanitatem, tamen secundum deitatem non est verum : quia secundum illam non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel 1 . Sed fecerunt sicut docet Josaphat, II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis. Dispensatoria enim (ut diximus) fuit hæc dissimulatio adjutorii, ut probaretur in quanta devotione et fervore discipuli ad Dominum recurrerent.

« Dicentes. »

Ecce interpellatio, in qua duo continentur: professio majestatis, et allegatio necessitatis : in quibus duo alia intel-

<--- Page Split --->

liguntur, scilicet, præsumptio benignitatis, et reverentia subjectionis.

et tempestatem aquæ, et cessavit, et facta est tranquillitas. »

Professio majestatis tangitur per hoc quod dicitur :

« Præceptor. »

Est enim vere præceptor qui omni creaturæ præcipiendi habet potestatem. Esther, xiii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati. Ibidem, 3. 11 : Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

« Perimus. »

Ecce allegatio necessitatis. Osce, vi, 1 : In tribulatione sua mane consurgent ad me. Isa. xxvi, 16 : In angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

Præsumptio autem benignitatis notatur ex hoc quod simplex allegatur necessitas, nec petitur aliquid : quia tantum de benignitate sua præsumpserunt, quod per seipsum sciret et vellet et posset et faceret quod sulutiferum et bonum foret pro ipsis. Psal. liv, 23 : Jacla super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. xxxix, 18 : Ego autem mendicus sum et pauper : Dominus sollicitus est mei. Reverentia vero subjectionis notatur in hoc quod non procaciter instant, merita sua prætendentes, sed humili subjectione se sibi subjicientes. Et hoc notatur, Marc. iv, 38, ubi dicitur : Non ad te pertinet quia perimus ? Et est sensus : Quoad inferiores causas perimus, neque est auxilium nisi in te. Esther, xiii, 9 : Si decreveris salvare Israel, supple, continuo liberabitur.

« At ille surgens increpavit ventum,

Hic tanguntur ea quæ sunt de essentia miraculi, et sunt quatuor : virtutis excitatio, contrariæ potestatis increpatio, periculi sedatio, salutis inductio.

Virtutis divinæ excitatio notatur cum dicitur : « At ille surgens, » hoc est, virtutem erigens et ad actum extendens : quod licet fiat virtute divina operante in humanitate, tamen secundum deitatem semper uno modo se habet. Hanc autem excitationem virtutis non nisi significat in surrectione corporis. Psal. lxxvii, 63 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. Hæc autem surrectio Salvatoris in navicula significat resurrectionem ejus de morte et inferno, in qua solutis vinculis somni et mortis, suis surrexit ad salutem. Somnus enim ligatio est sensuum, sicut dicit Philosophus. Judicum, xv, 14 : Irruit Spiritus Domini in Samsonem : et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta.

« Increpavit ventum. »

Ecce contraria potestatis increpatio.

Et tangit duo : unum in alto, quod fuit movens causa : et alterum in imo, quod motum fecit periculum.

De primo dicit : « Increpavit ventum, » ut facientem primo periculum. Et in hoc notat se Dominum aeris et terrae : quia ventus est de natura terrae, et est in forma aeris et movens aerem. Matth. viii, 26 : Imperavit ventis et mari. Marc. iv, 39 : Exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce.

Et hoc est quod subjungit : « Et tempestatem aquæ, » ut se Dominum aquæ ostenderet, et Dominum lunæ, quia luna movet aquas : et per consequens Dominum ignis, quia luna non nisi calore ignis qui cum lumine cæli descendit elevare potest vaporem venti qui mare

<--- Page Split --->

impellit. Nahum, 1, 4: Dominus increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Psal. LXXXVIII, 10: Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Surgit ergo Dominus cum adjutorium prætendit: increpat ventum, cum suggestionem dæmonis annihilat: sedat mare, dum motum mundi vel cordis amari ad pacem reducit. Isa. LVII, 20: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

est fides vestra, » tot sermonibus instrueta, tot exhortationibus invitata, tot miraculis confirmata, tot gratiis dotata ? Non quærit autem ut instruatur ignorans, sed ut increpetur dubitans cor discipulorum. Marc. XVI, 14: Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Matth. VII, 26: Quid timidi estis, modice fidei ? Marc. IV, 40: Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ?

« Et cessavit. »

« Qui timentes. »

Sedatio periculi. Psal. LXXXVII, 10: Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Job, XXXVII, 11: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Effectus est increpationis : et est timor filialis et reverentialis. Increpati enim filii timent offensam patris, quamvis non timeant condemnationem. Psal. XVII, 10 : Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi. Psal. II, 11 : Servite Domino in timore, exsultate ei cum tremore.

« Et facta est tranquillitas, »

« Mirati sunt. »

Hoc est, quies in aere et in mari. Et hæc est magnitudo salutis inductæ per miraculum : quia quando sedatur ventus per naturam, non continuo sedatur aqua: sed postea adhuc movetur aqua propter motum qui ante fuerat in ea. Tob. II, 22: Post tempestatem tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis. Isa. LI, 10: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Sapient. x, 18: Transvexit illos per aquam nimiam.

25

« Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis et mari imperat, et obediunt ei ?

Ecce miraculum consequentia, et sunt tria : increpatio dubietatis, et effectus increpationis, et effectus miraculi.

Increpatio tangitur cum dicitur : « Ubi

Effectus est miraculi.

Et tanguntur hic quatuor : admiratio, prædicatio, Christi exaltatio, et miraculi celsitudo.

Admiratio tangitur, cum dicitur: « Mirati sunt » majestatem. Esther, XV, 17: Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Judicum, XIII, 18: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? Mirari autem est secundum cogitationem in cognitione hujus facti suspendi, et in agonem cordis et stuporem converti. Eccli. XLII, 26: Qui navigant mare, enarrent pericula ejus: et audientes auribus nostris admirabimur. Psal. XXI, 4 et 5: Mirabilis in altis, Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Eo enim quod sic in altissimis mirabilis inventus est, omnia quae docuit credibilia fecit, et his argumentis corda ad fidem convictit. Sic enim, ut dicitur, Act. 1, 3, in multis argumentis fidei fuit cum patribus fidei, et contestatus est in

<--- Page Split --->

nos fidem, quam tenemus : et ideo securi sumus.

« Ad invicem dicentes, »

davit, et creata sunt. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, hoc est, per Verbum. Et ideo, Sapient. xvii, 13, dicitur : Omnipotens sermo tuus.

Fidei prædicationem in seipsis jam inchoantes, implentes illud quod dicitur in fine Apocalypsis, xxii, 17 : Qui audit, dicat : Veni. Ad Hebr. x, 23 : Non deserentes collectionem nostram..., sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimis : Confortamini. Proverb, xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.

« Quis pulas hic est, »

« Ventis et mari, »

Quod maximæ difficultatis est : quia nullo modo hæc sunt in potestate hominis : quia ventus capi non potest, et mare non potest ambiri propter latitudinem. Dei enim solius, ut dicit Psalmus cxxxiv, 7, est producere ventos de thesauris suis. Et Dei solius est concludere ostii mare, ut dicitur, Job, xxxvii, 8 et seq., quando erumpit quasi de vulva procedens. Et dicere : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Hoc est, quautus et quam magnus potestate divina præditus. Simile, Luc. 1, 66 : Quis, putas, puer iste erit ? Etenim manus Domini erat cum illo. Ultra hominem enim videbant eum facere : et ideo mirantur potestatem infinitam, cujus limites nusquam vident, et infinitatem ejus in multis conspiciunt. Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ ? Psal. xxii, 10 : Quis est iste rex gloriae ? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.

Et subjungunt de magnitudine miraculi tria tangentes : facientis facilitatem, facti difficultatem, et perfecti signi velocitatem.

Facientis quidem facilitatem cum dicunt :

« Et obediunt ei. »

Et hic est velocissimus modus perficiendi : quia ad dictum hominis creatura obedit Creatori. Sapient. xvi, 24 : Creatura tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Quoniam verbum suum omnia ordinat, et moderatur per sapientiam divinam, quæ prædicanda committitur Apostolis.

Et in hoc consistit istius miraculi tota perfectio.

« Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. »

« Quia imperat. »

Imperio enim facere maximæ facilitatis est indicium. Sed omnia hæc fecit quatenus virtutem sui verbi demonstraret, et in tali virtute verbum prædicandum Apostolis committeret. Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse man-

In majori mundo sensibili Christus ostendit potentiam sui verbi. Hic autem ejusdem verbi ostendit potentiam in eodem majori mundo insensibili, hoc est, in spirituali creatura, quæ hunc mundum sensibilem exercet ad virtutem 'bonorum, et tentationem malorum. Et congruus est ordo : quia prius est quod ani-

<--- Page Split --->

male, quam quod spirituale est 1. Et ideo prius ostendit virtutem in sensibilibus corporalibus, quam in spiritualibus nequitiiis. Sic enim praedicatoribus verbi Dei potestatem dat super omnia demonia, et ut languores curent : sicut patebit in cura haemorrhoiisse, et suscitatione filiae Archivynagogi : quae se continuo in historia consequuntur.

Tria autem dicuntur in hac historia. Primum quidem est, quod antecedit miraculum per modum causalitatis. Secundum autem, quod est de perfectione miraculi. Tertium est, quod est de consequentibus per modum effectus ipsius miraculi.

sunt et Apostolici viri, quos enavigare facit per abyssum mundi caeteris submersis. Exod. xv, 10 : Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Sic enim, Sapient. xiv, 5 : Transeuntes mare per ratem liberati sunt. Sic Petrum de fluctibus liberavit 2. Sic Paulum tertio naufragantem de profundo maris liberavit 3. Enavigant ergo qui cum Domino navigant. Submerguntur qui sine Dei adjutorio se abyssis concupiscentiae mundane committunt.

Describens autem locum in quem navim ejiciunt, tria dicit : culmen, nomen, et situm.

Culmen tangit cum dicit :

Antecedentia autem sunt tria. Primum est, quod ex parte Domini, faciendi miraculum inducit opportunitatem : et hoc est adventus Domini illuc secundum corporalem praesentiam. Secundum vero, ex parte daemoniaci dicit miseriam, ad faciendum miraculum misericordem Dominum moventem : et hoc est occursus viri daemoniaci. Tertium autem est ex parte daemonum, atrox et perseverans malitia, quae a salutis auctore erat comprimenda.

In prima harum partium tria continentur, quorum primum est arripatio navigantium. Secundum, descriptio loci in quem navigantes applicuerunt. Tertium autem est exitus Salvatoris in locum ubi salutis requirebatur effectus.

De primo dicit :

« Et navigaverunt, »

« Ad regionem, »

Ut notetur quod omne culmen regni Christi subjiciendum erat imperio. Isa. lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. Est autem, ut dicit Beda, hoc regnum, regio minoris Arabiae : non illius unde Magi venerunt in tribu Manasse juxta montem Galaad, ubi Jacob a Laban avunculo suo comprehensus est 4. Sceptra enim in una parte stagni et altera parte ejusdem, subdenda erant potentiae verbi ejus, ut ubique dominans esse intelligatur. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem.

Nomen etiam subdit :

Domino haec faciente, ut de abysso aquarum suos educeret. Psal. cxliii, 7 : Eripe me et libera me de aquis multis. Isa. lxiii, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem. Habacuc, iii, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis. Equi enim Domini quibus vectus est per mundum, Apostoli

« Gerasenorum, »

Quod sic dicitur propter stagnum adjacens, versus ripam alteram. In alia enim ripa erat Galilæa.

Et hoc est quod sequitur :

<--- Page Split --->

« Que est contra Galiléam, »

Ad differentiam illius quæ est Arabiæ majoris, de qua tres Magi venerunt 1. Interpretatur autem, vel generans auram, vel colonum ejiciens, vel advena appropinquans. Per præsentiam enim Domini terra et aura sancti Spiritus generabat, in qua deambulabat Dominus ad auram post Meridiem : cum in declinatione mundi Dominus quæreret Adam ad pœnitentiam 2. Et tunc ejicit colonum suum diabolum, de quo, Psal. cxix, 5 et 6 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Habitavi cum habitantibus Cedar : multum incola fuit anima mea. Et tunc fuit advena ejectus de paradiso, Deo suo appropinquans. I Petr. ii, 11 : Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, etc. Psal. xxxvii, 13 : Advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hæc sita est spirituali positione contra Galilæam, quæ transmigratio facta interpretatur, semper respiciens eam transmigrationem quæ in Domino facta est : ut ex illa spirituali præsentia Christi visitetur, per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Et ideo etiam ibidem dæmonum legio est expulsa.

omnes civitates et castella. Aliquando enim prædicavit, sicut, Matth. v, 2. Aliquando in tentatione confortavit, sicut ante fecit timentes in mari. Aliquando curavit in corpore. Aliquando curavit in mente, sicut nunc curat istos dæmoniacos. Totum enim assumpsit hominem, et totum curat in corpore et mente.

Et ideo, « egressus, » de quiete soporis, de sapientia gubernationis, de confortatione quam exhibuit tentatis. De primo, Psal. iii, 6 : Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi. De secundo, Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris. De tertio, Luc. xxi, 32 : Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua.

Inde ergo « Egressus, ad actionis laborem, ad gubernatorum eruditionem, et ad confortatorum consolationem. De primo in Psalmo lxxiii, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ, De secundo, Matth. v, 2 et 3 : Aperiens os suum docebat eos, dicens : Beati pauperes. Omnis enim Christi actio nostra est instructio. De tertio, Isa. lxvi, 13 et 14 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum.

Ecce quæ faciunt opportunitatem faciendi miraculum ex parte Domini.

« Occurrit illi vir. »

« Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. »

Ecce tertium, scilicet egressus Domini ad procurandam salutem eorum qui dæmonibus serviebant. Hos undique quærebat, et se eis tamquam bonus exhibuit medicus. Matth. ix, 35 : Circuibat Jesus

Hoc est secundum, in quo describitur miseria movens misericordem Dominum ad faciendum miraculum.

Et notantur hic quinque, quorum primum est dæmoniaci occursus. Secundum, dæmoniaci istius subintellectus status clarus. Tertium est, quod a dæmonio miser est vexatus. Quartum est, miseriæ illius jam longum tempus. Quintum est, quod a dæmonio etiam in confusionem humanitatis lacerabatur, non tegens nuditatem habitus : et ab homi-

<--- Page Split --->

num habitatione in horrida loca propellebatur expulsus.

Per primum horum notatur daemonis a Christi praesentia coactio. Non enim occurrit ut noceret : cum etiam sanctis viris daemones nisi permissi nocere non possunt. Oportet enim quod etiam daemones luci et discussioni Christi se objiciant. Job, 1, 6 et 7 : Affuit inter eos etiam Satan, cui dixit Dominus : Unde venis ? Non ex ignorantia quaerens, sed vias suo examine discutiens, ut dicit Gregorius. Sic ergo occurrit coactus suo se examini praesentans. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi.

« Vir. »

daemonis expendunt, a multis daemonibus possidentur.

« Qui habebat daemonium. »

Ecce daemonum habitus, qui habitus et miser et miserabilis est. Habere enim daemonem, non haberi a daemonio, notat quod hic per peccatum causa fuerat quod daemones intraverunt in eum. Ad Ephes. iv, 27 : Nolite locum dare diabolo. Jacob. iv, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Tobiae, vi, 17 : Ili namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos.

Hic innuitur clarus status istius daemoniaci : sexu enim erat vir.

Cum dicitur : « Quidam, » intelligitur quod erat clare dignitatis, de qua (ut dicunt Sancti) tota dolens erat regio. Et ideo cum, Matth. vn, 28, duos dicat fuisse daemoniacos, Lucas unum solum commemorat : quia iste dignitatis erat singularis : innuens etiam in eos qui potentes sunt in saeculo, plus posse daemonia. Et ideo dicitur quod iste a legione possessus erat. Alter autem non nisi ab uno vexabatur daemone. Jacob. ii, 6 : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? IV Reg. v, 1 : Naaman, princeps militia regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus : per illum enim dedit Dominus salutem Syriae : erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. Frequenter enim contingit quod illi qui prae caeteris fulgent divitiis et dignitate, ampliori daemonum inficiantur quasi ejusdem leprae varietate. I ad Timothy. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Et dum vires et virilitatem strenue in obsequio

« Jam temporibus multis. »

Notat hic miseriae istius antiquitatem et continuationem.

Per hoc enim quod dicitur : « Temporibus multis, » notat antiquitatem. Per hoc autem quod dicit : « Jam, « notat continuationem. Jam enim, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, notat nunc propinquum praesenti, vel in praeterito, vel in futuro. Et est sensus : Ex multo tempore continuo usque ad propinquum praesenti nunc.

« Habebat daemonium. » Isa. xlviii, 8 : Praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. Jerem. ii, 20 : A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. Hic enim daemoniacus quasi numquam lucida habuit intervalla, qui ab antiquo de vitio in vitium secundum voluntatem cujuslibet daemonis exagitabatur.

« Et vestimento non induebatur. »

Ecce daemonis furor : qui et lacerabat habitum ut detegerentur turpia, et expulit de domibus, propellens ad loca ho-

<--- Page Split --->

minum habitationi incongrua et horrida. Significatur autem in hoc quod habitum virtutum lacerat daemonum furiosa inhabitatio, et habitationes humanae naturae congruas horret, quaerens immunda mortuorum in inferno positorum sepulcra. Et in hoc duo genera vitiorum notantur. Quaedam enim sunt contra virtutem : quaedam praeter hoc, contra hominum consuetudinem et naturam.Quam distinctionem etiam ante nos Philosophi invenerunt. Contra virtutem sunt luxuria, gula, ira, et alia hujusmodi peccata. Contra naturam et hominum mortem, sunt horrida : sicut de craneis hominum bibere, hominum societatem abhorrere, et cum mortuis eligere domicilium, et hujusmodi : qua jam etiam brutalitatem animalem excedunt, neque animalitati neque humanitati congruentia. De primo, Apocal. xvi, 15 : Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Ezechiel. xvi, 37 : Nudabo ignominiam tuam coram eis, scilicet amatoribus tuis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. Ubi enim hominem non operit virtus, ibi statim apparet turpitudo oppositi vitii.

inhabitat : sicut est qui civilia custodit et humana, quamvis contra Deum et gratiam committat multa : sicut Paulus legem æmulans, antequam converteretur ad Dominum, et alii multi, de quibus dicit, ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Et extra hæc exagitat dæmon ad præternaturalia, et ad irrationabilia compellit. Jerem. 11, 16 : Filii Mempheos et Thaphnes constupraverunt te usque ad verticem. Usque ad verticem enim in qua ratio sita est constupratur, cujus ratio penitus sic evertitur ut irrationabilia prosequatur.

Hic igitur daemoniacus, et contra virtutem civilem, et contra naturam animalitatis, et contra ordinem rationis exagitabatur.

Et quartum adjungitur genus vitiorum, cum dicitur.

« Sed in monumentis. »

In quo notatur quod in spurcis cadaverbus et horridis daemonum locis delectabatur. Et talis consuetudinis dicitur fuisse tyrannus Siciliae Dionysius, qui in inventionibus daemoniacis quae malitiam ferarum et hominum excedebant, delectabatur. Psal. xm, 3 : Sepulcrum patens est guttur eorum. Baruch, iii, 11 : Inverterasti in terra aliena, coniquinatus es cum mortuis. Psal. lxxvii, 7 : Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Sed tanta est Dei misericordia, quod nec illos deserit. Deuler. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastæ solitudinis.

Ecce vitium contrarium animalitati et humanitati. Domus enim est habitatio animalis et hominis, significans quietem, in qua vel ut animal vel ut homo inhabitat. Ut animal, Daniel. iv, 22 : Cum bestiis ferisque erit habitatio tua. Quia licet peccator sit, tamen animalis naturam custodit. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Tamen quia animalis est vita, ut dicit Glossa, fertur dissoluta lascivia in corporis quinque sensus : quam intra metas suas spiritus rector non continet. Nihil ergo admittit contrarium generi animalis, quod sibi ex genere est naturale.

Domus etiam est habitatio hominis, in qua aliquis per rationem humanitatis

« Is, ut vidit Jesum, procidit ante 28 illum. »

Tertium est in quo continetur id quod ex parte daemonis ad miraculum movit faciendum.

<--- Page Split --->

Sunt autem tria. Vidi t enim, et procidi t, et clamavit. Vidi t visu cognitionis et fidei : quia dicit Jacobus, 11, 19 : Dæmones credunt et contremiscunt. Procidi t, coactam reverentiam exhibens. Clamavit, intensionem malitiae ad voluntatem nocendi ostendens.

De primo dicit : « Is ut vidit Jesum, » hoc est, deitatem Christi cognovit. Luc. iv, 41 : Exibant dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei.

Sed contra, 1 ad Corinth. ii, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, hoc est, crucifigi persuasissent. Ressosso. Sciebant in signo, et non in veritate : et sic videbant eum. Dæmones autem Filium Dei videre, est dæmonem in tenebris quidem existentem, lucem claritatis ejus in signis gratiae cognoscere. Et ideo videntes contremiscunt, ut dicit Jacobus, ii, 19 : quod non facerent, si in tenebris non manerent. Spiritus enim sunt tenebrarum.

« Procidit ante illum. »

Ecce coactam exhibet reverentiam. Sic enim inimicos suos etiam invitos ponit scabellum pedum suorum 1. Et iterum, Psal. xc, 13 : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Ad Philip. ii, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur caelstium, terrestrium, et infernorum. Sic ergo non sponte procidit, qui sicut dicitur, Isa. xiv, 14, vult esse similis Altissimo 2 : sed invitus ei quem in signis æstimat, reverentiam deitati debitam coactus exhibet, ut fidei etiam ab inimicis testimonium perhibeatur. Ad Roman. xiv, 11 : Mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Isa. xlv, 23 : Mihi curabitur omne genu : et jurabit omnis lingua. Homo ergo erubescat qui Christo Domino genu non cur-

vat, cui veritatis inimicus, deitatem agnoscens, contremiscens, totus procumbens, reverentiam exhibet. Et in hoc haeretici Ariani et Judæi pejus aliquid faciunt daemoniacæ malitiae. Unde Glossa : « Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur Dei Filium. Judæi dicunt : In principe daemoniorum ejicit daemones 3 : quem daemonia negant aliquid secum habere commune. »

« Et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu, Fili Dei altissimi. »

Ecce hic est intensio clamoris, demonstrans intensionem malitia ad nocendum.

Et notantur tria : modus videlicet clamoris, quantitas, et significatio cordis. Modus exprimitur cum dicit : « Et exclamans. » Exclamatio vocatur expulsa praeter ordinem vox ex affectu cordis. Et ideo aliquando sumitur in bono, quando bonus affectus talem vocem expellit : sicut dicit Psalmus cvi, 6 : Clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, etc. Et, Daniel. xiii, 24 : Exclamavit autem voce magna Susanna. In malo autem, quando malus affectus talem extrudit vocem : sicut, Daniel. xiii, 24 : Exclamaverunt autem et senes. Et hic. Et hoc notat praepositio ex, quae est in compositione participii.

« Voce magna, »

Quæ semper est potius affectu expulsa, quam sit mente et ratione ordinata.

Dicitur autem : « Magna, » non vera vocis quantitate, sed ab intensione sonandi : eo quod alte vel horride vel cum acumine sonat. Et notat cordis anxietatem vox talis. Aliquando autem vox dicitur magna, quae magna exprimit. Et sic dæmonis vox in divinis magna non dicitur.

<--- Page Split --->

Et ideo vox ista cum ejulatu fuisse putatur. Isa. xv, 4 : Expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. Expediti Moab sunt principes daemonum, qui principantur his qui ex patre diabolo sunt. Et anima illius principis ululabit sibi, quando per Christum sibi cognoseit auferri arma in quibus confidebat 1.

« Dixit. »

Ecce significatum vocis. Componitur autem ex duobus : confessione, et deprecatione.

Confessione autem duplici, scilicet, disparitatis, et veritatis fidei.

Disparitas notatur cum dicit :

« Quid mihi et tibi est, »

Supple, commune ? Quasi diceret : Nihil. Ita enim sumus dispares quod me colentes ad te non pertinent, et te colentes nihil mecum habent commune. Et quia nihil est commune mihi, et tibi quare usurpas vasa mea ? Et in hoc notatur quod jam se sensit ejiciendum. II ad Corinth. vi, 15 et 16 : Quae conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fidelis cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?

« Jesu, Fili Dei Altissimi. »

Ecce confessio veritatis, in qua est confessio actus proprii Redemptoris, qui procedit ex virtute deitatis. Et confessio distinctionis personæ in deitate, et confessio hæreditariæ æqualitatis cum Patre.

Primum est in hoc quod dicit : « Jesu, » qui Salvator interpretatur : quæ salus proprius actus est Redemptoris : in humanitate quidem perfectus, sed ex virtute deitatis elicitus. Matth. 1, 21 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim

salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.

« Fili Dei. »

Ecce distinctio personalis. Ex modo enim constructionis, transitio ad distinctas personas refertur. « Fili Dei, » hoc est, fili Patris. Joan. 1, 49 : Rabbi, tu es Filius Dei. Joan. xi, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Et hanc quidem confessionem revelatam a Patre coelesti accipit Petrus 2. Qui etiam dicitur petra super quam ædificatur Ecclesia 3. Sed dæmones per signa gratiæ et amissionem vasorum, existimationem vehementem acceperunt de ea, et coacti cum ejulatu confessi sunt veritatem : non ex propriis, sed ex cogente veritate loquentes. Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

« Altissimi. »

Non dicitur Deus altissimus loco, vel comparatione aliorum deorum : quia non est comparatio ipsius ad alios. Sed dicitur altissimus altissimorum bonorum naturali possessione. Psal. xc, 9 : Altissimum posuisti refugium tuum. Luc. n, 14 : Gloria in altissimis Deo. Genes. xiv, 19 : Benedictus Abram Deo altissimo1, qui creavit coelum et terram. Si autem Jesus noster, Filius Altissimi est, omnia hæc hæreditate possedit. Et quia unicus est, cum alio hæreditatem istam non divisit. Et ideo ipse est altissimus. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

Hæc ergo confessio de infidelitate convincit Arium, et condemnat Judæum,

<--- Page Split --->

ut diximus : quia conflitetur dæmon quod ex virtute divina procedat, et quod non ex principe dæmoniorum Beelzebub, et quod Filius Dei sit altissimi, et quod non sit creatura sicut mentitur Arius.

« Obsecro te, ne me torqueas: »

Ecce deprecatio : in quo notantur duo : modus scilicet, et petitum.

Modus tangitur cum dicitur : « Obsecro te, » hoc est, ob sacramentum tuæ deitatis et præfinitionis. Præfinitvisti enim non hoc tempore judicium de me facere. Serva ergo sacram tuam præfinitionem. Serva etiam tuæ deitatis rectitudinem. In se enim non habet dæmon quod alleget ad obtinendam suam voluntatem : et ideo confugit ad ea quæ scit esse in Salvatore. Simile, Daniel. ix, 19 : Attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum. Et est dolosa allegatio in dæmone : quia ex his quæ sunt in Deo, malitiam intendit suæ obtinere voluntatis. II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

« Ne me torqueas. »

Ecce petitum, quod in Glossa dupliciter exponitur : et tertius modus innuitur.

Uno quidem modo : quia torqueri se reputat, quando a læsione hominis arcetur, et tabescit ex ira et malitia in seipso, et sic torquetur. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit. Mich. vii, 10 : Et adspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me :Ubi est Dominus Deus tuus ?

Aliter exponitur in Glossa, de tempore, quod tempus judicii non erat, in quo potestatem tentandi hominem et vexandi dæmon scivit se amissurum. Et ideo,

Matth. vui, 29, dicunt dæmones : Venisti huc ante tempus torquere nos. Quasi dicant : Hoc esset contra tuam præfinitionem, et contra tuum ordinem.

Tertia innuitur expositio, quod in præsentia Christi dæmon incendebatur et puniebatur. Quod fit ex odio : quia odiens aliquem, amplius affligitur in præsentia ejus cum videt eum in negotiis suis prosperari. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Mich. vii, 10 : Oculi mei videbunt in eam, inimicam scilicet, nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.

« Præcipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. »

Hic ponitur id quod est ad miraculi perfectionem et commendationem.

De perfectione autem miraculi non est nisi præceptum Domini, ut ostendatur virtus verborum Domini, sicut diximus in præcedentibus : quia in illa virtute verbi Domini, committitur verbum prædicandum Apostolis.

Dicit ergo : « Præcipiebat enim, » quia cujus præcepto paret etiam sensibilis creatura, sicut ventus et mare : illius præcepto (quamvis invita) subditur etiam creatura dæmoniaca, et obedit coacta. Marc. 1, 27 : Quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei ?

« Spiritui immundo. » Spiritus immundus dicitur a duobus : ab immunditia quam in se fecit, et ab immunditia quam in alio persuasione facit. Matth. xii, 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, etc. Marc. 1, 23 : Erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo.

« Ut exiret ab homine. »

In hoc iterum notatur quod homo iste

<--- Page Split --->

causam dederat et locum dæmoni : et ideo in interioribus ejus erat præsidens et impediens operationes ejus, ne ad ordinem regiminis vita recta pervenire posset ratio. Et quoad hoc spiritus dicitur immundus esse in aliquo : non ita quod sit intra animam ejus, vel spiritui illius illabatur : sed turbat sanguinem, et spiritum corporeum ipsius, qui est vector formarum et virtutum ejus, et in cogitatu, et verbis, et motibus. Per hunc modum reddit inordinatum. Sic dicitur, I Reg. xvi, 14 : Spiritus Domini recessit a Saul, et exagilabat eum spiritus nequam, a Domino. Matth. xvii, 14, dicitur de quodam qui male patitur a dæmonio : Nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. Et, Matth. xv, 22, dicitur : Domine, filia mea male a dæmonio vexatur. Et similia multa sunt in Scripturis. Et ideo quia interiores vias et vires sic impedit, dicitur hic, quod præcepit ut exiret ab ipso, hoc est, ut interiora relinqueret, et non impediret vel vexaret eum.

« Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus, et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. »

Hic ponit miraculi commendationem a quatuor, quorum primum est dæmonum vis et crudelitas, cui posse imperare fuit commendabile. Secundum est, dæmonum numerosa multiplicitas. Tertium autem, dæmonum coacta supplicitas, quod a Christo nihil nisi per supplices preces impetrabant. Quartum autem, ostensa in porcis dæmonum, malitiæ cui posse imperare erat maximum.

Circa primum duo dicuntur : antiquitas, et tyrannica crudelitas.

Antiquitas adhuc in duobus describitur : in tempore, et violentia.

In tempore quidem : quia « multis temporibus » possederat eum : jam quasi

præscriptum jus habens in ipso, sicut homo in jumento suo quod ab antiquo possidet. Unde, Luc. xi, 21, vocatur fortis armatus qui custodit atrium suum, cujus in pace sunt omnia quæ possidet : nec ab aliquo impetitur vel inquietatur in jure suo, sibi a multo tempore descripto.

Secundum autem notatur per hoc quod dicit :

« Arripiebat illum. »

Arreptio enim sonat violentiam et inordinatam exagationem et vexationem. Unde, Marc. v, 5, dicitur de isto, quod erat clamans, et concidens se lapidibus. Arreptio enim est raptus spiritus corporei, qui est vector virtutum ad impulsum dæmonis. Et ideo anima destituta instrumento suo quo movet corpus et regit, quod est spiritus : quasi sopita et destituta, nullum ordinatum motum habet in corpore : sed vivificat ipsum tamen : quia vita est essentialis motus ejus, a quo non destituitur dum est in corpore : sed animalibus operationibus destituitur propter hoc quod spiritus ad operationes dæmonis usurpatur. Unde, Matth. viii, 28, dicuntur dæmoniaci isti sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Apocal. xii, 12 : Descendit ad vos diabolus, habens iram magnam.

« Et vinciebatur catenis et compedibus custoditus. »

Hic describit tyrannicam crudelitatem, quod ruptis vinculis, in desertum agitabatur.

Dicit ergo quod « vinciebatur catenis, » quæ de ferro fiunt, quod omnia domat, et istum non domabat. Daniel. ii, 40 : Ferrum communuit, et domat omnia. Istum autem non domabat. Marc. v, 4 : Nemo poterat eum domare.

« Et compedibus, » ferramentis pe-

<--- Page Split --->

dum, « custoditus » insuper ab hominibus. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Iste enim significat dementem concupiscentiam, et furorem irrationabilem, et phantasiam protervam in peccatore : qui per ista tria exagitatus in concupiscibili et irascibili et rationali, ruptis omnibus fertur ad motus diaboli, nullo retentus retinaculo. Catena enim qua colligantur ansis, significant praecepta colligata charitatis ansulis. Compedes autem sunt sapientiæ divinæ instituta, per patres promulgata, qua tamquam nihil rumpuntur ab eo qui demente concupiscentia et furore irrationabili et phantasia proterva exagitatur. Jerem. n, 24 : Nullus avertet eam : omnes qui quaerunt eam, non deficient : in menstruis ejus invenient eam.

Et hoc est quod sequitur :

« Et ruptis vinculis »

Catenarum et compedum. Jerem. v, 5 : Confregerunt jugum, ruperunt vincula.

« Agebatur » violenter « a dæmonio, » inordinato motu, « in deserta, » ubi nihil humanum colebatur vel habebatur : sicut supra diximus. Jerem. ii, 24 : Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui. Sicut enim dicit Gregorius : « Qui societatem hominum violat, superest ut solus bestialiter vivat. » Marc. v, 3, 4 et 5 : Neque catenis jam quisquam poterat eum ligare : quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset calenas, et compedes comminuisset, et nemo poterut eum domare. Et semper die ac nocte in monumentis et in montibus erat. Et ideo significat eos, quorum peccata sunt et contra gratiam, et contra rationem humanam, et contra naturam : sicut diximus. Et ex his agitantur, demente concupiscentia in desideriis delectabilium, et furore irrationabili in nocumento proximorum, et phantasia proterva in con-

traditione veritatis, et cum contemptu mandatorum divinorum, et cum transgressione statutorum paternorum : et præter omnia hæc solitudinem et singularitatem habent in inventione novorum peccatorum. Psal. lxxix, 14 : Singularis ferus depastus est eam. Isa. iii, 8 : Linqua eorum et adventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Psal. lxxx, 13 : Ibunt in adinventionibus suis.

« Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum. »

Descriptio est commendationis miraculi a multiplicitate.

Non autem interrogat ut discat ignorans. Joan. xvi, 30 : Non opus est tibi ut quis te interroget. Sed interrogat ad commendationem gratiae et miraculi : quia et magnæ gratiae et magnæ majestatis est a tot dæmonibus hominem liberasse.

Dicit autem tria : nominis interrogationem, multitudinis expressionem, et rationem dat talis nominis et responsionis.

Nominis interrogatio fit cum dicitur :

« Quod tibi nomen est ? »

Accipiunt enim nomina ab officiis, sicut et Angeli boni : vel aliquando etiam ab operationibus, sicut dicitur Satan qui adversatur, Diabolus qui deorsum fluere facit, Mammona qui divitias suadet. Et sic de aliis nefandis nominibus dæmonum. Psal. xv. 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Osee, ii, 17 : Auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. Et quod hic quærit nomen, non facit ut nominetur, sed ut tamquam abominabile fugiatur : quia, sicut dicit Boetius, non

<--- Page Split --->

vitaturmalumnisicognitum .IdeoinmortepessimiDomitiani ,lexromanafuitutnomeninfandumelignisetlapidi - buseraderetur , neessetinrecordatione .

« At ille dixit : Legio. »

« Quia intraverant dæmonia multa in eum. »

Ecce expressio numerosæ multitudinis. Nec respondet quæstioni : quia hoc erat impossibile. Non enim potest multis malitiis in speciali designatis unum nomen imponi. Multæ autem speciales malitiæ in isto videbantur dæmoniaco : et ideo legionem se vocavit. Et quia legio est multitudo militiæ ordinata ad unum ducem, ideo intelliguntur omnes isti dæmones in isto unum habuisse principem, cujus imperia exercebant. Multæ enim legiones contrariæ potestatis dirigebantur contra Christum, ex quibus virtutum ejus experimenta accipere dæmones intendebant. Psal. xc, 7 : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.

Legioautemantiquitusdicebaturalegatione , hocest , multitudinesubunoducelegata , etpræceptisetstatutisilliusligata . Ethæcmultitudotuncsexmilliaetsexcentosetsexagintasexmilitescontinebat . Quinumerusasexsurgit : quiasenariusperfectusestnumeruspartibussuisconstitutus , necabundans , necde - ficiens : utexperfectionesenariilegioipsainstrucretur , quodnecinplusnecinminusquamedictumessetfaceret . Continetautemmillenariuminsexmul - tiplicatum , quicubicusestnumerus . Deciesenimdecemdeciesfaciuntmille : utexipsafiguracubistabilitatemetin - mobilitatemlegiodoceretur . Minimuseniminca , decempræfuit : etdenariusceratradix . Maximusautemsubducefuitcentum : ethoceratquadratumradicis . Etduxpræfuitsexagintacentenariis , adprimamperfectionemrespiciens , etadra - dicem , etadquadratumetadfiguramcubi , quæinomnilatereeststabilisetinconvulsa .

Nec respondet dæmon quæstioni, ut diximus : sed quærenti, per legionem innuens multitudinem malitiae et militiae contrariae potestatis.

« Quia intraverant dæmonia multa in eum. »

Ecceratiosuæresponsionis : etsuntverbaEvangelistæ , nondæmonis . L u c , v i n , 2 : MariaquævocaturMagdalene , dequaseptemdæmoniaexierant . G r e - gorius : « SeptemdæmoniaMariahaberædebuit , quæuniversisvitiisplenafuit . »

Inhocautemquoddicit : « Intrave - rantineum , » notaturquodininterio - ribusipsiuspossederantistumhominem ; quodrarocontingit , nisiquandodæmæ - nibusdaturlocusperenormitatemcri - minis . Exteriusenimaliquandoilluduntdæmones , etaliquandoexterioriscorpo - rispuniendiaccipiuntpotestatem , etali - quandorerumadinferendadamna : s i c - utacceperuntpotestateminrebusetincorporebeatiJob 1 . Sedilludendisensi - b u s , numquamlegiturdæmonaccepissæpotestatem , nisipriusillissensibusillu - seritsæculivanitas : sicut , IIadCorinth . x i , 1 4 : IpseSatanastransfiguratseinAngelumlucis . Quodautemintuspræ - sideatetopprimat , nonaccipitpotesta - temnisiperpeccatialicujusenormitatem . UndeAugustinusinlibrodeConflictuvitiorumetvirtutum : « Nonexterius « diabolusaliquemfædaret , nisiprius « fædassetinterius . » Deistointroitudia - b o l i , J o a n . x u i , 2 7 : Postbuccellam , i n - troivitineumSatanas . E t , ibidem , § . 2 : CumdiabolusjammisissetincoruttradereteumJudasSimonisIscariotæ .

« Etrogobantillumneimperaretil - 3 1 lisutinabyssumirent . »

Describiturhiccommendatiomajesta -

<--- Page Split --->

tis facientis miraculum a supplicatione daemonum.

Et tanguntur duo, quorum primum est supplication, ne finaliter condemnentur. Secundum est supplication, ut saltem in bonis fortunae noceant, quibus in corporis et animabus nocere non sunt permissi.

Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Unde, Marc. v, 10, dicitur, quod deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem : quia in illa regione homines magis obediebant eis. Et ideo magis habebant in eos daemones potestatem.

De primo notantur duo, scilicet, supplicatio ipsa judicii valde timendi : in quo docetur homo timere finale judicium, quod tantum timent daemones, quod differri rogant, cum auferri non posse desperant. Secundum est, quid sit in abyssum ire ?

De primo, Job, xli, 3: Non parcer enim verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Sive enim daemon coram summo judice potentiam justam alleget, sive deprecentur, judicium tamen finale non evadet. II Petr. ii, 4: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.

Quod ergo auferre non possunt, differri rogant dicentes :

« Ne in abyssum irent. »

Ire autem in abyssum, est condemnari tenebroso carcere, nec ulterius potestatem habere tentandi. Hoc enim cum fiet in die judicii, evacuabitur omnis potestas et omnis principatus : sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 24 : Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem : scilicet tradetur totum regnum Angelorum et daemonum et hominum Deo et Patri : qui Angelos reget in gloria cum hominibus assumptis, et daemones premet in justitia cum hominibus damnatis. Et sic omnes inimicos filii sui ponit in scabellum pedum suorum 1. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter,

« Erat autem ibi grex porcorum 32 multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

Exierunt ergo daemonia ab homine, 33 et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per praeeps in stagnum, et suffocatus est. »

Hic tangitur commendatio miraculi ab appetitu nocendi daemonum, et justa permissione Domini.

Et tanguntur hic quatuor, quorum primum est nocendi opportunitas. Secundum autem, nocendi cupiditas. Tertium, justa nocendi permissa potestas. Quartum, ipsum nocumentum.

De primo dicitur : « Erat autem ibi, » in loco expulsorum daemonum, « grex. » Improprie sumitur hic : quia nomen gregis non competit nisi animalibus gregatim ambulantibus. Gregatim autem non ambulat nisi quod custodit ordinem in ambulando : sicut oves, et boves, et hujusmodi. Porcus autem inordinatis incedit motibus. Et sumitur grex pro confusa multitudine. Eccle. 1, 13 : Stultorum infinitus est numerus.

« Porcorum. »

Porcus dicitur quasi spurcus : quia spurcum est animal, natura, lege, consuetudine. In natura enim quasi est monstrum. Quod patet ex hoc quod multa in se colligit quæ in nullo secundum natu-

<--- Page Split --->

ram inveniuntur animali. Animal enim quod ungulam in duo dividit, ruminat, et polifilium, hoc est, multorum non est filiorum, sed unius, et raro duorum: et mammas non habet per longitudinem laterum ventris, sed sub posterioribus cruribus. Porcus autem ungulam quidem dividit, sed non ruminat, et polifilium est, et mammas multas habet ab utroque latere per longitudinem ventris.

Adhuc autem, Cætera animalia ungulam in duo fipendita, sepum habent loco pinguedinis. Porcus autem mollem habet arvinam.

Adhuc autem, Animal mollis carnis phlegmaticæ, mollis est pellis, et mollium pilorum. Porcus autem contra mollis quidem est carnis, et duræ et spisse pellis, et durissimorum pilorum, ita quod setas habet loco pilorum.

Adhuc autem, In compositione etiam, capitis est enormis, et colli spissi et bre. vis, ita quod capite numquam superius elevato potest cœlum adspicere.

Secundum legem autem, Levit. xi, 7, porcus animal est immundum : quia contra naturam, cum omne animal fortius sit in superiori mandibula quam in inferiori, quod movet mandibulam inferiorem et non superiorem : solus porcus et elephas fortius in inferiori : et ideo arma defensionis habent in inferiori. Consuetudo autem causa est quare lex prohibet. In luto enim volutatur, et luto in pelle indurato ad pugnam armatur, immundis et spurcis nutritur, singulariter efferatur, et multas alias secundum suum nomen habet spurcitas.

« Multorum. »

Qui, Marc. v, 13, ad duo millia fuisse dicuntur, « pascentium, » pastu de terra effosso. Qui terrenum habet saporem, cæcus existens, lumine cœli privatus, et gressus homini incongruus.

« In monte : » quia forte timore dæ-

moniaci ad montem se contraxerant pastores porcorum.

Ilic autem grex, multitudinem confusam significat voluptuosorum. II Petr- 11, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. Horum grex magnus est : quia lata est via quæ ducit dî mortem, et multi sunt qui inveniunt eam 1. Hi pascuntur in monte superbiae et altitudinis hujus mundi. Luc. xv, 13 : Misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. Pascuntur autem siliquis, non veris granis, hoc est, temporalium inanitate, non adipe gratiae quo pascuntur Sancti. Psal. cxLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te.

« Et rogabant eum, etc. »

Ecce nocendi cupiditas : ut saltem noceant in rebus, qui in corporibus hominum nocere non sunt permissi. Job, 1, 11 : Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet.

« Ut permitteret eis in illos ingredi, » quia etiam in porcos non potest dæmon, nisi permissus.

Dicit autem, Marc. v, 10 : Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem, quia licet legio fuerit, tamen tota illa multitudo ordinabatur ad unum, et ille rogabat.

Si autem quæritur, Quare non rogabat ut permitteretur ingredi in oves vel boves istorum hominum ?

Dicendum, quod omnis Christi actio, fidelium est instructio. Et sicut in primo homine non est permissus tentare nisi in serpente, ut de facili deprehenderetur venenum ipsius : ita et nunc non est permissusingredi in animal significans innocentiae mansuetudinem, sicut est ovis : vel honestorum maturitatem, vel piorum sacrificium, sicut est bos vel hircus : sed significans immundorum spurcitiam, ut est porcus : ut ex hoc homo instrueretur in quos haberet potestatem dæmo-

<--- Page Split --->

nium, et sic cautius homo se conservaret, ne dæmon in eum potestatem acciperet. Unde Glossa : « Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiae pascentes. Et nisi quis porci more vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit. »

« Et intraverunt in porcos, »

Porcino modo viventes, ut diximus. Ecce causa nocumenti.

« Et impetu abiit, etc.

« Et permisit illis. »

Juste quidem : quia Creatoris omnium erant omnia. Juste etiam : quia in illa regione dæmones ex immundis actibus hominum, specialem habebant potestatem. Et ideo puniendi erant pœna damni : quæ tamen eos instrueret, ut ab immundis actibus cessarent. Signum autem malae conversationis eorum erat, quia Dominum a se discedere rogabant. Et sic justa et instructoria erat ista permissio. In beato autem Job erat probatoria, et et ad probationem virtutis ordinata.

« Exierunt ergo dæmonia ab homine. »

Ecce perfectio unius miraculi, et nocumentum instructorium civium illius regionis.

Dicit autem quod « exierunt, » ne opcrationem et virtutes et organa ejus de cætero impedirent. Et sic liberatus est homo, et homo homini secundum usum rationis est restitutus, qui ante fuerat quasi porcus. Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hic ergo homo factus est, per liberationem a spiritu porcino, et restitutionem imaginis divinae. Daniel. iv, 33 : In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei decoremque perveni : et figura mea reversa est ad me.

Ecce nocumentum per effectum. Dicit autem impetus motum non ordinatum a natura, sed impulsum a dæmone. Dæmon enim impellit et exagitat eum quem inhabitat. Et sic feruntur voluptuosi impetu dementis concupiscentiæ. Et hoc habet porcus ex natura, cujus (ut dicunt Aristoteles et Avicenna) notatur descensus concupiscentiæ in aurium submissione quas ante porcus fert erectas. Ita voluptuosi submittunt aures ad auditum, quando obscena audiunt. De concupisentia carnali, Jacob. i, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.

« Abiit. » Bene abiit, qui viam hocstæ conversationis dereliquit. Eccli. ix, 10 : Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Psal. i, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, etc.

« Per præceps, » quia concupiscentia præceps etiam non utitur ratione. Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in aliis suis. Glossa Hieronymi : « Spiritus for- « nicationis et immunditiæ ligat et præ- « cipitat hominem. »

« In stagnum, » quod humorem signat carnalium vitiorum. « Et suffocatus est, » hoc est, exstinctus. I ad Timoth. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens mortua est. Istud est poculum meretricis'. Istud est mare rubens concupiscentia sanguinis in quo submersi sunt Ægyplii 2.

« Quod ut viderunt factum qui pa-

<--- Page Split --->

scebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. »

Hic incipiunt consequentia ad miraculum. Et sunt quaedam consequentia ex parte pastorum : quaedam autem ex parte civium regionis : quaedam autem ex parte Domini, et quaedam ex parte ejus qui a daemonibus est liberatus.

Ex parte pastorum quidem sunt tria : facti scilicet consideratio, majestatis trepidatio, et veritatis nuntiatio.

Facti consideratio notatur cum dicitur : « Quod ut viderunt, » hoc est, diligenter inspexerunt, « factum, » virtute divina, « qui pascebant, » hoc est, pastores. Sic enim facta Domini consideranda sunt ut virtus operans in eis consideretur ad admirationem. Matth. vn, 27 : Porro homines, scilicet cum vidissent, mirati sunt. Joan. v, 14 : Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum.

Nuntiaverunt autem hoc « in civitatem, » ubi habitabant sapientes et majores, « et in villas, » hoc est, illius civitatis pagos et rura, in quibus habitabant rudes et minores. Ad Roman. 1, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum : ita (quod in me) promptum est. Nuntianda enim in veritate, et laude, et timore, sunt opera Dei : quia ex veritate confirmant fidem, ex laude reddunt gratiarum actionem, ex timore convertunt ad bonam operationem. De primo, ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior. De secundo et tertio, Isa. xxv, 3 : Super hoc laudabit te papulus fortis, civitas gentium robustarum timebit te. Omnibus autem nuntianda sunt magnalia Dei : quia, sicut dicitur, Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Psal. cxlivii, 12 et seq. : Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini : quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio ejus super caelum et terram.

« Fugerunt. »

Ecce majestatis trepidatio. Non enim se dignos reputabant appropinquatione Domini : quia porcos paverant, sicut filius prodigus. Genes. iii, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso : et timui, eo quod nudus essem, scilicet spoliatus a veste virtutum. Jona?, 1, 10 . Dominum Deum cæli ego timeo, et ideo a facie ejus fugio. Et est stultum consilium quia potius esset ad ipsum accedendum. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivifcabis nos, Domine.

« Et nuntiaverunt. »

Ecce nuntiatio veritatis. Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Isa. xii, 5 : Annuntiate hoc in universa terra.

« Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum. »

Hic ponitur consequens effectus miraculi ex parte civium regionis.

Dicuntur autem hic tria : exitus videlicet ad probandum, veritatis probatio per visum et auditum, timoris irrationabilis perculsio ex veritate probata.

De primo dicuntur tria : exitus ex auditu causatus, finis exitus qui est probatio per visum, et perventio exeuntium usque ad Dominum.

Exitus autem de civitate et villis, exitum significat pristinae conversationis et societatis. Genes. xii, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. Cantic. 1, 7 : O pulcherrima inter mulieres, egredere. Apocal. xvii, 14 : Exite de illa, populus meus.

<--- Page Split --->

« Videre quod factum est. »

Quia, ut dicit Horatius,

Segnius irritant animum demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.

Job, XLII, 5 et 6 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago panientiam. Joan. iv, 42 : Jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Sic et nobis exeundum est a nobis, et nostris, ut videamus Dominum Jesum. II ad Corinth. un, 18 : Revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur. Cantic. un, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem, etc.

« Quod factum est. » Quia interim in factis suis Dominus videtur, donec per speciem in futuro clarius perspiciatur. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Ad Roman. i, 20 : Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspisciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas.

« Et venerunt ad Jesum, »

Qui, sicut dicitur, Joan. xiv, 6, est via, et veritas, et vita : via portans, veritas ducens, vita beatificans et gratificans : via per mandatum, veritas per verbum, vita per gratiae juvamentum. Et utinam ita perstitissent sicut bene venerunt ! Ad hunc adventum invitat, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Jerem. li, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare. Psal. xxxii, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos.

« Et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. »

Ecce veritatis probatio : primo per visum, et secundo per iteratum auditum testificatum.

Dicit ergo circa primum duo : veritatis per rem ipsam probationem, et causatum in eis ex tanto prodigio timorem.

Circa facti veritatem sex in littera notantur, ex quibus probatur veritas : quod scilicet naturalibus est redditus, quod in ordine regiminis vitæ sedit quietus, quod anterioris status erat liber redditus, quod vestitu honestatis erat amictus, quod sana mente erat decoratus, quod sermonibus Dei erat intentus. Hæc enim sex significant perfecte a daemonio liberatum.

Dicit ergo quod « invenerunt, » hoc est, intus per veritatem venerunt sive cognoverunt, et ad rei notitiam perfecctam venerunt. Matth. vii, 7 : Quærite, et invenietis. Sic sapiens mulier accendit lucernam rationis, et everrit domum cordis, et quærit diligenter donec inveniat Christi veritatem 1. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest : invocate eum dum prope est. Sapient. i, 2 : Invenitur ab his qui non tentant illum : apparet autem eis qui fidem habent in illum.

« Hominem. »

Qui prius porcino spiritu immundo et fero vexabatur, modo homo invenitur, restitutus humanis et divina imagini. Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Eccli. xvii, 1 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et quando non sequitur imaginem, cum Nabuchodonosor con-

<--- Page Split --->

verlitur in bestiam, cujus actus imitatur 1.

« Sedentem, »

Hoc est, quiescentem in vitæ regimine ordinato, qui prius per vepres et montana exagitabatur. Aristoteles in VIII Physicorum : « In sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. » Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se. Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es. Psal. cu, 3 : Qui sanat omnes infirmitates tuas. Haec sanitas mentis perficitur per continentiam passiones mensura sana mentis refrenatem. Eccli. xv, 1 et seq. : Qui continens est justitiae, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata... Cibabit illum pane vitae et intellectus. Et, infra, yt. 3 et 4 : Firmabitur in illo, et non flectetur : et continebit illum, et non confundetur.

« Ad pedes ejus, »

« A quo daemonia exierant. »

Ecce pristini status liberatio, hoc est, daemonum expulsio. Ad Roman. xiii, 12 : Abjiciamus opera tenebrarum. Jacob. iv, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Deuter. xxxiii, 27 : Dominus ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

Verbum et monita illius incessanter audientem. Luc. x, 39 : Maria autem sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Recordatus enim erat iste quod dixit Habacuc, iii, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Et ideo semper illis haesit vestigiis, ante quae diabolus stare non poterit. In his ergo est probatio plenae veritatis.

« Vestitum, »

« Et ideo timuerunt, »

Honestate virtutis et conversationis. Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me. Ad Roman. xiii, 12 et 13 : Induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. Genes. xxxvii, 3 : Fecit ei tunicam polymitam, hoc est, diversis virtutibus depictam. Ezechiel. xvi, 10 : Vestivi te discoloribus.

Timorem reverentiae ad Dominum concipientes. Habacuc, iii, 1 : Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud, etc.

« Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione. »

« Ac sana mente, »

In continentia sapientiæ. Mens enim est quæ rerum rationes et veritates mensurat. Sana autem tunc est, quando id perfecte facere potest. Continentia autem, ut dicit Aristoteles, virtus est quæ facit hominem permanere in mensura mentis, ita quod non abducitur violentia passionis et tentationis. Jerem. xvii,

Ecce auditus testificatus. Isti enim duo sensus sunt disciplinales : visus, et auditus : et ex his plene certificatur veritas.

Dicuntur autem hic tria : nuntiatio, veritas nuntiantium, et modus rei nuntiatæ.

Nuntiatio notatur cum dicitur : « Nuntiaverunt autem illis. » Psal. lxiii, 10 :

<--- Page Split --->

Annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.

« Et qui viderant. »

Ecce certitudo nuntiantium : quia visa sunt certa. Matth. xi, 4 : Renuntiate Joanni qua audistis et vidistis. I Joannis, 1, 1 et 2 : Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vita : et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.

« Omnis multitudo. »

Unanimitatis rogantium. « Regionis Gerasenorum, » quia tot porci magnæ erant multitudinis, et tot millia dæmonum magnæ multitudini principabantur. Multitudinis enim Gerasenorum, hoc est, auras humanas captantium, concors consensus est ad ejiciendum Christum. Psal. LXXXI, 6 : Cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt.

« Ut discederet ab ipsis. »

« Quomodo sanus factus esset a legione. »

Ecce annuntiatæ rei modus. Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

« Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discecederet ab ipsis, quia magno timore tenebantur. »

Hic notatur qualiter irrationabili timore sunt perculsi.

Dicuntur autem hic tria : rogatio, unanimitas rogantium, et res petita cum causa petitionis.

Rogatio exprimitur cum dicitur : Rogaverunt » illum quem forte violenter ejecissent, si non majestatem ejus extimuissent. Vel forte scientes se peccatores, timebant ne rememorarentur eorum iniquitates, et perirent propter suam indignitatem. Et ideo etiam ad preces se converterunt. I ad Timoth. v, 1 : Seniorem ne increpaveris, sed observa ut patrem. Genes. xxxi, 29 : Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.

Job, xxxi, 14 : Dizerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Et est miserable, quod isti numquam unanimiter repulerunt dæmones, qui a multo tempore erant cum eis : et semel tantum venientem Dominum statim a se ejecerunt. III Reg. xvii, 18 : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum ? Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

« Quia magno timore tenebantur. »

Quia porcorum more viventes, timebant porcis pati similia. Exod. xiv, 25 : Fugiamus Israelem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Sed stulti fuerunt, quia a dæmonibus non nisi per Dominum poterant liberari. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. Ad Hebr. xii, 19 et 21 : Qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum...Et ita terribile erat quod videbatur, etc.

« Ipse autem ascendens navim, reversus est. »

Istud est consequens ex parte Domini : derelictio scilicet indevotorum.

Dicit ergo : « Ipse autem, » scilicet Jesus, « ascendens. » Semper enim as-

<--- Page Split --->

cendit Dominus. Modo autem super capacitatem eorum qui eum a se discedere rogabant, est elevatus: faciens sicut Paulus et Barnabas, Act. xiii, 46: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes. Gentes enim habitabant in Galilæa. Ascendere ergo est exaltari in cogitatione devotorum. Psal. xx, 14: Exaltare, Domine, in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas. Mich. n, 13: Ascendet pandens iter ante eos.

meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Ejicientibus enim molestus non fuit. Recipientes autem gratis salvavit, inplens illud Apostoli, II ad Timoth. iv, 2: Insta opportune, importune.

« Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :

Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. »

« Navim. »

Navis autem qua undis supernatat, est via virtutis nusquam mersa in aquis concupiscentiæ. Et hic aliquando navicula vocatur propter vitæ suæ humilitatem. Vocatur autem et navis propter virtutis securitatem. Sapient. xiv, 5: Transeuntes mare per ratem liberati sunt. Proverb. xxxi, 14: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

« Reversus est »

In Gæli læam ad civitatem suam, ut dicit Matthæus 1, hoc est, Capharnaum, quam suam fecit coruscatione miraculorum. Et est mirabile de pietate Christi : quia rogatus recedere, recedit ab indevotis : et non rogatus supervenit devotis, ubi scit se ea quæ pertinent ad salutem, operaturum : nec exspectat donec cum choris et processionibus recipiatur. Unde, Sapient. xii, 1, exclamat ad ipsum Sapientia : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Non enim conviciatur his qui eum a se ejiciunt, nec exspectat supplicationes eorum qui se invitant : sed ingerit se omnibus ad salutem. Mich. vi, 3 : Popule

Ecce consequens ex parte sanati a dæmonio.

Et dicuntur tria, quorum primum est sanati ad Dominum devotio. Secundum autem, ejusdem a Christo salutaris instructio.Tertium vero, instructi fervens exsecutio eorum quae a Domino injuncta sibi cognovit.

Dicit itaque : « Et rogabat illum, » scilicet Jesum, « vir a quo dæmonia exierant, » volens adhærere ei qui sibi fuerat causa salutis, « ut cum eo esset, » et sequeretur eum, sicut Maria Magdalena. Psal. lxii, 9: Adhæsit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Zachar. viii, 23 : Ibimus vobiscum : audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. IV Reg. ii, 2 : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Et est laudanda istius devotio, cui dulce erat remanere cum Domino, et liberari a diabolo. Ad Philip. i, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Ruth, i, 16 : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Matth. xvii, 4: Domine, bonum est nos hic esse.

1 Cf. Matth. ix, 1 : Et ascendens in naviculam,

<--- Page Split --->

« Dimisit autem eum Jesus, dicens. »

Ecce utilior dimissio et instructio. Causa autem dimissionis est, ut salutem indevoti aliquem habeant testem veritatis Domino recedente, et aliquem adhortantem ad salutem. Act. 1, 8: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Causa etiam alia potuit esse, ut nobis formam daret, ne curatos in testimonium laudis nobiscum duceremus. I ad Corinth. iv, 3: Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Et, infra, 3:3: Laus erit unicuique a Deo. Tertia etiam causa esse potuit, quia jam iste confirmatus fuit: et ideo ad prædicandum mittendus fuit, maxime cum notus esset et vir præclare dignitatis, et multum fructum facere posset.Matth.ix, 38: Rogate Dominum messis ut militat operarios in messem suam. Luc.x, 3: Ite: ecce ego mitto vos. Matth. autem, viii, 20, cum qui in dolo propter cupiditatem secum esse voluit, non misit, sed abjecit, dicens: Quo vis me sequi? Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

His ergo de causis istum devotum dimisit, « dicens » per instructionem :

dignitatis conversis, facilius alii converterentur. I Machab. ii, 17 et 18: Princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus. Ergo accede prior, et fac jussum regis. Majores enim sunt minoribus in exemplum obedientiae et fidei.

« Et abiit per universam civitatem, »

Scilicet metropolim. Et est devota sanati obedientia. Cantic. iii, 2: Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Jonæ, ut, 4: Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, etc.

« Prædicans quanta illi fecisset Jesus. »

Et est mirum quod dæmoniacus a legione curalus, factus est Evangelista. Marc. xvi, 13: Prædicate Evangelium omni creaturæ.

« Quanta illi, » beneficiorum miracula « fecisset Jesus, » hoc est, Salvator. Psal. lxv, 16: Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. Tobiae, xii, 3: Bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?

« Redi in domum tuam, »

Hoc est, ad familiam tuæ generationis, in qua magis vales, cum sis homo præclare dignitatis. Matth. ix, 6: Tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

Præterea, Tuis primo prædicare teneris. I ad Timoth. v, 8: Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

« Et narra, » prædicando, « quanta » beneficia « tibi » per me « fecit Deus. » Psal. xxi, 23: Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiæ laudabo et. Hoc autem fecit ideo, ut illis clare

« Factum est autem, cum rediisset 40 Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. »

Hic incipit ostendere verbi virtutem in mundo minori, hoc est, in homine, tam in vita quam in morte.

Et ideo hic duo inducuntur miracula : quorum unum est de sanatione hæmorrhoisse, pro qua nemo intercessit. Alterum autem de suscitatione filiæ Archisynagogi, pro qua multi intercedebant, quam clamore suscitavit : docens Apostolos quod verbo virtutis suæ omnia portat : aliquando sanans virtute, ver-

<--- Page Split --->

bum confirmante : aliquando autem verbi potestate : ut et ipsi virtute utantur in vitæ testimonium, et verbo in veritatis illuminationem.

Et ideo dividitur tota hæc historia in duas partes : in quarum prima agitur de solemnitate recipientium se, et exspectantium reditum ejus, quem indevoti abjecerunt. In secunda autem ponuntur ea quæ faciunt ad miraculorum perfectionem.

Circa primum tria dicuntur: reditus scilicet, exceptio solemnis, et causa exceptionis.

Reditus describitur cum dicit :

nit in nomine Domini. Psal. cxvii, 25 et 26 : O Domine, salvum me fac : o Domine, bene prosperare. Benedictus qui venit in nomine Domini.

« Erant enim omnes exspectantes eum. »

Ecce causa exspectationis : quia cum magno desiderio salutis in corpore et anima, exspectantes erant reditum Salvatoris. Psal. xxxix, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Michææ, vii, 7 : Ego autem ad Dominum adspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum.

« Factum est autem, cum rediisset Jesus, »

« Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat. »

Scilicet ad devotos qui noverant opera virtutum ejus. Cantic. vi, 12: Revertere, revertere, Sulamitis : revertere, revertere ut intueamur te. Revertere, inquam, adventu iterato veritatis, per illuminationem intellectus, Luc. i, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Revertere per accensionem affectus in ardore charitatis, Isa. lxii, 1 : Donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Revertere per infusionem virtutis ad curationem infirmitatis, Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Revertere per ostensionem tua speciei, et auditum tua prædicationis ad doctrinam honestæ conversationis, Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : Vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Sic ergo cum rediisset, « excepit illum turba. » Juxta Isaïæ, vaticinium, Isa. lx, 4 : Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Joan. xii, 12 et 13 : Turba multa quæ evenerat ad diem festum,... clamabat Domino : Hosanna ! Benedictus qui ve-

Hæc est secunda pars in qua ponitur historia duorum miraculorum.

Et dividitur in partes tres : in quarum prima ad miraculum faciendum ponitur intercedentium dignitas et multitudo, et Domini ad faciendum inclinatio. In secunda, cum esset in itinere, ponitur prioris miraculi in sanatione hæmorrhoisse perfectio. In tertia vero ponitur filiæ Archisynagogi suscitatio.

In prima harum ponuntur tria : intercedentis dignitas, intercedentis humilitas, et intercedentis devota postulatio cum rationis allegatione, quæ compulit affectum paternum ad postulandum.

De primo dicuntur tria : postulantis strenuitas, postulantis famosum nomen, et postulantis dignitas.

De primo dicit :

« Et ecce, » in turba, ut intercessione nultorum exaudiretur facilius, et esset miraculum coram multis factum gloriosisus, « vir, » in quo intelligitur strenuitas principis in regenda republica. Bias qui fuit unus de septem sapientibus Apollinis dicit : « Principatus ostendit virum. » « Vir enim est, ut dicit Grego- « rius, qui contra biformes fortunæ in-

<--- Page Split --->

« sultus, uniformi constantia mentis « militat præmunitus. » Et vere vir virens virore fidei, qui salutem filiæ non peteret ab eo quem non crederet Salvatorem. Jerem. XVII, 7 et 8 : Beatus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Vir, inquam, a vi mentis, quem non desperatio salutis ex magnitudine infirmitatis dejecit a spe salutis. Ad Roman. IV, 18 : Qui contra spem in spem credidit, ut vere se probaret filium Abrahæ.

Hic ergo vir,

« Cui nomen Jairus. »

Ecce designatio famosi nominis. Interpretatur enim Jairus illuminatus, cujus facies cum Domino in monte resplenduit 1. Illuminatus ad fidem Redemptoris, 11 ad Corinth. in, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domino Spiritu. Hic ergo sic juxta nomen suum ad fidem illuminatus Domino se præsentans.

« Et ipse princeps synagogæ erat. »

Allegatio est dignitatis, non cujuslibet, sed ecclesiasticae qua major erat omni dignitate saeculari. Isti sunt principes populorum qui congregati sunt cum Deo Abraham 2. Princeps autem erat cujus est prima potestas et jurisdictio in his quae spectant ad synagogam, caeteris ad minora officia deputatis. Isa. XXXII, 8 et 5 : Princeps ea qua digna sunt principe, cogitabit : et non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps. Principis enim est jura et condere, et aliis praecipere, et alios ad honesta per verba et exempla ducere. Haec enim secundum Isaiam, sunt condigna principi.

Et ideo dicit Isaias, XXXII, 3, quod fraudulentus non appellabitur major. Et infra, y. 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites. Fraudulentus enim, qui dictat leges ad perdendos et exspoliandos mites et innocentes, tyrannus est. Princeps autem non nisi utilia populo decernit : et hoc aliis præcipit quod ipse prior facit. Econtra de malis principibus synagogæ dicitur, Matth. XXII, 4 : Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere. Iste autem princeps erat summus sacerdos, sicut Episcopus, vel Archiepiscopus apud nos.

« Synagogæ. » Et in hoc notatur quod jam in sacrificiis et sacramentis synagogæ cessaverat virtus curationum, et inchoabatur nova gratia, et requirebatur qui curaret. Ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Si enim aliquem ad perfectum duxisset, ipse princeps synagogæ alium non requieret.

« Et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

Quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. »

Tangitur hic istius principis humilitas.

Et tanguntur duo : supplicitas adorations, et humilitas cordis.

Supplicitas adorationis notatur in hoc quod « cecidit, » id est, pronus adoravit. Exod. IV, 31 : Proni adoraverunt. Pronus enim cadit in Deum : supinus autem cadit a Deo et avertitur ab ipso. Et ideo pronus manuum apprehensione adhaeret Deo, et accedit ad ipsum : supinus autem capite avertitur ab ipso, et impingit contra eum pedibus. Deuter. IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vovtis universi. De supinis autem,

<--- Page Split --->

Isa. ix, 13 et 14, dicitur : In omnibus his non est aversus furor ejus... Et populus non est reversus ad percutientem se. I ad Corinth. xiv, 23 : Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

ut intraret in domum, et suscitaet filiam.

Quæritur autem, Quare non increpatur iste sicut regulus, Joannis, iv, 46 et seq.? Et de hoc Patres multas reddiderunt rationes.

« Ad pedes Jesu. »

Ecce humilitas devotionis : quia cum princeps esset, non dedignatus est locum pedum quaerere. Psal. cxxxı, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. IV Reg. iv, 8, mulier Sunamitis tenuit pedes Elisei. Sic dixit Mardochaëus quod pro salute Israel paratus erat osculari pedes Aman 1. Sed et multo magis Christi. Sic mulier peccatrix stans retro secus pedes Jesu osculabatur eos 2. Sic multi gratiam invenerunt ad pedes Domini. Ad Hebr. iv, 16 : Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

Prima quidem est, quia iste cum istis signis humilitatis et devotionis petit : quod non ille. Procumbit in pedibus, quod signum est devota fidei licet pusillae. Psal. xcvın, 5 : Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

Secunda autem est, quia iste ad aliud petit quam ille. Iste enim petit, ut viso lamento matris puellae magis moveatur ad misericordiam : ille autem, quia absentem non credidit curare posse. Isa. lxiv, 12 : Numquid super his continebis te, Domine, tacebis, et affliges nos vehementer ? Quasi diceret : Non continebis viscera pietatis, visa tanta miseria in me, et in matre, et in familia domus : quam, quamvis scias jam per praescientiam divinitatis, tamen humanitus moveberis videns eam oculis carnis.

« Rogans eum. »

Ecce supplicatio in qua duo continentur : modus, et res petita.

Modus exprimitur per hoc quod dicit : « Rogans eum. » Est rogatio, petitio cum supplicatione et humilitate. Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Et attende, quod cum magnus esset, non convertitur ad imperium vel ad preces armatas, sciens divinitatem non cogì nisi per humilitatem. Et hoc est argumentum fidei ipsius. Daniel. nı, 39 : In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur, etc.

« Ut intraret in domum ejus. »

Hic tangitur res petita, et est duplex : quia una ordinatur ad alteram, scilicet,

Tertia causa est, quia sicut tactus mundissimæ carnis suæ, et deitati unitæ, multa operabatur in ægris, ita scivit quod præsentia corporalis per sensum tactus multa faceret in filia, si se domui præsentare dignaretur. Multa enim facit carbo ignitus, quæ non facit natura ignis. Et ita facit multa deitati unita humanitas, quæ non facit per seipsam separata deitas. Isa. lx, 13 : Locum pedum meorum glorificabo. Locus enim pedum est humanitas, quæ glorificatur, quando mirabilibus per suum contactum factis honoratur.

Quarta causa est, ut incarnationis ædificetur fides, quia nisi præsentia deitatis aliqua operaretur, quæ non faceret absens, non construeretur fides incarnationis. Joan. v, 36 : Opera quæ ego facio testimonium perhibent de me.

His ergo de causis non reprehenditur qui Dominum rogavit, ut domum ejus

<--- Page Split --->

intraret. Luc. xix, 9 : Hodie satus domui huic facta est, eo 'quod et ipse filius sit Abrahæ.

« Quia unica filia erat ei. »

justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. Cantic. viu, 8 : Soror nostra parva, et ubera non habet, hoc est, tenella, ex qua spes posteritatis habetur, et nondum fructus.

Ecce allegatio petitionis subintellectae : qua est, ut suscitaret filiam ejus : qua, sicut dicitur, Matth. ix, 18, defuncta erat 1. Hic autem, et Marc. v, 23, dicitur quod moriebatur, hoc est, erat in moriendo, quia exeunte patre de domo, erat in agone. Sed cum moram faceret, rediens jam tendebat ad mortem, et tandem etiam mortua est : sicut et inferius patri nuntiatur.

Quatuor autem dicuntur ad exaggerationem doloris patris, et provocationem misericordiæ Christi, scilicet, quod erat unicum naturae pignus, fragilitas sexus, teneritudo ætatis florentis, et miseria infirmitatis.

« Et hæc moriebatur, »

Hoc est, mori incipiebat. Et hic allegatur magnitudo miseriae : quia paternum affectum multum affecti dolor mortis filiae, ex qua pignus nondum susceperat. Thren. i, 4 : Virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. Significatur allegorice hac filia, caro, vel Ecclesia, quæ moritur quidem, caro, quando ab inquieto spiritu regitur, vel Ecclesia, quando ab inquieto Prælato. Thren. v, 11 : Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Taliter autem exponere non est difficile.

De primo dicit : « Quia unica erat illi, » et ideo affectum paternum totum possederat, qui in alia naturae pignora indivisus erat. II Reg. i, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum.

« Et contigit, dum iret, a turbis comprimebatur. »

Hic intelligitur bonitas Domini, et inclinatio ad faciendum miraculum. Et est hic inchoatio ad operationem alterius miraculi.

« Filia. » Ecce sexus infirmitas. Filia enim magis tenera est quam filius. Eccli. xxxvi, 23 : Est filia melior filio. Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri. Poterat enim esse quod tunc filiæ tenerius diligebantur circa adventum Salvatoris, quia sperabatur quod de ipsis incarnandus esset Salvator. Ruth, iii, 10 : Benedicta es a Domino.

Et tanguntur tria. Primum quorum, descriptio modi, ubi, et quomodo accessit ad eum mulier. Secundum autem, quod humilitas, et devotio, et fides describitur mulieris accedentis. Tertium est fama miraculi, ordinata ad confortationem cujuslibet credentis.

Dicit igitur de primo quod « contigit, dum iret, » hoc est, in eundo esset ad domum principis : quia virtus de illo semper manabat sicut fons. Luc. vi, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

Jam quasi pubes effecta, et ideo jucunditati 'parentum parabatur, et in castitate nutrita, spem honestatis jam promittebat, et gaudium parentum. Daniel. xiii, 3 : Parentes enim illius, cum essent

« A turbis comprimebatur. » Comprimebatur autem propter multitudinem. Turbæ enim sunt turbata multitudo, quæ etiam Dominum comprimit, nec discernit. Joan. xvi, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo

<--- Page Split --->

pressuram habebitis : sed confdite, ego vici mundum.

Pressura autem turba est triplex. Est enim admirantium facta ejus : et ideo cum pressura ad usum prementium. Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa qua faciebat super his qui infirmabantur. Sunt etiam turba devotorum, audire eum et videre propter ædificationem cupientium : sicut, Joan. xii, 21, turba exiens ad eum dixit Philippo : Domine, volumus Jesum videre. Est etiam turba, tota turbata Christum persequentium, et pressuras ei suscitantium : qui sequebantur ut caperent et accusarent. Matth. xxi, 13 et 16 : Abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent Jesum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis. Primi sunt quaerentes fidem curiosi. Secundi, fideles devoti. Tertii, simulatores fidei et indevoti. Omnes isti accedentes eum comprimunt. Primi autem eliciunt signa ad ædificationem veritatis. Secundi comprimunt virtutem ad perficiendam bonitatem et sanctitatem. Tertii comprimunt humanitatis fragilitatem ad accusandam infirmitatem.

Descriptio sexus tangitur cum dicitur : « Et mulier. » Bene mulier,. pietate sua summum molliens herum, hoc est, Dominum, et Jesum Christum. Proverb. xxxi, 30 : Mulier timens Dominum ipsa laudabitur. Eccli. xxvi, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Mulier autem haec fortis erat, quæ se turbis immittere cogitabat. Proverb. xxxi, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? Procul et de ultimis finibus pretium ejus.

« Quædam, » scilicet dignitate singularis. Et hæc ab Ambrosio in Tractatu de Salomone, dicitur fuisse Martha, soror Lazari, et Mariæ Magdalene. Dicit enim ibi sic : « Christus largum sanguinis flu- « xum restrinxit in Martha : Lazarum « autem suscitavit quatriduanum, et dæ- « mones expulit de Maria. » Joan. xi, 5 : Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

Eusebius autem Caesariensis in Ecclesiastica historia dicit, quod hæc fuit specialis dignitatis fæmina, quæ ex quo curata est, ad similitudinem Salvatoris fecit fieri imaginem, cui etiam similes vestes vestibus Salvatoris induit, et fimbrias in vestibus illis fecit, similes fimbriis vestium Salvatoris: et eam in horto et curia sua collocavit. Herbis autem crescentibus sub imagine, quæcumque herbarum fimbrias attigerunt, similem curationis effectum acceperunt, et fluxum sanguinis curaverunt. Ruth, iii, 11 : Scit omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.

« Erat in fluxus sanguinis. »

Hic tangitur devotio nulieris accedentis.

Et tanguntur duo : devotio videlicet mulieris, et meritum.

Devotio tangitur in quatuor : in sexus fragilitate et teneritudine, in singulari dignitate, in infirmitatis descriptione, in accessus humilitate.

Describitur hic magnitudo infirmitatis a quatuor : a specie ægritudinis, ab antiquitate, a sumptibus quos fecerat in medicos, et ab incurabilitate.

A specie quidem ægritudinis cum dicitur : « Erat in fluxu sanguinis.» Et hæc alibi1 dicitur hæmorrhoissa, ab 2,12 quod

1 Cf. Enarrationes in Matthæum, ix, 20. Tom. XX hujusce novæ editionis. Cf. etiam enarra-

tiones in Marcum, v, 25. Tom. XXI ejudem editionis.

<--- Page Split --->

est sanguis, et pèw, quod est fluo. Et hic fluxus non erat menstruorum, sed hæmorrhoidarum: qui quando est cum menstruo fluxu, et omnium quinque venarum, periculosus est, et facit casum virtutis, et consumptionem substantiae corporis. Et hic fluxus est humoris, qui nutritivus est corporis: in quo etiam sedes vitæ est, et causa virtutis. Levit. xv, 25: Mulier... quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit. Erat ergo hæc infirmitas, et periculosa, et immunda, et tædiosa. Psal. l, 16: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.

Fluxus autem dicit distillationem continuam sanguinis immundi. Osee, iv, 2: Sanguis sanguinem tetigit.

Dicit igitur : « Quæ, » mulier miserabilis et mollis per infirmitatem effectam, « in medicos, » hoc est, in medicorum et medicinae sumptus. Attendens hoc quod dicitur, Eccli. xxxviii, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Et ibidem, y. 4 : Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.

« Erogaverat, » hoc est, expenderat « omnem substantiam suam, » hoc est, facultates sive reditus facultatum suarum, quae dicuntur substantia, quia per eas subsistit infirmitas humana. Attendens illud Job, ii, 4: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Quid enim prosunt bona temporalia, si non adsit vita utentis eis ?

« Ab annis duodecim. »

« Nec ab ullo, »

Quot annorum etiam erat puella suscitanda. Sunt autem hi anni circulus unus perfectus nativitatis secundum naturam : quia periodus nativitatis secundum astronomos habet duodecim domos ex duodecim signis confectas : et quælibet domus ponit unum annum. Et ex quo in duodecim annis confortata non fuit, signum erat quod esset morbus incurabilis, qui in nulla suæ parte periodi juvabatur a virtute cælesti. Jerem. ii, 12 : Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer. Isa. xxxiv, 3 et 4 : Tabescent montes a sanguine corum, et tabescet omnis militia cælorum. Omnis autem militia militans ad nocumentum, vel profectum vitæ hominis, est in duodecim signis domorum periodi. Et ideo duodecim sunt stelle in corona capitis mulieris quæ genus humanum significat1.

« Quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam. »

Ecce sumptus quos expenderat.

Scilicet medico, « potuit curari. » Et in hoc notatur morbi incurabilitas, ad commendationem miraculi pertinens. Eccli. x, 11 et 12 : Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem præcidit medicus.

Moraliter autem notatur dispositio hujus infirmi in sexu, in circumstantia, in specie ægritudinis, in prolixitate, in sumptibus, et in incurabilitate.

Non enim sanguine flueret, nisi mulier, hoc est, mollis esset. Mollis autem est qui carnalibus vitiis est emollitus, in nullo concupiscentiæ carnali resistens, et nihil in contrarium laborans. Et hunc etiam Philosophi mollem vocaverunt. Ad Roman. 1, 24 : Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam : ut contumelis afficiant corpora sua in semetipsis. Matth. xi, 8 : Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Eccli. ix, 10 : Mulier fornicaria quasi stercus in via conucleabitur. Molle enim omni tangenti cedit, et omne tangens in se recipit. Jerem. ii, 24 : Omnes

<--- Page Split --->

qui quærunt eam, non deficient : in menstruis ejus invenient eam.

Hæc ergo erat in fluxu sanguinis, hoc est, in concupiscentia fluxus carnalis. Ezechiel. xvi, 6 : Vidi te conculcari in sanguine tuo. Econtra de bonis dicitur : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt ' .

« Ab annis duodecim. » A duodecimo anno incipit fortis motus concupiscentiae quia tunc humor generationis ad loca pudoris incipit descendere. Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Ezechiel. xvi, 7 : Pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.

Et hoc est a duodecimo anno. Tunc enim ornamenta lasciva adhibent sibi feminae, quae vocat propheta mundum muliebrem a : quia exterius praferunt munditiam in habitu, quam intus non habent : et tunc ex concupiscentia tument ubera, et prominent quasi poma, et pilus inguinis ex humore descendente ad loca pudoris germinare incipit : qui pilus significat cogitationes immundas. Quod pro certo fit in puellis ab anno duodecimo : in masculis autem fit a quartodecimo.

Medici autem sunt carnales consolatores, sicut fornicatores, et gulosi : et medicinae sunt fomenta libidinum. Ezechiel. xvi, 15 : Exposuisti fornicationem tuam omni transeunti. Luc. xv, 13 : Dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriose, scilicet cum meretricibus.

« Nec ab ullo potuit curari, » quia libido est insatiabilis. Proverb. xxx, 16, os vulvæ est insatiabile. Os autem vulvæ (quæ a volendo dicitur, quia semper vult, et volendo non satiatur), concupiscentiam significat carnalem.

Redeamus autem ad litteram, hujus mulieris devotionem terminantes.

Dicit ergo :

« Accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. »

Tanguntur hic tria : accessus devotionis, verecundia pudoris, et tactus fidei.

Accessus devotionis tangitur cum dicitur : « Accessit, » hoc est, devotione appropinquavit. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur. Ad Hebr. xii, 22 et seq. : Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum milliurn Angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Qui enim ad Christum devote accedit, omnia haec invenit. Invenit montis aeterni in spiritu contemplationem. Invenit etiam civitatis ecclesiis suffragium, et Angelorum praesidium, et Ecclesiae primitivorum exemplum, et judicis omnium judicium, et Spiritus sancti donum, et sanguinis Christi pretium et testificationem. Et ideo non est mirum si consequitur auxilium, et medicamentum gratiae curantis.

Accessit ergo

« Retro. »

Ostendens sicut peccatrix verecundiam. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Daniel. ix, 8 et 9 : Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus qui peccaverunt. Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio. Psal. i, 3 : Peccatum meum contra me est semper.

<--- Page Split --->

« Et tetigit fimbriam vestimenti ejus. »

Ecce tactus fidei.

Et notantur duo, quod tetigit, et quid tetigit.

Quod tetigit, fidei fuit. Scivit enim quod aliqua virtus deitatis lateret in omni eo quod tangeret. Non enim tangit nisi ad immutationem. Et ideo adoratur lignum crucis, et vestitus ejus, et omne quod tetigit. Genes. xxvii, 21 : Accede ut tangam te. Tangit enim se tangentem, et tangit ad immutationem salutis. Luc. vii, 14 et 15 : Accessit, et tetigit locultum,... et resedit qui erat mortuus. Matth. viii, 3 : Tetigit leprosum dicens : Volo, mundare. Hoc autem majoris fidei fuit quae tetigit per medium. Et confunduntur per hoc haeretici, qui irrident adorantes vestes et reliquias Sanctorum, dicentes nihil inesse virtutis rebus irrationabilibus : ad quorum confutationem Dominus voluit ad tactum vestimenti sui sanitatem praestare isti feminae.

« Tetigit ergo fimbriam, » quae minima est, « vestimenti. » Et, sicut dicitur, Matth. ix, 21 : Dicebat intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Legerat enim vel audierat quod dicit Psalmus cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Unguentum enim gratiae a capite Christo descendit in Apostolos, tamquam in eos qui immediate capiti adhaeserunt. Et ad litteram, descendit in fila vestimentorum ejus, ex quibus fideles capiunt juvamentum. Et ideo vocantur vestes sacrae.

Significatur autem allegorice in hoc quod tactus Jesus per fidem in quolibet ministro Ecclesiae minimo sanat infirmitates peccatorum, et saepe etiam infirmitates corporum : quia non minister operatur, nisi sicut instrumentum. Jesus autem est a quo exit virtus. Quidquid enim adhaeret corpori Jesu sanitates perficit. Quod autem corpori non adhaeret, sicut

haereticus et schismaticus, non perficit sanitates. Et hoc signatum est, III Reg. xvii, 26 et 38, ubi Elias exauditur : sacerdotes autem Baal non exaudiuntur, qui significant haereticos. Post resurrectionem autem, quia corpus glorificatum non immutat aliquod non glorificatum, nec aliquam sui qualitatem immittit in ipsum, non consequitur aliquid tangens Christum. Et ideo calix non immutatur a sanguine Christi, neque palla a corpore. Et ideo palla e aut calicis tactus non leguntur tales sanitates perfecisse. Et ideo forte dixit, Joan. xx, 17 : Noli me tangere, quia talis tactus non confert immutationem. Veronica autem vestimentum ante resurrectionem tetigit, et ad effigiem immutavit, et per illud multis contulit sanitates diversas.

Est autem attendenda mulieris hujus mirabilis humilitas, quae sibi fimbrias congruere et sufficere reputavit ad consequendam salutem. Cum enim parva esset in oculis suis, parva reputavit sibi congruere. Et cum plena esset fide, scivit quod in minimo adhaerentium Christo, sufficiens esset virtus ad sua salutis perfectionem. I ad Corinth. 1, 23 : Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. I Reg. xv, 17 : Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es.

« Et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. »

Tangit hic miraculi perfectionem.

Et tangit tria : curationem subitam, infirmitatem terminatam, et sanitatem restitutam. Primum est supra naturam, secundum supra artem, et tertium est supra creatam virtutem.

Primum enim est supra naturam : quia natura operatur cum motu, et transmutatione, et tempore. Hæc autem curatio est in momento. Et hoc tangit cum dicit : « Et confestim : quia, sicut dicit Ambrosius, « nescit tarda rerum moli- « mina Spiritus sancti gratia. » Infinitæ

<--- Page Split --->

enim virtutis non est operari paulatim, et cum tempore, sed confestim et in momento. Et hoc probat Aristoteles tali ratione : Quia si virtus aliquanta finita operatur aliquid in aliquanto tempore, dupla illius operatur hoc in dimidio dimidii temporis : et sic de aliis duplis virtutibus. Ergo infinita virtus quæ non habet proportionem ad illam, operabitur hoc in instanti. Et hoc est confestim et in momento. Et hoc est quod dicitur, quod sibi velle et dicere facere est, Matth. vn, 8 : Tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Sapient. xii, 18 : Subest enim tibi, cum volueris, posse. Esther, xin, 9 : Non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.

« Stetit fluxus sanguinis ejus. »

Ecce terminatio infirmitatis. Fluxus enim sanguinis non nisi ex una trium causarum provenire potuit. Aut enim provenit ex quantitate sanguinis, aut ex corruptione, aut ex defectu virtutis retentivæ. Et quocumque modo causabatur infirmitas, per imperium Domini stetit sanguis. Et hoc optime significatum est, Exod. iv, 23 et 26 : Tulit Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui. Et sequitur : Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum, etc. Sephora enim interpretatur, adhæsio placuit, et significat hanc mulierem, cujus adhæsio Christo placuit. Petra autem acutissima Christus est, acutissime a nobis et profunde abscidens omnem maculam corruptionis. Caro præputii, significat superfluum fluxum sanguinis corrupti ex defectu perditæ virtutis manantem in omnem concupiscentiæ fœditatem, quæ per Christum abscisa et circumcisa est. Et ideo stetit sanguis, hoc est concupiscentiæ ebullitio. Psal. 1, 16 : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ : et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Ezechiel. xvi, 6 : Dixi tibi

cum esses in sanguine tuo : Vive. Stat enim fluxus sanguinis quando terminatur fluxus concupiscentiæ ex sanguinis fervore proveniens. Et ideo miraculum quod semel in ista Dominus muliere perfecit carnaliter, quotidie spiritualiter adimplet in fidelibus quos a fervore liberat concupiscentiæ.

In his autem duobus tertium intelligitur quod est restitutio integræ sanitatis, per multitudinem exuberantis sanguinis diminutam, per corruptionem humoris sublatam, per alterationem ferventis sanguinis ad temperiem reductam, per virtutem perditam per peccatum restituam. Hæc enim quatuor exiguntur ad restitutionem integræ sanitatis. Joan. vn, 23 : Totum hominem sanum feci in sabbato. Diminuitur autem sanguis superfluus fede manans, per abstinentiam. Corruptio sanguinis tollitur per continentiam. Fervor frænatur per pœnitentiam. Virtus restituitur per gratiam. Ad primum monet Dominus, Joel, 1, 14 : Sanctificate jejunium. Et iterum, Joel, u, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Ad secundum, Luc. xii, 35 : Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris. Ad tertium, Matth. iv, 17 : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum. Ad quartum, Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

Si autem quæritur, Quomodo hæc mulier cognovit ad se rediisse beneficium sanitatis ?

Dicendum, quod cognovit hoc confortatione virtutis, et consolidatione corporis, et exsiccatione humoris, quæ in momento in tantum invaluerunt in ea, ac si contraria horum numquam per infirmitatem in ipsa sensisset. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. Psal. cxliv, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

<--- Page Split --->

« Et ait Jesus : Qui est qui me tetigit ? »

Hic incipit hujus miraculi diffamatio, ad laudem et gloriam facientis, et ad confortationem fidei Archisynagogi, suscitationem filiæ a Domino flagitantis. Quia videns sanatam mulierem ex tactu fimbriæ, confortatus est ad hoc quod credidit futuram suscitationem filiæ, si per seipsum dignaretur eam tangere.

Dicit autem hic quatuor quæ pertinent ad famam tanti miraculi, quorum primum est dispensatoria ordinata ad illumiinationem adstantium interrogatio. Secundum autem est illuminationem desiderantium Petri et aliorum responsio. Tertium autem est obscura quædam de virtute tacti Domini eruditio. Quartum autem est veritatis plena reseratio.

nem, viva per sperandarum rerum in corde vigorem, devota per desiderii fervorem. De formata dicitur, ad Galat. v, 6: Fides quæ per charitatem operatur. Vivit autem fides, quia secundum actum et experimentum in nobis, certitudine quadam fundat res sperandas. Ad Hebr. xi, 1: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Fervens autem fides est, quæ non sinit cor in seipso quiescere, quin tendat in id quod credit: et hæc est quæ vocatur non ficta. I ad Timothy. 1, 5: Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

« Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant. »

De primo horum dicit :

« Et ait Jesus, »

Non ignorans, sed dispensatorie ad illuminationem excitans : « Quis est ? » Duo dicit : personæ enim notat dignitatem, et facti magnitudinem.

Personæ enim notat dignitatem cum dicit : « Quis est, » hoc est, quante dignitatis. Simile, Luc. vii, 49 : Quis est hic, qui etiam peccata dimittit ? Psal. xxii, 8 et 10 : Quis est iste rex gloriæ ? Luc. xv, 8 : Quæ mulier habens drachmas decem, etc. Nec ignorat sexum, quærens per dictionem masculini generis, sed sciens feminam esse, quæ jam mente virum induerat, ponit interrogationem per masculinum. II Machab. vi, 20 et 21 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria digna,... quæ femineæ cogitationi masculinum animum inserens, etc..

Ecce illuminationem de quaestione Domini desiderantium responsio.

Et tanguntur tria, quorum primum est eorum qui virtutem verborum Domini ignoraverunt, negatio. Secundum autem Petri, qui princeps Apostolorum erat, et aliorum qui cum illo erant, ad illuminationem Dominum inclinans responsio. Tertium autem de quaestione a Domino facta admiratio.

Primum notatur in hoc quod dicitur : « Negantibus autem omnibus. » Non enim negat sermonem Domini nisi qui virtutem ejus ignorat. Qui autem virtutem verborum Domini cognoscit, non negat : sed aut assentit, si intelligit : aut si non intelligit, illuminationem exspectat et requirit. De negantibus autem dicit Job, xxxi, 28 : Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Ad Tit. 1, 2 : Non mentitur Deus. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur. Ad Roman. ii, 4 : Est Deus vexax : omnis autem homo mendax.

« Qui me tetigit. »

Ecce supponit virtus actum, qui est tactus. Tangitur enim Deus formata, viva, et devota fide. Formata per dilectio-

« Negantibus autem omnibus » sermonem Domini, « dixit Petrus, » Apostolorum princeps, et vertex in solidissima petra veritatis fundatus. Matth. xvi, 17 : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et

<--- Page Split --->

sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est.

« Et qui cum illo erant, » in consensu studii ad veritatis inquisitionem. Psal. civ, 4 : Quærite faciem ejus semper. Qui non fuerunt rebelles lumini.

« Præceptor, turbæ te comprimunt et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ? »

In hac admiratione continentur tria. Primum quidem præceptoris excellentiae professio. Secundum, ejus quæ in effectu apparuit veritatis, ostensio Tertium autem, de quæstione a Domino facta admiratio.

Dicit enim : « Præceptor, » quia suum erat omnis divinæ illuminationis dare præcepta. Præceptor enim est omnis magisterii habens perfectionem. Luc. v, 3 : Præceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus. In verbo autem tuo laxabo rete. Quasi dicat : Quamvis humanæ rationi videatur inutile, scio quod verbum tuum fultum est omni veritate, nec potest esse irritum et inane quod loqueris. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum. Matth. xxiv, 35, et Luc. xxi, 33 : Verba mea non transibunt.

« Turbæ te comprimunt. »

Ecce veritatis quæ est in effectu apparet ostensio. Turbæ autem sunt multitudo turbata, confusa : et tamen Dominum sequens. Multitudo quidem ad unum non reducta, eo quod unus non univit eam spiritus : sicut dicitur, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Turbata autem fuit affectus turbatione, quia non simplici corde quærebat Dominum. Contra quod dicitur, Sapient. 1, 1 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum. Confusa autem fuit in ordinatione, quia modo confitebatur, modo negabat :

modo honorabat, modo lapidare volebat. Joan. vii, 12 : Quidam dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. Sequebatur autem Dominum pro corporis et non animæ utilitate. Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Et ideo etiam hæc turba non tangit Dominum ad virtutis emissionem, sed ad compressionem, et afflictionem. Psal. xxxvii, 9 : Afflictus sum et humiliatus sum nimis : rugiebam a gemitu cordis mei. Malach. iii, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et ideo dicit suis, Joan. xvi, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. Turba ergo talis comprimit Jesum, et affligit. Et ideo in eam nihil suæ virtutis emittit.

« Et dicis, » qui non nisi vera dicis. Deuter. xxxii, 4 et 5 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus.

« Quis me tetigit? »

Quod dictum quidem omnes miramur, et quærimus a te, scire desiderantes causam dicti tui. Vidit enim Petrus tangi Dominum et comprimi extrinsecus : qui tactus similis est tactui mathematico, qui tangendo conjungitur quidem in ultimis, sed non facit aliquam naturalis virtutis immutationem. Naturalis autem tactus est, quando quod tangit et tangitur, immutant se invicem secundum suas virtutes et qualitates. Et admirabatur de quo horum tactuum Dominus loqueretur.

Et lux vera (quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1, quæ semper adest quærentibus veritatem) dixit quod sequitur :

<--- Page Split --->

« Et dixit Jesus : Totigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. »

« Et dixit Jesus, » subobscure, ostendens suæ quæstionis rationem et illumí- nationem.

Dicit autem duo. Confirmat enim primo iterando quod dixerat : « Tetigit me aliquis, » non tactu turbarum comprimente et affligente, per quem nulla de me elicitur virtus, sed tactu devotionis et fidei. Cantic. v, 4 : Venter meus intremuit ad tactum ejus. Venter enim est quo continentur virtutes divinæ. Luc. vi, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

Et attende, quod tacta fimbria tactum se dicit : quia ad litteram fumus et vapor a corpore Salvatoris resolutus, quod divinitati unitum est, fimbriæ adhæsit, et virtus ejus fideles salvavit.

Et hoc est quod sequitur :

« Nam ego novi virtutem de me exiisse. »

Luc. v, 17 : Virtus Domini erat ad sanandum eos. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Cognovit autem hoc Dominus per sui effectus experimentum : qui tamen omnia præcognovit per deitatis suæ sapientiam et præfinitionem.

« Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus, et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit. »

Hic incipit veritatis plena reseratio.

Et continet duo : ex parte mulieris scilicet veritatis confessionem, ex parte autem Domini facti miraculi confirmationem, et causæ miraculi revelationem

ad omnium fidelium et infidelium eruditionem.

Circa primum notantur tria, scilicet, causa mulierem ad confessionem veritatis inducens, modus humilitatem confitentis prætendens, et ipsa confessio veritatem explanans.

Causa autem quæ mulierem ad confitendum induxit, tangitur in hoc quod dicit : « Videns autem mulier, » visu fidei et munditiæ cordis, quibus duobus oculis potentia videtur deitatis in Christo miracula faciente. Psal. cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

His ergo oculis vidit « quia non latuit, » scilicet eum quem nihil latere potuit. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem,... intuentes in absconditas partes.

« Videns » ergo quia visa est ab eo quem nihil latuit : quamvis dissimularet ut convenientius instrueret adstantes, et ad fidem induceret aliena confessione virtutis,

« Tremens venit, etc. »

Ecce modus plenam et perfectam prætendens humilitatem.

Et tangit quatuor : tremorem verecundantis, accessum amantis, procasum adorantis et humilitatem se sibi per omnia subijcientis.

De primo dicit : « Tremens, » verecundia eam quasi dissolvente : quia se tanti miraculi operatione reputavit indignam, et incongruum sibi esse quod gratissimo conspectui Christi præsentaretur. Psal. ii, 11 : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Job, iv, 14 et 15 : Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt : et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.

« Venit : » charitate Deo appropin-

<--- Page Split --->

quans. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.

« Procidit, » adorando. Matth. iv, 10, et Deuter. vi, 13 : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

« Ante pedes ejus, » se humiliter sibi subjiciendo. Psal. xxxvi, 7 : Subditus esto Domino, et ora eum. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Simile quid peragens illi peccatrici quae erat in civitate 1. Non enim despectabilem reputavit locum, ubi illa consecuta est veniam, ubi gratias agit, ubi misericordiam invenit per effectum salutis.

« At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace. »

Ecce operatae salutis confirmatio.

Et tanguntur tria : benigna salvata allocutio, efficaciae fidei protestatio, pacifica mulieris sanatae dimissio.

Primum notatur cum dicit : « Filia, » quae jam patrem requiris et similitudinem prætendis. Ruth, iii, 10 : Benedicta es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti. I Joan. iii, 2 : Nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.

« Et ob quam causam, etc. »

« Fides tua salvam te fecit. »

Ecce confessio veritatis duplex. Confitetur enim opus, et confitetur effectum operis. Opus enim quod fecit in intentione sua, causabatur ex sperato effectu salutis : licet secundum rem e converso per tactum meritorie causaretur effectus salutis.

Et hoc est quod dicit : « Et ob quam causam, » quae non in re, sed sua intentionis causa fuit, « tetigerit cum, » sciens scriptum esse, Cantic. i, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Et ideo tangit ut oleum misericordiae eliciat.

« Coram omni populo, » ut famosius sit miraculum, « indicavit. » Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est 2. Isa. xii, 5 : Amnuntiate hoc in universa terra.

« Et quemadmodum confestim sanata sit. »

Ecce confessio salutis. Isa. liii, 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Unde Glossa : « De Jesu erit virtus, quae propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras. »

Causa meritoria non ex condigno, sed ex congruo. Luc. vii, 50 : Fides tua te salvam fecit. Haec autem est fides formata, quae cor purificat. Et hoc quod postulavit, Christum præstare posse non dubitat. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Jacob. i, 6 : Postulet in fide nihil hæsitans.

« Vade in pace »

Tibi per sanitatis operationem restituto. Isa. lvii, 2 : Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. Haec est pax in qua non bellat oppugnans infirmitas, sed sanitatem confirmat, et consolatur cordis tranquillitas. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Haec responsio et dimissio confundit turbam comprimentem, erudit cœtum Apostolicum quærentem, consolatur infirmum ad Christum accedentem, et confutat hæreticum de divinitate Christi mentientem, et confortat Jairum majus a Domino miraculum expetentem. Sicut enim dicit Gregorius, ex « perceptione præsentium

<--- Page Split --->

« munerum, firma fit exspectatio futuro- « rum. »

Et in hoc terminatur miraculum de sanatione mulieris hæmorrhoisse.

cta sint posita 2. Et Apostolus, I ad Corinth. xv, 54-58, postquam ostendit quod omnia subjecta sunt ei, infert quod novissime etiam inimica destruetur mors. Et sic procedit hic Christus, sui verbi ostendens potestatem.

Et hoc est quod dicit:

« Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. »

Ut vitæ et mortis ostendatur habere imperium verbum a discipulis prædicandum, ad hoc inducitur ista historia. In hac enim potestate verbi, perficiuntur Episcopi in hac ultima parte istius capituli.

Dividitur autem historia hæc in quatuor particulas : in quarum prima continetur id quod ostendit miraculi istius magnitudinem : in secunda, continetur id quod facit ad gratiae istius in alios propagationem: in tertia, id quod facit ad merentium consolationem, et irridentium confutationem : in quarta vero, id quod facit ad miraculi perfectionem et admirationem.

In prima harum duo sunt paragraphi. Primo enim nuntiatur mors cum diffidentia suscitationis. Consequenter confortatur ad fidem cum certa promissione salutis.

Quatuor autem tanguntur in paragrapho primo. Notat enim primo continuationem hujus historie, in qua omnes tres Evangeliste conveniunt, quod immediate continuatur ad præcedentem 1.

Quia, sicut diximus, præcedens factum inducitur in argumentum fidei ad istud : sicut et Judæi admirantes dicunt, Joan. xi, 37 : Non poterat hic qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur. Consequens enim est ut si vitæ habet potestatem, quod et mortis habeat potestatem, et quod in ditione sua cun-

« Adhuc illo loquente. »

Et simile est in contrario, cum Doninus probare vellet beatum Job, quod dicitur . Sed et illo adhuc loquente, venit alius, etc. 3. Ut sicut ibi tristia tristibus succedebant, ita hic virtus virtutis esset argumentum, et augeretur fides credentium.

Secundo, tangit fidem nuntii venientis, cum dicit :

« Venit quidam. »

Quasi dicat : Non quilibet dubitate fidei, sed exceptæ actionis. « Quidam, » cui credi oportebat, « venit ad principem synagogæ, » ad quem parvus vel dubitate fidei nuntius non mitteretur. III Reg. xiv, 6 : Ego missus sum ad te durus nuntius. Isa. xxi, 6 : Vade, et pone speculatorem : et quodcumque viderit, annuntiet. Dispensatoria autem est hæc nuntiatio ad magnitudinem faciens miraculi.

Tertio, tangit nuntium quod affert :

« Dicens ei : Quia mortua est filia tua. »

Dixit autem cum diffidentia spei salutis, æstimans diminutam virtutem esse Domini, quæ qualitates vitæ mutare posset, et non haberet mortis potestatem. Mors autem privatio est vitæ, corruptio principiorum naturae, exspiratio spiritus vehementis virtutes vitales in corpore, destructio organicorum instru-

<--- Page Split --->

mentorum animae. Et ideo secundum naturam impossibilis est regressus a morte ad vitam. Sapient. n, 1 : Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Thren. nI, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. Talis igitur est mors puella.

respondit patri puella : Noli timere, crede tantum, et salva erit. »

Dicit autem duo : consolationem, et confrontationem ad fidem : et secundo, consolationis et confortationis adhibet causam.

Ut autem dolor crucians ostendatur in patre, dicitur : « Filia tua, » quæ pignus est naturae, unicum solatium vitæ tua, antequam fructum ex ea receperis. Luc. n, 35 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. II Reg. xviii, 33 : Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te ?

Quartum est in paragrapho isto argumentum diffidentiae salutis, cum dicit nuntius :

« Noli vexare illum. »

Et est ista diffidentia pietati admixta : ne Jesus qui in multis procurans salutem nostram laboraverat, ulterius in cassum vexaretur. Exod. xviii, 18 : Stulto labore consumeris. Marc. v, 33 : Filia tua mortua est : quid ultra vexas Magistrum? Quasi dicat : Consolationem accipe quam poteris : quia filia tua non redibit ad vitam. Sic, II Reg. xii, 22 et 23, David mortuo filio consolatus est, dicens : Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi, et flevi : dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ? Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? Nunquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me. Et haec est causa quod nuntius a Domino non increpatur : quia factis Patriarchæ et Prophetæ se conformavit, sed tantummodo confortavit patrem.

Et hoc est quod sequitur :

Consolatio est cum dicit : « Noli timere, » timore diffidentiae. Hic enim timor auferendo spem, occidit salutis fidem. Et ideo præcipitat in desperationem. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva perturbata conscientia. Et, ibidem, §. 12 : Dum ab intus minor exspectatio est, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.

Tali ergo timore « noli timere. » II Paralip. xx, 17 : Nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

Et hoc est quod sequitur. Sed « crede tantum, » fide confortata. Genes. xvii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Fides enim omnipotentiae Dei innititur : et ideo omnia possibilia sunt credenti 3. Genes. xv, 6 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Ostende ergo te esse tanti Patriarchæ filium, et crede. Joan. xiv, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Ego sum virtus Dei, quæ omnia portat et mutat pro voluntàtis arbitrio.

« Et salva erit, »

Non solum ab ægritudine, sed etiam a morte. I Reg. n, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. Virtus hæc quidem in homine non est, sed ego sum Deus. Unde hanc rex Israel sibi non inesse professus est, di-

<--- Page Split --->

cens, IV Reg. v, 7 : Numquid Deus ego sum ut occidere possim, et vivificare. Deus autem vivificat. Ad Roman. iv, 17 : Deus qui vivificat mortuos, et vocat ea qua non sunt tamquam ea qua sunt.

Advertendum autem hic quam opportuna, et quam cauta fuit ista responsio. Opportuna, quia tempore illo facta : cum tristia nuntiarentur. Et hoc notat Evangelista cum dicit : « Jesus autem audito hoc verbo » tristis nuntii. Fecit enim juxta consilium Sapientis, Proverb. xxxi, 6 et 7 : Date siceram marentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis sua, et doloris sui non recordentur amplius. Sicera enim et vinum gaudium excitant. Et significant divinas in tempore tristitiae consolationes. Clavum enim clavo truditur : clavum verbi tristitiae, clavo verbi consolationis. Eccle. xii, 11 : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Cauta vero fuit. Non enim altercatus est cum nuntio, sed convertit se ad patrem, qui pro affectu paterno libens verba de salute filiae recepit, alloquens eum de salute speranda filiae. Isa. xi, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Sic ergo consolatus est patrem, et confortavit ad fidem.

Sequitur :

domum. » Ecce quod nihil abhorrens defuncto appropinquavit. Scivit quod sicut in contactu leprosi, ita nec in contactu mortui contaminaretur. Unde, Luc. vii, 14 : Accessit, et tetigit loculum, scilicet defuncti. Oportuit enim quod medicus nostrarum infirmitatum nobis appropinquaret, et intra domum miseriae nostrae conversaretur : ut nos undique tangens, et nostra sua faciens, mortem nostram fugaret. Unde, Luc. x, 34 : Approprians alligavit vulnera ejus, scilicet saucii, et a latronibus vulnerati. Hoc est quod petivit Rebecca, Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas? Hoc quod secundum veram translationem dicitur, Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Sic enim pervenit ad nos in domum, non jam stans post parietem miseriarum nostrarum 1 : et respiciens deitatis oculo per fenestras occultorum nostrorum, et respiciens per cancellos manifestorum nostrorum : sed in ipsam nostrorum humanorum defectuum intrans domum. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Sic ergo cum pervenisset ad domum, hoc est, ad hujus mortuae puellae hospiti um in domum Archisynagogi, hoc est, Moysi, de judaismo corpus assumens in quo jacebat defunctus, quem lex suscitare non potuit,

« Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem et matrem puellae. »

Hic agitur de gratiae istius in alios propagatione.

Tangit autem hic duo, quam benigne scilicet defuncto nihil abhorrens appropinquavit, et quos gratiae illi sociavit ut in eos fortius propagaretur.

De primo dicit : « Et cum venisset ad

« Non permisit, etc. »

Ecce tangit in quot, et quos gratia ista fuit propaganda.

Notantur autem duo : quorumdam exclusio propter malum meritum, et quorumdam advocatio propter suum beneplacitum.

Exclusio malorum tangitur ex modo negationis, cum dicitur : « Non permisit intrare secum. » Quod attendens Apostolus, ad Hebr. iv, 11, dicit : Festine-

<--- Page Split --->

mus ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Requies autem illa est in qua quiescitur ab infestatione mortis. Ad Roman. xi, 7 : Electio consecuta est : caeteri vero excexcti sunt. Unde hic irridentes et tumultuantes exclusi sunt : sicut patet, Matth. ix, 23, et Marc. v, 40. Tumultuantes sunt confusionem et tumultum saeculi sequentes. Isa. iii, 5 : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Irridentes autem sunt spiritualia nescientes, et carnalia sola reputantes. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Hos igitur exclusit, et hac de causa.

« Nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, »

De suis, « et patrem et matrem puellæ, » qui erant ex parte defuncti cui præstandum erat beneficium, admisit.

Ad defunctum enim suscitandum ex parte Dei duplex requiritur operatio : Dei scilicet, et ministrorum. Ministrorum autem triplex : potestatis perfectæ in sacramentorum collatione, et veritatis divinæ in fidei cognitione, et gratiae gratuitæ in virtutis operatione. Primum horum significatur per Petrum, cui ligandi et solvendi plena collata est potestas, Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni cælorum. Secundum significatur per Joannem, qui radio irreverberato veritatem perspexit, de qua dicitur, Joan. viii, 32 : Cognosce tis veritatem, et veritas liberabit vos. Et, Joan. xviii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Tertium significatur in Jacobo, qui luctator interpretatur, et primus luctam virtutis inter Apostolos pro Christo perfecit, in quo virtus in lucta non occubuit, Act. xii, 2 : Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio. Et haec est causa quod de Apostolicis ministris

hos et non alios sumpsit : sciens sufficere ad mortis propulsionem cum divina operatione clavium potestatem, veritatis agnitionem, et virtutis et gratiae operationem.

Ex parte autem puellæ assumit « et patrem, » qui Prælatum significat, paterno affectu subditum diligentem, et acerbo luctu de morte filiæ lugentem, « et matrem, » lacero pectore pro filia deprecantem, quæ Ecclesiæ significat suffragium.

Hæc enim quinque, nisi defunctus obicem ponat, et in morte remanere contendat, cum operatione divina sufficiunt ad mortui suscitationem. Postulatio patris significatur, Joan. iv, 49, ubi pater dicit : Domine, descendc prius quam moriatur filius meus. Hoc verbum semper esse debet in ore Prælati orantis pro subditis. Suffragium matris significatur, Luc. vii, 12 : Hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. Ecclesiæ enim suffragia multos impetrant suscitari. Hinc est quod Aaron Prælatus pro populo rogans, invenisse legitur quæ ad vitam est via 1. Similiter mater pueri impetrasse legitur suscitationem filii 2. Testes etfam idonei sunt divinæ operationis in sacramentis, minister perfectæ potestatis, doctor limpidæ veritatis, et operator gratiosæ virtutis : per quos excluditur schismaticus potestatem Ecclesiasticam scindens, hæreticus veritati fidei contradicens, profanus et immundus virtuti se opponens.

His igitur de causis hos assumpsit. Sequitur :

« Flebant autem omnes, et plange- 52 bant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum, scientes quod 53 mortua esset. »

<--- Page Split --->

Hic ponuntur ea quae faciunt ad mærentium consolationem, et irridentium confutationem.

unigeniti fac tibi planctum amarum. Genes. 1, 11 : Planctus magnus est iste Ægyptiis.

Dicuntur ergo hic duo. Primo quidem mærentium consolatio. Secundo, irridentium confutatio.

« At ille dixit. »

In primo horum tria dicuntur. Primo enim mærentium luctus exprimitur. Secundo, consolatio lugentibus adhibetur. Tertio, ratio consolationis subjungitur.

De primo dicit : « Flebant autem, » lacrymis, « omnes, » propter affectum patris, qui in mansuetudine omnibus profuit, et præfuit : et ideo patris tanti dolorem quilibet tamquam proprium deflevit.

Ecce plangentium consolatio.

« Nolite flere, » inconsolabiliter flentes, tamquam de resurrectione spem non habentes. I ad Thessal. iv, 13: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non constristemini sicut et cæteri qui spem non habent. Jerem. xxxi, 16: Hæc dicit Dominus : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo, ait Dominus.

Subjungit autem causam, dicens :

« Et plangebant illam, »

« Non est mortua puella, sed dormit. »

Lugentes quod intempestive defuncta sit adhuc vernans flore juventutis. Isa. xxxviii, 12 : Præcisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit me : cum adhuc vita multis diebus videretur esse texenda. Eccli. xiii, 10 : Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus.

Fletus igitur pertinet ad lacrymarum fusionem. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte? Multum enim plorandum est, ut defunctus revocetur ad vitam. Planctus autem refertur ad lugubre carmen. Unde, Matth. ix, 23, dicitur quod ejecit de domo tibicines. Consuetudo enim erat Judæis in exsequiis defunctorum et planctu, multas facere impensas : ita quod, sicut tradit Josephus, multi propter expensas defunctorum suorum depauperati sunt. Tibicines ergo carmen lugubre præcincuerunt, aliis succinctibus idem carmen. Et hoc vocatur planctus defuncti. Jerem. ix, 17 et 18 : Vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent : festinent, et assumant super nos lamentum. Jerem. vi 26 : Luctum

Hujus autem litteræ est triplex expositio a Patribus tradita.

Una quidem, quia pater tantus filiamfamilias (quæ adhuc in cura patris erat) secundum legem Domini erudierat. Et ideo mundo defuncta et in sinu Abrahæ recepta, spe felici redemptionem communem exspectans vivebat : et hæc hominibus mortua, Deo vivebat, et somno beatorum patrum quiescebat. Daniel, xiii, 3 : Parentes illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. De somno tali dicitur, Job, in, 13 : Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.

Alia expositio est, quia defunctus sæculo, ut dicit Ambrosius, Deo vivit. Et qui hominibus qui suscitare non possunt, mortuus est, Deo dormit qui suscitare potest. Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. Ad Hebr. xi, 19 : Et a mortuis suscitare potens est Deus.

Tertia expositio, quia quidam moriuntur, finalem sententiam excipiendo, de quibus dicitur in Psalmo cin, 9 : Terminum posuisti, quem non transgredientur. Job, xiv, 5 : Constituisti termi-

<--- Page Split --->

nos ejus, qui præteriri non poterunt. Et illi mortui esse dicuntur. Alii autem defunguntur, non finalem sententiam accipiendo, sed potius vita funguntur, ut miracula ad gloriam Dei fiant in ipsis : et illorum mors temporalis casus est, sicut somnus temporalis clausio et casus est sensibilis vitæ. Joan. ix, 3 : Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Et sic fuit mortua puella. Mors enim illi dominari diu non potuit, cui fons vitæ appropinquavit. Et ista est probabilior expostio. Per hujusmodi enim signa, ut dicit Chrysostomus, se esse Dominum probavit, et communem adstruxit resurrectionem.

« Et deridebant eum, etc. »

Hic ponitur irridentium confutatio. Derisio autem haec dispensatoria est : quia licet riserint ex infidelitate potentiae a morte suscitare valentis, tamen operatur ad manifestationem mortis, et per consequens ad magnitudinem miraculi, et ad gloriam ejus qui vere mortuam puellam suscitare potuit. Peccabant tamen deridentes Dominum, cujus verbis simpliciter credere debuerant. Job, xii, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Luxit enim in vita resurrectionis. Job, xxx, 1 et 2 : Nunc derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei,... et vita ipsa putabantur indigni. De poena autem sic Dominum deridentium, dicitur, Proverb. xix,29 : Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

Subjungit derisionis causam, dicens : « Scientes, » humana sapiendo secundum causas inferiores, « quod mortua essel, » secundum naturam. Ad Coloss. n, 3 : Mortui estis,et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

« Ipse autem tenens manum ejus 54 clamavit, dicens : Puella, surge. »

Hic agitur de perfectione miraculi, et fama.

Perfectio autem describitur in tribus : in causa, in effectu, et in demonstratione veritatis.

Causa describitur in tribus, in facto, in clamore, et in verbi potestate.

Factum describitur cum dicit : « Ipse autem tenens manum ejus, » ut significaret se sublevare per adjutorium divinae virtutis, et influere vitam per contactum suae vivificae carnis. Job, xiv, 15 : Operi manuum tuarum porriges dexteram. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Psal. cxxxviii, 5 et 6 : Posuisti super me manum tuam : mirabilis facta est scientia tua ex me.

« Clamavit. »

Ecce intensio clamoris notans difficultatem eductionis de morte, non quoad se, cui omnia possibilia sunt, sed quoad defunctum qui difficulter redit. Joan. xi, 43 : Voce magna clamavit : Lazare, veni foras. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis. I ad Corinth. xv, 54 et 55 : Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ?

« Dicens. »

Ecce verbum virtutis et vitae.

« Puella, surge. » Marc. v, 41, dicitur : Talitha cumi,quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge. Nominando autem a sexu et aetate, notat fragilitatis teneritudinem, quae meretur ignoscentiam de delictis, et gratiam in bonis. Sic enim est Benjamin noster, hoc est, filius dexterae Christus, in medio juvencularum tympanistrarium, semper delicta juventutis ignoscens, et bo-

<--- Page Split --->

nis gratiam augens. Cantic. vn, 8 : Soror nostra parva, et ubera non habet.

« Surge. » Per hoc vocat ad vitam, ostendens in his quae sursum sunt, verum esse vitae fructum. Ad Coloss. ut, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ibi enim est terra viventium, et ibi est fons vitae indeficiantis, ubi nemo moritur. Psal. xxvi, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium. Item, Psal. xxxv, 10 : Apud te est fons vitae : et in lumine tuo videbimus lumen. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

imis non remanens. Isa. LVIII, 14 : Sustollam te super altitudines terra, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. Baruch, v, 5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide. Luc. XXI, 28 : Levate capita vestra.

« Continuo, » hoc est, in momento simul reparata vita et virtute et organis operationum naturalium : quod non potuit fieri per naturam. Eccli. XXXVI, 6 et 7 : Innova signa, et immuta mirabilia. Glorifica manum et brachium dextrum. Sic enim vitam et virtutem reddere non potuit nisi gloriosa manus Dei, quae naturam instituit. Psal. LXXVI, 11 : Haec mutatio dextera Excelsi.

« Et jussit illi dari manducare, »

« Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. »

« Et stupuerunt parentes ejus, quibus praeepit ne alicui dicerent quod factum erat. »

Hic tangitur miraculum istud per effectum.

Et tanguntur tria, quorum primum est, quod reversum est vera vita principium. Secundum, quod ostendit vigorosa vita actum. Tertium, quod hoc perfectum est, non per naturam, sed per miraculum.

Ad vera vita demonstrationem. Quia, ut dicit Ambrosius, phantastice suscitatus, imaginem habet viventis, sed non operationem, quae est comestio, quae animalem et veram vitam indicat. Unde, Joan. XXI, 13, et Luc. XXIV, 30, Dominus comedit cum discipulis, veram et humanam vitam ostendens, quae in gloriosis quidem corporibus est secundum potestatem. Sed in his qui ad animalem vitam redeunt, est secundum potestatem, et indigentiam, et nutrimentum quo indiget corpus hominis animale.

Primum notatur cum dicitur : « Et reversus est spiritus, » hoc est, anima, quae (sicut dicit Philosophus) principium est et causa vita. III Reg. XVII, 22 : Reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Ezechiel. XXXVII, 9 : Veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam.

« Et surrexit. »

Ecce vita simul et virtutis actus. Surrexit autem, id est, sursum se egit, in

« Et stupuerunt parentes ejus. »

Ecce fama miraculi. Dicuntur autem stupere parentes, quia illi intus fuerunt : tamen per effectum, et per parentes praedicatum est omnibus. Joel, I, 2 : Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ? Isa. LXV1, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ?

« Quibus praecepit, » cautelam docens humilitatis in magnis. Eccli. III, 20 :

<--- Page Split --->

Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et ideo licet conformare in omnibus praeceptis debeamus voluntatem nostram voluntati divinae, tamen hoc faciendum est in fine praecepti, et non in re praecepta. Et cum Deus intendat per hoc nos reddere humiles, conformes su-

mus quando de donis Dei humiliamur, nihil nobis inde attribuentes.

Et hoc est quod dicit : « Ne alicui dicerent quod factum erat, cum tamen miracula Dei et opera semper sint prædicanda : sicut superius saepe dictum est et probatum.

<--- Page Split --->