CAPUT VII.
Admiratus centurionis fidem, absens sanat illius servum : juxta portam civitatis Naim filium unicum viduc resuscitat : coram discipulis Joannis Baptistae per eos interrogantis an esset qui venturus erat, multa edit signa : illisque abeuntibus Joannem plurimum extollit : Judaeis nec Joannis nec Christi vita placuit, quos pueris invicem in foro acclamantibus assimilat : a peccatrice muliere pedes inunctus, respondet Simoni ob hoc murmuranti, proposita ad hoc parabola duorum debitorum, et remissis mulieri peccatis.
- Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum 1. 2. Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3. Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. 4. At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi praestes : 5. Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. 6. Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari 1 : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. 7. Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me
milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit ; et servo meo : Fac hoc, et facit. 9. Quo audito Jesus miratus est, et conversus, sequentibus se turbis dixit : Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. 10. Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. 11. Et factum est, deinceps, ibat in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum eo discipuli ejus, et turba copiosa. 12. Cum autem appropinquaret porta civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris sua : et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13. Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. 14. Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. 15. Et resedit qui erat mortuus, et
<--- Page Split --->
cæpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam1.
Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
Et convocavit duos de discipulis suis Joannes2, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.
Et respondens dixit illis : Euntes renunti ate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident3, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur.
Et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam.
Hic est, de quo scriptum est 4 : Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Dico enim vobis : Major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est. Qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus5 ? et cui similes sunt?
Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
Venit enim Joannes Baptista6, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Daemonium habet.
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
Rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi discubuit.
Et ecce mulier7, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod
<--- Page Split --->
accubuisset in domo Pharisæi, attulit alabastrum unguenti :
Et stans retro secus pedes ejus, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
Videns autem Pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est.
Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
Duo debitores erant cuidam feneratori ; unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit.
At ille dixit ei : Recte judicasti.
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam : aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.
Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimititur, minus diligit.
Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata 1.
Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?
Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
IN CAPUT VII LUCE
ENARRATIO.
« Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. »
Posita in præcedenti capitulo electione eorum qui primum in Ecclesia tenent ordinem, et instructione quantum ad vitæ idoneitatem : antequam instruat eos de
officio prædicationis, vel traducat in eos potestatem, tangit hic doctrinæ præcedentis confirmationem. Quia autem omnis doctrina per conformia sibi confirmatur argumenta : sicut naturalia naturalibus, et rationalia rationalibus, et moralia moralibus : ita doctrinam supernaturalem et supermundanam supermundanis necesse est confirmari argumentis : sicut dicit Petrus in Itinerario Clementis et Avicenna in fine suæ primæ philosophiæ.
Confirmat ergo hic ipsius eligentis potestatem, et quod ipse vere est qui in tali potestate ordinare habet Ecclesiam. Et ideo istud caput in tria dividitur : in primo, suæ divinæ potestatis ponit argumenta supermundana. In secundo, os-
<--- Page Split --->
tendit in se completa esse promissa de venturo Messia, et ideo debere ordinare Ecclesiam. In tertio autem, potestatis spiritualis in capite manifestat usum : et in his tribus perfecte ostensum est, quoniam potestas eligendi et instituendi Prælatos est apud eum.
In prima autem harum partium duo sunt argumenta suæ plenæ et divinæ potestatis. Unum quidem vitæ, et aliud mortis ostendens potestatem. Sapient. xvi, 13: Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem1. Potestatem autem vitæ humanæ in manu Salvatoris esse ostendit, quando vitam deficientem revocat ad salutem : non quando destruit vitam : quia si idem vitam hominis destrueret qui fecit, prævaricator esset et non Salvator. Ad Galat. ii, 18: Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico, prævaricatorem me constituo. Sed quando vitam construit cadentem, tunc ostendit se Salvatorem, qui ordinat ad salutem, et instituit Ecclesiam. Joan. i, 4: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Joan. x, 10: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
« Cum autem implesset. »
Plenitudo hujus doctrinæ in se est, quod bene pertractata sit Doctorum materia, quod apte locata sint principia et regulæ, quod firmiter conclusa conclusionum scientia. Hoc autem in moralibus non fit sicut in contemplativis. In contemplativis enim fit ad finem sciendi, in moralibus ad finem faciendi. Dicit enim Aristoteles, quod intelligentiæ practicæ stant ad opus. Et hanc artem tenuit in doctrina sua Christus : et ideo materiam posuit virtutes de quibus sufficienter pertractavit. Sapient. viii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Principia autem posuit præcepta. Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. Conclusiones autem posuit opera. Jacob. ii, 20 : Fides sine operibus mortua est. Ibidem, 3. 21 : Abraham ex operibus, scilicet legis, justificatus est. Sic ergo implevit doctrinam in seipsa.
De universalitate autem dicit :
Probat igitur se vitæ habere potestatem, desperatum in vita revocando ad sanitatem. Et circa hoc facit duo. Primum est accessus ad locum miraculo opportunum. Secundum autem, miraculi perfectio.
Accessus quidem ad locum duo continet : primum quidem perfectionem doctrinæ prioris : secundum, sapientem inchotationem probationis per opus subsequens.
De perfectione autem doctrinæ præcedentis dicit tria, quæ ad omnis doctrinæ bonæ perfectionem exiguntur. Primum quidem, quod in se completa sit : secundum, quod universalis : tertium, quod bene impressa discipulis.
De primo dicit :
« Omnia verba sua. »
Joan. xv, 13: Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis. Omnia (inquam) quæ prælatis ad faciendum et docendum, et omnia quæ subditis ad faciendum expediunt. Act. xx, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
De impressione autem in discipulis dicit : « In aures plebis, » non ad aures, sed intus ad intellectum. Nehemiæ seu II Esdræ, viii, 8 : Legerunt in Libro legis Dei distincte et aperte ad intelligendum, et intellexerunt cum legeretur. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Ad Hebr. viii, 10 : Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eo-
<--- Page Split --->
rum superscribam eas. Matth. vii, 28 et 29: Admirabantur turbæ super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.
Hac igitur doctrina sicut perfecta accedit ad locum, ubi probat hujus doctrinae per supermundana opera perfectionem.
Et hoc est quod subdit :
quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse. Eccli. xx, 32: Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?
« Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. »
« Intravit Capharnaum. »
Hic venit ad factum per quod doctrina probatur.
In via tamen curans leprosum, et quædam alia perficiens, quæ Matth. viii, 1 et seq., recitantur. Sed Lucas præteriit sciens ab alio dicta, et dicit ea quæ suæ intentioni sunt sufficientia.
« Intravit autem Capharnaum » propter tria, quorum primum est loci solemnitas. Secundum, habitatorum urbis honestas. Tertium, Judæorum et Gentium auditus communitas.
Dicit autem tria : miraculi scilicet impetrationem, fidei commendationem, et miraculi perfectionem.
Impetratio autem miraculi consistit in tribus, scilicet, in impetrantis dignitate, ejus pro quo impetratur miserabilitate, et intercedentium honestate.
Dignitas impetrantis commendatur in duobus : a potestate, et honestatis singularitate.
Loci solemnitas accipitur ex hoc quod erat metropolis Galilææ, et ex ipsa nominis interpretatione. De solemnitate, Psal. lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Luc. iv, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum ! Unde Ambrosius dicit, quod Capharnaum dicitur civitas Christi, quia eam solemnitate miraculorum suorum multorum suam effecerat.
De potestate dicit : « Centurionis autem. » Centurio secundum ordinem curiæ Imperatoris est qui centum militibus præerat. Isa. lx, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Talis enim ordo consulitur a Jethro, socero Moysi, Exod. xviii, 21 : Constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Chiliarchæ autem dicuntur qui mille habent sub se milites.
Hab itatorum honestas intelligitur quod habitabant centuriones et reguli et senatus Judæorum. Centuriones, Matth. viii, 5, et hic. Reguli, Joan. iv, 46 : Erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum.
Communis autem Judæorum et Gentilium intelligitur habitatio : quia erant ibi seniores Judæorum, et Synagoga : et illi erant Gentilium primates, centurio scilicet, et regulus. Psal. lxxxvi, 5 : Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Ethiopum : hi fuerunt illic. Ad talem locum omnis publicus Doctor libenter accedit : quia ibi doctrina sua fit solemnior, et magis approbata, manifestior, et pluribus utilior. Joan. vii, 4 : Nemo
Attende autem, quod quædam Glossæ dicunt centenarium esse quadratum et perfectum numerum. Quadratus autem est, quia provenit ex ductu denarii in seipsum. Et quoad denarium significat perfectionem decalogi, qui semel ducitur in seipsum, quia uno mandato charitatis adimpletur. Ad Roman. xii, 8: Qui diligit proximum, legem implevit. Quadratur autem, quando ad quatuor virtutes cardinales sicut ad rectos et finales angulos comparatur. Sicut enim dicitur in I Ethicorum : « Homo bonus quadrangulus est ad virtutem. » Sic ergo est Centurionis habens dignitatem.
Subditur : « Cujusdam. » In quo intelligitur singularis fuisse honestatis,
<--- Page Split --->
quia segregatur et distinguitur ab aliis. Ad Hebr. vii, 26: Sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus. Tales enim peccatores et tyranni esse consuceverunt. Et ideo ut istum a talibus discernat, dicit: « Cujusdam. »
Deinde tangit ejus pro quo impetratur miraculum, miseriam a tribus: a conditione, a doloris fatigatiore, et a periculo.
De conditione dicit :
« Servus, »
Quoniam obsequia servitutis, et prudentia et fidelitas tam charum domino effecerant, ut non tam doleret suæ servitutis damno, quam optimi et fidelis hominis infirmitatem. Eccli. vn, 23 : Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua. Eccli. xxxiii, 31 : Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. Admiranda est benignitas domini, quod tantam habet curam servi. Admirandum obsequium servi, quod dominum traxit ad dilectionem servi. Unde, ad Ephes. vi, 9 : Vos, domini, eadem facile servis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud Deum.
Tangit autem doloris afflictionem per hoc quod dicit :
« Male habens. »
Erat enim paralyticus, non valens etiam curvo gressu incedere, nec potentia se trahere : sed infirmitate victus in domo jacebat. Matth. vn, 6 : Puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur, hoc est, propter doloris nimium sensum.
« Erat moriturus. »
Ecce periculum : quia nihil nisi mortem exspectabat ex infirmitatis aggravatione. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum. III Reg. xvii, 17 : Erat languor fortissimus, ita ut non remane-
ret in eo halitus. Nihil etiam nisi mortem ex angustia infirmitatis habebat in desiderio. Eccli. xxx, 17 : Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans. Tobiae, iii, 6 : Expedit mihi mori magis quam vivere.
« Qui illi erat pretiosus, »
Hoc est, magno pretio comparatus, vel magno pretio æstimatus. Et de hoc jam dictum est : quia hoc servitio, prudentia, et fidelitate, meruerat apud dominum. Ad Ephes. vi, 6 : Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi. Ad Philemonem y. 16 : Suscipe illum, jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem. In hoc autem iste imitator Christi fuit. Joan. xv, 15 : Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, etc.
« Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. »
Hic agitur de impetrantium honestate.
Et tanguntur quatuor, quorum primum est intercessorum ad intercedendum inductio. Secundum autem, intercedentium in intercedendo studium et sollicitatio. Tertium autem est, a pio Domino ejus quod petitur impetratio. Quartum autem, ejus pro quo interceditur fidei et reverentiae ad Dominum magnitudo.
In primo horum sunt iterum quatuor. Primum quidem, auditus Salvatoris adventus. Secundum autem, convocatus intercedentium honestorum cœtus. Tertium, oblatio devoti affectus. Quartum est expositus petitionis devotae affectus.
De primo dicit : « Cum audisset de Jesu » Salvatore, cogitavit de impetranda salute. Joan. iv, 17 : Cum audisset
<--- Page Split --->
quia Jesus adveniret a Judæu in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus. Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Luc. vi, 19 : Quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Hic autem auditus significat auditum verbi, quod facit fidem in corde. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Apocal. xxii, 17 : Qui audit, dicat : Veni.
« Misit ad eum seniores Judæorum. »
Ecce congregatus per industriam Centurionis intercedentium cœtus. Seniores enim, et digni sunt reverentia, et habent proponendi sapientiam. Job, viii, 8 : Interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Sapient. iv, 8 et 9 : Cani sunt sensus hominis, et ætas senectulis vita immaculata.
« Judæorum » Deum colentium : quia cum esset disparis cultus, per seipsum appropinquare non fuit ausus, sciens se esse canem, sicut mulier Gentilis, Matth. xv, 26, quæ audivit a Domino : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, hoc est, Gentilibus ad manducandum. Et ideo mittit illos qui sunt filii, et qui sunt populus peculiaris. Quod enim sint filii, Exod. iv, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Osse, xi, 1 : Ex Ægypto vocavi filium meum. Quod sit populus peculiaris, Deuter. vi, 6 : Vos estis populus peculiaris.
cum potens esset, per milites cogebat : nec aliquid sublimitatis ostendit, sed humiliter et devote ad supplicationis confugit auxilium. Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec propinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat.
« Ut veniret. »
Ecce expositus petitionis affectus. Dicit autem duo : petens adventum corporalem, et sanitatis effectum.
Primum, signum est adhuc pusillae fidei : quia si perfectam haberet jam fidem, sciret quod non esset locus ubi non esset Deus : et ita absens sicut præsens posset curare : quod et postea sensit, quando in fide profecit. Et ideo quia proficit, non arguitur. Joan. autem, iv, 18, Regulus idem petens, quia perstitit in incredulitate et dubitatione, arguitur, dicente Domino : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Hic autem propter profectum fidei commendatur. Aggæi, ii, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus.
« Et salvaret servum ejus. »
Eccli, 1, 4 : Curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Nec verecundatur sanare servum : quia, Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
Inter hos etiam misit quos putavit Christo magis acceptos, et magis propinquos. Deuter. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Ideo ergo hos huc mittit, et se subtrahit.
« At illi eum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :
Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.
Jesus autem ibat cum illis. »
« Rogans eum. »
Ecce oblatio devoti affectus. Non enim
Hic tangitur intercedentium studium et sollicitudo.
Et dicuntur tria. Primum est interce-
<--- Page Split --->
dentium ad Jesum appropinquatio. Secundum autem, intercessionis sollicitudo. Tertium autem, eorum quae proficua erant ad exauditionem allegatio.
Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos : omnes sancti in manu illius sunt. Proverb. vni, 17 : Ego diligentes me diligo. Et ita fecerunt isti.
De primo dicit : « At illi cum venissent ad Jesum, » scilicet corpore et obsequio et familiaritate appropinquassent. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.
« Rogabant eum sollicite. »
« Ecce intercessionis sollicitudo. II Paralip. xx, 3 : Totum se contulit ad rogandum Dominum. Psal. cxviii, 10 : In toto corde meo exquisivi te : ne repellas me. Ad Galat. ii, 10 : Sollicitus fui hoc ipsum facere.
« Dicentes ei. »
Incipit hic eorum quae ad exauditionem faciunt allegatio. Sunt autem tria : virtutis honestas, dilectionis familiaritas, et expensarum quas in communi negotio fecit impensa.
De primo dicunt :
« Quia dignus est ut hoc illi praestes, »
« Et synagogam ipse ædificavit nobis. »
Ecce allegatio impensarum factarum in communi, et Dei negotio : quia suis expensis ædificavit eis synagogam, hoc est, domum orationis. Eccli. i, 2 : Templi altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. Iste tamen quia gentilis fuit, fidem commendat Gentium, ostendens quoniam ad unum ovile Christi veniret cum primitiis Judæorum. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Et ideo, Matth. viii, 11, Christus propter istum dicit : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, in regno cælorum.
« Jesus autem ibat cum illis. »
Ecce impetratio petitionis a pio Domino. Jacob. i, 6 : Postulet in fide nihil hæsitans. Jerem. xxix, 12 : Invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Virtutum honestate. III Reg. ii, 20 Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam. Esther, v, 3 : Quid vis, Esther regina? quae est petitio tua ? etiamsi dinidiam partem regni petieris, dabitur tibi. Tantæ autem fiduciae impetrandi est dignitas in virtute. Eccli. xlvi, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Ideo, Zachar. iii, 8, dicuntur viri portendentes, quia fiduciam portendunt ad omnem effectum petitionis impetrandum.
Allegant autem effectum dilectionis :
« Diligit enim gentem nostram, »
Proptcr reverentiam cultus divini.
« Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari. »
Ecce hic tangitur ejus pro quo interceditur fidei et reverentiae ad Dominum crescens magnitudo.
Tanguntur autem hic quatuor. Primum quidem est profectus Domini ad petitionem seniorum. Secundum autem est missio ad occursum Domini centurionis amicorum. Tertium, compassio vexationis Domini secundum hominem in itinere pedum. Quartum autem, allegatio suæ indignitatis, et allegatio perfectæ fidei Dei in virtute curationum.
<--- Page Split --->
De primo dicit : « Et cum jam non longe esset a domo, » scilicet Centurionis itinerando pedes. Non enim umquam legitur Dominum equitasse, sed bis legitur asinasse, ut dicit Beatus Bernardus. Et ideo fatigabatur itinerando. Joan. iv, 6 : Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem.
« Misit ad eum centurio amicos, » honestiores et altos, « dicens. » Sed Matthæus dicit, quod venit per seipsum. Et dicunt quidam, quod primo misit honestiores Judæorum, secundo honestiores amicorum, tertio audaciam sumens venit per seipsum. Beda autem in Glossa dicit, quod non venit per seipsum nisi spiritualiter fidei passibus appropinquans. Et ita intelligitur quod dicit Matthæus, viii, 5. Isa. xlv, 14 : I'iri sublimes ad te transibunt.
« Domine, noli vexari. » Luc. viii, 49 : Noli vexare magistrum.
« Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres.
Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. »
et filius hominis vermis. Multo ergo magis Gentilis.
« Ut sub tectum meum intres. » Humiliat se, non dicens se habere domum, sed tectum. I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Jerem. xxi, 14 : Væ qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cænacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide! Nec dicit tecta quamvis esset magnus princeps. Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! numquid habitabitis vos soli in medio terra?
« Propter quod et meipsum, etc. »
Ecce secundum. « Non sum dignum arbitratus. » Hic enim sicut et mulier Chananaea se canem reputavit 1. Ad Roman. xi, 20 : Noli altum sapere, sed time.
« Ut venirem ad te, » ne tuæ oculos majestatis offenderem propter disparem cultum, in quo esse videor. Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
« Sed dic verbo. »
Ecce hic fidei et reverentiae proponitur incrementum et magnitudo.
Dicit autem quatuor. Primum quidem est reverentiae et humilitatis. Secundum, ex ante facto est excusationis. Tertium autem, fidei admirabilis. Quartum autem, persuasionis est hæc omnia per signum ostendentis.
De primo dicit : « Non enim sum dignus. » Ecce reverentia, ex Dei majestate suam cognoscens parvitatem. Psal. viii, 5 : Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Job, xxv, 6 : Homo putredo,
Ecce tertium de magnitudine fidei. Et dicit duo. Primo enim exprimit fidem. Secundo, adhibet fidei per simile persuasionem.
Fidem exprimit per hoc quod dicit : « Sed dic verbo. » Sapient. xvi, 12 et 13 : Tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem. Ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ.
« Et sanabitur, » quantumcumque sit inlirmitas, « puer meus. » Servum a puritate vocat puerum. Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Job, v, 18 : Ipse vulnerat,
<--- Page Split --->
et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt.
« Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
Quo audito Jesus miratus est, et conversus, sequentibus se turbis dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. »
Ecce persuasio per similitudinem.
Et sumit secundum Chrysostomum duas similitudines : unam inter se et milites, aliam inter se et servos inferiores. Quasi sint milites ad duo, quae sunt in Christo homine : quorum unum est inter Christum hominem, et Angelos : et aliud inter Christum hominem, et corporalem creaturam. Christus homo enim est sub potestate constitutus, sicut centurio sub potestate Imperatoris.
Dicit ergo: « Nam et ego, » sicut et tu, licet dissimiliter, « homo sum, » aliis quidem per naturam non major, « sub potestate, » tua ordinatione, « constitutus, » superioris, Præsidis et Imperatoris. Ad Roman. xii, 1: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Psal. lxv, 12 : Imposuisti homines super capita nostra.
« Habens sub me milites, » sicut et tu Angelos. II Reg. xviii, 1: Considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones, quorum minimus centum militibus præerat. Sicut et de Christo dicitur, Job, xxv, 3: Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
« Et dico huic, » imperans : « Vade, et vadit » obediens : sicut et tu dicis creaturis et Angelis. Job, xxxviii, 35 :
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? hoc est, fulgurantes Angelos.
« Et alii : Veni, et venit. » Baruch, in, 35 : Stellæ vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Matth. iv, 11 : Angeli accesserunt, et ministrabant ei.
« Et servo meo, » sicut tu corporali naturae : « Fac hoc » quod volo, « et facit, » obediendo. Job, xiv, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
« Quo audito. »
Quod tamen prius scivit, sed propter adstantes etiam audire voluit. Isa. xii, 5 : Annuntiate hoc in universa terra.
« Jesus miratus est, » hoc est, ad modum mirantis se habuit. Quia in ipsum nec secundum Deum, neque secundum hominem stupor cadit admirantis : quia nihil ignoravit, sed omnium causas ipse cognovit. Joan. xvi, 30 : Scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
« Et conversus » retrorsum, ut ad eos dirigeret sermonem, « sequentibus se, » hoc est, imitantibus jam aliqualiter per fidem, « turbis dixit, » non discipulis, quia illi majores erant : « Amen dico vobis, » hoc est, vere dico vobis. Et est confirmatio. Apocal. iii, 14 : Hæc dicit : Amen, testis fidelis.
« Nec in Israel, » qui habet Legem et Prophetas ad fidem inducentes, « tantam fidem inveni. » Glossa dicit, quod secundum comparationem præsentium loquitur : quia præteriti Patriarchæ et Prophetae majorem habuerunt. Sed adhuc contrarium videtur : quia Apostoli præsentes fuerunt, qui majorem fidem habuerunt. Sed hoc solvitur. Quia dixit turbis sequentibus, non Apostolis. Et ideo de illis intelligit : quia eliquatis Patriarchis, Prophetis, et Apostolis, et discipulis, hoc quod remansit ex Israel, tamquam fæces fuerunt, et tardi ad cre-
<--- Page Split --->
dendum. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sit mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedite in lucem Gentium.
Vel dicatur : « Tantam fidem, » hoc est, tantam credendi facilitatem. Unde de Apostolis, Luc. xxiv, 25 : O stulti et tardi corde ad credendum! Marc. xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis.
« Et reversi, etc. »
Perfectio est miraculi. Et omittit hic Lucas quod scivit Matthæum posuisse, quod dixit Dominus : Vade, et sicut credidisti fiat tibi1.
Nuntii ergo amici Centurionis, « reversi, qui missi fuerant, domum, » merito fidei, « invenerunt servum qui languerat, » hoc est, longo angore jacuerat, « sanum, » Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum, scilicet Jesum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Virtus enim erat Dei præsentis et absentis corporaliter ad sanandum eos 2.
« Et factum est deinceps, ibat in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum eo discipuli ejus, et turba copiosa. »
Hæc est pars in qua se ostendit habere mortis potestatem. Ad Roman. iv, 17 : Ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Ad Hebr. xi, 19 : Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Hic ergo est caput Ecclesiæ, ex quo charismata fluunt in Ecclesiæ Prælatos, et potestas contra quam nec portæ inferi prævalebunt : qui mor-
tificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Ostendit ergo illud quod dicitur, Sapient. i, 13 : Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. Et ideo etiam mortuos revocat ad vitam.
Tanguntur ergo tria. Primum, miraculi ex parte facientis Dei opportunitas. Secundum autem, est miraculum cum suis circumstantiis. Tertium autem, tanti miraculi diffamatio ad fidei ædificationem procurata.
In primo horum sunt quatuor, quorum primum est istius facti ad præcedens secundum præsentem intentionem continuatio. Secundum autem, est diligens Salvatoris ut ubique salutem operetur circumiitio. Tertium, loci ad salutis perfectionem conveniens adaptatio. Quartum autem, intercedentium ad salutis procurationem incontradicibilis dilectio.
De primo horum dicit :
« Factum est, » ordine dispensationis divinæ, non temporis, « deinceps, » postquam se ostendit potestatem habere vitæ : ut se ostenderet etiam mortis habere potestatem. Ad Roman. xiv, 9 : In hoc eum Christus mortuus est et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur 3. Unde post sanatum infirmum, suscitat mortuum : quia infirmitas præcedit mortem.
Sic ergo « factum est deinceps. »
« Ibat Jesus. »
Ecce secundum, in quo notatur Salvatoris circumitio et diligens salvandorum inquisitio. Matth. iv, 23 : Circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. Sicut enim de diabolo dicitur, I Petr. v, 8 : Tamquam leo rugiens
4 Matth. viii, 13. 2 Luc. vi, 19 : Et omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat
<--- Page Split --->
circuit, quærens quem devoret : ita et multo plus de Salvatore dicitur : Circuit quærens quem liberet. Et ideo « ibat, » non quiescens. Proverb. vi, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. Et hoc quidem fecit in se Christus. Faciunt autem et boni pastores. Genes. xxxi, 40 : Die noctuque æstu urebar et gelu, fugiebatum somnus ab oculis meis.
Sic ergo « ibat Jesus »
« In civitatem quæ vocatur Naim. »
Et hic tangitur loci ad salutis perfectionem conveniens adaptatio ex duobus : ex loci solemnitate, et ex nominis interpretatione.
Locus enim erat Galilææ civitas solemnis, non quidem sicut Capharnaum : sed post eam fuit seeundi ordinis, ubi multi habitabant, ad quam etiam multi confluebant : et ideo locus congruus miraculis Dei fuit. Genes. xxvii, 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Ibidem, §. 17 : Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli. In loco isto manat fons vitæ, Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitæ. In isto loco turba catervatim ruit ad miranda facta Domini. Unde multi hic erant cum Domino, multi cum vidua. Isti mirabilia cernere cupientes : illi autem compassionis affectu miseram viduam prosequentes.
Interpretatio autem etiam congruit : quia Naim motus vel motio interpretatur, et significat eos qui moti sunt factis vel verbis Domini ex compassione viduæ miserabilis. Psal. lix, 4 : Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritiones ejus, quia commota est. Commovit enim Dominus terram istam ad compunctionem : conturbavit autem ad dolorem : sanat autem per gratiam, quia commota est ad satisfactionem. Psal. lxvii, 9 : Terra mota est, etenim cæli
distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
« Et ibant cum eo discipuli ejus. »
Ecce intercedentium dilectio. Et dicuntur duo. Discipuli enim intercedebant ex charitate,et turba ex fidei devotione.
De discipulis dicitur : « Et ibant cum eo discipuli, » ut ex factis Domini exemplum acciperent, ut apud Dominum pro petentibus intercederent. De primo, Isa. viii, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus. De secundo, Matth. ix, 38 : Rogate Dominum messis, ut mittat operatios in messem suam.
« Et turba copiosa, » scilicet devotorum ad ædificationem fidei. Joan. xi, 42 : Propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Joan. xii, 30 : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. In omnibus enim voluit Dominus ædificare turbas propter Ecclesiam. Unde etiam, Joan. xii, 13, dicitur, quod turba multa quæ convenerat ad diem festum clamabat Domino : Hosana ! Benedictus qui venit in nomine Domini.
« Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. »
Ecce miraculum cum suis circumstantibus.
Ponuntur autem primo circumstantia ex parte facientis : et secundo, ex parte ejus circa quem fit miraculum.
Ex parte quidem facientis ponuntur primum inducentia, secundo autem facientia.
Inducentia autem sunt quatuor : omnium ad defunctum appropinquatio, defuncti ipsi Domino præsentatio, matris
<--- Page Split --->
defuncti destitutio, et turbæ ad fidem ædificatio.
Domini ad defunctum appropinquatio tangitur per hoc : « Cum appropinquaret portæ civitatis, » non tam corpore quam miserantis affectu. Psal. cxliv, 18 : Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Ad Philip. iv, 3 et 6 : Dominus prope est. Nihil solliciti sitis, etc. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.
Porta autem civitatis, est ad cor ingressus in civitatem cordis : vel ad sensum aliquem appropinquatio in civitatem corporis. De primo dicitur, Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum. De porta corporis dicitur, Isa. xxvi, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Habet enim cor suam civitatem ex cogitationibus, intentionibus, delectationibus, consensibus, voluntatibus, civilitate magna congregatam. Habet etiam corpus suam ex officiis membrorum, delectationibus sensuum, motibus membrorum, et officiis congregatam. Et utraque civitas habet portas suas : una quidem portas sensuum, alia autem patefactiones intentionum. Ad istas autem portas Dominus appropinquat, quando se intentionibus cordium, vel revelationibus sensuum manifestat. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Sic ergo propinquat nobis. Psal. xxxii, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde. Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.
« Ecce, » hoc est, præsentiæ ejus publice exhibebatur : et intelligitur hic defuncti ipsi Salvatori præsentatio : ut ex præsentia ipsius ad pietatem moveretur. Quasi diceret : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos 4. Et illud, Isa. lxiii, 13 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum ? Et illud ejusdem, lxiv, 12 : Numquid super his continebis te, Domine : tacebis, et affliges nos vehementer ? Quid enim fonti misericordiæ amplius præsentari potest quam mortuus? Iste in ultimo genere miseriæ est, in quo nulla est de cætero spes salutis hominis. Psal. lxxxv, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Item, Psal. xxix, 4 : Domine, duxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum.
Hic enim « defunctus, » ad publicum « efferebatur, » ut tuam moveret misericordiam publica miseria, et mors miserarium maxima. « Efferebatur, » inquam non tam mortuus corporaliter quam spiritualiter. Mortuus enim erat in peccato spiritualiter : nunc autem miserabilis effertur in publicum corruptione plenus, in exemplum perditionis. Isa. 11, 20 : Dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus. Moveat ergo tuam misericordiam tanta miseria : et duplici morti duplicem per antidotum oppone vitam, animæ scilicet, et corporis, totum hominem (sicut tuæ est con suetudinis) salvum faciens. Effertur enim mors animæ per scandalum peccatorum. Isa. iii, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Effertur mors corporis extra domum ad tumbam tumulanda, ne fœtore corrumpat appropinquantes. Et utriusque mortis miserere præsens miserator, et multæ misericordiæ, et pie Domine.
« Filius unicus matris suæ. »
« Ecce defunctus efferebatur. »
Ecce moventia ex parte matris. Et sunt
<--- Page Split --->
in duplici ordine. Quædam enim sunt in habitudine filii ad matrem : quædam autem in habitudine matris ad filium.
De his quæ sunt in habitudine filii ad matrem, dicit : « Filius unicus matris suæ. » Pignus autem naturae mortalis fuit in quantum filius, dilectus uteri in quantum filius, totus autem in eo fuit matris affectus in quantum unicus, omnium votorum suorum dilectus in quantum unicus, senectutis baculus in quantum unicus. « Matris autem suæ, » quæ ferventiorem in eo habuit amorem, quæ necessariorem jam habuit robustam prolem.
Ruth, iv, 14 et 15, dixerunt mulieres ad Noemi : Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israel : et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem, etc.
Et hæc omnia spiritualiter sunt in natis Ecclesiae, quos in corde suo parturivit et portavit. Mater etiam ferventiorem in prole habet amorem. Omnis enim mater diligit, sicut diicit Tullius in Topicis rhetoricis. Isa. xlix, 13 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Quasi dicat : Non potest.
Quod enim pignus naturae mortalis fuerit filius, patet per hoc quod dicit Augustinus, quod nuptiae bonum sunt mortalium, non propter aliud, nisi quia mortalis et fugientis naturae in successore pignus remanet, et exstinguentis jam luminis lucerna ex parte accensa, II Reg. xiv, 7 : Quærunt exstinguere scintillam meam quæ relicta est. Scintilla enim reservata, est pignus ignis. Et sic est filius pignus parentum.
Dilectus etiam est uteri matris, Proverb. xxxi, 2 : Quid, dilecte uteri mei ? Quasi diceret : Quem ego fovi in utero. Unde et Tob. iv, 4 : Memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Alter etiam fuit pro patre, quia alium non habuit : et ideo deficiente virtute in parentibus, crescit in filiis. Et ideo, Exod. xx, 12, dicitur : Honora patrem tuum et matrem tuam.
In quantum autem unicus, totus in eo fuit matris affectus, sicut dicit Basilius. II Reg. 1, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Et ideo, Jerem. vi, 26, dicitur : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
Hæc etiam necessariorem habuit tam robustam prolem, quæ jam anus se juvare non potuit, solo filii solatio sustentanda. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.
« Et hæc vidua erat. »
Ecce miserabilis habitudo matris. « Hæc » enim « vidua erat, » hoc est, a viro idua, et solatio viri destituta. Et ideo jam ei robusta proles erat valde necessaria, non tam pro filio quam vice mariti protectore domus et familiae. 1 ad Timoth. v, 3 : Viduas honora, quæ vere viduæ sunt. Psal. cxxxii, 14 : Viduam ejus benedicens benedicam. Isa. 1, 17 : Judicate pupillo, defendite viduam. Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduæ. Hæc autem vidua est Ecclesia, a sponso Christo (qui in cœlum secundum corporalem præsentiam abiit) idua, hoc est, divisa.
« Et turbia civitatis multa cum illa. »
Totus fuit votorum suorum dilectus in quantum unicus, in quem omnia sua vota referebat, Proverb. xxxi, 2 : Quid, dilecte votorum meorum ?
In quantum etiam unicus, fuit senectutis baculus, Tob. x, 4 : Lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ.
Ecce turba præsentis ex miraculo ad fidem ædificatio. Et hoc est quod dicit Glossa : « Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi fiant laudatores. « Sicut enim præcipit Apostolus, I ad Corinth. x, 33 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei : sic-
<--- Page Split --->
ut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Et item, I ad Corinth. xiv, 12: Vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis. Sic enim veniente turba et dicente ad Philippum: Domine, volumus Jesum, videre, hoc est, Salvatorem in effectu salutis: dixit ipse Jesus statim: Venit hora ut clarificetur Filius hominis 1. Tunc enim clarificatur, quando in fide multorum clarus esse ostenditur.
Et ideo dispensatione Dei turba civitatis multa erat cum illa.
13 « Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
14 Et accessit, et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt. Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. »
Hic tangit ea quae faciunt ad perfectionem miraculi ex parte Christi qui facit miraculum. Et sunt sex : et unum interponitur, quod removet id quod prohiberet, si miraculum non esset: et hoc est septimum. Primum autem est misericordiæ et pietatis in viduam respectus. Secundum autem, doloris et compassionis intrinsecus tactus. Tertium autem est consolationis aflatus. Quartum est miserantis ad miserum accessus. Quintum est mortui a Christo vivificus tactus. Et hic interponitur eorum qui portabant mortuum, fixus et immobilis gradus. Sextum autem est ejus qui mortis habebat imperiurn, præceptivus ad vitam regressus.
De primo quidem dicitur, Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto. Zachar. ii, 8 : Qui teligerit vos, tangit pupillam oculi mei.
« Misericordia motus super eam. »
Ecce secundum, Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus. Genes. vi, 6 : Tactus dolore cordis intrinsecus. Secundum hominem enim Dominus misericordiæ affectum moveri potuit.
« Dixit illi : Noli flere. »
Ecce consolationis aflatus. Isa. lxvi, 13 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Jerem. xxvi, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis.
Fuerunt autem tres causæ quare vidua flevit. Una quidem, quia mortui plorandi sunt, Ecli. xxxvii, 16 : Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare. Ecli. xxi, 10 : Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus.
Secunda causa est, quia fuit filius unicus, Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
Tertia causa est, quia adolescens in flore suæ juventutis defunctus, Isa. xxxvii, 10 : Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum amorum meorum.
Dominus ergo consolatur eam sicut promisit, Eccli. xxxv, 17 : Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Job, xxix, 13 : Cor viduae consolatus sum. Hæc enim indiguit consolatione, quia in persona ejus dicit, Baruch, iv, 12 : Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam.
« Et accessit. »
Ecce ad miserum salutis accessus. Luc. x, 34 : Appropians alligavit vulnera ejus. Psal. xxxii, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde.
<--- Page Split --->
« Et tetigit loculum. »
Ecce Salvatoris ad mortuum vivificus tactus. Quia sicut tactu suæ vivificæ carnis vim regenerativam et vivificativam contulit aquis, ita tactu curat leprosos, et suscitat mortuos : non inquinatus ab illis, sed infundens omnibus salutis effectum. Luc, viii, 46 : Tetigit me aliquis. Genes. xxvii, 21 : Accede huc ut tangam te, fili mi. Psal. cxliii, 5 : Tange montes, et fumigabunt, scilicet in devotione.
Dicitur autem feretrum loculus : quia frigiditas mortui et spasmus in minima contrahunt corpus mortui, nisi sit humor intus putridus et inflatus. Et ideo mortuo corpori minor sufficit locus. Et ideo vocatur loculus.
Iste autem loculus secundum Glossam : « Spiritualiter, secura desperati cordis est conscientia : in quo loculo jacet spiritualiter mortuus, non sentiens mortem suam propriam.» Exod. xii, 30 : Neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Unde Dominus tres legitur suscitasse : unum in domo, filiam Archisynagogi 1 : qui significat mortuum in conscientia, qui adhuc non prodiit ad publicum mali exempli. Alium, in porta urbis, ut hic, qui significat mortuum in peccatis, qui per portam sensuum prodiit in publicum scandali et mali exempli. Jerem. ix, 21 : Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. Tertium, in monumento 2 : qui clausus lapide fœtens, significat eos qui obduratione malæ consuetudinis pressi fœtent ad corruptionem multorum. Unde versus :
Mens mala, mors intus, malus actus, mors foris, usus : Tumba, puella, puer, Lazarus ista probant.
« Hi autem qui portabant, steterunt. »
Ecce portantium fixus gradus, et per hoc remotum suscitationis impedimentum : quia si fortiter portando præterissent, tactus divinus super mortuum non fuisset confirmatus, sed a manu retractus.
« Hi autem qui portabant,» litteraliter quidem sunt homines : naturaliter autem, ut dicit Glossa, sunt elementa : moraliter autem sunt passiones, et peccati affectiones.
Et de hominibus quidem constat, Matth. vn, 22 : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Naturaliter autem sunt elementa, ut dicit quaedam Glossa. Mater enim est terra. Unicus autem Adam, quem ad tunbam naturaliter portant quatuor elementa. Terra quidem spiritualiter portat, cum terrena facit concupiscere : naturaliter autem, quia sua frigiditate et siccitate etiam corpus facit immobile. Aqua spiritualiter portat, cum distillat in libidinem : naturaliter autem, cum sua frigiditate sensum aufert. Aer autem spiritualiter portat, per inanem laudis favorem : naturaliter autem, quando per angustiam intercipit anhelitum. Ignis autem spiritualiter portat, per incendium irae : naturaliter autem, cum inflammat ad febris æstuationem.
Melius autem accipitur moraliter, quod quatuor qui portabant sunt quatuor passiones : sicut Beatus Bernardus dicit. Amant enim que non decet, timent quae non oportet, dolent vane, gaudent vanius. De amore quidem et timore dicitur in Psalmo lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa sunt ab amore male inflammante, suffossa a timore male humiliante : et haec peribunt ab increpatione vultus tui. De dolore autem sive tristitia dicitur, II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi tristitia mortem operatur. De vano gaudio, Job, xxi, 12 et 13 : Gaudent ad sonitum organi,... et in puncto ad inferna
<--- Page Split --->
descendunt. Hæ ergo quatuor passiones portant hominem continuo ad tumulum æternæ damnationis. Hæ autem stant, quando in malum non pellunt : et de statu suo homo incipit cogitare, ut Dei gratia redeat a peccato. Jerem. vi, 16 : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona.
Vel, quatuor qui portant, sunt mala desideria, et peccati consensus in parte una ex parte capitis, ubi peccatum incipit. Malus autem actus et mala consuetudo in parte pedum, ubi peccatum consummatur. Vel, mala peccati delectatio, præsumptio impunitatis, et spes longioris vitæ, et spes futuræ pænitentiæ. Zachar. 1, 21 : Hæc sunt cornua, quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum. Et hi stant, quia falsis spebus nos decipiunt. Sapient. v, 15 : Spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur.
« Et ait. »
Ecce sextum, præceptivus mortui ad vitam regressus.
« Adolescens. » Adolescentem vocat, quia miserabilior est adolescentis in flore vitæ adhuc existentis mors quam senis. Isa. xxxviii, 10 : Ego dixi : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Vel moraliter, adolescens in peccato mortificante facilius resurgit quam in peccato inveteratus. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua quæ operabaris prius. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Baruch, iii, 11 : Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis. Recens autem in peccato et juvenis facilius solo verbo Dei revocatur ad vitam. Psal. cxviii, 9 : In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos. Unde et Christus hic non clamavit, sicut, Joan. xi, 43, quando suscitavit Lazarum, qui significat in peccato inveteratum.
« Tibi dico. »
Vocavit Christus adolescentem nomine juvenilis aetatis : quæ causa multis est incontinentis et fluxibilis vitæ. Sapient. ii, 6 : Utamur creatura tamquam in juventute celeriter. In illa enim aetate causa intelligitur mortis suæ. Aristoteles in libro III Ethicorum : « Nomine incontinentia ad puerilia peccata ferimus. »
Et adjungit imperium, dirigens sermonem ad ipsum, dicens :
« Tibi dico. » Mortuus enim etiam audit vocem virtutis ejus. Joan. v, 25 : Mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Est ergo vocis hujus perpendenda benignitas, et potestas. Benignitas in hoc quod nominat eum ex nomine aetatis. Potestas quod ad ipsum sicut ad audientem dirigit sermonem. Joan. v, 21 : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Mortui enim nobis, voci Dei dormiunt : et ideo vocem ejus audiunt excitati. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, Domine : interfecti mei resurgent.
« Surge. »
Ecce imperium. Hoc est, sursum te age ad æterna desideranda. Ad Coloss. iii, 3 : Mortui estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Si autem est vita in Deo, non de cætero jaceat in pulvere, sed erigat se ad alta. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Ecce quod tribus verbis suscitatur : quorum primum, adolescens, signum est gratiae : secundum, auditus intelligentiae : tertium autem, virtutis potentiae divinae. Quod nominat, signum est gratiae. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Secundum, tibi dico, quod sermonem ad eum dirigit, auditus est intelligentiae :
<--- Page Split --->
quia verbum auditum et intellectum vivilicat. Psal. cxviii, 116 : Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Tertium, surge, scilicet quod imperat ut surgat, effectus est potentiae divinae in verbo Christi. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, potentiam habuerunt et valuerunt. Sapient. xviii, 15 : Omnipotens sermo tuus de cœelo a regalibus sedibus venit. Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Primum ergo verbum est acceptationis, secundum cogitationis, tertium autem virtutis. Et haec tria sunt in verbis Dei, quae suscitant mortuos : quae prsecedunt accessus vicinationis per opera bona, tactus visitationis in peccati cognitione, motus miserationis in dolore cordis. Et verbo in his tribus sequente subsequitur benelicium resurrectionis.
Et vide diligenter quantum est illud miraculum. Mortuus enim est carens interiori illuminatione : rigidus, carens flexibilitate : corruptus, carens debita complexione : spasmatus, debita carens compositione. Et haec omnia restituta sunt solo Domini sermone.
Sunt autem haec etiam in morte spirituali. Haec enim caret vera causa vitae, Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae. Et qui non bibit vitam de fonte, mortuus est. Tenebrosus est etiam, carens interiori illuminante in divina cognitione, Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Rigidus etiam est carentia flexibilitatis ad bonum, Exod. xv, 15 et 16 : Obriguerunt omnes habitatores Chanaan :... fiant immobiles quasi lapis. Haec autem rigiditas provenit ex superinducta frigiditate, Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescat charitas multorum. Corruptus etiam est, carens debita expletione, quia caret omni virtutis ordine. Psal. xiii, 1 : Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et ideo etiam aliquando fectent mortui, Joan. xi, 39 : Domine, jam fætet. Psal. v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum. Spasmus autem (contrahens membra a compositionis debita figura) est tota pulchritudo imaginis divinæ destituta, Thren. iv, 2 : Reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli.
Omnia igitur tollit sermo divinus, ut diximus. Per Spiritum enim sanctum vitam ingerit, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat. Per illuminationem veritatis ad pulchritudinem coloris illuminat, Exod. xxxiv, 29, splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis Domini. Ex calore charitatis, flexibilitatem ad bonum reparat, Psal. xxxvni, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. IV Reg. iv, 34 et 35 : Calefacta est caro pueri.... Et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. Psal. cxviii, 164 : Septies in die laudem dixi tibi. Sanitate autem virtutis pellit corruptionem complexionis, Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor. Elargitione autem largitæ misericordiæ et miserationis fugat spasmum turpitudinis, qui membra omnia contrahendo deturpat, Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Sic etiam fit reformatio imaginis, Cantic. iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
« Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. »
Ecce perfectio miraculi ex parte ejus in quo fit.
Fiunt autem tria : duo ex parte mortui, et unum ex benignitate Domini.
Primum ex parte mortui, est ostensio vitæ in membris corporis. Secundum
<--- Page Split --->
autem, reparatio animae in ratione interpretationis.
De primo dixit : « Et resedit » unumquodque membrum in loco juncturae in virtute, in qua erat prius. Et hoc indicabat sessione corporis, in qua animalia sedent super naturalia et spiritualia : sicut pectus super naturalia. Talis enim quies vocatur sessio. Ressesio autem notat reditum hujus sessionis sicut erat prius. Isa. 11, 2 : Consurge, sede, Jerusalem : solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Sic enim etiam residet qui spiritualiter est mortuus. Act. 11, 40 et 41 : Viso Petro, resedit. Dans autem illi manum, erexit eam : et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. Haec est ergo prima significatio vita, quod homo a peccatis caput erigens, in gratia et quiete Dei residet, et amplius manibus malignis in mortem non portetur. Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Thren. 11, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se.
Secundum autem ex parte mortui est :
« Et coepit loqui. »
Sequitur tertium quod est benignitas Domini :
« Et dedit illum matri sua. »
Quem enim suscitando suum fecerat, secum ducendo, vel aliter ad obsequia sua deputare poterat : sed misertus vidua domni solatio destituta, « dedit illum matri sua, » ut illam loco mariti procuraret. Significat autem in facto quod suscitatus spiritualiter, matri Ecclesiae per reconciliationem est restituendus, et sacramentorum communioni. Ut sicut scandalizando ab Ecclesiae gremio per peccatum recessit, ita satisfaciendo ad Ecclesiae sacramenta revertatur. Hoc significatum est, IV Reg. iv, 36, ubi Eliseus matri cujus vivere fecerat filium, dixit : Tolle filium tuum.
« Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. »
In quo significatur in anima rationali, rationis et interpretationis restitutio. Marc. vii, 35 : Solutum est vinculum lingua ejus, et loquebatur recte. Recte enim loquitur qui in oratione cum Deo, in lectione Deum percipit loquentem, in praedicatione et collatione de Deo loquitur, et in laudibus divinis magnalia refert Dei. De primo horum, Genes. xvii, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et civis. De secundo, I Reg. ii, 9 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. De tertio, Ezechiel. ii, 7 : Loqueris verba mea ad eos, si forte audiant. De quarto, ad Ephes. v, 19 : Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
Ecce miraculi diffamatio.
Tanguntur autem hic tria : primum quidem, diffamationis causa : secundum, in gratiarum actione fama : tertio autem, famaè diffusio lata.
De causa dicit : « Accepit autem omnes, » universaliter, « timor. » Timor enim accipit hominem, quando magnitudo rei sic occupat hominem, quod quantumcumque libenter contradiceret, quod vincitur in se, et timore tenetur ne contradicat, nec a laude taceat. Est autem iste timor reverentiae. Eccle. xii, 13 : Deum time, et mandata ejus observa. Exod. xx, 18 : Perterriti ac pavore concussi, steterunt procul. Ad Hebr. xii, 21 : Exterritus sum, et tremebundus.
<--- Page Split --->
« Et magnificabant Deum. »
Ecce fama.
Et tangit duo : modum, et famam. Modum tangit cum dicit : « Magnificabant, » hoc est, de magnis magnum magnifica laude prædicaverunt. II Machab. i, 11 : Magnifice gratias agimus. Eccli. xlui, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
« Dicentes. » Ecce fama in ore præsentium.
Et tangit duo : magnitudinem facientis, et beneficium facti.
Magnitudo facientis extollitur per hoc :
« Quia Propheta magnus surrexit in nobis. »
Dicunt autem Prophetam, a voluntatis Dei notitia : magnum, virtutum et operum potentia : surrexisse, a legis testificante Scriptura.
De primo notandum, quod Propheta dicitur proprie sciens secreta Dei per inspirationem. Et sic Dominus non fuit propheta proprie loquendo : quia scivit non per inspirationem, sed potius per junctam sibi divinitatem. A similitudine ergo actus sciendi futura, dicitur Dominus propheta, Joan. vi, 14 : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum.
Magnus autem dicitur magnitudine virtutis et operationis. Luc. xxiv, 19 : Qui fuit vir Propheta potens in opere et sermone.
Hic autem dicitur surrexisse in altum secundum testimonia Legis et Prophetarum. Deuter. xvii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
« Et quia Deus visitavit plebem suam. »
Ecce benedicii recognitio. Haec autem
visitatio est in frequenti oculorum reductione super populum suum, qua visitatione Incarnationis præstitit beneficium. Luc. i, 78 : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Psal. cv, 4 et 5 : Visita nos in salutari tuo : ad videndum in bonitate electorum tuorum, etc.
« Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et omnem circa regionem.
Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. »
Ecce famæ diffusio.
Et tangit tria. Primum est diffusio in Judæam : secundum, in vicinam Judæorum Gentium habitationem : tertium autem, quia etiam devenit ad Joannem in carcere existentem.
De primo dicit : « Et exiit, » diffusus, « hic sermo in universam Judæam de eo. » Joan. xxi, 23 : Exiit sermo iste inter fratres. Psal. cxlivii, 15 : Velociter currit sermo ejus. Fama enim diffunditur sicut odor, Cantic. iv, 11 : Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Joan. xii, 3 : Domus impleta est ex odore unguenti.
« Et omnem circa regionem, » etiam in habitationes Gentium. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Isa. ix, 2 : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
« Et nuntiaverunt Joanni »
Baptistæ jam existenti in vinculis llerodis, « discipuli ejus, » quia præsentes erant. Sequebantur enim etiam ipsi Dominum propter curiositatem videndi miracula.
« De omnibus his. » Non enim prohibebantur discipuli Joannis quin accede-
<--- Page Split --->
rent ad eum et procurarent eum. Herodes enim metuebat Joannem,... et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat, sicut dicitur, Marc. vi, 20. II ad Timoth. n, 9 : In quo laboro usque ad vincula quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum. Ad Ephes. vi, 20 : Pro quo legatione fungor in catena.
« Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
Hic inducitur pars illa quae est de hoc, quod noster dispositor et ordinator officiorum Ecclesiæ, est verissime ille qui promissus est in lege, nec alius est exspectandus post eum.
Et ideo hic tria inducuntur, quorum primum est de probatione ejus, quod jam dictum est. Secundum autem, quia ex inquisitione Joannis alicui possit suboriri dubitatio : utrumne in fide dubitasset vel non ? ideo a Domino commendatur valde : et ostenditur officii sui congruitas. In tertio autem, ostenditur reprehensio eorum qui consilium tam commendabilis viri non sunt secuti. Et hæc patent in littera.
In prima harum partium tres sunt paragraphi : in quorum primo tangitur legatorum et legationis a Joanne missio : in secundo, legatorum perfectio et perventio : in tertio, auctoritas et fides sibi injunctæ legationis.
De primo dicit :
« Et, » scilicet Joannes Baptista hæc audiens quæ dicta sunt, « convocavit duos. » Causa autem est, quia discipuli hoc ex livore quem habebant ad Christum sibi nuntiaverunt tamquam Joan-
nem pro se habere deberent : qua Christus non remitteret ad Joannem, sicut Joannes miserat ad Christum. Unde simili livore dicunt, Joan. iii, 26 : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quasi dicant : Inconveniens est, quod te sic minorato, ille crescat, et ad te non remittat multitudines turbarum. Simili etiam livore Josue zelabat pro Moyse, Numer. xi, 28 et 28. Cum enim diceretur : Eldad et Medad prophetant in castris. Statim Josue, filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos. Et ideo ut livorem curaret discipulorum ex visu quem viderent, et auditu quem ipsius voce perciperent, vocavit « duos, » magis pro ipso contra veritatem, per quos et convincerentur et instruerentur omnes alii ad fidem Christi. Deuter. xix, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
Hos autem vocavit « de discipulis suis, » quia illi magis zelabant : et ideo magis credebatur eis. Unde etiam, Joan. iii, 28, dixit eisdem : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus. Sed invidiae vis magna est. Et de quo non sunt instructi per verba magistri, convincuntur per facta Domini : ut magis confundantur de tarditate credendi. Job, xlii, 5 et 6 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco me reprehendo, et ago pœnitentiam.
Et ideo,
« Misit eos ad Jesum, dicens. »
Ecce legationis injunctio.
« Tu es qui venturus es ? etc. » Venturum enim in lege promissum, qui restituturus erat omnia, omnes exspectabant. Joan. iv, 23 : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
<--- Page Split --->
Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.
« An alium exspectamus ? » Exod. iv, 13 : Obsecro, Domine, milte quem missurus es. Et ideo, quia in lege promissum noluerunt recipere Dominum, Antichristum recipient in lege reprobatum. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Horum enim obstinatorum figuram gerunt discipuli Joannis. Et ideo Joannes non sibi, sed discipulis fieri facit has quaestiones. Ambrosius tamen, et quidam alii, sicut Hieronymus et Beda, hanc quaestionem dicunt non esse cæcitalis et infidelitatis : sicut Judæi quaesiverunt, quando dixerunt, Joan. x, 24 : Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Nec etiam est dubietatis in fide quorumdam : sicut quaestio discipulorum et Mariae Magdalene, Joan. xx, 15 : Dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam. Sed, ut dicunt, est quaestio pietatis et teneritatis amoris : sicut, Joan. i, 38 : Rabbi,... ubi habitas ? cum tamen satis scient quod domicilium proprium non haberet. Et sicut mater, cujus in exsilio filius diu exsulavit, saepe quaerit ubi sit filius suus, quantumcumque bene sciat quod non est præsæns : ita dicere volunt. quod Joannes pietate et admiratione motus, quaesivit si tot humilia per seipsum esset facturus, maxime in judicio et crucifixione : cum tamen sciret hoc, sed teneritudine amoris videbatur contrarium hoc de ipso credere. Cantic. i, 6 : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est, passionis fervore ?
Fere simili sententia dicit Gregorius cum non dubitasse de adventu in mundum et ad Passionem, quem intra matris uterum cognoverat, in deserto loquente de cœlo Deo acceperat, Spiritu descendente didicerat, Patris voce significatum audiverat, digito demonstraverat, discipulos invidentes reprehendendo do-
cuerat. Sed dicit eum dubitasse, an per scipsum descensurus esset ad inferos, vel alium ad hæc sacramenta peragenda missurus.
Si autem objicitur, quod descensus ad inferos secundum Symbolum Apostolorum est articulus fidei, de quo non licet dubitare. Qui (inquam) articulus prophetatus est, Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Dicendum secundum Gregorium, quod redemptio ab inferis est articulus, sicut dicit Psalmus lxxxv, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Sed quod per se educat captivos, vel per alium, est de circumstantibus articulum. Et hoc non oportet explicite credere, nisi postquam perfecta sunt. Hæc ergo est sententia Gregorii. Sententia Ambrosii etiam a nobis posita est. Prima est sententia Chrysostomi. Et hæc est veritas litteræ : secundum illam ergo litteram exponemus, alias relinquentes.
« Cum autem venissent viri. »
Ecce legatorum in legatione profectio. « Viri » autem dicuntur propter sui animi strenuitatem, et cordis perfectionem. Eccli. xliv, 1 : Laudemus viros gloriosos. Proverb. viii, 4 : O viri, ad vos clamito. Quasi dicat : Viros signanter voco, qui stantem et strenuum habent affectum.
« Usque ad eum, » hoc est, usque ad Jesum : ut ipso facto etiam tacentibus verbis certificarentur.
« Dixerunt, » suam legationem exponentes.
Et in hac expositione faciunt tria. Dictis enim suis adhibent auctoritatem, fidelitatem, et non excedunt mandati limitem.
Auctoritatem quidem per hoc quod dicunt :
« Joannes Baptista misit nos ad te. »
Ac si dicant : Illius auctoritate veni-
<--- Page Split --->
mus, non nostra : sicut Moyses coram Pharaone, Exod. vii, 16, dixit : Dominus Deus Hebreorum misit me ad te. Joannes enim in magna fuit apud omnes auctoritate, sicut qui ab ipso Deo ad baptizandum missus fuerat. Joan. i, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat. Unde et nomen praenuntiatum, et officium a Spiritu sancto injunctum in auctoritate fuerunt. Et ideo ambo conjungunt isti, dicentes : « Joannes Baptista, » ut magis auctoritatis habeat legatio.
ipsam facta est : quia res ipsa manifesta fuit, licet nuntii essent in dubitatione.
Dicuntur autem hic tria. Primo proponitur res ex qua sumitur modus certificationis. Secundo, ex re sumpta ponitur . certificans dictum responsionis. Tertio, occulte subjungitur repressio dubitantis.
De primo dicit quod « In ipsa hora multos, » secundum genera hominum, « curavit a languoribus, » hoc est, longis angoribus, in toto complexionem chronicis ægritudinibus turbantibus. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum.
« Dicens. »
Hic adhibent fidelitatem, dicentes verba Joannis, non sua.
« Tu es qui venturus es, » Messias in lege promissus ? Joan. i, 45 : Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetæ, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth. I ad Timoth. i, 15 : Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quem vox de Verbo, propheta de Christo, lucifer de sole, præcursor de rege proponit.
« Et plagis » accidentalibus, vel apostematum putrescentium, quæ dissolvunt compositionem. Et hæc duo sunt in corpore turbantia totum, aut secundum complexionem, aut secundum compositionem. Psal. cii, 3 et 4 : Qui sanat omnes infirmitates tuas, qui redimit de interitu vitam tuam.
« Et spiritibus malis. » Et hoc secundum oppressionem virium animæ. Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Supra, vi, 18 : Qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
« An alium exspectamus ? »
Hic innuunt tertium : quia nihil addendo verbis Joannis, fines mandati non excedunt : nihil omittentes, legationem fideliter peragunt. Job, xxix, 22 : Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
« In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum. »
« Et cæcis multis, » diverso genere cæcitatis, « donavit visum. » Et hæc est infirmitas secundum-partem nobiliorem et spiritualem sensum, in quo consistit ducatus totius corporis. Matth. vi, 22 : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Infirmitas enim, aut est secundum animam, aut secundum corpus : si secundum corpus, aut in parte, aut in toto : et si in toto, aut in toto secundum complexionem, aut secundum compositionem. Et penes hoc sumuntur infirmitates hic enumeratæ.
« Et respondens, dixit illis : Euntes renunti ate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi au-
Hic incipit certificatio legatorum, potius quam legationis. Quia quæstio ista propter quærentes, et non propter rem
« Et respondens, dixit illis : Euntes renunti ate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi au-
<--- Page Split --->
diunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. »
Ecce hic sumitur ex re ipsa congrua quaerentium certificatio.
Est autem in duobus : in probatione potestatis divinae, et in ordine potestatis ecclesiasticae, quae procedit ex divina potestate.
Probatio autem potestatis divinae est per miraculà potestatem divinam demonstrantia : propter quod, Luc. xi, 20, digitus Dei vocatur, ubi dicit : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Exod. viii, 19 : Digitus Dei est hic. Et ita indicat istis quaerentibus digito, regnum Dei advenisse in ipso : et ita se esse qui venturus erat, et exspectabatur promissus in lege. Et hoc est quod dicit, mittens ad rei ipsius manifestationem :
corruptionem interiorum in exterioribus manifestam, aut secundum corruptionem exteriorum. In exterioribus autem, aut secundum organa sensuum, aut secundum organa motus. In sensibus autem sumuntur secundum corruptionem organorum duorum sensuum disciplinalium, qui sunt visus et auditus : et in his per similia omnes aliae corruptiones intelliguntur.
De illa quae est secundum partem in organo sensus disciplinalis qui est visus, qui deservit disciplinae quae est per inventionem, dicit : « Cæci vident, » oculis recuperatis. Luc. xvii, 42 : Respice, fides tua te salvum fecit. Joan. ix, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
« Claudi ambulant. »
« Euntes renuntiata Joanni »
Ut suo testimonio vos convincamini, quando rerum veritatem dictis ejus concordare vidistis.
« Quæ vidistis, » præsenter, « et audistis, » de præterito. Et ex hoc patet quod aliquamdiu isti fuerunt cum Domino. Notos enim apud eum habebant Andream et alios, qui ad testimonium Joannis adhæserant Domino : et ab illis tamquam familiaribus et sibi fide dignis audiverunt multa quæ non viderant. Job, xlii, 3 et 6 : Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago pænitentiam. Luc. x, 24 : Dico vobis, quod multi propheta et reges voluerunt videre quæ vos videtis,et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
Ecce reparatio defectus secundum corrutionem organi ad motum pertinentis. Act. iii, 8 : Exsiliens claudus stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in tenplum ambulans, et exsiliens, et laudans Deum. Sophon. iii, 19 : Salvabo claudicantem, et eam quæ abjecta fuerat congregabo.
Sanat autem etiam cæcum, quando lumen divinum in fide videre concedit. Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Sanat claudum, quando dicit ambulare in mandatis ad rectitudinem justitiae. Ad Hebr. xii, 13 : Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
« Leprosi mundantur. »
« Quia cæci vident. »
Ista quæ hic enumerat sumuntur, aut secundum corruptionem in toto, vel in parte. Si autem in parte : aut secundum
Hic est reparatio defectus, qui sumitur secundum corruptionem interiorum ad exteriora procedentem. Supra, v, 13 : et Matth. Extendens manum, tetigit eum, scilicet leprosum, dicens : Volo, mun-
<--- Page Split --->
dare 1. Et hoc sicut jam ante diximus, mundationem significat haereticae pravita-
clesiasticos. Jacob. ii, 3: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se?
« Surdi audiunt. »
Sic ergo certificati sunt.
Ecce reparatio organi sensus disciplinalis, qui deservit doctrinae : et significat reparationem auditus verbi Dei. Marc. vii, 34: Misit digitos suos in auriculas ejus, et ait illi : Ephphetha, quod est adaperire.
« Et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. »
Hic tangit zelantium eum occultam repressionem.
« Mortui resurgunt. »
Ecce reparatio corruptionis in toto. Daniel. xii, 2: Multi de his qui dormiunt in terra pulvere, evigilabunt. Ezechiel. xxxvii, 10: Ingressus est spiritus in ea, scilicet, ossa arida, et vixerunt. Isa. xxxv, 5 et 6: Tunc aperientur oculi cacorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.
Sed est objectio. Quia haec signa etiam alii Sancti fecerunt. Et ita non valere videtur probatio, quod ipse qui haec facit, sit qui venturus sit. Responsio, quod nullus Sanctorum fecit haec virtute propria, nisi ipse qui est Sanctus sanctorum. Omnes etiam alii ista faciunt cum supplicationibus et exorcismis, Christus autem facit haec verbo simplici et imperio, quasi sine clave operans. Et ideo per haec sicut per digitum demonstratur esse promissus, et exspectatus in lege.
« Pauperes evangelizantur. »
Ecce demonstratio ordinis potestatis ecclesiasticae. Pauperes enim spiritu de quibus, Matth. v, 3, et Luc. vi, 20, dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœelorum: qui omnibus rebus hujus mundi exuti sunt, sola ecclesia meditantes, illi evangelizantur: qui et vocantur ad gradus ec-
Dicit igitur : « Beatus est, » jam in spe, et in futuro beatus erit re ipsa, « qui non fuerit scandalizatus in me. » Licet enim magna divinae potentiae indicia faceret, et licet Scriptura testimonium perhiberet, et tempus adventus ejus congrueret, et Joannes testimonium perhiberet, tamen multi causam offensionis accipiebant. Quidam quidem propter infirmitatem quam in eo videbant. Quidam propter nimiam ejus humilitatem. Quidam etiam propter livorem. Quidam autem propter suae justitiae defensionem. Quidam propter temporalis gloriae conservationem. Et quidam propter falsi nominis scientiam.
Propter infirmitatem passionis quam in eo videbant, saepe scandalizabantur Apostoli, Matth. xxvi, 31: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte.
Propter humilitatem autem, Matth. xiii, 55: Nonne hic est fabri filius? Act. viii, 33: In humilitate judicium ejus sublatum est. Ita enim exinanivit semetipsum, quod nemo judicavit de ipso judicium rectum: dicente Isaia, xiii, 3: Quasi absconditus est vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Propter livorem autem discipuli Joannis, et quidam Judæorum, Matth. xiii, 37, et vii, 12: Quidam dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
Pharisæi autem scandalizabantur in eo
<--- Page Split --->
propter suæ justitiæ defensionem. Ad Roman. x, 3: Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
Principes autem propter suo gloriæ conservationem, quam Christus detestabatur. Joan. v, 44: Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis ?
Propter falsi nominis scientiam scandalizabantur Scribæ, qui dicuntur legisperiti. I ad Timoth. vi, 20 et 21: Devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt.
Et sic diversis de causis multi in eo scandalizabantur. Et ideo dixit Simeon, Luc. ii, 34: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.
« Beatus igitur est qui in ipso scand alizatus non fuerit, » hoc est, occasionem casus non acceperit et ruina. Et ideo etiam, Isa. xxvii, 16, dicitur lapis pretiosus, probatus, et in fundamento locatus 1. Et ante, Isaias, viii, 15, dixerat quod super hunc lapidem offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et capientur 2. I Petr. ii, 7 et 8: Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
2 1
« Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas. »
Haec est pars in qua continetur commendatio Joannis, ne occasione inductae
quæstionis aliqua sinistra suspicio oriatur contra ipsum : sicut adhuc sunt quidam haeretici qui Manichæi dicuntur, qui propter inductam quæstionem condemnant Joannem.
Tanguntur autem hic tria : primum quidem discipulorum Joannis a Domino discessio, ne putetur esse adulatoria commendatio : secundum est ipsa laudis magnificatio : et tertium, Joannis ad eos qui in Ecclesia sunt comparatio.
De primo dicit : « Et cum discessissent nuntii Joannis, » ne crederetur captare favorem Joannis propter ipsius testimonium quod veritati perhibuerat. Psal. cxl, 3 : Olemum peccatoris non impinguet caput meum, hoc est, blandimentum adulatoris. Ideo dicit de Ephraim quod oleum in Ægyptum ferebat 3. Olemum enim in Ægyptum ferre est blanditias et adulationes in præsenti hominibus exhibere.
« Cæpit, » laudando, « de Joanne dicere ad turbas. » Laudandi enim sunt viri gloriosi : sicut dicitur, Eccli. xliv, 1 : Laudemus viros gloriosos, sed cum modestia, et non in præsenti : ne subdola et palpans credatur esse adulatio.
« Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? »
Hic ponitur Joannis commendatio.
Et habet duas partes : in quarum prima removet ab eo vituperabilia quæ ejus possent impedire commendationem : in secunda autem, in magnis virtutibus ponit ejus commendationem.
In duobus autem removet ea quæ sunt vituperabilia. Removet enim ab eo inconstantiam, quæ contraria perseverantiæ voti sui : et removet ab eo resolutam mollitiem, quæ suæ contraria esset austeritati.
<--- Page Split --->
In primo horum sunt tres quaestiones. Prima est, quid traxerit homines ut relinquerent commoda et utilitates proprias, et ad loca se transferrent inhabitabilia et incommoda ? Hoc enim non potuit facere nisi magna res aliqua et mirabilis.
Et hoc est quod dicit : « Quid videre, » hoc est, quid ad videndum erat tam magnum et mirabile, « existis, » ex propriis commodis et habitationibus, « in desertum, » ubi nec commodum, nec habitationem propriam vel peregrinam habere potuistis. Deuter. xxxii, 10 : Inventit eum in terra deserta, in loco horroris et vasta solitudinis. Luc. in, 7 : Omnes exibant ad eum ut baptizarentur ab ipso.
« Arundinem vento agitatam ? »
Secunda quaestio. Quasi dicat : Numquid hoc fuit arundo vento agitata, quod vos de domibus propriis evectos traxit in desertum ad videndum ? Quasi dicat : Non hoc fuit arundo vento agitata.
Arundo autem tria genera proprietattum habet. Habet enim quasdam ex loco suae generationis, quasdam ex sua substantia, quasdam autem ex hoc quod est infructuosa.
Ex loco suae generationis est in humido et lutoso, et per hoc significat concupiscentiae humorem et lutum luxuriae. Job, xl, 16 : Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus, hoc est, in luxuriosis quiescit diabolus. Hoc non competit Joanni virgini et ab utero sanctificato. Jerem. 1, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te.
Arundo etiam habet ex seipsa quod est intus cava, exterius nitens et plana, et est fragilis in seipsa, et significat hypoerisim qua extra pulchritudinem praetendit, et intus nihil habet : habentes spe-
ciem quidem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes 1. Et hoc iterum non competit Joanni, de quo dicitur, Luc. 1, 13 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Isa. xxxvi, 6 : Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam. Quia quando arundo frangitur, acutis angulis perforat innitentem, sicut hypocritae omnibus innitentibus in adversitate fracti manus vulnerant. Arundo etiam agitabilis est omni vento, et sic significat inconstantes. III Reg. xiv, 13 : Percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet axundo in aqua, et evellet Israel de terra bona. Hoc iterum Joanni non competit, qui ut dicit Gregorius, « elegit magis solide subsistere in se, quam humana opinione elevari supra se. » Et ideo arundo levis (quae in infantia et juventute confiteretur veritatem, et modo in carcere negaret veritatem) non fuit.
Arundo etiam est infructuosa, et sic combustioni de facili apta. Sapient. in, 7 : Tamquam scintillae in arundineto discurrent. Sancti enim judicando cum Domino, peccatores inutiles incendent. Sic autem non fuit Joannes, Luc. 1, 16 : Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Item, ibidem, 7. 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ... parare Domino plebem perfectam.
Non ergo fuit arundo. Talis enim adspectus tam multos et graves et honestos viros de propriis ad deserta, per longa terrarum spatia, non evocasset. Et ideo subauditur : Non.
« Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. »
<--- Page Split --->
Secundum est quod removet, iterans. questionem : « Sed, » adhuc dicite, « quid videre, » quid videndum, « existis, » vestra relinquentes et in desertum properantes ? Oportet enim eum qui divina contemplari desiderat ut sua relinquat. Cantic. iii, 11 : Egredimini, et videte, filix Sion, regem Salomonem. Oportet etiam quod in desertum solitudinis profunde penetret qui Joannem, hoc est, gratiam invenire desiderat. Exod. iii, 3, in interioribus deserti dixit Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam.
« Hominem mollibus vestimentis indutum ? »
Removet id quod contrarium est austeritati. Mollibus enim vestiti non quæruntur in deserto, sed in palatio : sicut statim subinfert. Mollibus autem vestiri est intelligendum quod in omni sensu molle sit : ad videndum quidem propter colorem : ad olfacendum propter meretricia aromata, quæ vestibus pretiosis involvuntur : et ad tactum propter mollitiem corporis resolutam. Unde, Matth. iii, 4 : Habehat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. Ad Hebr. xi, 37 et 38 : Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. IV Reg. i, 7 et 8 : Cujus figuræ et habitus est vir ille qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc ? At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est. Sicut enim Joannes præivit ante Christum in spiritu et virtute Eliæ 1, ita etiam præivit in habitu Eliæ non mollibus vestitus. Eccli. xi, 4 : In vestitu ne gloriæs umquam. I Petr. iii, 3 : Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. Unde de epulone divite, Luc. xvi, 19, dicitur,
quod induebatur purpura et bysso : bysso propter mollitiem, et purpura propter splendorem. Ad tales igitur videndos non existis. Quia
« Ecce qui in veste pretiosa sunt. »
Sophon. 1, 8 : Visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina.
« Et deliciis, » resoluti. Jerem. xxxi, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ?
Tales enim non quæruntur in deserto, sed in civitatibus. « In domibus regum sunt, » et magnatum. Et horum consilium secutus Roboam scidit regnum et Dei meruit indignationem 2.
Mollibus etiam metaphorice vestiuntur et ornantur adulatores : qui, sicut dicitur, Ezechiel. xiii, 18 : Consuunt pulvillos sub omni cubito manus. Et hoc ad litteram est opus adulatorum, semper pulvillos post magnates portare, et brachiiis eorum et capitibus et natibus supponere. Et hi etiam in domibus regum sunt : quia reges et magnates fere omnes sunt Sardanapalitæ, et non habent in gratia nisi tales. Joannes autem nihil tale prætendit, qui sic incepit, Luc. iii, 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
« Sed quid existis videre ? Prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam Prophetam.
Hic est de quo scriptum est : Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. »
Remotis vituperabilibus quæ possent existimari de Joanne, ipsum ostendit esse commendabilem de veritate, propter quam etiam fuit in carcere : quia veri-
<--- Page Split --->
tatem prophetalem numquam deserere voluit.
Dicit autem duo : quaestionem et responsionem.
Quaestionem sic format : « Sed, » adhuc dicite, « quid existis, » extra vos, extra vestra, extra omnia vobis nota, « videre, » hoc est, ad videndum ? Baruch, iv, 36 : Circumspice Jerusalem ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. Respondet :
« Prophelam ? »
Quasi dicat : Sic. Tamen dicit Joannes de se, Joan. 1, 21 : Non sum Prophela 1. Sed Propheta dicitur dupliciter : stricte, et large. Strictissime Propheta dicitur habens inspirationem divinam, et ad enuntiandum de Verbo et sacramentis ejus in lege promissis, ut consolentur exspectantes. Et sic non fuerunt Prophete nisi in Veteri Testamento : sicut, Eccli. xxxvi, 18, dicitur : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophete tui fideles inveniantur. Alio modo dicitur Propheta large quilibet habens inspirationem de futuris quibuscumque.Sic Prophete etiam fuerunt et sunt adhuc in Novo Testamento : quia multa futura et vera prædicunt. Primo modo dicitur, Matth. xi, 13 : Prophete et lex usque ad Joannem. Secundo modo dicitur, Luc. i, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Confirmat autem istam responsionem Christus :
stravit : et sic plus est quam Propheta, quia Evangeliste in demonstrando officium habuit. Isa. xli, 27 : Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. Propinquum enim regnum cœlorum pœnitentibus esse prædicavit, quod alii non potuerunt facere.
« Hic est de quo scriptum est. »
Confirmat per Scripturam Malachiae, iii, 1.
Et loquitur Pater ad Filium : « Ecce mitto, » in quo notatur Joannis auctoritas ex mittente eum in legationem, « Angelum, » in quo notatur cœlibatus et sanctitas. Malach. u, 7 : Angelus Domini exercituum est.
« Meum, » quem ego sanctifico, et cui nomen impono, et quem a sterili utero ex sene patre ad hoc voco. Isa. xlix, 1 : Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
« Qui præparabit viam tuam, » hoc est, viam qua ad te iitur, et qua tu vadis ad corda fidelium, « ante te. » Isa. xl, 3 : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Psal. xvi, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Sed quia multa de his verbis in præmissis dicta sunt, ideo hic transeamus 2.
« Utique dico vobis, et plus quam prophetam, »
Quia in matris utero gestiens ostendit et facto et verbo et digito præsentem Redemptorem, et sacramenta ejus demon-
« Dico enim vobis : Major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est. Qui autem minor est in regno Dei, major est illo. »
1 Joan. i, 21 : Propheta es tu ? Et respondit : Non. 2 Cf. Enarrationes in Matthæum, xi, 10.
Tum. XX hujusce novæ editionis. Cf. etiam et præcipue Enarrationes in Marcum, i, 2. Tom. XXI.
<--- Page Split --->
Hic sub comparatione loquitur de Joanne Baptista.
Et facit duplicem comparationem : unam quidem, in sanctitate et merito : aliam autem, in potestate et officio.
De comparatione sanctitatis et meriti dicit : « Dico enim vobis, » ore veritatis quod non mentitur. Numer. xxii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentialur.
« Inter natos mulierum. »
Mulier molliens et emollita hic vocatur quae virum passa est, et emollitionem sustinuit concupiscentiae. Nec dicit : Inter natas, honorem deferens matri quae in merito et sanctitate omnem excellit creaturam.
« Propheta, » large, et stricte sumendo prophetam. Sapient. vn, 27 : Spiritus sapientiae per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
« Major, » sanctitate et merito et dignitate inspirationis et enuntiationis propheticae. Sanctitate quidem, quia Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 1. Merito, quia ne levi saltem maculare vitam famine posset, ideo antra deserti teneris sub annis petiit 2 : victu parcus, habitu austerus, verbo aedificationis deditus, contemplatione altissimus.
De primo horum, Luc. i, 80 : Erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. De victu, Matth. iii, 4 : Esca ejus erat locustae et mel silvestre. De habitu, ibidem, Vestimentum ejus de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos suos. De verbo prædicationis, Joan. 1, 23 : Ego vox clamantis in deserto. De contemplatione, Luc. iii, 2 : Factum est
verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Verba audivit, spiritum vidit, altissimas habuit illuminationes : sicut patet, Joan. i, 19 et seq., et Luc. iii, 1-18, et Matth. iii, 1-14. Et dignitatem habuit inspirationis, Luc. i, 15 : necdum enim separatus a visceribus matris, cognovit vocem matris, et Spiritum Filii, et virtutem in voce matris Dei. Dignissimam etiam habuit enuntiationem, quia gestu indicavit parentibus, et digito Agnum Dei demonstravit. Et ideo Augustinus, contra Felicianum arguit : « Si major inter natos mulierum « Joanne nemo est : omnis autem homo, « præter Christum Deum, natus mulieris « est : igitur præter Deum major Joanne « nemo est. »
« Qui autem minor est in regno Dei, major est illo. »
Hic facit comparationem de potestate accepta in ministerio. Dicitur autem hic regnum Dei, seu regnum caelorum 3, ut dicitur, Matth. xi, 11, completa potestas ad regnum caelorum, ordinans in præceptis, et legibus, et officiis, et sacramentis: ordinata ad unum qui Rex est in hoc regno. Talis enim potestas est omne regnum. Et secundum hoc in regno cælorum sunt ministri, qui potestatem in ordine præceptorum et legum et sacramentorum secundum officiorum gradus acceperunt, secundum quod dictum est capiti, Matth. xvi, 19: Tibi dabo claves regni caelorum. Et secundum hoc omnis qui est in regno caelorum, per officium suum confert gratiam qua aperitur regnum cælorum : vel per officium suum ligat ne aperiatur regnum caelorum. Tale autem aliquid Joannes suo ministerio numquam
1 Luc. i, 13. 2 Antra deserti teneris sub annis Civium turmas fugiens, petisti, Ne levi posses maculare vitam Crimine lingua.
In festo S. Joannis Baptistae. Hymnus ad matutinum, Stroph. I. 3 Cf. Enarrationes in Matthæum, xi, 11. Tom. XX hujusce editionis nova.
<--- Page Split --->
contulit : et ideo in regno cœlorum minister non fuit.
silium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. »
Et ideo qui est minimus in regno Dei, seu in regno cœlorum major est Joanne, secundum hujus potestatis comparationem : quia si Joannes via est ad regnum cœlorum, hoc modo dictum, Joannes nihil est in ordine regni cœlorum. Et ideo dixit, Joan. ui, 30. Illum oportet crescere, me autem minui. Et ideo etiam nullum signum fecit : sicut illi qui gratias habent sanitatum in regno cœlorum. Iste est igitur intellectus litteræ secundum veritatem.
Hic incipit pars tertia illius partis, in qua ponitur reprehensio non suscipientium testimonium Joannis, et commendatio paucorum suscipientium ipsum. Et ideo secundum ita duo dividitur in partes duas.
Prima harum (quæ est de reprehensione non suscipientium) habet partes duas : in quarum prima ponitur reprehensionis causa. In secunda autem, sub metaphora ponitur reprehensio valde congrua.
Quædam tamen Glossarum expositiones dicere videntur, quod regnum Dei, seu regnum cœlorum dicitur regnum beatorum, qui in limbo liberationem Christi spe felici exspectaverunt : quorum minor quantum ad securitatem, major fuit Joanne adhuc vivo et dubiam viam agenti. Sed hæc non est expositio litteralis. Prior autem litteralis est. Et secundum hoc malus etiam sacerdos qui toleratur in ministerio Ecclesiæ, major est Joanne. Talis enim magnitudo potestatis ecclesiasticæ non competebat ei qui nullum habuit officium ecclesiasticum, sed mediatoris et præcursoris et via et præambuli ad hæc acceperat potestatem. Hoc est ergo quod dicit Isaias, LXI, 6 : Vos sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. I Petr. II, 9 : Regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Nec potest esse de populo acquisitionis qui non habet conferre gratiam populum acquirentem.
Sic ergo Joannes minor est minimo in regno cœlorum, et major est maximo inter natos mulierum in eodem.
In prima harum dicit, quod generaliter « omnis populus » simplex et idiota solo ductu rationis, « audiens » Joannem : et quod minus videbatur, « publicani, » quia publico quæstu et actibus magis retrahi videbantur audientes eum, « justificaverunt Deum, » hoc est, justum et veracem ostenderunt in sermonibus suis : qui, sicut Joannes prædicabat, spem promisit pœnitentibus et confitentibus peccata sua. Psal. 1, 6 : Ut justificeris in sermonibus tuis, et víncas cum judicaris. Et ideo dederunt veritati et justitiæ Dei gloriam : et confitebantur peccata sua Joanni, pœnitentiam ad consilium ejus recipientes. Josuc, VII, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.
« Baptizati baptismo Joannis, » qui nihil conferebat nisi ad baptismum Christi introductionem et asusefactionem : sicut in præhabitis est expositum.
« Phariṣeai autem, etc. »
Ecce secundum istius primæ partis : quia cum idiotæ et publicani sic quærerent pœnitentiam secundum consilium Dei qui miserat Joannem, « Phariṣeī, » præsumentes de sua justitia, « et Legisperiti, » sive Scribæ præsumentes de falsi nominis scientia (I ad Corinth. vn, 1 : Scientia inflat), « consilium Dei, » quod fuit in Joanne quod duceret ad
<--- Page Split --->
Christum, « spreverunt. » Psal. LXI, 5 : Consilium meum cogitaverunt repellere1. Proverb. 1, 25 : Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
« In semetipsos, » hoc est, contra semetipsos. Similis modus loquendi est, Daniel. xiii, 59 : Recte mentitus es et tu in caput tuum, hoc est, contra caput tuum.
Vel, « In semetipsos, » hoc est, quod datum fuit directum « in semetipsos » ad utilitatem eorum. Psal. xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis, hoc est, consiliis ad utilitatem eorum datis.
Et tangit hic tertium in quo, dicens :
« Non baptizati ab eo, »
Ad quod tamen ab ipso vocati fuerunt, Proverb. 1, 24 et 26 : Quia vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret :... ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. Matth. xxi, 31 : Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
« Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ? »
Hic ponitur sub metaphorae reprehensio.
Et sunt tres paragraphi. Primus duas quaestiones continet assimilationis. Secundus continet assimilationem. Tertius autem assimilationis explanationem.
Primus qui continet quaestiones duas, habet quaestiones secundum duos modos assimilandi qui fieri consueverunt. Unus est quando assimilatio est in dicto, et non in re : sicut est assimilatio parabolarum fictarum : sicut poetae aliquando fin-
xerunt ad utilitatem instructionis hominum. Alius est quando assimilatio sumitur ad rem quae est vel fuit in natura.
Attende autem, quod tanta fuit malitia istorum et tot modis variata, quod ad nihil unum assimilari potuit, sive illud esset res ficta vel vera. Unde etiam illi qui ponebant fabulosae transcorporationes animarum, quando homo in multis malitiis fuit, ponebant eum in multicorporum aliquid transcorporari, sicut in aliquid compositum ex porco et cane et lupo : ut esset porcus ratione immunditiae, canis propter iram, et leo propter rapacitatem, et lupus propter insidias. Bonum enim est ex una sola et tota causa, malum autem omnifariam. Et ideo etiam malum cum nullo uno habet similitudinem. Bonum autem omne respicit ad unum. Istam ergo difficultatem assimilationis malorum videns Christus, dicit :
« Cui ergo, » ex quo tot modis deviant, « similes dicam, » fingendo parabolam quae non sit nisi in dicto, « homines, » ab humano tamen cor mutantes? Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor fere detur ei. Si enim homines ab humano non mularentur, tunc uni assimilari possent. Et hoc non esset difficile invenire. Nunc autem quia ab humano mutantur, in tot genera vitiorum degenerant, quod etiam arti fingendi est difficile. Sed oportet quod multicorporibus assimilentur. Non enim conveniunt nisi in boni et humani negatione : aliquando jumentis assimilati, Psal. xlviii, 13 : Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Aliquando secundum aliud vitium comparabiles sunt cani, Isa. lvi, 11 : Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Aliquando porco, II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. Aliquando pisci et vermi, Habacuc, i, 14 : Facies homines quasi pisces maris, et quasi repcogitaverunt repellere.
<--- Page Split --->
tile non habens principem. Aliquando leoni, Eccli. xii, 23 : Venatio leonis onager in eremo : sic et pasura divitum sunt pauperes. Et sic diversis comparati, etiamsi fingere liceat, vix possunt assimilari.
Sic ergo fingendo parabolam, « Cui dicam similes ? » Quasi dicat : Sine exemplo sunt in malitia. « Homines generationis hujus. » Deuter. xxxii, 20 : Generatio perversa est, et infideles filii. Marc. ix, 18 : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? Et ideo ut caveatur ab imitatione generationis hujus, dicit Psalmus lxxvii, 8 : Ne fiant sicut patres eorum, generatio prava et exasperans. Luc. iii, 7 : Genimina viperarum.
« Et cui similes sunt ? » Quasi dicat : In figmentis parabolarum non invenitur cui assimilentur. Et sic malitia eorum excedit assimilationem artis : et in naturis nihil est cui similes sint. Et ideo modum naturae excedit eorum iniqua et turpis deformitas. Sicut enim in bono dicitur de Abraham quod non est inventus similis illi qui conservaret legem Excelsi 1, ita de istis dicitur, quod non est inventus similis illis, qui sic propter suas traditiones irritum facerent mandatum Dei 2.
tem et societatem bonam puerilem violantium.
Attende enim, quod sunt boni pueri, et sunt mali pueri. Boni pueri a puritate innocentiae dicti, mundi, simplices, ludis liberalibus se invicem ad virtutem et civilitatem provocantes. De puritate puerorum, Isa. viii, 18 : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus. De munditia, Matth. xix, 14 : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cœlorum. De simplicitate, I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. De ludo liberali rationabili, ad virtutem et civilitatem provocante, I Petr. ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationalile, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Rationabiles sunt, quia actus suos ad rationem referunt. Lac concupiscunt, in quo crescunt, quando studia ludorum convertunt ad virtutis civilitatem. Isti ergo pueri ad haec puerilia sunt a Patriarchis informati, a Prophetis edocti, a Sanctis exercitati, a Joanne confortati, et a Christo perfecti. Et ideo sunt omnium enumeratorum figura. Matth. xvii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.
« Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. »
Ecce hic ponitur assimilatio quae est in negatione tantum et in habitudine ad verbum Dei. Comparatur enim hic factum facto, et non res rei.
Dicit ergo in solo hoc quod rebelles sunt verbo Dei, et Spiritui sancto resistunt : « Similes sunt pueris, » hoc est, facto malorum puerorum, et conformita-
Sunt mali pueri, impuri macula concupiscentiae, immundi libidine, versuti dolo fraudulentiae, in pessimis ludis et nocivis usitati. De primo horum, Ezechiel. xvi, 4 : Non est præcisus umbilicus tuus, per quem ad matrem (concupiscentiam) adhuc dependes. De secundo, Proverb. vii, 22 : Sequitur vagam mulierem, quasi bos ductus ad victimam, hoc est, libidinem. De tertio, I ad Corinth. xiv, 20 : Nolite pueri effeci sensibus. De quarto, hoc est, de exercitiis malis, II Machab. iv, 14 et 15 : Festinabant participes fieri palæstræ, et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci. Et patrios quidem honores nihil habentes, Græcas glorias optimas arbitrabantur.
<--- Page Split --->
Et facto illorum similes sunt Pharisei et Legisperiti. Et sic legenda est littera.
« Similes sunt, »
Per negationem, « pueris, » hoc est, factis bonorum puerorum qui propter dictas proprietates pueri vocantur, « sedentibus, » hoc est, quiescentibus. Et in hoc commendatur puer qui aetatem vincens, sedet in studiis honestorum ludorum et disciplinalium. Aristoteles in VII Physicorum : In sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. »
« In foro. » Tripliciter dicitur forum : a judicio, a venalium rerum exhibitione, et theatrum. Locus judicii, primo dictus est forum : et erat locus ubi judices semper inveniebantur, et ubi leges ex responsis sapientum dictabantur. Locus autem sic dictus est a quodam Foroneo, qui sic locum appellavit, et curias tales ad justitiam faciendam ordinavit. Postmodum autem ab usu loci, quia ibi solebant confluere multi, locus ille venalium rerum esse cœpit. Et ideo ubi res venales exhibentur, ibi forum vocatum est. Quia vero etiam qui spectacula ludorum exhibent, multitudines hominum adspicientium quaerunt, theatrum etiam forum est appellatum. Dicitur autem thearum a 0szoμa-0μa, quod est video, vides : quia ibi spectacula exhibebantur.
Adhuc autem attende, quod est ludus liberalis a sapientibus inventus et institutus : et est ludus utilis, tamen mechanicus, et hic ab artificibus propter commoditatem civium inventus et institutus : et ludus turpis et nocivus, et hic (ut dicunt Aristoteles et Plato) a civitate est exterminandus. Ludus liberalis est in quo præter ludum nihil aliud volumus : quia ipse ludus animum liberum et virtuosum reddit, et provocat ad virtutem et cordis lenitatem et mansuetudinem : sicut musicorum, et cantuum ludus, et organorum, et hujusmodi. Ludus autem mechanicus est quem propter aliud volumus : sicut est equestris ludus, quem volumus
propter militiam : militiam autem propter patriæ defensionem. Ludus autem obscenus et turpis est ludus scenicorum, qui nudi discurrunt, turpia tecta denudant, et ad turpia provocant : et ludus taxillorum qui nocivus est.
Attende autem, quod cantus facientes primitus Pythagorici tria intendebant. Aut enim congaudere volebant gaudentibus : et ideo faciebant epithalamia cantica, et celeumata, et hujusmodi. Aut convivere moribus et civilitate : et ideo cantica de moribus faciebant, virtutes laudantes, et vitia vituperantes. Aut collamentari volebant tristibus : et ideo faciebant lamentabilia cantica, ut construerent ea quæ dicit Apostolus, ad Roman. xii, 13 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : idipsum invicem sentientes.
Et in his ludis boni pueri secundum statuta patrum sedebant, in bono studio quiescentes, et se invicem exercentes in spectaculis hominum in foro. Mali autem pueri ad omnia hæc tria erant discoli, et ideo non restabat illis nisi communis omnium maledictio, et de civitate externination. Et ideo dicitur, Ezechiel. 11, 9, quod vidit librum qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentutiones, et carmen, scilicet quoad bonos : et væ, quoad malos.
Et hoc est quod intendit de pueris bonis sedentibus in foro.
« Et loquentibus, »
Per figuram ipsorum carminum, « ad invicem, » hoc est, ad collactaneos et coætaneos malos : volentes eos ad honesta provocare.
« Et diceutibus » ipsa figura carminis : « Cantavimus vobis » cantica quibus ad gaudendum cum gaudentibus de spe promissionis æternæ, provocavimus. Psal. cxxi, 1 : Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. Psal. lxxx, 2 : Exsultate Deo adjutori
<--- Page Split --->
nostro. Isa. v, 1 : Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ.
« Et non saltastis, » hoc est, concentu et motu cordis et corporis ad cantus nostros non concordastis : sed discoli a nobis fuistis. Saltus enim hic vocatur tripudium. Tripudium autem secundum Pythagoram vocatur ludus, quo artificialiter decenti motu corporis et membrorum, modulatio musicorum repræsentatur. Unde Augustinus dicit, quod « intelligitur de saltu cordium potius quam histrionicis motibus corporum. » II Reg. iv, 14 et 22, David saltabat ante arcam cum deferretur, cantans in musicis, et dicens : Et ludam, et vilior fam plus quam factus sum, scilicet ante Dominum qui elegit me.
« Lamentavimus vobis, » hoc est, cantica lamentorum cecinimus, ut vos ad compassionem miserorum et tristitiam pœnitentium provocaremus. Thren. 1, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus. Et ad litteram Threni, hoc est, lamentationes canticum lugubre fuerunt.
« Et non plorastis, » per consonantiam ut fleretis cum flentibus. Et sic semper vos discoli estis : et ideo, Væ vobis. Sed potius de tristitiis aliorum vobis gaudium fecistis. Abdiæ, ÿ. 10 : Propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.
nem temporis. « Venit enim Joannes » Baptista, cujus tota vita et vox lamentum fuit et terror : dicens, Luc. iii, 9 : Jam securis ad radicem arborum posita est.
« Neque manducans panem, » desiderabilem et delectabilem. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi... trium hebdomadarum diebus. Matth. iii, 4 : Esca ejus erat locustæ, et mel silvestre.
« Neque bibens vinum » in jucunditate. Luc. i, 13 : Vinum et siceram non bibe.
Et hoc fecit in signum lamentationis. « Et dicitis, » discoli vocibus lamenti Joannis quod ore et opere deprompsit : « Dæmonium habet. » Hoc tamen expresse non leguntur dixisse, sed per circumlocutionem. Joan. 1, 25 : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta ? Quasi dicant : Si tu non es Christus qui est fons gratiæ, neque Elias qui est figura gratiæ et Christi, neque Propheta qui est præco gratiæ : ut quid ergo de purificatione te intromittis, nullam in te habens virtutem purificationis ? Et hoc dicebant in conspectu populi Domini, volentes populum provocare contra Joannem, ut fatuus et insanus reputaretur. Et sic per æquipollens dicebant, quod Joannes dæmonium haberet.
« Venit Filius hominis, »
« Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.
31 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. »
Hic explanat assimilationem.
« Venit Joannes. » Non sequitur ordinem enumerationis ludorum, sed ordi-
Hoc est, Christus filius Virginis, « manducans, et bibens, » societati hominum morem exhibens in comedendo et bibendo. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
« Et dicitis » contra, irridentes : « Ecce homo devorator. » Aviditatem sonat qui pro ventre insanit. « Et bibens vinum. » Amos, vi, 6 : Bibentes vinum in phialis. Et parum ante, ÿ. 4 : Comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti.
Hæc autem quidam inducunt in suæ excusationem edacitatis : volentes assi-
<--- Page Split --->
gnare pro religione quia comedant et bibant quæ sunt apud illos 1. Et quotidie comedunt pinguia ad magnas buccas, et bibunt mulsum ad magnum ventrem. Et in hoc ex sorditie habitus volunt esse religiosi, de quibus dicitur, ad Philip. iii, 18 et 19 : Multi ambulaut, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Ad Roman. xvi, 18 : Hujuscemodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Christus autem et Apostoli non sic : sed adeo esurientes incedebant, quod oportuit spicas confricare 2. Adeo raro hoc factum est, quod non invenitur ultra tres vices factum : nobis autem est quotidianum. Et si aliquando non fit, vituperamus hospitem. Excusamus eliam, quod hoc facimus ut simus grati hominibus, voluptatem nostram sub pallio tali procurantes. Ad Titum, 1, 12 : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. Christus autem hoc non fecit. Eccle. x, 17 : Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Sapientia quae Joannem misit, quæ peccatoribus benigne utitur ut convertantur, de qua clamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus !
« Justificata est, » hoc est, justa et æqua esse probata est, « ab omnibus filiis suis, » qui forma sapientiae in filios sapientiae formati sunt : de quibus dicitur, Joan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiae. Et ideo cum publicani et peccatores exquirant eam, illos suscipit, et præit ut sapientes efficiat.
Sic ergo terminatur pars de terminatione ejus qui promissus est in lege, et qui habet ordinare gradus Ecclesiæ.
« Rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi, discubuit. »
« Amicus publicanorum et peccatorum. » Non in quantum hujusmodi sunt, sed in quantum per familiaritatem trahuntur ad pœnitentiam. Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
Sic ergo terminata est pars de reprehensione eorum qui Joannis testimonium non receperunt.
« Et justificata est sapientia, etc. »
Ecce commendatio paucorum qui Joannis testimonium receperunt.
Dicit ergo : « Et sapientia, » quæ omnia sapienter et cum moderamine disponit. Sapient. viii, 1 : Attingit ergo a fine
Hic incipit pars illa quæ est de ostensione potestatis in spiritualibus, ut perfecte probetur esse caput charismatum omnium quæ fluunt in omnem universitatem membrorum.
Hæc autem historia in tres dividitur partes : in quarum prima peccatricis ad accedendum ad Christum ostenditur opportunitas. In secunda, notatur ejusdem accessus. Et in tertia, de hoc murmurantis repressio.
In primo autem tria sunt, scilicet, modus invitationis, dignitas hospitis invitantis, et abundantia et commodum exhibitionis.
Modus autem invitationis est quod « Rogabat illum. » Sunt enim peregrini,
<--- Page Split --->
maxime Dei verbum annuntiantes, vocandi, adducendi, rogandi, attrahendi, et cogendi.
Vocandi, Luc. xiv, 16 et 17 : Vocavit multos et misit servum suum hora cenae dicere invitatiis ut venirent.
Adducendi, Genes. xlui, 16 : Introduc viros domum,... quoniam mecum sunt comesturi meridie.
Adducendi, Tob. ii, 2 : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
De tractu autem per adjurationes et violentas preces, Genes. xvii, 3 et seq. : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum : sed afferam paxxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore : ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis. Talia enim verba trahentia dicenda sunt peregrinis, ut sciatur quod ex corde procedat invitatio.
Sunt etiam cogendi, Luc. xxiv, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit. Hoc autem idco faciendum est quia hospitalitas est una de operibus misericordiæ. Et Deus ostendit illam acceptare per hoc quod illi qui sæpe receperunt peregrinos, tandem receperunt Angelos in specie peregrinorum. Ad Hebr. xii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
« Quidam de Pharisæis. »
Ecce dignitas invitantis. Particulari enim signo segregatur iste ab aliis. Pharisæi nomine commendatur a specie religionis. Luc. xxii, 51 : Hic non consenserat consilio et actibus eorum : sicut nec Nicodemus, nec Gamaliel, et alii quamplures Pharisæi. De religione autem dicitur, Act. xxvi, 5 : Secundum certissimam sectam nostrae religionis, viri Pharisæus.
« Ut manducaret. »
Ecce tangitur hic præparationis exhibitio in tribus : in reparante intrinsecus in cibo, in defendente ab impugnatione aeris extrinsecus in receptione domus, in commodo præparato lassato ex itinere in stranento molli commodius in discubitu.
Duo autem in primo notantur : præparatio ciborum, et societas, in qua etiam subintelligitur solemnitas.
De primo dicit : « Ut manducaret, » ad reparationem desperditi ex fame. Cantic. v. 1 : Comedite, amici, et bibite, charissimi. Isa. xxii, 18 : Non condentur, neque reponentur mercedes ejus : quia his qui habitaverint coram Domino (Glossa, veris pauperibus) erit negotiatio ejus, ut manducent in salutiatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
In domo autem illa non est invitatus tantum ad comedendum : sed adjungitur societas, et intelligitur solemnitas hospitalitatis per hoc quod dicit : « cum illo. » Quidam autem ad ostia dant pauperibus vel mittunt, et benefaciunt. Quidam intra domos recipiunt procurandos, et melius faciunt. Quidam secum in societate et solemnitate et gaudio comesturos, et optime faciunt. De primo, Nechmiæ seu II Esdræ, vii, 10 : Mititie partes his qui non præparaverunt sibi. De secundo, Job, xxxi, 32 : Foris non mausit peregrinus, ostium meum viatori paluit. De tertio, Genes. xliii, 16 : Mecum sunt comesturi meridie. Apocal. ii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et apuruerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum. Et hæc est magna gloria. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat.
« Et ingressus domum Pharisæi. »
Ecce secundum opus misericordiæ in receptione intra domum quæ defendit ab imbribus, et caumatibus, et universaliter impugnantibus ex aere extrinsecus. Matth. xxv, 35 : Hospes eram, et collegi-
<--- Page Split --->
stis me. Genes. xix, 2 : Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi.
« Discubuit. »
Ecce commoditatis (quæ lassis debetur in mollium substratione) præparatio. Discubitus enim est sessio a femore inferius cum appodiatione spinae dorsi et laterum ad mollia reclinatoria. Fatigabatur enim Dominus et discipuli ex itinere : et ideo talia emolimenta eum recreabant. Luc. ix, 14 : Facite illos, scilicet homines, discumbere per convivia.
Sic ergo Jesu posito in discubitu, nacta mulier opportunitatem ut posset eum comprehendere familiariter, quia peccatrici non expediebat immittere se turbis, mota fuit ad veniendum. Cantic. i, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus natura significat humilitatem, et calore significat charitatem : et haec ambo fragrabant bonum in naribus Domini.
Et hoc est quod sequitur :
« Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix. »
Tanguntur autem ibi duo. Primum quidem est peccatricis apud Dominum exhibitio. Secundum autem ejusdem mulieris pietatis operatio.
Circa exhibitionem mulieris notantur quatuor, quorum tria in littera ponuntur, et quartum intelligitur. Primum est mulieris hujus ad præsentiam Domini exhibitio. Secundum sui peccati manifestatio. Tertium est divina e cognitionis illuminatio. Quartum autem, quod subintelligitur, est adventus ipsius ad Dominum devotio.
De primo dicit :
« Et ecce mulier. »
Mulier dicitur molliens herum. Et sic
hæc præcipue mulier fuit, quæ multos emollivit, pelliciendo, hoc est, mollitie pellis provocando ad libidem et illicienddo. Et in hoc se Domino præsentavit, Proverb. vii, 10 : Præparata ad capiendas animas. II Petr. ii, 14 : Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles. In tali enim nocumento vixerat, et in hoc se mulierem fuisse Domino demonstrabat. Et ideo, Eccle. vii, 27 : Sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Talibus enim multos enervaverat animos viriles. Et ideo remissionem petens, se nomine mulieris Domino ostendit.
Secundum autem (quod est peccati sui manifestatio) est in tribus : in peccati nocumento, in peccati actu, et in peccandi consuetudine et officio.
Peccati nocumentum importatur per hoc quod dicit :
« Quæ erat in civitate, »
Corruptio et lenocinium multis exhibitum : et ideo multis nocuit. Osee, vii, 4 : Non quievit civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. I ad Corinth. v, 6 : Modicum fermentum totam massam corrumpit. Osee, vii, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Ista autem in civitate fuit succendens clibanum sicut fomes ignis, et tria habuit succendentia : pulchritudinem, ornatum (quia dives dicitur fuisse), et generis nobilitatem (quia legitur fuisse nobilis). Et ista tria significantur tribus quibus succendebatur fornax Babylonis, Daniel. iii, 46 : Naphtha, et stuppa,... et malleolis. Naphtha enim est bitumen, ignis fomentum, et significat pulchritudinem in qua convalescit ignis libidinis in fornace concupiscentiae carnalis. Stuppa autem ex multis collecta, ornatus meretricii significat varietatem. Malleoli autem qui in fascibus sunt materia ignis ex sarmentis vitium, generis significant nobilitatem. Unde
<--- Page Split --->
etiam viris nobilibus aplantur 1. Tale igitur nocumentum fuit vilis commercii et contubernii hujus mulieris. Et hoc sese Domino præsentando accusans in se demonstravit.
« Peccatrix. »
Actus autem peccati ostenditur per significatum nominis peccatricis.
Et consuetudo et officium importatur per modum significandi. Peccatum autem mulieris proprium, ut dicit Chrysosstomus, est luxuria et fornicatio. II Machab. vi, 4 : Templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus. Templum, hoc est, corpus quod templum esse debebat. Eccli. ix, 9 et 10 : Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardesect. Omnis mulier qua est fornicaria, quasi stereus in via, scilicet ab omnibus praetereuntibus, conculcabitur.
Consuetudo etiam importatur per modum significandi : quia consueta erat talibus. Proverb. vii, 10 et 11 : Garru la et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Ezechiel. xxiii, 44 : Ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. Oolla interpretatur tabernaculi inhabitatio, Ooliba tabernaculi altitudo : quia tabernaculum contubernii ejus inhabitabant multi, et alto fastigio concupiscentiae fixerat illud. Ezechiel. xvi, 31 : Fabricasti lupanar tuum in capite omnis via, et excelsum tuum fecisti in omni platea. Haec autem habuit istud illi peccato dedita. Ezechiel. xvi, 25 : Ad omne caput via edificasti signum postiutionis tua, et abominabilem fecisti decorem tuum, et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas.
Quæritur autem hic, Quare talis mulier in civitate permittebatur ? Deut er. xxiii, 17 : Non erit meretrix de filiabus
Israel, nec scortator de filiis Israel. Et dicendum ad hoc, quod (sicut dicit Aristoteles in Politica) coitum difficile est puniri ab ordinatore civitatum propter nimiam ejus delectationem : quia periculum esset sodomiae vel molilitici. Et ideo talia lex quidem prohibet, sed in præsenti non punit, sed tolerat, ne pejus fiat. Et ideo etiam in Deuteronomio pæna non adjungitur. Exemplum autem hujus dat Augustinus, valde conveniens. Si quis enim palatium pulchrum ædificet, et in angulo ejus fœtorem cloacæ sustinere nolit : palatium totum fœtore implebit. Unde tolle cloacam de palatio, et aula fœtore efficitur inhabitabilis. Tolle meretricem de mundo, et sodomia totus efficietur reprobus. Sic ergo tolerabatur, et hac de causa. Talis ergo fuit, ut dictum est, Ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.
Et hoc est quod sequitur :
« Ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisæi, attulit alabastrum unguenti. »
Hic enim ponitur divina cognitionis circa mulierem istam illuminatio.
Et tanguntur quatuor : illuminatio sui, cognitio salutis Christi, accubitus exspectantis Domini, familiaritas convenientis loci.
Illuminatio sui tangitur per hoc quod dicit : « Ut, » hoc est, postquam « cognovit, » hoc est, divinae illuminationis notitiam accepit. Psal. xvii, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas. Michææ, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Hanc enim peccatricem Christus primo luce sua irradiavit : quia aliter ad ipsum non cucurrisset. Unde Gregorius : « Quia turpitudinis sua maculas « adspexit, lavanda ad fontem misericor- « diæ cucurrit. » Maculas autem suas non adspiceret, nisi jam in lumine cog-
<--- Page Split --->
nitionis esset. Unde Dionysius dicit in epistola ad Titum : « Primum donum « quod datur homini ex respectu ad lu- « men, cognitio sui est. » Jerem. xxxi, 19 : Egi poenitentiam et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Proprietas enim hujus lucis est, quod turpia illustrat, et a turpibus non deturpatur. Joan. i, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt,
Sic ergo luce divina respecta, « cognovit, » hoc est, recognovit salutem in salutis auctore.
Et hoc est quod dicit : « Quod Jesus. » Scivit quod dixerat Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudeo, et exsultao in Deo Jesu meo. Ex hoc enim jam concepit spem salutis, dicens cum Manasse, in Oratione sua, ad finem : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tum. Scivit promissum Domini de muliere nefaria, Ezechiel. xvi, 6 : Dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, hoc est, cum esses in immunditia sanguinis fornicationum tuarum. Hac igitur spe concepta ex notitia nominis Salvatoris, amplius tracta fuit.
Cognovit etiam « quod accubuisset, » quæ in via propter infamiam, nec sequi potuisset, nec decuisset. Moram autem facientem invenire præsumpsit, et accedere. Et idcirco, Cantic. 1, 6, in persona sua Salomon dicit : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam. Ad litteram enim ibi ad pastum suorum plus quam suiipsius accubuerat in meridie : quia in meridie secundum naturam et usum temperatorum hominum tempus est refectionis : sicut probatum est in nostris Glossis super Matthæum 1. Unde etiam Petrus in Actibus, ii, 13, excusat discipulos ab ebrietate : quia nondum venit hora edendi, cum tuuc esset hora diei tertia. Cantic. i, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem
suum. Ad litteram enim de spica nardi unguenta odorifera facere consuevit, quibus Domino cum accumberet obsequium unctionis impendit. Joan. xii, 3 : Unguentum nardi pistici, hoc est, fidelis et purissimi. In accubitu enim, lassæ ex iniquitate animæ Christum comprehendere possunt : quæ exsultantem ad currendam viam suam comprehendere non possunt.
Accubitus autem est moraliter æquanimis et dulcis exspectatio peccatorum ad pœnitentiam. Ad Roman. ii, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? Isa. xxx, 18 : Exspeetat Dominus ut misereatur vestri : et ideo exaltabitur parens vobis : quia Deus judicii Dominus. Hoc enim judicium omnino jucundum est, quod judicavit in domo exspectare meretricem ad pœnitentiam, magis quam pasci corporaliter a Pharisæo. Et ideo exaltata est misericordia ejus : quia tantæ peccatrici pepercit misericors et miserator et justus Dominus.
Cognovit etiam quod « in domo Pharisæi, » scilicet Simonis, ubi erat accessus familiarior et quietior et major opportunitas obsequendi, quam in via publica, in qua frequentantium impediebat multitudo. Luc. xix, 9 : Salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ. Domus tamen hæc spiritualiter significat conscientiam. Psal. xcii, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine. Et ideo peccatum in ipsa domo puniendum. Vagam enim, et quietis impatientem, et in plateis se exhibentem, ad custodiam domus coerceri conveniebat : ut secreta domus custodiret, quæ multis in plateis fuerat causa ruinæ. Unde de forti muliere legitur, Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
Quædam Glossæ allegorice exponentes dicunt, quod domus Simonis est Synagoga vel sacra Scriptura. Peccatrix au-
<--- Page Split --->
tem Gentilitas quae fornicata est cum idolis. Sed hoc facile est prosequi. Et ideo nos litterali simul et morali intendimus expositioni. Id autem quod supra est, intelligi ex his dicimus, quod omnibus praedictis tracta venit ad Dominum. Et (sicut dicit Gregorius) non jussa venit : tracta tamen vinculis charitatis Christi, et odore gratiae ipsius, et spe salutis. Et ideo funiculus quo trahebatur, quasi tribus restibus complexus fuit : cognitione fidei, spe salutis, et amore eam ex bonitate sua exspectantis. Eccle. iv, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Dum cognitio illuminat ad veritatem, spes trahit ad veniam, charitas autem ad misericordis Dei accendit amorem. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Sic enim Adam tractus est et omnes alii peccatores. Odor igitur talis misericordie exhibite omnibus peccatoribus, et nulli denegatae traxit eam. Cantic. 1, 3 : Trahe me : post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
Sic ergo tracta venit.
Officium autem devotionis statim exhibit.
Hoc autem officium exhibitura duo fecit. Primo enim se idonee (ne indecenter rejiceretur) praeparavit. Deinde officiosa omnem obsequi devotionem impendit.
Praeparavit autem se in quinque. Impensas enim obsequii pretiosas et opportunas secum attulit. Per rectitudinem erecta et parata stetit. Ex verecundia retro se retraxit, et se ad sequendum Dominum aptavit. Quantum licuit, se Domino conjunxit. Locum sibi congruum quæsivit.
Primum horum notatur in hoc quod dicit :
« Attulit alabastrum unguenti. »
In quo tria notantur : sapientia ferentis, vas liquoris, et usus unctionis.
Sapientia enim ferentis mulieris in
hoc notatur, quod cum esset indigna, vacuis manibus non apparebat in conspectu Domini : attendens quod scriptum est, Exod. xxui, 15 : Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et cum esset vulneribus plena, impensas attulit untcionis. Et cum esset fœtida, aromata tulit quæ fœtorem restringerent. Cogitavit enim secum illud Michææ, vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Psal. xxvii, 1 : Afferte Domino, filii Dei. Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Attulit autem alabastrum. Ad litteram alabastrum hic vocatur vas alabastrinum, hoc est, de alabastrino marmore factum. Est autem firmum et perspicuum. Et quia pretiosa unguenta spirando evanescunt, ideo frigiditate illius marmoris restringuntur et conservantur : sicut ab auctoribus medicinæ cambora præcipitur in psillio vel semine lini conservari propter eamdem causam. Significat autem cor jam illuminatum, propter perspicuitatem, et luminis divini susceptibile : et solidum, propter lapidis naturam, et infrigidatum ab æstu libidinis, et conservationem Spiritus sancti untcionis.
De illuminatione autem et susceptione luminis cordis dicitur, II ad Corinth. iv, 6 : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei.
De soliditate autem dicitur, Exod. xxxiv, 1, quod scripsit legem in lapidibus, hoc est, in cordibus solidissimis, et tenaci memoria legem tenentibus.
De frigiditate autem quæ est castitas, dicitur, Cantic. 11, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Quia lilium candore castitatem prætendit, spina vero puncturam tentationibus libidinum. Tale igitur est cor. Unde, Cantic. vii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Acervus enim tritici est acervus sacri eloquii. Vallatio
<--- Page Split --->
autem liliorum est undique defendens castitatis munitio.
batur pedes ejus, et unguento ungebat. »
Unguenti autem usus est lenitio, impinguatio, et odoris diffusio. Lenit enim, impinguat, et odores diffundit. Significat autem compunctionem quae lenit dolorem peccatorum.
De lenitione, Eccli. xxxvii, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
De impinguatione devotionis, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Lenit ergo vulnerum dolorem in conscientia, et impinguat sancta devotione. Eccli. xxxvii, 11 : Impingua oblationem, et da locum medico.
Ista est secunda præparatio ipsius : in quo notatur, quod per rectitudinem erecta et parata stetit.
« Stans » enim paratus est obsequi : et significat, quod qui obsequi debeat Domino, rectitudini debet se coaptare. Eccli. ii, 1 : Accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Ezechiel. ii, 1 : Fili hominis, sta super pedes tuos. III Reg. xvii, 1 : Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto.
Sequitur :
De odoris autem, hoc est, de virtutum fragrantia, ex quibus unguentum illud conficitur, dicitur, Job, xli, 22 : Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Profundum maris est profundi cordis amaritudines. Hoc fervet in calore doloris et devotionis et charitatis, et spirat odorem virtutum : sicut quando bulliunt unguenta, spirantia diversa virtutum odoramenta. Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Dicunt autem quidam, quod hæc mulier unguentum illud sibi ob decorem paraverat. Et hoc non est probabile : quia unguenta mulierum talium sunt, aut ad restrictionem fætoris, maxime in inguine, aut sub mammillis : aut sunt ad incitamenta libidinis, quæ duo non fuissent competentia. Sed probabile est, quod hoc Domino fecit fieri ad lassitudinis abstersionem. Et ideo etiam unxit sibi pedes qui in via fuerant lassati.
Sequitur :
« Retro. »
Et in hoc duo notantur : unum, quod ex verecundia se retrorsum retraxit : aliud autem, quod se directe post Dominum in via ad sequendum eum aptavit.
De primo dicit, Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meæ. Opprobrium adolescentiae maxime sunt peccata libidinis. Eccli. xxvi, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Et illa trahit semper retrorsum. Unde etiam venientibus Angelis ad Abraham, sancta mulier Sara retraxit se post ostium tabernaculi 1.
Adaptavit etiam se ad sequendum in via Domini. Unde cum Petrus præire niteretur, non sapiens quæ Dei sunt, dixit ei Dominus : Vade retro, Satana 2. Quasi diceret : Retro te retrahas, ad sequendum ea quæ meæ sunt voluntatis. Eccli. xxiii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum. Econtra, Isa. lix, 13 : Aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri. Sequitur :
« Et stans retro secus pedes ejus, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et oscula-
« Secus. »
Notat in hoc quod ipsi Domino, vere-
<--- Page Split --->
cunde quantum potuit, se conjuncti et appropinquavit. Psal. xxxii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Scivit enim quod etiam tactus fimbriæ ipsius sanaret 1. Et ideo tactu pedum Christi virtutem dæmonis expellere a se nitebatur : sciens illud Apostoli, II ad Corinth. vi, 15 : Quæ conventio Christi ad Belial ? Et ideo quantum valuit, accessit non minus affectu per consensum, quam corpore per tactum. Genes. xxvii, 21 : Accede huc, ut tangam te, fili mi.
Locum autem competentem sibi elegit, qui est humilitatis et supplicationis, hoc est,
« Pedes ejus. »
Iste enim locus non est despectabilis : quia et ibi exit diabolus, et indoctus salutari imbuitur disciplina, et supplex adorando invenit suffragia.
De primo horum trium dicitur, Habacue, iii, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus.
De secundo, Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
De tertio autem in Psalmo cxxxv, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Pedes autem Domini quibus omnia opera sua, et maxime corda hominum perambulat, duo sunt : misericordia scilicet, pes mollis : et veritas sive justitia, pes durus et gravis. Psal. xxiv, 10 : Universæ via Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Pes autem, ut dicunt Physici, ex quinque componitur ordinibus ossium. Sed in pectine pedis isti ordines habent juncturas strictas, et in digitis habent juncturas laxas. Misericordiæ pes quinque habet compositionis suæ ordines, quia est misericordia dulciter peccatorem suscipiens, est misericordia multum de-
biti relaxans, est misericordia ad pænitentiam exspectans, est misericordia in satisfaciendo adjuvans, et est misericordia tandem in toto a peccato liberans : et iste est pes unus tota devotione complectendus.
De suscipiente quidem misericordia habetur, Luc. xv, 20, ubi pater in amplexibus et osculis filium peccatorem suscepit post multa dispendia vitæ luxuriosæ.
De misericordia autem relaxante magnam partem debitorum, Job, xi, 6 : Intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
De misericordia ad pœnitentiam exspectante, Isa. xlii, 14 : Tacui semper, siliu, patiens fui. Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut miserearut vestri.
De misericordia adjuvante, Psal. ix, 10 : Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
De misericordia in toto liberante, Matth. xviii, 27 : Miser tus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Et, Luc. vii, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque.
Similiter autem pes justitiæ habet quasi ossium ordines quinque ex quibus componitur, quorum unus est justitiæ inflexibilis rigor : secundus autem, comminationum timor : tertius autem, quia non tantum commissorum, sed etiam usurarum est implacabilis exactor : quartus autem, sententiarum inevitabilis et incontradicibilis ipse judex est tenter : quintus autem, quia in potestate justitiæ durissimus est inimicoum dominator et conculcator.
De primo, II ad Timoth. ii, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Proverb. vi, 33 : Non acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
De secundo, Ad Hebr. xii, 21 : Et ita
<--- Page Split --->
terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum et tremebundus. Exod. xx, 18 : Perterriti ac pavore concussi, steterunt procul. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?
De tertio, Matth. xxv, 26 et 27 : Serve male et piger, siebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem ulique quod meum est cum usura.
De quarto, Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. Et stat sententia et obtinet vim, quia sequitur : Et ibunt in ignem æternum. Nec est quem non terreat illa sententia. Psal. xc, 3 : Ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Hoc est verbum asperum quod est condemnatio in ignem æternum. « Laqueus autem, ut dicit beatus Bernardus, est pondus cate- « narum stringentium, stridentium, uren- « tium, et in morte tenentium. »
De quinto autem, in quo super colla inimicorum extolletur, sicut Dominus dicit, Isa. lxiii, 3 : Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Isa. n, 11 : Exaltabitur Dominus solus in die illa : quia tunc implebitur quod dicit Psalmus cix, 1 : Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Isti sunt pedes Domini : de quibus, Zachar. xiv, 4, dicitur : Stabunt pedes ejus in die illa super montem olivarum, hoc est, misericordiæ et miserationum : quia, sicut dicitur, Jacob. ii, 13 : Superexaltat misericordia judicium.
Hos pedes Domini tota devotione peccatrix ista complexa est : pedem misericordiæ quærens per spem veniæ, pedem autem veritatis sive justitiæ per timorem qui est initium sapientiæ. Timor quidem, ut dicitur, Eccli. 1, 27 et 28, expellit peccatum : nam qui sine timore est, non poterit justificari. Hic etiam excludit timorem qui contrarius est ve-
ritati. Ad Roman. xi, 20 : Noli altum sapere, sed time.
Dicit etiam Glossa, quod pedes Domini sunt pauperes. Et pedes etiam Domini portantes, sunt verbi Dei prædicatores. Pedes etiam Domini in cor portantes, sunt intellectus et affectus prime Dei susceptiones. Duo enim pedes quibus anima occurrit Deo, sunt intellectus et affectus. Pedes autem quos Deus ponit in animam, sunt illuminatio veritatis, et charitas bonitatis et dulcedinis ipsius. Quando enim Dominus dicit, Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis : tunc pedes Sanctorum suos reputat.
Lavantur autem pedes pauperum, quando necessitates eorum consolantur per eleemosynas. I ad Timoth. v, 10 : Si Sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit. Genes. xviii, 1 et 3 : Lavete pedes vestros, et requiescite sub arbore : ponamque buccellam panis.
De pedibus autem prædicantium, Isa. lii, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem : annuntiantis bonum! Istud autem leve est prosequi in littera : et ideo ad primam recurrendum est expositionem.
Jam enim habitum est totum hoc quo se hæc peccatrix ad obsequendum Domino præparavit.
Obsequium autem quod impendit, consistit in quatuor, scilicet, in pedum rigatione, in rigatorum pedum mundissima tersione, in tersorum pedum deosculatione, et in osculatorum et lassorum pedum suavissima unctione.
De primo horum dicit :
« Lacrymis cœpit rigare pedes ejus. »
Et in hoc rursum notantur quatuor. Primum est abundans lacrymarum effusio. Secundum, impigra lotionis obsecutio, Tertium, pedum Domini ad spiri-
<--- Page Split --->
tualium germinum fecunditatem effusio. Quartum est extremorum Domini quæ magis indigebant, prudens et humilis procuratio.
De primo notandum, quod oportuit quod multum abunde lacrymas funderet, quæ ambos pedes non solum infundere, sed et lavare et lotos rigare cupiebat. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte? Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
Unde ista flevit abundanter, et fudit lacrymas, proprietatem omnium lacrymarum habentes. Lacryma enim est clara sive pura, est salsa, est calida, est humida.
Clara ut non sordidet, sed sordida detergens. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo, hoc est, tenebras peccati et turpitudinem stratus ad purum lavabo. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
Salsa autem est in fletus amaritudine. IV Reg. iv, 27 : Dinitte illam : anima enim ejus in amaritudine est. Ita dixit Eliseus de muliere quæ tenuit pedes ejus. I Reg. i, 10 : Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum flens largiter. Ruth, i, 20 : Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
Calidæ sunt etiam lacrymæ : quia de calida contritione et devotione et charitate procedunt. Psal. xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardscet ignis. Istud significatum est, Genes. xxxvi, 24, ubi Ana invenit aquas calidas in deserto. Ana enim interpretatur gratificatio, et significat istam peccatricem desertam quæ ferventissimas super Dominum effudit lacrymas ut grata efficeretur.
Humidas etiam effudit lacrymas, quæ infundere possent et rigare. Psal. vi, 7, secundum aliam translationem : « Lacrymis meis stratum meum natare feci 1. » Ex humiditate enim habent, quod ablutivæ sunt : et quando humor procedit ex intimis, tunc magis lavat : quia ante se sordes propellit. Jerem. iv, 14 : Lava 2 a malitia cor tuum, Jerusalem. Sic ergo flens largiter et ista, mundata est lota lacrymis. Gregorius : « Lavans lacrymis « maculas criminis, susceptoris .sui teti- « git vestigia : ac prava sua derelinquens « itinera, illi postea assidebat, et ver- « bum illius semper audiebat. »
De impigra autem obsecutionis diligentia dicit :
« Copit. »
Non enim ita cœpit, quod cœptum opus non perficeret : sed quia ita diligens fuit ac si omni hora inciperet, ideo dicit : « Cœpit. » Eccli. xviii, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cœpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Sequitur :
« Rigare. »
In quo notatur spiritualium germinum infusio. Terra enim invia et inaquosa sterilis est. Et ideo rigat pedes, quod in vestigio pedum suorum germinet : et rigati pedes, humorem habentem in se vim deitatis infundant. Eccli. xxiv, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Hæc est Axa, Josue, xv, 19, cui pater dedit irriguum superius et in/erius. Irriguum inferius pro peccatis commissis : irriguum superius pro adeptione amoris patris cœlestis.
<--- Page Split --->
« Pedes ejus. »
Ecce extremorum Domini (quæ magis indigebant) prudens et humilis procuratio. Pedum enim lotio humile est obsequium. Pedes etiam Domini lassi, hoc obsequio indigebant. Quod enim humile sit, patet in Christo qui in signum maximæ humilitatis pedes lavit discipulorum 1.
Pedes etiam indigebant hoc obsequio : quia per loturam pedum lassorum, pedum extrahitur lassitudo. I Reg. xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes domini mei.
Secundum obsequium est tersio, quae notatur in hoc quod dicit :
« Et capillis capitis sui tergebat. »
Et notantur in hoc tria : mollities et delicatio tergentis, inclinatio capitis, et ipsa diligentia tensionis.
Capilli enim mulieris secundum naturam molliores sunt quam virorum. Et capilli capitis propter mollitiem cerebri maxime sunt molles. Ex motu enim calor spiritum et sanguinem in pedes Domini traxerat : et ideo levi tactu sensum doloris, lassi pedes accipiebant. Et ideo hæc prudens mulier molle tersorium apponebat : et ideo tali obsequio suam devotionem exhibebat.
Alia autem causa fuit, ut hoc in obsequium humilitatis Christi converteret, in quo ante maximam exhibuerat vanitatem. Et ideo in Canticis, vii, 5, in laudem ejus dicitur : Comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Purpura enim regis rubet purpureo sanguine humilitatis et passionis Christi consideratione. Hæc autem canalibus vincta est, quando coma immista est lacrymarum fluminibus.
Quantum autem ad hoc quod vanitatem capillorum traxit in tensionis pulveris humilitatem, dicitur, Cantic. v, 11 : Comæ ejus sicut elatae palmarum, nigra
quasi corvus. Elatæ palmarum sunt ramusculi valde crocei, repandi sub spatulis et super stipitem palmæ. Hujus ergo mulieris comæ primo in vanitate crocæ æ et repandæ, sicut elatæ palmarum existentes, postea in tersione pulveris attritorum pedum Domini fuerunt nigræ et deturpatæ quasi corvus per humilitatem et abjectionem.
Sequitur :
« Capitis sui. »
Ecce capitis mulieris ad pedes Domini inclinatio : in quo notatur litteraliter majestatis creditæ in Christo adoratio, et typice notatur mentis (quæ per caput intelligitur) et cogitationum et affectionum (quæ de mente sicut capilli de capite fluunt) ad Christum concors relatio.
De adoratione quidem, Psal. cxxxı, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt.
De relaxatione autem cogitationum et affectionum in Christum, Cantic. iv, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Unus enim oculorum, est uniformitas intentionum absque duplicitate. Unus crinis, est unitate conformis consensus contendentium cogitationum et affectionum in Christum. Hæc enim duo amore vulnerant cor Christi : ita quod oportet fateri quod captus et vulneratus sit amore, sicut confessus est amorem hujus peccatricis.
Tersionis autem diligentia, et obsequium præstabat Domino, et figuram indulgentiae peccatricis. Domino enim secundum litteram abstersit humorem, et pulverem, ut penetrare in pedes ejus posset unctio : sicut et Christus linteo quo erat præcinctus, tersit pedes discipulorum quos laverat 2.
Figuram autem habuit ad indulgentiam : quia sicut tersit, ita tersa est a Chri-
<--- Page Split --->
sto a sordibus vitiorum. Et quoad utrumque istorum dicit, Cantic. v, 2 : Caput meum plenum est rore, hoc est, roscido lacrymarum humore : et cincinni mei guttis noctium. Noctium enim gutta magnae et humidae sunt valde, significantes ablientes lacrymas maculas et tenebras peccatorum.
tium tecum peccatorum, sed pœenitentium: et ibi in signum aeternae pacis deosculer te : et remissione percepta, jam me nemo despiciat ut ante, quando lenociniis adhaerens despecta fui, et peccatrix.
Illud igitur obsequium est deosculationis.
Hoc est igitur obsequium tensionis.
« Et unguento ungebat. »
« Et osculabatur pedes ejus. »
Ecce tertium obsequium in pedum osculatione. In osculo autem tria sunt: labiorum impressio, spiritus a corde procedentis in id quod osculatur immissio, et pacis et amoris assecuratio.
Labiorum impressio significat labiorum ad laudem veniam concedentis obligationem, et laudis ipsius jubilum et dulcedinem. De primo quorum dicitur, Psal. lxii, 4 : Labia mea laudabunt te. De secundo, item, Psal. lxii, 7 : Labiis exsultationis laudabit os meum. Propter quod dicitur, Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua.
Spiritus autem a corde processio in osculatum, indissolubilem significat spiritus adhaesionem. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Psal. lxii, 9 : Adhaesit anima mea post te.
Conjunctio autem ipsa duorum, osculantis et osculati, consensum significat amoris, et assecurationem pacis. Cantic. i, 1 : Osculetur me osculo oris sui. Ad Roman. xvi, 16 : Salutate invicem in osculo sancto. Cantic. viii, 1 : Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ? Hoc est, Quis mihi det ut tu, qui es Deus meus, efficiaris et in conformitate naturae frater meus, qui sugis ubera matris communis sapientia Dei : ut pœenitens, et pœenitendo quaerens te, inveniam solum, absque tumultu turbarum : foris, extra secretum contemplationis Angelorum, in discubitu convivan-
Et est illud ultimum obsequium, quod est lassorum pedum suavissima unctio. Et est mirabile : quia cum unctio non possit fieri nisi unguento, tamen addit : « Unguento ungebat. » Nec est nugatio : quia antonomastice fuit illud unguentum caeteris unguentis rarius, ideo carius et pretiosius : quod non sibi, ut diximus, sed soli Deo praeparaverat condignum. Hoc igitur unguentum de diversis aromatibus confectum, unctionem significat devotionis et compunctionis et charitatis. Est enim unguentum pinguedine laxans locum unctum, et ex acumine in locum unctum penetrans, et ex suavitate dolorem mitigans. Habet igitur istud pinguedinem devotionis, et acumen compunctionis, et suavitatem charitatis.
De primo horum dicit Psalmus lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. De secundo, Psal. iv. 3 : Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. De tertio, I Petr. n, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus, hoc est, charitas Domini. Haec igitur tria concussa et commista, unctionem istam conficiunt. Eccli. xxxvii, 7 : Unguentarius pigmenta faciet suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Ne autem careat odore, recipiuntur in ipso omnium virtutum spiramenta, ut verum sit quod dicitur, Cantic. i, 2 : Fragrantia unguentis optimis. Et illud Canticorum, iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Hoc ergo unguento pedes unxit dominicos, de quibus jam ante dictum est. Misericordia enim mollis quidem est, sed
<--- Page Split --->
isto unguento delinita mollior efficitur, Veritas autem sive justitia non emollitur nisi peruncta : et tunc obliviscuntur pedes isti dolorum quos peccatrix incussit, dum pedes isti eam ad pœenitentiam quaerentes lassarentur.
Hæc ergo « ungebat » unctione consueta : unctionem de præterito in præsens continuabat et extendebat. Et hoc est quod in persona uncti dicit Job, xxix, 6 : Lavabam pedes meos butyro, hoc est, devotionis pinguedine. Christus enim unctus sonat, et unctus a Spiritu Domini, Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Unctione charismata gratiarum infundit, I Joan. 11, 27 : Unctio ejus docet vos de omnibus. Et ungentes se diligit et suscipit, Psal. cxxxii, 1 et 2 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum ! Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus, scilicet in corpus totum.
In hoc ergo consistit hujus mulieris obsequium.
Sed attendendum, quod quæ fuerit ista mulier, et ubi factum fuerit istud quod hic refertur, non est expressum. Et ideo inter Patres de hoc inveniuntur diversitates. Gregorius enim et Beda hanc fuisse dicunt Mariam Magdalenam, sororem Lazari et Marthæ, accipientes hoc pro argumento quod legitur, Joan. xi,2 : Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillus suis : cujus frater Lazarus infirmabatur. Adducunt etiam hoc quod dicitur, Luc. vni, 2 : Maria quæ vocatur Magdalene, de quæ septem dæmonia exierant. Quod explanans Gregorius dicit : « Septem Ma- « ria Magdalene dæmonia habuit, quæ « universis vitiis plena fuit. » Et hos tota sequitur Romana et Occidentalis Ecclesia.
fuisse, et virginem permansisse : nec probabile esse quod tanta peccatrix cum Domino tantam habuisset familiaritatem. Dicunt etiam corporaliter quidem eam obsessam dæmonibus septem fuisse. Dicunt insuper non unam tantum istam peccatricem pedes Domini unxisse, sed et illam et forte plures alias quæ sequebantur eum, et de facultatibus suis sibi ministrabant. Et cum in hopistiiis curam ejus agerent, et pedes lavarent, tunc terserunt capillis propter participationem sanctitatis pedum, ut secum gestarent pulverem. Et unxerunt ad tollendam de pedibus lassitudinem. Ecce ista est diversitas opinionum Patrum : et accipiat quilibet quod vult. Ecclesia enim Occidentalis sequitur Gregorium.
Et sic pro certo fecit Deus duo magna luminaria: duas Marias, matrem videlicet Domini, et sororem Lazari. Luminare majus, hoc est, Virginem Beatam ut præesset diei, hoc est, lucem infunderet innocentibus. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Luminare autem minus, hoc est, Mariam pænitentem sub pedibus Beatae Virginis. Apocal. xii, 12 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Et hanc fecit ut præesset, exemplum pœnitentiae præbendo, nocti, hoc est, peccatoribus. Eccli. xlui, 7 : A luna signum diei festi: quia gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente 1. Luminare quod minuitur quantum ad dignitatem et humilitatem in consideratione virtutis et perfectionis. Virgo quidem sanctificata a Spiritu sancto, humilis ancilla profudit Salvatorem. Peccatrix autem extracta de Leviathan maxilla 2 unxit unctione Salvatorem in pœnitentiae salutem.
Sequitur :
In contrarium horum opinantur Joannes Chrysostomus et Origenes, qui dicunt Mariam Magdalenam virginem
« Videns autem Pharisæus, qui vo-
<--- Page Split --->
caverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et quali est mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est. »
Hic incipit pars quæ est de murmuris repressione.
Est autem duplex murmur, scilicet, de mulieris facto, et alterum de indulgentia peccatorum quam fecit sibi Christus. Et ideo sunt hic duæ partes.
In prima harum adhuc sunt duo, quorum primum est murmuratio, et secundum de murmuris repressione.
In prima harum sunt tria : descriptio murmurantis, modus murmurationis, et ipsa murmuratio.
In primo horum tangitur invidiae nuntius, qui est boni quod fiebat adspectus : in secundo, istius invidentis religionis fastus : in tertio, liberalitatis suæ apparatus.
Dicit ergo :
« Videns autem. » Vidit enim iste, et invidit. Sapient. vi, 25 : Nec cum invidia tabescente iter habebo. Unde de sex reprehenditur iste Pharisæus, quorum primum est invidia tabescens. Secundum, justitia falsa de se præsumens. Tertium, murmuratio intus mordens. Quartum est, quod peccatrici pro compassione est indignans. Quintum, quod proximum et non se de criminibus est accusans. Sextum autem, quod superiorem et meliorem se est redarguens.
De invidia quidem habitum est. De falsa vero justitia, ad Roman. x, 3 : Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiae Dei non sunt subjec ti. De tertio dicitur, Sapient. 1, 11 : Custodite vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. De quarto dicitur, Joan. vii, 23 : Mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato. Hieronymus : « Religio Pharisæorum non compassio- « nem, sed indignationem habet. » De
quinto, Luc. xviii, 11 : Non sum sicut cæteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicamus. De sexto, Job, xv, 3 : Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Hoc est ergo quod dicit : « Videns autem. »
« Pharisæus. »
Divisus propter religionis signum, Matth. xxm, 26 : Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum.
« Qui vocaverat eum. » Aliquando Dominus vocatur, ut hic. Aliquando ex humilitate repellitur, Matth. viii, 8 : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Aliquando sine vocatione ut pauper recipitur, Luc. x, 38 : Mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Aliquando præcipit se recipi, Luc. xix, 5 : Zachæe, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Aliquando præmittit nuntios ex fiducia ad præparandum, Marc. xiv, 13 et 14 : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, et quocumque introierit, dicite domino domus quia Magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? Aliquando pulsat ut aperiatur, Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum. Hic tamen Pharisæus in hoc commendabilis erat, quia tantum hospitem in domum vocaverat.
« Ait intra se, dicens. »
Ecce modus murmuris. Toties enim alios confutatos audierat quod aperte loqui non audebat. Isa. xxix, 4 : De humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua.
<--- Page Split --->
Matth. ix, 4: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Isa. 1, 16: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
« Hic si esset propheta. »
Ecce murmuratio in duobus peccans : in dubitatione, quia conjunctio notat dubitationem : et in minus dicendo, quia dicit prophetam Dei Filium.
De dubitatione, Jacob. 1, 6 : Qui hæsitat, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur.
De minus dicendo dicitur, ad Hebr. iii, 5 et 6 : Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant. Similiter autem et alii Prophetæ. Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, etc.
« Sciret utique quæ et qualis est mulier quæ tangit eum. »
Ecce proximi accusatio.
Dicit autem, quæ et qualis. Quæ autem refert ad naturam corruptam quam mulier ista secuta est. Qualis autem refert ad vitium superinductum ex consuetudine.
De natura corrupta dicit, Sapient. xii, 10 : Et erat naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari, hoc est, immutari vix poterat.
Qualis autem refertur ad vitium inolitum ex longo actu, Jerem. xii, 23 : Si mutare potest Æthiopis pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. De ingenita ex corruptione peccati malitia dicitur, Ezechiel. xvi, 3 : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, hoc est, transmutata : quia bona natura in corruptionem transmutata est. Et, Joan. viii, 14 : Vos ex patre diabolo estis.
De qualitate autem huic pessimæ naturæ superinducta dicitur, Eccli. ix, 9 :
Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Species enim mulieris hic dicitur præparatio : quia præparata est ad capiendas animas. Et hæc est qualitas superinducta naturæ malæ.
Addit autem : « Mulier, » quæ est ab emolliendo dicta. Unde, III Esdr. iv, 17 et seq.: Non possunt homines separari a mulieribus. Si congregaverint aurum et argentum, et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, omnia hæc relinquentes in eam intendunt, et aperto ore conspiciunt, et eam alliciunt. Sic ergo a molliendo vocat eam mulierem.
Et addit accusations :
« Quia peccatrix est. »
Et in hoc male judicat. Apocal. xvii, 8 : Bestia quam vidisti, fuit, et non est. Proverb. xii, 7 : Verte impios, et non erunt. Sed falsa justitia non præsumit bonum de aliquo, sed hoc quod fuit adhuc reputat esse : non advertens quod Rahab meretrix quæ habitabat in Jericho tempore meretricii, per pœnitentiam civis Jerusalem effecta est 1. Psal. lxxxvi, 5 : Memor ero Rahab et Babylonis,scientium me. Non enim peccatrix mulier Sanctum sanctorum potuit tangere ad inquinationem sanctitatis, sed potius ad emundationem peccatorum. Unde, ad Hebr. xi, 31 : Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. Ita et ista in fide sancta de peccatrice facta est.
Et in eo completa est murmuratio Pharisæi.
Sequitur :
« Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
<--- Page Split --->
Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. »
quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Joan. ut, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.
« Duo debitores erant cuidam fœneratori, etc. »
Christus hic sicut saepe (quia Deus erat) respondet tacita cogitationi. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quaer parent, Dominus autem intucitur cor. Ad Hebr. iv, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus.
Et est hic repressio murmuris : « Simon. » Ecce, hic primo nominatur : quod non fit de Zachæo, Luc. xix, 2, quem nominat antequam domum ejus ingrediatur : cum tamen ille fuerit publicanus. Et hujus causa est, quia ille ad Dominum sinceram habuit devotionem sine duplicitate : hic autem non sinecram, sed etiam ipsam facti vocationem videtur observando fecisse, et minora sensit de Domino quam se haberet veritas. Dubitavit in eisdem. Eccli. ii, 14 : Væ duplici corde, et labiis scelestis !
Dicit ergo nunc primo nominans « Simon, habeo tibi aliquid dicere. » In modo autem loquendi excitat studium audientis quasi aliquid ænigmaticum et magnum dicere velit. Proverb. viii, 6 : Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et ænigmata eorum.
« At ille ait : Magister, dic. »
Magistrum nominat quem Deum, et Dominum, et Patrem vocare debuerat, et tunc demum etiam Magistrum. Psal. xlix, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cælis. Matth. xxiii, 8 et 9 : Unus est Magister vester... qui in cælis est. Matth. xxii, 16 : Magister, scimus
Excitata intentione ad audiendum, proponit similitudinem per quam compescit murmurationem.
Et in hac parte duo facit. Primo enim judicio Simonis proponit similitudinem, Et secundo, post judicium ejusdem, reprimit murmurationem, et explanat similitudinem.
Dicit autem primo duo : similitudinem, et similitudinis a Simone petit judicium, et approbat.
De primo dicit : « Duo debitores, » in genere, non specie, vel numero, « erant cuidam fæneratori. » Isti enim duo debitores, sunt in quolibet genere duo, inæqualiter peccantes, sive inæqualitas ista sit in numero peccatorum, sive in circumstantia peccantium. Unus enim in numero peccatorum, peccat plus quam alius. Alius autem in circumstantia gravius peccat quam alius : aut quod turpius peccat, vel quia ipse peccans in altiori est gradu : sicut gravius peccat religiosus quam sæcularis, et clericus quam laicus. Omnia hæc comprehendit sub una similitudine. Tamen hic videtur loqui de peccatorum multitudine. Magis ergo peccans est unus debitorum. Minus autem peccans est alter debitorum. Fænerator est Christus, sicut patet, Matth. xxv, 14 et 13, quod vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua,... unicuique secundum propriam virtutem, dicens : Negotiamini dum venio 1.
Isti ergo debitores in omni genere hominum sunt illi fæneratori. « Unus debebat, » quoad debitum satisfactionis, « denarios. » Denarius dicitur a decem : quia unus valuit decem usuales parvos. Et in denario erat sculpta imago Cæsaris.
<--- Page Split --->
Matth. xxii, 20 et 21 : Cujus est imago haec et superscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
Tales denarios « quinqentos » debuit unus qui plus debebat. « Alius autem quinquaginta, » qui minus debebat. Uterque autem numerus surgit a quinque et decem. Quinquies enim decem quinquaginta sunt, et quinquies centum (qui sunt decies decem) quingenta sunt. Quinque autem ad quinque sensuum delectabilia referuntur, quæ avertunt hominem a denario perfectionis decalogi. Et hoc est perversio tantum in opere. Centenarius autem refertur ad perfectionem virtutis : quia illa non est tantum ex opere, sed ex voluntate et perseverantia in opere, et ex circumstantia et fine. Et in his quatuor consistit virtutis perfectio. Et ideo homo dicitur quadrangulus ad virtutem. Diximus autem supra quod centenarius est numerus quadratus, multiplicato in se denario. Avertentia autem a virtutis perfectione sunt quinque, et ideo quinquies centum est corrupta contra virtutem perfectio. Majus autem debitum corruptio virtutis quam corruptio operis. Et ideo unus ex corrupta imagine summi Cæsaris, debet denarios quingentos, propter corruptionem quæ est contra honestatem virtutis : et alius quinquaginta, ex corruptione imaginis ejusdem contra perfectionem operis. Plus enim peccat corrumpendo virtutem quam opus. Matth. xvii, 25 : Cum non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi, hoc est, animam et carnem et omnes vires ejus et conatus et opera.
Sequitur :
« Non habentibus illis unde redderent.
Ex proprio, quia nihil habemus nisi quod Domini est. I ad Corinth. iv, 7 :
Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. I Paralip. xxix, 14 : Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sic ergo patet quoniam de suo nemo solvere potest debitum. Ergo clamemus omnes : Dimitte nobis debita nostra 1.
Non habentibus ergo unde redderent, pius dominus « donavit utrisque, » hoc est, condonavit. Matth. xviii, 27 : Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Largus enim Dominus est in dimittendo et ignoscendo, et benedictionem post omnia donando. Sicut Eliseus, IV Reg. iv, 7, non solum multiplicavit oleum in solutionem debiti, sed etiam impensas et vitam viduæ et filiorum, dicens : Tu et filii tui, ivite de reliquo.
« Quis ergo eum plus diligit ?
Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam : aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.
Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
<--- Page Split --->
49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?
50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. »
Petit judicium Simonis secundum rationem rectam, et dicit duo : judicium, et judicii approbationem.
Judicium petit, dicens : « Quis ergo, » duorum, « eum plus diligit, » hoc est, diligere tenetur ex beneficio percepto, aliis omnibus paribus existentibus ? Sapient. xi, 25 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Et ideo non est inæqualitas dilectionis in Deo, sed in effectu. Cum igitur inæqualis sit effectus circa duos debitores, quis eum plus diligere tenetur ?
« Respondens Simon, dixit. »
Pharisæus cui proposita fuit similitudo : « Æstim o. » Hoc dixit, quia jam vidit Christum cordis sui perpendisse cogitationem. Et ideo non audet aliquid assertive dicere, timens se undique capi in sermone.
« Æstim o quia is » debitor « cui plus » debiti « donavit, » quoad effectum dilectionis : quia in alio non proponitur similitudo. Job, vi, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate.
« At ille, » Jesus, « dixit, » ex verbis suis arguens, et judicium commendans, et dicens : « Recte judicasti. » III Esdr. iii, 12 : Super omnia vincit veritas.
« Et conversus ad mulierem, »
Respectu misericordiæ plus quam corporis. Cantic. vii, 10 : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Psal. xxxix, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
« Dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? » Mulieris enim devotionem com-
parans superstitioni Pharisæi qui non nisi in exterioribus gloriabatur, cum Christus quaereret interiora. Et idcirco mulier meruit multa dimitti, Simon autem nulla. Et ideo etiam recedit a similitudine, sicut infra patebit : quia incivile esset de hospite dicere, quod multa deberet in peccatis.
« Intravi in domum tuam, »
A te liberaliter vocatus. Et ideo alicui salus in ea fieri debuit : tibi propter superstitionem Pharisæi non potuit salus fieri : oportuit ergo quod illi fieret quæ hoc ex devotione postulavit. Luc. xix, 9 : Salus domui huic facta est, scilicet ad introitum Salvatoris. Hæc autem quærebat salutem, et ideo delectabilius in corde pœnitentis requievi quam in domo tua. Tu quidem peccator es, licet tua reputatione minus debitum habeas quam illa. Unde Gregorius : « Ad ipsius « quippe mentem exsultim confugerat, « quam post vitiorum ignes pœnitentiæ « temperies refrigerabat. » Unde, Cantic. ii, 9 : Similis est dilectus meus capreæ, himnuloque cervorum. Quia, sicut dicit Gregorius, « Ut caprea videt cordis se- « creta et in Pharisæo et in peccatrice : « reprehendens contemptum Pharisæi, et « devotionem et humilitatem pœnitentis « laudans et approbans. Ut hinnulus au- « tem fugit æstum, quærens umbræ re- « frigerium post æstum concupiscentiæ, « ad refrigeratum cor pœnitentis confu- « giens. Melius ergo intravit in cor pœ- « nitentis quam in domum Simonis. » Cantic. i, 12 : Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi : inter ubera mea commorabitur. Fasciculus enim myrrhæ ex multis amaritudinibus pœnitentiæ componitur quibus dilectus libenter immoratur : eo quod ista cubile cordis pro fœtore voluptatis, et urtica libidinis, et inobedientiæ cicutà, aromatibus aspergunt, et sua proprietate putredinem libidinis exsiccant, et sua naturali fragrantia expurgant fœtores voluptatum.
<--- Page Split --->
Sequitur :
« Aquam pedibus meis non dedisti, »
Quæ tamen lassis peregrinorum pedibus a patribus sanctis exhiberi solebat 1. I ad Timoth. v, 10 : Si sanctorum pedes lavit. Hi enim pedes Domini sunt, qui erant sui sacrosancti corporis membra. Sed et illi sui sunt pedes, qui per mundum sanctos suos portant pauperes. Unde, Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
« Hæc autem, » majore signo dilectionis, « lacrymis, » de capite et corde suo fluentibus, quasi delicatioribus expensis circa me impensis, « rigavit, » hoc est, infudit « pedes meos, » ad fecunditatem sui cordis. Isa. xvi, 9 : Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale. Hesebon, signum mæroris : Eleale consensio interpretatur : quia peccatrix anima pænitens sic voluptatem trahit in mærorem, quod mærore cingitur ne voluptas amplius confluat. Et per hoc conscendit ad veniæ auctorem Dominum.
« Et capillis suis tersit, » multo tenerius adhibens tersorium omnibus pannis pretiosis. Et ideo, Cantic. iv, 1, de ca dicitur : Capilli lui sicut greges ca - prarum, quæ ascenderunt de monte Galaad. Greges enim caprarum (qui sunt sacrificium Domini pro peccatis exhibendum : sicut præcipitur Levit, i et ii, passim) sunt congregationes subtilium cogitationum et affectionum in amaritudine et igne devotionis Christo oblatarum pro peccatis perpetratis. Et istæ de monte Galaad, hoc est, de acervo testimonii ascendunt, quando in testimonio Scripturæ spem salutis peccatori tribuunt.
« Osculum mihi non dedisti, »
Quod tamen ab hospitio recipientibus
peregrinis in primo introitu, in signum securi et pacifici ingressus, dari consuevit. Et quibusdam etiam in occursu hoc fecerunt. Unde, Genes. xxix, 11, Jacob ad puteum occurrens Racheli, osculatus est eam.
« Hæc autem ex quo intravit, » veniam quærens, « non cessavit osculari pedes meos, » vestigia pedum adorans, locum veniæ ante pedes quærens, inimì- cum sub scabellum pedum meorum conculeans, verbum sedens ad pedes humiliter audiens, vestigia mea observans. Hæc enim omnia quæsivit in osculo pedum.
Adoravit enim in loco ubi steterunt pedes, eo quod ille locus honorandus est adoratione. Isa. lx, 13 : Locum pedum meorum glorificabo. Ibi enim Deus habitat. Ezechiel. xlui, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel.
Etiam veniam quæsivit ante pedes. Deuter. xxxui, 24 : Tingat in sanguine 2 pedem suum, hoc est, in sanguine expiationis, in quo peccatores veniam consequuntur.
De conculcatione autem inimici, Judicum, v, 27 : Inter pedes ejus ruit : defecit, et mortuus est : volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. Et ibidem, y. 21 : Conculca, anima mea, robustos. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.
De auditu autem verbi, Luc, x, 39 : Maria qua etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Vestigia etiam observavit, ne ab eis de cætero aberraret. Isa. lxiii, 17 : Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis : indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Et ideo vestigia observavit, et ea frequenter osculabatur : quia per illa sibi patuit via ad veritatem et vitam. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita,
<--- Page Split --->
« Oleo caput meum non unxisti. »
Hoc etiam peregrinis hospitio receptis in calidis terris exhibebatur ad pellis exhilarationem. Nec erat oleum simplex, sed compositum, quod nigredinem et partes incensas in facie sanavit, et vultum exhilaravit. Et hoc Simon non exhibuit. Psal. cui, 15: Ut exhilaret faciem in oleo. Eccle. ix, 8: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non defciat. Matth. vi, 17: Unge caput tuum, et faciem tuam lava. Daniel. xiii, 17: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
« Hæc autem unguento » pretiosissimo « unxit pedes meos, » lotos, tersos, et osculatos : ut attritio pedum per hoc sanetur, et pes lassus refocilletur. Psal. lxxxviii, 21: Oleo sancto meo unxi eum. Eccli. xxiv, 21: Quasi balsamum non mistum odor meus. Odor enim suus pinguedinis, olei, et balsami, et aliorum aromatum fuisse perhibetur. Et ideo tota domus odore fragrabat.
Et hoc fecit in signum. Oleum enim excitabat figura sua misericordiam, Cantic. 1, 2: Oleum effusum nomen tuum. Balsamum autem spirabat divinae bonitatis communicationem. De aliis autem aromatibus dicitur, Eccli. xxiv, 20: Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Cinnamomum est figurans calorem et spiramen charitatis : balsamum autem spiramen bonitatis : electa myrrha in compunctione amaritudinis odorem mortificationis carnis. His ergo aromatibus Domini pedes ad fugam doloris perunxit, pedes (inquam) de quibus superius dictum est. Illos enim saepe laeserat, et justum fuit ut eosdem reliniret per suavitatis untcionem.
Ex tuo judicio tuam tibi condemnationem ostendens, sed non promens : quia propter hospitis honorem te non arguo, sed judicio tuo te relinquo. Luc. xix, 22: De ore tuo te judico, serve nequam. Psal. xlix, 21: Argum te, et statuam contra faciem tuam.
« Remittuntur ei peccata multa. »
Ecce, sicut diximus, dimittit comparationem. Si enim similitudinis comparationem prosequeretur, diceret : Dimittuntur ei peccata plura, quia plus dilexit. Tibi autem dimittuntur peccata pauciora, quia minus dilexisti, et minora signa dilectionis exhibuisti. Sed quia incivile est culpare hospitem, recedit a comparatione similitudinis, in una persona factum concludens, qui duas in similitudine proposuit.
Dicit ergo quia « remittuntur ei peccata multa, » in genere, et specie, et numero. Isa. lxiv, 6 : Iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. Jacob. ii, 2 : In multis offendimus omnes. Osee, xii, 1 : Tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Osee, iv,2 : Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Thren. i, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum mærens.
« Quoniam dilexit multum, »
Quia charitas operit multitudinem peccatorum 1. Hanc tamen charitatem de se non habuit, sed de larga manu Domini. Hanc autem multam dilectionem opere ostendit post peccati dimissionem : quia probatio dilectionis exhibitio est operis.
« Cui autem minus dimittitur, minus diligit. »
« Propter quod dico tibi, »
Non specificat propter hospitis urbani-
<--- Page Split --->
tatem. Parum enim dilexit, qui in corporalibus exterioribus dilexit. Sed videtur falsum quod dicit : quia quantulacumque charitas omnia delet peccata. Adhuc, impium est a Deo dimidiam sperare veniam. Ergo non dimittitur minus nisi dimittatur totum. RESPONDENDUM, quod intelligitur quod charitas pro certo operit peccata : quia licet, ut dicunt antiqui, quatuor sunt in justificatione impii, scilicet, infusio gratiae, motus liberi arbitrii in Deum, et motus liberi arbitrii cum gratia in peccatum, et ipsa peccati expulsio : tamen in ipsa gratiae infusione sunt tria : unum quidem secundum recessum a malo, et sic primum est timor. Alterum autem secundum accessum ad bonum : et hoc est aut in comparatione ad verum, aut in comparatione ad bonum. Ad verum quidem prima est fides in intellectu : ad bonum autem primum est charitas in affectu, et hoc est simpliciter primum : quia etiam fides operatur per dilectionem : et ideo charitas est peccati remissiva. Et quod dicitur, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum, intelligitur de fide quae per dilectionem operatur. In omnibus enim divinis affectus praecedit intellectum. Nec timor peccatum expellit, nisi eum amor in affectu praevenisset. Quod autem dicitur, « cui minus dimittitur : » non intelligitur quantum ad ipsius maculae vel reatus dimissionem, quia haec omnia et tota dimittuntur ex quantulacumque charitate, sed quantum ad dimissionem penae debite pro peccato. Cui enim minus de illa dimittitur, minus habet de fervore dilectionis. Et hoc est quod dicit : « Minus diligit. »
« Dixit autem ad illam, »
Jam proprio judicio, convicto Simone. Ac si diceret, Joan. vui, 10 et 11 : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? Nemo te condemnavit ?... Nec ego te condemnabo.
« Remittuntur tibi peccata, »
Scilicet quoad culpam. Hoc constat. Et videtur quod etiam quoad poenam, quia penitentiam non injunxit. Matth. ix, 2 : Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Luc. vii, 48 : Remittuntur tibi peccata. Haec enim omnia operatur Deus sine usu clavium, et sine sacramentis, quibus ipse virtutem suam non alligavit.
« Et coeperunt qui simul accumbebant, »
Scilicet alii Pharisæi : quia, ut dicit Ecclesiasticus, xxvii, 10 : Volatilia ad sibi similia conveniunt.
« Dicere intra se, » quia aperte non audebant, videntes principem suum sua conscientia esse deprehensum et confusum. Ad Roman. i, 29 et 30 : Susurrones, detractores, Deo odibiles. Et est ista secunda murmuratio, cui non respondet Dominus, quia istam jam repressit 1.
« Quis est hic ? » Despectum notat interrogatio, « qui etiam peccata dimittit : » quae non dimittit nisi solus Deus. Marc. ii, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Isa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me.
« Dixit autem ad mulierem, »
Oblocutoribus despectis. Isa. xxxvii, 22 : Despexit te, et subsamavit te virgo filia Sion.
« Fides tua. » Ad Galat. v, 6 : Fides per charitatem operatur.
Haec igitur fides quae est veritas charitatis, « te salvam fecit, » quia me Deum credidisti, mihi poenitentiam praedicanti credidisti, per charitatem in me tendens ad me venisti. Haec (inquam)fides sub hac charitatis forma te formaliter « salvam fecit : » ego autem Deus ut causaliter et efficienter.
<--- Page Split --->
« Vade » ergo profectibus virtutum. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutein : videbitur Deus Deorum in Sion. « In pace, » in reconciliatione ad Deum. Ad Roman. v, 1 : Justificati ergo ex fine, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. Et infra, §. 11 : Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Haec autem pax etiam facit pacem conscientiae, et pacem
cum Sanctis : quia tunc uno consensu bona Sanctorum communicamus. De pace conscientiae, ad Philip. iv, 7 : Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. De pace Sanctorum, Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua. Unde de omnibus his, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis.
Sic igitur, « Vade in pace »
<--- Page Split --->