CAPUT VI.

Discipulos spicas sabbato vellentes excusat, alioque sabbato manum curat aridam : electos duodecim nominat apostolos, et cum illis ac multitudine copiosa stans in loco campestri docet beatitudines aliaque consilia ac praecepta evangelica : de festuca in oculo fratris, et arbore bona ac mala ex fructu dignoscenda : audiens Christi verba cui comparetur si ea opere compleat, et cui si non compleat.

  1. Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus 1.

  2. Quidam autem Pharisæorum dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?

  3. Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum illo erant :

  4. Quomodo intravit in domum Dei2, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus3 ?

  5. Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

  6. Factum est autem et in alio sabato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida4.

  7. Observabant autem Scribæ et Pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

  8. Ipse vero sciebat cogitationes eorum, et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sita in medium. Et surgens stetit.

  9. Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos, si licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere?

  10. Et circumspectis omnibus, dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

  11. Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu.

  12. Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

  13. Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit :

  14. Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream, fratrem ejus, Jacobum et Joannem, Philippum et Bartholomæum.

  15. Matthæum et Thomam, Jacobum Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes.

<--- Page Split --->

  1. Et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

  2. Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis.

  3. Qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

  4. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

  5. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei'.

  6. Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

  7. Beati eritis cum vos oderint homines 8, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

  8. Gaudete in illa die, et exsultate, ecce enim merces vestra multa est in cœlo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

  9. Verumtamen vae vobis divitibus 9, quia habetis consolationem vestram.

  10. Væ vobis qui saturati estis 4, quia esurietis. Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.

  11. Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

  12. Sed vobis dico, qui auditis : Diligite inimicos vestros 8, benefacite his qui oderunt vos.

  13. Benedicte maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

  14. Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram 6. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

  15. Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.

  16. Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter 7.

  17. Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia 8 ? nam et peccatores diligentes se diligunt.

  18. Et si benefeceritis qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.

  19. Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis 9 ? Nam et peccatores peccatoribus fcenerantur, ut recipiant æqualia.

  20. Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

  21. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

  22. Nolite judicare, et non judicabimini 10 : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.

  23. Date, et dabitur vobis : mensuram

1 Matth. v, 2. 2 Matth. v, 11. 3 Eccli. xxxi, 8; Atuos, vi, 1. 4 Isa. lxv, 13. 5 Matth. v, 44.

6 Matth. v, 39 ; I ad Corinth. vi, 7. 7 Tob. iv, 16 ; Matth. vii, 12. 8 Matth. v, 46. 9 Deut. xv, 8 ; Matth. v, 42. 10 Matth. vii, 1.

<--- Page Split --->

bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, quamensi fueritis, remetietur vobis 1 ?

  1. Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt ?

  2. Non est discipulus super magistrum 2 : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

  3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras 3 ?

  4. Aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

  5. Non est enim arbor bona quae facit fructus malos4 : neque arbor mala faciens fructum bonum.

  6. Unaquaeque enim arbor de fructu

suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.

  1. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

  2. Quid autem vocatis me Domine, Domine 5, et non facitis quae dico ?

  3. Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit.

  4. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.

  5. Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna.

IN CAPUT VI LUCE

ENARRATIO.

« Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. »

In principio istius capituli sunt duae historiae adhuc ad potestatem dispensandi pertinentes : quia potestas dispensativa praecipue est in tribus : in pertinentibus ad libertatem fidei, et in usu temporalium, et dispensatione temporum. In libertate quidem fidei : quia in omnibus quae faciunt ad fidei aedificationem studendum est. Et si quid obstaret circa aliquam talium personarum (quae fidem multum aedificare posset : sicut votum, vel aliquod tale) dispensandum est : sicut modus vivendi austerius in observantiis multis dispensatur circa personas

<--- Page Split --->

multum fidem aedificantes, sicut factum est in parte praecedenti. Tales autem quia multis prosunt, etiam alienis possunt uti sumptibus. Et sic per similitudinem quamdam dispensatur hic.

Dicuntur autem tria in hac historia: in quorum primo ponitur factum, dispensatione indigens : in secundo, Pharisæorum murmuratio : in tertio, murmuris repressio, per ostensionem dispensativæ rationis.

De primo determinat tria circa Christum : sapientiae scilicet divinae ordinationem, temporis congruitatem, operis Christi studium et occupationem. Et hæc tangit circa Christum.

Circa discipulos autem tangit quatuor alia, scilicet indigentiæ necessitatem, pauperum indigentiæ sublevationem, edulii parcitatem rudem, et non lautum ejusdem edulii præparationem.

De primo eorum quæ circa Curistum sunt, dicit modo divino :

« Factum est autem, »

Exsequente sapientia in tempore, quod ab æterno præparaverat. Proverb. viii, 27 et 30: Quando præparabat cælos, hoc est, Apostolos, aderam,... cum eo cuncta componens. Isa. xxxvii, 26: Ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi.

« In sabbato secundo primo. »

Ecce congruitas temporis, in quo hoc voluit fieri, ut excitaret calumniam Pharisæorum : et ex hoc locum haberet instructio discipulorum. Est autem secundo primum triplici ratione dictum : fuit enim in lege sabbatum simplex, et sabbatum primum, et sabbatum secundo primum. Sabbatum simplex fuit cujuslibet septimanæ terminus : quia in illo non fuit nisi simplex festum. Sabbatum primum fuit præcipui festi sabbatum : sicut primum sabbatum Paschæ, vel Pentecostes,

vel Scenopegiae. Sabbatum autem secundo primum, fuit eorumdem festorum ultimum : quia ultima, hoc est, octava dies, eadem solemnitate fuit venerabilis : sicut dicitur, Levit. xxiii, 36. Et hoc primo modo dicebatur secundo primum. Secundo modo dicitur secundo primum : quia duplici ratione est primum. Una quidem ratione : quia est sabbatum, quod in se habet suæ dignitatis primatum. Alia, quia fuerunt kalendæ mensis. Et sic iterum festivum, et secundum accepit dignitatis ordinem. Tertio modo dicitur sabbatum secundo primum : quia secunda ratione fuit primum. Erat enim primum dignitate sabbatum, quod feriabatur. Secunda ratione primum fuit tempore, dies proxima post sabbatum, dies quæ dicebatur prima sabbati, quæ est Dominica : illa est prima septimanæ.

Et dicit Glossa quod hæc aliquando ante legem prima fuit, et in lege facta est non prima. Tempore autem revelatæ gratiae iterum facta est prima. Et ideo dicitur secundo prima. Et hoc non videtur esse verum : quia ab initio mundi sancificatus est dies septimus ante omnem legem, ut dicitur, Genes. 11, 2. Et quidem operibus a constitutione mundi perfectis, dixit de die septimo sic : Requievit Deus die septima ab universo opere quod patrarat. Unde dicendum, quod Glossa illa Bedæ est, et intelligitur sic : Diem quo sabbati littera solvi cœperat δευτερόπρωτον, id est, secundo primum sabbatum vocat : per hoc innuens observantiam legalis sabbati cessaturam, et naturalis sabbati libertatem (quæ usque ad Moysi tempora cæterorum dierum similis erat) restituendam. Quia licet a constitutione mundi hæc dies sanctificata sit, tamen hoc ante Moysi tempora nesciebatur. Et ideo non observabatur. Sed prima sabbati dies quam nos Dominican vocabus, dicebatur. Et ideo post legem iterum est restituta in primam. Et hoc est quod intendit Glossa.

Si autem vis scire secundum naturam : tunc scias, quod dies est Sol lucens su-

<--- Page Split --->

per terram, et non lucentes aliae stellae : quia illae factae sunt ut praesint nocti 1. Et ideo quaecumque est quae simplex hahet lumen solis in dominio primea horae diei, illa est prima. Et haec est dies Dominica : et ideo illa secundum naturam prima est. In sequenti die lux Solis funditur in Lune dominio : et ideo illa est secunda. Et in tertia die funditur in Martis dominio : et ideo illa tertia. Et in quarta die funditur in Mercurii dominio : et ideo illa est quarta. Sed in quinta die funditur in Jovis dominio : et ideo illa est quinta. Et in sexta funditur in Veneris dominio : et ideo illa est sexta. Et in septima funditur in malevolo Saturni dominio : et ideo illa est septima. Et hunc ordinem antiqui sapientes attende-

runt ante legem, et ideo sic ordinaverunt. Sub lege autem mutatus est, et post legem iterum receptus. Et ideo sabbatum illud est secundo primum. Et iste est ordo dierum secundum naturam.

Quae autem sit ratio feriandi vel operancli in diebus, alibi erit locus dicendi. Scias tamen quod licet ista secundum Glossam quorumdam dicta sint, quae hic recitantur facta sunt in sabbato : quia aliter occasionem murmurandi non habuissent. Unde ad litteram verum est quod secundo primum sabbatum fuit et sabbatum, et illud festum kalendarum habens : sicut dicitur, Marc. n, 23, ubi dicitur : Cum Dominus sabbatis ambularet per sata, hoc est, die in quo plura festa concurrerent 2.

1 Cfr. Genes. 1, 16.

2 In sabbato secundo primo, iv 3a6baxw 6eutepoTpovtw. L'evangeliste Saint Luc a seul mentionne cette date qui est demeurce tres mysterieuse, malgre les efforts des commentateurs pour l'eclaircir. L'expression 6eutepoTpovtoe ne se rencontre en effet nulle part ailleurs dans la litterature profane ou sacree : a defaut d'analogies, on en est donc reduit, a son sujet, a des conjectures plus ou moins vraisemblables. Qu'il suffise de signaler les principales.

1o D'apres S. Jean Chrysostome (Homil. XI. in Matth.), Paulus, Olshausen, etc., il s'agirait d'une fete chomee succedant sans interruption (6eutepa) a la solennite du sabbat (Tpovt).

20 S. Isidore de Peluse (ep. III, 110), Euthymius, etc., supposent que S. Luc a ainsi designe le premier jour des pains azymes (TpovtT Tov 3TvTov), qui se trouvait etre d'une certaine maniere le second de la fete pascale (6eutepa Tov Tazya).

3o Louis Cappell, Zampe et plusieurs autres voient dans l'epithète 6eutepoTpovtov une allusion à la double année des Juifs, l'année civile, qui commençait au mois de Tischri (vers l'automne), et l'année ecclésiastique, qui s'ouvrait le 1er Nisan (vers le printemps) : il y aurait eu ainsi deux premiers sabbats, le premier-premier en Tischri, et le second-premier en Nisan.

4o D'apres Maldonat et Grotius, les Juifs distinguaient par des noms particuliers les trois grands sabbats (Tpovta 3a6baxa) qui tombaient dans les octaves de Pâques, de la Pentecôte et des Encenies : le premier s'appelait Tpovto-

Tpovtov, le second 6eutepoTpovtov, le troisième TpitoTpovtov.

30 Westlein, Storr, etc., se decident en faveur du premier sabbat du second mois de l'année ecclésiastique (Iyar).

6° Comme il existait chez les Juifs en vertu d'une prescription divine (Cf. Exod. xxiii, 10 et seq. ; Levit. xiv, 2 et seq.) des années dites sabbatiques qui revenaient tous les sept ans, Wieseler, Chron. Synopse, pp. 226-237, van Oosterzee et d'autres exégètes ont assez ingénieusement conclu de cette institution que le jour désigné par l'expression obscure de S. Luc était le premier sabbat de la seconde des sept années qui formaient un cycle sabbaitique.

7o Le sentiment le plus communément admis est celui de Scaliger, de Emendat. temp. 1. VI, suivant lequel dans le 3a6baxov 6eutepoTpovtov, il faudrait voir le premier sabbat qui suivait le second jour de la Pâque. La loi ordonnait en effet qu'à partir de ce jour, célèbre entre les autres dans l'octave pascale parce qu'on y offrait à Dieu, au milieu de grandes réjouissances, les premiers épis mûrs, on comptât sept sabbats jusqu'à la Pentecôte ; or, à leur numéro d'ordre aurait été ajouté, pour les distinguer des autres sabbats de l'année, un mot qui indiquait leur point de départ. 6eutepoTpovtov équivaudrait ainsi à Tpovtov T^c 6eutepa, c'est à dire, 2T0 T^c 6eutepa. Cf. Levit. xxiii, 10 et seq. ; Winer, Realwarterbuch, s. v. Sabbath ; Lightfoot, Hor. hebr. in Matth. xii.

Quoiqu'il en soit d'ailleurs de toutes ces hy-

<--- Page Split --->

« Cum transiret. »

« Et manducabant. »

Ecce studium Domini de procuranda salute hominum.

« Per sata. » Transit per sata seminator rerum in primo mundi cardine, qui in fine temporum corda seminat fidelium, verbi divini seminatione: ut ex rerum dispositione agricolas mundi doceat quid debeant facere. Joan. iv, 35: Videte regiones, quia albe sunt jam ad messem. Volebat enim ut consideratis messibus, considerantes corda parata ad messem, et seipsos idoneos exhiberent messores qui ad metendum mitterentur.

« Vellebant discipuli. »

Ecce necessitatis extremae indicium. Et hujus causam dicit, Marc. ii, 13 et seq., quod ita venerant turba et nec spatium manducandi haberent. Et ideo facto sermone de novitate vita convenit turba. Tempus autem fuit manducandi. Et Christus ad quietem spiritus potius quam ad escam festinans, declinavit ad campos satos. Simile faciens Isaac, Genes. xxiv, 63, qui tempore cum sibi sponsa praesentaretur, egressus fuerat ad meditandum in agro. Sic Christus cum sibi quareret desponsari Ecclesiam. Discipuli autem famescentes acriter: sicut dicitur, I ad Corinth. iv, 11: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus. Ad Hebr. xi, 37: Egentes, angustiati, afflicti.

Sic ergo ex fame non studiosa praeparabant, sed « vellebant » manibus, non elixando, non condiendo, non saporibus infundendo, « spicas » rudes. Hoc enim licebat secundum legem. Deuter. xxiii, 23: Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.

Non vendebant, nec deportabant : manducabant autem non ad necessitatis suppletionem, sed ad nimiae inediae et debilitatis remedium : quia ex talibus edulium ad refectionem vix sumi potest.

« Confricantes manibus, »

Scilicet suis. Ecce praeparatio rudis, non lauta. Non sunt igitur de quibus dicitur, ad Philip. iii, 19: Quorum Deus venter est. De quibus dicitur, Amos, vi, 4 et 6: Qui comedunt agnum de grege, et vitulos de medio armenti,... bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiuntur super contritione Joseph. Luc. xvi, 19: Epulabatur quotidie splendide. Exemplum hinc accipiant successores Apostolorum, qui haereditatem acceperunt sedes eorum. Psal. xliv, 17: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : constitues eos principes super omnem terram.

Spicae tamen etiam significant Scripturarum sententias, in palea litterae inclusas, qua manibus confricantur quando operum bonorum impletione et studii vellicatione exponuntur, ut sic purum intellectum reficiant. Levit. ii, 14 et 15: Si obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni (sancti Spiritus) et confringes (per meditationem) in morem farris (ut conveniens sint nutrimentum), et sic offeres primitias tuas Domino, fundens supra oleum) unctionis et gratiae sancti Spiritus).

Similiter autem et virtutis opus quasi de spica evellitur, quando de motibus penitentis evocatur. Genes. xli, 5: Septem spicae pullulabant in culmo uno plena atque formosa, hoc est, se-

pothèses, l'époque de l'année où eut lieu l'incident raconté par S. Luc est clairement marqué par le contexte : c'était peu de temps

avant la moisson.

I. Cl. FILLION, Comment. sur S. Luc. pp. 133- 134, Paris, Lethielleux, 1882).

<--- Page Split --->

ptem virtutes in corde uno : sicut fortis ille Gedeon purgabat triticum cum vellet fugere Madian 1.

Tales autem morales expositiones a quolibet de facili fieri possunt.

« Et respondens Jesus ad eos, dixit : »

Ecce confusio contradicentis, et vera doctrina dispensationis.

« Quidam autem Pharisæorum dicebant illis : Quid faci tis quod non licet in sabbatis ?

Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum illo erant :

Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?

Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. »

Ecce murmuratio.

Tangit autem duo : astuliam, et nequitiam.

Astutiam in hoc quod quidam, et non omnes : ut si confutarentur illi, non omnes essent confusi : si autem vincerent, omnes viderentur esse victores. Genes. in, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. Isa. vim, 10 : Inite consilium, et dissipabitur.

Nequitia autem est in interrogatione cum dicunt : « Quid facitis ? » Matthæus dicit et Marcus, quod dixerunt ipsi Domino 2. Sed verum est quod primo dixerunt discipulis : et cum non desisterent, dixerunt Domino, ut compesecret eos, vel efficeretur accusabiis.

« Quod non licet, » lege prohibente, « in sabbatis, » quia plures festivitates concurrerant in unam. Unde, Numer. xv, 36, lapidatus est qui collegit ligna in sabbato. Et erant cæci : quia ratio humana hoc dicit, quod in quolibet festo licet naturæ satisfacere.

« Nec hoc, » supple ad intellectum, « legistis. » Et contra omnem serpentinum morsum Christus Scripturam opponit : sicut supra patuit in tentationibus diaboli, et hic.

Dicit autem duo. Primum est, quod ex Scripturis probat, et de rebus et temporibus propter necessitatem esse dispensandum. Secundum autem est, quod apud se ostendit esse dispensandi auctoritatem summam.

Primum horum probat per factum David, 1 Reg. xxi, 3-6. De quo dicit : « Quod fecit David. » Dicitur enim hic David totum illud fecisse quod circa se factum est dispensatione summi Sacerdotis.

Et hoc est : « Cum esurisset ipse, et qui cum illo erant. » Et hoc fuit cum completam esse didicit malitiam Saul, ad interficiendum eum. Et ideo propter cibum ad suos declinare non audebat, nec etiam ad alios qui proderent eum Sauli : sed spem habens in honestate sacerdotis Abiathar junioris, et patris ejus Achimelech, declinavit in Nobe villam ad eos, ibi quaerens refectionis consolationem, ubi scivit se non invenire proditorem. Et ideo necessitas illa dispensandi fuit causa. Et ideo locum habuit dispensatio.

« Quomodo intravit in domum Dei, »

Non ipse David in propria persona, sed sacerdos : et panes propositionis sibi a sacerdote exhibitos manducavit, eo quod alios panes sacerdos non haberet, nec David alibi requirere panes ausus fuit.

« Et, » quod plus est, panes eosdem dedit his « qui cum illo erant, » scilicet

<--- Page Split --->

pueris. Excusatus hoc fecit necessitate inducta et dispensatione sacerdotis, quia famescebat, et ad alium locum declinare secure non poterat.

« Quos, » scilicet panes propositionis, « non licet, » propter inhibitionem legis 1 « manducare nisi tantum sacerdotibus. » Levit. xxiv, 9 : Panes propositionis erunt Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. Unde Leo Papa : « Cum neces- « sitas fuerit, dispensetis qui habet pote- « statem. Sciat autem, quod sicut dixi- « mus, dispensatio est juris scripti, et « edita legis relaxatio ob necessitatem « cogentem vel utilitatem provocantem « inducta. » Unde Beatus Bernardus : « Non sum ego tam rudis quod ignorem « vos dispensatores esse positos secun- « dum potestatem quam dedit vobis Do- « minus in ædificationem et non in de- « structionem vestram. Dummodo cau- « sam habeat dispensatio, aut necessita- « tem cogentem, aut utilitatem provo- « cantem. Utilitatem dico non propriam, « sed communem. Si enim harum cau- « sarum neutram habuerit, non dispen- « satio, sed crudelis dissipatio est di- « cenda. »

ro quæ voventis obligant promissione et auctoritate sola superioris, et præcepto subjacent, et dispensationi superioris, pensata qualitate temporis et loci et personarum pro quibus fiunt : ita tamen quod causam necessitatis vel utilitatis accipiat dispensatio.

Redeamus igitur ad litteram.

« Et dicebat illis, »

Auctoritatem dispensandi apud se ostendens, « quia dominus est, » cujus est ordinare, et condere leges, et dispensare, « Filius hominis, » licet infirmam naturam assumpserit, « etiam sabbati, » licet de feriis et sabbato præcepta sint de principalioribus cæremoniis. Joan. v, 27 et 28 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc. Ac si dicat : Pater dedit Filio potestatem judiciariam judicandi, et jura condendi, et dispensandi. Nec suboriatur vobis admiratio de hoc, quia Filius hominis est infirmus in carne : quia in carne latet deitas Filii Dei, qua omnia ista potest.

« Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. »

Considerandum in quibus dispensandum est. Sunt enim quæ necessaria fecit sola promittentis voluntas, sicut vota. Sunt quæ necessaria sancivit superioris auctoritas, sicut jura, leges et præcepta. Sunt quæ necessaria et venerabilia fecit observandorum dignitas, sicut virtutes, quas Dominus commendavit in sermone in monte. Tamen etiam in his quæ præcipiuntur, quædam etiam sua propria dignitate obligatoria, sicut Decalogus. Quædam autem sola obligant auctoritate superioris, sicut id quod jam dictum est, quod panes propositionis non comedant nisi sacerdotes. Quæcumque ergo sua naturali dignitate obligant, nulli penitus et nullius subjacent dispensationi. Ea ve-

In ista historia directe inducit sabbati soluti dispensationem secundum Judæorum interpretationem, et non secundum veritatem.

Dicuntur autem in ea quinque : facti ex tempore et loco et opere et qualitate infirmi opportunitas, observantium malitiosa calliditas, proposita omnibus de observatione sabbati et religionis subtilitas, miraculi perfecti omnibus evidens sanitas, et invidiae tabescentis confusa malignitas et perversitas.

De primo duo dicuntur : studium Do-

<--- Page Split --->

mini circa nostram salutem, et miseria præsentis infirmi expetens sanitatem.

Studium Domini divinum proponitur, tempori congruum, loco debitum, et virtutem ostendens per ipsius actus.

Officium divinum probatur per hoc quod dicitur : « Factum est autem, » quia sic factum est in tempore prout præfinitum est in æternitate. Act. iv, 28 : Fecerunt quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Ideo, ad Ephes. iii, 9, dicitur, sacramentum Ecclesiæ a sæculis in Deo absconditum '.

« In alio sabbato » simplici, quod non erat nisi simplex sabbatum. Isa. lviii, 13 : Vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.

« Ut intraret Jesus in synagogam, » quia tali loco et tali tempore convenit multitudo, et ideo multis prodesse poterat. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

« Et doceret. » Ecce actus qui est virtutis summae (quæ sapientia vocatur) officium. Joel, ii, 23 : Lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis Doctorem justitiae. Alii enim dicunt. Iste autem docet ad intellectum, imprimit cordi quæ dicit. Psal. lxx, 17 : Docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

« Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. »

Ecce qualitas infirmi præsentis, de quo tria dicit commendabilia, et unum miserabile.

Primum commendabile est, quod in feria sabbati se divinis exhibuit. Et hoc notat in consignificatione temporis, cum dicit : « Et erat. »

Alterum est, quod locorum sanctorum frequentator fuit. Et hoc tangit per hoc quod dicit : « ibi. »

Tertium est, quod naturae dignitatem

reservavit. Et hoc est quod dicit : « Homo. »

Miseria autem cui subjacebat est in hoc quod dicit : « Et manus ejus dextra erat arida. »

In primo notatur quies pectoris in Deo per contemplationem. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Ac si dicat : Si sabbato quod est requies, corde ad me vadas, et in tuis vanitatibus non discurras, tunc erit tibi in me sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosumEt ad hoc sunt feriae institute.

Per secundum notatur delectatio laudis divinae, quæ fit in synagoga. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli.

Per tertium notatur imaginis conservatio. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedistu letitiam in corde meo. Eccli. xvii, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.

« Et manus ejus dextra erat arida. »

Hic describitur qualitas miseriae, et describitur a tribus : a specie membri, quia manus erat, quæ non est simpliciter membrum, sed etiam organum organorum, et intellectus operativi instrumentum. Describitur autem a proprietate membri, quoniam erat manus dextra in qua fuit totius virtutis et operis principium. Describitur etiam a nocumento, quoniam erat arida, quæ sola retenta figura manus aruerat, desiccato fonte spiritus et nutrimenti. Desiccato autem

<--- Page Split --->

fonte spiritus, necesse fuit quod manus vegetatione et sensu et motu destitueretur. Et sic homo iste in hoc quod manu caruit, omni etiam opere quod per intellectum facere potuit, oportuit ut careret. In hoc autem quod dextra caruit, potenti caruit principio juvamentorum. Et in hoc quod arida fuit, vegetatione, sensu et motu carebat. Haec autem omnia causantur ex duobus: uno quidem causantur frigido, sensum stupefaciente et motum amputante: alio autem frigido, humorem vegetativum amputante.

gescet charitas multorum. Et praecedit : Abundavit iniquitas. Et hoc idem dicitur, Isa. ix, 18 : Succensa est quasi ignis impietas. Eccli. iv, 36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Zachar. xi, 17 : Brachium ejus dextrum ariditate siccabitur.

Sic ergo iste septem miseris miser erat. Sed verificatum est de eo quod dicitur, Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.

Et sic secundum naturam septem sunt defectus hujus hominis : quinque in manu, et duo in fontibus, ex quibus manus suum debuit capere nutrimentum. Destitutus enim manu in usu manus, destitutus est in artificio intellectus practici, et juvamine operum : de quo dicitur, Job, vi, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me. Multi enim vivunt auxilio manuum. Proverb. xxxi, 13 : Opera est consilio manuum suarum. Secundus defectus est in carentia dextrae, quae est carentia adjutorii : sicut multi fuerunt sibi adjutorium per dextras. Psal. xxvii, 1 : Salvavit sibi dexterae ejus, et brachium sanctum ejus. De utroque istorum dicitur, Eccli. xxxvi, 7 : Glorifica manum, et brachium dextrum.

In manu autem tres habuit infirmitates : carentiam vegetationis, nam manus pendebat quasi mortua. Apocal. iii, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Secunda est carentia sensus, et tertia carentia motus. Et ideo designat eum qui nihil facit bonorum operum, nullum habet auxilium virtutis, caret vita gratiae, privatur sensu bonae intelligentiae. Et non habet motum aliquem boni effectus de quo dicitur, Proverb. xxiii, 33 : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi.

Haec autem omnia mala duo defectus faciunt : frigus scilicet charitatis, et exsiccatio pietatis. Matth. xxiv, 12 : Refri-

« Observabant autem Scribae et Pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. »

Ecce insidiantium observatio.

Et dicuntur tria : insidiantium observatio, et observantium contra scientiam obstinatio, et obstinatorum pessima intentio.

De primo dicit : « Observabant autem eum, » hoc est, servando obsidebant undique quaerentes occasionem. Job, xix, 12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Eccli. li, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret.

« Scribae, » qui malignari sciverunt, « et Pharisaei, » quorum multum nocuit malignitas. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.

« Si sabbato curaret : » cum in veritate curare solo verbo simplici, non sit opus servile, sed libertatis perfectae. Sed considerabant quod infirmi lectos suos portabant vel alia instrumenta quibus fulciebantur. Et hoc observabant. Joan. v, 10 : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

« Ut accusarent, » et morti condemnarent, « eum : » sicut illum qui collegit ligna in die sabbati 1. Matth. xxvi, 39 : Principes sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum.

<--- Page Split --->

« Ipse vero sciebat cogitationes eorum, et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stelit.

Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos, si licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere ?

Et circumspectis omnibus, dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus. »

rite. Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor.

« Si licet, » salva religione, « sabatis benefacere, an male? . » Et hoc est tertium in quo demonstrato omnibus miserabili languido, quaerit judicium rerum rationis. Job, vi, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate. Benefacere autem, est benefice impendere beneficium. Male autem facere, non tantum est irrogare maleficium, sed subtrahere beneficium.

Hic tanguntur sex per ordinem.

Primo, proditio malignæ cogitationis. Unde dicit : « Ipse vero sciebat, » ut Deus quem nihil latet, « cogitationes corum. » Sapient. i, 9 : In cogitationibus impii interrogatio erit : sermonum autem illius auditio ad Deum veniet. Matth. ix, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

Hoc autem quod in communi dixerat, quarto explanat :

« Animam salvam facere, »

Beneficium sanitatis impendendo. Animam enim vocat hominem a parte digniori. « An perdere, » beneficium subtrahendo ? Luc. ix, 36 : Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.

« Et circumspectis omnibus, »

« Et ait homini qui habebat manum aridam. »

Ecce secundum, iniquæ cogitationis confutatio.

« Surge, » sursum te age, non tam corpore quam mente, « et sta, » rectus rectitudine justitiæ, et corporis positione, « in medium, » ut a cunctis videæris, et etiam medium virtutis tangere possis.

« Et surgens, » per effectum, « stetit : » per operationem enim velociter obedivit. Act. v, 29 : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Baruch, v, 3 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso.

Si aliquis responderet. Jerem. iv, 23 : Adspecxi terram, et ecce vacua erat, et nihilii. Job, xm, 4 : Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

« Dixit homini : Extende manum tuam, » non tam in elargitione nervorum et junc turam, quam in liberalitatem miserationum. Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Unde sequitur hic sexto de cura quae sequitur verbum :

« Et extendit, »

« Ait autem ad illos, »

Confutando omnes versutias eorum : « Interrogo vos. » Ad rationem recur-

Quæ ante parcitele contracta fuit : « et restituta est manus ejus. » Manus enim sanata est, quando innocens est ad proximum, aperta ad pauperem, et directa ad Deum, et omni virtute perfecta ab bonam

<--- Page Split --->

operationem. De primo, Psal. xxii, 4 : Innocens manibus et mundo corde. De secundo, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam cxiguum libenter impertiri stude. De tertio, I ad Timoth. ii, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. De quarto, Cantic. v, 14 : Manus illius tonalities, aureæ, plenæ hyacinthis. Tornalites quidem propter bonæ operationis volubilitatem : aureæ propter divinæ gratiae splendorem : plenæ hyacinthis, qui cœlestis coloris est, propter bonam in operibus intentionem.

« Quidnam facerent Jesu, » hoc est, qua morte eum interficerent. Vel qua accusatione damnarent. Joan. xi, 47 et 48 : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et infra, y. 53 : Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum, sed perficere non poterant, quia nondum venerat hora ejus 1.

« Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. »

« Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu. »

Istud est ultimum in quo ostenditur mors pessimorum in gustu salutis omnium : sicut talpa moritur ad solem, et venenata ad diffusionem aromatum.

Et hoc est quod dicit : Ipsi autem, » invidi Scribæ et Pharisæi, qui sunt ex parte diaboli. Sapient. ii, 24 et 25 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

« Repleti sunt, » repletione premente et stomachante. Invidia enim excecavit eos, et indignatio replevit eos.

« Insipientia » autem vocatur quando homines ignorant seipsos, et nesciunt suam ipsorum quantitatem. Et hoc accidit eis excecante propria malitia. Sapient. ii, 21 et 22 : Excecavit illos malitia eorum : et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitia.

« Et colloquebantur ad invicem, » virus quod habebant in corde, jam tunc pro dentes ad invicem. Psal. v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant.

Hic post plenam capitis constructionem, agit de electione Apostolorum, qui sunt loco Episcoporum, qui prime dignitatis et ordinis sunt in Ecclesia.

Sunt autem in ipsis tria consideranda, quorum primum est electio et electorum informatio. Secundum autem est verbi et doctrinae dispensatio, quae octavo capitulo introducitur. Tertium autem est missio et missorum expeditio, et illa tangitur nono capitulo. A decimo autem usque ad Passionem tangit de ordinatione eorum qui (sicut presbyteri et diaconi) sunt secundi ordinis in Ecclesia.

In hac ergo prima parte agit de electione et informatione Episcoporum : et primum quidem de electione, quae duo continet. Praemittit enim quaedam de forma electionis praecurrentia, et secundo ponit cum suis conditionis ipsam electionem.

Præcedentia autem electionem sunt duo : temporis a Deo præfiniti dispensatio, et præmissa eligentis oratio.

De dispensatione temporis sic dicit :

« Factum est autem in illis diebus. »

Non enim juxta historiam in illis diebus factum est : quia ea quae ante narrata sunt, post istam electionem sunt facta : sed secundum præfinitionem consilii di-

<--- Page Split --->

vini ad probationem ordinis ecclesiastici. Sic enim tempus ab aevo ire jubet, omnia implens quae cogitavit perficienda. Ideo in Prophetis saepe dicitur : Ecce dies veniunt. Sicut Jerem. xxiii, 3. Daniel. xii, 4 : Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum.

« Exiit. »

Tangit hic sex spectantia ad orationem, scilicet, orantis ad solitudinem segregationem, spiritus orantis elevationem, formam quam decet habere orationem, orantis in oratione perseverationem, tempus quoad orationis et secreti congruitatem, et orationis finem.

De segregatione orantis dicit : « Exiit, » hoc est, a suis intimis et a curis se segregavit : non quia ipse hoc indigeret, sed ut nobis orantibus formam daret. Matth. xxvi, 36 : Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Luc. xxii, 41 : Ipse enim avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis. Genes. xxii, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Hoc dixit Abraham servis suis.

« In montem. »

In quo significat orantis in spiritu et justitia elevationem. Psal. lxiii, 7 : Accedet homo ad &or altum. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Genes. xxii, 14 : In monte Dominus videbit, hoc est, in altitudine spiritus et veritatis. Joan. iv, 24 : Spiritus est Deus : et cos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem.

Intelliguntur autem tres modi et formae, secundum tres orationis diffinitiones.

Prima est quoad ea quae petuntur ut sint decentia, hoc est, ad salutem pertinentia. Unde Damascenus dicit, quia « oratio est petitio decentium a Deo. » Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

Secunda forma est secundum affectum orantis, hoc est quod sit devota et pia oratio. Unde Augustinus : « Oratio est « pius affectus mentis in Deum dire- « ctus. » Pius autem affectus, est liquescens in Deum ex fervore devotionis et fluens affectus. Psal. cxi, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Cantic. iii, 6 : Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii.

Tertia forma est accepta secundum intellectum orantis, ut exaltetur intellectus in veritatem incircumscriptam. UnUnde Joannes Damascenus dicit, quod « oratio est ascensus intellectus in « Deum. » Et Dionysius dicit, quod « virtus orationis est in Deum ascendere « et Deo appropinquare. » Eceli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec propinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat.

Ista ergo est forma orationis.

« Et erat. »

Ecce in tempore consignato tangitur orationis instantia cum perseverantia. Luc. xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Ad Roman. xii, 12 et 13 : Orationi instantes : necessitatibus sanctorum communicantes. 1 ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate.

« Orare. »

« Pernoctans.

In hoc dat formam quam decet habere orationem.

Ecce tempus quieti et secreto orationis congruum intempestæ noctis silentio.

<--- Page Split --->

Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Item, ibidem, 35 : Memor fui nocte nominis tui, Domine. Thren. ii, 19 : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum tuarum. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.

« In oratione Dei. »

Ecce finis. Dei enim est oratio per finem, et non honores, vel divitiae, vel deliciae, vel pertinens ad hoc saeculum. Et ideo dicit Glossa : « Dei, » « non saeculi. » De oratione enim saeculi dicitur, II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isa. i, 13 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Sed Deum petens in oratione auditur, Isa. xxxviii, 3 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas.

electionis circumstantia, quorum primum est, ut electio sit clara, nihil habens tenebrarum. Secundum, ut sit indicta. Tertium, ut sit libera. Quartum, ut sit de vita probata. Quintum, ut sit divina. Sextum, ut sit rationabiliter celebrata. Septimum, ut numero congruentissima, una unius, et plures plurium. Octavum est, ut sit de pertinentibus ad corporis compaginationem. Nonum quod sequitur, est de sic electi potestate.

De primo dicit :

« Cum dies. »

Non in nocte in laterbis celebranda est electio, quando ea quae fiunt non manifestantur claro lumine : quia, Joan. iii, 20 : Qui male agit, odit lucem. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

« Factus esset. »

« Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis quos et Apostolos nominavit :

Simonem, quem cognominuavit Petrum, et Andream, fratrem ejus, Jacobum et Joannem, Philippum et Bartholomæum,

Per hoc notatur dies electioni præfinita et præfixa, ad quam præparati veniant omnes ad electionem : quia aliter furtiva esset electio : et ille qui sic intraret, fur esset et latro 1, non intrans per ostium notitiæ et approbationis singulorum, sed ascenderet aliunde.

Matthæum et Thomam, Jacobum Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes,

Et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. »

Hic tangit electionem.

Tangit autem duo, quorum primum est electionis forma. Secundum autem, electorum nomina.

Circa primum novem innuit formam

« Vocavit. »

Ecce libertas electionis. Non intrusit violentia vel prece armata, sicut Jason intrare voluit 2. Nec emit, sicut Simon Magus 3. Nec generoso sanguini possidendas sedes istas dedit, sicut Alcimus voluit intrare 4, sed libera vocantis voluntate. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

1 Cf. Joan. x, 1 et seq. 2 II Machab. iv, 7 et seq.

<--- Page Split --->

« Discipulos. »

Ecce qualis eligendus, quia discipulus. Discipulus autem est, disciplinis imbutus: et si nondum sit imbutus, non est discipulus, quamvis forte sit de sequentibus ipsum. I ad Timoth. in, 6: Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.

Sunt autem quatuor quae secundum Chrysostomum faciunt eum discipulum.

Primum quidem legis divina professa scientia. Isa. vim, 16: Signa legem in discipulis meis. Et, ad Titum. 1, 9: Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.

Secundum est humilitas quae necessaria est sedenti in alto. Matth. xi, 29: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Tob. iv, 14: Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.

Tertium est mansuetudo, quae necessaria est in susceptione subditorum. Numer. xii, 3: Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.

Quartum est dilectio, quae ex se producit zelum animarum. Joan. xiii, 35: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

« Suos. »

Sui sunt, qui servi sui prudentes et fideles sunt: servi per cultum, et mandatorum custodiam: prudentes per bonorum sibi commissorum multiplicationem, et utilem dispensationem: fideles autem per fidelissimam custodiam.

De primo horum, Psal. cxv, 16: O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancilla tua. Unde

per custodiam mandatorum venitur ad prudentiam. Psal. cxvii, 104: A mandatis tuis intellexi. Psal. cxviii, 125: Servus tuus ego sum, da mihi intellectum. Et sic efficitur prudens. Fidelis autem quando nihil de gloria domus Domini tui manibus tuis adhaeret. Matth. xxiv, 43: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore 1 ?

« Et elegit, »

Cum discretione. Quia, ut dicit Damascenus, « eligere, est ex duobus vel « pluribus propositis, unum aliis prae- « optare. » Cantic. v, 10: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Bonus enim malo, et melior bono, et optimus meliori, debet in ecclesiasticis dignitatibus praeoptari. Joan. xv, 16: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

« Duodecim ex ipsis. »

Ecce numerus sacratus. Tamen scias quod duodecim electi debent habere duodecim electiones, et unus unam. Quamvis enim a multis nominetur, tamen ut una sit electio unius, unum unus prae omnibus elegit unica electione. Exod. xvii, 21: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Dicitur autem hic numerus sacratus : quia sacrante primo multiplicante sacratum primum, surgit hic numerus sacrans. Primum est Trinitatis fides. Sacratum primum quatuor partes orbis, Oriens, et Occidens, Meridies, et Septentrio. Et ter quatuor sive quater tria sunt duodecim. Isti sunt duodecim Patriarchae

<--- Page Split --->

fidem generantes t : et benedictiones Israel hæreditate possidentes 2. Isti sunt duodecim portæ nominibus Patriarchæ intitulatæ, secundum potestatem clavium regnum cælorum fidelibus aperientes 3. Isti sunt duodecim fundamenta, doctrina fidei Ecclesiam sustentantes 4. Isti sunt duodecim principes, ducatu suo Ecclesiam regentes 5. Isti sunt duodecim exploratores viam ad terram promissionis sua doctrina præmonstrantes 6. Hi sunt duodecim fontes, verbo salutis Ecclesiam irrigantes 7. Hi sunt duodecim lapides, in veste sacerdotali splendore sanctitatis radiantes 8. Isti sunt duodecim panes propositionis, verbo gratiae Ecclesiam nutrientes 9. Hi sunt duodecim lapides altaris, soliditate fidei Dominican passionem et Dominicum sacrificium prænuntiantes 10. Hi sunt duodecim vituli quos in figuram Dominicae passionis factam, in mortificatione cujuslibet Apostoli Moyses immolavit Domino 11. Hi sunt duodecim lapides a Jordane, quos in consimilem articulorum fidei numerum Apostoli ediderunt, Josue elevavit a Jordane, et posuit in ripam 12. Adhuc autem hi duodecim snnt boves sub mari æneo, quos in figura baptismi sanguinis Christi, Salomon supposuit mari æneo 13. Hi sunt etiam duodecim leones in throno Salomonis 14 adversarios fidei fortiter lacerantes, et fidem contra hæreses defendentes. Hi sunt tandem duodecim stella in corona Ecclesiae præfulgentes 15, splendore exemplorum bonorum Ecclesiam honestantes et ordinantes.

Unde etiam omnia quae in cœlo sunt ad duodecim revertuntur : quos si in duo dividas, diagonalem efficies radiationem : si in tria, quadratam radiationem de-

scribes : et si in quatuor, perficies radiationem trigonam. Nec possunt esse in circulo plures radiationes nisi ea quae est conjunctio, quae accipitur penes unum et idem. Sicut ergo unum, duo, tria, quatuor, sex, quae sunt partes duodenarii, omnes perficiunt circuli radiationem. Unum autem est unitatis fides. Duo autem, duo quae sunt in Deo dicunt personam et naturam. Tria autem, tres personas. Quatuor autem, quatuor virtutes. Sex autem, dicunt contemplationes divinas rationis, fidei, doni sapientiæ et intellectus, beatitudinis quae est munditia cordis, et fructus qui est certitudo invisibilium, et sexta quae est raptus. Isa. vi, 2 : Sex alæ uni, et sex alæ alteri.

« Elegit autem duodecim ex ipsis, » significans in hoc, ex ipso gremio Ecclesia esse eligendum. Osee, ii, 15 : Dabo ei vinitores ejus ex eodem loco. Joan. x, 3, 4 et 5 : Proprias oves vocat nominatim et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum. Alienus enim nec novit consuetudines Ecclesiae, neque etiam res Ecclesiae.

Quos et Apostolos nominavit. »

Ista est potestas consequens data electo : quia missi sunt electi a latere Domini, vice et potestate sua fungentes. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit.

<--- Page Split --->

« Simonem, etc. »

Ecce nomina electorum.

« Simonem, » quia sic prius vocabatur, quod sonat obediens, « quem cognominavit, » id est, cognominandum præfiguravit, « Petrum, » a petra : quia sua confessio 1 immobilitatem præstat Ecclesæ : Joannes tamen, 1, 42, vocat eum Cephas, quod interpretatur caput : quia in caput et verticem Apostolicum eum constituit, non hic, sed Matth. xvi, 18. Dicunt tamen quod Cephas interpretatur Petrus : quod non est verum nisi a consequente proprietate. Per hoc enim quod caput est, regens Ecclesiam, fundat eam immobiliter in confessione perpetuæ veritatis.

« Et Andream, » qui virilis vel respondens pabulo interpretatur. Frater enim obedientis virilis est : quia vir obediens loquetur vitorias 2.

« Jacobum, scilicet majorem, et Joannem, » fratrem ejus, filios Zebedæi.

« Philippum, » a Bethsaida civitate Andreæ et Petri. Socios ergo et concives adjungit simul : quia in piscatione Simon, et Andreas, et Jacobus, et Joannes socii fuerunt : Philippus autem fuit concivis Andreæ et Petri.

« Et Bartholomæum, » qui interpretatur filius suspendentis aquas. Et solus iste, ut dicitur, inter Apostolos et nobilis et philosophus fuit. Et ideo dicunt dicere Apostolum, I ad Corinth. 1, 26 et seq. : Videte vocationem vestram, fratres : quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi, et contempibilia mundi elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

« Matthæum, » telonearium, « et Tho mam. » Matthæus tamen decimus postponit se Thomæ propter humilitatem : quia de se sentit humilia. I ad Corinth. xv., 9 : Ego sum minimus Apostolorum. Matthæus additus interpretatur : quia ex profundo peccatorum Apostolis est additus. Thomas autem Didymus, hoc est, dubius, interpretatur abyssus : quia ex abysso multa judiciorum Dei, fide certificatus fluctuantes certificavit.

« Jacobum » minorem, « Alphæi » filium, qui fugitivus interpretatur vel docens. Hic autem Jacobus tam similis corpore et religione Domino fuit, quod frater Domini meruit appellari. Et ideo defuncto sine prole Domino, successit ei ducens uxorem Domini Ecclesiam Jerosolymitanam, in qua post Dominum fuit episcopus : et ideo dispersis scripsit epistolam, quæ prima est inter Canonicas septem epistolas.

« Et Simonem » Cananæum, fratrem Jacobi minoris, « qui vocatur, » cognomine, « Zelotes, » propter zelum boni quem habuit in Christum.

« Judam, » fratrem « Jacobi, » qui cognominabatur Thaddæus quod interpretatur coreulus, propter cordis puritatem. Hi enim tres erant fratres, et quartus frater erat Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominabatur justus, qui cum Mathia sortes habuit ad Apostolatum 3.

« Et Judam Iscariotem, » sic a vico unde natus fuit, dictum. Et ostendit in hoc Dominus quod præsens justitia consideranda est in eligendo, et non futuri casus. Et ideo sequitur. « Qui fuit proditor » futurus : quod tamen Dominum nostrum Jesum latere non potuit. Sed nobis in hoc, ut dictum est, formam dedit. Joan. 11, 23 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

<--- Page Split --->

« Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

Qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. »

Hic dat electis formam doctrinæ.

Tangit autem duo, quod scilicet coram multitudine docuit, et quid docuit.

Multitudinem autem diversificat penes loca unde venit, docens locum in quo stans docuit, et quos docuit.

Dicit ergo quod « descendens cum illis, » hoc est, de supremo montis vertice, ubi discipulos in Apostolos elegerat, et ubi totum illum sermonem quem Matthæus scribit 1, habuerat, « stetit » in latere ejusdem montis, « in loco campestri, » hoc est, ubi latus montis in planitiem campi extendebatur. Et tamen non in toto pervenit ad campi humilia. Ibi enim in latere montis resederat turba, suprema altitudinis penetrare non valens. Genes. xix, 19 : Nec possum in monte salvare, ne forte apprehendat me malum. Unde ibi repetivit quædam humiliora sermonis, capacitati turbæ congruentia. I ad Corinth. nn, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.

verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

« Et multitudo copiosa plebis.» Simplices enim sequuntur Dominum. Psal. xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi.

« Ab omni Judæa, » quæ a Pilato procurabatur, et Samaria, qui noverant eum ex fama mulieris ad eum venientis 2. Samaritani autem quinque libros Moysi recipiebant : et tamen erant Gentiles.

« Et Jerusalem, » ubi erat summa potestas sacerdotii pariter et regni, « et maritima, » non a mari Galilææ, sed a vicinia maris Magni, quod est mare occidentale, dictum Tyrrhenum, propter opulentissimam civitatem Tyrum adjacentem. Et hoc est : « Et Tyri, » civitatis Gentilium, « et Sidonis » quæ est adjacens in parte una provincia. Et hæc tanguntur, ut mirabilis facta sit scientia sermonis Domini, quæ tot, et a tam dispari cultu, et de tam remotis ad Dominum traxit regionibus.

« Qui venerant, »

Sua relinquentes, « ut audirent eum. » Eccle. 1, 8 : Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

« Et sanarentur a languoribus suis. » Omnes enim sanabat qui fidem habebant in ipsum.

« Et qui vexabantur a spiritibus immundis, »

Sicut supra patuit, « curabantur, » Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, etc.

« Et turba discipulorum ejus, »

Quæ venit ut audiret verbum illius. Psal. cii, 20 : Potentes virtute, facientes

« Et omnis turba quaerebat eum tangere, »

Tactu fidei, et tactu corporis : quia

<--- Page Split --->

tactu sua caro vivifica, statim omnes immutavit ad sanitatem.

Quia virtus » deitatis « de illo exibat, » in tactu quo tetigit, « et sanabat omnes. » Tangit enim Christus omnes quos interiori sanitate confirmat. Luc. VIII, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. Sicut enim fons aquæ scaturit et fluit aquam, ita fons Spiritus emittit indeficienter virtutem sanitatum, dummodo fide et devotione tangatur. Non tangentem enim fide, non permittit tangere corpore. Joan. xx, 17 : Noli me tangere : nondum enim ascendi ad Patrem meum, in fide scilicet cordis tui.

20

« Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat : »

Hic tangit ea quæ pertinent ad doctrinam electorum. Quamvis enim turbis loqueretur, tamen specialiter instruit hic discipulos de perfectione.

Et hoc est quod dicit: « Et ipse, » Doctor justitiæ, « elevatis oculis, » ut elevatio oculorum, devotionem dicentis, et altitudinem indicet dicendorum. Joan. xi, 41 : Elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi, etc. »

Elevans autem oculos direxit in eos quos specialiter dilexit, et quos specialiter instruere intendit. Et hoc est : « In discipulos suos, dicebat. » Sapient. iv, 13 : Respectus in electos illius. Psal. xxxii, 16 : Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Sicut enim extra ad discipulos radium direxit oculorum, ita interius direxit lumen intelligentiae, ut intelligerent audita. Joan. t, 9 : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Psal. xvii, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas.

« Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. »

Hic incipit instructio, et habet duas

partes. Primo enim elevat intentionem ad beatitudinem, et consequenter docet viam, qualiter ad beatitudinem pervenitur.

Ad beatitudinem autem elevans intentionem, primo docet beatitudinem, et meritum ejus, et præmium. Secundo autem, sub interminatione maledictionis, ponit beatitudini oppositum.

Beatitudinem autem commendans, ponit quadruplex beatitudinis meritum, et quadruplex beatitudinis præmium. Primum autem horum quatuor sumitur in abdicatione perfecta eorum quæ beatitudinem impediunt, quæ sunt bona fortunæ. Secunda autem et tertia beatitudo consistit in protendendo desiderium ad beatificans bonum. Quarta autem in fortissima adhæsione boni beatificantis jam adepti. Et est ista divisio penes ea sumpta, quæ natura fecit in perficiendo naturalia. Hæc enim primo removet impediens contrarium : deinde dat motum ad finem perfectum : tertio, confortat hoc ne ab alterantibus iterum destruatur, sed resistat et teneat hoc quod jam percepit bonum.

Dicit igitur :

« Beati pauperes, etc. »

Facit autem tria : beatitudinis prædicationem, meritum ipsius quoad impedientium abdicationem, et proprium ejus præmium quoad illud meritum.

Dicit igitur : « Beati, » nunc spe, et in futuro re ipsa. « Beati, » inquam, quia operationem habentes secundum perfeclam animi virtutem, si abducentia animum a se abdicabunt. Dicit enim Aristoteles, quod beatitudo est actus vel operatio non impedita, quæ est secundum perfectam animi virtutem. Perfecta autem virtus animi radicata et depurata quæ proprie animi est, sicut prudentia, vel sapientia, vel quod melius est utraque. Prudentia quidem in eligendis, et sapientia in cognoscendis et saporandis. Hæ enim virtutes non habebunt per-

<--- Page Split --->

fectam operationem, si cor retrahatur exterioribus. Matth. vi, 21 : Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde, Eccli. xxxi, 8 et 9 : Beatus dives... qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris! Quis est hic? et laudabimus eum : fecit enim mirabilia in vita sua. Hoc igitur modo isti beati sunt secundum veram beatitudinis rationem. Et tangit meritum, dicens :

Et tangit meritum, dicens :

tem sufficientiam quaerit in praesentibus. Et si quaerat, quaerit in ipsis necessitatis sustentationem. Ad Hebr. xii, 3 : Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Si autem aliquid ultra necessitatem invenitur, de hoc instrumentum facit virtutis per eleemosynas et beneficentiam. Ad Hebr. xii, 1 et 2 : Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Talibus enim hostiis promeretur Deus.

« Pauperes. »

Ecce hoc est meritum paupertatis.

Subjungit autem præmium, dicens :

Pauper est, ut dicit Augustinus, non sufficiens sibi, et est vere pauper spiritu cujus spiritus sibi causa est paupertatis. Spiritus autem dicitur hic mens vel ratio secundum animi potestatem et habitudinem ad veram ipsius perfectionem. Si enim directe illa mensura potestatis animi percipiatur, tunc animus divinis perficitur, et exterioribus occupatus impeditur. Cognoscens ergo se sibi esse insufficientem possessione exteriorum bonorum, et ideo revocato corde ab eis alia esse quaerenda, vere spiritu pauper est. Unde omnium ditissimus rex de se dixit, Psal. xxiv, 16 : Unicus et pauper sum ego, hoc est, singulariter pauper.

Est autem haec paupertas in subjiciendo et in abjiciendo bona. De subjectione, Psal. lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Tobiae, iv, 23 : Pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum. De abjectione, Matth. viii, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sunt alii pauperes quos necessitas infelicis fortunae pauperes facit, de quibus nihil ad praesens. Apocal. ii, 17 : Miser es, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Verus enim pauper semper dicit : Sufficientia nostra ex Deo est 1. Nullam au-

« Quia vestrum est regnum Dei. »

Dicit de primo, quid sit, et qualiter habeatur.

Est autem regnum, potestas distributa proportionaliter in anima finibus, bonis, legibus, et ordine. Finibus quidem, ut unumquodque stet in fine suæ perfectionis. Bonis autem, ut unumquodque suum et connaturale sibi habeat bonum et optimum. Legibus autem, ut unumquodque jus suum custodiat. Ordinibus, ut quodlibet gradum suum custodiat positionis. Tunc enim nihil deest in anima, et nihil deest in civitate, si hæc proportionaliter sint in civibus. Nihil deest in gente, si hæc secundum gentis genealogiam serventur a gente. Et hoc est quod dicit Dionysius, quod « regnum est omnis « finis, boni, legis, et ordinis distribu- « tio. » Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum. Sapient.v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. Hæc enim perfecta est potestas, in qua nihil est impotentiae. Erit enim unumquodque suis finibus perfectum, quodlibet suo bono optimum, singula suis legibus æquissima et rectissima, et suis ordinibus omnibus singula, et singula omni-

<--- Page Split --->

bus erunt congruissima. Et ideo hoc regnum vocatur regnum decoris.

« Beati qui nunc esuritis, quia sa- 2 1 turabimini. »

Dicitur autem hoc regnum Dei tribus rationibus. Una quidem, quia primum exemplar ejus Deus est, a quo progreditur. Secunda autem, quia omne quod perficit et constituit regnum illud, divinum est, sive sit finis, sive bonum, sive lex, sive gradus ordinis. Tertia vero, quia finis ejus Deus est. Ex Deo enim est, et per Deum est, et in ipsum est. Ad Roman. xi, 36: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Et ideo est regnum aeternum, quia retorquetur in circulum qui est aetrnus. Ex Deo enim est, et per ipsum, et in ipsum. I ad Corinth. xv, 28: Ut sit Deus omnia in omnibus. Apocal. xii, 10: Facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus. Hoc regnum a Matthaeo vocatur regnum caelorum 1, eo quod hoc regnum jam perfecte in caelis obtinuit. In terra aliquando nutat turbatum. Matth. xi, 12: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Dicit autem Glossa, quod haec beatitudo est virtutis temperantiae, quae facit cordis munditiam. Et hoc est non proprie dictum : sed quia qui (sicut dictum est) pauper est, temperat se a deliciis, non utens eis nisi ad necessitatem, eo quod abjicit res mundi, delectationes facientes. Nec enim delectantia abjicit, qui delectari in carnalibus intendit. Et quoad hoc loquitur Glossa.

Similiter autem cum se ab exterioribus impedientibus abstrahit, in hoc munditiae cordis studet : quia turbationum occasiones amputat. Et sic beatitudo munditiae cordis ad istam reduci aliquo modo (improprie tamen) videtur. Lucas enim non intendit unam reducere ad aliam, sicut nos inferius explanabimus.

Hic sicut in praecedenti tangit altitudinem meriti, meritum, et praemium.

Altitudinem tangit per hoc quod dicit : « Beati, » hoc est, actum sive operationem non impeditam secundum animi perfectam virtutem habentes. Fit autem ista operatio quando nihil præsentium invenitur, quod desiderio boni, quod est in corde, satisfaciat : sed semper æstuans manet, et intenditur plus et plus de die in diem. Et hoc est quod dicit Psalmus lxxxi, 23: Quid mihi est in cavo? et a te quid volui super terram?

« Qui nunc esuritis. »

Psal. lxvii, 17 : Famen patientur ut canes, hoc est, insatiabilem : et circuibunt civitatem, hoc est, sanctorum habitationem. I ad Corinth. iv, 11 : Usque in hanc horam, esurimus et sitimus. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! Istud igitur est omni perfectione perfectius desiderium, et est perfectæ virtutis et non impeditæ, et ideo est beatitudo.

Dicit autem, « qui nunc, » in præsenti : quia fames ista non est nisi nunc. Psal. xvi, 13: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Psal. lxiv, 5: Replebimur in bonis domus tuæ.

« Exsurtis, » hoc est, esuriem edacem et insatiabilem boni habetis. Haec enim esuries numquam sinit nos quiescere a boni inquisitione, numquam satiari in boni refectione, numquam fastidire in boni perfectione. De inquisitione, Proverb. xxxi, 14: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Navis enim institoris semper est velis ad ventum exposita : panem negotiando de longe inquirit. Sic esuriens bonum semper tendit mentem, intelle-

<--- Page Split --->

ctum, et affectum, ad statum sancti Spiritus, quo advehatur internæ et æternæ dulcedini qua reficiatur. De insatiabilitate, Eccli. xxiv, 29: Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. De eo quod numquam fastidit, Joan. vi, 34: Semper da nobis panem hunc. Sapient. viii, 9: Erit allocutio cogitationis et tædii mei.

« Quia saturabimini, »

Bono scilicet quod omnis boni bonum est, quod in hæreditatem accipient.

Saturabuntur autem ad plenitudinem, ad delectationem, et ad eructationem. Ad plenitudinem quidem, Psal. lxiv, 5: Replebimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum. Psal. cxlivii, 14: Adipe frumenti satiat te, hoc est, dulcedine grani divini. De delectatione, Isa. lv, 2: Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. De eructatione, Psal. cxliv, 7: Memoriam abundantiae suavitatis tuæ eructabunt.

Hæc autem impletio est capacitati supereffluens, delectationi semper ultra quam cogitari potest conveniens, et eruc tatione nihil nisi dulcedinem divinam ostendens. De primo, Luc. vi, 38: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. De secundo, Psal. xv, 11: Delectationes in dextera tua usque in finem. De tertio, Cantic. iv, 13: Emissiones tuæ paradisus, supple, sunt. Hæc beatitudo, ut dicit Glossa, attribuitur justitiæ : quia nunc esurientes ex his quæ ipsi patiuntur, discunt aliis compati, et sic tribuere sua, et non rapere aliena. Et comprehendit sub se misericordiam, quæ est una beatitudo enumerata i. Et patet quod adaptatio ista est valde remota et impropria. Ad Roman. xii, 8: Qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

II ad Corinth. ix, 7: Non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.

Sequitur :

« Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. »

Item, Hæc beatitudo sumitur secundum operationem perfectæ virtutis divinæ, sicut et anterior. Sicut enim perfectum virum nihil reficit præsentium, ita nihil consolatur mundanorum. Et ideo Apostolus, ad Philip. i, 23, dicit: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Et illud, II ad Corinth. v, 8: Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Hoc enim modo actus est perfectæ virtutis.

Tangit autem meritum cum dicit :

« Qui nunc fletis. »

Flere enim est nunc in præsenti tempore, in quo nihil consolatur. Thren. 1, 2: Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam. Est autem hic fletus maxime desiderio patriæ et præsentiæ divinae, Psal. xli, 4: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ? Polar autem etiam aliquando pro incolatu hujus miseriae, Psal. cxxxvi, 1: Illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Polar autem etiam aliquando pro instantia hostis in tentatione, Thren. 1, 16: Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Polar etiam iste incessanter pro peccatis alienis, Jerem. ix, 1: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum ? Et plorabo die ac nocte interfectos filiæ

<--- Page Split --->

populi mei. Iste autem beatus unde ploret pro peccatis propriis, non habet : quia beati est non peccare peccato flebili : et si plorat, tunc plorat dubium statum sui. Job, iii, 24 et 25 : Antequam comedam suspiro : et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus : quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. Si autem plorat peccatum, hoc est, quod bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Plorat etiam damnationem aliquando proximi, timens de pœnis inferni proximo : et quando resipiscit, lætatur. Psal. cxiv, 8 : Eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Hæc omnia plorat, ut dictum est : quia in hac vita nihil invenit unde consoletur.

Subjungit autem mercedem hujus meriti, dicens :

« Quia ridebitis. »

Ridebit autem quando omnis audiens bonum suum corridebit ei : eo quod risum sibi fecit Dominus 1. Risus enim provenit ex dilatatione cordis et latitudine, per colliminationem etiam os extendens moderate. Proverb. xxxi, 25 : Ridebit in die novissimo. Tunc enim erit tempus ridendi. Modo autem tempus est flendi, sicut diximus. Tunc autem fiet quod, Apocal. xxi, 4, dicitur : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

Ista est ergo hæc beatitudo Sub hac autem dicit Glossa laudari prudentiam, qua cognoscitur quam misera sint hæc terrena, et quam beata cœlestia : sub qua comprehenditur illa quam ponit Matthæus : Beati pacifici 2 : quia facit pacem pectoris et æternitatis, dum nec

turbatur nec turbat. Et hæc est adaptatio etiam extorta, et non propria.

« Beati eritis cum vos oderint ho- 22 mines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

Gaudete in illa die, et exsultate, 23 ecce enim merces vestra multa est in cœlo : secundum hæc enim faciebant Prophetis patres eorum. »

Hæc item est beatitudo secundum perfectam operationem et non impeditam virtutis completissimæ, quæ bonum conceptum tenet, nec avellitur ab eo alicujus timoris periculi causa quin immobilis permaneat in bono. Jacob. v, 11 : Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt.

Hic autem dicit : « Eritis,» non, estis : quia in veritate in sustinendo miseria est, sed post sustinentiam certissima beatitudo. I Petr. i, 11 : Prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias.

Tangens autem actum meriti, tangit quadruplex meritum : quod tamen totum ad actum reducitur fortitudinis.

Odiun enim sustinent a corde. Et de hoc dicit : « Cum vos oderint, » ira confirmata et inveterata, « homines, » humum et non cœlum sapientes. Psal. xxxiv, 19 : Oderunt me gratis. Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripiéntem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

« Et exprobraverint. » Ecce probra oris. Exprobrare, hoc est, probris et conviciis exterminare. Job, xvi, 11 : Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam. Thren. iii, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.

« Et cum separaverint vos, » a se

<--- Page Split --->

extra synagogas tamquam excommunicatos faciendo. Joan. ix, 22: Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Joan. xvi, 2: Absque synagogis facient vos.

« Et ejecerint. » Ecce tertium. Nomen autem illud est nostrum cognomen quo a Christo dicimur Christiani : quod nomen est inimicum infidelibus, et ideo ejicitur. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Isa. lxvi, 5 : Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus : dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum.

« Tamquam malum, » hoc est, tamquam infaustum. Putabant enim sonante nomine Christiano sibi infausta debere occurrere. Act. iv, 18 : Vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu, tacto in malo illato.

Subjungit autem sicut in aliis mercedem, dicens :

« Gaudete, etc. »

Tangit autem duo : promissionem mercedis, et exemplum.

De primo dicit : « Gaudete » corde, « in illa die, » mentis illuminatione, « et exsultate » corpore. Isa. lx, 5 : Videbis et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, hoc est, universæ amaritudinis. Deuter. xxxiii, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum, hoc est, insultus persequentium pro dulcedine lactis sugent in consolationem, thesauros meritorum congregantes de rabie tyrannorum. Act. v, 41 : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

Quia passio non facit martyrem, sed causa, ideo subjungit finem, dicens :

« Ecce enim, etc. »

« Propter Filium hominis. »

Ostenditur, parata pretiosa debita multa et in tuto collocata.

In hoc enim scandalizabantur, quia Filium hominis dixerunt Deum. Joan. x, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphenia : et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. I Petr. iv, 15 et 16 : Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. In hac autem beatitudine, ut dicit Glossa, commendatur fortitudo quae facit mansuetum. Et sic illa beatitudo qua dicit Matthæus : Beati mites 1, continetur sub ista. Fortis enim est qui vincit iram et alios motus animi. Proverb. xvi, 32 : Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

Parata quidem per demonstrationis adverbium : « Ecce. » Psal. cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum : ecce hæreditas Domini, filii : merces, fructus ventris.

« Merces » pretiosa. I Petr. i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. I ad Corinth. vi, 20: Empti enim estis pretio magno : glorificate et portate Deum in corpore vestro.

« Vestra. » Ecce possessa et ad nulum habita. Genes. xv, 1 : Ego... merces tua magna nimis. Sapient. x, 17 : Reddidit Deus justis mercedem laborum suorum.

« Multa est » quantitate, et magna: quia de multis et magnis gaudebunt. Matth.

<--- Page Split --->

xxv, 21 : Super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Sapient. 111, 2 : In paucis vexati, in multis bene disponentur. II ad Corinth. iv, 17 : Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate æternum gloriae pondus operatur in nobis.

« In cælo. » Ecce locus tutus. I Petr. 1, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis. Matth. vi, 20 : Thesaurizare vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

illius honi ditantis et reficiantis et etiam consolantis, ne amittatur id quod habetur de ipso. Matthæus autem considerat tam ista quam ea quæ disponunt ad ipsa : sicut mansuetudo, quæ disponit ad patientiam : misericordia, quæ disponit ad visionem vere ditantis et latificantis : pacificatio, quæ æquanimitatem dat in adversis. Talia autem non considerat Lucas, qui non nisi perfectissima colligit. Et ideo Christus oculos ad discipulos dirigit, et eos, ut dicit quædam Glossa, non lacte, sed solido cibo pascit.

« Verumtamen væ vobis divitibus, 24 quia habetis consolationem vestram. »

« Secundum enim hæc. »

Exemplum est indubitatum. « Faciebant patres eorum. » Et ideo dicti sunt genimina viperarum, vinenati venatorum filii.

« Prophetis » veris. Act. vii, 51 et 52 : Dura cervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.

Attende autem quod Lucas non ponit nisi quatuor beatitudines, cum Matthæus ponat octo. Lucas enim non ponit aliquam, nisi quæ actum habet respectu æternitatis, et nullam ponit penes actum specialis virtutis. Matthæus autem ponit et istas, et quæ penes quasdam speciales virtutes accipiuntur. Paupertas enim non est specialis virtutis, sed potius consideratio quod nihil præsentium præstet sufficientiam. Et ideo suspirat ad alia bona tamquam in præsentibus insufficiens et destituta. Esuriens autem est ad vere reficiens bonum, sicut dictum est : et luctus ad vere consolans. Persecutionis autem sufferentia non tam fortitudinis est, quam etiam fortissimi affectus

Hic tangit maledictiones quatuor, directe quatuor beatitudinibus inductis oppositas. Et ideo patet divisio.

Contra paupertatem enim dicit : « Verumtamen. » Licet ita beatificem bonos, quia tamen mali promissionibus non trahuntur, sed potius minis punguntur : ideo « Væ » comminationis æterna, « vobis, » discretive, « divitibus, » voluntate et possessione : quos possident divitiæ, et ideo vos vobis sufficere reputatis. Omnis enim dives aut est iniquus, aut hæres iniqui. Quia si voluntate dives est, habens cor sepultum in divitiis, iniquus est. I ad Timothy. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Si autem non habet cor ad divitias, sed vere pauper est voluntate, et habitu dives, tunc est hæres iniqui. Quia quod omnibus in communi ad usum datum est, ipse possidet ut dispensator. Luc. xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. De divitibus tamen voluntatem ad divitias habentibus loquitur : de quibus, Eccle. v, 9 : Qui amat divitias, fructum non ca-

<--- Page Split --->

piet ex eis. Cujus ratio redditur, Eccle. v, 10: Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ? Proverb. xi, 28: Qui confidit in divitiiis suis, corruet. I ad Timoth. vi, 17: Divitibus hujus saeculi praeipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum.

Non enim omnem defectum redimunt, sed tantum exteriorum, quæ sunt in cibis, et potibus, et vestimentis. Febribus enim, et aliis infirmitatibus, et dubiis, et ignorantiis non sufficiunt.

Sic ergo,

« Væ ergo vobis divitibus ! »

Talibus enim divitibus « Væ » est æternaæ damnationis propter tria. Propter inutilitatem divitiarum, propter permanentem ex divitiis rubiginem, propter Sanctorum irrisionem.

De inutilitate dicitur, Sapient. v, 8: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Psal. LXXV. 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Job, XXVII, 19: Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Redimere animam suam dives divitiis non poterit. Proverb. VI, 34 et 35: Zelus et furor viri non parcer in die vindictæ, nec acquiescer cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

De rubigine dicit, Jacob, v, 3: Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.

Divites etiam pauperes sanctos irridere consueverunt. Et ideo subjacent maledictioni, Sapient. v, 3 et 4: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Jacob, ii, 6 et 7: Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos?

Isti enim maxime dicuntur hic divites, qui in exterioribus fortunæ subjacentibus ponunt sufficientiam : eo quod vident talia futurarum corporalium necessitatum quorumdam esse fidejussores.

Triplex, inquam, væ : laboris, timoris, et doloris. Laboris in acquirendo, qui convertitur in laborem sine requie. Timoris in possidendo, qui convertitur in timorem sine omni spe et cum perpetua desperatione. Doloris in amittendo, qui in dolores æternos convertitur sine omni consolatione. Isa. XXIV, 17: Formido, et fovea, et laqueus super te qui habitator es terra. Habitator enim terrae dives est, cujus cor sepultum est in divitiis, quarens in eis sibi sufficere : et pro sufficientia illa securitatis, perpetuos habebit timores : pro consolatione divitiarum, perpetuos dolores : pro libertate faciendi quod voluit per divitias, perpetuam hareditabit foveam carceris absque requie laboris.

« Væ ergo vobis, » in præsenti laboris, timoris, et doloris, et in futuro similiter. Eccle. v, 9 : Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis, nisi fructum qui dictus est : cujus causa redditur, Proverb. xi, 28 : Qui confidit in divitiis suis, corruet.

« Væ ergo vobis divitibus! »

Propter divitiarum incertitudinem, propter annexam divitiis anxietatem, propter divitiarum brevem consolationem et perpetuam desolationem.

De incertitudine, I ad Timoth. vi, 17 : Divitibus hujus saeculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Sumant enim exemplum ab illo divite, cujus uberes fructus ager obtulit : qui dixit : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce,

<--- Page Split --->

comedé, bibe, epulare 1. Et dictum est ei, Luc. xii, 20 : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?

De anxietate dicitur, I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

De brevi consolatione et perpetua desolatione dicitur simul, Job, xxi, 12 et 13 : Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Punctum enim indivisibile est, et brevem et momentaneam hujus vitæ consolationem significat.

« Væ ergo vobis divitibus! »

Propter vestram contra naturam perversitatem, propter omnis boni impedimentum a vobis procuratum, propter remanens in vobis in æternum innaturale desiderium.

Perversitas enim contra naturam est, amare divitias ut finem in eis ponendo. Humanum enim desiderium et naturae capacitas ad hoc est, quod spiritualia bona ditent, et sufficientes nos faciant : quæ non in cor hominis ascendant, sed ad quæ cor hominis ascendit. I ad Corinth. ii, 9 : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Hoc igitur neque aurum est, neque argentum, neque temporales divitiae. Isa. lx iv, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Unde dicit Augustinus, quod « perversitas humana est frui utendis, « et uti fruendis. » Et hoc facit dives.

De impedimento boni dicitur, Habacuc, ii, 6 : Væ ei qui multiplicat non sua! usquequo et aggravat contra se densum lutum? Divitiæ enim sunt omnis boni impedimentum, quando cor ap-

ponitur. Unde Plato pergens ad academiam habens aurum in sinu non potuit philosophari propter occupationem cordis circa aurum, et projecit in mare aurum, dicens : « Melius est perdere aurum, quam cor humanum. »

Habet etiam hoc, quod qui moritur in appetitu divitiarum et delectatione, perpetuo tenebitur illo desiderio : et tamen quod desiderat numquam habebit. Eccli. x, 10 : Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet., quoniam in vita sua projecit intima sua. Ideo dicitur, Eccli. v, 1 : Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.

Subjungit autem causam maledictionis quando dicit :

« Quia habetis consolationem vestram. »

Consolans est, quod naturam ex defectu reflorere facit. Unde id consolatur in quod natura occurrens undique diffunditur et aperitur et fluit ad ipsum : ut totum undique capiendo imbibat, et conjungat intimis omnibus. Tale autem consolans hic ponunt sibi divites exteriora fortunæ bona, quæ nec veram hominis naturam possunt attingere, sed extrinsecus sunt, nec naturae imbibi : neque naturae sunt connaturalia, sed animalitati ad tempus pro necessitate servientia. Perversitas ergo est, in talibus consolari. Et ideo dicit, Isa. xxvii, 13 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Divitiæ enim non dant, sed promittentes mentiuntur sufficientiam Eccle. v, 10 : Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ? Quasi dicat : Nihil. Hic ergo et nunc posuerunt consolationem suam : et ideo in futuro nihil habebunt. Luc. xvi, 23 : Fili, recordare quia

<--- Page Split --->

recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Tales etiam excecantur mente quod bona spiritualia credere non possunt. Unde, Sapient. ii, 7, dicunt : Vino pretioso et unguentis nos impleamus. Et infra, y. 9 : Nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa letitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. Et in fine capituli dicit, y. 21 : Haec cogitaverunt, et erraverunt : excecavit enim illos malitia eorum.

De damnatione autem aeterna sine consolatione, Luc. xvi, 24 : Milte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, etc. Nec invenire potuit guttam aquae in consolationem.

« Qui saturati estis. »

Toto desiderio quietati, in refectione falsa quiescitis, hoc pro fine vestrae felicitatis et beatitudinis ponentes. I ad Corinth. iv, 8 : Jam saturati estis, jam diviles facti estis : sine nobis regnatis.

Saturitas autem sonat in plenitudinem, in arctationem, in oppressionem, in nauseam, in fœtidam eructationem, in vomitum.

Et de plenitudine quidem dicitur, Sapient. ii, 7 : Vino pretioso et unguentis nos impleamus. Psal. lxxvii, 29 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis.

De arctatione dicitur, Job, xx, 22 : Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. Arctatus enim saturatus adhuc non cessat. Ita deludit fauces delectabilium saporibus : et ideo arctationem uteri sequitur oppressio et gravatio. Luc. xxi, 34 : Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate.

« Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. »

Ecce secunda maledictionis interminatio, contrariae secundæ beatitudini. Vocatur autem hic saturitas, quietatio desiderii in temporali bono, reficiens brutalitatem. Et talem quaerunt saturitatem voluptuosi, quos Glossa vocat epicureos : non ideo quod Epicurei philosophi his intenderint, sed quia nulla intellectualia bona vel principia esse dicebant : omnia ad sensibilia, vel similitudines vel rationes sensibilium referentes. Et ex hoc quidam perversi non nisi voluptates corporeas inquirendas pro beatitudine prædicaverunt, humanam vitam ad vitam pecudum comparantes : sicut et divites de quibus dictum est, felicitatem ad bona fortunæ retulerunt : sicut dicitur, Sapient. xv, 12 : Æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Ita isti totam vitam voluptati adscripserunt, reficiens et beatificans hominem in sensibilibus esse perhibentes. Istis ergo interminatur maledictionem, ponens actum mali meriti et causam maledictionis.

Interminatur autem maledictionem cum dicit :

« Væ vobis, »

Confusionis, excæcationis, et æternæ damnationis.

Confusionis quidem, quia magna est ignominia honorem imaginis Dei ad brutalitatem referre. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Psal. lxxvii, 13 : Homo cum in honore esset, non intellexit :

De nausea autem, Numer. xxi, 5 : Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Numer. xi, 18 et seq. : Det vobis Dominus carnes, et comedatis, non uno die, nec duobus, vel quinque aut decen, nec viginti quidem, sed usque ad

<--- Page Split --->

mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam.

De fœtida autem eructatione, Psal. cxliii, 13 : Eructantia ex hoc in illud.

De vomitu autem, Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repleta sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.

« Væ ergo vobis qui saturati estis! »

Et propter delicias quibus affluitis, propter duritiam qua pauperibus mendicis de abundantiis vestris nihil erogatis, propter loquacitatem quam in conviviis etiam contra Deum extenditis.

De primo horum, Amos, vi, 4 et seq. : Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Qui camitis ad vocem psalterii : sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti.

De duritia autem sequitur in eadem auctoritate, ¥. 6 : Nihil patiebantur super contritione Joseph. Luc. xvi, 20 et 21 : Erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januum ejus, scilicet divitis epulonis, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat.

De loquacitate autem, Daniel. v, 4 : Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, æreos, ferreos. Loquacitas enim frequenter extenditur in injuriam Creatoris. Non autem laudant nisi idola pomparum hujus sæculi : aurea quidem in splendore pompe, argentea in tinnitu jactantiae sæcularis, ærea autem in sono vanæ laudis, ferrea autem in potestate tyrannica omnia conterente et domante.

« Væ ergo vobis qui saturati estis! »

Propter ultra mensuram extensam voracitatem, propter substantiæ et facultatum quæ in pauperes esset expendenda consumptionem, propter gastrimargiæ insanam vitæ abbreviationem et corruptionem.

De voracitate quidem, Daniel. xiv, 5 : Non videtur tibi esse Bel vivens Deus ? venter scilicet. An non vides quanta comedat et bibat quotidie ?

De secundo, Proverb. xxiii, 20 et 21 : Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt : quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, secundum facultates ad minus.

De abbreviatione vitæ et corruptione, Proverb. xxiii, 29 et 30 : Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum ? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epoIandis?

« Væ ergo vobis qui saturati estis! »

Ideo quia vilis in se gastrimargus, vilis in luxuria, vilis in amentia quam sæpe incurrit.

Vilis quidem in se : quia totus labor talium est pro ventre : unde et gastrides, hoc est, ventrosi vocantur : yazr^p, enim in græco, venter est in latino. Isa. xxix, 4 : Erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Python autem idem est quod ventriloquus : pretiosisimum enim talium est venter. Thren. i, 11 : Dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Eccle. ii, 25 : Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego ? Verbo est vilis jactantiæ gulæ.

Vilis etiam est in luxuria, voracitatem consequente. Propter hoc enim genitalia connexa sunt ventri, ut dicit Gregorius : quia, ut dicit Hieronymus, « ven- « ter mero æstuans, facile despumat in « luxurian. » Et iterum, Hieronymus : « Non Ætnæi montes, non Vulcanei « ignes ita æstuant, ut juveniles medul- « la vino plenæ, et dapibus inflamma- « tæ. » Jerem. v, 7 : Saturavi eos, et mæchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Psal. cv, 28 : Initiati sunt Beelphegor, hoc est, idolo tentiginis.

Vilis etiam est in amentia consequen-

<--- Page Split --->

te : quia ita inebriantur et incrassantur quod amittunt usum bonæ rationis. Unde etiam gastrimargi vocantur a γαστή, quod est venter : et μαζγάω-ῶ, quod est insanio, insanis : quasi ex ventre et pro ventre insanientes. Isa. xxviii, 7 : Præ ebrietate erraverunt : sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino.

De pane dulcedinis divinae, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat : et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Et hic panis est dulcedo Spiritus sancti et virtus.

De mensa Dei dicitur, Luc. xxii, 30 : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.

« Væ ergo vobis qui saturati estis ! »

Saturitas enim præsentium mandatis recalcitrat, contra Deum se armat, futurorum nihil considerat.

De primo quidem, Deuter. xxxii, 13 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

De secundo, Job, xv, 26 et 27 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, erecto collo, et pinguì cervice armatus est. Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.

De tertio, Eccle. ii, 24 : Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? Isa. xxii, 13 : Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.

His igitur de causis,

« Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis, »

Omnibus his reficiuntur beati, qui esuriunt : et privabuntur qui nunc saturantur. Privantur etiam convivio de quo dicitur, Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defecate. Convivium quidem pinguium est refectio beatorum in gloria. Convivium vindemie, laetitia glorificatorum. Medullati autem pingues, sunt privilegiati sancti : et vindemia defecata est privilegium gaudii de sanguine et passione Christi. Et quia omnibus his privabuntur, ideo dicitur, Isa. lxv, 13 : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Modo enim ventrem de siliquis porcorum implestis, et ideo semper esurietis. I ad Corinth. vi, 13 : Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet. Ideo consulit Christus, Joan. vi, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis.

Sequitur :

Omni bono intellectus et affectus (quod vere nutrit et pascit et vegetat) privati. Iste enim est cibus qui non perit, quo vos privabimini, pane supersubstantiali, pane Angelorum, pane dulcedinis divinae, mensa Dei.

De pane quidem supersubstantiali, Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Hoc autem est nutrimentum substantiae et veritatis divinae.

De pane Angelorum qui est completio theophaniarum, Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo.

« Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. »

Hic tangit tertiam maledictionis interminationem : et sicut antea, tangit tria : maledictionem, demeritum, et propriam demeriti poenam.

Maledictio est in hoc quod dicit : « Væ vobis. » Et huic proprium quod dicitur, Job, iii, 8 : Maledicant ei qui maledicunt diei. Illi enim qui rident, de luce mundi hujus rident. Et ideo qui

<--- Page Split --->

diei mundi maledicunt, ridentibus maledicunt. Deliciis saturantur, qui saturati sunt divitiis. Se beatos dicunt divites. Ridentes autem rident de dignitatibus et de honoribus vanitatum saeculi, in quibus vane gaudet cor humanum. Et ideo dicitur, Apocal. VIII, 13 : Væ, væ, væ habitantibus in terra : in divitiis, deliciis, et vanitate honorum. Talium enim gaudio vano cor abducunt, ut de futura dignitate et honore numquam cogitet. Arbitrantur enim tales se jam conversos in deitatem : ideo rident sibi, et rident omnes alios.

præsentibus ad abusum lætitiæ abutentes.

De primo, Job, ix, 23: Si flagellat, occidat semel, et non de pænis innocentum rideat.

De secundo, Proverb. ii, 14 : Lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.

De tertio, Sapient. ii, 9: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostra. Ubique relinquamus signa lætitæ.

« Væ ergo vobis, » quia cor vestrum jam deceptum est et abductum, ne de futuris cogitet honoribus.

Maledictionis autem hujus sunt tria exempla : Nabuchodonosor qui in bestiam conversus est, et mortuus etiam de sepulcro ejectus 1. Antiochus qui diro dolore viscerum sibi propter fœtorem intolerabilis, consumptus exspiravit 2. Et Herodes, qui consumptus a vermibus exspiravit 3. Omnes isti risum fecerunt : de aliis ridentes intra se, et in tanto dolore et gemitu et confusione vitam finiverunt, etiam præsentem.

« Qui ridetis. »

Ecce demeritum. Ridere autem in se non est peccatum : quia et Sara risit, et Sancti sibi corriserunt, et omnis salvatus ridebit in die novissimo 1. Sed de subjectione et oppressione aliorum et spolio, sibi facere risum, est quod maledictioni supponitur. Sic enim de fletu multorum ridet unus, et de gemitu oppressorum ridet oppressor.

« Væ ergo vobis qui ridetis! »

Nunc de pænis aliorum vobis risum facientes, in rebus pessimis exsultantes,

« Væ ergo vobis qui ridetis ! »

Bonos in derisum habentes, cantica de eis facientes, de probris bonorum vobis risum facientes.

De primo, Sapient. v, 3: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Psal. XXI, 8 : Omnes videntes me, deriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput.

De secundo, Job, XXX, 9 : Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Psal. LXVII, 13 : In me psallebant qui bibebant vinum, hoc est, ebrii temporali jucunditate bonos habent in psalmo cantici. Thren. III, 63 : Ego sum psalmus eorum.

De tertio dicitur, Luc. XXII, 63 et 64, quod velabant faciem Domini, et colaphizabant eum, facientes sibi ludum et risum. De probris Domini, Luc. XXII, 11 : Sprevit autem illum Herodes,... et remisit ad Pilatum.

« Væ ergo vobis qui ridetis ! »

Alto cachinno os dilatatis : vanitatem cordis, oris inordinata dilatatione promitis : et ineptam lætitiam risu dentium in malum exemplum exhibetis.

De primo, Proverb. XXVII, 14 : Qui benedicit proximo suo voce grandi, de

<--- Page Split --->

nocte consurgens maledicenti similis erit. Benedicens hic proximo suo, est adulator cachinnis voce grandi extollens malos. Et ille non modo similis, sed etiam pejor est maledicente. Bonus enim homo non cachinnis, sed moderate vix ridet. Eccli. xxi, 23 : Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite ridebit.

De secundo, Eccli. xix, 27 : Risus dentium, et ingressus hominis enuntiunt de illo.

De tertio, Eccle. vii, 5 : Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. Ad ineptas enim lætilias invitavit stultos. Sapient. xiv, 28 : Dum lætantur, insanijunt : aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. Hæc enim omnia accidunt inepta lætitia ridentibus : quia insanium mentis abductione, vaticinantur sibi futura quæ non evenient, extra modum et morem facile pejerant.

« Væ ergo vobis qui ridetis ! »

Quia ridendo erratis, magis flere debentes : quia risus vester mala conscientia est permistus : quia risus vester brevi fine et dolore concludetur.

De primo dicitur, Eccle. n, 2 : Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?

De secundo, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

De tertio, Job, xxi, 11, 12 et 13 : Infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

« Væ ergo vobis qui ridetis ! »

Quia Christo dissimiles, factis Sanctorum nihil conforme habetis, et ordinem

verum pervertitis in eo quod nunc ridetis.

De primo non legitur quod umquam Dominus riserit, sed flevit civitatis insanae exsultationem, Luc. xix, 41 et 42 : Videns Dominus civitatem Jerusalem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu.

De secundo dicit Dominus de omnibus sanctis : Mundus gaudebit : vos autem contristabimi ». De ordine autem : quia antea flendum est, et postea gaudendum, cum dicetur servo fideli : Intra in gaudium Domini tui 2. Nunc autem ordo tenendus est. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, miltentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. I Petr. 1, 11 : Prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Unde, Proverb. xxxi, 23, de forti muliere dicitur : Ridebit in die novissimo. Psal. xcii, 19 : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.

« Væ ergo vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis. »

Luctus quidem in ejulatu, et fletus in lacrymatione : non quod ab impiis in inferno aliquid resolvatur, sed quia dolor et constrictio cordis in tristitia, fletus est, et fletus vocatur. Matth. xm, 42 : Ibi erit fletus, et stridor dentium. Sicut enim in cachinnis inordinate dilataverunt os,ita improperium et iniquitas os oppilabunt. Improperium quidem in exprobratione peccati, Isa. lvii, 3 et 4 : Vos accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicarie! Super quem lusistis ? super quem dilatatis os, et ejecistis linguam ? Ecce dura exprobratio. Psal. cvi, 42 : Omnis iniquitas oppilabit os suum. Ecce

<--- Page Split --->

oris oppilatio. I Reg. ii, 9 : Impiì in tenebris conticescent. Filii autem sunt auguratricis in vana divinatione, quam sibi de prosperitate divinaverunt. Semen adulteri, qui ad verum animæ sponsum superduxit alienum diabolum. Semen fornicariæ, quæ nescivit gaudere nisi in præsenti libidine.

Erit autem luctus de absentia omnis gaudii, et de præsentia omnis tristitiæ : et erit fletus de incendio et fumo et infelicitate separationis a consortio beatorum.

De luctu, Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super vos.

De fletu autem, Isa. xv, 3 et 4 : Ululatus descendit in fletum. Clamavit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum. Hesebon interpretatur cingulum tristitiæ vel cogitatio mæroris, et significat, quia cinguntur mærore, eo quod in præsenti vita de mærore futuro nihil cogitaverunt. Eleale interpretatur condescensio, et significat eos qui simul ab altitudine cordis descendunt in foveam perditionis. Horum clamor pervenit usque Jasa, quod interpretatur factura mandati, hoc est, usque ad electos, ad quos clamabunt : quia illi mendata perfecerunt, sed tamen apud eos misericordiam non invenerunt. Et erit dolor eorum incomparabilis et fletus : quando fletus perpetuus eis indicetur, et sancti consolabuntur : sicut dicitur, Apocal. xxi, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et hoc est quod dicitur, Isa. lxv, 14 : Servi mei letabuntur, et vos confundemini : ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.

Sequitur :

Sicut in præhabitis posuit beatitudinem in hoc, quod a cepto proposito mali per persecutiones bonos avertere non possunt, ita hic per contrarium ponit maledictionem, eo quod mali in malitia per adulationes foventur et blanditas.

Dicit autem tria : maledictionis interminationem, demeriti speciem, et exemplum probans eorum damnationem.

Maledictio quidem in hoc quod dicit : « Væ vobis ! » Æternæ damnationis interminatio : hæc enim est maledictio. Job, iii, 3-10, qui postquam dixit : Pereat dies in qua natus sum, et multas interminationes illi diei maledictionum inflixit, subjunxit : Quare exceptus genibus ? Cur lactatus uberibus ? Peccatum enim quasi genibus excipitur, quando favore laudantium sustentatur. Ad ubera autem lactatur, quando blanditiis adulatorum fovetur.

« Væ ergo vobis cum benedixerint vobis, »

In peccato vos foventes, « homines, » humum sapientes. Quia illi non laudant nisi similes sibi peccatores. Quia illi non laudant nisi vituperanda. Quia illis non placent nisi mala.

De primo, Psal. x secundum Hebræos, 3 : Laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

De secundo, Malach. ii, 2 : Maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor : ut scilicet discerneretis quid laudari deberet, vel vituperari.

De tertio, Psal. Lii, 6 : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. i, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

« Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophe tis patres eorum. »

« Væ igitur vobis cum benedixerint vobis homines ! »

Quia dicunt bonum malum, et malum

<--- Page Split --->

bonum. Quia benedictionis non habent sacramentum. Quia Dei irrisio est ad benedictiones eorum.

De primo, Isa. v, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras : ponentes anarum in dulce, et dulce in amarum.

De secundo, Psal. cvii, 28 et 29 : Maledicent illi, et tu benedices... Induantur qui detrahunt mihi pudore. Quomodo enim habet benedictionis sacramentum, de quo dicitur, Psal. cvii, 18 : Dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.

De tertio autem, Proverb. 1, 26 : Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. Ista est via Balaam qui maledicere tentavit illis quibus benedixit Deus, et benedicere illis quibus Deus maledixit 1.

« Væ ergo vobis cum benedixerint vobis homines ! »

Quia vos benedicendo, decipiunt. Quia, ne vos ipsos cognoscatis, impediunt. Quia vos ab humano sensu avertunt.

De primo, Isa. iii, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.

De secundo, III, Reg. xxii, 22 et seq., ubi spiritus mendacii non permisit Achab cognoscere seipsum, donec interfectus est. Isa. xxx, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores :... cesset a facie nostra sanctus Israel.

De tertio est exemplum Nabuchodonosor, Daniel. iv, 20, ubi linguæ adulatorum benedicentium Nabuchodonosor averterunt eum ab humano sensu, quod putavit se esse Deum : et ideo in bestiam cor ejus commutatum est.

« Væ ergo vobis cum benedixerint vobis homines ! »

Quia non benedicunt nisi his qui sibi benefaciunt. Quia mercede vili illa benedictio emitur. Quia benedictio illa in vilis hominis potestate et voluntate collocatur.

De primo, Mich. iii, 5 : Seducunt popultum meum, qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem : et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium.

De secundo, Ezechiel. xiii, 19 : Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt.

De tertio patet : quia ille benedicit et laudat si vult. Et si non vult, non benedicit sed maledicit. Et ideo dicit Psalmus cviii, 2 : Deus, laudem meam ne tacueris : quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Quasi dicat : In ore tuo tota est laus mea. Os dolosi non vult laudare : quinimo, pro eo ut me diligérent, detrahebant mihi 1. Psal. ct, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant. Hodie laudat, et cras in contrarium jurat.

« Væ ergo vobis cum benedixerint vobis omnes homines. »

« Secundum hæc, »

Scilicet laudando vituperandos, « faciebant, » benedicendo, « pseudoprophetis, » de quibus dicitur, Ezechiel. xiii, 4 : Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israel. Jerem. v, 30 et 31 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra : Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia. Tales enim prophetæ maxime adulatores fuerunt. Ezechiel. xiii, 18 : Væ quæ consuunt

<--- Page Split --->

pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas. Quidam enim in peccatis jacent, appodiati ad cubitum, quorum est aliqua mensura peccatorum. Quidam autem in peccatis toti jacent prostrati et supini. Consuunt autem sub cubitu pulvillos, qui mollia blandientes benedictionibus suis, illos in peccato detinent. Cervicalia autem supponunt, qui molliter blandiuntur his qui in profundo jacent peccatorum.

« Patres eorum, » non tam generatione carnis, quam imitatione adulatoriæ benedictionis. Sapient. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Luc. iii, 7 : Genimina viperarum. Sapient. xii, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio.

modum quo homo ordinatur ad alterum, duas ponit vias perfectionum. Est enim ordo ad alterum, in perferendo illata ab altero, et est ordo ad alterum secundum id quod male facit proximus in seipso, in quo alter non potest habere nisi judicium. Et ideo primo docet tolerare injurias, et secundo docet vitare temeraria judicia.

In preferendis autem injuriis tangit tria. Primo enim ponit praecepta, secundo praeceptorum adhibet rationes, tertio autem invitat ad ea per mercedis considerationem.

Ubi autem ponit praecepta ordinationis ad alterum duo facit. Quia enim difficillima dicturus erat, ideo primo excitat ad auditum : et deinde promulgat praecepta perfectionis.

Excitans autem ad attentionem dicendorum dicit :

« Sed vobis, »

« Sed vobis dico, qui auditis : Diligite inimicos vestros. »

Positis his quæ a præsentibus elevant desiderium ad æterna, tangit viam perfectionis ad illa, quæ maxime competunt Apostolis et Apostolicis viris, hoc est, Episcopis, et Archiepiscopis, et Patriarchis.

Dividitur autem in duo : in quorum primo ipsam viam docet perfectionis : in secundo autem, quia via alta et difficilis est, per similitudinem ædificantis domum supra petram, ostendit sapientiam ejus qui in suis sermonibus permanserit.

Adhuc autem, Ipsa via perfectionis est duplex. Est enim in ordine ad alterum, quæ est via difficilior : et est via secundum virtutem, quæ est in seipso, et hæc est facilior, et ideo priori postponitur : et hanc ostendit per similitudinem arboris bonæ vel malæ, in comparatione ad fructum.

Adhuc autem, Secundum duplicem

Discipulis et Apostolis ad quos elevans oculos direxi a principio, qui disciplinis meis quæritis imbui, qui imitatione magisterii meos vos probatis esse discipulos, qui dilectione et beneficio maxime discipuli mei esse cognoscimini. Vobis, inquam, « dico qui, » hoc est, quia vos « auditis, » hoc est, intus ad intellectum et affectum meum auditum quamvis difficilem percipitis. Non enim estis idola similia hominibus, qui auditum disciplinalem non habeatis. Psal. cxiii, 6 : Aures habent, et non audient. Tales enim sunt similes hominibus, non homines, qui auditum disciplinalem non habent. Quia, sicut dicit Aristoteles, « auditus sensus est disciplinæ per doctrinam accipiendæ. » Nec estis de his qui aures aggravant obturando per alienas delectationes, ne capiat in eis sermo meus. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Nec estis de his qui quando difficilia au-

<--- Page Split --->

diunt, excusant, et ad facilia præbent auditum. Ad Hebr. xii, 19 : Quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Exod. xx, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Sed estis de discipulis, qui aures disciplinæ habetis ad audiendum. Matth. xiii, 9 et 43 : Qui habet aures audiendi, audiat. Apocal. 11, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis 1. Estis autem de illis, qui aure levi percipitis omne susurrum perfectionis divinæ. Job, iv, 16 : Vocem quasi auro lenis audivi. Et ibidem, supra, y. 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Vobis ergo dico qui auditis et dicitis istud I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

destruens, et conservationem oppugnansInimicus autem est destruens naturam et conservationem. Igitur inimici sunt odiendi.

Adhuc autem, Non potest esse dilectio nisi boni vel apparentis boni. In inimico autem non est bonum, nec apparens bonum : sed malum mere et simpliciter malum. Ergo non potest inimicus diligi. Et iste rationes irrefragabiles videntur, et sunt Platonis et Aristotelis. Videntur autem contrariari ad ea quæ hic dicuntur.

Si forte velis dicere cum Glossa, quod Christus nos hic elevat ad ea quæ sunt supra naturam. Hoc nihil est : quia id quod est supra naturam, naturae non est contrarium. Diligere autem inimicos, directe et naturae et dilectioni probatum est esse contrarium.

« Diligite »

Ecce præcepta. Et sunt in quadruplici ordine. Quædam enim ordinat ad inimicos, quædam ad injuriantes per violentiam, quædam ad simpliciter petentes quæ nostra sunt, quædam autem ad eos qui obsistunt per calumniosum judicium.

Ad inimicos autem ordinat nos affectu cordis, beneficio operis, et benedictione et oratione oris.

De affectu quidem cordis dicit :

« Diligite inimicos vestros. »

Hoc autem contra naturam esse videtur. Dicit enim in Phedone Plato sub nomine Socratis, quod de hominis natura et diffinitione est, amicis benefacere, et inimicis male. Si igitur nulla perfectio contraria est naturae quam perficit, non potest esse de perfectione hominis inimicos dilegere, et inimicis benefacere.

Adhuc autem, Unumquodque naturaliter suam appetit conservationem, ergo per contrarium odit id quod est naturam

Adhuc autem, Cum non sint nisi tria amicitiarum genera, sicut probant Aristoteles et Tullius : illa quæ est fundata super utile, et illa quæ est super delectabile, et illa quæ est super honestum : videtur quod nullo genere amicitiæ possit diligi inimicus : quia nec utile, nec delectabile, nec honestum : cum inimicus noceat, et tristitiam inferat, et nihil habeat honestatis et virtutis. Et quod imperetur dilectio quæ nullam causam habet dilectionis, videtur esse supervacuum in præcipiente, et impossibile in eo cui fit præceptum.

Ad hæc et similia dicendum, quod in veritate is qui inimicus est, duo in se habet : naturam, et vitium inimicitiarum. Natura quidem non est ita depravata quin aliquid boni habeat, et quin possit reparari : et ad hoc diligenda est et dirigenda. Vitium autem non potest diligi, et similiter natura immobiliter stans sub vitio. Et ita procedunt rationes inductæ. Unde quando dicitur : « Diligite inimicos vestros, » locutio est duplex : eo quod transitus verbi, Diligo, potest transire in accusativos illos inimicos vestros, gratia subjecti tantum : sic præcipit eos

<--- Page Split --->

Dominus diligi : quia sic diliguntur, non ad inimicitiam, sed gratiam et bonum. Vel potest transire in accusativos gratia subjecti et formæ inimicitiarum : et hoc non intendit Christus : quia sic diligenrentur ad hoc quod essent inimici, et ad vitium : quod omnino innaturale est, et pessimum esset, quia sic procedunt inductæ rationes.

Et per hoc patet quod iste est sensus : Diligite eos qui sunt, vel fuerunt inimici vestri : ut dilectione invitetis eos ad hoc quod convertantur in amicos, et in Deo lucremini eos. Sic enim impletur illud Apostoli, ad Roman. xii, 21 : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Vincitur enim malo, qui sic irascitur inimico : quia naturam vult destrui vitio. Sed vincit in bono malum, qui bonum naturae quod est et potest esse in natura diligendo per benignitatem, malum inimicitiarum excludit. Sic dicitur, Exod. xxiii, 5 : Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Levit. xix, 18 : Non quæras ultionem, nec memor eris injurie civium tuorum. Eccli. x, 6 : Omnis injurie proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injurie. Hoc est igitur quod dicit. Et in hoc est lex adimpleta, et concordat cum ratione naturali : sicut dictum est.

prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Prunas enim charitatis congregat quis super caput odientis, quando bonum reddit pro malo. Ad Roman. xii, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones congères super caput ejus. Psal. cxix, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? supple, te odientis. Sagitta potentis acutæ, hoc est, consilium acutissimæ veritatis : cum carbonibus desolatoriis, hoc est, cum beneficiis pro malo repensis ignitæ charitatis. Illa enim confundunt eum qui de cætero odium tenere erubescit. Sic enim dicit I Petr. ii, 13 : Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Sic etiam dicit Job, xxxi, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus ut saturemur, hoc est, qui præ odio carnibus meis quærebant satiiari. Hos e contra, benefaciens ex dilectione tabernaculo recepi, et contubernales meos feci. Ad Roman. xii, 17 : Nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus : ut possitis dicere illud Psalmi cviii, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

« Benefacite his qui oderunt vos. »

« Benedicite maledicentibus vobis. »

Ecce ordinat nos ad inimicos beneficio operis, dicens : « Benefacite his qui oderunt vos. » Oderunt autem ira inveterata. His ergo præcipit benefacere. Odium enim numquam dulcius et melius superari potest quam quod beneficium opponatur. Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis, etc. Et, Psal. cvii, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Proverb. xxv, 21 et 22 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da ei aquam bibere :

Ordinat nos hic benedictione oris, et secundo oratione pro indevotis nobis.

De primo dicit : « Benedictic, » hoc est, bona optate per salutationem : sicut, « Deus te salvet ! » « Det tibi Dominus benedictionem suam, » et hujusmodi.

« Maledicentibus vobis, » sicut Christus proditori dixit : Amice, ad quid venisti ? Vocavit enim amicum, quem scivit esse proditorem. I ad Corinth. iv, 12 : Maledicimur, et benedicimus. II Reg. xvi, 11 et 12 : Dimittite eum ut maledi-

<--- Page Split --->

cat juxta præceptum Domini. Si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Psal. cvii, 28 et 29 : Maledicent illi, et tu benedices :... induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. Sicut enim maledictio convertitur in benedictionem, quando ipse maledicens confunditur, et pro maledictionibus recompensat benedictiones. I ad Corinth. xiv, 23 : Ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Non est enim cor, quod beneficiis non vincatur. Unde Ovidius :

Omnia vincit amor, et nos cedamus amori.

« Et orate pro calumniantibus vos. »

Ignorantes sunt infideles, qui credunt se in nobis obsequium præstare Deo, si nos persequuntur et calumniantur. Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Et pro illis specialiter orandum est : quia si Deus revelaverit eis, illi efficientur optimi amici : sicut Paulus amicus Ecclesiæ factus est.

Alii autem contra conscientiam calumnias imponunt, cum veritatem nullam habebant : et de illis parum sperandum est. Psal. xi, 6 et 7 : Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem : evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

« Orate ergo sic pro calumniantibus vos. »

Ecce secundum oris beneficium in hoc quod dicit : « Orate. » Si enim salutatione et beneficiis præventus, non vult converti inimicus, tunc nihil aliud restat, nisi ut oretur pro eo quod Dominus ipse sua gratia convertat eum : quia tunc non est aliud refugium pro obstinatis. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habeamus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Orabimus ergo « pro » inimicis « calumniantibus nos, » hoc est, falsa crimina imponentibus nobis. Jerem. xvii, 20 : Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pra eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Psal. xxxiv, 13 : Ego autem, cum mihi molestis essent, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo converteitur. Cum enim obstinati sunt, et vera dicere nesciunt, falsas calumnias imponunt : et pro illis est orandum, quia non est aliud remedium. I ad Corinth. iv, 13 : Blasphemamur, et obsecramus.

Sunt autem calumniantes nos, ignorantes et scientes.

« Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. »

Ecce præcepta quæ ordinant ad injuriantes : primo quidem in corpore, quod gravius est : postea autem in rebus, quod est levius.

Dicit ergo : « Et qui te percutit in maxillam, » vel in aliam partem corporis. Hoc maxime intelligitur de infideli, et ubi prævalet malitia. In his enim non est opponere nisi patientiam. Ubi autem sunt fideles, et non prævalet malitia, bonum est exigere emendam coram judice religioso sine contentione, ne stultus iterum similia attentet. Proverb. xxvi, 3 : Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Si autem prævalet iniquitas, patientia opponenda est. Et ideo immediate præcedit, Proverb. xxvi, k : Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Tunc autem Dominus misit Apostolos ad infideles et prævaletem inquitatem : et ideo præcepit opponere patientiam contra omnem injuriam. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Postea autem Ecclesia

<--- Page Split --->

inspirata Spiritu Christi statuit, quod minister Christi injuriam quidem propriam posset remittere, sed injuriam Ecclesiae deberet judici manifestaret: et ipso facto percutiens, poenam incurrit excommunicationis. Quia tunc non praevaluit iniquitas : et judex ejusdem religionis non contentioni studens, sed paci et justitiae operam dans habebatur.

Hoc est igitur quod dicit :

« Et qui te percutit in maxillam, »

Convicium simul et poenam inferens. Thren. iii, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Job, xvi, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam.

« Præbe et alteram, » hoc est, esto paratus si malitia vincat, præbere ei et alteram. Alioquin enim nec Christus fecisset quod docuit. Percutienti enim maxillam, leviter corripiendo dixit : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis 1 ? Apostolus etiam ubi putavit non prævalere iniquitatem, sed aliquid esse cognitionis divinæ, cum percuteretur ad maxillam, Act. xxiii, 3, dicit : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti. Patet ergo quod non est intelligendum nisi de infideli judice et contentioso contra fidem et contra justitiam, et ubi prævalet iniquitas.

Exponitur etiam sic, et redit in eumdem sensum : « Et qui te percutit in maxillam, » hoc est, coram et in facie, « præbe et alteram, » hoc est, esto paratus sibi præbere etiam partem quæ non apparet : ut etiam detrahat tibi quod aperte conviciatur. II ad Corinth. xi, 20 : Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. Hoc enim fecit Christus, qui oblatus est quia ipse voluit, et non

operuit os suum : sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum 2. I Petr. ii, 23 : Qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste.

Quidam hoc etiam mystice exponunt dicentes, quod in pugna contra haereticos, maxilla est apparens pro fide loquens auctoritas : quæ percutitur, cum revellitur apparenter ab haereticis. Altera autem exhibetur, cum altera irrevellibilis statim opponitur. Judicum, xv, 15, Samson in maxilla asini, hoc est, in simplici Scripturæ eloquio, prostravit mille viros fidei se opponentes. Hæc autem expositio mystica est, et non ad litteram.

« Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. »

Ecce secundum præceptum contra injuriantes.

« Ab eo qui aufert, » violenter et prædominante iniquitate, « vestimentum » exterius, quod potius est propter honestatem quam propter necessitatem, « et tunicam, » quæ est interior vestis et necessaria, « noli prohibere, » cum contentione et ubi prævalet iniquitas. Aliter enim prohibere poteris, et debes cum moderamine inculpatæ tutelæ, ut dicit Isidorus. « Quod enim pro charitate in- « stitutum est, ut dicit Beatus Bernardus, « contra charitatem non debet militare. » Et ideo quod hic dicitur, pro charitate dicitur. Et ideo si alicujus malitia boni viri patientia abutatur, et in malitia plus grassetur, non debet hoc judex ecclesiasticus sustinere. Sed (sicut dictum est) ubi prævalet malitia, ibi aliud non potest opponi nisi patientia. Et ideo in tali casu quod hic dicitur intelligitur. Aliter enim irrationabile esset tollenti superfluum, non prohibere etiam necessarium : et esset contra naturam : quia

<--- Page Split --->

necessario subtracto, subsistere non possum : et oporteret memetipsum morti exponere, si necessarium non retinere, si possem.

Matth. v, 40, idem dicitur : Qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Cantic. v, 7 : Percusserunt me, et vulneraverunt me : tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. Job, xxiv, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes. Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes, vos habere meliorem et manentem substantiam.

« Omni autem petenti te, tribue. »

Ecce ordinatio ad eos qui simpliciter petunt quæ nostra sunt : et ad hos ordinat dupliciter. Quidam enim petunt pro beneficentia et largitate. Quidam autem petunt cum violentia et intentione retinendi.

De primis autem dicit, « Omni petenti te, tribue » ex largitate benignitatis. Qui enim petit, ostendit se esse indigentem. Et hoc debet sufficere bono cordi. Nec expedit multum curiose rimari, utrum indigeat vel non, sicut dicit Chrysostomus : maxime quando petit in nomine et habitu justi vel prophetae. Matth. x, 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Unde quibusdam bene vestitis profugis petentibus ad rogum Joannis eleemosynarii, et ministris suis quaerentibus et dicentibus : An talibus esset dandum ? Respondit sanctus Domini : « Obedite simpliciter sermon : « Domini : Omni petenti te, tribue. Non « enim Deus indiget curiosorum, nec « humilis Joannes. »

Vel legatur sic : « Omni petenti te » ipsum, « tribue » compatiendo, si aliud dare non poteris. Da tua, si potes. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.

Quia si non potes dare et tu, quia non habes superflua, da compassionem. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compaiebatur anima mea pauperi. Et sic in veritate petenti tribuis teipsum.

« Et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. »

Ecce ordinatio ad petentem cum violentia. « Ne repetas, » in judicio contentioso coram infideli judice : et ubi prævalet iniquitas. Aliter enim repetere poteris et debes : quia aliter dolufs et fraus et violentia patrocinarentur dolosis, et fraudulentis, et violentis : quod est contra omnia jura, et contra omnem rationem. Similiter etiam ne repetas si inopia excludit actionem. Isa. lviii, 3 : Omnes debitores vestros repetitis. Exod. xxii, 26 et 27, præcipitur si debitor a debente accipiat pignus vestem suam, quod reddat ante solis occubitum : quia ipsum est vestimentum quo operitur, et quo tegi solet. In his ergo duobus casibus, « ne repetas. »

« Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

Ecce ordo ad alterum per generalis justitiae formam. Et est istud præceptum affirmativum, et generalissimum inter omnia quæ sunt de jure naturali. Et est indistincte continens in se omnia quæ sunt juris naturalis. Matth. vii, 12 : Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Negativum autem illi respondens est, Tob. iv, 16 : Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.

Intelligitur autem de voluntate ex ratione cum habitu sapientiae et prudentiae consiliata. Ut sit sensus : « Prout vultis, » voluntate informata sapientia et prudentia et ratione recta, « ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis, »

<--- Page Split --->

secundum eamdem rationem voluntatis : quia nobis nihil debemus malum, vel injustum velle fieri ab alîs. Et ideo nec illis talia debemus facere. Sicut enim diximus superius, justitia nos ordinat ad alterum secundum æquale damni et lucri : et ideo talia debemus nobis velle fieri a proximo. Ad Roman. xiii, 7 et 8 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Eccli. xxxi, 18 : Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso. Quod enim tibi vis fieri, alteri facias : et quod tibi non vis fieri, alii ne facias. Sic enim imples istud præceptum Jacobi, ii, 8 : Diliges proximum tuum sicut teipsum, hoc est, ad quod teipsum.

Hoc est igitur quod dicit : « Et vos facite illis similiter. »

Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt. »

Ecce hic probat per rationem quod hæc est via perfectionis, quæ dicta est.

Dicit autem duo. Inducit enim triformem rationem, de dilectione, de beneficio, de mutuo : et secundo, intentas concludit conclusiones.

Prima rationum quæ triformes sunt, est de dilectione : « Si diligitis eos, etc. » Triplex est apud Philosophos amicitia, fundata super delectabile, utile, et honestum. Una est quæ non durat nisi quamdiu durat delectabile : unde dicit Aristoteles : « Sævi et austeri parum sunt diligibiles. » Est enim in eis parvum quid delectabile. Fundata autem super utile est secunda, et durat quamdiu durat utilitas. Genes. xxv, 28 : Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur. Tertia est vera amicitia quæ fundatur super honestum virtutis, et hæc semper manet : quia amici diligendi sunt, etiamsi nihil nobis debeat fieri.

Homines autem pauci diligunt nisi propter delectabile vel utile : et secundum horum consuetudinem loquitur Christus, dicens :

« Si diligitis eos, » mercenia dilectione, « qui vos, diligunt, » et diligendo præveniunt, « quæ vobis est gratia ? » dilectionis scilicet, quæ jam empta, et non gratis est exhibita. I Joan. iv, 10 : In hoc est charitas : non quasi nos dilezerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Sed dilectio gratiam habet si gratis exhibetur, et multo magis si pro contrario odio datur. Ad Roman. v, 8 : Commendat charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Unde hæc dilectio nec est similis dilectioni Christi, nec etiam dilectioni veræ. Dilectio enim vera super virtutem et honestum est fundata, et omni tempore diligit, et non empta est vel mercenaria. Et ideo talis empta et præventa mercede caret. Matth. vi, 2 : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam

Unde subjungit exemplum, dicens : « Nam et peccatores, » qui nec gratiam nec honestum attendunt, « diligentes se diligunt, » empti ad diligendum, cum tamen nihil honestum diligant in ipsis.

Si autem objicitur de hoc quod dicitur, Proverb. vui, 17 : Ego diligentes me diligo. Et sic etiam divina dilectio videtur esse mercenaria. Ista objectio non valet. Quia cum dicitur : Ego diligentes me diligo, intelligitur sic constructio ordinanda : Ego diligo diligentes me. Et hoc verbum, Diligo, non transit super accusativos illos diligentes me, nisi ratione materiae, et notat causam ad ipsum : ut sit sensus : Ego diligo : et mea dilectio est eis causa quare me diligant, quia diligendo confero eis gratiam, unde me diligere possint. Et si dilectio diligentium Deum non est causa quod diligat eos Deus, sed potius dilectio Dei est eis causa unde diligant Deum. Et sic adjuvatur sensus prædictus, quod non est

<--- Page Split --->

mercenaria Dei dilectio : et nostra dilectio quæ est supra virtutem fundata, est vel debet esse illi similis. Et sic optime dicit Christus, quod peccatores diligunt eos qui se diligunt mercenaria dilectione. Sed si diligimus inimicos, est nobis gratia : quia tunc non tantum non est mercenaria dilectio, sed etiam oppositum dilectionis invenit in subjecto : et ideo ultra quam gratis est exhibita illa dilectio.

Mercenario opere, et empti ad opus. I Joan. iv, 13 : In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Spiritus autem suus est quod inimicis benefaciamus et malefactoribus. Isa. LIII, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. In hoc enim etiam malefacientibus benefecit.

« Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt. »

Respondet secundo per rationem, quæ est de beneficio exhibito contra odium.

Dicit ergo : « Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, » hoc est, vos beneficiis præveniunt : quia etiam apud Philosophos, benefici est velle benefacere, et non contrapati beneficio aliquo. Est enim minoratio quædam sibi benefieri. Benefacere autem virtutis est. Et si hoc est ita secundum mores hominum, multo magis secundum legem divinam hoc erit amplioris perfectionis : ut beneficus non repatriatur beneficium, sed reputet sibi minorationem, si sibi bene fiat : maxime cum propter Christum etiam malefacienti beneficium supererogare pium sit : sicut fecit Christus, Luc. x, 35 : Quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Augustinus in Confessionibus : « Ille « solus neminem perdit, qui et inimicum « diligit propter te, et amicum in te. » In hoc casu tenet quod dicitur, ad Roman. xii, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis, hoc est, charitatis, congères super caput ejus 1.

Et subjungit exemplum :

« Siquidem et peccatores hoc faciunt »

« Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. »

Tertium est documentum de his qui non in toto, sed in rebus ad nos pertinen. tibus tantum indigent. Non enim fortasse possumus dare, sed mutuare ad tempus aliquid possumus, ut postea nobis sors restituatur, sine qua vivere non possumus, quia forte agros et vineas non habenus : et oportet nos nostra mobilia in usum vitæ convertere, et de illis lucrando licite vivere : tamen portione quadam ad tempus possumus carere sine vitæ dispendio : et secundum hoc mutuum possumus facere proximo, et hoc gratis debemus facere. Ezechiel. xvii, 8 : Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit. Psal. xiv, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Deuter. xv, 7 et 8 : Non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Et, infra, ʒ. 10 : Non ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis. Deuter. xxii, 20 : Fratri tuo absque usura id quo indiget commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo.

<--- Page Split --->

Si ergo mutuum dederitis a quibus speratis recipere, « quæ gratia est vobis ? » Quia jam recepistis ultra sortem, et sic cum peccato redemptum est beneficium. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date.

Et ideo sequitur :

« Nam et peccatores, »

Avari qui lucrari intendunt, « peccatoribus, » qui in malos usus sua expendere quærunt, « fænerantur, » hoc est, ad fœnus, sive ad usuras accommodant, « ut recipiant, » ultra soriem, « æqualia » illis damnis et temporibus in quæ possent commutare interim pecunias suas. Non enim contenti ut recipiant æqualia sorti, sed potius æqualia his in quæ interim per lucrum illicitum possent suas pecunias commutare. Luc. xix, 23 : Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam ? Illa enim reputant æqualia. Si autem nihil præter sortem recipiant, reputant se damnificatos.

« Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. »

Hæc est conclusio ex rationibus præhabitis.

Et ideo quasi concludendo repetit, dicens : « Verumtamen diligite inimicos vestros, » affectu charitatis, sicut Christus dilexit. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.

Diligite autem sicut vos ipsos, hoc est, ad quod vos ipsos, hoc est, ad hoc quod inimicitiis depositis, cives et fratres et dulcissimi efficiantur amici : sicut David Semei, II Reg. xvi, 10 : sicut Christus proditorem, sicut Stephanus Paulum lapidantem. Et omnes quidem affectu charitatis diligite, et etiam effectu beneficia exhibete, cum necesse fuerit, et se facultas obtulerit.

Et hoc est quod sequitur :

« Benefacite, »

Hoc est, in opere charitatis et beneficentiae dilectionem ostendite. Probatio enim dilectionis, exhibitio est operis. Ad Hebr. xiii, 16 : Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci. Hoc est enim opus cujus in necessitate non obliviscitur Deus. Ad Hebr. vi, 10 : Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius. In benefactis igitur accipite exemplum beatum Job, Job, xxxi, 31 et 32, qui sitientes carnes suas, recepit tabernaculo : David, qui Saul in spelunca 1, et in castris, nocte descendens ad eum 2. Sumat exemplum Eliseum, qui eos qui egressi fuerant ad nocendum ei et capiendum eum, pasci fecit lautis ciborum præparationibus, et conducì ad locum securum 3. Sumat exemplum Jeremiam, qui pro his qui quærebant vitam ejus, oravit apud Deum 4. Sumat exemplum Christum, qui in cruce dixit : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt 5.

Speciale autem beneficium ponit in exemplo, in quo frequentius peccatur, et quod in minori est damno : et hoc est :

« Et mutuum date. »

Si non habetis quod liberaliter impen-

<--- Page Split --->

datis, saltem « mutuum date, » in quo vestrum salvum est vobis, et ex usu alius potest adjuvari, quando ad lucra licita id quod mutuatis convertit.

Dicitur autem mutuum, quasi de meo factum tuum. Unde nihil mutuari potest, nisi quod de meo potest fieri tuum : sicut pecunia, vel frumentum, vel vinum, et quod in eodem valore potest restitui, et ad lucrum licitum per negotiationem vel alium modum converti. Unde domus, vel ager, vel vinea, mutuari non potest : nec etiam vestimentum, nec ligna, nec aliquid hujusmodi : quod usu vilescit, et ad lucrum converti non potest, nec transmutari. Nisi enim de meo fieret tuum, tu tuam voluntatem et utilitatem de mutuo facere non posses. Si autem transmutari et commutari non posset, sed vel esset immobile, vel vilesceret usu, iterum non esset mutuum, sed vel venditio, vel locatio. Restituitur autem in mutuo, æquivalens in pretio ejusdem speciei vel alterius, prout accommodans et mutuans inter se convenerunt. In hoc ergo mutuo, si aliquid beneficii impenditur proximo, oportet quod utilitas ex mutuo proveniens proximo dimittatur, et sors restituatur. Si autem certa sorte manente, propter usum quem habet proximus inde, aliquid certum spero recipere, jam non charitatis est beneficium, sed usura : sicut dicit Beda, quod « usura est spes lucri « certi præter sortem, quæ data est in « mutuo. »

pit. Ecce secunda. Innocens enim est ipse qui mutuum accipit quando sortem restituit. Hæc autem usura utraque peccatum est avaritiae, contra charitatem proximi : cujus labores in lucro subtrahit certa quantitate, cum ille in usu mutui nullam habeat de lucro certitudinem. Sapient. v, 1 : Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Ille enim ex necessitate mutuum accipit, et in angustia in lucrum unde vivat convertit, et in labore forte aliquid in lucro acquisivit unde vivere posset : et hoc usurarius nihil, angustiae passus, nihil laboris impendens, nihil fortunæ de diminutione sortis timens, tollit, et de angustia et labore et multa diversitate fortunæ proximi, sibi divitias congerit et acquirit. Unde Chrysostomus super Matthæum dicit, quod « sors quam mutuat « usurarius, ingressa in domum ejus qui « mutuum accipit, est sicut hamus latro- « nis projectus in cameram ejus, in qua « fur furari intendit. » Hamus enim ille patrefamilias dormiente et ignorante, semper volvitur, et modo illi, modo illi infligitur, donec totum quod erat in camera extrahatur. Et ita sors usurarii volvitur in facultatibus et laboribus ejus qui accepit mutuum, donec quidquid habere poterit, illi sorti adjungatur : et ipse cum filiis si habet eos, in servum possideatur. IV Reg. iv, 1 : Creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.

Et ideo duplex est usura : una quidem cum in pactum deducitur quid ultra sortem, et mutuum danti porrigitur propter mutuum. Secunda autem, cum in pactum non deducitur, sed tantum spes munerum habetur præter sortem exhibendorum. De utraque istarum dicitur, Ezechiel. xvii, 8 : Ad usuram non commodaverit. Ecce prima species usuræ. Et subjungit dicens : Et amplius non acceperit. Ecce secunda. De utraque etiam dicitur in Psalmo xvi, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Ecce prima. Et munera super innocentem non acce-

<--- Page Split --->

illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Item, y. 15 et 16 : Super hoc lætabitur et exsultabit. Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo : quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.

Quærunt tamen quidam, utrum in usura transeat dominium, vel non ? Et qui dicunt, quod non : probant opinionem suam ex hoc quod danti usuras competit actio et repetitio. Et quia Dominus præcipit quod nihil speretur de mutuo, dicens hic : « Mutuum date, nihil inde sperantes, » quod non fieret, si transiret id quod ultra sortem datur in dominium usurarii. Qui autem dicunt quod transit in dominium usurarii, probant assertionem suam ex hoc quod mixte voluntates (sicut projectio mercium in mare in tempore periculi) magis sunt voluntarie quam involuntarie : quia principium earum est intra, consciente singularia, in quibus est actus, ut dicit Aristoteles. Ergo conditionatæ voluntates multo magis sunt voluntarie. Si ergo datur usurario aliquid ex pacto, pro certo illud accipiens mutuum voluntarie dedit, et fit usurarii, et in dominium suum transit : et hoc puto ego verum esse. Quod autem alii competit actio ad repetendum, ex statuto principis est, et non de natura contractus, qui est inter usurarium, et eum qui accipit mutuum : et hujus signum est, quod antiquæ leges usuras permiserunt, sed eas ordinaverunt. Lucrum tamen est illicitum : quia et prohibitum, et nimis damnosum, sicut dictum est.

Ideo ergo dicit : « Mutuum date, nihil inde sperantes. »

2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Si autem minus rependatur inimico quam intulit, erit merces misericordiæ relaxantis. Jacob. ii, 13 : Superaxaltat autem misericordia judicium. Si autem nihil inferatur pro malo quod intulit, erit merces patientiæ, æquanimiter sustinentis illata propter Deum. Jacob. i, 4 : Patientia opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri, in nullo defcientes. Si autem pro malo bonum reddatur, erit merces charitatis. Psal. xxxiv, 12, et Psal. cvn, 5 : Retribuebant mihi mala pro bonis, etc. Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et si erit merces justitiæ, misericordiæ, et charitatis : ergo « multa. » Psal. xvn, 12 : In custodiendis illis retributio multa. Eccli. xn, 2 : Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino.

« Et eritis filii, etc. »

Hic invitat ad idem consideratione exempli divini, quod perversum esse non potest.

Dicit ergo : « Eritis, » per imitationem, « filii Altissimi. » Joan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ad Ephes. v, 1 : Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. 1 Joan. iii, 2 : Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum secuti est.

In quo autem imitari debeamus dicit :

« Quia ipse benignus est : »

« Et erit merces vestra multa. »

Invitat hic ad beneficentiam inimicorum ex consideratione mercedis.

Dicitur autem : « Mercès, » respondens merito : « multa » autem quia de multis. Si enim inimico non plus rependatur quam intulit, et fiat per modum justitiæ, erit merces justitiæ. Deuter. xxv,

Visceribus bonitatis et charitatis affluens, et omnes ad conversionem et pecnientiam trahens. Ad Roman. ii, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? Ignoras, quoniam benignitas Dei ad pænientiam te adducit ?

« Super ingratos et malos. » Ingrati dupliciter mali sunt. Faciunt enim ma-

<--- Page Split --->

lum, et in hoc sunt mali : faciunt autem contra beneficium, et in hoc sunt ingrati. Mali autem sunt simpliciter mali : ut, Matth. v, 45, dicitur, quod solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.

« Benignus ergo est, » hoc est, bono igne ignitus, qui sic liquescit in bonum, ut det malis suis inimicis, ut det omnibus, ut provocet ad petendum, ut det plus quam petatur, ut det gratis, et ut det bonum pro malo inimicis et malis. Matth. XVIII, 32 : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me. Dat omnibus, Jacob. 1, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Provocat ad petendum, Matth. vii, 7 : Petite, et dabitur vobis. Plus quam petatur dat, III Reg. ut, 12 et 13, Salomoni petenti sapientiam, addidit Deus divitias et victoriam. Dat gratis, Isa. lv, 1 : Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Bonum autem pro malo dat. Jerem. xvii, 20 : Numquid redditur pro bono matum, quia foderunt foveam animæ meæ ?

Sic ergo « benignus est super ingratos et malos. »

Quarto, miseriam ejus quantum potestis portando. Quinto, miserum a miseria revocando. Sexto, si etiam redire non vult, sed miserias multiplicat, eum exspectando. Septimo, revertentem sine improperio benigne suscipiendo. Octavo, quantum in nobis est, multa quibus miseria sua regatur largiendo. Nono, etiam poenam suam secum portando. Decimo, etiamsi aliud esse non potest, satisfactionem pro miseris suscipiendo.

De primo horum, Isa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

De secundo, Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Eleemosyna autem dicitur ab εἰκοσ-ου, quod est misericordia.

De tertio, Luc. xi, 4 : Dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Matth. xvii, 32 et 33 : Omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

De quarto, ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

« Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. »

Conclusio est ex omnibus praehabitis.

Talis enim dilectio inimici non potest esse sine misericordia. Et ideo in illa concludit. Illam enim maxime diligit : et in illa sunmam perfectionis ponit. Matth. ix, 13 : Euntes discite quid est : Misericordiam volo et non sacrificium.

Duo ergo facit : misericordiam indicit, et formam quam imitemur ponit.

Misericordiam indicit cum dicit : « Estote misericordes. » Primum in miseros corporaliter vel spiritualiter viscera compassionis effundendo. Secundo autem, miseris de vestro donando. Tertio, si quid debet miser, condonando.

De quinto, Cantic. vi, 12 : Revertere, revertere, Sulamitis, hoc est, captiva : revertere, revertere, ut intueamur te. Jacob. v, 19 et 20 : Si quis autem ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore via sua, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

De sexto, Isa. v, 2 : Exspectavit ut faceret uvas. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum.

De septimo, Luc. xv, 20 : Cum adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

De octavo, Luc. xv, 22 et 23, dicitur :

<--- Page Split --->

Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur. Ecce, nudum texit, ne appareret ignominia miseriae : discalceatum calceavit, ne affectus videretur turpitudo, et pes vili luto pollutus : indecorum et turpem annuli fulgore redimitum fecit, ne miseriae videretur indecentia : esurientem bonis pinguibus replevit, ut porcorum oblivisceretur siliquas : symphoniam cantare fecit, ne in memoriam veniret tristis planctus ignominiosæ paupertatis : amicos in gaudium convocavit, ut contubernio tristi meretricum penitus oblivisceretur, et in talium societate delectaretur Sanctorum et Angelorum.

De nono dicit Apostolus. II ad Corinth. xii, 15 : Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris.

De decimo, Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Genes. xxvii, 13 : In me sit, ait, ista maledictio. Hoc est exemplum ejus qui dixit, Joan. xvii, 19 : Pro eis sanctifico meipsum.

Sic ergo « estote misericordes : » quia misericordia est sola sacrificium acceptum, misericordia peccata relaxat, misericordia judicium durum temperat, misericordia comes est defunctorum.

De primo, Osee, vi, 6 : Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.

De secundo, Proverb. xvi, 6 : Misericordia et veritate redimitur iniquitas.

De tertio, Jacob. n, 13 : Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium. Psal. cxi, 5 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio : quia in æternum non commovebitur.

De quarto dicit Ambrosius : « Non « sunt hominis quæ secum ferre non pot- « est. Sola misericordia comes est defun-

« clorum. » Isa. LIV, 7 : In miserationibus magis congregabo te.

« Estote ergo misericordes » istis modis, et istis de causis,

« Sicut et Pater vester, »

Qui nulli subjacet miseriae, qui est in cœlis. Tamen pro solo pietatis affectu « misericors est, » seipsum in nostris miseriis miserabiliter conturbando, miserias nostras suscipiendo, multa pro nostris miseriis a miseris sustinendo, sua nobis et se communicando, omnem nostram miseriam si permittimus abstergendo.

De primo horum, Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus.

De secundo, Jonæ, 1, 12 : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis, hoc est, in profundum miseriae et passionis.

De tertio, Psal. lxvii, 21 et 22 : Sustinuì qui simul contristaretur, et non fuit : et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

De quarto, ad Roman. viii, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?

De ultimo, Apocal. xxi, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.

Est autem Pater misericors in affectu, miserator in effectu, benignus in profectu, patiens in nostro defectu, præstabilis in modico quem aliquando exhibemus pænitentiæ effectu. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Psal. cxi, 4 : Misericors et miserator et justus, scilicet Dominus. Jonæ, iv, 2 : Scio quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. Sic ergo Pater noster Deus Trinitas misericors est, quem in potentia imitari non possumus : in sapientia autem admirari possumus, non

<--- Page Split --->

attingere : in bonitate ergo et misericordia imitemur, ut probemus nos filios esse ipsius. Et sicut in duritia portavimus imaginem terreni patris, sic in misericordia portemus imaginem Patris cœlestis, ut sui simus filii.

Dicit autem :

« Sicut et Pater vester, »

Ut notetur similitudo : quia Pater cœlestis nihil miserie habet in seipso. Et sic a se incipiens, miseretur nostri, non quod sui misereatur, sed quia non patitur se esse miserum. Et sic est nobis faciendum : quia a nobis incipiendum ut alteri misericordiam faciamus. Eccli. xiv, 3 : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Eccli. xxx, 24 : Miserere animæ tuæ placens Deo. Proverb. xi, 17 : Benefacit animæ suæ vir misericors. I ad Timothy. v, 8 : Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

« Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. »

Posuit præcepta ordinis ad inimicum, quod erat difficillimum, et per consequens ordinem ad proximum secundum charitatis et misericordiæ debitum : ideo ponit ordinem secundum judicium et condemnationem. Judicium enim durum sæpe impedit dilectionem ad inimicum, et præcipue condemnatio, et quia non dimittitur ei delictum : et ideo hic hæc removet impedimenta dilectionis, et facit hic duo : unum quidem, quod dicta removet impedimenta : secundum autem, quod ostendit inimicum non posse esse judicem proximi.

De primo autem dicit duo : in quorum primo quatuor ponit præcepta de removendis impedimentis veræ dilectionis. In secundo autem ostendit, quod secundum modum judicii nostri et quantitatem judicabitur de nobis.

Quatuor autem præcepta per ordinem patent in littera.

Primum quidem est :

« Nolite, » hoc est, Dixi : Diligite inimicos. Et, « Nolite judicare » eos : quia hoc impedit affectum dilectionis. Diximus autem in notulis nostris super Matthæum 1, quod est judicium rationis, et judicium jurisdictionis.

Judicium quidem rationis est quo facta nostra vel aliena apud nos discutí- mus. Et hoc quidem judicium, aut est de factis propriis, aut de alienis. Si est de factis propriis, in his habet conscientiam testem de facto, et de causa facti, et de intentione facti. Et ideo in illo judicio optime proceditur. Et suadet tali judicio conscientiam discutere Apostolus, I ad Corinth. xi, 31 : Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Si autem facta alienæ conscientiæ curiosius investigo, non debeo ante tempus judicare. I ad Corinth. iv, 3 : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et ante hoc parum dicitur, y. 3 : Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Dies autem humanus est humanæ cognitionis illustratio, quæ sæpe nebulosa et fallax est. Dies autem Domini, est divinæ cognitionis illustratio et manifestatio, quæ aliquando in quibusdam facta est a jure, et aliquando a judicio, aliquando autem a judice.

Quæ ut intelligantur oportet scire, quod judicium rationis nostrae aliquando est de operibus proximi, aliquando autem de ipso operante. De operibus ergo quando judicatur, consi-

<--- Page Split --->

derandum, est utrum ipsa opera sint adeo mala quod nullo modo possint bene fieri, sicut furtum, adulterium, fornicatio, et hujusmodi : et si haec judicantur esse mortalia peccata, non est peccatum : quia dies Domini per Scripturam suam haec illustravit. Qui enim talia mortalia esse non dicit et credit, infidelis est, et jam judicatus est, sicut dicitur, Joan. in, 18. Similiter autem est de ipso operante, dum est in talibus operibus. Sed in ipso operante cavendum est ne judicetur de permanentia in peccato : ut dicamus, quod numquam erit bonus : quia qui hodie est malus, forte cras erit bonus : et de nullo desperandum est dum est in via. Eccli. xi, 23 : Facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Eccli. xvii, 26 : A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. Tale enim judicium dies Domini per Scripturam jam non declaravit. Et ideo de finali impenitentia nullum debeo judicare. Si autem sunt actus qui possunt bene et male fieri, sicut acquisitio temporalium, vel locutio cum muliere, vel aliquid hujusmodi : aut judicatur de opere, aut de operante. Si de opere, non debet fieri judicium humanae diei : quia de opere non judico nisi de causa, vel intentione operis : sicut si dicam quod temporalia ex avaritia congregat et tenet, ut in deliciis vivat, et turpiter expendat. Hoc est judicium temerarium et humanae diei : quia opus non ostendit malum : et de quolibet præsumendum est bonum, nisi probetur contrarium. Similiter autem si hoc modo judico de operante. Si autem in circumstantiis aliquid boni vel mali manifestetur, haec manifestatio est dies Domini, qui illuminat occulta : sicut si juvenis lascivus, computus, scurrilia diligens, in loco suspecto cum juvencula garrula loquatur : rhetorice possum arguere, quoniam adulter vel fornicator est. Si autem sacerdos maturus, honestus, cum matrona honesta in loco familiari loqua-

tur, dies Domini ex circumstantia talium personarum, nihil inhonestum permittit judicare : sed potius quod de consilio animæ sit locutus. Si autem est de occultis omnino, et non manifestis nisi per quædam signa debilia, dies Domini hæc non declarat, nisi vel in judicio per testes, vel propriam confessionem declaretur : vel a judice sententia condemnationis feratur. Et si aliter judicatur, temeritas est, et peccatum.

In judicio autem jurisdictioris est etiam aliquando temerarium judicium dupliciter, scilicet, in præsumpta potestate judiciaria, vel in exsecutione judicii. In præsumpta autem potestate judiciaria est, cum aut sedes violenter vel contra justitiam occupatur, Exod. ii, 14 : Quis te constituit principem et judicem super nos? Isa. xxii, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic? Aut aliquando per simoniam emitur, Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum! Non enim pastor vel judex est simoniacus, sed idolum pastoris et judicis. In exsecutione autem judicii, si non sequitur allegata a jure, tunc temerarie judicat : et talis debet esse judex qui sciat et velit et possit diligenter inquirere veritatem et juris ordinem. Job, xxix, 16 : Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Eccli. vii, 6 : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Hæc autem virtus est ex juris notitia, et diligenti inquisitione de causa præhabita ante sententiam diffinitivam. Ex parte autem agentis vel rei est judicium omnino peccatum, si judicium provocat ad disparis cultus judicem, vel ad judicem coram quo prævalet iniquitas. 1 ad Corinth. vi, 1 : Audet aliquis vestrum habens negotium adversum alterum, judicari apud iniquos, et non apud Sanetos? Quasi dicat : Hæc audacia est contra fidei honestatem. Et ideo, ibidem dicitur, §. 6 : Frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Et iterum, §. 7 : Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis

<--- Page Split --->

inter vos. In hoc enim casu magis est injuria sustinenda, sicut diximus in antehabitis. Unde ibidem, Apostolus, 1 ad Corinth. vi, 7 : Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? Haec autem omnia dicta sunt propter diversarum Glossarum intellectum.

Litteralis enim sensus est quem diximus, quod videlicet vult removere impedimenta dilectionis quae præcipue sunt, quando judicatur et ponderatur ab inimico illata injuria, quando condemnatione et non dilectione dignus reputatur, quando non dono beneficii sed pæna æstimatur idoneus. Et ideo dicit Chrysostomus, quod « optimus est, qui nihil « cogitans de injuria, propter Deum sta- « tim diligit. » Est autem et ille bonus qui postquam judicavit inimicum non dilectione dignum, tamen propter Deum dilexit, renuntians judicio. Rursus autem et ille est in statu salutis qui et injuriam ponderans judicavit : et pœnam quam meruit, taxari fecit per condemnationem : sed reversus ad Deum, hanc ipsam pœnam infligi inimico noluit, sed ex tunc dilexit et remisit. Beatissimus autem omnium qui ei qui injuriam intulit et condemnari meruit, et non remissionem, sed pœnae inflictionem exspectavit, omnia haec dimisit, et multa bona e contra donando cumulavit. Et sic litteraliter hic quatuor exponuntur.

Dicit ergo :

« Nolite, » hoc est, velitis non « judicare, » quia judicium impedit dilectionem. Joan. xvn, 31 : Nobis non licet judicare 1 quemquam. Et hoc quidem adhuc magis est difficile quam inimicorum dilectio, quod scilicet nihil judicem de injuria mihi illata. Unde, Joan. iii, 17 : Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et ita faciunt et alii filii Dei qui sunt per adoptionem filii.

« Et non judicabimini » a Deo. Sine

judicio enim ponderationis suæ culpæ dimittitur ei debitum, qui præveniens judicium inimico debitum relaxavit. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et præmisit, §. 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque : non trahens eos ad judicium. Et ideo Maria tantum dilectionis creditur habuisse, quod omnibus dimisit, nullum judicium expetens, etiamsi in multis offensa fuisset.

Si autem objiciatur illud quod dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Ex hoc enim videtur quod omnes judicabuntur. Dicendum, quod omnes quidem in judicio apparebunt, sed debita non ponderabuntur ; quia jam ea operuit ista charitas qua diligitur (sicut dictum est) inimicus. I Petr. iv, 8 : Charitas operit multitudinem peccatorum. Proverb. x, 12 : Universa delicta operit charitas. Et hæc est vera expositio. Et omnes aliæ sunt vagæ expositiones.

Si autem aliquis forte de inimico expetit judicium justitiæ, et procedit cum eo ad judicium : illum adhuc revocat Dominus secundo mandato, dicens :

« Nolite condemnare, »

Hoc est, usque ad condemnationis sententiam procedere. Joan. vn, 10 et 11 : Nemo te condemnavit, mulier ? Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego condemnabo, sed absolvo, licet in me peccaveris. Vade, et jam amplius noli peccare, Ad Roman. xiv, 4 : Tu quis es, qui judicas, hoc est, qui condemnas alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit.

« Et non condemnabimini » a Deo. Justum enim est de congruitate æquitatis, quod si in me peccantem non condemnans absolvo, quod etiam me Deus ab-

<--- Page Split --->

solvat et non condemnet. Eccli. xxvii, 2 : Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

Sunt autem inter pastores qui haec non faciunt, sed potius ad manum et ad pecuniam respiciunt. Isa. v, 23 et 20 : Qui justificant impium pro muneribus, et justitiam justi auferunt ab eo... Qui dicunt malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Daniel. xm, 53 : Judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios.

« Dimittite. »

Redeo ad expositionem litteræ. « Dimittite « pœnam ad quam condemnatur inimicus. Luc. xi, 4 : Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Eccli. xxviii, 1 : Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Deuter. xxxii, 33, secundum antiquam translationem : Mihi vindicta, et ego retribuam in tempore 1. Ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Eccli. xxviii, 5 et 6 : Homo cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo. Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari.

« Et dimittemini, » scilicet vobis dimittetur a Deo peccatum, si propter Deum dimittitis, exemplum accipientes a Deo, qui dicit, Ezechiel. xxxiii, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Dimittit enim Deus dimittentis debitum, et revocat antiquam culpam super non dimittentem. Matth. xvii, 33 : Nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Hoc est enim exspuere super scintillam ignis, quando ex corde dimittitur offensa : sufflare autem ignem, hoc est, exigere vindictam et pœnam infligendam. Eccli. xxvii, 14 : Si sufflaveris in

scintillam, quasi ignis exardebit : et si exspueris super illam, exstinguetur.

« Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. »

Hic adjungit quod perfectum est, quod liberaliter absque judicio et condemnatione et exactione emendæ detur injuria illata. Et tunc etiam dabitur a Deo reconciliatio gratis. Luc. vii, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Donatio autem est doni quod est gratis datum, et datio irrebibilis. Sic etiam donandum est delinquentibus. Tunc enim et charitas est dulcior, et cor diligens apud Deum audacius, affectus Deo similior, et amicus de inimico lucratus securior, et ad amicitias de cætero exhibendas obligatior. Dulcior quidem, quia nihil fellis retinet, quando gratis dimittit. Audacius etiam apud Deum est cor, quando simpliciter sine discussione mandatum dilectionis implevit. Tunc enim simplex obedientia sibi generat apud Deum audaciam petendi quod vult impetrare de peccatis propriis. Deo etiam est similior, quia sic Deus nobis peccantibus donavit. Securiorem etiam accessum habet ad nos, quia si nihil emendæ exigimus nobis faciendæ, hoc est mera bonitatis : et apud bonum, quilibet est securus : et non est ita securus apud justum, qui emendam exigit : et ipse de inimico lucratus amicus, apud se non cognoscit obligatum, eo quod in beneficiis charitatis est præventus.

De dulcedine quidem, Eccli. xlix, 2 : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.

De audacia dicitur, I Joan. m, 21 et

1 Vulgata habet, Deutet. xxm, 35 : Mea est

<--- Page Split --->

22, ubi loquitur de dilectione fraterna, et dicit sie : Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodiemus, et ea quæ sunt placita coram eo facimus.

De similitudine autem ad Christum, ad Philip. n, 5 : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Ipse enim dilexit inimicos. Et, I Petr. iv, 1 : Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armanimi : ut sicut ille gratis donavit, et nos donemus.

De securitate autem ejus cui peccatum dimittitur, per oppositum exemplum accipitur, II Reg. xiv, 24, cum David dedisset peccatum Absalom, tamen reservavit sibi quod intraret in domum suam, et faciem ejus non videret. Et ex hoc securitatem non habens Absalom, multa postea mala procuravit. Ex corde dimittendum est, ut is qui fuerat inimicus, securitatem habeat. I Joan. iii, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Ille etiam tunc quietius possidetur inter amicos. Augustinus : « Ille « solus neminem perdit, qui et amicum « diligit in te, et inimicum propter te. » Sic enim impletur illud Joannis, xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis : cui tamen Christus etiam osculum amici porrexit.

supereffluens. Dimittere autem gratis ante judicium est coagitata, hoc est, ad quassata mensura. Dimittere autem post judicium ante condemnationem, est mensura conferta compressa in omnibus. Bona autem est mensura, dimittere post condemnationem, et poenam indiciam non exigere.

Hoc est igitur quod dicit :

« Mensuram bonam, et confertam, etc. »

Est enim bona, quæ undique implet. Conferta, quæ in omnibus est expressa. Coagitata, quæ violentiam impulsionis est passa : ut pars fortiter ad partem stet, ut mensura plus capiat. Supereffluens autem est, quæ undique exuberat. Et hæc est expositio litteralis. Deuter. xxv, 15 : Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. In his enim verbis ostendunt legislator et propheta, quoniam ad effectum charitatis, et circumstantias dimissionis, dabitur vobis mensura meriti et retributionis. Pondus enim justum est idem quod mensura conferta. Modius æqualis est mensura coagitata. Modius verus, mensura supereffluens. Quamvis autem hoc sit de dilectione, præcipue tamen est generaliter verum in omni bono et malo merito.

Sic ergo « Date, et dabitur vobis. »

Subjungit autem mensuram retributionis ad mensuram dilectionis. Sicut enim diximus, optima dimissio est, si gratis non judicantes offensam, nec ad judicium pertrahentes, dimittimus. Bona nihilominus est, si post judicium provocatum contra inimicum ante condemnationem dimittimus. Adhuc et ille aliquid boni habet, si post judicium contra inimicum provocatum, et post condemnationem factam a justo judice, dimittimus poenam, non exigentes infligendam. Dulcissima autem est, si etiam bonum pro malo donamus inimico. Hæc igitur ultima est

Et secundum hoc dicuntur hic septem.

In hoc enim quod dicit « mensuram, » intelligitur proportio retributionis ad meritum. Isa. iii, 10 et 11 : Dicite justo, quoniam bene, quonium fructum adinventionum suarum comedet. Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.

In hoc autem quod dicit « bonam, » notat impletionem capacitatis naturae. Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem.

In hoc autem quod dicit « confertam, » notat quod proportio etiam erit ad nature conatum. IV Reg. iv, 3 : Illi offere-

<--- Page Split --->

bant vasa, scilicet vacua non pauca, et illa infundebat. Vasa enim vacua sunt corda. Oblatio eorum est conatus eorum ad bonum. In quæ vasa oleum gaudiorum in remuneratione infundit mater sapientia.

Capacitas autem meriti in opere, exigit mensuram « coagitalam : » quia omnis circumstantia et omnis actio et cogitatio et affectus implebitur : quæ exhibita sunt ad meritum. Et hoc est gomor, ad cujus mensuram manna colligitur 1. Affectui autem charitatis in merendo nihil sufficit : quia si millies se rependere posset, parum esset charitati : quia infinities infinita pauca reputaret præ charitatis amplitudine. Cantic. vn, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Et ideo quærit præmium nulla mensura contentum. Et hoc est : « Supereffluentem. » Matth. xxv, 21 et 23 : Intra in gaudium Domini tui : quod infinitum existens, in te intrare non poterit, sed tu intrabis in illud infinitum pelagus, et abyssum gaudiorum.

Et hæc sunt quinque.

Sequitur : « Dabunt : » in quo notatur mensurantis magnifica liberalitas : quia dat gratis. Esther, u, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus.

« In sinum. » Ecce septimum, quia est remuneratio abscondita in occulto sinus vestri. Et in hoc notatur quod vincit omne sensibile in honoribus et divitiis et deliciis mundi, nullum habens exemplum. I ad Corinth. n, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Notatur etiam in sinu certitudo, quia certum est quod in sinu habemus. II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, scilicet justus judex.

Addit autem : « Vestrum, » ut notetur quod ad nutum habetur tamquam a nobis possessum. Ipse enim qui est merces Sanctorum noster est, et vult esse ut ad nutum habeatur. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. Ipse ergo noster est. Civitas regni sui nostra est : et omnia sua nostra sunt. Luc. xv, 31 : Omnia mea tua sunt. I ad Corinth. n, 22 : Omnia vestra sunt.

Hoc autem quod particulariter determinavit, universaliter subjungit, dicens :

« Eadem quippe mensura »

Dilectionis, « qua mensi fueritis, » in merito, « remetietur vobis, » non quidem tantum ad tantum, quia hoc parum esset, sed potius in omni mensura dilectionis et meriti, remetietur vobis mensuram bonam, et confertam, et supereffluentem. Mensuram ex sapientia bonam· ex fidelitate remunerantis, confertam : ex justitia, quia vult quod undique plenum sit, coagitatam : ex bonitate supereffluentem, ex charitate donatam, et superadditam ex magnifica liberalitate.

Sic ergo « remetietur vobis, » quasi duabus mensuris: una quidem debiti, alia autem supererogationis: una justitie, et alia charitatis. Apocal. vi, 6: Bilibris tritici denario uno. Denarius est meritum. Bilibris tritici grani frumenti sunt due mensure, scilicet justitiae, et charitatis, quas remetietur nobis Deus in adipe frumenti, quo satiabit nos.

« Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt? »

Ecce hic incipit per similitudinem ostendere, qualiter rectum judicium impe-

<--- Page Split --->

dit odium reservatum : et ideo duo facit. In primo enim quod dictum est ostendit. In secundo monet purgare livorem vindictæ in odio inimicorum.

De primo dicit duo. Primo enim ostendit per similitudinem, esse cæcum in judicando, qui reservat iram fraternam. In secundo per antipophoram tacitæ respondet objectioni.

Dicit ergo : « Dicebat autem, » magis imprimere volens per exempla corporalia, « illis similitudinem, » quia per corporales similitudines spiritualia melius intelliguntur. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. Matth. xiii, 35 : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.

da subditorum, nisi cæci Prælati auferantur. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.

Alii sunt cæci velamen habentes ante oculos : et illi sunt quos vel fumus iræ, vel caligo odii, vel pulvis avaritiae, vel ungula invidiae excecat : nec rectum ducatum possunt dare proximo vel subdito nisi hoc auferatur. Idem patiuntur qui luto luxuriae vel fluxu gulae infirmos habent oculos. Qui autem superbiae supercilio altos habent oculos, non vident nisi quod sublime est, et omne humile despiciunt. Et isti quamdiu parvum est peccatum, festucas habent in oculo : et si crescit peccatum, efficitur trabs de festuca.

« Numquid potest, »

Potentia visus, « cæcus, » in ratione, « cæcum ducere? » Quinimo, ut dicit Chrysostomus, si hoc præsumat, stultus et fatuus est. Est autem cæcus dupliciter. Unus quidem nec oculos habens : alius autem habens quidem oculos, sed visum in eis habet obnubilatum et velatum. Primus est qui in ratione nullam habet gubernandi scientiam, quia nec scit Grammaticam, neque Theologiam, neque jura, neque aliud. Et ideo cæcus est qui talis est. Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi : canes multi non valentes latrare. Isti sunt cæci quos Jebusæi posuerunt super murum in opprobrium David cum ipse David expugnaret civitatem 1. Posuerunt etiam claudos in defensionem. Unde cæci speculatores qui sunt Prælati, custodire debentes Ecclesiam, sunt in ignominiam Christi veri David. Unde dicunt, ibidem, II Reg. v, 6 : Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos, scilicet odientes animam David. Et ita Christus non ingredietur cor-

Omnibus autem his modis cæci si ducant suo regimine cæcos, dicit Dominus :

« Nonne ambo in foveam cadunt ? »

Fovea autem vocatur perditio : quia, sicut dicit Gregorius, « Cum pastor per « abrupta viliorum graditur, necesse est « quod grex in præcipitium sequatur. » Matth. xv, 14 : Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum : cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitaro es terra. Formido propter ducentis dubium. Fovea propter ducentis casum. Laqueus in perditione tenens propter resurgendi desperationem.

« Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. »

Hic antipophorat Christus. Posset enim aliquis dicere : Subditus, vel is qui ducitur, postest cavere : quamvis cadat ille

<--- Page Split --->

qui ducit. Et dicit Dominus, quod oculi discipuli in via morum attendunt ad exempla Prælatorum. Et licet in contemplativis aliquando ad rationem potius quam ad auctoritatem magistri respiciatur, tamen in moribus magis ad opera respicitur. Unde Gregorius : « Prælatum « peccantem arguere non præsumit : et « in exemplum culpa vehementer exten- « ditur, cum pro reverentia gradus pec- « cator honoratur. »

In talibus enim erroribus, « non est discipulus super magistrum, » ut errorem magistri corrigat. Professione enim disciplinæ magistri discipulus in talibus cognoscitur : sicut et Christus de discipulis suis ait : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 1. Ita per oppositum cognoscuntur discipuli errantium.

Unde sequitur :

« Perfectus autem omnis erit, »

In sui magistri disciplinis, « si sit sicut magister ejus, » hoc est, ductor et doctor, qui magis persuadet exemplo quam verbo : sicut Christus de se dicit, Joan. xiii, 13 et seq.: Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Matth. xxiii, 8, dicitur propter hoc : Unus est enim Magister vester, scilicet Deus qui in cœlis est. Iste est enim qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 2. In contemplativis autem saepe discipulus melior est magistro, quia ibi ad rationem respicitur, et non ad doctoris exemplum. Deut. xxxii, 3: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Pedibus enim appro-

pinquat qui vestigiis inhaeret exemplaris.

« Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras?

Aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. »

Ecce hic dicit de cæcis, qui per aliquod vitium publicum habent boni judicii et visionis et ducatus impedimentum.

Dicitur autem festuca parvum peccatum in oculo subditi : quod duobus modis fieri potest : aut quia parvum est specie : aut quia parvum est nocumento tali quod non redundat in alios, sed stat in uno : sic enim omne peccatum subditi parvum est, quia non trahitur in exemplum, et est parvæ corruptionis respectu peccati Prælatorum.

Dicit autem hic tria. In primo notat judicandi difficultatem in talibus. Secundo, notat judicandi scandalum. Tertio, invectivam ponit increpationem.

De judicandi difficultate dicit :

« Quid autem vides, »

Hoc est, qualiter videre poteris majori prægravatus, « festucam, » parvum nocumento vel specie peccatum, « in oculo, » rationis, « fratris tui, » quia conditione subditus frater est, licet gradu sit inferior : « trabem autem, » hoc est, magnum nocumento et specie peccatum, « quæ in oculo, » rationis, « tuo est, non consideras ? » In hoc enim interior ocu-

<--- Page Split --->

lus potentior est exteriori, quod se, et defectus suos poterit considerare : quod non potest exterior. Eccli. xxxi, 18 : Intellige quæ sunt proximi tui ex te ipso. Et nisi homo ex seipso consideret, non bene judicat proximum. Psal. xvi, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat : oculi tui videant æquitates. Ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu teneris. Ideo, Exod. xxxvii, 8, præcepit Moyses ut specula circumponerentur luteri, in quibus Sacerdotes seipsos considerarent, antequam officia Sacerdotis agerent.

Deinde subjungit talis judicii impotentiam et injustitiam et incongruitatem, dicens :

« Aut quomodo, »

Hoc est, qua justitia, aut qua conscientia, « potes dicere fratri tuo, » vel corripiendo, aut auctoritate corrigendo : « Sine, » hoc est, sustine me, « ejiciam festucam de oculo tuo, » qui jam faciem corrigentis et corripientis amisisti, « ipse autem in oculo tuo traben non videns. » II Reg. vii, 3 : Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum ? Quasi diceret : Non, eo quod vir sanguinum es. Ibi, Glossa : « Sordes tergere non valet « manus, quæ lutum tenet. » Eccli. xxxiv, 4 : Ab immundo quid mundabitur ? et a mendace quid verum dicetur ? Necesse est enim ut subditi palpet vitium : cujus in exemplo corruptionis patet vitium proprium. Luc. iv,23 : Medice, cura teipsum.

« Hypocrita. »

Hypocrita est homo larvatus, qui extra doctoris formam usurpat, et intus sordibus exemplorum malorum hos quos docet, in errorem declinat. Isa. xxi, 17 : Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi

amic tum sic sublevabit te. Iste enim non est gallus, sed galli similitudo. Et non est homo sed amicum quoddam extrinsecus ad habitum, similitudinem habens et figuram hominis : et ideo sublevabitur de medio doctorum verorum. « Ejice primum trabem de oculo tuo, » ne coram et in conspectu omnium appareat, « et tunc perspicies, » judiciaria auctoritate, « ut educas, » corrigendo vel corripiendo, « festucam de oculo fratris tui. » Si autem in consimili es, vel majori, simul cum fratre ingemisce, et non supercilium correctionis super eum usurpa.

Attende autem, quod si Prælatus trabem habeat non in oculo, hoc est, non in publico, sed in occulto, ille cum timore tempore necessitatis corrigere poterit. Si autem in oculo, hoc est, in propatulo, non debet usurpare correctionem. Sed si corrigit, non habet frontem, et peccat. Et tamen, quamdiu prælatus est, corrigere tenetur. Et sic videtur esse perplexus : sed non est : quia vel emendet peccatum, et tunc ejecit trabem : vel dimittat prælationem, et tunc non tenetur ad correctionem. Sed hodie major pars et trabem publice in oculo portat, vel etiam jactat : et tamen festucas in oculis subditorum pœna pecuniaria plectunt, non educunt. Isa. in, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Et ideo grex Domini dissipatur. Joan. viii, 46 : Quis ex vobis arguet me de peccato ? clamat Christus. I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi, clamat Apostolus. Peccatum trabis in oculo porto, dicit Episcopus. Imitatores mei nolite esse, sicut et ego diaboli, clamat Plebanus. Et ideo Evangelica veritas non salvatur. E contra dicitur de summo sacerdote Juda, I Machab. iv, 42 et 43 : Elegit Judas sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei : et mundaverunt sancta : et ideo prosperatum est opus in manibus eorum.

<--- Page Split --->

« Non est enim arbor bona quæ facit fructus malos : neque arbor mala faciens fructum bonum.

Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. »

Hic adhuc ostendit quæ mala facit fraternum odium per similitudinem loquens, et per considerationem hominis in seipso.

Ponit autem duas similitudines : unam ad arborem, et alteram ad thesaurum cordis.

De arbore autem loquens facit duo. Ponit enim primo comparationem arboris ad fructum secundum bonum et malum in genere. Secundo autem ponit comparationem in specie spina et rubi.

In prima comparatione duo facit. Primo enim comparationem ostendens praemittit, et sic comparationem praemissam universaliter concludit.

Præmittit autem primo comparationem bonae arboris ad fructum malum : secundo autem, comparationem malae arboris ad fructum bonum.

Dicit ergo secundum litteralem expositionem : « Non est arbor bona, » hoc est, boni et delectabilis succi, « quæ facit fructus malos, » acres, indelectabiles : et non salubres, sed venenosos.

Videtur autem falsum dicere. Quia arbor mala in radice et stipite per insertionem boni surculi facit fructum bonum : sicut tota die in operibus hortensium arborum videmus : quia aliter frustra essent opera culturae et insitiones plantarum. Ad Roman. xi, 24 : Ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : et socius radicis oliva et pinguedinis factus es. Videntur ergo illa non esse vera.

Ad hoc dicendum, quod planta nihil habet pro ventre intra seipsam : et ideo non emittit superfluitates : sed terra est venter ejus, et radices sunt sicut venæ meseraicae in animali, et trahuntur humorem a terra sicut meseraicae a stoma-

cho et intestinis ventris : et tam superfluitatem siccam quam superfluitatem humidam separant in ipso tractu. Hic autem succus digeritur in radice ad radicis similitudinem, et in stipite ad similitudinem stipitis, et in ramis ad similitudinem ramorum, et in poro ex quo sugit fructus digeritur, sicut in fonte inmedia to ad fructum : in fructu digeritur secundum ipsius fructus congruentiam. Et ita intelligitur planta sive arbor, secundum potentiam et virtutem digestivam qua est in poro immediato fructui. Illa est enim planta fructificans, ad quam fructus dependet sugens per coctilidonem. Et secundum hoc vera est comparatio.

Et sic est in eo qui habet odium fraternum in voluntate, qua est immediata potentia ad opus. Ira enim, et odio, et rancore, et indignatione, et felle amaritudinis existentibus et informantibus voluntatem, nullus bonus fructus verbi vel operis a voluntate illa quamdiu talis est, procedit. Act. vni, 23 : In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Unde quamdiu talis est voluntas nihil boni profert. E contra dulcedine amicitiae fraternae informata voluntas, manens sub tali amicitiae dulcedine nihil mali profert. Et haec duo notat per duas comparationes : per eam qua est dicta, et per eam qua sequitur :

« Neque arbor mala, » in poro unde dependet fructus, « faciens fructum bonum, » quia hoc esset contra naturam, quod digestio et succus essent mala, et fructus esset bonus. Sapient. xii, 10 : Erat enim naturalis malitia ipsorum, et non poterat mutari. Ista est litteralis expositio.

Sunt autem haeretici qui hic occasionem erroris accipiunt. Et sunt qui vocantur Manicheci, dicentes duo esse principia. Unum bonum, boni principium : et alterum malum, mali principium : quae sunt duae arbores, bona, et mala. Et nos quidem alibi sufficienter satis de hoc disputavimus. Sed hic tamen duas

<--- Page Split --->

rationes ponimus, quæ cum demonstratione quia, sunt convertibiles : et sunt Aristotelis.

Una quidem, quia quodcumque principium est primum, oportet quod cujusdam universi sit principium. Hujus autem principium non potest esse nisi per motum alicujus primi mobilis ab ipso. Unde in principio VIII Physicorum dicit Aristoteles de motu primi mobilis, quod est tamquam vita quaedam existentibus omnibus. Oportet ergo quod bonum principium, sit per motum primum, universitatis cujusdam principium : quae universitas genere et specie differat a mali principio. Eadem necessitate cujusdam universi est principium malum, per suum motum primum : quæ etiam universitas differt genere et specie ab alia. Ergo sunt duo mundi, genere et specie ab invicem differentes, et uterque visibilis et sensibilis : quod ut ridiculum, est a Philosopho in libro I Cæli et Mundi reprobatum.

Adhuc, Principium primum non est principium causati secundi, nisi sit principium causati primi. Causatum autem primum, ante quod nihil poni potest causatum, est esse. Ergo principium primum est principium esse universaliter, et omnium quae habent existentiam in esse. Ergo quodcumque illorum principiorum primorum detur, illud erit principium esse universaliter. Igitur est principium esse alterius principii, quod etiam ponitur primum. Ergo ipsum est principiatum, et non principium. Ergo si sunt duo principia, sequitur quod non sint duo principia. Et sunt hæ rationes sumptæ a Philosopho. Falsa est ergo positio ista, et est error pessimus qui a Pythagora primum est exortus.

Sunt alii stulti qui dicunt, quod arbor mala est homo malus, qui non potest fructum bonum facere. Sed hoc falsum est : quia saepe homo malus multa bona facit opera : et confortatur in illis ab Ecclesia, quia per hoc humilior fit ad gratiam. Dat enim eleemosynam, orat,

castus est, juste judicat, et multa bona facit : sicut, Act. x, 31, Cornelius per bona opera venit ad fidem et ad gratiam. Et ideo glossandum est, sicut diximus, quod arbor mala non est homo, sed voluntas hominis stans et manens sub forma malitiae : et in quantum sic est informata, non facit bonum: sicut et arbor infusa malo succo in poro a quo dependet fructus. Et tunc nullus sequitur error, Sapient. iv, 5 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.

Quod autem sub divisione præmisit, generaliter concludit, dicens :

« Unaquæque enim arbor, »

Hoc modo quo dictum est, « de fructu suo, » hoc est, de qualitate fructus sui, « cognoscitur. » Comparatur autem homo arbori. Quia græce etiam homo arbor circumversa vocatur. "Avòpwncç enim componitur ab zv, quod est circum : et tçpònc, quod est conversio. "Avòpwncç autem homo vocatur sermone græco : quia arbor habet radices inferius, nutrimentum sugentes ori similes : et hoc os habet homo superius unde sugit nutrimentum, et hoc habet solus. Cætera enim animalia prona sunt in terram os convertentia. Bifurcationem autem habet inferius homo in cruribus, et ad bifurcationem stipitem corporis descendentem, et manus a latere exeuntes sicut ramos : et ideo per contraversam positionem homo similis est arbori : propter quod etiam Domidus ad instructionem hominis ponit similitudinem arboris, Psal. 1, 3 : Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Hoc etiam significatur, Genes. ii, 8 et 15 : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio,... in quo posuit hominem quem formaverat, ut operaretur et custodiret illum. Opus enim hominis erat, ut in ipsa sua similitudine arboris, disceret quid secundum suam naturam Deo deberet. Ex quo enim

<--- Page Split --->

radices ori similes supra haberet, debebat scire, quod radicari non in terra sed in cœlo deberet : ex quo pedes ut ramos fortiores ad terram converteret, terram calcare deberet. Ezechiel. 11, 1 : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. Hoc enim modo operari, est opus sapientiae. Propter quod in paradiso lignorum positus est. Haec ergo est causa assimilationis ad arborem.

Moraliter autem loquentes ad ædificationem morum, dicimus, quod arbor bona a novem proprietatibus bona vocatur, videlicet, a loci plantatione, a profunda radicum fixione, a stipitis fortitudine, ab altitudinis proceritate, a marorum lata extensione, a folii viriditate et retentione, a florum pulchritudine, ab umbra et odoris suavitate, a fructus desiderabilitate.

Optima loci plantatio est secus aquas, ubi locus dulci aqua paulatim humescit, hoc est, ad rigationem fluentorum Spiritus sancti in doctrina et gratia. Jerem. xvui, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Psal. 1, 3 : Erit tamquam lignum quod plantatum est secus deeursus aquarum.

Radicum autem profunda fixio est propositi immobilis in timore Dei profundissima immersio : quia aliter tentatione subverteretur. Sapient. iv, 3 et 4 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas, neque stabile firmamentum collocabunt. Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.

Stipitis autem fortitudo, virtutis animi est firmitas et robur. Daniel. iv, 8 : Magna arbor, et fortis. Magna bonitate, fortis autem virtute.

Altitudinis autem proceritas est in fa-

stigio contemplationis.Ezechiel. xxxi, 5 : Elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis. Daniel. iv, 8 : Proceritas ejus contingens cœlum : adspectus illius erat usque ad lerminos universæ terra. Omnes enim adspiciunt ad tale fastigium.

Harmorum autem lata extensio est subditorum, vel eorum quos exemplo vel verbo sibi adjunxit lata multitudo. Psal. lxxix, 12 : Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Mare significat amaritudinem hujus saeculi, in qua multos sibi adjungit per consolationem. Flumen significat transitoriam hujus mundi vanitatem, in qua iterum multos sibi adjungit per praediationem. Ezechiel. xxxi, 5 : Multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.

Folii autem pulchritudo et viror est gratia verborum ejus et sermonum. Et praecipue quando illa non fluunt sicut vaniloquia. Psal. 1, 3 : Et folium ejus non defluet : et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur. Daniel. iv, 9 : Folia ejus pulcherrima. Jerem. xvii, 8 : Erit folium ejus viride. Ezechiel. xlvii, 12 : Folia ejus sunt ad medicinam. Ad Coloss. iv, 6 : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Folium enim aridum et volans, est sermo inutilis faciliter emissus.

Florum autem pulchritudo est honestas conversationis, qua quasi totus floreat. Cantic. ii, 13 : Vineæ florentes dederunt odorem. Cantic. ii, 1 : Ego flos campi. Ezechiel. xxxvi, 8 : Ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis poputo meo Israel.

Umbrae autem suavitas et odoris fragrantia, est consolationis ejus refrigerium in quo multi quiescunt, et fama bonae opinionis. De primo horum, Cantic. ii, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi. Ezechiel, xxxi, 6 : Sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum. De odore autem dicitur, Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super

<--- Page Split --->

omnia aromata. Unguenta enim fiunt de floribus, et flores dant odorem. II ad Corinth. ii, 15 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt.

Fructus autem desiderabilitas est bonorum operum suavitas. Cantic. vii, 13 : Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Hæc autem desiderabilitas conficitur ex quatuor : si delectabilis sit, si salubris, si utilis, et si arbor ad multitudinem ejus sit fertilis. De delectabilitate, Cantic. ii, 3 : Fructus ejus dulcis gutturi meo. Et hoc habet ex amica conversatione bonus homo. De salubritate habetur, Proverb. iii, 18 : Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam. Et hoc habet ex sapientiae medicamine. De utilitate, quia cibus omnium est, omnes enim pascuntur : et hoc habet ex verborum pastura et allocutione, Daniel. iv, 9 : Esca universorum in ea. Fertilitas ejus est ex multa fecunditate et multimoda germinatione, Daniel. vi, 9 : Fructus ejus nimius. Ezechiel. xlvii, 12 : Per singulos menses afferet primitiva 1, hoc est, per singulas æterni solis illuminationes semper profert novos fructus.

Hæc est igitur arbor bona quæ numquam fert fructum malum. Signa autem arboris malæ sunt per oppositum, quæ facile est accipere.

Sequitur :

« Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. »

Quod dixerat in universali de comparatione arboris, exemplificat in speciali : duas pessimas arbores comparans secundum negationem ad optimos fructus.

Prima est spina de qua dicit : « Neque enim de spinis. » Spina nigra est de qua

loquitur : cujus spina ex medulla exoritur, fortiter corpori stipitis et ramorum infixa : cujus succus niger est et acer : et fructus acutus, et accasia ab acumine vocatus. De tali igitur ligno non generatur nisi fructus stipticus acutus, dentes obstupefaciens.

Numquid ergo « de eo colligunt ficus? » molles, dulces, suaves, et delectabiles? Quasi dicat : Non. Sic de corde in quo radicatur aculeus iræ, et nigredo fellitæ indignationis et odii, numquam profert ficum dulcissimæ charitatis, sed semper pungit et obstupescit. II Reg. xxiii, 6 et 7 : Prævaricatores quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus : et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato. Semper enim defensione uti necesse est contra tales. Jerem. iv, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Hæ sunt spinæ quæ suflocant semen verbi Dei 2. Nihil ergo dulce exoritur de spinis hujus compunctionis.

Dicuntur tamen aliquando spinæ etiam hæretici, qui detinent erroribus suis transeuntes. Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

Dicuntur etiam divitiæ spinæ, Luc. viii, 7 : Aliad cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.

Dicuntur etiam spinæ tribulationes tentationum, Genes. iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi.

Dicuntur etiam spinæ peccata, propter conscientiæ punctiones et vulnerationes. Psal. xxxi, 4 : Conversus sum in ærumma mea, dum configitur spina.

Dicitur spina impedimentum virtutis ex antiqua consuetudine mali, Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ.

1 Cf. Apocal. xxi, 2 : Lignum vitæ, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem gen-

<--- Page Split --->

« Neque de rubo vindemiant uvam. »

Secunda comparatio est. Rubus autem non est specialis planta, sed omne arbustum breve et spissum et spinosum, per quod non patet transitus, vocatur hic rubus : a quo etiam dicitur rubeta : et est rana quæ insidet foliis rubi, et clamat tempore pluviæ. Rubus autem spissitudine et spinositate significat cor oppressum amaritudine et punctionibus inimicitiarum, a quo numquam vindemiatr vinum gaudiorum cœlestium, quia semper cogitat amara sicut diabolus. Apocal. xii, 12 : Væ terræ et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam. Psal. lvii, 10 : Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. Spinæ vestræ sunt puncturæ iracundiarum contra fraternam charitatem. Rhamnus autem rubus quidam est valde spinosus et valde acutarum spinarum. Et hujus periculum spinæ nostræ non intelligunt : et ideo sicut viventes absorbentur, sic absorbet rhamnus in ira sua. Judicum, ix, 15 : Egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. De talibus enim rhamnis semper egreditur ignis iræ, et devorat etiam excelsos homines, quia semper tales ignem incendunt : et ideo vinum bonæ spei et jucunditatis fraternæ numquam afferunt.

S equitur :

« Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. »

Hoc quod dixerat sub metaphora, explanat hic loquens expressius sub alia similitudine. Et dicit sicut in præhabitis. Præmittit enim, et concludit.

Præmissa bipartita est secundum duas comparationes boni et mali.

De bona dicit : « Bonus homo, » bonitate charitatis fraternæ, quia alius nul-

lus vere bonus est, « de bono thesauro, » charitativæ dulcedinis quam diu congregavit, « profert, » ore et opere, « bonum, » verbum molle, opus beneficii, orationem pro inimicis. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Psal. cxi, 3 : Gloria et divitiæ in domo ejus. Et ideo de illa abundantia non eructatur nisi bonum. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum.

« Et malus homo de malo thesauro » cordis, hoc est, habens odium fraternum. Ad Roman. ii, 3 : Secundum duritiam tuam et impenitens cor, itlesaurizas tibi iram in die iræ. Job, xxxviii, 22 et 23 : Numquid ingressus es thesauros nivis, et thesauros grandinis adpexisti, quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?

Hic ergo « profert malum, » maledictum et vituperium in ore : homicidium autem et vulnera et livores in opere.

Et subjungit concludens generaliter, dicens :

« Ex abundantia enim cordis, »

Hoc est, ex hoc quod exuberat in corde de amore vel odio, « os loquitur, » hoc est, prolativa virtus enuntiat, sive fiat per os, sive per opus, sive per aliud signum, quod cor manifestat. Proverb. xv, 1 et 2 : Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.

« Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ? »

Hic incipit invitare ad perfectionem eorum quæ docuit in toto sermone.

Et duo facit : unum quidem, quia in-

<--- Page Split --->

vitat ad opus quod verbum perficit : et aliud, quia per similitudinem ostendit sapientiam viri implentis, et stultitiam non implentis.

De primo dicit invectivum sermonem. Quia enim difficilia dixerat, tardos quosdam ad inplendum videbat, et quasi jam signo quodam dicentes illud Joannis, vi, 61 : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

Et ideo dicit : « Quid » hoc est, Quare Qua de causa, Quo intellectu « vocatis, » et invocatis « me Domine, » ore, « Domine, » exteriori quadam reverentia, « et non faciis quæ dico, » obediendo mihi ? Malach. 1, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Tunc enim vos mihi debere obedire recognoscitis, quando me Dominum vocatis.

Vocant Dominum ore, qui ore invocant, et facto non appropinquant, Ad Titum, 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Isa. xm, 13 : Populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Alii autem per fidem informem hunc et corde et ore confitentur : sicut fatuae virgines, Matth. xxv, 11 : Domine, Domine, aperi nobis. Matth. vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Oportet ergo dicere corde, ore, et opere. I ad Corinth. xii, 3 : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Glossa Ambrosii, « corde, ore, et opere. »

Sic ergo ponit contra non observantes sermonem suum invectionem.

« Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. »

Hic tangit commendationem et sapientiam observantium sermones istos per assimilationem. Et tangit duo. Primum enim commendat eum qui sermones istos observat, et secundo ostendit stultitiam et damnum non observantis.

In commendatione servantis duo sunt : assimilatio scilicet, et assimilationis causa cum servantis utilitate.

Assimilatio habet quatuor : assimilatum, ostensionem assimilationis, eum cui assimilatur, et assimilationis modum et rationem.

De assimilato dicit tria : appropinquationem ad Dominum, auditum, facti observationem.

De appropinquatione dicit :

« Omnis qui venit ad me. »

Omnis dicit, ut removeat personarum distinctionem. Ad Coloss. iii, 25 : Non est personarum acceptio apud Deum 4. Sapient. vi, 8 : Non subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam : quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. I ad Timoth. ii, 4 : Omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

« Qui venit. » Venire indicat voluntarium motum appropinquationis ad Christum. Non enim vult quod trahantur, vel cogantur. Quia, sicut dicit Damascenus : « Non suadet vitium, nec compellit ad « virtutem. » Venit ergo qui voluntarie per fidei devotionem appropinquat. Jacob. iv, 7 et 8 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Omnes ergo onerati peccatis et qui fugerunt gladium tentatoris, veniant. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Jerem. 11, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare.

« Ad me. » Sicut ad lumen, sicut ad exemplum, sicut ad remuneratorem. De

<--- Page Split --->

primo, Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur. De secundo, Joan. xiii, 13 : Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ad Hebr. viii, 3 : Vide, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte1. De tertio, Apocal. ii, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Et infra, y. 17 : Vincenti dabo manna absconditum. Unde, Matth. xi, 28 : Ego reficiam vos. Genes. i, 21 : Nolite timere, ego pascam vos.

fuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt.

« Sermones meos : » Sermo a serpendo dicitur, quia in cor serpit nisi aliquid obsistat. Psal. cxlivii, 15 : Velociter currit sermo ejus.

« Et facit eos. »

Ecce tertium, impletio sermonis in opere. Jacob. i, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Ad Roman. ii, 13 : Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabunlur.

Iste ergo est qui assimilatur.

Ecce secundum. Videtur autem pervertere ordinem : quia prius est audire verbum vocantis quam venire. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Si ergo venit aliquis per fidei devotionem, oportet auditum esse antequam veniat. Ad hoc dicendum, quod auditus hic sumitur pro auditu interiori Spiritus dantis intellectum fidei: et ille sequitur primum auditum exteriorem, et sequitur fidei accessum. Ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Talis autem auditus describitur, Isa. vii, 9, secundum antiquam translationem : « Nisi credideritis, non intelligetis2. » De illo autem auditu loquitur Christus, Joan. xvi, 13 : Non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

De eo autem qui audit tantum exterius dicitur, Joan. iii, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. Qui ergo audit intus ad intellectum, est de quo hic loquitur. Ad Hebr. iv, 2 : Non pro-

« Ostendam vobis. »

Ecce assimilationis ostensio. Ostendere autem est per similitudinem oculata demonstrationis. Intellectus enim noster materialis est, et semper intelligit cum continuo et tempore : quia non accipit nisi a formis magnitudinum corporalium, et a formis sensibilibus motui et tempori subjacentibus. Et ideo, sicut dicit Dionysius, « Oportet quod similitu- « dinibus corporalibus manuducatur. » Et hoc est quod dicit : « Ostendam vobis. » Job, xxvii, 11 : Docebo vos per manum Dei, quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. »

« Cui similis sit. » Matth. xii, 34 : Sine parabolis non loquebatur eis, scilicet turbis.

« Similis est homini ædificanti domum. »

Ecce id cui assimilat. Et si similitudo sumatur ad humana, planum est : quia tunc similitudinem ponit ad architectum sapientem. Sed non sic volunt Sancti,

<--- Page Split --->

sed quod similitudo ponatur ad Christum qui singulariter homo est. Quia cum in qualibet natura speciei sit aliquod unum primum, quod naturam illam vere et simpliciter habet : quod est mensura omnium aliorum : et ad cujus analogiam sive proportionem omnia alia naturam et speciem illam participant : ita oportet quod sit in homine. Tales autem non habemus nisi duos : Adam quem Deus manu sua fecit, et Christum qui opere Spiritus sancti conceptus est. Sed Adam a veritate naturae per peccatum multum destitit : Christus autem naturam reparavit. Et ideo in Christo simplicius et verius natura humana fuit. Et ideo ipse homo est, ad cujus proportionem omnes alii homines dicuntur. Ad Ephes. iv, 13 : Donec occurramus... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sic igitur Christus est homo. Psal. lxxxvi, 5 : Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Hic enim homo, ratione singulariter est præditus, et sapientia plenissime est perfectus. Matth. vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti.

mo fit architecto Christo, et ideo in omnibus sapienter est perfectum. I ad Corinth. iii, 9 : Dei ædificatio estis. Ad Ephes. ii, 20 et seq. : Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis ædificalio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos cædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. Hic ergo ædificat, cæmentum et gluten habens pietatis : lapides vivos, fideles. Ezechiel. xiii, 11 : Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit. De lapidibus, I Petr. ii, 5 : Tamquam lapides vivi superædificamini. In libro Pastoris : « Ecce non vides turrim « magnam contra te, quæ ædificatur la- « pidibus splendidis ». « Quasi dicat : Mirum est, si hoc non vides. Aggæi, i, 8 : Ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum, et acceptabilis mihi erit. Ligna enim et lapides, sunt homines vel virtutes, ex quibus domus construitur : Ecclesia quidem ex hominibus, conscientia autem ex virtutibus.

« Ædificanti domum. »

« Qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. »

Tres domos ædificat Christus : domum inferiorem, Ecclesiam militantem : domum interiorem, conscientiam virtutibus redundantem : domum superiorem, Ecclesiam triumphantem.

De prima dicitur, Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli.

Ecce tangit hic modum assimilationis. Tangit autem hic quatuor. Primum est impedimentorum remotio. Secundum autem est in ædificio partium congruus ordo. Tertium est firmitas substantis in fundamento. Quartum est immobilitas in loco.

De primo dicitur :

De secunda, Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia.

De tertia dicitur, Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.

De his omnibus domibus dicitur, Exod. 1, 21 : Quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

Ædificium autem illud a sapientissi-

« Qui fodit in altum. »

Terram porosam, non conjacentem de profundo extrahendo, hoc est, terrenum affectum in bonorum ambitionibus, in divitiarum cupiditatibus, in deliciarum voluptatibus usque in profundum cordis ejiciendo. Altum enim et profundum

<--- Page Split --->

sunt idem, differentia penes terminos, ut dicit Philosophus. Hoc autem fit per compunctionis plenæ humilem confessionem. Isa. ii, 10: Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. In petram enim intrare, est usque ad solidum petræ fodere. Abscondi in fossa, hoc est, in effossa humo, est occultum cordis per totam terrenitatem ejicere, sicut diximus.

pra petram solidam. I ad Corinth. x, 4: Petra erat Christus, hoc est, veritas Christi. Isa. LIV, 11: Fundabo te in sapphiris, qui sunt coelestis coloris, hoc est, in coelesti veritate, quæ est in fidei articulis.

« Inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat supra petram. »

Eccesecundum , quodestædificationispartiumordo . Positioenim , utdicitPhilosophus , estordopartiuminloco . Nihilenimvaletædificiumsineordine . IadCorinth . x i v , 4 0 : Omniahonesteetsecundumordinemfantinvobis . J u d i - c u m , v , 2 0 : StellæmanentesinordineetcursusuoadversusSisarampugnave - r u n t .

Hic tangit assimilationis hujus causam.

Et dicit quatuor. Primum est irruens et emolliens ex aeris passione. Secundum est affluens et impetum faciens ex inundationis in unum congregatione. Tertium est firmitas resistentiae in impulsu tentationis. Quartum est causa propter quam totum aedificium persistit in tot insultibus firmum.

« Fundamentum, »

Quod firmiter substat : et hoc est fideles. I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ad Hebr. xi, 1 : Fides est sperandarum substantia rerum. Glossa, hoc est, substans fundamentum in toto spirituali ædificio. Fides enim prima virtus est in cognitione Dei. II ad Timoth. ii, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc.

De primo dicit : « Inundatione facta, » ex ventis, imbribus, et pluviis, hoc est, ex suggestione diaboli, et persecutionibus hominum , et stillicidiis libidinum carnalium. Job, xx, 23 : Utinam... emittet in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Matth. vii, 25 : Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam.

« Illisum est flumen domui illi. » Flumen vanitatis, et flumen concupiscentiae, et flumen persecutionis mundanae. Sapient. v, 23 : Flumina concurrent duriter. Psal. xcii, 3 : Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. Psal. cxlivii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum.

« Supra petram. »

Eccelocisoliditasetimmobilitas . P e - traenimrupesestquæpenitusestim - mobilis : ethæcrupesestfirmitasveri - tatisdivinæquæsubjiciturinomnibusarticulisfidei . Matth . x v i , 1 6 e t 1 8 : TuesChristus , FiliusDeivivi , dixitPetrus . EtChristussubjunxit : Superhancpe - t r a m ( immobilisetdivinæconfessionisveritatis ) ædificaboEcclesiammeam . Eccli . x x v i , 2 4 : Fundamentaæternasu -

« Et non potuit eam movere, » de loco fundationis suæ. Eccle. x, 4 : Si spiritus, hoc est, impetus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Psal. cxxiv, 1 : Qui confidet in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in æternum.

Tangit autem causam : « Fundata

<--- Page Split --->

enim erat super petram. » Proverb. xxx : 26 : Lepusculus, plebs invalida, scilicet plebs christiana, qui collocat in petra cubile suum.

« Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. »

hic homo diabolus ab eventu, quia devicit hominem. Matth. xiii, 28 : Imimicus homo hoc fecit, hoc est, diabolus. Matth. vii, 26 : Similis est viro stulto.

« Ædificanti domum. » Diabolus domum non ædificat, sed potius destruit ædificatam : sed facit domus similitudinem in ruinosis, in quibus ex peccatis quamdam facit domus similitudinem, in sæcularibus rebus quærens habitationem. Job, xviii, 15 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est. Hæc autem ædificatio est per terrenorum acquisitionem.

Hic per oppositum tangit assimilationem non facientis.

Tangit autem tria : assimilationem, assimilationis causam, et damnum.

Assimilatio continet tria : stultum qui assimilatur, et cui assimilatur, et rationem assimilationis.

Stultus qui assimilatur, tangitur per hoc quod dicitur : « Qui autem audit, et non facit. » De tribus superioribus hic primum omittit, scilicet, « qui venit ad me : » quia non faciens et faciens, venit quidem si audit : sed non faciens non vere venit quia ore venit, et corde recedit. Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Et ideo Dominus de tali appropinquatione non dignatur facere mentionem. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Et hoc est quod dicit : « Qui autem audit, » et ad intellectum audit. Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.

« Et non facit. » Jacob. i, 23 et 24 : Qui auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

Unde sequitur :

« Super terram, »

Non constantem in partibus, sed cavernosam et porosam. Hæc enim continuo cedit subtus. Psal. lxxvii, 3 : Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, hoc est, stans fundamentum.

« Sine fundamento, » quia habet cavernas sicut puteus : et ideo non substat. Psal. lxxvii, 16 : Neque urgeat super me puteus os suum.

« In quam illisus est fluvius. »

Ecce ratio comparationis, et causa. Fluvius autem dicitur torrens concupiscentia ex impetu tempestatis diabolicæ. Apocal. xii, 15 : Misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, hoc est, Ecclesiam, ut eum faceret trahi a flumine : et continuo cecidit, nihil habens resistentia. Proverb. x, 25 : Quasi tempestas transiens non erit impius : justus autem quasi fundamentum sempiternum.

« Et facta est ruina domus illius, »

« Similis est homini. »

Ecce cui assimilatur. Dicitur autem

Hoc est, ædificii illius, « magna, » quia a fide cadit. Magna, quia ruit in

<--- Page Split --->

mortale peccatum : ideo est ruina. Si enim in peccatum caderet tantum, forte per pœnitentiam resurgeret. Nunc autem propter infidelitatem eruitur fundamentum, et non cogitatur de pœnitentia. Apocal. xii, 8 : Non valuerunt, scilicet draco et angeli ejus, neque locus inven-

tus est eorum amplius in cœlo. Psal. cxxxvi, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Ruina enim est magnus casus. Proverb. xxiv, 16 : Septies cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum, hoc est, simul ruent.

<--- Page Split --->