CAPUT V.
Ubi de navicula Petri docuisset, ille laxato ipsius jussu reti, conclusit copiosam piscium multitudinem : curatum leprosum mittit ad sacerdotes : paralytico, remissis primum peccatis, jubet ut lectum suum tollat : discumbens cum Levi, quem ex telonio vocaverat, causam dat murmurantibus Pharisæis, quare cum peccatoribus conversetur, et cur ipsius discipuli non jejunent.
Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Et vidit duas naves stantes secus stagnum' : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Et respondens Simon, dixit illi : Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
Et cum hoc fecissent,concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens :
Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant :
Similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens.
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra2, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Et extendens manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
Et ipse præcepti illi ut nemini diceret : sed : Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua sicut præcepti Moyses, in testimonium illis2.
Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
<--- Page Split --->
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant Pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus1 : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Et coeperunt cogitare Scribæ et Pharisæi, dicentes : Qui est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula?
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico : Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et reple-
ti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi 3, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum :
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
Et murmurabant Pharisæi et Scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter 2, et obsecrationes faciunt : similiter et Pharisæorum : tui autem edunt et bibunt?
Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
Venient autem dies cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunebant in illis diebus.
Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt.
<--- Page Split --->
Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.
IN CAPUT V LUCAE
ENARRATIO.
« Factum est autem, cum turbae irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. »
Constructis ecclesiastici ordinis fundamentis, tangit Lucas ecclesiasticum ordinem in eo penes quem est plenitudo potestatis, et in Episcopis, et Presbyteris : sicut innuit quaedam Glossa super cap. xi.
Et ideo dividitur in tria : in quorum primo tangit ordinem capitis, in quo est summa potestas ad membra : in secundo autem tangit ordinem nobiliorum membrorum, in his qui primi ordinis sunt in Ecclesia, et hoc in sequenti capitulo : in tertio autem tangit ordinem eorum qui secundi ordinis sunt in Ecclesia, sicut Presbyterorum, et hoc incipit cap. xi, infra.
Constructionem autem potestatis ecclesiasticae in capite tangit in hoc capitulo in quinque, penes quinque quae sunt de officio capitis : quorum primum est universalitas potestatis in mundo : secundum est penes usum clavis, et jus oblata recipiendi, et discernendi de lepra et lepra, et mundatione leprae : tertium est penes potestatem ligandi et solvendi a peccato : quartum autem est penes auctoritatem vocandi et constituendi et dispo
nendi gradus ecclesiasticos, et distinguendi eosdem : quintum autem est penes potestatem dispensandi et remittendi circa eos quos regit. Et haec per ordinem tanguntur in quinque historiis hic introductis, scilicet, de piscium conclusione, de leprosi sanatione et oblatione, de peccatorum in paralytico absolutione, de Matthaei vocatione, de discipulorum dispensatione, contra quam Pharisaei murmurabant. Et haec per ordinem patent in littera.
Ex omnibus autem his scitur quod Lucas in historia non sequitur ordinem temporis, sed inducit omnia, secundum quem modum probant ecclesiasticum ordinem, ut se esse probet vitulum in Dei animalibus.
Prima autem historia in qua construit universalitatem regiminis esse in uno, habet tres partes : in quarum prima sumit occasionem veniendi ad propositum : in secunda, ostendit et construit hoc per miraculum : in tertia autem, omnibus ad hoc stupentibus, explanando dicit hoc quod dictum est, esse suum intentum.
Circa primum autem in quo accipit occasionem, sunt quatuor paragraphi. Tangit primo audiendi ex parte turbae aviditatem, et ex hoc sibi excitari tumultuationem, et loci ubi stabat ad tumultum sustinendum incongruitatem. In secundo, dicit navium de quibus sine tumultu docere posset, considerationem. In tertio, dicit unius navis ad tumultum declinandum ascensum. In quarto, dicit ex illa turbarum eruditionem et illuminationem. Haec autem per ordinem patent in littera.
In primo horum duo sunt : turbarum ad audiendum tumuitus, et ad tumultum portandum importunus locus.
Attende autem istud ante incarcera-
<--- Page Split --->
tionem Joannis esse factum. Et ideo praecedenti immediate secundum ordinem temporis non continuatur. Sed hunc ordinem non sequitur Lucas. Secundum ordinem autem ecclesiastici gradus optime continuatur : quia prius est fundare Ecclesiam, quam constitutio ministrorum. Et ad sequens continuatur : quia prius est disponere caput, postea membra. Et inter actus, prius est cura pastoralis universalis regiminis, quam usus clavis. Et sic patet ordo valde rationabilis.
Dicit ergo :
1
Quod ante mundi constitutionem ordinatum est, tunc in exsecutione « factum est. » Sic enim eum Pater genuit, in quo splenderet omnis gradus sanctitatis ab aeterno, ab eodem ipso perficiendus in tempore. Psal. cix, 3: In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Sic Jerusalem terrestris Ecclesia descendit a coelesti quae est in dispositione divina. Apocal. xxi, 2 : Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam viro suo.
Sic ergo, « Factum est, » tali sumpta occasione, « cum turbæ, » permixtæ multitudines, « irruerent » tumultuantes « in eum, » cupientes audire viam salutis, « ut audirent verbum Dei. Matth. xiii, 2: Congregatae sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet.
Causa autem audiendi diversa fuit in diversis. Quidam enim cibum cogitantes qui perit, propterea sequebantur eum ut de panibus suis saturarentur: et hi fuerunt carnales, Joan. vi, 26: Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Alii autem sequebantur eum ut observarent et caperent eum in sermone, et accusarent eum : et hi fuerunt invidi, Matth. xxn, 13: Abeuntes Phari-æi consilium inierunt ut cape-
rent Jesum in sermone. Alii autem sequebantur eum ut sanarentur ab ipso infirmi eorum, Joan. vi, 2: Sequehatur eum multitudo magna: quia videbant signa quæ faciebat super his qui infrmabantur: et hi erant providi. Alii autem sequebantur ut viderent mirabilia et audirent, Luc. v, 26: Vidimus mirabilia hodie: et hi sunt curiosi. Alii autem sequebantur eum ut de via salutis et anima eruditione instruerentur: et hi erant devoti, Joan. vi, 69: Ad quem ibimus? verba vita æterna habes.
Isti autem tria attendebant quæ erant n ipso : dulcedinem spiritus qui verba concepit, dulcedinem linguæ et labiorum quæ verba proposuit, dulcedinem verbi quod in aures sonuit. De primo horum, Eccli. xxiv, 27: Spiritus meus super mel dulcis. De secundo, Psal. xliv, 3: Diffusa est gratia in labiis tuis. Cantic. iv, 11: Mel et lac sub lingua tua. De tertio, Cantic. ii, 14: Vox tua dulcis. Cantic. iv, 3: Eloquium tuum dulce.
« Et ipse stabat secus stagnum Genesareth. »
Ecce loci incommoditas, tanta pressura turbarum. Poterant enim eum impingere et comprimere. Est autem stagnum ubi aqua stans et in se recollecta stagnatur. Unde etiam stagnum a stando dicitur. Idem autem hebræo sermone mare dicitur : non quod amarum fuerit, sed consuetudo est hebræis omnem stantem magnam aquam mare vocare. Genes. 1, 10 : Congregationes aquarum appellavit maria. Sed dicitur mare Tiberiadis a civitate adjacente metropoli, quæ Tiberias vocabatur, dicta sic, quia Herodes Antipas eam ædificavit ob honorem Tiberii Cæsaris, sub quo ipse regnavit. Idem dicitur mare Galilææ ab adjacente provincia. Idem dicitur « stagnum » vel mare « Genesareth, » quia cum sit de fontibus confluentibus et aquis influentibus collectum, collisio confluentium aquarum facit crispari superficiem ipsius, et non
<--- Page Split --->
sinit eam stare plane: et motus superficiei tactum movet et impellit aerem, et ita lenem ex se generat auram. Et ideo generans auram, hoc est « Genesareth » vocatur a genes quod est generatio, et areth quod est aura.
Per hoc igitur patet expositio litteralis.
« Ipse, scilicet Jesus, stabat secus stagnum Genesareth. » Statu suo, sua· divinitatis ostendens immobilitatem : positione corporis, docens justitia· rectitudinem : porrectione capitis, divinam innuens contemplationem : erectione vultus, instruens ad rectam in omnibus intentionem.
De primo autem horum dicitur in Psalmo ct, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. De secundo, Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit. De tertio, Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. Non solum per divinitatem, sed per æterni luminis contemplationem. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. De quarto, ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
Per hoc autem quod dicitur : « Secus, » notat propinquitatem. Propinquus enim est tribulatis, petentibus, et devotis. De primo, Psal. xxxiii, 19 : Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. De secundo, in Psalmo cxliv, 18 : Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. De tertio, Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest : invocate eum dum prope est.
« Stagnum, » quod aquæ labilitate, vitæ hujus significat mortalitatem : aquæ motu, significat vitæ instabilitatem : aquæ effectu, significat hujus gloriæ vaporem, ad modicum apparentem. De primo dicitur, II Reg. xiv, 14 : Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram. De secundo dicitur, Job, xiv, 1 :
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et, infra, y. 2 : Numquam in eoden statu permanet. De tertio, Jacob. iv, 13 : Quæ est vita vestra ? vapor est ad modicum parens. Et ideo dicitur « Genesareth, » auram quamdam lenem generans.
« Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia. »
Hic tangitur loci opportuni ad docendum consideratio. Non enim erat ibi locus eminens ad quem ascenderet : et ideo non erat opportunitas pressuram declinandi nisi ad navem.
Dicuntur autem duo : duarum navium in ripa consideratio, et earumdem interim ab usibus piscatorum deoccupatio. De primo dicitur quod « duas vidit naves, » non fluctuantes in undis, sed « stantes » fixas in prora ad ripam, « secus stagnum : » quia puppes et rates et carina erant in aqua. Quæ duæ naves duas Ecclesias congregandas significabant, scilicet, Ecclesiam de circumcisione, et Ecclesiam de Gentibus. De utraque istarum dicitur, ad Galat. ii, 8 : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes. Et, ibidem, y y. 9 et 10 : Jacobus, et Cephas, Joannes et qui videbantur columna esse, dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis, ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem : tantum ut paupérum, scilicet Chrlsti, memores essemus : quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Et sic mare mundus est, Psal. ciii, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus : illic reptilia quorum non est numerus. Pisces autem in aquis voluptatum mersi, sunt homines carnales. Matth. iv, 19 : Faciam vos fieri piscatores hominum. Versus :
Ecclesiam pro nave rego, mihi climata mundi Sunt mare, Scriptura retia, piscis homo.
<--- Page Split --->
Moraliter autem : « Et vidit, » per misericordiam ea quæ nobis utilia sunt considerans, « duas naves, » innocentiae et pœnitentiae salutaris tabulas præparans, « stantes, » permanentiam meritorum promittentes, « secus stagnum, » a fluctibus ad solidum æternitatis deducentes.
De primo horum, Joan. i, 48 : Cum esses sub fieu, hoc est, sub peccati dulcedine, vidi te. Exod. i, 48 : Vidi affictionem populi mei.
Innocentiae autem navis non quidem per immunitatem omnis peccati nisi in Christo, sed per immunitatem omnis peccati praeter originale in parvulis, et Beata Virgine. Per immunitatem autem peccati mortalis, ut in baptizatis et conservantibus baptismum. Haec enim est navis Noe, in qua pauci, id est, octo anime salvate sunt 4. Et haec construitur in Psalmo xxm, 4: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic enim innocens est, quia nulli nocuit. Manibus enim, hoc est operibus, non nocuit sibi, Deo, et hominibus. Per justitiam purgans nocumentum manuum, Psal. xxv, 6: Lavabo inter innocentes manus meas. Per munditiam cordis custodivit se a nocumento sui et Dei, Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Per hoc quod non accepit in vano animam, cavit ne noceret animae. In vanum enim accepit animam qui non perficit eam scientia et virtute : quia horum duorum principia apud se habens datur ei anima. Sapient. viii, 19 : Sortitus sum animam bonam. — Nec juravit in dolo proximo suo : per juramentum cavens divino nomini : per dolum autem cavens simplicitati proximi. I Paralip. xxix, 17 : Scio quod simplicitatem diligas. Sic ergo navis innocentiae construitur innocenti opere, innocenti corde, innocenti mente, et innocenti ad Deum et proximum ser-
mone. Genes. xlix, 13 : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Zabulon habitaculum fortitudinis interpretatur, et significat innocentes fortissimos opere, corde, mente, et sermone perfectos. Habitant ergo in littore, id est, soliditate permanentis gratiae : maris tamen, hoc est, in salo amaritudinis hujus vitae : in statione navium, in qua portum fidelissimum habent innocentiae pertingentes verbo et exemplo usque ad Sidonem, quae venatio interpretatur : quia alios quosque venantur, ut in eodem portu et eadem navi salventur. Jerem. xvi, 16 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos.
Alia navis est pœnientiae, quæ salvat eos qui ex innocentia baptismali cadentes, sunt passi naufragium. Et ideo dicit Hieronymus, quod pœnientia est secunda tabula post naufragium, supple, innocentiae. Haec navis construitur contritionis dolore, confessionis veritate, et satisfactionis humilitate. Sapient. xiv, 5 : Sed ut non essent vacua sapientiae tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare, per ratem liberati sunt. Nisi enim Deus nobi constitueret pœnitentiam, in multis essent vacua sapientiae opera : de quibus, Isa. lxiv, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos. Exiguum autem lignum, humilis pœnientiae tabula, cui redeuntes a peccato, credimus animas nostras, ut cum Maria Magdalena liberemur : sicut innocentes liberantur cum Beata Maria Virgine. Et sic operibus satisfactionis mare tentationum hujus mundi transeuntes, sunt liberati pœnitentia salvante. Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Ecclesia videlicet sic est quasi navis innocentiae in quibusdam, et navis pœnientiae in aliis : portans panem gratiae reficiantis de longe, hoc est, de æternitatis littore et regione.
<--- Page Split --->
Hæc est navis similis navi in figura, similis navigantibus in vita, similis usui navis in transitu, similis periculis navis in processu.
Figura enim navis est, ante et post esse strictam, et in medio secundum aliquid dilatatam. Et sic principium bonavita arctum est in ingressu, et arctius in egressu, latum autem aliquid habens in medio. De primo, Matth. vn, 14: Arcta via est quae ducit ad vitam. De secundo, Genes. xxxv, 18: Vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei. Est etiam angusta in egressu. Angustia enim magna est in exitu, id est in morte: quia dicitur in Psalmo cxxvi, 5: Beatus vir qui... non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Inimicis interrogantibus etiam de his quae ignorabam, sicut dicit Psalmus xxxiv, 11. Latum autem habet in medio, in consolatione conscientiae. Proverb. iv, 12: Quas cum ingressus fueris, non arctahuntur gressus tui.
Vita autem navigantium semper est in timore futuri, et augustia præsentis. De primo, ad Roman. xi, 20: Noli altum sapere, sed time. De augustia præsentis, Daniel. xiii, 22: Angustiae sunt mihi undique, et quid eligam ignoro. Est etiam vita eorum in victus parcitate, Ezechiel. iv, 10: Cibus tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque in tempus comedes illud.
Usus autem navis est transvehere in littus aliud de littore isto. Et hoc faciunt naves istae. De solido enim gratia transponunt in solidum gloriae. Sapient. x, 18: Transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aguam nimiam. Isa. ii, 10: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati.
In processu etiam similis est periculis maris. Multa enim sunt pericula in quibus transeunt naves istae. Psal. cvi, 23 et 24: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Hæc autem pericula
sunt sine numero, ascendentibus procellis tentationis, et descendentibus voraginibus desperationum, occurrentibus conflictibus belluarum, complodentibus occursantes sibi accorcerauiiiis, Scylla latrante contra voragines Charybdis, et syrtibus oppugnantibus locis dithalassis. Sunt etiam venti quatuor qui pugnant in mari magno, et dubiis procellis naves exagitant.
Ascendunt autem ad coelos flatus ambitionum. Isa. xiv, 13: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. In desperatione autem descendunt usque in infernum. Proverb. xvii, 3: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Psal. cxxix, 1: De profundis clamavi ad te, Domine.
Bellua autem conflagentes sunt pericula diversa daemonum. Psal. xc, 6: A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Negotium obtenebrans est tentatio deceptionis occulta, quando gubernator nescit quo navem dirigat. Sagitta volans per diem, est tentatio subita et aperta quae praeoccupat ut submergat. Incursus autem, est cum violentia volens in profundum mergere. Daemonium autem meridianum, est quod cum fulgore claritatis in habitu Angeli lucis venit. Haec omnia inflant in velum cordis, et quaerunt exstinguere navim innocentiae, vel pœenitentiae : quae sunt naves liberationis.
Accorcerauia autem sunt scopuli prominentes sub aqua in quibus impingens navis submergitur. Et sunt quaedam tentationes ire, rixae, et invidiae, quae navigantes impediunt et submergunt. Ad Ephes. iv, 31: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Scylla autem caninum caput est, quae significat detractionem. Ad Roman. i, 29 et 30: Susurrones, detractores, Deo odibiles. Charybdis autem carinas abdens, est vorago cupiditatis. Eccli. x, 10: Nihil est iniquius quam amare pecu-
<--- Page Split --->
niam : Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projicit intima sua.
Syrtes autem sunt sectæ et hæreses. I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse : ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
Dithalassus autem est malum longæ et irrefrenatæ linguæ. Jacob. iii, 8 : Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero.
Mittam eis piscatores multos, et piscabuntur eos. Hi a navibus descendunt, cum ab utilitate proximi cui per curam et prædicationem intendunt, ad considerationem sui humiliter redeunt. Job, v, 24: Visitans speciem tuam, non peccabis. Ad Galat. vi, 1 : Considerans te ipsum, ne et tu teneris. Matth. vii, 5 : Hypocrita, ejice primum, trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Venti autem sunt motus quatuor passionum cor inquietantium : gaudium vanum, timor inutilis, spes inanis, et tristitia mortifera. Daniel. vii, 2 : Quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.
Præter hæc et post hæc omnia sunt complosiones Symplegadum, lapidum scilicet, de montibus hinc et inde præruptis solutorum, et in mari sibi occurrentium. Et iste sunt obdurationes et indurationes cordium, quæ cor non sinunt ad amorem emolliri, nec ad timorem frangi. Psal. xciv, 8 : Nolite obdurare corda vestra. Eccli. iii, 27 : Cor durum habebit male in novissimo.
Inter omnia hæc pericula transeunt innocentiae et pænientiae naves. Et ideo semper dubiis et angustiis plenæ. Job, iii, 24 : Antequam comedam suspiro, et tamquam inundantes aquæ sic rugitus meus. Job, ix, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
« Piscatores autem descenderant. »
Ad litteram hic notatur navium deoccupatio, et notatur innocentia Domini, qui occupatis navibus uti nolebat. Omnibus enim prodesse volebat, et nulli obesse.
« Et lavabant retia. »
Quia sæpe trahuntur retia per limum in fundo, qui si adhærens remaneret, citius putrescerent.
Retia autem dicuntur quasi retinentia. Composita enim sunt ex filis et maculis. Inter quælibet enim quatuor fila, hoc est, quadratum fili, est macula per quam egreditur limosa aqua, et filis retinetur piscis. Job, xviii, 8 : Immisit in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Hæc autem ablutio significat peccatorum (quæ ex cura pastorali vel doctrina adhæret) per compunctionem et lacrymas ablutionem. Ambrosius : « Lacrymæ lavant delictum, « quod voce pudor est confiteri. » Debet autem lotio ista maxime esse de tribus : a sermone videlicet adulationis, a limo turpis quæstus, et a turbatione inanis gloriæ. I ad Thessal. ii, 5 et 6 : Neque aliquando fuimus in sermone adultionis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ, Deus testis est : nec quærentes ab hominibus gloriam. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Retia vero significant sermones ecclesiasticos, qui compositi sunt ex sermone disputationis, quo construitur veritas, et sermone exhortativo, quo ædificatur in moribus bonitas. Et sunt quasi duo fines illius sagenæ. Medium autem componitur ex filis auctoritatum et ex maculis rationum et similitudinum. Matth. xni, 47 : Simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
Sic ergo per considerationem sui descendentcs, retia lavabant.
« Ascendens autem in unam navim,
<--- Page Split --->
que erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. »
Ecce hic tangitur loci ad docendum competentis electio.
Et tanguntur duo : navis ascensio, et navis a terra reductio.
Circa navis ascensionem tanguntur tria : motus, navis unitas, et nomen possessoris.
Motus est ascensionis cum dicit : « Ascendens autem. » Quilibet enim Prælatus in consideratione sui debet esse humilis : in regimine autem debet ascendere culmen auctoritatis. Unde Augustinus in Regula de communi vita clericorum : « Honore coram nobis Præla- « tus sit vobis, timore coram Deo, sub- « stratus sit pedibus vestris. Quo enim « altior est in auctoritate, eo debet hu- « milior esse in sui consideratione. As- « cendens in regimine altus ne vilescat, « descendens in sui consideratione hu- « milis ne intumescat. » Luc. xiv, 10 : Cum vocatus fueris, scilicet ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius.
Unitatem autem navis tangit cum dicit :
« In unam navim. »
Una est enim Ecclesia, uno Spiritu sancto vivificata, mota, sensificata, et communicata. Cantic. vi, 8 : Una est columba mea : una est genitricis sua sapientia, vel gratia dilecta : unitate Spiritus in sanctificatione, unitate cordis in charitate, unitate communicationis in bonorum participatione, unitate animae in sapientiae sensificatione, unitate membrorum in connexione.
Et de unitate quidem spiritus dicitur, ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. De unitate cordis et animae simul, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. De unitate commu-
nicationis in bonorum participatione, Iad Corinth. xii, 12 : Sicut corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Et, ibidem, x. 13 : Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. De unitate connexionis, ad Ephes. iv, 15 et 16 : Crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Sic ergo licet duas visu approbationis viderit, tamen in unam ascendit, unitatem approbans, et schismata damnans.
« Quæ erat Simonis. »
Ecce possessor unitatis, quem loco sui in terris constituere intendit : ad cujus regimen unum omnes Ecclesiæ particulares referuntur. Omnes enim illæ in partem vocantur sollicitudinis : cum tamen una sit cura universalis. Simeon autem obediens interpretatur : quia necesse est quod valde sit Deo obediens qui formam omnibus præbet obedientiæ, qui dicere potest hæc verba Apostoli, I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Christus enim obediens est præ omnibus. De quo dicitur, ad Philip. ii, 8 : Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hac ergo de causa, ut eum suum in regimine vicarium ostenderet, navim suam ascendit. Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum.
Habito loco ad docendum opportuno, tangit modum loci ejusdem :
« Rogavit eum, etc. »
Tangit duo : benignitatem enim innuens, rogat eum cui præcipere potuit : secundo autem a terra rogat paululum
<--- Page Split --->
navim reducere. Observat jam Christus quod per Apostolum Episcopo præcept, I ad Timoth. v, 1 : Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Ita et hic rogat : quia, sicut dicit Seneca, « generosus est animus hominis, facilius ducitur quam trahitur. Precibus enim multi faciunt, ad quod præceptis non inclinarentur. »
institutus sum), et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat.
Sic ergo reducat a terra pusillum : sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans : et plus et plus quantum possibile est a terrenis et animalitate terrena removens inducat ad spiritum.
« A terra reducere » navem « pusillum, » ut sit aquæ interstitium inter eum et turbas, et ita non possint eum comprimere.
« Et sedens docebat de navicula turbas. »
Mystice autem doctrina a terra, hoc est, a terrenis pusillum reducitur tripliciter : in sensu verbi, in conversatione audientis, et in affectu verbum capientis.
Ecce doctrinae beneficium post captatum ad docendum locum.
Tangit autem tria : quietem docentis, locum doctrinae, et doctrinam turbarum.
In sensu quidem verbi : quia novellus auditor profunda non intelligit, sed ea quae juxta terrenas similitudines dicuntur melius sapit. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.
Notans enim quietem dicit : « Sedens. » II Reg. xxii, 8 : David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, hoc est, naturalem legem, et scriptam, et Prophetas. Eccli. xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.
In conversatione autem : quia talibus non sunt imponenda gravia sed levia, non multum a conversatione civili elongata : et tunc melius portant. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Matth. xxiii, 4 : Imponunt onera gravia super humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere.
Locus autem est : « De navicula, » hoc est, de humili Ecclesia, quae sensum humilem habet : quia extra Ecclesiam, non doctrina. Eccli. ii, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Extra navem enim Noe, quae est arca, non est salus. Aquae enim doctrinarum aliarum non sunt salutares.
Actus doctrinae est, quia docebat « turbas, » nullum penitus excludens. Luc. xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub medio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.
In affectu autem carnali iterum non longe sunt removendi quin relinquantur eis temporalia, et ordinetur dispensatio. Proverb. xxx, 8 : Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria. Gregorius : « Divitias « abhorrere pusillanimitatis est, pauper- « tatem non posse portare impatientiae « est. » Et ideo medio modo eundum est cum auditoribus. Sed ipse Prædicator in omnibus debet esse institutus. Ad Philip. iv, 11, 12 et 13 : Ego didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus
« Ut autem cessavit loqui, dixit ad Simonem. »
Hic tangitur de perfectione miraculi : in quo utilitas regiminis Ecclesiæ construitur.
Tanguntur autem hic principaliter tria : quorum primum est imperium verbi ad
<--- Page Split --->
actum miraculi. Secundum est figura regiminis in effectu verbi. Tertium autem stupor, et ædificatio fidelium, et instrucrio ad intelligendum mysterium.
In primo sunt duo : præceptum, et humilis excusatio cum devota obedientia.
Dicit igitur : « Ut autem cessavit loqui, » sermone ad turbas jam perfecto. Non enim semper loquendum, sed aliquando tacendum. Eccle. III, 7 : Tempus tacendi, et tempus loquendi.
« Dixit ad Simonem, » cui mundi et maris cura committenda fuit : jam cordibus per auditum verbi sui præparatis : quia frustra laborat extra lingua Doctoris, nisi intus adsit gratia Salvatoris. Et ideo pisces qui ante sermonem Domini reti Simonis se subduxerunt, modo post verbum Domini quasi undique certatim venientes, reti se certatim injecerunt. Et hoc notat cum dicit, infra, y. 5 : « In verbo tuo laxabo rete. » Psal. XXXII, 6 : Verbo Domini caeli, hoc est, Apostoli, firmati sunt : et spiritu oris ejus, qui vehit verbum, omnis virtus eorum, quam habent in captura piscium hominum. Præmisso ergo verbo suo, tunc primum ministerium imponit Simoni : ut significaret efficaciam sui verbi. Isa. LV, 11 : Verbum meum, quod egreditur de ore meo, non revertertur ad me vacuum : sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Ad hoc ergo sicut ad escam pisces currunt.
« Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. »
Ecce præceptum tria continens : piscaturae ordinem, locum in quo pisces habent habitationem, et retium in capturam laxationem.
Piscaturæ ordinem tangit cum dicit : « Duc. » Ductura enim motus est ordinatus. Fit autem iste ductus tribus ordinantibus eum, scilicet Spiritu præeunte, auctoritate Scripturæ confirmante, et discretione rationis ordinante et propor-
tionante, quid, quibus, qualiter, et quando, et quomodo proponendum sit, et quantum, et ubi.
De Spiritu præeunte, Ezechiel. I, 21 : Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ elevabantur sequentes eum. Spiritus enim vitæ erat in rotis. Psal. CXLII, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Non ergo quæstus duxit vel gloria. I ad Thresal. II, 3 et 6 : Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritæ, Deus testis est : nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab illis.
De auctoritate autem dicta confirmante, Psal. CUI, 10 : Inter medium montium pertransibunt aquæ, hoc est, aquæ doctrinæ inter medium duorum testamentorum. Hoc significatum est, Ezechiel. XLVII, 8 et 9 : Samabuntur aquæ. Et omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet. Torrens iste torrore solis fluens, hoc est, calore charitatis Christi (qui est sapientia Dei) sanat aquas doctrinæ humanæ. Et anima serpens in deliciis, et divitiis, et honoribus vivet, gustans aquas istas.
De ordine rationis proportionantis et examinantis unumquodque dictum, et dicendum, et quod, dicitur, Eccli. XXI, 29 : In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum : quoniam meditatio et rationis ordo præcedit dicta ipsorum. Psal. XXXVI, 30 : Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Quando enim sapientia meditata per frequentem reditum mentis super eam est in corde, tunc necesse est quod lingua nihil loquatur nisi judicium, hoc est, præjudicatum a ratione. Ideo dicitur, Eccle. x, 12 : Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum. Proverb. XVI, 23 : Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Propter tria dicit : « Duc, » ut Spiritus præcedat, cavens ut nihil propter turpe lucrum, vel gloriam fiat : veritas
<--- Page Split --->
oris Dei omne dictum confirmet, et discretio rationis sapienter ordinet, a fine usque ad finem attingens fortiter, et disponens omnia suaviter 1.
« In altum. »
Ecce locus habitationis piscium magnorum. Quia, sicut dicitur in libro de Animalibus, « magni pisces habitant in pelago. » Unde, Joan. xxii, 11 : Traxit rete in terram, plenum magnis piscibus.
Tangit autem altum quadruplex in quod rete est ducendum : altum maris, altum intelligentiae spiritualis, altum conversationis, et altum contemplationis. In his enim latent pisces magni in quibus est utilitas.
Altum maris est altitudo saecularis dignitatis, in qua sunt Reges, Duces, Barones,et Principes, qui se reti debent inclinare. Isa. LX, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit. Et, ibidem, X. 16 : Suges lac gentium, et mamilla regum lactab eris. Istis enim captis, etiam minores in tractu retis ad terram concluduntur. Utile ergo est quod adjuvante Deo sic ducatur in altum. Sed forte aliquis dicet : Veni in altitudinem maris, et tempestas, scilicet indignationis principum, demersit me 2. Non enim est tutum navigare inter conflictus belluarum. Dicat quicumque talis est, illud Tobiae, in, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, captis aliquando talibus, exsultationem infundis. Tali piscatione capti sunt Constantinus, et alii qui Ecclesias fundaverunt. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Est etiam altum intelligentiae spiritualis, in quod rete aliquando ducendum. Eccli. 1, 2 : Profundum abyssi quis dimensus est? supple, nisi sapien-
tia Dei. Job, xxviii, 11 : Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. Altum autem et profundum est idem, ut dicitur in Prædicamentis. Hoc est altum sapientiæ, ubi in abditis habitant sapientes, qui Philosophi vocantur : qui aliquando capti, multa bona Ecclesiæ contulerunt : sicut Augustinus, et Ambrosius, et alii. Circa littus autem non habitant nisi rane loquacitatem habentes, et nullam sapientiam. Eccli. xxiv, 7 : Ego, scilicet sapientia, in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Proverb. viii, 12 : Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Hic ergo piscandum est ad capiendos sapientes. I ad Corinth. ii, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Unde Paulus, cum esset sapiens, accepto Spiritu, vas electionis est factus 3. Cujus causa est, ut dicit Hieronymus, quia Scripturarum erat armarium.
Tertium altum est conversationis, in quo trahens rete piscator capit viros magnos virtutis honore : sicut fuit Cornelius, qui ante cognitionem fidei dicitur fuisse vir religiosus, et faciens eleemosynas 4. Et postea ad informationem aliorum, unus talium pro multis computatur. Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Mons enim dicitur propter altitudinem. Jerem. xvi, 16 et 17 : Ecce ego miltan piscatores multos, et piscabuntur eos : et post haec miltam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum : quia oculi mei super omnes vias eorum. Montes sunt excelsa virtutum culmina : colles hi qui sunt status inferioris : cavernæ occulta conscientiarum.
Est item altum contemplationis : quia
<--- Page Split --->
quidam sunt qui non desiderant nisi contemplationis statum. Et si illum inveniunt, in verbo Dei capiuntur : si non inveniunt, avertuntur. In hoc ergo altum ducendum aliquando est rete, in profundo sapientiae divinae piscando. Matth. xvn, 4 : Domine, bonum est nos hic esse, in alto scilicet Thabor, ubi transfiguratus cernitur Dominus. Si vis, faciamus hic tria tabernacula. Thabor, venientis lux interpretatur. Psal. lxxv, 3 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Mare autem est abyssus divini luminis, tamquam quoddam pelagus infinitum. Eccli. xxiv, 6 : Ego feci in colis ut oriretur lumen indeficiens.
Sic ergo « duc in altum. »
« Et laxate retia vestra in capturam. »
Hic dicit de retibus laxatis in capturam. Laxatio autem retium, est ordinata retium dilatatio. Et dicit pluraliter de retibus : quia duo sunt, sermo scilicet sacræ prædicationis, et sermo fortissimæ disputationis. De primo dicitur, II ad Timothy. iv, 2 : Prædica verbum, insta opportune, importune. De sermone disputationis, Act. ix, 29, Paulus loquebatur Gentibus, et disputabat cum Græcis.
Hæc autem retia laxantur, quando ad conclusionem omnium pro captu singulorum dilatantur. Laxantur quando ab auctoritatibus Scripturæ ad alias doctrinas sæculares quæ theologiæ ancillantur, extenduntur. Retia iterum laxantur, quando ea quæ proponuntur, congruis similitudinibus declarantur. Retia tandem laxantur, quando non arcta et stricta facienda proponuntur, sicut consilia, sed etiam laxa quæ infirmi perficere possunt, injunguntur.
De prima quidem laxatione dicitur, Matth. xiii, 47 et 48 : Simile est regnum caelorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes, et
secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
De secunda laxatione dicitur. Isa. vi, 6 et 7 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum. Calculus enim significat auctoritatem ignitam in altari Scripturæ Spiritus sancti. Forceps autem duorum brachiorum clavo confixorum, significat rationem, quæ divinis et humanis se juvat, secundum quod duas partes habet, superiorem quæ divinis, et inferiorem quæ humanis se juvat clavo veritatis affixa.
De tertia laxatione multa in Evangelio suppetunt exempla, Matth. xiii, 11 : Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum, sed in parabolis. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum. Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
De quarta laxatione dicitur, Matth. xi, 30 : Jugum meum suave est, et onus meum leve. Joan. v, 3 : Mandata ejus gravia non sunt.
Sic ergo laxatur rete in piscium, hoc est, hominum capturam, quando singulis prout competit proportionatur. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Ibidem, x, 32 et 33 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus :... sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
« Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete. »
Ecce humilis injuncti officii excusatio cum obedientia devota. Et ideo duo hic dicuntur.
<--- Page Split --->
Excusatio est in hoc quod respondit Simon, et dixit : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus. »
Tangit autem quatuor. In Christo quidem potestatis et auctoritatis ad præcipiendum professionem, cum dicit : « Præceptor. »
Tangit etiam congrui ad capiendum temporis per transitionem, quando dicit : « Per totam noctem. »
Tangit tertio, laboris insudationem, cum dicit : « Laborantes. »
Tangit quarto totius studii cassationem, cum adjungit : « Nihil cepimus. »
Attende autem quantum ad expositionem litteræ, et in commendationem miraculi. Pisces qui non sunt valde parvi de die latent in profundo, et de nocte de profundo moventur ad ripam, propter calorem, et propter pastum : et ideo de nocte facilius capiuntur quam de die. In miraculo autem de die capti sunt, in motu de profundo ad superficiem, et ad ripam, quod est contra consuetudinem. Et est ad miraculi commendationem.
Inter quatuor quæ hic dicta sunt, primum est potestatis et auctoritatis professio, quod pertinet ad fidem. Est enim Præceptor, qui præcepta et principia dat vivendi. Esther, xiii, 9 : Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati.
« Per totam noctem. » Quasi dicat : Congruum quidem ad capiendum tempus pertransivit.
Moraliter autem nox, est obscuritas peccati, legis veteris caligo, et umbra tribulationis hujus mundi : in quibus noctibus nihil capitur.
De obscuritate peccati dicitur, Job, iii, 6 et 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat,... et, Non illustretur lumine. Quod autem nihil capitur fructuosum in ea, ad Roman. vi, 21 : Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.
De nocte autem quæ est caligo veteris
legis, ad Roman. xiii, 12 : Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum. Et quod nihil captum sit, ad Hebr. vii, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex.
De nocte tribulationis hujus vitæ, Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant nostem illam horrendam. Quantumcumque boni fiat in tribulationibus hujus mundi, et quotcumque bona exempla demonstrentur, non illuminatur mundus. In ista autem nocte etiam nihil capitur fructuosum. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Joan. xxi, 3 : Ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prudiderunt.
Sic igitur de duobus simul dictum est, et quia tempus transiit, et quia casso labore sudatum est : tamen labor maximus impeditur, et ille cum tempore quod utiliter occupantum erat perditur. Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus per vias difficiles.
Temporalia enim cum labore vix tamen acquiruntur et raro, cum timore et quasi sine fructu possidentur, cum dolore præter voluntatem quotidie perduntur. De acquisitione, Eccli. iv, 8 : Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis. Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane. Et, Ibidem, iv, 12 : Cum operatus fueris terram, non dabit tibi fructus suos. Cum timore etiam possidentur, Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille insidias suspicatur. Levit. xxvi, 36 : In regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis. Cum dolore etiam deferuntur, Eccle.v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Unde minus quam nihil capit, qui in la-
<--- Page Split --->
bore sudat ut possideat : timorem etiam portat in afflictione. Et ideo dicit Sapiens, Eccle. v, 9 : Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
alia navi, ut venirent, et adjuva rent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. »
« In verbo autem tuo laxabo rete. »
Ecce devota obedientia. Laxandum enim rete est in verbo Dei : et tunc fructuosus est labor contra spem : sicut apparet per effectum.
Verbum enim Domini omnipotens est secundum posse, lucidum secundum nosse, optimum secundum velle : et ideo efficax est in omni bono fructu, et opere. Secundum primum dicitur verbum virtutis, secundum secundum dicitur verbum veritatis, secundum tertium dicitur verbum amoris. Et ideo facit quaecumque voluit, et prosperatur in his ad qua mittitur. De primo, ad Hebr. 1, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. De secundo, Joan. xvii, 17 : Sermo tuus veritas est. De tertio, Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Per primum pisces in rete compellit, per secundum in rete viam ostendit, per tertium piscis captus et tractus non resistit. De primo dicitur, Jerem. xxiii, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram ? De secundo, Joan. vii, 46 : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. De tertio, Proverb. xvi, 21 : Qui dulcis eloquio est, majora percipiet. Hoc enim rete incantat pisces, ut in ipso sponte se involvant. Sic dictum est, Joan. xxi, 6 : Mittite in dextram navigii rete, et invenietis. Sic enim in verbo potenti, sapienti, et dulci, rete in dexteram mittitur.
Ecce hic tangitur miraculi perfectio. Tanguntur autem hic tria : miraculum, miraculi magnitudo, et stupor videntium, et praecipue Simonis.
De miraculo dicit : « Et cum hoc fecissent, » hoc est, ad verbum Domini rete laxassent. Luc. xxi, 33 : Verba mea non transibunt.
« Concluserunt piscium multitudinem copiosam. » Salutaris conclusio ad salutem concludi in reti Apostolico. Eccli. vi, 25 : Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus. Isa. xlv, 14 : Vinctis manibus pergent : et te adorabunt, teque deprecabuntur. Copiosa autem est multitudo, quae exuberat. Sic rete Petri facit usque hodie in captura piscium ad littus aeternitatis pertinentium. Joan. xxi, 11 : Plenum magnis piscibus. Matth. xiii, 47 : Ex omni genere piscium congreganti. Deuter. xxxiii, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Arena enim dimissa, quae significat frigidos et graves : et aqua colata, quae significat frigidam mundi consolationem : thesaurum trahit ad littus, hoc est, pertinentes ad regnum Dei trahit in solidum stabilitatis aeternae.
« Rumpebatur autem rete eorum. »
Ecce de magnitudine miraculi. Videtur autem contrarium, Joan. xxi, 11 : Cum tanti essent, non est scissum rete. RESPONSIO : Rete Petri quoad fidem semper manet, sed quoad trahentes aliquando scinditur : sicut in circumcisione scissum est quoad trahentes Judaeos, qui exiverunt donec in finem, in quo ad rete redibunt, et salvi fient. Et haec ruptura
<--- Page Split --->
dispensatoria est ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. x, 21 : Reliquiae convertentur. Ad Roman. xi, 23 et 26 : Cæcitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret : et sic omnis Israel salvus fieret.
Et hoc est quod dicit, quod « rumpebatur rete eorum » qui in circumcisione piscabantur.
Идео.
« Et annuerunt, »
aliquando. Matth. xii, 30 : Videns ventum validum, scilicet venientem, timuit : et cum cœpisset merqi, clamavit, dicens : Domine, salvum me fac. Mersio autem significat persecutionem excitatam in naviculam circumcisionis, et in naviculam præputii, et in omnem diversitatem navicularum. Quia, sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. ni, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Psal. lxviii, 2 et 3 : Intraverunt aquæ usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, etc.
Vocando eos, « sociis suis, » qui apostolatum in Gentes acceperant, « ut adjuvarent eos. » Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Argumentum est hic, quod cum Prælatus per se rete trahere non valet, potest vocare alios qui non sunt de navi eadem, hoc est, de sua Ecclesia, ut juvent eum. Ad Galat. ii, 9 : Dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis.
« Ut venirent, » per unitatem fidei, « et adjuvarent eos, » verbo prædietionis, et cura regiminis, et parte sollicitudinis. II ad Corinth. i, 7 : Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. I ad Corinth. iii, 9 : Dei enim sumus adjutores.
« Quod cum videret Simon Petrus, procedit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
Similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. »
Tangitur hic stupor videntium ad fidem ædificans, et maxime Simonis, cujus hic universale construitur regimen, cum plenitudine suæ potestatis.
« Et venerunt. »
Apocal. xxi, 17 : Spiritus et sponsa dicunt : Veni : et qui audit, dicat : Veni.
« Et impleverunt ambas naviculas, » circumcisionis, et præputii. Vel « ambas naviculas, » actionis, et contemplationis Vel, « ambas naviculas, » geminæ charitatis, vel idiotæ, et cleri.
« Ita ut pene mergerentur. » Joan. xxi, 6 : Non valebant illud trahere præ multitudine piscium. Ezechiel. xlvii, 9 : Erunt pisces multi satis.
« Ita ut pene mergerentur. » Non enim mergitur Petri navicula, licet periclitetur
Tanguntur autem hic duo : admiratio videlicet, et admirantium instructio.
Admiratio autem in Simone et in adjutoribus Simonis.
In Simone quidem tanguntur confessio humilitatis, et confusio : et secundo, tangitur causa confusionis, et humilitatatis.
In confusione autem sunt tria : attentio facti, reverentia Domini, et confusio sui.
Attentionem notat in hoc quod dicit : « Quod cum videret Simon Petrus : » qui non adhuc Petrus dicebatur : et ideo nomen adhuc imponendum hic per anticipationem ponitur. Trinomius enim erat. Primo enim Simon dicebatur, dein-
<--- Page Split --->
de Cephas 1, quod interpretatur caput, et tertio dictus est Petrus 2. Per obedientiam enim veniendum est, quod aliquis ponatur in capite et non in cauda. Per regimen autem et virtutes capitis in sensu sapientiae, et motu providentiae, et gubernationis, veniendum est ad hoc quod ponatur in fundamento solido fidei et Ecclesiae. Sic enim Ecclesia fundatur in montibus sanctis 3. Visus autem notat miraculi attentionem : quia sua specialis fuit ista eruditio, sicut patebit in sequentibus, et significatum est, Deuter. xxxii, 11 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Ut ex factis potestate Patris instructionem accipiant, Luc. ix, 44 : Ponite vos in cordibus vertris sermones istos.
« Procidit ad genua Jesu. »
Ad Ephes. iii, 14 et 15 : Flecto genua mea ad Patrem,... ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Procidit enim, est idem quod pronus cecidit. Tamen quia ad genua procidit, et non ad pedes, fuit iste procubitus genuflexio exhibita in signum reverentiae, et quod ab ipso esset ad altius promovendus. Mich. vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso.
« Dicens : Exi a me. »
Non refutat Petrus vicinitatem Domini, sed se tanto officio, quantum in mysterio significatur miraculi, reputat indignum, et alii injungendum meliori se, non considerans dispensationem sapientiae divinae vocantis. Et sic aliquid hu-
manum passus est ex confusione stuporis. Et ideo a Domino non est reprehensus, sed confortatus : sicut et Moyses 4, et Jeremias 5, et Isaias 6. Sicut enim modo confusus stupore, non secundum scientiam locutus est, ita fecit ex deliciiis acceptis in monte se volens subducere labori regiminis, quando dixit : Bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, etc., nesciens quid diceret 7. Absorpus etiam charitatis zelo, ad Dominum dixit : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc . Volens impedire Passionem in damnum redemptionis totius mundi redundantem. Sic aliquando a Joanne diligenter ex zelo vindictae indiscretae investigavit proditorem 9, volens interficere Judam ne prodat Dominum, ad omnibus utilem passionem. Sed hic indiscrete loquens est confortatus. In monte autem loquens indiscrete, est dissimulatum. Contra Passionem loquens, est acriter reprehensus. Proditorem autem investigans, proditor remansit occultus non indicatus. Percutiens etiam servum pontificiis capientem Dominum, est reprehensus. Ostendit autem Dominus in hoc humilitatem et pusillanimitatem esse ad majora confortandam : delicias autem spiritus, etsi aliquid ignorantiae habent, non esse extinguendas sed dissimulandas : zelum autem vindictae esse reprehendendum et reprimendum, praecipue in Praelato : zelum autem et amorem corporalem penitus esse et acriter reprehendendum. II ad Corinth.v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
Confusionis autem subjungit causam cum dicit :
<--- Page Split --->
« Quia homo peccator sum, Domine. »
Et est indiscrete sermo humilitatis. Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus : et ideo Jesus erat vocandus, non expellendus. Luc. vn, 37-50, mulier peccatrix accessit ad Jesum, et dimissa sunt ei peccata. Matth. ix, 21 : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Sed tamen quia humilitatis fuit ista indiscretio, non redarguitur. Luc. xvii, 13 et 14 : Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare,... et descendit justificatus in domum suam. Psal. i, 5 : Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
« Stupor enim, etc. »
rimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimie.
« Similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, »
Qui etiam postea facti sunt piscatores hominum, « qui erant socii Simonis, » in captura piscium, et in loco piscationis : quia talem locum habebant vel hæreditario jure, vel pro censu conduxerant ad piscandum. Et Petrus et Andreas habebant medietatem unam : Zebedæus autem cum filiis, Joanne et Jacobo, habebant partem aliam : pisces ex æquo dividentes. Omnes enim illi mirati sunt, et per miraculum ad fidem ædificati.
Ponit causam confusionis tam in Simone quam in aliis ministris suis qui secum erant in captura piscium, quam etiam in sociis alterius navis et magistris. Est autem stupor cordisinsensibilitas ex magnitudine miraculi exorta. Act. ix, 21 : Stupebant omnes qui audiebant. Jerem. v, 30 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra.
Dicitur autem quod « circumdederat eum : » quia, sicut supra diximus, perstrinxit eum intra seipsum undique magnitudo miraculi : in præterito considerans tempus capturae, in quo nihil captum est in eodem loco : supra se considerans efficaciam sermonis Domini : sub se videns obedientem voci ejus creaturam maris : a lateribus undique socios nihil cepisse, sicut nec prius. Et ideo undique surgit admiration. Isa. ix, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit sibi.
« Et omnes qui cum illo erant, » tamquam ejusdem navis ministri, « in captura piscium. » Ezechiel. xlvii, 10 : Plu-
« Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum. »
Ecce hic ponitur instructio, propter quam tota introducitur historia. Adhuc enim carnales erant Apostoli : et oportuit quod ex corporalibus quæ noverunt et quorum usum habuerunt, paulatim ad intellectum spiritualium deducerentur. Et hoc bene significatur in Canticis, vri, 8, ubi dicitur : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Qui enim ascendit, primo inferiora apprehendit, quibus ad altius nititur : et postea media, et sic per omnia media venit ad alta : et tandem stat exaltatus in palma, et decerpit dulcedinis fructum. Et sic est de carnalibus ad spiritualia ascendere. Primo corporalia per similitudines ad spiritualia referre, et sic continuo studere quousque spiritualia per seipsa possit accipere. Ista est scala Ja-
<--- Page Split --->
cob quæ in una parte stat in terra, et in cacumine tangit cœlum 1.
« Noli timere. »
Tria hic dicuntur : confortatio, et instructio, et confortationis et instructionis plenus et intentus effectus.
De confortatione dicit : « Noli timere, » tuam scilicet parvitatem, quia ego te faciam magnum : tuam indignitatem, quia te faciam dignum : tuam infirmitatem, quia ego te faciam potentissimum : tuam rusticitatem, quia ego te faciam eruditum et doctum in omni scientia et sapientia spiritus.
De primo horum, I Reg. n, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. II Reg. vii, 9 : Feci tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
De secundo, Apocal.v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Et ita dignos, II ad Corinth. III, 6 : Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
De tertio, Matth. xvi, 19 et 18 : Tibi dabo claves regni caelorum :... et porta inferi non praevalebunt adversus eam, scilicet Ecclesiam.
De quarto, Matth. x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vita et intellectus, et aqua sapientia salutaris potabit illum.
« Et hoc jam, »
Scilicet tempore, « homines, » pro piscibus « eris, » non es, quia promittit in futurum ut ad hoc se disponat, « capiens, » de profundo amaritudinis mundi, ad siccum solidi bona vita : ejiciens in receptacula mansionum cœelestium congregandos. Habacuc, 1, 14 : Facies ho-
mines quasi pisces maris. Ezechiel. xlvii, 10 : Stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit. Engaddi, fons haedi vel tentationis interpretatur. Et est habitatio peccatorum, qui capiendi sunt de aquis voluptatum. Engallim autem fons mundantis interpretatur. Et est habitatio eorum qui se sæculari virtute mundos æstimant : qui etiam non perfecte justificantur, nisi in rete Simonis et suorum adjutorum justitiam capiendam retorqueant. Quia de nostris justitiis dicitur, Isa. lxiv, 6 : Quasi pannus menstruata universa justitia nostra. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitia Dei non sunt subjecti.
« Et subductis. »
Ecce effectus. « Ad terram navibus, » et custodiae traditis : eo quod adhuc animum habent ad sua redeundi. Tribus enim vicibus, et ad tria sunt vocati Apostoli. Primo vocati sunt ad Christi notitiam 2, ubi venerunt et manserunt apud eum, acquirentes notitiam ipsius. Secundo, per miraculum istud hic vocati sunt in ejus familiaritatem : et tunc adhuc locaverunt naves, animo, redeundi ad ipsas. Tertio, ad discipulatum et promissionem apostolatus vocati sunt : et ex tunc ad sua non redierunt. Matth. iv, 19 et 20 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Unde cum quibusdam redeuntibus, diceret eis Jesus : Numquid et vos vultis abire ? dicit Petrus : Ad quem ibimus? verba vita aeterna habes .
« Relictis omnibus, » nondum opere, sed proposito. Matth. xix , 27 : Ecce nos reliquimus omnia. Deuter. xxxiii, 9 : Qui dixit patri suo et matri sua : Nescio vos : et fratribus suis :
<--- Page Split --->
Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum.
« Secuti sunt eum. »
Eccli. xxiii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi.
Sequentes autem Dominum omnia relinquant quatuor de causis : quarum una est, ut ostendant se omnem sufficientiam in eo habere. Tobiae, x, 5 : Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. II ad Corinth. ix,8 : Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Augustinus : « Dives est Christia- « na religio, quae in omnium possessore « omnia possidet. » Beatus Bernardus : « Non est inutilis commutatio, pro Chri- « sto omnia reliquisse. Nam cum eo om- « nia donantur : et ubi eum apprehen- « deris, erit unus ipse in omnibus. »
Secunda causa est, ut de nullo nisi de eo curent. Psal. lxxii, 23 : Quid enim mihi est in cælo, et a te quid volui super terram ?
Tertia causa est, quia aliter miles regi, et membrum capiti non conformatur. Matth. vn, 20 : Vulpes foveas habent et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Nec quidquam quæremus trans Jordanem : quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga, hoc est, in præsenti vita.
Secundum est amici, et cognati, et carnales. Genes. xxiv, 55 : Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. Genes. xxxi, 23 et seq., Laban insecutus est Jacob, et quantum potuit revocavit. Judicum, xix, 4 et 5 : Mansit gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter. Die autem quarto, de nocte consurgens, proficisci voluit. Quem tenuit socer, et ait ad eum : Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic profcisceris. Et ideo in via hospitio caruit, et uxor libidine incredibili vexata, mortua est. Eccli. xxxvii, 7 : Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.
Tertium autem est vitæ vel sui status stulta securitas. II Reg. xix, 33 et 37, dixit David ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. Et ait Berzellai ad regem : Obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea.
His igitur non impedientibus retibus (quasi retinentibus) sed relictis, secuti sunt eum.
Quarta causa est, quia ipse sollicitus est pro sequentibus, et ideo non oportet eos sollicitos esse de aliquo. I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.
Retardantia autem a sequela Domini et a dimissione omnium sunt tria : amor fruitionis præsentium, et nulla fides, et spes futurorum. Sapient. ii, 2 et 6 : Ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus... Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, etc. Isa. xxi, 13 : Comedamus, et bibamus : cras enim moriemur. Numer. xxxii, 19 :
« Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. »
Hic post universale regimen et potestatis plenitudinem, inducit ordinationem potestatis clavium.
Et quia sunt duæ claves, quarum una prior est potestas discernendi inter leprosum et non leprosum, et lepram et lepram : et hanc ordinat primo, quia prior est. Et secunda est potestas ligandi et solvendi a peccato, et hanc ordinat
<--- Page Split --->
consequenter in miraculo sequenti. Et sic patet ordo ad praecedens et ad sequens, et penes quid inducuntur miracula et historiae. Matthæus autem inter quatuor inducta primum ponit miraculum de leproso, et secundo de daemoniaco, et tertio de socru Petri, et quarto de paralytico1. Et innuit quaedam Glossa ordinem penes claritatem miraculorum. Cum enim separatio daemonis sit tamquam separatio lucis a tenebris, dicit quod hoc secundum Lucam refertur ad primam Domini illuminationem, qua recreavit mundum, sicut prima die creans mundum separavit lucem a tenebris. Sicut autem in creatione mundi secunda die firmamentum fecit : ita recreans mundum, socrum Simonis firmavit. Et sicut tertio die congregavit aquas in unum : ita tertio recreando fecit miraculum in aquis in captura piscium. Et sicut quarta die mundum illuminavit per solem et stellas : ita recreans mundum, clariore miraculo coruscare fecit, recreans mundum in sanatione leprosi. Hæc autem Glossa nihil valet : sed ratio ordinis est propria Luca, quam diximus, in ordinatione potestatis ecclesiasticae.
suis miraculis suam et claram fecerat, et in laudem nominis sui comparaverat : sicut et Jerusalem dicitur civitas David : quia eam expugnaverat, et claram reddiderat multa sua frequentia, et ædificiis, et habitatione. Videtur autem contrarium ei quod dicitur, Matth. vnì, 1 et 2, ubi dicitur, quod descendente Jesu de monte, ecce leprosus veniens, adorabat eum, etc. Responsio. Et mons adjacens et plana inter civitatem et montem, de territorio sunt civitatis : et ideo dicitur esse in civitate, quando fuit in territorio inter suburbana et vicos et pagos et rura et villas civitatis.
Hoc ergo est quod dicit : « Cum esset in una » singulari « civitatum, » Galilææ, quæ est Capharnaum. Et forte usque adoccursum leprosi, civitas quoad cives ei exierat obviam. Sicut dicitur, Matth. xxi, 10 : Commota est universa civitas : quia cives sunt commoti. Ita hic inter occursantes cives existens in civitate esse dicitur. Ibi autem opportunus locus erat miraculi ut plures ædificarentur. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, etc.
Habet autem hæc pars tres partes : in quarum prima ponitur locus opportunus miraculo : in secunda, ponitur miraculi expostulatio : et in tertia, miraculi perfectio et illuminatio fidelium de potestate clavis ecclesiasticae quam hic adstruere intendit.
Dicit ergo :
« Et factum est. »
Sicut a Deo præfinitum fuerat, ita est perfectum. Act. iv, 28 : Convenerunt... facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
« Cum esset in una, » singularis dignitatis, « civitatum, » quæ est Capharnaum, quæ sua civitas aliquando dicitur : non quod ibi conceptus vel natus vel nutritus sit, sed quia eam pluribus
« Et ecce vir, etc. »
Ecce miraculi expostulatio. Expostulando autem miraculum facit quatuor : præsentationem, intuitionem, prostrationem, et orationem.
Præsentationem sui significat cum dicit : « Et ecce vir plenus lepra. » Leprosus est idem quod plenus lepra : quia nomina in osus desinentia secundum Priscianum plenitudinem significant. Dicitur tamen plenus lepra, quia tam intus quam extra plenus erat. Quamvis enim lepra ab interioribus visceribus ex melancholia in exteriores fontes membromum procedat, tamen extra citius et plus apparet propter exteriorum debilitatem membrorum : quia interiora vitia
<--- Page Split --->
cordi et hepati plus a se expellunt humorem quam exteriora. Hic dicitur plenus, quia jam corruptio etiam ad superiora processerat. Et secundum hoc iste leprosus vicinus fuit morti ex multa leprae infectione. Vel forte, cum quadruplex sit lepra, fuit ista quam dicunt leoninam, quae est ex melancholia quae generatur ex cholera rubea multum adusta, quae est lepra cum colore croceo cum nigrore resperso, quae rodit multa membra et abscidit usque ad casum a corpore. Haec enim plenissime habet nomen leprae, ut sit sensus : « Plenus lepra, » hoc est, plena ratione leprae leprosus : quem etiam alii leprosi abhorrere consueverunt. Et ideo fortassis solus venit, eo quod raro leprosi soli consueverunt ambulare. Isa. lii, 4 : Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Hic ergo talis non abscondens se, desiderio consequendae sanitatis veniens, coram se praesentavit : sicut dicit Gregorius de Maria peccatrice, quod « non jussa venit, convivantes « non erubuit : » quia enim seipsam graviter erubescebat intus, nihil quod foris erubesceret esse putabat. Unde hic seipsum turbis ingressit, ut se conspectui Domini posset praesentare. Audierat eos qui in figura Domini praecesserant leprosos mundasse, IV Reg. v, 9 et seq., in Eliseo qui mundavit Naaman Syrum : et ideo non dubitavit quando sanandus esset ab ipso Domino Prophetarum, si sibi expediret.
iii, 3 : Intendebat in eos, sperans se aliquid accepturnm ab eis. Et sic iste respexit ad Jesum,ac si diceret illud Threnorum, v, 1 : Intuere, et respice opprobrium nostrum. Et illud Numerorum,xii, 12 : Ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
« Et procidens in faciem. » Et ideo cecidit in vultum, et vidit ubi caderet, quia ante pedes Domini. Psal. cxxxı, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. « Quidquid enim patimur, pec- « cata nostra meruerunt, » ut dicit Hieronymus. Per peccatum enim intravit pœna in mundum, et mors : et diabolus auctor est peccati primi 1. Et ideo scivit ante pedes Jesu esse curandum, si curari debuisset : quia scriptum est, Habacuc, iii, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Et ideo procidit in faciem. I ad Corinth. xiv, 25 : Cadens in faciem,... pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
« Rogavit eum, dicens. »
Ecce oratio. Scivit enim aliis brachiis non posse teneri et cogi Deum, nisi fletu et oratione : et ideo his armatur. Osee, xii, 4 : Flevit, et rogavit eum. Sapient. xviii, 21, Aaron opposuit scutum suum orationem. Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit.
« Domine, si vis. »
« Et videns Jesum, »
Hoc est, intuitus est eum, ut oculis miserabilibus et respectu ad misericordiam provocaret. Psal. xxiv, 13 : Oculi mei semper ad Dominum : quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Act.
Ecce oratio quæ continet ex fide majestatis confessionem, ex conditione interposita orationis discretionem, ex visis miraculis potentiae facilitatem. Cum enim Dominus dicat superpositionem, et causa superpositionis non sit nisi divitiae pulchrorum et bonorum, majestatem plenam confitetur cum dicit : « Domine. » Jerem. x, 6 : Non es similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum
<--- Page Split --->
nomen tuum, etc. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Psal. viii, 10 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! Psal. lxxv, 10 : Magnus es tu, et faciens mirabilia : tu es Deus solus.
« Si vis. » Hic interposita conditione ostendit orationis discretionem. Ad Roman. viii, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus. Et est sensus : Non est dubium quin velis omne bonum nostrum. Quia, sicut dicit Dionysius, boni est bona adducere, optimi adducere optima, et unum quodque ad optimum quantum expedit. Sed nescio si mihi expediat. Et si expedit, bene scio quod vis. Et si vis, potes. Et hoc est : « Si vis. » Ad Roman. xii, 2 : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
tionis facilitatem, obedientis creaturæ mandatis Creatoris subjectionem.
De primo dicit : « Et extendens manum, » ut per ipsam notetur virtus in salutem. Matth. xiv, 31 : Extendens manum, apprehendit eum. Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem.
« Tetigit eum. »
Et iste tactus est ad operis perfectionem : quia quod non tangit, non agit : et si agit, non sequitur alteratio, ut dicit Aristoteles. Luc. viii, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exisse. Sicut enim tactu virtutem regenerativam contulit aquis, ita virtutem mundificativam tactu suo contulit leprosis.
« Potes me mundare. »
Potentiam enim habes in facultate quando vis. Sapient. xii, 18 : Subest enim tibi, cum volueris, posse. Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ? Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Job, xxiii, 13 : Anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
Videtur autem contra legem facere, Levit. xiv, 1 et seq., ubi dicitur, quod qui tangit leprosum immundus erit. Adhuc, IV Reg. v, 10, Eliseus non tetigit leprosum, sed verbo curavit. Sed ad hoc dicendum, sicut diximus in Matthæo 4, quod lex non tangendi leprosum ideo data est, quia lepra morbus contagiosus est : et ideo præcipiuntur non tangi, ne leprosi per factum multiplicentur. Ubi ergo per tactum non fit infectio, sed lepræ curatio, ibi non solvitur lex, sed impletur secundum legistatoris intentionem. Et hoc modo secundum Chrysostomum, ostendit se Christus non contrarium legi, sed super legem ut legis Dominum.
13 « Et extendens manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. Et confestim lepra dicessit ab illo. »
Hic ponitur miraculi perfectio.
Et dicuntur duo : perfectio miraculi, et fidelium instructio de miraculo perfecto.
In miraculi perfectione duo sunt : causalitas, et effectus.
Causalitas habet quatuor : virtutis ad operandum protensionem, tactus conjunctionem in operis perfectionem, ac-
Quod autem objicitur de Eliseo, dicendum quod ipse infirmitatis suæ sibi conscius, habens tamen revelationem a Deo non sanavit, sed ad sacramenti mundantis figuram sanandum misit. Et sic in figura gratia sacramentalis Naaman sanatus fuit. Christus autem gratiam mundantem sacramentis non alligavit, sed sacramentis indidit ut medicinis : sibi tamen eam tamquam vera operans retinuit. Et ideo emundationem, quando voluit, et sicut
<--- Page Split --->
voluit, per seipsum perfecit Tetigit tamen etiam propter humilitatem, t ostenderet neminem esse abhorrendum propter sui corporis immunditiam. Isa. LVIII, 7 : Carnem tuam ne despexeris.
« Et ipse præcepti illi ut nemini diceret : sed : Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua sicut præcepti Moyses, in testimonium illis.
« Dicens : Volo. »
In hoc notat actionis facilitatem, quae est subjecta voluntati. Esther, xm, 9 : Non est qui possit resistere tuæ voluntati, si decreveris salvare Israel. Voluntas enim sua si est beneplaciti, continuo consequitur effectum.
Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. »
« Mundare. »
Hic tangitur de miraculo perfecto fidelium instructio de potestate clavis de qua dictum est.
Ecce emundationis præceptum : verbo enim illum curavit. Psal. cvn, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Matth. viii, 8 : Dic verbo, et sanabitur puer meus.
Tanguntur autem hic duo : instructio, et instructionis fama, et miraculi propagatio in omnes.
Circa instructionem sunt per ordinem tria præcepta : unum cautelæ, secundum obedientiæ, tertium autem devotionis et justitiæ.
Ecce opus subsecutum. « Discessit ab eo. » Non autem discessit nisi causa lepræ, et effectus ejus, et actus, et signa discesserunt. Et hoc, « confestim, » supra virtutem naturæ et modum. Quia natura non facit subito : sed potius virtus Dei, quæ est infinita, facit in momento temporis. Verbum enim quod de nihilo fecit creaturas, ut dicit Ambrosius, mutat creaturas prout vult : quod non potest aliqua alia facere potentia vel virtus. Et ideo dicit, Joan. v, 36 : Ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me. Joan. xv, 24 : Si non opera fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent. Maxime enim virtutis opus est, exteriora et interiora membra corrupta et amputata restituere et mundare verbo in momento. IV Reg. v, 14 : Restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
Sic ergo « lepra discessit ab eo. »
Cautelæ præceptum est, « ut nemini diceret : » quia, ut dicit Chrysostomus, si ante propalaretur quam a sacerdotibus dijudicaretur, cum sacerdotes jam conceperint invidiam contra Christum, supprimeretur miraculum per sacerdotes. Maxime enim in lepra difficile est judicium, quia multæ sunt infirmitates similes illi. Alia etiam cautela : quia si divulgaret tamquam dignus habitus tali cura, esset inanis gloria. Et sic forte rediret lepra super eum : sicut propter peccatum lepra Naaman adhæsit Giezi 1. In hoc etiam formam dedit ne virtutibus nostris gloriam quæramus. II ad Corinth. xii, 1 : Si gloriari oportet, non expedit quidem. Jerem. ix, 24 : In hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.
« Sed, Vade. »
Ecce præceptum obedientiæ. « Ostende te, » detegendo loca lepræ, « sacerdò-
<--- Page Split --->
ti, » hoc est, principi Sacerdotum et vicariis ejus qui discernere habent inter lepram et lepram, et inter mundatum et non mundatum : sicut dicitur, Levit. xiv, 2 et seq. Et sic est usus clavis in Novo Testamento : quia ad arbitrium sacerdotis leprosus judicabitur et separabitur, vel conjungetur et reconciliatur Ecclesiæ. Et ideo pœnitentiæ sunt arbitrariæ : sicut patet, Levit. xiii et xiv per totum, et in textu, et in Glossa.
animam unam, « ut audirent. » Quia, sicut dicitur, ad Roman. x, 17 : Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
« Et curarentur, » per virtutes exeuntes ab eo, « ab infirmitatibus suis. » Quia, sicut dicit alias Evangelista, infra, vi, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
« Ipse autem secedebat. »
« Et offer pro emundatione tua. »
Ecce præceptum tertium, quod est devotionis, et justitiæ, et gratiarum actionis. Devotionis quidem in fervore charitatis ad Deum qui emundavit eum : justitiæ, quia justum est dare sacerdoti qui dijudicavit eum : gratiarum actionis pro bono percepto.
Sic autem ordinanda est littera : « Offer illis, » sacerdotibus, « sicut præcepit Moyses in testimonium pro tua emundatione » exhibendum. Vel, « Offer » oblationem sacerdotibus, « sicut Moyses præcepit illis » offerri « in testimonium » lepræ mundatæ : quia cum receperint oblationem, non possunt subticere testimonium. Isa. xliv, 8 : Vos estis testes mei. Isa. viii, 2 : Adhibui mihi testes fideles. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
« Perambulabat autem. »
Ecce divulgatio miraculi per famam : quia non est necesse loqui ubi res clamat. Act. iv, 16 : Notum signum factum est omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
« Magis sermo, » per famam : sicut odor de odorifero quanto magis premitur, tanto magis difunditur. Cantic. iv, 13 : Emissiones tuæ paradisus, hoc est, effragrationes tuæ sunt sicut paradisus, in quo sunt omnia aromata.
In hoc instruens nos, quod quantumcumque sit utilis occupatio, tamen aliquando ab ea declinandum est ad contemplationem.
Et hoc notat cum dicit : « Secedebat, » hoc est, seorsum a turba cedebat, « in desertum » locum quietum, « et orabat, » affectum pueri coram Patre in secreto exponebat. Sicut enim continuo ad exteriora moto spiritu in vigilia attenuatur spiritus, et inanitur, et destituitur : per somnum autem ad interiora reductus ad fontem spiritus, qui est cor, confortatur et impletur et instauratur : ita est in actione, in qua spiritus distrahitur et hebetatur et debilitatur : in contemplatione autem et oratione ad Deum fontem vivum recurrens, inppissatur, et acuitur, et confortatur. Job, xvii, 1 : Spiritus meus attenuabitur. Eccle. xii, 7 : Spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Eccle. i, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
« Et factum est in una dierum, et 17 ipse sedebat docens.
Et erant Pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos. »
« Et » ideo, fama excitante, « conveniebant multæ turbæ, » in cor unum et
Hic tangit de secundæ clavis ordinatione.
<--- Page Split --->
Tanguntur autem hic duo : quorum primum est qualiter deventum est ad miraculum : secundum autem est perfectio miraculi, et explanatio ad usum Ecclesiasticae clavis pertinens.
Modus autem deveniendi ad operationem miraculi in duobus est : quorum unum est ex parte Domini, et alterum ex parte infirmi in quo est perfectum miraculum.
Ex parte Domini dicit tria : doctrinam Domini, multitudinem convenientium ad audiendum verbum, et virtutes ad curandos infirmos.
De primo dicit :
« Et factum est, » inter caetera infinita quae fecit, de quibus non fit mentio, quia non probant propositum istius intentionis. Joan. xx, 30 : Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.
verbum convenientium, et non tangit nominatim nisi eos qui ad observandum eum venerant : quia testimonium ab illis habitum est gloriosius. Pharisæi enim de propria præsumebant justitia, et ideo non audiebant ad ædificationem vitæ. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
« Sedentes » coram eo, cujus doctrinis tamen imbui noluerunt. Eecli. 1, 40 : Accessisti maligne ad Dominum : et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
« Et legis doctores, » qui privilegiati erant, sicut approbati in studio solemni, qui de sapientia sua præsumebant. Abdiæ, y. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau. I ad Corinth. 1. 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
« In una dierum. » Secundum modum loquendi Scripturæ, una dierum est prima dierum septimane : sicut ibi : Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane 3, hoc est, prima sabbati. Marc. xvi, 2 : Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, hoc est, prima sabbatorum. Hæc autem est dies Dominica in qua Dominus resurrexit. Hanc enim diem etiam in isto (quem a portis utriusque mortis ad utramque vitam reduxit) decoram fecit. Sapient. xvi, 13 : Deducis ad portas mortis, et reducis. Porta enim mortis inferni peccatum est, et porta mortis temporalis infirmitas incurabilis est.
Tangit locorum diversitatem unde venerant. « Ex omni, » inquit, « castello. » Loca munita ad præsidia civium ædificata, castella dicuntur : quia castra militum tempore discordiæ ibi habitabant. « Galilææ, » quæ est provincia adjacens de potestate Herodis, « et Judææ, » quæ procurabatur per Pilatum, « et Jerusalem, » ubi fuit religionis metropolis. Et ipsa quidem divisio destructionem imminentem significabat. Luc. xi, 17 : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
In ista ergo die Jesus « sedebat, » quiete verbum salutis proponens, « docens. » Matth. iv, 23 : Circuita Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicaus Evangelium regni.
« Et erant Pharisæi. »
Hic tangit diversitatem ad audiendum
« Et virtus erat Domini. »
Ecce secundum, propter quod multi venerunt. Virtus autem est ultimata potentia, cui nihil obstare potest ad agendum. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
<--- Page Split --->
« Ad sanandum eos. » Osee. xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo : quoniam Deus erat cum illo.
« In lecto hominem. »
Ecce exaggeratio tertia. Quia non in gestatorio, in quo sedentes vel discumbentes aliquando portantur: sed in eodem in quo jacuerat lecto, quem infra grabatum vocat, qui est lectus in quo nihil est mollitiei nisi sub capite. Et dicitur a graba quod est caput. Est autem talis lectus talium infirmorum, qui propter infirmitates suas recedere de lecto ad secessum vel urinam non possunt. Et ideo lectisternia sub se a cingulo inferius non habent, sed habent foramina quaedam in lectis, quibus vasa supponuntur ad recepitonem superfluitatum siccarum et humidarum. Et ex hoc patet, quod magna fuit infirmi hujus miseria.
« Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turbà, ascenderunt suprà tectum, et per tegulas summisærunt eum cum lecto in medium ante Jesum. »
« Qui erat. »
Tangitur hic modus veniendi ad miraculum ex parte infirmi.
Tanguntur autem hic tria moventia ad misericordiam impetrandæ sanitatis a bono Domino. Primum est miseria infirmi. Secundum autem, diligentia et studium intercedentium. Tertium autem, solertia infirmum coram Domino præsentantium.
Exaggeratio est quarta, per consignificatum temporis præteriti imperfecti, quod dicit miseriæ continuationem a præterito in præsens : ita quod diu duraverat infirmitas, et adhuc tunc durabat, sicut, Joan. v, 5, triginta et octo annos habens, in infirmitate jacebat quidam in porticu probaticæ piscinæ.
De primo dicit :
« Et ecce viri : » quia ita debilis erat quod sibi per fecminas et non robustos ministrari non poterat : et ideo viros oportuit sibi ministrare. Infirmitas illa non macerat hominem, sed potius ingrossat et gravat mole maxima laxæ carnis. Et ideo non nisi a viris portari poterat. Et in hoc istius infirmi exaggeratur miseria.
« Portantes. »
Secunda exaggeratio. Quia propriis uti membris non poterat, nec ferula, nec beneficio potentiarum moveri : sicut nonnulli paralytici moventur, trahentes se potius quam euntes.
« Paralyticus. »
Exaggeratio est quinta per speciem infirmitatis.
Et videtur gravissima fuisse ista paralysis. Est enim ista infirmitas multarum specierum. Aliquando dicitur paralysis sola membri stupefactio ex frigore, vel ex casu, vel ex vulnere, vel ex ligatione causata : per quæ pori spiritus sensibilis et motivi vel constringuntur, vel dissecantur : ita quod ad membrum spiritum sensibilem vel motivum in sensum et motum membri non deferunt. Et hoc non est proprie paralysis, sed potius quæ causatur ex humore frigido abscindente sensum et motum per suum frigus, et inordinate remollit per suum humorem. Hic autem aliquando fluit a nervo aliquo,
<--- Page Split --->
orto ab aliquo spondilium, vel capite : et tunc non paralyticat nisi membrum ad quod dirigitur nervus ille secundum Avicennam. Aliquando autem oritur ab ipsa nucha quae est in spondilibus : et tunc aut oritur in superiori nuchae, ubi continuatur ad caput : aut ab aliquo spondilium inferiorum. Si in inferiori oritur, non paralyticat nisi quod est sub eo in quo oritur : si autem a superiori, tunc paralyticat totum, praecipue in latere uno praeter caput : si autem oritur ab ipsis cerebri ventriculis, paralyticabit totum, etiam cum communicatione faciei et linguae : et talis videtur fuisse iste paralyticus qui nullius membri usum videtur habuisse. Matth. vn, 6 : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Sicut autem per lepram significatur infidelitatis infectio, corrumpens verbi et sacramentorum nutrimentum, et faciens casum membrorum a corpore mystico, secundum Bedam : ita per paralyticum significatur incontinentiae vitium, quod quidem rationem habet sanam, sed violentia passionis deducitur ad illicitum. Et sic dissolutus est a compage inferiorum virium animae cum regimine rationis. Jerem. xxxi, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Paralysis enim tremorem inducit : quia morbo expellente membrum ad partem unam, et virtute debili retrahente in partem alteram, ex impulsu et retractu accidit tremor. Sic dicit Aristoteles de incontinente quem ad ordinem rectum trahit ratio, et a bono concepto per rationem, expellit passio concupiscentiae : sicut membra paralytice dissoluta. Daniel. v, 6 : Compages renum ejus, scilicet Balthassar, dissolvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. Balthassar absorbens divitias interpretatur, quia incontinentia divitias et totum absorbet. Lectus autem significat deliciarum lasciviam. Amos, vi, 4 : Vae qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Lectus eburneus est in quo deberet esse decor castitatis, sicut
Clericorum, et Religiosorum, et aliorum omnium. Et in illo est saepe incontintiae lascivia. « Hominem » tamen hunc vocat : quia incontinens rationem habet bonam et sanam, qua homo est homo. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, hoc est, lumen rationis in quo est imago Dei impressa. Psal. xxxviii, 7 : In imagine pertransit homo : quia hanc non amittit per peccatum. Propter illam ergo incontinens dicitur homo. Unde Aristoteles in VII Ethicorum dicit, quod incontinens possidetur a proverbio quo dicitur : Cum aqua suffocat, quid oportet adhuc aquam bibere ? quia tantum bibit concupiscentiae delectationem, quod ipse judicio proprio se condemnat : et tamen iterum et iterum victus siti delectationis iterum bibit. Proverb. xxx, 15 et 16, os vulva est unum de insatiabilibus.
Quatuor autem portantes hunc sunt quatuor secundum intellectum, et quatuor secundum affectum. Secundum intellectum quidem exhortatio honesti, eruditio veri, consilium dubii, et exemplum ad sensum ostensi. Et ideo dicitur, Marc. ii, 3 : Venerunt ad Jesum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. Secundum affectum autem sunt portantes quatuor cardinales virtutes : prudentia agendorum, fortitudo sustinendorum, temperantia delectabilium, et justitia cum proximo communicandorum : de quibus dicitur, Proverb. xxx, 24 : Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus. Quia prudentia non decipitur in eligendis ad vitam, fortitudo non dejicitur in sustinendis propter gratiam, temperantia non illicitur in delectationibus propter se tenentem spiritum, justitia non curvatur ad lucrum illicitum propter temporalem quaestum. Isti sunt viri dicti : quia vincunt, et primi quatuor in intellectu et vi tuentur, secundi quatuor in affectu. Jerem. xvii, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplatatur
<--- Page Split --->
super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
« Et quære bant. »
Ecce diligentia : quia multas vias, ad ostium, ad fenestras, ad parietes attentabant.
« Inferre, » hoc est, intus ubi erat Jesus ferre, « ante eum, » ut lumen oculorum suorum misericordium miseriam ejus adspiceret. Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi. Psal. xxiv, 16 : Respice in me, et miserere mei : quia unicus et pauper sum ego, hoc est, simpliciter pauper.
« Et non invenientes. »
Ecce solertia eorumdem. « Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, » quæ multos impedit a salute consequenda : sicut, Luc. xix, 2 et seq., impedivit Zachæum qui quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quæ significat amicos, et nepotes, et hujus vitæ sollicitudines : quæ turba turbans multos impedit in accessu Salvatoris. Ideo dictum est Abrahæ, Genes. xii, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua.
« Ascenderunt supra tectum, » quod in Palæstina planum esse consuevit, « et per tegulas » apertas, « summiserunt eum, » funibus, « in medium, » domus, « ante Jesum. » Domus enim in qua erat Dominus, ut dicit Glossa, tegulis fuit tecta.
Hæc autem domus in qua docens habitat Jesus, ut dicit Glossa, sacram Scripturam significat, quæ est domus disciplinæ, de qua, Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Hæc fundamentum habet fidem veritatis, I ad Corinth. iii, 11 :
Fundamentum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Glossa : Hoc est, fides Christi Jesu. Parietes quatuor habet : exempla Sanctorum, mandata præceptorum, instructionem morum, virtutem a Deo revelatorum, promissiones æternorum habet quasi superius concludentem testudinem. Super hæc habet litteralem sensum tamquam tegulas cuncta tegentem. Et in hac domo latens docet Dominus. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ. Psal. cxi, 3 : Gloria et divitiæ in domo ejus.
Isti autem quatuor viri solertes quinque faciunt. Portant enim, sublevant, tegulas aperiendo revelant, funibus submittunt, infirmum ante Jesum collocant.
Portant quidem compatiendo, cum ipso patiendo, et adjuvando, Ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Isa. lii, 4 : Dolores nostros ipse portavit. Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos... fœtas ipse portabit.
Sublevant autem, exhortando ad meliora, et ostendendo altiora, I ad Corinth. xii, 31 : Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Psal. lxiii, 7 : Accedet homo ad cor altum. Ezechiel, 1, 20 : Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur, sequentes eum.
Tegulas autem aperiunt, Scriptura velamina tollendo, et Spiritum salutis ostendendo, II ad Corinth. iii, 16 et 17 : Cum conversus fuerit quis ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est.
Submittunt autem, humilitatem docendo, Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Jacob, iv, 6 : Humilibus dat gratiam.
Ante Jesum collocant, confitendo, intercedendo. Isa. xliii, 26 : Narra si quid habes ut justificeris. Josue, vii, 19 : Confitere, atque indica mihi quid feceris. De intercessione, Jacob, v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini.
<--- Page Split --->
Sic ergo ventum est ad miraculum.
20
21
« Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Et coeperunt cogitare Scribae et Pharisaei, dicentes: 'Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? »
Hic tangitur de miraculi perfectione secundum tria, scilicet, ex parte facientis, ex parte infirmi, et ex parte probationis et utilitatis miraculi.
Ex parte facientis dupliciter : ex parte quidem removentis contrarium, et ex parte perficientium ipsum miraculum.
Ex parte removentis contrarium tangit tria : verbum proprie causam tangens sanitatis, murmurationes contradictionis, et invictam rationem repressionis murmuris.
Verbum tangens propriam causam sanitatis dicit : « Quorum fidem, » scilicet virorun intercedentium et portantium eum et praesentantium, « ut vidit, » oculo approbationis. Psal xxxi, 8 : Firmabo super te oculos meos.
« Dixit, » motus fide intercessorum. Luc. vii, 48 : Fides tua te salvam fecit.
Dicit autem Glossa interlinearis quod multum valet fides propria, ubi salutem impetrat fides aliena. Fides autem aliena non salvat nisi in sacramento baptismi a peccato alieno, quod contractum est cum natura. Hic autem non est contractum sed factum peccatum. Ergo non sufficit fides aliena. Resposso. Fides aliena sufficit hic intercedendo, non operando, sicut in baptismo, ubi operando confert salutem : hic autem intercedit pro eo, sicut Stephanus pro Paulo. Et ita intelligitur Glossa.
quod facit hominem sanum habet ut diximus. Matth. ix, 2, dicitur : Confide, fili. Et filium nominat propter sanam in eo imaginem rationis : quia etiam paralysis non communicat cum capite, cum quo si communicaret faceret apoplexiam.
« Remittuntur tibi peccata tua. »
Ecce infirmitatis propria cura. Quia peccatum causaverat infirmitatem, ideo oportet praeidi causam, vel non curabitur infirmitas. Jacob. v, 15 : Oratio fidei salvabit infirmum :... et si in peccatis sit remittentur ei.
Quatuor autem sunt in peccato quae solus Deus dimittit : tenebras quidem quas incurrit homo per aversionem ab incommutabili bono, culpam quae est crimen quam committit contra gratiam benefici, maculam quam incidit in laesione et diminutione naturalis boni, et reatum qui est obligatio ad poenam aeternam. Isa. xlii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Tenebras pellit lumine suae veritatis, culpam autem per collationem gratiae et virtutis, maculam reintegrando et consolidando vulnera boni naturalis, reatum autem per misericordiam infinite suae bonitatis, qua non vult mortem peccatoris.
« Et coeperunt cogitare. »
Ecce murmuratio, propter metum turbae in publicum non procedens. Sicut enim dicit Ambrosius, « invidia timere « potest, credere bonum de eo cui invi- « det non potest. »
« Scribae, » praesumptione scientiae legis, « et Pharisaei, » praesumptione falsae justitiae. Matth. xxiii, 13 et seq. : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocrite.
« Homo. »
Ecce verbum quod est occasio murmuris. Dicit autem : « Homo, » quia id
« Quis est hic qui loquitur blasphemiam ? »
Blasphemia est impositio falsi in
<--- Page Split --->
Deum : quae duobus modis fit, vel quan do Deo attribuitur quod non convenit, vel quando aufertur ab eo quod sibi soli convenit, sicut hic : quia sibi soli convenit remittere peccata. Joan. x, 33 : De bono opere non lapidamus te : sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Matth. xxvi, 65 : Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus ?
Et hoc est quod sequitur : « Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? » Non crediderunt isti testimonio Joannis Baptistæ, Joan. 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Tamen dicunt verum. Psal. 1, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.
« Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
Quid est facilius dicere : Dimituntur tibi peccata ; an dicere : Surge, et ambula ? »
Repressio est murmuris.
Habet autem tria : reprehensionem murmurantium, propositionem miraculi ad judicium eorum, et divinae potentiae demonstratum effectum.
Reprehensio murmuris est ista : « Quid, » hoc est, quare .« cogitatis mala » infidelitatis, « in cordibus vestris ? » quasi ego non sim Deus qui toties coram vobis meæ divinitatis probavi virtutem. Isa. i, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Tamen et in hoc quod respondit cogitationibus eorum, se esse Deum demonstravit. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
« Quid est facilius dicere. »
Expostulatio judicii rationis eorum, ut proprio judicio condemnentur. Luc.
xix, 22 : De ore tuo te judico, serve nequam. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
« Dimituntur tibi peccata : » quod solius Dei esse dicitis, « an dicere, » simplici verbo sine sacramenti operatione, vel orationis, vel medicinæ, sed solo potenti verbo :
« Surge, et ambula. »
Constat quod utrumque ejusdem potentiæ est : licet in se inæqualia sint. Sancti enim invocando, vel sacramenta exhibendo, aliquando curant corpus, et ita dimittunt peccata. Medici autem per medicinas curant aliquando corpora, non animas. Sed simplici verbo creaturas non restaurat, nisi qui simplici verbo creavit eas. Et ideo quoad hoc utrumque est ejusdem potentiae : et ideo invisibile probetur per visibile.
Et hoc est quod dicit :
«Ut autem sciatis quia Filius hominibus habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico : Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Et stupor appehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie. »
Ecce perfectio miraculi ex parte vere facientis, primo per verbum, secundo per effectum. Et tertium sequitur, ædificatio fidelium.
Dicit ergo : « Ut autem sciatis, » certissima probatione, « quia Filius hominis, » quem blasphemare dicitis, « potestatem habet » divinam « in terra dimittendi peccata » solo verbo,sine omni alio
<--- Page Split --->
adminiculo extrinsecus adhibito, vel invocationis, vel sacramenti : tunc ipse Filius hominis « ait paralytico, » sua voce, non sonante de cœlo desuper Patre, et non apparente visibiliter Spiritu sancto : « Surge. » Vox enim mea, est vox virtutis et Patris. Joan. v, 21 : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem.
Quod autem dicit : « Surge, » est in effectum consolidationis, contra membromum dissolutionem.
Et quod dicit : « Tolle grabatum tuum, » est in restitutionem virtutis, contra debilitatem infirmitatis : quia lectus erat gravis quia quatuor portabatur.
Et quia dicit : « Et ambula, » est in restitutionem virtutis motiva, contra paralysis immobilitatem.
Quod autem dicit : « Vade in domum tuam, » est ad restitutionem animalium virtutum, et præcipue virtutis provisiva : contra hoc quod tales inlirmitates per frigidum et humidum ortae a cerebro, debilitant virtutes provisivas et prudentiam. Sensus enim est : « Vade in domum tuam, » hoc est, provide tibi et domui tuæ. Hæc est ergo restitutio integræ sanitatis, et probatio plena potestatis dimittendi peccata, quam Christus tradidit suo vicario et ministris ejus. Matth. xviii, 18 : Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo.
Moraliter autem dicit quatuor : « Surge, » hoc est, sursum te age ad virtutes. Ad Coloss.iii, 1 : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens.
« Tolle lectum tuum, » in onus tuum per pondus doloris, delectationes peccatorum converte. Psal. xxxvn, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me.
« Ambula, » per meritorum profectum. Jerem. u, 30 : Nolite stare, recordamini procul Domini.
« Et vade in domum tuam, » hoc est, conscientiae discussionem et custodiam. Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
« Et confestim consurgens. »
Ecce ad verbi imperium opus subsecutum. « Coram illis, » in testimonium miraculi et confusionem conscientiarum suarum : « tulit lectum in quo jacebat, » plena sibi restituta virtute, « et abiit, » ambulans ordinato gressu, « in domum suam, » utilitatibus propriis consulens, sicut sapiens prudens. Joan. v, 9 : Statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum, et ambulabat.
« Magnificans Deum, » hoc est, magna laude in gratiarum actione extollens. Act. iii, 8 : Ambulans, et exsiliens, et laudans Deum. Eccli. u, 8 et 9 : Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum : et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
« Et stupor, »
Ex viso miraculo, « apprehendit om nes. » Sæpius dictum est quid est stupor. Apprehendit autem admiratio omnes, et quasi violenter tenuit. « Et » ideo « magnificabant Deum. » Quia, sicut dicit Psalmus viii, 2 : Elevata est magnificentia tua super tua super cælos, Deus.
« Et repleti sunt timore. » Devoti quidem timore reverentiae, Pharisæi autem, et Scribæ timore pænæ si contradicerent. Marc. xiv, 1 : Quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum, scilicet Jesum, dolo tenerent et occiderent : sed timebant plebem.
« Dicentes, » confessione veritatis convicti : « Quia vidimus mirabilia hodie, » hac clara luce. Luc. ii, 31 et 32 : Salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum : lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuæ Israel.
<--- Page Split --->
« Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. »
Istud quod hic dicitur, ut dicit Augustinus, per recapitulationem inductum est: quod sic probat Augustinus: « Quia, sicut infra, vi, 13, dicitur, Matthæus cum aliis Apostolis in monte electus est: post descensum autem de monte sanatus est paralyticus, et alia miracula perfecta sunt: et ideo vocatio Matthæi ante facta est. » Unde patet, sicut jam sapius diximus, quod Lucas quæ inducit, non inducit secundum ordinem temporis, sed secundum quod probant ordinem Ecclesiasticum: sicut diximus. Nec convivium fecit ei in domo sua postquam secutus est eum: quia tunc non erat publicanus. Nec Pharisæi murmurassent quod Dominus comederet et biberet cum publicanis. Nec etiam postea domum propriam habuit. Sed ante perfectam sequelam Domini aliquamdiu familiaris existens, invitabat eum et procuravit: et postea per illam familiaritatem factus est discipulus, et ex discipulo factus est Apostolus.
Unde quod hic dicitur : « Post hæc, » notat ordinem rationis, non temporis. Probata enim plenitudine potestatis in usu clavium, inducit post hoc factum per quod probatur plenitudo potestatis in ordine et vocatione et dispositione ministrorum, et dispositionis officiorum. Hoc enim pertinet ad eum qui habet plenitudinem potestatis.
« Exiit » ergo, sicut dicitur, Matth. xx, 1: Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Dicuntur autem in ista historia tria : vocatio videlicet, convivium, et reprehensio murmuris Pharisæorum.
De vocatione autem dicit tria: vocantis misericordiam, vocati miseriam, et ejusdem ad sequendum Christum obedientiam.
De vocantis misericordia tangit duo : diligentiam inquisitionis, et respectum miserationis.
De diligentia inquisitionis dicit :
« Post hæc exiit, » quærens peccatores quos ad pœnitentiam converteret. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.
« Et vidit, »
Non tam oculis corporis quam miserantis respectu. Eccli. iv, 13 : Oculi Dei in diligentes se. Genes. xvi, 13: Tu, Deus, qui vidisti me.
« Publicanum. »
Describit hic vocati miseriam. Describit autem ab infami officio, et a nomine privato ut per hoc aliquantulum tegatur vitium, et a studio lucrorum.
« Publicanum, » quia publicis vectigalibus accipiendis et congregandis erat præpositus. Hæc autem vectigalia de vehendis mercibus accipiebantur. Quidam tamen dicunt, quod erat mercator merces vehens. Et hoc non puto esse verum. Vectigalia autem cum extorsione accipiebantur, et ideo tale officium infame est. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt.
« Nomine Levi. »
Matth. ix, 9, ipse se vocat Matthæum. Binomius enim fuit. Sed Matthæus erat nomen vulgatum, et sub illo cognoscebatur esse exactor, et hoc ipse sibi tribuit propter humilitatem. Proverb. xviii, 17 : Justus prior est accusator sui. Aliud nomen fuit Levi, quod non ita erat vulgatum, et sub illo non cognoscebatur infamia ipsius, et hoc in tegumentum infamiae attribuunt ei duo alii Evangelistæ. Levi autem interpretatur additus : quia sub significatione illius nominis additus est Apostolis, ut nemo quantorumcumque facinorum desperet, si conversus
<--- Page Split --->
fuerit ad Dominum, audiens publicanum factum esse Apostolum et Evangelistam. Psal. LXVII, 23 : Dixit Dominus : Ex Basan convertam, hoc est, ex confusione. Oratio Manassæ, ad finem : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
« Sedentem, » hoc est, quiescentem, « ad telonium, » ad studia illicitorum lucrorum. Sapient. xv, 12 : Existimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
« Et ait illi. »
Hic dicuntur duo : præceptum vocantis, et vocati obedientia.
Præceptum vocantis est : « Sequere me, » hoc est, imitare. Et bene dicit : « Sequere, » quia impossibile est præcedere passu virtutis. Nullus autem omnino potest eum comitari : sed sequi a longe possumus. Job, XXII, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam Domini custodivi. Eccli. XXII, 38 : Gloria magna est sequi Dominum.
« Et relictis omnibus. »
Tangitur obedientia.
Et dicuntur duo : depositio impedimenti ad sequendum, et insecutio.
Depositio impedimenti est in hoc quod dicit : « Relictis omnibus. » Amor enim temporalium impedit a sequendo Christum. Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
« Secutus est eum. » Hoc est perfecctum : abdicare illicitum, et imitari honum. Psal. XXXVI, 27 : Declina a malo, et fac bonum. Jerem. XVI, 16 : Ego non sum turbatus, te pastorem sequens.
« Et fecit ei convivium magnum 29 Levi in domo sua. »
Hic tanguntur duo de convivio : de præparatione scilicet, et de societate convivantium.
De præparatione dicit duo : præparationem, et locum.
In præparatione notantur tria : in factura enim notatur studium præparationis : in convivio autem, jucunditas epulationis : in magnitudine, liberalitas ministrationis.
De primo dicitur, Esther, I, 3 : Jussit rex convivum præparari in vestibulo horti. Tob. VII, 21 : Uzori suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia.
« Convivium » autem sonat in jucunditatem epulantium. Luc. XV, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortus erat, et revixit : perierat, et inventus est.
« Magnum, » quod pertinet ad præparationis magnificam liberalitatem. Luc. XIV, 16 : Homo quidam fecit cænam magnam, et vocavit multos.
« In domo sua. » Ecce quietis locus. In domo enim aliena non fiducialiter quiescitur. Eccli. XXIX, 31 : Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget. Econtra, Sapient. VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia.
« Et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. »
Ecce convivantium societas. Nominat autem publicanos et alios peccatores secum convivantes.
Et hoc est quod dicit : « Et erat turba multa, » quantum ad multitudinem vocatorum. Luc. XIV, 16 : Homo quidam fecit cænam magnam, et vocavit multos.
« Publicanorum, » ad eamdem spem vocationis suspirantium, « et aliorum, »
<--- Page Split --->
supple, peccatorum. Luc. xv, 1 : Erant appropinquantes Jesu publicani et peccatores, ut audirent illum.
Dicit autem hic Chrysostomus, quod Levi de illicite acquisitis Domino fecit convivium. Et tunc quaeritur, Quare Dominus ista cum discipulis comedit et bibit, cum non liceat aliquid talium contingere aut edere? Tob. n, 21 : Non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. Responsio, quod illi qui agunt vices eorum quibus talia ablata sunt, et cum effectu inducunt homines ad restitutionem, possunt de talibus edere, sicut fecit Dominus et discipuli. Quod autem alii comedebant, ad similem restitutionis modum erat invitatio. Et ita omnes licite comederunt. I ad Corinth. ix, 7 : Quis militat suis stipendis umquam?... Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Luc. x, 7, non dicit Dominus: Edentes et bibentes quae illorum sunt sed potius : Edentes et bibentes quae apud illos sunt.
« Discumbentes. »
Discubitus est stramentum, in quo quiescitur partim sedendo, et partim jacendo. Est autem stramentum molle retro ad dorsum, et a lumbis inferius est sessio. Et talis sessio lassis convenit: sicut fuit Dominus et discipuli ex itinere fatigati. Luc. vii, 36 : Ingressus domum Pharisæi, discubuit.
30
« Et murmurabant Pharisæi et Scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? »
Hic tangitur murmur et reprehensio murmuris.
Murmur autem tangitur dupliciter. Murmurando enim ostenderunt invidentia nequitiam. Evomendoautem murmurationemapud discipulos qui adhuc
infirmi erant, ostenderunt primi serpentis astutiam.
Dicit ergo : « Et murmurabant. » Ad Roman. i, 29 et 30 : Susurrones, detractores, Deo odibiles. Sapient. i, 11 : Custodite vos a murmuratione qua nihil prodest, et a detractione parcite linguæ.
« Pharisæi, » præsumentes de falsa justitia, « et Scribæ eorum, » præsumentes de falsi nominis scientia. I ad Corinth. viii, 1 : Scientia inflat, charitas vero ædificat. Ad Roman. xii, 3 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
Videntur tamen justam habere murmuris.occasionem. I ad Corinth. v, 11 : Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus,... aut rapax : cum hujusmodi nec cibum sumere. Ad hoc autem dicendum, quod hoc de præcisis intelligitur. Nullus autem istorum præcisus est : sed convictus et familiaritas Domini fuit eis occasio salutis.
« Dicentes ad discipulos ejus. » Modo primi serpentis aggrediuntur Dominum ex parte debiliori. Eccle. x, 11 : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Non audebant enim Domino hoc dicere, quia sciebant se confutandos.
« Quare cum publicanis et peccatoribus, »
Et aliis criminosis, « manducatis et bibitis ? » Matth. vii, 3 : Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? Posset responderi quod manducare et bibere cum peccatoribus ut convertantur, est in sigum epulationis Angelorum. Luc. xv, 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente. Apocal. iii, 20 : Ecce ego sto ad ostium et pulso : si quis... aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cænabo cum illo, et ipse mecum.
<--- Page Split --->
« Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. »
sti salvandos, et non ex operibus legis.
Et hoc est quod addit : « Ad pœnitentiam. » Act. in, 19 : Pœnitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra.
Hic ponitur murmuris repressio.
Et dicuntur duo : unum quidem per metaphoram, et alterum per metaphoræ expositionem.
Metaphora dicit murmurantium reprehensionem, et publicanorum commendationem.
Reprehensio quidem murmurantium est in hoc quod dicit : « Non egent, » hoc est, non egere se simulant, « qui sani sunt, » hoc est, qui sanos se esse reputant. Nullus enim in toto sanus est peccato et ab inclinatione ad peccatum, quæ est quasi dispositio ad infirmitatem. Et qui reputat se sanum, periculosissime infirmatur : quia medicum non requirit. Apocal. ii, 17 : Dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
« Medico, » de quo dicitur, Eccli. xxvii, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.
« Non veni, etc. »
Explanatio est metaphoræ per finem sui adventus. « Non veni, » scilicet in mundum. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum.
« Vocare justos, » quia illi vocati sunt : sicut Nathanael et alii, qui fuit sine dolo 1. Intelligitur enim istud de vocatione exteriori, in qua non vocantur qui se justos arbitrantur. Omnes autem alii vocantur. Ad Roman. iii, 23 : Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei.
« Sed peccatores, » hoc est, qui peccatores se recognoscunt, per gratiam Chri-
Attende autem, quod hic est quaedam Glossa de vocatione Matthæi quæ est valde dubia. Et dicitur esse Ambrosii. Dicit enim sic : « Reliquit propria, qui « rapiebat aliena. Non solum lucra reli- « quit omnium vectigalium, sed et peri- « culum contemptsit quod poterat venire « a principibus sæculi : quia rationes ve- « ctigalium incompositas reliquerat. Et « quia in nullo prorsus hujus vitæ respe- « ctum vel cogitationem sibi reservavit, « Dominicorum talentorum fidelis dis- « pensator esse meruit. » Tria dicit Glossa ista, scilicet, quod qui aliena rapuerat, propria reliquit. Et hoc est injustitia : quia antequam relinqueret propria, reddere debuit quæ rapuerat aliena : sicut fecit Zachæus, Luc. xix, 8 : Si quid aliquem de*raudavi, reddo quadruplum. Unde et hoc fuit injustum, et discipulis Christi, et doctrinis ejus contrarium. Matth. v, 26 : Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Secundum est quod dicit, quod rationes vectigalium incomposilas reliquit. Et fuit injuria et scandalum contra Christi doctrinam. Injuria quidem : quia vectigalia ex quibus accipiuntur stipendia ad defensiones terrarum, non sunt injusta : et ideo rationes eorum sunt faciendæ. Scandalum autem est tum propter hoc quod et ipse Dominus ut non scandalizaret, solvit didrachma 2. Et alibi dixit, Luc. xx, 23 : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Tertium autem, quod in nullo prorsus respectum vel cogitationem hujus vitæ sibi reservavit, fuit imprudentia : cum etiam Dominus, Joan. xii, 6, loculos legatur habuisse, in quibus ea quæ mittebantur, portabantur ad vitæ necessaria. Nec potest aliquis dicere, quod Dominus
<--- Page Split --->
dispensaverit : quia nulla dispensatio est cum alterius injuria. Nec est simile quod dicitur, Exod. iii, 22, et xii, 36 : Spoliabitis Ægyptum : quia filii Israel laboraverunt Ægyptiis, et spoliati fuerant ab Ægyptiis, et in angaria dira fuerunt apud eos.
Ideo videtur hic dicendum, sicut diximus super Matthæum 1, quod illud convivium factum fuit cum jam ita esset perfectus in amore Christi quod omnia vellet relinquere, et ad ea ultra non redire. Ante autem (licet non legatur) et male ablata reddiderat, et ratiocinia conposuerat. De futuris autem ordinare non poterat : quia quamvis non legitur de istis tribus aliquid fecisse, tamen justitia exigente fecit. Ea vero subticentur aliquando, sicut hic : et ponuntur aliquando, sicut in Zachæo, ut ex aliis quæ scripta sunt, et similia in his quæ non sunt scripta intelligamus. Tamen hic cavendum est : quia in dictis Beati Ambrosii frequenter inveniuntur immixta dicta Ambrosii adoperit : et sunt illa frequenter falsa, et aliquando hæretica.
Habet autem partes duas : unam in qua est occasio veniendi ad factum : aliam autem in qua ratio instruitur dispensationum.
In prima harum est quaestio quaedam mota. Quidam ex discipulis Joannis cum Judæis, sicut dicitur, Joan. iii, 23 et seq., quia secundum veritatem Pharisæi et Scribæ primo discipulos Joannis de hac quaestione sollicitaverunt : et discipuli Joannis sollicitati cum Judæis de hac quaestione cum invidia et murmure contra Christum tractaverunt, et sic concitati ad Christum cum quaestione venerunt. Propter quod discipuli Joannis in hac parte reprehensibiles se reddiderunt, tum de jactantia sanctitatis apparentis, tum de familiaritate ex parte vipereæ generationis, tum de invidia Christianæ libertatis. Ad Galat. ii, 4 et 5 : Propter subintroduetos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu,... quibus neque ad horam cessimus subjectione, etc.
« Quare discipuli Joannis, »
« At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt : similiter et Pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?
Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
Venient autem dies cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. »
Hic incipit adstruere potestatem dispensionum. Est autem dispensatio juris relaxatio propter necessitatem vel utilitatem publicam facta.
In quibus nihil nisi austeritas apparuit, « jejunantfrequenter , » sicut omni solatio gaudii destituti, « etobse - crationes faciunt, » sicut semper ad cœelestia suspensi. Tumque jejunio se affligentes et castigantes ne appetant terrena, I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Obsecratione autem cor ad Deum dirigentes, Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
« Similiter autem et Pharisæorum, » qui credunt resurrectionem mortuorum : et ideo sperant æterna, pro quibus frequenter fecerunt obsecrationes. Jejuniiis autem et aliis austeritatibus corpus a voluptate vitæ temperabant. Unde, Luc. xvui, 12, unus Pharisæorum dixit : Je-
<--- Page Split --->
juno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
« Tui autem,» scilicet discipuli qui te imitantur (ideo factum eorum in te redundat) « edunt et bibunt, » in delicias et saturitatem. Cum tamen fervor novitius plus austeritatis habere deberet ex novitate religionis : quia omnis religio fervet a principio.
Hæc ergo est quæstio ipsorum.
« Quibus ipse ait. »
Ante responsionem istam notandum est, quod vita vetus dicitur a quatuor : quorum unum est causa vitæ veteris, et hoc est inolitum longa consuetudine in homine vel in gente peccatum. Thren. III, 4 : Vetustam fecit pellem meam, hoc est, ad modum vetustæ deformem per peccatum. Ideo præcipit Apostolus, ad Ephes. iv, 22, deponere... veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Aliud est consuetudo observantiarum legalium, quæ ad indicandum peccatum inductæ sunt, et non ad curandum ipsum : sicut sunt omnes observantiæ legales, et etiam Decalogus, secundum hoc quod cohibere dicebatur manum, non animum : et omnia hujusmodi. Ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Et illa est servitus antiqua.
Tertium, æmulation antiquitatis, quæ est semper in cordibus eorum qui transire debent ad novum. Ad Galat. 1, 14 : Abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. Unde etiam in prima philosophia dicitur, quod cum homo consuevit credere contraria principiorum et est oblitus eis, quantumcumque deducatur ad inconveniens, non recedit nisi cum magna difficultate.
Quartum est adulterinæ radices, quæ semper manent ex antiquis erroribus in corde pullulantes. Unde, Jerem. 1, 10 :
Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, etc. Nisi enim paulatim illa effodiantur, non inseretur veritas.
Et ideo sicut in eo qui in scientiis doctrinalibus de errore ducitur ad veritatem, ita est de deductione ex lege veteri ad novam. Qui enim in doctrinalibus habet Philosophos qui ex peccato primos errores seminaverunt, pro diis vel pro sanctis prophetis, numquam curatur ab errore suo. Similiter, si pertinaciter inhaeret erroribus eorum, numquam exit ab eis. Similiter, qui ex æmulatione personæ et non veritatis contendit, numquam curatur. Adhuc autem, nisi errores contrarios principiis de corde suo evelli permittat, numquam curatur. Ita est qui legem veterem arbitratur a Deo esse, ex intentione permanendi datam, sicut veram justitiam justificantem, et non magis ordinatam propter peccatum antiquum, ut pædagogum ad Christum, numquam liberatur a lege. Adhuc, qui omnes observantias ejus et cæremonias putat divinas et tenendas, et non magis mysticas, et in futurum significantes quid faciendum est, numquam liberabitur. Adhuc, æmulator talium propterea quod tanti patres salvati sunt, lege in statu perdurante, et credit hanc salutem fuisse patribus ex lege, ille impossibilis est ad curam. Adhuc etiam, nisi principia præceptorum et quæcumque alia sunt, de corde evellat, ut obligantia, non liberabitur. Et ex his patet quam difficile est veteribus nova immittere, et quam paulatim oportet hominem a veteribus caute educere, et tunc paulatim novis eum coaptare. Et hoc intendit Christus, et ideo duas dat responsiones : unam quæstioni, et alteram subintellectæ rei in quæstione, quam etiam quærentes ignorabant.
Ad solutionem quæstionis nota, quod (sicut diximus in Matthæo 1) triplex est jejunium : satisfactivum, afflictivum, et lætificativum. Satisfactivum est quod
<--- Page Split --->
injungitur pro peccatis emendandis : sicut, Jonæ, iii, 3, et seq., jejunium Ninivitarum. Joel, 1, 14 : Sanctificate jejunium, vocale cætum. Jejunium autem afflictivum est sicut id quod fit, cum nimia desolatione homo dejectus alimentum non sumit : sicut, II Reg. xii, 16, de mortuo parvulo jejunabat David antequam moreretur. Et sic jejunabant antiqui partes ex mœrore dilationis adventus Christi, sicut patet, Numer. xxx, 14 : et in multis aliis locis de jejunio primi, et jejunio quarti, et jejunio septimi, et jejunio decimi 1. Tertium est jejunium lætificativum, quando homo ex præsentia Dei tantum concipit gaudium, quod sibi omnis desipit cibus corporeus : sicut erat jejunium Moysi cum Domino in monte 2, et jejunium Eliæ cum Domino in deserto 3. Nullum autem istorum jejuniorum competit Apostolis. Primum enim non competit : quia baptismi gratiam accipientes, non assumunt extra lamentum vel planctum. Afflictivum non competit : quia impræsentiarum habuerunt omnem consolationem et gaudium. Lætificativum non competit : quia non adhuc ad robur receperant Spiritum.
Et hoc fuit quod dixit Christus :
« Numquid? »
Quasi dicat : Vos ipsi judicate. « Numquid potestis, » congruenter tanti festi et tam festivæ lætitiae, « filios sponsi, » hoc est, cujuscumque sponsi filios sive sodales, « dum cum illis est sponsus, facere jejunare ? » in tanta festivitatis exhibitione et gaudii præsentia. Argumentum, Nehemiæ seu II Edræ, viii, 10 : Sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. Et, ibidem dicitur : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi. Ita etiam filii sponsi Christi in
præsentia ejus jejunare non possunt. Ipse enim est sponsus qui Ecclesiam sibi in natura nostra desponsavit : de quo dicit Psalmus xviii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Joan. iii, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est. Filii autem ejus in ipsis nuptiarum primordiis, de spiritu et non de carne geniti sunt, Apostoli dilecti Christo tamquam filii. II Reg. 1, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita te diligebam. Et ideo illo tempore lætitiae quo præsens erat corporaliter, non fuit congruum jejunare.
« Venient autem dies, »
Passionis primo, et Ascensionis secundo, « cum ablatus fuerit ab illis sponsus, » præsentia corporali, in triduo videlicet usque in diem Resurrectionis, et in decem diebus inter diem Ascensionis et missionis sancti Spiritus, « tunc jejunabunt in illis diebus, » jejunio afflictionis. Unde legitur de Jacobo minore, qui pro similitudine religionis, frater Domini meruit appellari, quod cum videret Dominum mortuum in cruce, vovit se non comesturum panem, nisi viso eo in Resurrectione : quod et ita perfecit sicut vovit. Et ideo tunc jejunio afflictionis discipuli jejunaverunt. Sed cum præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei 4 : tunc numquam jejunaverunt discipuli : sed semper vel exegit ab eis si haberent aliquid quod manducetur, vel ipsi obtulerunt ei quæ habebant, sicut partem piscis assi : vel invenerunt præparata ab ipso : sicut, Joan. xxi, 9, piscem superpositum prunis, et semper comederunt cum ipso : ita quod etiam in die Ascensionis comedit et ascendit. Et ideo Gelasius Papa in memoriam illius facti constituit quod inter Pascha, et Pascha,
<--- Page Split --->
hoc est, inter Pascha et Pentecosten non esset jejunium : quia tunc discipuli et Apostoli non jejunaverunt. Sed in die Ascensionis ablata est ab eis præsentia corporalis, et in die Pentecostes exhibita præsentia spiritualis. Et ideo inter illos duos dies iterum jejunio afflictionis jejunaverunt. Post diem autem Pentecostes et deinceps, jejunaverunt jejunio exsultationis. Et ideo Ecclesia Christi in memoriam illius facti in jejunio Pentecostes cantat Alleluia, quod est laus Dei invisibilis : in aliis autem jejuniis cantat Tractus, qui significant longos tractus laboris : quia in illis repræsentatur jejunium afflictionis, et jejunium satisfactionis.
Hoc est ergo quod dicit.
« Dicebat autem et similitudinem ad 36 illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Et nemo mittit vinum novum in 37 utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt.
Sed vinum novum in utres novos 38 mittendum est, et utraque conservantur.
Et nemo bibens vetus, statim vult 39 novum : dicit enim : Vetus melius est. »
Hic incipit secundum de inductione novitatis : in qua sicut et de jejunio oportet cum neophytis dispensatorie uti.
Inducit autem duas similitudines secundum duos effectus, quos Spiritus sanctus operatur in nobis. Unus est in conversatione exteriori, qui est indumentum virtutis : et alius est in inebriatione interiori, quae ebrietas est amoris spiritualis.
De primo dicitur, Isa. LXI, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. De secundo dicitur, Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi.
De primo ergo dicit quod « nemo » sapiens, « commissuram a novo vestimento, » hoc est, partem panni novi, « immittit, » hoc est, consuit, « in vestimentum vetus, » hoc est, in partem panni veteris.
Et subjungit rationem, dicens : « Alioquin, » hoc est, si aliter faciat, « et novum rumpit, » quia ad se trahit vetus, et generat scissuras, « et veteri non convenit, » quia illud nobilitatem et soliditatem novi sustinere non potest, et ideo non convenit ei « commissura a novo » secum conjuncta. Et ita est dum homo imbutus est veteri conversatione legis, adhuc non convenit ei tota soliditas novæ : quia si secus fiat, et non paulatim manducatur testamentum novum per longas doctrinas parabolarum et exemplorum, utrumque abjiciet, nec credens vetus nec novum : quia jam a veteri incepit recedere, nec recessit : et jam novo inceperat appropinquare, nec pervenit.
« Et nemo mittit vinum novum in 38 utres veteres.
Secunda similitudo de interna spiritus ebrietate. Et patet per se : quia corda veteribus imbuta sunt utres veteres. « Et vinum novum » est cognitio et consolatio nova sancti Spiritus. Psal. cum, 13 : Vinum lætificet cor hominis. Judicum, ix, 13 : Non possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines.
« Alioquin, » hoc est, si secus fiat, « rumpet vinum novum, » bulliendo, « utres » fragiles et veteres. Calore enim solis, loci, et temporis, et naturali calore compugnantibus, uter fragilis sustinere non potest.
« Et vinum effundetur, » quia non est
<--- Page Split --->
digestum ad plenum. I Reg. 1, 14 : Digere paulisper vinum quo mades.
« Et utres peribunt, » veteres. Job, xxxii, 19 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
« Sed novum vinum, »
Novam Spiritus perceptionem, « in utres novos mittendum est, » scilicet corda paulatim innovata. Unde, Act. ii, 13 : Alii dicebant quia musto pleni sunt.
« Et utraque conservantur, » quia tunc et Spiritus custodit corda, et cor custodit Spiritum.
Explanat autem adhuc ulterius dicens :
« Et nemo bibens vetus, »
Cum delectatione adhuc in veteribus detentus, « statim vult, » secundum bene placitum desiderii sui, « novum, » quia a contrario in contrarium secundum naturam non est transitus nisi per medium.
« Dicit enim, » infectus sapore veteris : « Vetus melius est. » Eccli. ix, 15 : Veteraseet, et cum suavitate bibes illud. Sed, sicut dicit Glossa interlinearis, innovatus paulatim volet novum, et tunc appetet ipsum. Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
<--- Page Split --->