CAPUT IV.

Jesus post jejunium quadraginta dierum, ac devictas Satanæ tentationes, in synagoga Nazareth legit factam de se Isaie propheliam ; dicitque prophetam non esse acceptum in patria propria, quapropter volunt eum de monte præcipitare : ejicit in Capharnaum dæmonium, sanatque socrum Simonis, et plures alios, a variis languoribus, ac dæmonia ejicit.

  1. Jesus autem, plenus Spiritu sancto, regressus est a Jordane, et agebatur a Spiritu in desertum 1 :

  2. Diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.

  3. Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

  4. Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei 2.

  5. Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,

  6. Et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

  7. Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

  8. Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 3.

  9. Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

  10. Scriptum est enim 4 quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :

  11. Et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

  12. Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum 8.

  13. Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

  14. Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam 9, et fama exiit per universam regionem de illo.

  15. Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

  16. Et venit Nazareth 7, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

<--- Page Split --->

  1. Et traditus est illi liber Isaïe prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :

  2. Spiritus Domini super me': propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde :

  3. Prædicare captivis remissionem, et cæcis visum : dimittere confractos in remissionem : prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.

  4. Et cum pluciisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

  5. Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

  6. Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratia quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph?

  7. Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice, cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

  8. Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

  9. In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cœlum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

  10. Et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam2.

  11. Et multi leprosi erant in Israel sub Elisæo propheta : et nemo

eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus3.

  1. Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

  2. Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

  3. Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

  4. Et descendit in Capharnaum, civitatem Galileæ 4, ibique docebat illos sabbatis.

  5. Et stupebant in doctrina ejus 5, quia in potestate erat sermo ipsius.

  6. Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum 6, et exclamavit voce magna,

  7. Dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.

  8. Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecesset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

  9. Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?

  10. Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

  11. Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis : socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus 7, et rogaverunt illum pro ea.

  12. Et stans super illam, imperavit

<--- Page Split --->

febri : et dimisit illam. Et continuo surgens ministrabat illis.

  1. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

  2. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia : Quia tu es Filius Dei 1 : et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.

  3. Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum, ne discederet ab eis.

  4. Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

  5. Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

IN CAPUT IV LUCAE

ENARRATIO.

« Jesus autem, plenus Spiritu sancto, regressus est a Jordane, et agebatur a Spiritu in desertum

Diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis, esuriit. »

Hic agit de victoria Christi super tentatorem : ut ostendat quoniam per Spiritum qui datur in baptismo vincitur diabolus et tentationes ejus.

Tangit autem in hac parte duo : opportunitatem tentationis ex parte tentati, et ipsam tentationem.

Opportunitatem autem ex parte tentati tangit in opportunitate septem concurrentium. Unum quidem, plenitudinem Spiritus. Secundum autem, puritatem actus cui erat deditus. Tertium, impetum Spiritus sui ad bonum. Quartum, loci opportunitatem. Quintum, congruitatem temporis ad mysterium. Sextum,

permissionem diabolicæ potestatis. Septimum, dispensativam tentati qualitatem ad tentatorem fallendum. Primum arma efficacia exhibet tentato ad se muniendum. Secundum autem attentum facit tentatum ad ictum tentatoris prævidendum. Tertium autem vires administrat ad resistendum, et aufert vires tentatori ad pugnandum. Quartum subtrahit arma diaboli ad certandum. Quintum non modicum in tentatione ex consortio bonorum adjutorum fert contra hostem præsidium. Sextum, ut laudabilior sit victoria, hostis impugnationibus dat locum. Septimum autem super carnem confortat pugnantem spiritum.

Haec autem Christus non propter se, sed propter nos effecit : quia Christi actio nostra est instructio. Quamvis enim Christus contra se hostem provocaverit, tamen nostrum est declinare ubi possumus, et non vires tentatori subministrare : quia nos non sumus adeo fortes sicut Christus.

Si autem aliquis dicat, quod David petit tentari, dicens, Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Dicendum, quod petit a Deo hic tentationibus purgari, et non in inferno, secundum quod dicitur, Sapient. 11, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Sed non petit tentari a diabolo. Sic autem petit purgari tri-

<--- Page Split --->

bulationibus, quod de via iniquitatis deducatur in via æterna, et in tentationem non inducatur. Multa autem de tentationum generibus et modis et causis et objectis notata sunt a nobis1 : et ideo hic illa repeti non est necesse.

igitur Spiritu plenus sit, qui cum tentatore congredi debet.

Secundum, scilicet, puritas actus, cui Christus deditus fuit, importatur per hoc quod dicit :

De primo igitur dictorum septem dicit :

1 « Jesus autem plenus Spiritu sancto. »

Hic est fontalis plenitudo exuberans et redundans in omnis rationalis creaturæ sanctificationem. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitæ. Fons autem vitæ est spiritus, quia vita est spiritus proprius actus. Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat. De plenitudine autem dicitur, Joan. i, 16 : De ejus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Est autem alia plenitudo sufficientiæ Sanctorum, Act. vii, 33 : Cum esset Stephanus plenus Spiritu sancto. Est etiam plenitudo copiæ in quibusdam Prælatis : sicut, Numer. xi, 16 : Auferam de spiritu tuo, tradamque septuaginta viris. Et hæc est plenitudo gratiæ Beatæ Virginis, Luc. i, 28 : Gratia plena. Et illud, j. 35 : Spiritus sanctus superveniet in te. Sed plenitudo Christi est excellentiæ et redundantiæ, qui Spiritum sanctificationis spirat in omnes. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Plenitudo Sanctorum est ad operationem virtutum. Plenitudo Beate Virginis ad intercessionem peccatorum. Plenitudo Prælatorum ad sacramentorum ministerium. Plenitudo vero Christi ad omnis gratiæ in omnes sanctificandos profluvium. Joan. vii, 38 et 39 : Flumina de ventre ejus, scilicet credentis, fluent aquæ vivæ4. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Hoc

« Regressus est a Jordane. »

Hic enim regressus est reditus a tumultu ad suæ considerationis et divinæ contemplationis secretum. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Sapient. vn, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amariudinem conversatio illius. Qui talibus non est deditus, neque sua vulnera considerat, nec ictum ferientis potest prævidere : et ideo incautus vadit ad pugnam.

Tertium notatur per hoc quod dicit :

« Et agebatur a Spiritu, »

Scilicet suo. Hoc enim significat impetum Spiritus sui ad bonum. Agit enim Spiritus cum præit, et rationem illumí- nans, et voluntatem movens, et naturam ordinans, et concupiscentiæ motus firmans : quia tunc solus est actor. Ad Roman. vn, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Ezechiel. 1, 12 : Ubi erat impetus Spiritus, illuc gradiebantur. Dicit autem Matthæus, quod ductus est a Spiritu3. Tunc enim Spiritus ducit, quando per rationem operis præit. Isa. lxii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Marci autem, 1, 12, dicitur, quod Spiritus expulit in desertum. Spiritus autem cum zelo indignationis contra malum expellit. Isa. lix, 19 : Cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit. Cum fervore ergo devotionis Spiritus agit : cum ratione persuasionis ducit :

1 Cf. Enarrationem in Matthæum, iii, 1 et seq. Tom. XX hujusce novæ editionis. 2 Cf. Isa. xliv, 3 et lviii, 11 ; Joel, ii, 28 ;

<--- Page Split --->

cum zelo autem indignationis contra malum expellit.

Quartum autem innuit per hoc quod dicit :

« In desertum. »

Et subtrahit arma diabolo ad pugnandum. Arma enim diaboli quibus utitur ad impugnandum, sunt quae ponit, I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscientia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, hoc est, deliciae, divitiae, et honores. Et haec non sunt in deserro, si desertum dicatur active a desero, deseris, et passive a deseror, desereris. Haec enim deserenda sunt potius quam deserant. Et quia haec tria deserenda sunt, ideo dicitur, Exod. iii, 18, et v, 3 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro. Genes. xxii, 4 : Die tertio... Abraham vidit locum procul. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Hic ergo pugnandum, et non ubi vires et mundus, et caro administrant tentatori.

De quinto dicit :

« Diebus quadraginta, »

Sicut Moyses ' et Elias 2. Quod enim legislator fecerat, et quod fecerat eximius Prophetarum, hoc facto suo confirmavit Christus, ostendens in facto suo testimonium legis et Prophetarum : innuens ulterius, quoniam ubi habet homo testimonium legis et Prophetarum et auctoris fidei nostrae Domini Jesu, ibi securus est : et tunc fortiter et audacter pugnet : quia talibus adjutus adjutoribus non superabitur. Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt haec. IV Reg. vi, 16 : Noli timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis.

De sexto dicit :

« Et tentabatur a diabolo. »

Ubi impugnationibus hostis licentia et locus datur, ut laudabilior sit victoria. Non enim tentaret si potestatem non haberet. Job, i, 12 : Ecce universa quae habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Joan. xix, 11 : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea vocatur tentator, Matth. iv, 3 : Accedens tentator dixit ei. I ad Thessal. ni, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, hoc est, is qui tentandi hahet potestatem et officium.

Diabolus autem secundum significationem dicitur deorsum fluens, et secundum graecum dicitur criminator. Secundum etymologiam autem dicitur a 6i2 quod est duo, et 6o1o; quod est morsus : quasi duo mordens, corpus scilicet, et animam. Quicumque enim consentit eidem et deorsum fluit, et criminator, hoc est, accusator, et impositor criminum efficitur, et in corpore et anima condemnatur. Ezechiel. xxvni, 17 : In terram projeci te, ante faciem regum dedi te. Ecce deorsum fluens. Apocal. xii, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Ecce criminator. I Petr. v, 8 : Tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ecce corporis et animae devorator.

Septimum notatur in hoc quod dicit :

« Et nihil manducavit, etc. »

Et dicit duo : unum quidem quod est divinum, alterum autem quod est humanum, in eo quod esuriiit.

De primo dicit : « Et nihil manducavit in diebus illis. » Hoc enim in Moyse fuit et in Elia : sed in illis quidem fuit ex hoc quod Moyses et Elias ex multa in-

<--- Page Split --->

tensione intellectus in Deum, vires inferiores, sicut sensum sensificantem, et vegetabilem vegetantem, habuerunt multum abstractas : ita quod neque digestiva digessit, nec attractiva attraxit, neque divisiva divisit, neque consumptiva consumpsit, nec expulsiva expulit, sed corpus sic stans remansit. Unde Paulus, II ad Corinth. xii, 2, dicit : Sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Quia nescit usquequo sensibilis et vegetabilis in corpore operata sit. In Christo autem qui fuit viator et comprehensor utrumque remansit. Et ideo hoc majoris et divinae potentiae fuit quod nihil comedit : et tamen sensibilis et vegetabilis in suis fuerat virtutibus et operationibus. Et ideo nos instruens dicit, Joan. vi, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam : quem Filius hominis dabit vobis. Iste enim cibus est qui non perit, qui sic animam intus reficit. Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

« Et consummatis illis. »

Tangit id quod est humanum.

Dicit autem : « Consummatis illis, » hoc est, ad summam mysterii deductis illis quadraginta diebus. Quia sicut ante diximus, quadraginta dies partibus suis ad quinquaginta consurgunt : et ideo post quadraginta dies, qui sunt nostrum jejunium, die quinquagesima recipimus Spiritum, quo Jesus auctor fidei plenus fuit quando ad jejunium accessit. Quadraginta enim partibus suis, in quinquaginta perficit. Et quadraginta etiam decima pars est anni : quia sex septimanae quadraginta duos dies faciunt, a quibus subtractis sex diebus Dominicis, quibus non jejunatur, triginta sex remanent, qui sunt trecentorum sexaginta dierum. Quinque autem qui remanent dies et quartus, unius habent decimam dimidium diem et decimam quarta. Ponitur autem in quadragesima jejunii primi,

quod est quatuor temporum : et loco illorum et dimidia diei ponuntur quatuor dies primi : ut sit completus numerus quadragenarius. Novenarius enim cum citra perfectum remaneat, indigentem liberatione significat qui decimam solvere debet liberatori, qui per decimam significatur. Et ideo hoc jejunium sancitum est a Domino, prafiguratum a lege, et testificatum a Propheta. Sacramentaliter ergo « illis consummatis, » hoc est, sic ad summam reductis, quod humanum est in se ostendit,

« Esurilit, »

Cibum quaerens secundum naturam : ut ostendat quod homo in necessitate persuadenti inimico consentire non debet, quando etiam necessitas famis cibum exigit. Non enim aliquid ab inimico impetrandum est, neque consilio ejus in aliquo acquiescendum : quia per omnia talia appropinquat homini, et facilius decipit. Unde, Jacob. iv, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Unde, II Machab. iv, 16, in vituperium quorumdam dicitur : Per omnia his consimiles esse cupebiant, quos hostes et peremptores habuerant. Ideo et Christus hosti numquam consensit : quamvis necessaria aliquando persuadere, et rationabilia, et per Scripturam probata videretur.

Hæc igitur sunt quæ opportunitatem tentationis ex parte tentati faciebant.

« Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,

Et ait illi : Tibi dabo potestatem

<--- Page Split --->

hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. »

Hic incipit tentatio. Et habet duas partes : perfectam tentationis victoriam, et ejusdem victoriae effectum in tentato.

Victoria in tribus pugnis describitur : gulae, avaritiae, et inanis gloriae. Quae secundum ordinem historiae sic gestae sunt prout sunt enumeratae. Tamen a Matthae media ponitur tertia, et e converso : quia ipse prosequitur eas per tentationem Adae, qui primo de gula, secundo de inani gloria, et tertio de avaritia est tentatus : sicut patet in ordine horum verborum. Quocumque die comederis ex eo1 : ecce gula. Eritis sicut dii2 : ecce inanis gloria. Scientes bonum et malum3 : ecce avaritia, quae non tantum est pecuniae, sed etiam scientiae : quia avaritia large sumpta vocatur omnis immoderatus et improbus amor aliquid habendi vel adipiscendi. Lucas autem ordinat secundum ordinem rei gestae, in quo ordine sibi succedunt tentationes in deserto factae : et sequitur illa quae facta est in templo. Si enim in deserto de gula tentasset, et postea in templo de inani gloria, oportuisset iterato eum reduxisse in desertum ad tentandum de avaritia, quod non esset compendium.

Cum autem sicut ex verbis Gregorii super Matthæum diximus, sex modis tentet diabolus : aut enim opprimendo rapit, aut insidiando circumvolat, aut minando terret, aut promittendo decipit, aut desperando frangit, aut suadendo blanditur : Christum Jesum Dominum

non potuit opprimendo rapere, quia infinitea fuit virtutis, et opprimi non potuit : neque comminando potuit eum terrere, quia ex conjuncta sibi divinitate infinita gaudebat et securitate : neque etiam desperando eum potuit frangere, quia nihil umquam potuit facere desperandum. Et ideo relinquitur quod aliis tribus modis eum tentaverit, et victus fuerit.

Adhuc autem sciendum, quod cum diabolus quosdam tentet intus, suggestione, delectatione, consensu : quosdam autem extra tantum, exhibendo visui et auditui incitamenta suorum tentaminum : Jesum Christum intus tentare non potuit, quia nihil intus corruptum habuit : sed forinsecus tentamenta exhibuit, et sic tentavit.

His visis, accipienda est littera : quia alia dicta sunt super Matthæum quae ad tentationis intellectum sunt necessaria .

« Dixit autem illi diabolus, »

Per speciem assumpti corporis forinsecus, loquens ad sensum.

Et habet duas partes haec de gula tentatio : propositionem tentationis, et elisionem ejusdem.

De propositione tentationis dicit :

« Si Filius Dei es. »

Patet quod in ipsa tentatione insidiando circumvolat, et duo dicit : explorat enim circuminsidiando, et inclinat ad illicitum : quia omnis tentatio impulsus est vel persuasio ad illicitum.

Exploratio insidiarum est in hoc quod dicit : « Si Filius Dei es. » Sicut enim dicit Ambrosius, Dei Filium in mundum venturum esse noverat per vaticinia, et figuras Scripturarum : ipsum etiam Dei Filium esse ex quibusdam signis timebat, ex stella, ex Magis, ex pastoribus, ex

<--- Page Split --->

Simeonis et Annæ et Zachariæ et Elisabeth et Beatae Virginis præconiis. Nullo modo tamen ipse superbus credere potuit, quod usque ad tantum humilitatis, paupertatis, et passibilitatis descenderet. sicut eum humilem et pauperem et passibilem videbat : et sic utrumque dubitabat : ideo insidians et circumvolans explorabat, dicens : « Si Filius Dei es. » Joan. x, 24 : Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus, dic nobis palam. Joan. vii, 4 : Nemo quippe in abscondito quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Ecce exploratio.

« Et respondens ad illum Jesus. »

Attende qualiter eum diabolus sic explorat ut tentet, sic tentat ut exploret. Dominus, qui sapientia Dei est, sic diabolum decipit ut vincat, sic vincit ut decipiat.

Quod autem dicit quod respondit, notatur quod respondit ad rem quam proposuit. Et per hoc quod dicit, « ad illum, » notatur quod etiam respondit quaerenti, non solum orationi, vel interrogationi. Hæc enim est plena responsio quæ et quæstioni satisfacit, et tamen mirabiliter sine dolo, fallacem fallit.

« Dic lapidi huic ut panis fiat. »

« Scriptum est. »

Tria notantur in persuasione. Primum quidem, quia facile. Secundum autem, quia modestum. Tertium est, quia necessarium videtur persuadere.

Facile enim est, quod dicto fit. Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt. Modestum autem est, quod unus lapis unus panis fiat : et non multi panes fiant. Et ideo dicit : « Lapidi. » Necessarium autem, quod est ad necessitatem sicut panis, et non ad delicias. Hoc autem facit ut facilius persuadeat. Videntur enim esse rationabilia quae proponit, et necessaria, et levia. Rationabile enim est lapidem panem fieri, quia melior est panis quam lapis. Matth. vii, 9 : Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? Panis etiam de primis necessariis est corpori. Unde, Eccli. xxix, 28 : Initium vitæ hominis aqua et panis. Hoc etiam est quod ab omni homine petendum quotidie docetur. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Sic ergo et facile, et rationabile, et necessarium esse videtur : et tamen Christo non persuadeatur, propter causam quam diximus.

Ecce responsio a confirmatione Scripturæ incipiens. Et attende, quod est Scriptura divinitus inspirata, sicut prophetia. Quædam autem divinitus inspirata et ore Dei edita, sicut Lex. Quædam autem et divinitus inspirata et ore Dei edita et per iterationem confirmata, sicut est Deuteronomius. Et quia hæc est magis authentica, ideo a confirmatione istius non recedit Christus summa Dei sapientia.

« Scriptum est » enim hoc Deuter. viii, 3, quod dicit. Ista etiam responsio significatur per limpidissimos lapides quos elegit David de torrente ad sternendum Goliath Gethæum 1. Limpidus enim lapis est solidissimæ auctoritatis veritas. Hæc est etiam sagitta acuta de arcu Scripturæ emissa in cor tentatoris, Psal. cxix, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Respondet : Sagittæ potentis acutæ.

« Quia non in solo pane vivit homo. »

Panis enim verbo Dei constat, et a verbo Dei quo factus est, dependet secundum esse et virtutem cibandi. Et

<--- Page Split --->

ideo si verbum Dei non esset panis, nec panis esset, nec cibaret : et ideo a verbo Dei cibat : et ideo « non in solo pane vivit » qui vivit, « homo, » qui pane vesctur, « sed in omni verbo Dei. »

Congrue autem diabolus in lapide exemplum accepit, qui fronte et obstinatione cordis lapis dicitur, Job, xii, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

Distributio autem quæ hic ponitur, tria habet appellata. Est enim Verbum increatum Dei, quod est causa rei. Et est Verbum quod est ratio rei, quæ est idea rei in mente Dei. Et est Verbum incorporatum quod est forma, in qua res creata est a Verbo Dei, et secundum ideam Dei. Et in omnibus his vivit homo : quia materia panis non cibaret, nisi forma cibi panis esset in ea : nec hæc forma cibi esset, nisi esset idea : nec idea esset, nisi esset Verbum Dei, quod est ars et causa subsistendi omnibus, quæ in sapientia sua fecit.

Dicit ergo : « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. » Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderunt, conservat. Sic enim dicit Psalmus lxxvii, 23, quod panem Angelorum manducavit homo. Sed panem Verbi sapientiæ purum in lumine intellectus Dei manducat Angelus : eumdem autem materiis rerum influxum et incorporatum manducat homo. Ecce quam caute respondet, quam vere : ostendens panis primam virtutem quæ in verbo Dei est, esse quærendam tam ab Angelo quam ab homine. Et sic latet veritate Scripturæ Christus veritas, et fallit omnis auctorem fallacìæ.

Hæc est litteralis veritas.

Sunt tamen quidam hæc mystice exponentes, et per lapidem duritiam legis, et duritiam cordis hominis obstinati intelligentes. Et ideo dictum dæmonis de peccatore accipientes : Dic, oro, ut lapis qui est lex dura, vel cor hominis durum, panis, hoc est, tua per emollitionem pietatis fiat refectio. Quod reputo absurdam esse expositionem, et contra mentem auctoris inductam.

« Et duxit illum diabolus, »

Præcedens eum, non portans, ut quidam dicunt. Duxit autem, sed non abduxit, nec seduxit : sed patienter secutus est eum, ut vinceret in quibus primum hominem vicerat, et sic dejiceret a potestate.

« In montem excelsum, » ut ex situ loci facilius undecumque longe prosciperet. Baruch, v, 3 : Sta in excelso..., et vide. Montem autem quæsivit ei quem purum hominem arbitrabatur, ut etiam ipsa loci eminentia fastum indicaret ambitionis. In montibus enim talibus vulnerati ambitione ceciderunt multi ex fortibus Israel 4.

Mons autem iste in deserto quod est inter Jerusalem et Jericho, ubi hæc tentatio perfecta est, inventus est : et in istum montem Dominus dispensative est ductus a diabolo. Et quod quidam dicunt, quod portavit eum illuc, est valde absurdum. Nec dicitur hoc nisi a quibusdam fabulas judaicas diligentibus.

Unde in ista secunda tentatione duo dicuntur : tentatoris instantia, et tentationis exclusio.

Tentatoris autem instantia ad tentandum intelligitur ex tribus : ex loci congruentia, ex ejus de quo tentat ostensionis evidentia, et ex promissione deceptiva.

Loci congruentia est in hoc quod dicit, quod « duxit illum diabolus in montem excelsum : » ut ex ipsa loci altitudine fastum conciperet. Zachar. iv, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. Diligit enim loca excelsa diabolus. Job, xii, 25 : Omne su-

<--- Page Split --->

blime videt: ipse est rex super universos filios superbiae.

Dicit ergo promittendo :

« Tibi dabo potestatem, »

« Et ostendit illi omni regna orbis terrae. »

Cum tribus modis res ostendatur : ampliatione videlicet spiritus, quo Deus ostendit Prophetis: sicut, III Reg. xxn, 19: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et per lumen quod per modum speculi praesentatur oculis, in quo cuncta apparent quae sunt orbis: sicut Beato Benedicto ostensus est mundus. Et tertio, per digiti demonstrationem. Nullo istorum modorum ostendit diabolus nisi ultimo, ut dicit Chrysostomus. Sicut si diceret: Romanum regnum est ad plagam occidentalem, Persidis regnum ad plagam orientalem, Chaldæorum ad aquilonem, et Græcorum ad meridiem. Et gloria, magna, major, maxima, est in singulis eorum.

Et hoc fecit « in momento temporis, » hoc est, in parvo tempore : quia momentum quadragesima pars est horæ, et ponitur hic pro tempore parvo. Et licet velit decipere, tamen ex rebus congruentibus cogitur loqui. Sicut enim cum deciperet Adam, coactus est in forma serpentis venire, in qua facile posset deprehendi : sic et nunc ex rebus convenientibus loqui cogitur : et ex ipso momento significatur, quod omnis gloria mundi est momentanea : et ideo nec curanda. Isa. xl., 6 : Omnis caro fænum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.

« Et ai illi, etc. »

Ista tentatio est, qua promittendo decipere quaerit. Et ideo quatuor facit : promittit, rationem promissionis subdit, et ad illicitum inducit : et si committatur illicitum, promissum se soluturum ostendit.

Quia in talibus dignitatibus sub potestate continentur et divitiae et honores et gloria. Qui enim in talibus potestate potiuntur sicut domini, accipiunt terrarum divitias, et glorificantur a subjectis. Non enim quaerunt veram gloriam, sed eam quae est ab hominibus. Joan. v, 44: Gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis. Sunt enim potestates quaerentes, et in turbis populorum et sceptris sibi placentes plerumque Sardanapalite, qui non quaerunt nisi ea quae coram hominibus sunt. Et tales sibi adjungunt: a quibus gloriosi habentur, et quorum viribus, ut tyranni, divitias multitudinis subjectae diripiunt. Sapient. vi, 22, datur talibus consilium sic: Si delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Praeterea, potestas citius movet cor quam divitiae : quia divitiae non appetuntur, nisi quia sunt necessitatis futurae sufficiens in omni tempore et loco fidejussor: et in hanc necessitatem cadere non potest, qui super multos habet potestatem. Adhuc autem, divitiae non nisi organice et instrumentaliter deserviunt ad regna: potestas autem substantialis est regnis.

Vide ergo quam astute tangit ea quae cor movere possunt, etiam boni hominis in regimine, et tacet id quod non movet nisi per accidens, et propter aliud, vel non movet nisi cor vile et deficiens. Eccli. x, 10: Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua projecit intima sua. Versute ergo proponit ea quae cor generosum facilius moveant.

Dicit autem, « hanc universam, » ne potestas appetita ab alio, contradicibilis sit, vel a quoquam superiore mutanda. Sic enim non ita appeteretur: quia derisibilis est qui depositus est ab ea, qua

<--- Page Split --->

aliquando potitus est dignitatis potestate. Unde, Matth. iv, 9: Hæc omnia tibi dabo. Eccli. xxiv, 11: Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Isa. x, 14: Universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.

Addit autem de gloria, dicens :

« Et gloriam eorum, »

Quia gloria etiam movet generosum animum, ut propter eam appetantur divitiae plusquam propter se. Gloria enim est late patens praeconium, vel clara cum laude notitia, quam claritatem multi appetunt, non attendentes quod dicitur, I Machab. ii, 62 et 63: Gloria ejus, scilicet viri peccatoris, stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Et illud Isaiae, xi, 6 et 7: Omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo.

Subjungit autem rationem hujus promissionis, dicens :

« Quia mihi tradita sunt. »

Et mentitur : quia gloriam suam Deus alteri non dat 1. Potestatem autem ordinat et committit, sed non nisi a sc teneri permittit. Ad Roman. xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo. Matth. xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cœlo, et in terra. Neque mirum si mentitur mendacii pater et inventor, Joanviii, 44 : Ipse mendax est, et pater ejus. Tamen potestatem videtur dicere, potestatis abusum, hoc est, tyrannidem : quia illam de permissione divina exercet per malos in bonos. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit.

« Et cui volo do illa. »

Hoc est simpliciter falsum : quia etiam malis Deus dat quibus vult : sicut Nabuchodonosor dedit Ægyptum, et multis aliis. Job, i, 21 : Dominus dedit, Dominus abstulit : sicut Domino placuit, ita factum est. Sed diabolus loquitur secundum communiorem usum : quia multi mali sunt quibus ipse permissa sibi potestate ordinat divitias ad tentationem, et laqueum suæ perditionis. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in musculam pedibus insipientium.

« Tu ergo si procidens 2. »

Procidens est pronus cadens : quia non adorat daemonem, nisi cadat pronus. Et iste est major casus qui esse potest : quia honor Creatoris ad infimam et omni vilitate viliorem et incurabiliter corruptam transfertur creaturam. Sic enim usurpando divinitatem, et ipse pronus cecidit, Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram. Et ideo sui casus persuadet similitudinem. Altitudo enim quam in cœlo concepit, adhuc in corde suo perseveravit. Et imitantur illum qui sunt ex parte illius 3. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.

« Si adoraveris coram me, »

Adoratione latriæ, quæ soli Deo debetur. Semper enim illam usurpat quæ Dei est : sicut fecit in cœlo. Et hoc facit promittens avaritiam : quia sicut dicitur, ad Ephes. v, 5 : Avaritia est idolorum

<--- Page Split --->

servitus. Ostendit enim se hic secundum cordis sui tumorem, tamquam ipse sit Deus. Daniel. xi, 36 : Elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica.

« Coram me » dicit : quia multi adorant eum non coram, qui facto adorant eum. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Sed coram adorant, qui cognito daemone, per adorationes et prostrationes honorem latriae exhibent et sacrificia : sicut faciunt necromantici, et illi qui spe lucri faciunt : sicut fecit Theophilus. Et ad hoc a Domino Jesu Christo exegit. Non enim sufficit ei quod exhibeatur ei obsequium in malo opere, nisi etiam a bonis eruat fundamenta fidei, et excluso Creatore quem odit, ad se transferat honorem divinitatis. Psal. cxxxvi, 7 : Dizerunt : Exinamite, exinamite usque ad fundamentum in ea. Job, xl, 18 : Absorbebit fluvium, et non mirabitur : et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. II ad Thessalon. ii, 4 : Adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.

« Erunt tua omnia. »

Ecce confirmatio promissionis, si perficitur persuasio iniquae voluntatis. Genes. xxxiv, 11 et 12 : Quæcumque statueritis, dabo. Augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam, hoc est, animam. Genes. xiv, 21 : Da mihi animas, caetera tolle tibi.

quia, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. ii, 11, non ignorabat cogitationes ejus. Proverb. i, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Et, ut dicit Matthæus, iv, 10, ad hanc tentationem cum indignatione respondit, dicens : « Vade, Satana : » quia, sicut dicit Chrysostomus, in propriis injuriis esse quempiam patientem laudabile est : Dei autem injurias dissimulare nimis impium est. Unde, Esther, xiii, 14 : Timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.

« Scriptum est. »

Deuter. vi, 13, quia ab Deuteronomii auctoritatibus, ratione superius inducta, non recedo : « Dominum, » legis positorem. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. « Deum, » creatorem, et inspectorem, et provisorem. Esther, xiii, 10 et 9 : Tu fecisti omnia, cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continentur,... in ditione tua cuncta sunt posita. « Tuum, » per cultum et illius beneficium. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Exod. iii, 13 : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum. Unde hæc omnia tria unum nomen sunt : « Dominus Deus tuus. » Deuter. vi, 4 : Dominus Deus noster Dominus unus est. Ibidem, v, 7 : Non habebis deos alienos in conspectu meo 1.

« Adorabis »

« Et respondens Jesus, dixit illi. »

Ecce tentationis exclusio cauta, sine consecutione ejus quod tentator intendit. « Respondit » autem ad tentationem, « et dixit illi » ad tentantis nequitiam :

Prostratione : quia ille solus te sublevavit in esse, cum non esses. Et ideo adoratio prostrationis sibi soli debetur. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Psal. lxv, 4 : Omnis terra adoret te, Deus.

<--- Page Split --->

« Et illi soli servies »

Cultu latriæ : quia illa servitus nulli nisi a Deo debetur. Hieronymus in epistola sua, dicens in cordibus vestris, te oportet adorare Dominum. Exod. xx, 5 : Non adorabis ea, neque coles : ego enim Dominus Deus tuus fortis, zelotes. Sapiént. xiv, 27 : Infantorum idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium, et finis.

« Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum supra pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. »

Ecce tertia tentatio de inani gloria quae in deserto non est perfecta, sed in templo in Jerusalem. Præcessit ergo diabolus, et sequebatur eum Dominus, et non fuit portatus ab eo, ut quidam dicunt. Sequebatur autem eum quo voluit, ubi multos per inanem gloriam præcipitaverat, et ubi multi magni gloriosi apparuerunt : quia ibi citius tentatur aliquis ad magna ostendenda, ut inter gloriosos gloriosior appareat : et ubi locus est sanc tificationis, ut ibi minus a tentatore caveat. Isa. LXIV. 10 et 11 : Jerusalem,... domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ. Isa. LII, 1 : Jerusalem, civitas sancti.

Tanguntur ergo hic duo : tentatio, et tentatoris confusio.

In tentatione tria : loci scilicet communis opportunitas, et loci proprii ad tentationem congruitas, et persuasionis versuta malignitas.

De loci communis ad tentandum opportunitate jam dictum est: dixit enim in corde suo illud Ecclesiastici, xxm, 30 et 31 : Ubi non speravit, apprehendetur. Et erit dedecus omnibus.

« Et statuit eum, »

Ascendens ante eum per gradus ad exedram in alto collocatam, unde sacerdotes docebant populum, quam hic vocat « pinnam templi, » quia per modum pinnae templo adhaerebat, sicut apud nos propugnacula adhaerent turribus et domibus : ubi multi per gloriam apparuerant : ut in alto loco Prælatorum stans, gloriam cogitaret : similitudinem sui cordis persuadere intendens. Isa. xiv, 13 : Super astra Dei exaltabo solium meum. Cum econtra doceat Dominus, Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco. Psal. 1, 1 : In cathedra pestilentiae non sedit.

« Et dixit illi. »

Ecce tentationis propositio. Est autem tentatio in qua suadendo blanditur, et ideo componitur ex tribus, scilicet, exploratione, tentatione illiciti, et blanda persuasione.

Explorationem aperit cum dicit : « Si Filius Dei es, » et propria virtute per generationem a Patre habita. Hæc satis. Sapient. n, 16 et 17 : Gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi.

« Mitte te deorsum. »

Absque intentione, competentia dicit : quia qui voluntatem diaboli facit, mittit se deorsum : quia diabolus deorsum fluens interpretatur. Isa. xiv, 15 : Ad infernum detraheris in profundum laci : quia licet malitiam habeat voluntatis, a sapiente Deo illa sic ordinatur, ut facile a considerato et circumspecto deprehendatur. Job, xli, 4 : Revelabit faciem indumenti ejus.

« Scriptum est enim quod Angelis 10 suis mandavit de te, ut conservent te :

Et quia in manibus tollent te, ne 11 forte offendas ad lapidem pedem tuum.

<--- Page Split --->

12 Et respondens Jesus, ait illi: Dicctum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. »

Ecce blandimentum persuasionis. Et habet tria : astutam Scripturae confirmationem, male tamen allegatam : et Scripturae necessariam impletionem : et impunitatis dolosam promissionem.

Scriptura autem est, Psal. xc, 11 et 12, de custodia animarum, ordinata a Deo per Angelos 1, quam inconvenienter diabolus adhibuit Christo capiti, qui sibi sufficiens nulla indiguit custodia.

Dicit ergo :

« Scriptum est, » et ideo certum. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.

« Quoniam Angelis suis. » Psal. cum, 4 : Qui facis Angelos tuos, spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

« Mandavit » Deus Pater, « de te, » qui dilectus Dei es : sicut sonuit in baptismo : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi 2. Et ideo certe specialiter mandavit, cum dixit Angelos custodire debere.

« Ut custodiant te. » Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes : tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt, scilicet laudare nomen Domini. Ad Hebr. 1, 4 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ?

« In omnibus viis tuis. » Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Sapient. x, 12 : Custodivit illum

ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum. Ista custodia dicitur aliquando murus : sicut, Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : Salvator ponetur in ea murus et antemurale, hoc est, custodia Angelorum, et Sanctorum praesidium.

Et allegat istius Scripturae adimplendam necessitatem, dicens :

« Et quia in manibus, »

Hoc est, in potestate defensionis, « tollent te, » hoc est, portabunt te : et ita habet littera Psalmi xc, 12. Sed quia dicit, quod ex alto dimittat se, dicit : Tollent, hoc est, sustollent te, ne collidaris vel collisionem patiaris. Quasi dicat : Qui Prophetam Eliam sublevavit in celum manibus Angelorum subvectum 3, ipse te sublevabit qui es Filius, et non patietur te collidi.

« Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. »

Ecce impunitatis promissio : quia nec minimam laesuram quae est ex offensa pedis ad lapidem eum incursurum promittit. Hoc autem quod de membris opportune intelligitur, diabolus inconvenienter adaptat capiti, quod tali custodia non indiget : et tacet hoc quod contra se esse novit in sequentibus : Super aspidem et basilicum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem . Aspis enim est diabolus, in quantum obturat se ad Dei verbum, et basilicus est, in quantum invisibilis interficit. Leo autem, in quantum esuriens peccatores circuit et rugit. Draco autem, in quantum carnalibus vitiis pectore et ventre repens homines involvit. Et ipse statim est conculcandus, et caput ejus conterendum. Et hoc superbia deceptus, non praesensit.

<--- Page Split --->

« Et respondens Jesus dixit illi. »

« Respondens » quidem orationi, « dixit » malignæ intentioni. Psal. xlix, 21 : Argum te, et statuam te contra faciem tuam.

« Dictum est, » Deuter. vi, 16, quia a Deuteronomio propter secunda legis prafigurationem non recedit : quia, « Non tentabis Dominum Deum tuum. » Tentare Deum, est se discrimini committere, ut videatur an Deus pro ipso miraculum velit facere. I ad Corinth. x, 9 : Neque tentemus Christum, scilicet Deum, sicut quidam tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Psal. lxxvii, 18 : Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Eccli. xviii, 23 : Noli esse quasi homo qui tentat Deum. Ideo enim dedit homini intellectum et sensum, ut in talibus sit in manu consilii sui. Eccli. xvii, 3 : Consilium, et linguam, et oculos, et cor dedit hominibus excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Et ideo dedit ei hæc adjutoria quod videret quid ageret, et se discrimini non committeret.

« Et consummata omni tentatione. »

Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

Et traditus est illi liber Isaiæ Prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :

Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde :

Prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem : prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.

Et cum pluciisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

Et omnes testimonium illi dabant, et miraban tur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius. »

Ecce effectus victoriae : quia, cum ad summum perfectionis et victoriae tentatio deducta est, « diabolus recessit ab illo. » Jacob. iv, 7 et 8 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis : appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. I Petr. v, 9 : Cui resistite fortes in fide.

« Usque ad tempus. » Hoc autem est tempus passionis, quando iterum tentavit fortiter per uxorem Pilati, et per Judam. Per Judam primo, quaerens occidere : præsumptione autem habita de Filio Dei per uxorem Pilati quæsivit redimere.

Hic incipit pars quæ est de illuminatione doctrinae.

Et tangit ab hoc loco usque ad vigesimum secundum capitulum, omnes ordines ecclesiasticos : ordines, inquam, qui sunt in fundamento, in capite, in dignioribus, et quasi officialibus membris, sicut Apostolis, et successoribus eorum Episcopis : et membris inferioribus, sicut discipulis. et successoribus eorum presbyteris, qui sunt secundi ordinis viri. Et quia nihil aliud Lucas inducit nisi quod est ecclesiasticum, ideo suam formam in quatuor animalibus probat esse vituli. Et ideo etiam non sequitur ordinem temporis in re gesta : sed sequitur ordinem ecclesiasticum in constitutione graduum Ecclesiæ, et illuminatione uniuscujusque gradus. Et inducit

<--- Page Split --->

gesta secundum quod opportune probant gradus, et confirmant eos, et probant illuminationem eorum.

Adventus notatur in hoc quod dicit :

« Et regressus est Jesus »

Hæc autem omnia suis locis patebunt. In omni autem ædificio oportet primum jacere fundamenta : sicut dicitur, Matth. vii, 24, quod vir sapiens ædificans domum, primum fodit in altum, et ponit fundamentum supra firmam petram : ita Lucas intendens construere Ecclesiam in suis gradibus, et ministeriis, et officiis, præponit fundamenta omnium in residuo istius capituli : et deinde construit ordinum officia usque ad passionem.

Fundamenta autem omnium ecclesiasticorum sunt tria : veritas, potestas, et operatio. Veritati innititur doctrina ministrorum. Potestati divinae innituntur sacramenta. Operationi innititur officium prædicationis, et auctoritas missionis. De his autem in propriis locis reddetur ratio.

Et ideo tria facit in residuo istius capituli. Primo autem horum omnium ostendit veritatem : et circa hanc facit tria, quorum primum est ea qua ad veritatis ostensionem venitur, opportunitas. Secundum est ex Prophetarum eximio testificata veritas. Tertium est testimonii inducti explanata perspicuitas.

Opportunitas autem adhuc est in tribus : loco videlicet, et tempore, et legentis dispositione.

De loco autem dicit duo, scilicet, de loco communi, et loco proprio.

De loco communi adhuc duo innuit, Tangit enim locum communem habitationis audientium, et locum communem ad docendum, conventibus audientium deputatum.

Circa locum communem habitationis audientium dicit tria : Doctoris videlicet ad audientes adventum, loci dispositionem, Doctoris famam.

De Doctoris adventu dicit adventum, utilitatem, et efficaciam in docendo.

Non quidem immediate post tentationem fuit de Judæa in Galilæam regressio, sed potius illa quam describit Joannes, i et ii. Et est quando in Galilæa ad testimonium Joannis quibusdam discipulis innotuit, et aquam in vinum convertit : et tunc iterum in Judæam secundo anno a baptismo, Joanne jam incarcerato iterum in Judæam exivit de Galilæa, et post aliqua facta iterato in Galilæam rediit : et tunc hæc quæ hic describuntur perficit. Lucas autem qui Joannem prævidit scripturum, non posuit : maxime ideo, quia licet deitatem Christi ostenderent, tamen ad probationem ordinis ecclesiastici non multum faciunt, quem ipse prosequendum suscepit.

De hac ergo dicit :

« Regressus est : » qui regressus est reductio illuminationis super audientes post egressum ab eis factum in contemplationem veritatis, et confutationem hostis. Ad hæc enim duo a cura sua egreditur : ut contemplando veritatem hauriat, quam prædicando effundat : et ut in oratione pro subditis dæmonem vincat, et a subditis compescat. Ezechiel, i, 14 : Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis . Ideo dictum est Abrahæ, Genes. xii, 1 : Egrevede de terra tua, et de cognatione tua : ut de suis aliquando ad contemplationem et orationem egrediatur. Et dictum est Jacob ut in terram suam revertatur 1, ut significetur, quod Prælatus per regimen et actionem virtutis ostendendæ, aliquando ad suos revertatur. Et hoc Christus nos instruit, cujus omnis actio nostra est instructio.

Qua autem utilitate dicit : « Jesus : » quia salutis viam monstrans suis : propter quod etiam pontifex appellatur, ad Hebr. ix, 11 : Christus assistens pontifex

<--- Page Split --->

futurorum bonorum. Jesus enim semper dat documenta salutis. Luc. i, 77: Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.

congregandæ, et sub uno Ecclesiæ ovili concludendæ.

De fama autem quæ omni Doctori necessaria est subjungit, dicens :

De efficacia sui in docendo subjungit :

« Et fama exiit per universam regionem de illo. »

« In virtute Spiritus, »

Qui est vehiculum omnis virtutis. Oportet enim quod doctrina inspirationis Spiritus, virtute Spiritus demonstretur : quia aliter caret effectu. Dat enim Spiritus inspirationem intellectus, Job, xxxii, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Sed virtus Spiritus dat probationem : quia ejicit daemonem, Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Et ideo Dominus monet Apostolos ne ante doceant quam virtutem Spiritus accipiant, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. I ad Corinth. ii, 5 : 'Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Tangit autem locum communem habitationis audientium, dicens :

« In Galilæam. »

Unde, Luc. xxiii, 5 : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. Ibi enim fuit principalium discipulorum communior habitatio, Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? Causa autem in praemissis est habita : quia hunc inceptionis doctrinæ suæ locum determinaverat prophetia Isaie, ix, 1 et 2 : Trans Jordanem Galilææ Gentium. Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Ex eo autem quod Propheta ibidem dixit, incipiendum fuit ut vocarentur ad fidem Gentes, quæ ibi mixtim cum Judæis habitabant : et ex Judæis et Gentibus oves Christi erant

Est enim fama sicut odoris diffusio bonæ opinionis in omnes. Sicut enim gustus est, ita et odor : dulcis enim saporis, dulcis est et odor. Cum autem sapor sit sequela complexionis : ubi bona est complexio, ibi bonus sapor, et inde debet causari bonus odor. Bona autem complexio in bona et subtili humidì digestione, est bona humorum ad medium reducta contemperantia. Et sic in humoribus spiritualibus, qui sunt quatuor passiones naturales : gaudium, tristitia, spes, et timor. Ubi enim charitas est hæc bene digerens, et ratio sapientiæ hæc bene ad medium ordinans, ibi est bona cordis complexio et bona digestio. Et iste homo optimus est in se, dulcissimus in societate, et fragrans in opinione. Bonus igitur Dominus de quo dicitur, Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me. Dulcis Dominus in societate participantium eum, de quo dicitur, I Petr. ii, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et ideo necesse fuit quod bono odore fragraret in opinione omnium. Bonum autem odorem venenata refugiunt. Unde, II ad Corinth. ii, 13 et 16 : Christi bonus odor sumus in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitæ in vitam. Sed mirum esset in naturalibus, si id quod malæ est complexionis et malæ digestionis, haberet saporem dulcem et odorem delectabilem. Monstruosum ergo est in moribus quod velis esse malus, et tamen hominibus delectabilis, et apud omnes esse bonæ opinionis. Isa. xxxiv, 3 : Et de cadaveribus eorum ascendet fætor. Psal. v, 11 : Sepulcrum patens est gultur eorum. Econtra de bonis.

<--- Page Split --->

Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata, hoc est, secundum virtutes conversationis. Genes. xxvii, 27 : Statim ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedixit illi.

« Et ipse docebat. »

Hic tangit locum communem, qui determinatus est docenti. Synagoga enim dicitur a σὺν quod est cum, et ἄγω quod est duco, quasi conduco. Et quia brutorum est alio quodam ducente et trahente, conduci : ideo infidelium conventus vocatur synagoga. Ecclesia autem dicitur congregatio, et illa est rationalium quia congregantur, quae congregantur proprio motu. Et ideo utentes ratione ad lumen fidei in unam congregantur fidem. Et ideo non Synagoga, sed Ecclesia vocatur.

Synagoga autem hic dicitur domus in quam convenerunt Judæi audire verbum Domini. In has ergo domos Jesus et Apostoli frequenter convenerunt proponere multitudini verbum Dei : quia verbum Dei in publico et non in angulis est proponendum. Eccli. vi, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere. Joan. xvii, 20 : Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta.

« Et magnificabatur, »

Hoc est, magnus prædicabatur, « ab omnibus, » propter dictorum veritatem, propter virtutis in exemplis ostensionem, et propter miraculorum ostensionem. Luc. xxiv, 19 : Qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Luc. vii, 16 : Quia Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Matth. vii, 29 : Admirabantur turbac super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.

« Et venit Nazareth. »

Hic tangit locum proprium tam auditoris quam Doctoris : auditoris, « Nazareth : » Doctoris, « Synagogam, » quafuit in Nazareth. Et ibi innuit congruitatem temporis : « In die sabbati. »

Dicit ergo : « Et venit Nazareth, » semper floris amans speciem, flos de radice Jesse, « ubi nutritus fuerat. » Cantic. ii, 16 et 17 : Qui pascitur inter lilia, donec adspiret dies, et inclinentur umbræ. Justus germinabit sicut lilium, et florebit in æternum ante Dominum 1. « Rex enim apum, ut dicit Ambrosius, de rore florum concipitur et nascitur. » Christus autem rex apum, hoc est, Sanctorum est, qui in principio, hoc est, in primo adventu prædicato ab ipsis, habent dulcorem : in fine autem, hoc est, in secundi adventus prædicatione, habent aculeum : quia ibi pungunt per timorem judicii. Eccli. xi, 3 : Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. Cantic. iv, 11 : Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. « Mel enim, ut dicit Avicenna, est ros collectus linguis apum de floribus. »

« Et intravit secundum consuetudinem. »

Hic est argumentum, quod bonæ consuetudines sunt tenendæ, quas ipse Dominus suo confirmavit opere. Ad Hebr. x, 25 : Non deserentes collectionem nostram sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Et,

<--- Page Split --->

infra, y. 36: Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

Hic ostenditur moraliter ad similitudinem Domini quoniam Ecclesias a quibus nutrimenta accipimus, verbi Dei praedicatione, et laude Dei, et consilio frequentare debemus. Aliter ipsi agri Ecclesiae qui nos nutriunt, contra nos clamabunt. Job, xxxi, 38-40: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent : si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflizi : pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Terra enim clamat, cujus fructibus non deservimus. Sulci deflent, quibus pro fructu nobis ministrato spiritualia non rependimus. Fructus absque pecunia comeditur, quando temporalia avare sumimus, et bonorum operum fructu, eadem tamquam pro pecunia non comparamus. Anima agricolarum afflicta est, quando oblationes fidelium accipimus, et animas a peccatis non liberamus : de quo dicitur, Osee, iv, 8: Peccata populi mei comedent, hoc est, oblata pro peccatis, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum Pro frumento autem oritur tribulus, quando pro adipe quo nutrimur ab Ecclesiis, punctura oritur conscientiae. Et pro hordeo spina nascitur, quando pro pabulo quod animalibus hominibus exhibere debuimus, punctura germinat penae aeternae.

Tangit autem convenientiam temporis, dicens :

« Die sabbati. »

In quo duo commendantur : unum quidem, ut in festis templum visitemus : et ut in docendo locum ad docendum privilegiatum observemus.

De primo dicitur, Exod. xxiii, 17, ubi præcipitur, quod in festis solemnibus coram Domino quilibet appareat 1. Ad hoc enim indici sunt dies feriati, ut illis die-

bus, privatis operibus et re familiari non retracti, omnes ad templum veniant, et ibi laudibus divinis intersint, et verbo Dei et orationi intendant.

Locum etiam privilegiatum et ad hoc ordinatum publicus eligat Doctor : quia ibi disciplina tenetur, et non excitatur tumultus, doctrinam impediens. Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Et ideo præcipitur hoc, quia in domo illa et publicus est auditus, et humilis : quia oportet ut ad pedes sedeant publici Doctoris. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinguant pedibus ejus, accipient de docrtina illius. Eccli. xxxii, 6 : Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. Importune enim extollitur in sapientia, qui ubi non debet, et quando non debet, et quibus non debet, ingerit suam sapientiam. Et ideo propter publicum privilegiatum, et die sabbati intravit in Synagogam, quo omnes intentione audiendi conveniunt.

Ecce hoc est quod dicit de loci et temporis opportunitate.

Et de docentis dispositione subjungit, dicens :

« Et surrexit legere. »

Dicit autem quinque, et innuit ante hæc omnia sextum. Innuit enim quod primo reverenter sedit ad auditum : secundo, devote surrexit ad doctrinae verbum : tertio, ordinem Lectoris per seipsum confirmando assumpsit : quarto, non per se, sed ab alio traditum sibi accepit librum : quinto, librum ut sapiens et sciens libri continentiam revolvit : sexto, Scripturam competentem suae intentioni de libro accepit. Arguit autem exemplo suo plurimos, qui horum nihil observant, et tamen docere præsumunt. Per sessionem enim docet nos primo sedere ad auditum et studium : per sur-

<--- Page Split --->

rectionem, reverentiam debitam exhibere ad proponendum verbum: per lectionem, docet non contemnere ordinem ecclesiasticum : per assumptum ab alio librum, subire examen ante nos approbatorum magistrorum : per libri revolutionem, habere notitiam Scripturarum : per inventionem intenti, discernere id de Scripturis quod ad nostrum valet intentum.

De sessione autem ad studium gloriatur Apostolus, Act. xxii, 3 : Secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis.

De surrectione, Nehemiæ seu II Esdræ, ix, 3 et 4, quod surrexerunt super gradum Levitarum, et consurrexerunt, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater in nocte.

De ordine Lectoris (qui est ordo ecclesiasticus, quem Dominus ibi suscepit ministrare, et consecravit in seipso legendo prophetias) dicitur, Nehemiæ seu II Esdræ, viii, 8 : Legerunt in Libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.

natio legis. Et quia legem explanare et implere spiritualiter voluit, ideo ab explanatione testimonium sumpsit. Isaias autem inter sanctos Prophetas, primus fuit cui omnes innituntur : et ideo ab ipso potius quam ab alio incepit. Præterea, præcursor ab ipso inceperat. Adhuc autem, quia vocationis Gentium prænuntiator apertior fuit, ut dicit Ambrosius. Ideo ergo ab Isaia exorsus est doctrinam.

De quinto autem dicit :

« Et ut revolvit librum. »

Revolutio libri significat universalem libri notitiam. Et arguit eos qui antequam principia sciant librorum, docere præsumunt : contra quos dicit Dominus, Joan. v, 39 : Scrutamini Scripturas : quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere. Isa. xxxiv, 16 : Requiritc diligenter in libro Domini, et legite.

De sexto dicit :

De quarto dicit :

« Et invenit locum ubi scriptum erat. »

« Et traditus est illi liber. »

In hoc enim quod per se non accepit, ostendit quod magisterii officium non est sumendum ab eo qui examinatus et probatus non fuerit ab antiquioribus præceptoribus. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Multum enim temerarium est per se sumere librum : cum nec in cœlo, nec in terra inventus sit dignus qui solvere possit præter Leonem de tribu Juda. Apocal. v, 9, dicitur de Agno : Dignus es, Domine, accipere librum, et solvere septem signacula ejus, quoniam occisus es, etc.

Dicit autem quod fuit

« Liber Isaïæ Prophetæ. »

Causa autem est quod illum librum sibi tradi voluit : quia prophetia est expla-

Ecce congruum intentioni suæ et ad materiam propositam testimonium : contra quosdam, de quibus dicit Hieronymus, quod ad suam intentionem contra mentem Auctoris trahunt scripturam repugnantem. Psal. lxxvii, 9 : Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. Arcum enim Scripturæ tendit, qui ultra quam Auctor intendat eam in austeritatem trahit. Remittit autem qui præter intentionem Auctoris eam enervat ad impunitatem. Aliquando etiam non facit ad propositum id quod inducunt, sed ad id quod volunt nituntur Scripturam repugnantem exponere. Isa. xxxii, 6 : Stultus fatua loquetur. Eccli. xx, 13 : Gratiæ fatuorum effundentur. Ibidem, y. 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.

<--- Page Split --->

« Spiritus Domini super me. »

Ostensa opportunitate loci, et temporis, et perfecta dispositione docentis, tangit testimonium inductum.

Tangit autem hic quatuor : ungentem, unctionem, officium, et auctoritatem : quae necessaria sunt in omni Doctore, et Prælato, et Prædicatore.

Circa ungentem quidem tangit duo : naturam, et dignitatem.

Naturam autem cum dicit : « Spiritus Domini. » Et potest esse constructio transitiva et intransitiva. Si est transitiva, tunc Dominus supponit pro Patre, et Spiritus pro tertia in Trinitate persona. Et est sensus : Spiritus Domini, hoc est, qui procedit a Domino Patre. Joan. xv, 26 : Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Sapient, 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Si autem est intransitiva locutio, tunc Spiritus Domini idem est quod Spiritus Dominus : et tunc Domini supponit pro tota Trinitate essentialiter, quia Deus Trinitas est spiritus. Joan. iv, 24 : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et, supra, y. 22 : Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

Dignitatem autem tangit sive auctoritatem, quando dixit :

« Super me. »

Et si secundum hominem loquatur, plana est locutio : quia sic Spiritus utroque modo super eum est dignitate. Joan. xiv, 28 : Pater major me est. Et sicut dicit, Pater major me est, ita potest dicere : Spiritus major me est. Si autem loquatur secundum deitatem, tunc Spiritus non potest stare nisi pro Patre. Et sic exponit Hilarius in libro de Synodis. Ut sit sensus : Spiritus Domini super me

est auctoritate paternitatis : et ego tamen non sum sub ipso, sed æqualis sibi : quia generatio sua in omnibus divitiis facit me æqualem sibi, et in nullo sibi inferiorem. Isa. xi, 2 : Requiescat super eum Spiritus Domini. In nullo enim perfecte, in nullo disturbatus quievit nisi in ipso. Joan. 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Genes. viii, 8 et 9, Noe emisit columbam, quæ cum non inveniret ubi requiesceret pes ejus, ad arcam, hoc est, ad Christum reversa est. Christus enim est arca in qua pacata fuerunt omnia animalia.

Tangit autem unctionem cum dicit :

« Propter quod unxit me. »

Et bene dicit : « Propter quod, » quia unctionis causa est Spiritus super nos existens. Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia, scilicet Spiritus sapientiae, sicut dicitur, Sapient. vii, 24 : ita quod etiam per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit 2 : et ubicumque penetrat, ibi ungit sicut unguentum, quod ingrediendo penetrat, et dolorem, vel consumendo morbum, vel ampliando locum, lenit : vel forte utrumque faciendo. Ad Hebr. 1, 9 : Propterea unxit te Deus... prae participibus suis. Psal. xlvi, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus,... prae consortiumis suis. I Joan. ii, 27 : Unctio docet vos de omnibus. Act. iv, 27 : Puerum tuum Jesum quem unxisti. Haec autem unctio est plenitudo charismatum ex unione proveniens naturarum, de qua nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia 1. Hoc est quod dicitur in Psalmo cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus.

<--- Page Split --->

Sequitur de auctoritate, cum dicit :

« Evangelizare, etc. »

« Et tangit duo : auctoritatem, et officium ad quod datur auctoritas. Missio autem confert auctoritatem, cum dicit : « Misit me. » Isa. xlviii, 16 : Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Ad Roman. x, 15 : Quomodo prædicabunt, nisi mittantur ? Et in hoc formam dat ne aliquis doceat nisi Spiritum habeat, et unctione doctus sit, et auctoritatem habeat missionis.

Officium autem est evangelizare : et de hoc tangit, in communi scilicet, et in speciali.

In communi dicit : « Evangelizare pauperibus. »

Attende, quod littera Isaïe1, habet sic: Ad annuntiandum mansuetis misit me. Est enim aliud evangelizare, et aliud prædicare, et aliud annuntiare, et aliud docere : sicut accipitur ex verbis Chrysostomi super Matthæum. Evangelizatur enim quod bono et gaudio plenum est in auditu de donis, Isa. xl, 9 : Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere, dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester. Prædicatur autem quod de fide est supra rationem, I ad Corinth. I, 23 et 24 : Nos prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Annuntiatio autem est nuntium divinæ voluntatis : sicut est de mandatis, et consiliis, vel de aliis secretis Dei patefactis homini, Isa. xii, 5 : Cantate Domino quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Doctrina autem est de his quæ subsunt rationi, quia illa per causam possunt ostendi : sicut est de moralibus pertinenti-

bus ad virtutes morales, Matth. v, 2 et seq. : Et aperiens os suum, docebat eos, dicens : Beati pauperes, etc. Beati mites, etc. Beati misericordes, et hujusmodi.

Dicit ergo : « Evangelizare, » propter primi adventus gratiam : annuntiare autem propter divinæ voluntatis ad Christum faciendam notitiam. Psal. cxlvii, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Luc. iv, 43 : Oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

Quibus autem evangelizandum, dicit dupliciter : in communi, et per partes.

In communi Propheta dicit : Man suetis, Christus autem : « Pauperibus. » Duo enim sunt in verbo Dei : unum quidem, quod aliquando acriter reprehendit et compungit : aliud, quod ea quæ supra sunt, promittit, vel comminatur. Et si quis propter ista impatienter audiat verbum, numquam suscipiet verbum Dei. Et contra hæc duo dicit Propheta, quod mansuetis venit annuntiare, quia alii non suscipiunt verbum. Jacob. 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, scilicet Dei, quod potest salvare animas vestras. Isa. xi, 4 : Judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Mansuetus enim est qui manu trahenti, vel ducenti, vel impingenti est assuetus : ita quod nec impatientiam ostendit, nec aliquid molestiae manu inferat. Et ille est qui nec provocatur alienis injuriis, nec irrogat proprias. Et hæc est optima dispositio ad auditum. Quia verbum est adversarius noster : et si simus impatientes, numquam consentiemus eidem. Matth. v, 25 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo. Sunt etiam quidam quibus fiunt verbi promissiones, et non aliis : et illi sunt quos mundus iste bonis suis non consolatur :

1 Isa. LXI, 1 et 2 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et

prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem : ut prædicarem annum placabilem Domino, et ciem ultionis Deo nostro.

<--- Page Split --->

sed habitis omnibus hujus mundi divitiis et deliciis, se nihil habere reputant nisi cœelestia acquirant : et illi vocantur pauperes spiritu. Et hanc auditorum idoneitatem tangit Christus cum dicit : Pauperes. Matth. xi, 5 : Pauperes evangelizantur. Isa. xxix, 19 : Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt.

« Misit me. » Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum. Genes. xxxvii, 14 : Missus de valle Hebron, venit in Sichem.

Quod autem in communi dixerat, explicat per partes, dicens :

« Sanare contritos corde. »

Habet autem duos paragraphos : unum, qui pertinet ad eos quibus missus est : et alium, qui pertinet ad tempus missionis.

Ille quidem qui pertinet ad eos quibus missus est, habet quatuor beneficia, contra quatuor defectus : quorum unus est interior, de quo dicit : « Sanare contritos corde. » Littera qua utimur in Isaia, habet : Ut mederer contritis corde. Sed quia finis medicaminis est sanatio, ideo Christus ponit quod perfectum est. Servi enim Christi medentur, sed ipse Christus sanat. Psal. cxLvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat omnes contritiones eorum. Unde, Joan, xi, 43 et 44, Lazarum suscitavit per seipsum, et præcepit discipulis ut solverent eum. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es. Est autem sanitas, perfecta ad æqualitatem complexionis reductio cum virium et substantiæ restitutione : et talem restitutionem non facit nisi Deus per gratiam et virtutem. Contriti autem corde sunt penitentes, per dolorem cor in multa et minuta scindentes : ut secundum omnem peccati delectationem, sit dolor specialis cor conterens et dividens. Joel, ii, 13 : Scindite corda vestra. Isa. xxx, 13 et 14 : Veniet con-

tritio ejus, et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida : et non invenietur de fragmentis ejus testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea. Testa in qua portatur igniculus est pars cordis, retinens adhuc aliquid concupiscentiæ. Testa in qua hauritur aqua, est pars cordis in qua retinetur aliquid consolationis peccati, quæ facta est sicut aqua. Jerem. vi, 7 : Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam.

Dicit autem. « Corde, » quia corde contrito, omnes solvuntur peccatorum adhæsiones. Psal. 1, 19 : Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

Tangit autem tria alia beneficia per figuram in similitudine corporalium defectuum extra.

Dicit ergo :

« Prædicare captivis remissionem. »

Isaias dicit sic : Prædicare captivis indulgentiam. Non legitur Dominus aliquem de carcerali captivitate redemisse, sed multos de diabolica captivitate usque hodie redimit. Proverb. v, 22 : Funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Vinculati igitur captivi peccatis resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem1. Hi sunt in custodia carcerali (ne possint egredi) male consuetudinis, et in fovea perditionis desperationis. Thren. iii, 7 : Circumædificavit adversum me, scilicet lapidibus quadris, ut non egrediar. Lapides sunt obdurationes : quadri per delectionem, consensum, operationem, et consuetudinem. Captivis istis prædicat indulgentiam peccatorum, et remissionem vinculorum, et carceris. Psal. cxxiii, 7 et 8 : Laqueus contritus est, et nos liberati sumus : adjutorium nostrum in nomine Domini. Isa. lii, 2 : Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Jerem.

<--- Page Split --->

xxix, 14: Reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos. Psal. cxliv, 7: Dominus solvit compeditos, qui scilicet ligatis affectibus delectationes sequuntur peccatorum.

« Et cæcis visum. »

Eccc secundus exterior defectus. Et pro isto ponit Isaias : Clausis aperlionem : quia qui clausus est in tenebris, non potest uti visu. Est autem captivitas impedimentum motus ad bonum. Cæcitas autem, vel in tenebris conclusio, est impedimentum intellectus ad videndum verum : quibus Christus, sapientia, reddit lumen fidei : sicut Christus, virtus Dei, prioribus dat motum ad bonum : et sicut Christus plenus gratia, sanat contritos in pænitetia. I ad Corinth. i, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et de gratia, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. De apertione autem in tenebris clausorum, Isa. xlix, 9 : Ut diceres his qui vincti sunt : Exile : et his qui in tenebris sunt : Revelamini. Michaæ, vii, 8 : Consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est. Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi cæcorum.

« Dimittere confractos in remissionem. »

Pro isto nihil respondens invenitur in Isaia, quia Dominus legem non solum implet, sed adimplet. Istud tamen intelligitur ex aliis ante positis. Neque enim legit in libro Christus, quod per explanationem nihil adderet.

Confracti sunt membris et viribus destituti propter gravitatem oneris impositi et laboris exacti. Onus enim grave est lex, quæ nihil levita is habuit. Onus gravius est peccatum, quod depressit. Onus gravissimum est servitus diaboli, quæ numquam quiescere sinit. De onere legis, Act. xv, 10 : Quid tentalis Deum,

imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? De onere peccati, Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravate sunt super me. De onere servitutis, Isa. lviii, 6 : Omne onus dirumpe. De ista remissione dicitur, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos. Hæc enim omnia perfecit Christus gratia, virtute, et verbo : gratia sacramentorum, virtute operum, et verbo illuminationum. Et ideo dicitur, Sapient. xvi, 12 : Neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo qui sanat omnia. Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Verbum enim sapientiae illuminat : Verbum a quo procedit Spiritus, gratiam donat : et Verbum Christi virtutis Dei, dat virtutem ad operationem.

Postea subjungit ea quæ sunt temporis :

« Prædicare annum Domini acceptum. »

Et dicit duo. Primum est quod est primi adventus, et jam inductum est. Hoc Isaias dicit sic : Ut prædicarem annum placabilem Domino. Hic annus est tota revolutio temporis gratiae, in quo Deus placatur pœnitentia, et acceptat per Christum ea quæ offerimus bona nostra. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivite, et in die salutis auxiliatus sum tui. II ad Corinth. vi, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Psal. lxiv, 2 : Benedices coronæ anni benignitatis tuæ. Annus enim iste est annus Jubileus, hoc est, remissionis. Jubel enim hebræum, remissionem sonat.

Id vero quod est secundi adventus adjungit, cum dicit :

« Et diem retributionis. »

Et hoc Isaias dicit sic: Et diem ultionis

<--- Page Split --->

Deo nostro. Et hoc terret et inducit timorem : quia haec est dies, aut in morte, aut in universali judicio : quando unicuique reddetur pro meritis. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Isa. lxxii, 4 : Dies ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Deuter. xxxii, 35 : Ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum 1.

« Et cum plicuisset librum. »

Ecce hic post assumptum coram omnibus thema, parat se ad docendum.

Tangit autem tria: libri complicationem ad secretorum velationem: libri redditionem ad ministrorum instructionem: ejus qui legerat sessionem, ut ostendat docentis tranquillitatem.

Libri autem judicii sunt conscientiae Sanctorum, legis et justitiae Dei depicti codices, secundum quos sententia dabitur in die judicii. Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt. Daniel. vii, 10 : Libri aperti sunt. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum.

Libri creaturarum sunt in quibus legimus Creatorem et suam notitiam. Qui complicabuntur post diem judicii. Isa. xxxiv, 4 : Complicabuntur sicut liber cæli, et omnis militia eorum defluet. Apocal. vi, 14 : Cælum recessit sicut liber involutus.

De talibus autem libris non loquitur hic : sed loquitur de libro hoc, qui est codex Isaïe ad litteram : et illum complicuit, ut mystica quæ sunt in ipso doceret non adhuc esse revelanda.

Sequitur :

Cum enim dicit : « Et cum plicuisset librum, » quem solus aperuerat, docet quod liber ad aliud est aperiendus, et ad aliud plicandus. Aperiendus ad ædificatoria pro capacitate audientium : ut rudia populo, et sapientiam loquamur inter perfectos 2. Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Aliter et aliter prædicandum diversis, ut docet Gregorius in Pastorali. Et Dominus hic confirmat. Daniel. xii, 4 : Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Propter hoc Dominus, Matth. xxiv, 43, et Luc. xii, 36-38, commendat servum prudentem qui scit quid cui debeat ministrare pro tempore.

Hoc est, custodi sive thesaurario ad reservandum : in hoc approbans gradum Janitorum et ordinem, quorum officium est res Ecclesiae reclusas conservare. Minister autem libri etiam Doctor est, cui Dominus reddidit librum reservandum : qui Doctor Christo porrigit librum ad illuminandum : Christus autem reddit Doctori ad interpretandum, et custodiendum, et se per studium in illo cibandum. Ezechiel. iii, 1 et 2 : Quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud... Et cibavit me volumine.

« Reddidit eum ministro, »

Hoc est, custodi sive thesaurario ad reservandum : in hoc approbans gradum Janitorum et ordinem, quorum officium est res Ecclesiae reclusas conservare. Minister autem libri etiam Doctor est, cui Dominus reddidit librum reservandum : qui Doctor Christo porrigit librum ad illuminandum : Christus autem reddit Doctori ad interpretandum, et custodiendum, et se per studium in illo cibandum. Ezechiel. iii, 1 et 2 : Quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud... Et cibavit me volumine.

Attende autem quod sunt et alii libri : sicut Liber vitæ, Libri judicii seu conscientiarum, et Libri creaturarum.

Liber vitæ intellectus Dei : in quo nomina prædestinatorum quoad esse, et gratiam, et gloriam, sunt descripta. Apocal. xx, 12 : Alius Liber apertus est, qui est vitæ.

In quo notatur quies et tranquillitas docentis : cujus est sedere in cathedra, quæ est sedes catechizantium, hoc est, prædicantium sive docentium. Et tunc implevit Dominus hoc quod in Psalmo cvi, 32, dictum est de ipso : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra se-

<--- Page Split --->

niorum laudent eum. Luc. ii, 46 : Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. Daniel. xm, 50 : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. II Reg. xxm, 8 : David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, scilicet Patriarchas, et Legislatores, et Prophetas.

« Et omnium in Synagoga oculi, etc. »

Hic tangit omnium audientium attentionem. Et tangit tria : attentionem omnium quæ fuit ante Scripturæ explanationem, et explanationem, et diversam in auditoribus explanationis receptionem.

De attentione dicit : « Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. » Oculus enim cordis est nuntius : et directio ad ipsum oculorum, significabat corda esse directa in eum, ut audirent quid dicere vellet. Hoc tamen quidam devotione, quidam curiositate, et quidam observantes eum, fecerunt, ut caperent eum in sermone. Psal. cxliv, 15 : Oculi omnium in te sperant, Domine. Psal. xxiv, 13 : Oculi mei semper ad Dominum. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

« Cœpit autem dicere ad illos. »

Ecce Scripturæ inductæ explanatio. Nec intelligitur quod ita breviter explanaverit ut hic dicitur : sed potius sermocinando plura est prosecutus. Et ideo dicit : « Cœpit. » Quasi dicat : Sic cœpit : sed multa interserens, ista intendit.

« Quia hodie, » clara die, lucente vero lumine. Joan. 1, 9 : Erat lux vera

quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

« Hæc Scriptura, » Isaiæ Prophetæ, « impleta est » per promissionis exhibitionem, « in auribus vestris : » quia me missum a Patre in mundum hæc legentem audivistis. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. Eccli. xlviii, 27 et 28 : Isaias spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. Ostendit futura et abscondita antequam evenirent.

Sequitur de differenti verbi effectu in cordibus auditorum. ;Et primo tangit effectum in cordibus simplicium devotorum populi, postea in cordibus Scribarum et Pharisæorum.

Dicit igitur :

« Et omnes testimonium illi dabant. »

« Omnes, » inquam, de populo simplici et devoto, « dabant ei testimonium, » quia ipse esset ille de quo Propheta hoc dixerat. Joan. 1, 49 : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Luc. vii, 16 : Magnificabant Deum, dicentes : Quia Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam i. Act. i, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Sic ergo dabant ei testimonium veritatis prophetiæ.

In aliis autem dictis ejus, « et mirabantur » de altitudine dictorum. Esther, xv, 17: Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.

« In verbis gratia, » hoc est, efficientibus gratiam in cordibus audientium. Eccli. xx, 13 : Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiae autem fatuorum effundentur. Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.

<--- Page Split --->

« Quæ procedebant, » hoc est, ordinate cedebant et procul in corda : processio enim ordinata est : « de ore ejus. » Deuter. XXXII, 2 : Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

Sunt autem quidam qui non habent verba gratiae, sed gratiam verborum loquendi facete, et oratione lepida multa dicentes, et gratiam in cordibus auditorum non excitantes, sed contentiones et rixas. I ad Corinth. n, 1 et 2 : Veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Et, ibidem, y. 4 : Sermo meus, et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanæ sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Quidam sunt qui verba projiciunt, de quorum ore non procedunt : sed jactant ea incaute in spiritu indignationis, homines non emendantes, sed confundentes. Proverb. xxx, 14 : Est generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. Alii sunt etiam quibus verba cadunt in terram, vel terreno pulvere per inanem gloriam tecti, vel per spem quæstus terreni obruti : contra quos dicitur in Psalmo 1, 3 : Folium ejus non defluet, et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. Folia enim sunt verba. Ezechiel. xlvii, 12 : Folia ejus erunt ad medicinam. Verbum enim Domini debet procedere mature et ordinate, sicut decet verbum Dei, et sicut procedit de ore Dei. Eccli. xxiv, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

« Et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ? »

Ecce hic secundum Chrysostomum tangitur effectus Verbi Dei in indevotis Scribis et Pharisæis. Omnes enim de po-

pulo sanctificabant eum, et testimonium illi dabant. Soli autem Scribæ et Pharisæi, ut dicit Chrysostomus, similes sunt terræ arenosæ, quæ quanto plus pluit, tanto magis aret. Et ideo maledicti sunt : sicut dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo : proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledictioni proxima : cujus consummatio in combustionem ignis.

Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima Scribarum et Pharisæorum in paucis verbis innuit contemptum : in secunda autem Christus excludit ipsorum tacitam objectionem quam fecerunt, populum a fide concepta volentes avertere : in tertia autem aperta eorum ponitur malignitas, ad quam induxerunt populum, et quam volebant Domino violenter inferre.

Primum horum est valde parvum, sed prægnans magna malignitate :

« Et dicebant, »

Supple, Scribæ et Pharisæi ad populum qui jam fidem et devotionem conceperat : « Nonne hic est. » Despectionis nota est demonstratio ejus, quem nominare non sunt dignati. Sapient. 11, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.

« Filius Joseph. »

Minus hic dicit Evangelista quod tam a Matthæo quam a Marco pleniussciverat esse positum. Matth. xm, 53 et 36 : Nonne hic est fabri filius ? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas : et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? Marc. vi, 3 : Nonne hic est faber, filius Maria, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? Hæc omnia despective dicta sunt. Faber

<--- Page Split --->

enim lignarius dicitur fuisse Joseph, arte et usu manuum victum quaerens, et non in otio et deliciis panem manducans, sicut Scribæ et Pharisæi fecerunt. Maria etiam quam objiciunt ei quaestuaria fuit, ut dicit Hieronymus, colo et consilio manuum victum quaerens. Fratres autem vocant hic consobrinos ejus, filios sororis Beatae Virginis ex Cleopha patre, tres Apostolos Simonem, et Judam, et Jacobum minorem. Quartus autem Joseph fuit qui justus cognominabatur : qui cum Matthia sortes habuit quis eorum in locum Judæ substitueretur. Et est sensus : Hic despectæ et pauperrimæ nativitatis faber lignarius vocatione, non potest esse Christus Dominus quem unxit Deus. Et ideo sibi non est credendum tam rusticano et tam vili.

nem quam ex cordibus eorum induxit. Objectio autem talis fuit, quod dixerunt contra famam miraculorum quae in terram exivit, quod non esset vera. Quia si miracula posset facere, magis ex ordine charitatis fecisset tales curationes suis quam alienis : sed suis non fecisset : ergo nec alienis. Falsa ergo esset fama quae de eo exivisset.

Et hoc est :

« Et ait illis, »

Antipophorans ex cogitationibus eorum : « Utique, » vos famæ miraculorum contradicentes, « dicetis mihi, » obijcientes, « hanc similitudinem, » et me arguere putantes per illam :

Faber tamen erat Dominus : quia Propheta dicit de ipso : Tu fabricatus es auroram, et solem 1. Similis modus despectiva locutionis est in I Reg. x, 11, ubi Saul promoto in regnum suum, dixerunt : Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum Prophetis, et prophetaet, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? Num et Saul inter Prophetas est ?

Parva ergo locutio eorum magnum importat despectum,

Si enim facis curationes verbo, quare latera doles? Tibi enim plus debes quam aliis. Denique, Qui sibi nequam, cui bonus? Eccli. xxx, 24 : Miserere animæ tuae placens Deo.

Et explanat quid intendit per similitudinem dicens :

« Quanta audivimus facta in Capharnaum, »

« Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice, cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. »

Hic ponitur istorum verborum aptissima responsio.

Et dicit tria. Primo enim ante responsionem ponit objectionem cordium ipsorum, quam populo susurrando fecerunt : et secundo, verbis despectivis respondet : et tertio, solvit objectio-

Apud extraneos. Si habes ordinatam charitatem, « fac et hic in patria tua, » circa teipsum. Tui enim quos debes reputare ut teipsum, multis subjacent defectibus, et indigent beneficiis tuis. Si hæc ergo facis, primo fac circa tuos. Ecce objectio. Tamen Dominus vere fuit spiritualis medicus, et sui discipuli et sacerdotes spirituales sunt medici. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid medici suscitabunt ? Eccli. xxxviii, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Vasa autem sua medicialia sunt sacramenta, quibus et humores malos, hoc est, malos mores ex-

<--- Page Split --->

pellit, et sanitatem inducit. Jerem. viii, 22 : Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? quare ergo non est obducta cicatrix filia populi mei ? Sic enim purgat. Malach. iii, 3 : Purgabit filios Levi,... et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Sic dicit, Matth. ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Augustinus : « Ne- « cesse fuit ut magnus veniret medicus, « quia magnus ubique jacebat aegrotus. »

« Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. »

Hæc est pars in qua ponitur responsio. Et sunt dua responsiones, ut diximus, in quarum prima respondet ad verba despectus : in secunda autem ad objectionem.

Ad despectum dicit : « Amen dico vobis, » hoc est, vere dico vobis cum confirmatione : quia omne quod dicit, vere dicit : quia mentiri non poterit. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Ad Tit. i, 2 : Non mentitur Deus.

« Quia nemo propheta acceptus est in patria sua. »

Non propheta enim in illa, nisi hæc exhibens, potest esse acceptus in patria sua : quia per illa est similis omnibus compatriotis : et quod magnificent in ipsis, magnificent etiam in illo. Propheta autem quia dissimilis est aliis, æstimatur secundum principia sua: generationis, aut secundum ea qua: visa sunt in eo in pueritia : et quando magna qua: videntur, parvis comparantur principiis, vilescunt. Alia etiam causa est qua: in Glossa ponitur, quod quasi naturale est cives civibus sibi invicem invidere : et ideo facta sua ubi possunt denigrant.

Hæc ergo est causa ejus quod dixit Dominus, loquens ut in pluribus, et secundum consuetudinem sæcularem.

Se autem prophetam hic dicit Dominus ratione ejus quod dicitur, Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Est autem Propheta ab actu prophetandi, et non ab inspiratione prophetica. Ipse enim cui omnia per divinitatem nota sunt, nullam penitus recipit inspirationis revelationem. Ad Coloss. ii, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi.

Patriam autem suam vocat hic stricte locum conceptionis et nutritionis, et non totam provinciam Galilææ : quia Capharnaum est etiam in Galilæa ubi pluribus valde fuit acceptus. Suis autem convicaneis qui invidia incitabantur ad ipsum, non fuit acceptus. Joan. vi, 5 : Neque enim fratres ejus credebant in eum. Hinc, I Reg. xxv, 10 : Quis est David ? et quis est filius Isai ? Genes. xxxvii, 23 et seq., Joseph in terra sua a suis affligitur, apud extraneos in exsilio exaltatur 1. Propter hoc dicitur Abrahæ, Genes. xii, 1 et 2 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua,... faciamque te in gentem magnam. Numer. xii, 1 et seq., Maria et Aaron contra Moysen jurgantur, cui obdeirunt extranei. Numer. xvi, 1 et seq., Dathan et Abiron insurgunt contra Moysen et Aaron, quos alii cum reverentia sequuntur.

Quod autem dicit quod in patria signa non fecit, Marc. vi, 5, causa redditur, ubi sic dicitur : Non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Hæc autem impotentia, sicut patebit ex sequentibus, non fuit in Domino, sed in ipsis. Impedivit enim hoc eorum incredulitas, et indevotio : quia in fide devote non petebant. Et ideo quod Dominus poterat de potentia absoluta, non poterat de justi-

<--- Page Split --->

tia. « Non enim, ut dicit Augustinus super Joannem, aliquem sanabat Dominus in corpore quem prius non sanaret in anima. » Et ideo dicitur, Joan. VII, 23, quod totum hominem sanum fecit. Et quia interius sanari ab ipso noluerunt, ideo indigni fuerunt quod exterior sanitas præstaretur eis. Hæc ergo est causa quod apud alios etiam Gentiles multas perfecit sanitates, et paucas apud suos.

Hoc autem quod nunc dictum est, intendit instruere duobus exemplis, dicens :

In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

Et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.

Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus.

Hic enim incipit respondere inductæ objectioni. Et dividitur in duo : in solutionem objectionis, et indignationem eorum ortam ex solutione.

Solvit autem per duo exempla. Et hoc habet partes duas.

Primum est de vidua Sareptana et Elia.

Et circa hoc dicit quatuor. Primum tangit multitudinem viduarum Israeliticarum indevotarum. Secundum est, necessitas Eliæ (quæ omnibus fuit necessaria) ex fame omnes æqualiter opprimente : cui fami solus Elias subvenire potuit. Tertium est, de missione Eliæ ad subveniendum uni devotæ. Quartum innuit devotionem viduæ, hospitio reci-

pientis Eliam, salvantem eam et filium a famis oppressione.

De primo ergo dicit :

« In veritate dico vobis. »

Hoc est idem quod Amen. Sed hic tangit Scripturæ veritatem. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior. II ad Corinth. i, 18 et 19 : Non est in illo : Est, et Non :... sed Est in illo fuit.

« Multæ viduæ, » a viris suis viduæ, hoc est, per mortem divisæ, « erant » solatio indigentes, « in diebus Eliæ, » quando Elias claruìt sermone et operibus signorum. Et bene dicit : « In diebus, » quia omnia erant in luce quæ fecit Elias. Sapient. XVIII, 1 : Sanctis tuis maxima erat lux.

« In Israel, » doctrinam Dei habentes ex lege, et ex lumine Eliæ illuminationem doctrinæ : et tamen indevotæ ad Eliam.

« Quando clausum est cælum. »

In hoc tria notantur secundum litteram, et unum quartum secundum spiritum. Cælum enim dicitur aereum quod ex vaporibus conceptis et ex mutatione sui in aquam materialiter habet distillare in guttas pluviæ. Psal. LXVII, 9 : Terra mota est : etenim cæli distillaverunt. Isa. XLV, 8 : Rorate, cæli, dcusper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Alii cæli sunt cæli stellarum quæ ortibus suis et occasibus faciunt pluvias. Job, IX, 9 : Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri. Arcturus enim frigiditate constare facit nubes et aerem in aquam. Orion autem tempestatem commovet, agitantem nubes. Hyadæ autem eliciunt pluvias. Et ideo dicuntur hyades a græco δῶωρ 1, quod est humor. Job, XXXVIII, 31 : Numquid conjungere vale-

<--- Page Split --->

bis micantes stellas Pleiadas ? Gregorius : « Pleiades dicuntur quasi pluviales, « quia pluvias faciunt. » Tertium est cœlum cœli quod est Domini, cujus imperiurn super secundum cœlum quod est stellatum : ut primo vel producat, vel non producat pluvias. Psal. cxiii, 16 : Cœlum cœli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Quartum est cœlum gratiae Dei, quod clauditur ne pluat in corda hominum propter indevotionem eorum. Joan. 1, 31 : Videbitis cœlum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. De omnibus his simul dicitur, Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra ? Ratio enim cœli in terra ponitur, quando terra per rationem justam, vel beneficia cœli consequitur, vel eisdem justitia Dei privatur. Levit. xxvi, 18 et 19 : Si non obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, et conteram superbiam duritiae vestrae. Dabogue vobis cœlum desuper sicut ferrum, et terram aeneam. Deuter. xxviii, 23 : Sit cœlum quod supra te est, aeneum, et terra quam calcas, ferrea. Sic ergo clauditur cœlum a stillicidio beneficii cœlestis propter peccata habitantium in terra.

« Annis tribus. »

Quia in tanto tempore germen præsens exstinguitur. Clausura enim unius anni fructus laboris illius anni destituto humore cœlesti, exsiccat : sed annus ex præcedenti fertilitate communiter abundat. Secundus autem annus abundantiam pristinam tollit, et devorat : et tertius pestilentia famis laborat. Genes. xlv, 6 : Biennium est enim ex quo fames cæpit esse. Quasi dicat : Jam consumptum est quidquid habebatur de superfluo aliorum annorum.

Dicit autem : « Et mensibus sex, » quia illi propter intemperiem non valent seminationi. Et quidem illi in terris ca-

lidis, sunt menses æstatis, et autumni in parte, et veris in parte. Medietas enim autumni et medietas veris non prosunt seminationi. Hæc ergo est causa litteralis.

Mystice autem sunt tres status qui gratiam non stillaverunt. Status videlicet ante diluvium, quando peccatum inundavit : et status Patriarcharum, quando notitia Dei non perfecta fuit in lege naturali : et status legis, quando peccatum ostendebatur, sed non curabatur. Sex autem menses fuerunt, sex legis revolutiones, et imperfectæ illuminationes in cæremoniis, sacramentis, judiciis, moralibus, regno, et sacerdotio : in quibus nihil gratiae fundebatur quantumcumque tonaret verbis Legislatoris et Prophetarum. Isa. v, 6 : Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Jerem. iii, 2 et 3 : In malitiis tuis... prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit.

Tangit autem effectum siccitatis, famem dicens : et tangit famem, et famis magnitudinem, et famis generalitatem. De fame dicit :

« Cum facta esse fames, »

Ex siccitate materiali et spirituali. Amos, vnii, 11 : Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Magna fames enim est defectus intellectus verbi Dei. Magna etiam est cum nec verbum Dei habetur : sicut nec granum in cortice. Cum enim deest panis, fames est. Cum etiam desunt alia cibaria, magna fames est. Sic in spiritualibus cum deest mysticus intellectus, fames est : quando vero etiam littera deficit, fames magna est. Pulli enim asinorum, hoc est, simplices cibarentur migmate, si granum non haberent. Isa. xxx, 24 : Pulli asinorum... commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.

<--- Page Split --->

« In omni terra. » Ecce famis generalitas : et hæc spiritualiter est, quando apud nullum invenitur pluvia doctrinæ, neque prælatum, neque subditum, nec religiosum, neque sæcularem. Jerem. xiv, 2 et 3 : Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit. Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua : confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita sua. Genes. xlvii, 13: Oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan, hoc est, sæculares laicos, et clericos, qui per Ægyptum : et Chanaan, quæ interpretatur transmutata, et significat religiosos.

Sequitur :

« Et ad nullam earum »

Viduarum quæ fuerunt in Israel, « missus est Elias, » ad salvandum a fame, quia indignæ fuerunt : « nisi in Sareptam, » quæ fuit villa, non in Israel, sed « Sidoniæ, » quia sic vocabatur provincia in qua fuit Tyrus quasi metropolis. Et ista vidua fuit Gentilis, et significabat transitum Christi ad Gentes. Et de ista provincia fuit etiam vidua Syrophœnissa Chananæa quæ, Matth. xv, 22-28, interpellavit Chritum pro filia, et de qua dixit : O mulier, magna est fides tua ! fat tibi sicut vis.

Et devotionem hujus viduæ significantis gentilitatem, colligit Glossa ex habitatione et actibus ejus. Sarepta enim incendium vel angustia panis interpretatur : Sidon autem venatio inutilis. Mulier ergo Gentilis in concupiscentia inflammata Gentilium, et angustia panis verbi Dei habitans, et dedita venationi inutili temporalium lucrorum, hoc devotione promeruit quod Israeliticis negatum fuit, quarum lex concupiscentiam inhibuit et pabulum verbi habuit. Hæc

enim duo ligna in modum crucis collegit et propheticum desiderium implevit '• Et ita æstimate de vobis, quod ego sicut et Elias, cives diligo : sed indevotio vobis beneficia et stillicidium cœlestis gratiaæ abstulit, sicut et in diebus Eliæ. Et quod vos repulistis, Gentibus et extraneis propter devotionem datur. Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.

« Et multi leprosi. »

Secundum est exemplum de eo qui etiam Gentilis fuit, in patria Prophetæ exsul quæsivit Prophetam, et devotione sua sanitatem promeruit : cujus lepra concellaneo et concivi propter indevotionem adhæsit 2.

Et hoc est quod dicit : « Et multi leprosi erant in Israel, » concives Prophetæ et vicini, « sub Eliseo. » Hoc notat quod virtutem curandi eos bene habuit Eliseus. « Et nemo eorum, » leprosorum Israeliticorum, « mundatus est nisi Naaman Syrus, » qui Gentilis fuit : quia sicut dicitur, Matth. vni, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel, sicut in Naaman Syro.

Attende, quod lepra morbus est de hepatis vitio natus, cujus corruptio ad fontes membrorum pertingit : et ideo membra deformat, corrumpit, et aliquando amputat. Et significat hæresim quæ ex vitio propriæ voluntatis nascitur, et erronei intellectus : et pertingit ad fontes membrorum, qui sunt doctrina et prædicatio quibus membra corporis mystici infunduntur et nutriuntur : et ideo membra deformatur, et corrumpuntur, et abrumpuntur. Ezechiel. xxm, 23 : Ponam zelum meum in te, quem exercebunt tecum in furore, scilicet Chaldæi : nasum tuum et aures tuas præcident. Matth. vn, 2 : Ecce leprosus ve-

<--- Page Split --->

niens adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. Ecce devotio quam cives et Israelitæ non habuerunt.

Significat enim etiam nomine suo Naaman devotos, qui decorus interpretatur. Psal. ciii, 1 et 2 : Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei, decor Carmeli, et Saron. Libanus candidatio, significat penitentiam. Carmelus scientia circumcisionis, significat satisfactionem præcidentem concupiscentiam. Saron princeps mæroris, significat compunctionis gratiam.

28 « Et repletì sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. »

conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ?

Tangitur etiam communitas eorum, cum dicitur : « Omnes in synagoga. » Psal. xiii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Isa. i, 6 : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.

« Ira. » Ira est vindictæ appetitus ex exasperatione fellis, ut dicit Damascenus. Deuter. xxxii, 33 : Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Matth. xxvii, 34 : Dederunt ei vinum bibere cum felle mistum.

« Hæc audientes. » Ecce tertium in quo ex verbis vitæ mortem concipiunt. Proverb. xv, 12 : Non amat pestilens eum qui se corripit. Tullius in libro de Amicitia : « Veritas odium parit. » E contra dicitur, Eccli. xx, 24 : Quam bonum est correptum manifestare pænitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.

Hic tangitur ex solutione proposita, ostensio indevotionis per quam indigni sunt ad curationes sanitatum. Et dicuntur tria : indevotionis indignatio, periculi intentatio, et Jesu Christi liberatio.

Indevotionis indignatio tangitur cum dicit : « Repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. »

Tanguntur autem tria. Primum, quod repletì sunt indignatione. Repletio autem sonat impletionem pectus prementem : sic enim malitia et indignatio replevit eos, quod pectus sic pressit, quod continere non poterant ex multa amaritudine fellis. Act. vnì, 23 : In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Indignationem habebant contra eum quem contemptui habebant. Ad Hebr. x, 29 : Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei

« Et surrexerunt, et ejecerunt illum. »

Ecce periculi intentatio. Et tangit tria : ejectionem, ad supercilium deductionem, et præcipitationis suæ malam intentionem.

De ejectione dicit : « Et ejecerunt illum extra civitatem, » tamquam immundum quo civitas eorum pollui non deberet. Act. vii, 58 : Ejicientes eum extra civitatem, lapidabant. Luc. vi, 22 et 23 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis : gaudete in illa die, et exsultate.

« Et duxerunt illum, » tamquam malefactorem. « Et duxerunt. » Modo flagellatum ducent ad crucifigendum ' : hic

<--- Page Split --->

autem ad præcipitandum : « ad supercilium montis » prærupti in rupe alta, « super quem » montem, « civitas illorum erat ædificata. » In monte etiam superbiae diaboli ædificaverant isti. Abdiæ, §. 3 : Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum.

« Ut præcipitarent eum. » Ecce intentio pessimæ voluntatis. Pejores in hoc dæmone. Dæmon enim dixit : Mitte te hinc deorsum 1, et manum non extendit. Sed isti sacrilegas manus extenderunt in Christum Domini. Psal. civ, 15 : Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Ne enim in eum manum extenderet diabolus, præcipit, Job, 1, 12 : Tantum in eum ne extendas manum tuam.

« Ipse autem transiens. »

Ecce liberatio : quia nec hoc genus mortis elegerat, nec hoc tempus. De genere mortis, Joan. xii, 32 : Ego si exaltatus fuero a terra. De tempore, Joan. ii, 4 : Nondum venit hora mea. Joan. vii, 6 : Tempus meum nondum advenit.

« Per medium illorum ibat, » invisibilis eis. Percussi enim sunt acrisia, sicut Sodomitæ circa ostium Lot 2.

Dicitur autem, quod de monte descendens, mons cedens sinum fecit, et eum in se recepit : ita quod usque hodie vestigia vestimentorum et pedum apparent in lapide. Proverb. xii, 13 : Effugiet justus de angustia. Simile, Joan. viii, 39 : Jesus abscondit se, et exivit de templo. Psal. xxxvii, 15 : Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Sic hodie multi Jesum in supercilium montis per dignitatem adeptam præcipitant : quia de eo non curant, sed contemnunt. Ad Hebr. vi, 6 : Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

« Et descendit in Capharnaum, civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. »

Post constructionem veritatis ecclesiasticae, tangit constructionem potestatis ejusdem Ecclesiae. Et hoc facit universaliter, et particulariter. Particulariter autem duobus modis, tam super spiritualem creaturam, quam super corporalem.

Et hæc per ordinem in tribus verbis historicis jacent in littera, et sic etiam ista miracula introducuntur, et non secundum ordinem temporis, quem Matthæus determinat 3. Ista autem Lucas hic tangit secundum quod faciunt ad probationem potestatis ecclesiasticae.

Tangit igitur primo potestatem ecclesiasticam super creaturam spiritualem, et tangit tria : primo enim potestatis ostensionem : secundo, ejusdem potestatis efficaciam super dæmonis ejectionem : tertio, fidelium ex hoc ad devotionis excitationem.

Circa primum tria dicit. Primum est potestatis ostensio per verbi propositionem. Secundum est stupor audientium per eam quæ fuit ad verbum auditum devotionem. Tertium autem est quod publice ecclesiasticam et divinam profitentur potestatem.

In primo horum dicit sex. Quorum primum est quod « descendit, » non quidem immediate a Nazareth, sed a Judæa ad quam a Nazareth ascenderat. Nunc autem de Judæa in Galilæam descendit iterum. Et hæc descensio suæ humilitatis significat condescensionem. Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes cælos, et descenderes, hoc est, ad nostra humilia te inclinares. Matth.vii, 1 : Cum descendisset Jesus de monte, secutæ sunt

<--- Page Split --->

eum turbae multae, quae, sicut dicit Chrysotomus, montem eminentiae intellectus sui ascendere non valebant.

Descendit autem

« Capharnaum, »

Quæ villa pulchritudinis, et villa pinguedinis interpretatur. Pulchritudinis quidem in actione, et pinguedinis in contemplatione. Pulchritudinem habet immaculationis per peccati immunitatem. Cantic. iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Pulchritudinem etiam habet conversationis in virtute. Psal. xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Adhuc autem pulchritudinem splendoris in exempli ostensione, Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Matth. v, 16 : Luccat lux vestra coram hominibus. Habet autem pinguedinem in orationis devotione, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Habet pinguedinem in sui spiritus quotidiana oblatione, Psal. xix, 4 : Holocaustum tuum pingue fiat. Eccli. xxxviii, 11 : Impingua oblationem. Habet pinguedinem in sacramenti susceptione, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus. Habet pinguedinem in sancti Spiritus consolatione, Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine.

Sic ergo descendit in Capharnaum, « civitatem » præcipuam, quæ significat devotorum unionem. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.

« Galilææ, » quæ est transmigratio facta : ut ostendat nos omnes esse hospites super terram. Ad Hebr. xi, 13 et 14 : Confitentes, quia peregrini, et hospites sunt super terram. Qui hæc dicunt, significant se patriam inquirere.

« Ibiqne docebat illos. »

Ecce suæ potestatis manifestatio. Joel, n, 23 : Latamini in Domino Deo vestro : quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, hoc est, doctrinam potestatis primi adventus et secundi.

« Sabbatis. » Hoc est tempus. In sabbato enim docebat, quia tunc plures ad auditum confluebant : eo quod tunc vacabant a servilibus, et quieti cordis vacabant ut intelligere possent verbum Dei. Isa. n, 3 : Ibunt populi multi, et dicent : Venite et ascendamus ad montem Domini,... et docebit nos vias suas.

« Et stupebant. »

Ecce tangit devotionis auditum fidelium, quam concives sui Nazareni non habebant. Est autem stupor cordis insensibilitas in magna admiratione. Cor enim audiens magna et devota quæ super ipsum sunt, stat et efficitur insensibile in seipso : cum nihil talium cognoscere possit neque facere. Luc. v, 9 : Stupor circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, hoc est, Petrum. Job, ix, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia quorum non est numerus.

« In doctrina ejus. » Supra, in eodem, y. 22 : Mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius.

« Quia in potestate erat sermo ipsius. »

Ecce professio divinae et ecclesiasticae potestatis : sicut statim patebit per effectum. Est autem sermo quadrupliciter in potestate. Est enim in potestate dicentis, in potestate sermonis, in potestate virtutis, et in potestate divinae operationis.

In potestate quidem dicentis : quando non per furorem, vel ambitionem, vel jactantiam est extortus : sed potius in

<--- Page Split --->

mansuetudine, et pietate propositus. Non enim in potestate habuit sermonem, cum ex timore dixit, Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit ? Nec in potestate sermonem habuit qui ex impatientia dixit, Job, xxxii, 19 et 20 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. Loquar et respirabo paululum. Sed in potestate Domini erat sermo, qui mansuete et sine clamore proposuit, potens addere et minuere, et silere et dicere sicut voluit. Et ideo dicitur de eo, Eccle. viii, 4 : Sermo illius potestate plenus est. Econtra de stultis, Proverb. xxv, 28 : Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Aliter dicitur esse sermo in potestate sermonis et veritatis. Et hoc est, quando bene probatur, et bene exponitur, et bene adaptatur ad propositum. Proverb. xv, 23 : Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, potestatem veritatis habuerunt.

Est etiam in potestate virtutis, quando virtute perficit omne quod ore suo dicit. Act. i, 1 : Cæpit Jesus facere, et docere. Matth. vii, 29 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.

Iterum dicitur in potestate divinæ operationis, quando verbo virtutem Dei per miracula ostendit, ad minus dæmones ejiciendo de cordibus auditorum. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Deuter. xxxii, 2 : In dextera ejus, hoc est, in potestate ejus, ignea lex, hoc est, verbum Spiritum sanctum diffundens. I ad Corinth. iv, 20 : Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

Tangit autem duo : perfectionem miraculi, et fidelium ædificationem ex visa potestate Dei.

Perfectio miraculi est in tribus. Tangitur enim primo dæmoniaci dispositio : secundo, dæmonis voce, potestatis Domini protestatio : tertio autem, dæmonis ejectio.

Per quinque autem dæmoniaci ostenditur dispositio : per locum religionis, per naturam divinæ imaginis, per culpam criminis, per modum dæmonis, et per malitiam infestationis.

Per locum religionis : quia « erat in synagoga. » Illuc eum exagitans dæmonium, plures ibi a cultu divino disturbavit. Unde legitur in Vitis Patrum, quod parvi Æthiopes monachos a laudibus divinis retrahebant. Job, 1, 6 : Quadam die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. Zachar. iii, 1 : Satan stabat a dextris Jesu, sacerdotis magni, ut adversaretur ei.

« Homo »

Ecce tangit naturam ad imaginem Dei insignitam, cui misericordia est præstanda propter imaginis honorem quam dæmon deturpare intendit. Semper enim usurpat Dei similitudinem. Et ideo quia Dominus miseretur imaginis, ejiciens dæmones de hominibus, mittit in porcos, et illos dimittit perire. Luc. xiii, 16, Filiam Abrahæ oportuit solvi a vinculo isto die sabbati quam alligavit Satanas. Similiter, Matth. xv, 28, salvavit filiam Chananææ quæ male a dæmonio vexabatur. Et, Luc. ix, 43 : Erat ejiciens dæmonium. Et sic semper videbis, quod curat eos quos ad suam formavit imaginem, eripiens suam similitudinem de potestate diaboli. Eccli. xvii, 1 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et ideo tangit hominem, quia Deus non vult homines esse in potestate diaboli.

Tangit etiam culpam criminis per

<--- Page Split --->

quam datus est in potestatem diaboli, per hoc quod dicit :

« Habens. »

Non enim dicit habitus a dæmone : quia tunc forte traditus esset sine culpa sua in potestatem dæmonis. Job, 1, 12 : Ecce, universa quæ habet in manu tua sunt. Job, 11, 6 : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illus serva. Iste autem habuit dæmonem perculpam quam commiserat, potius quam a dæmone haberetur ex ordinatione divinæ dispensationis. Joan. vi, 71 : Ex vobis unus diabolus est, scilicet per culpam quam commisit. 1 Reg. xvi, 14 : Spiritus Domini recessit a Saul, propter suum peccatum : et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino.

« Dæmonium. »

Remigius dicit, quod dæmon est persona : dæmonium autem collectio, sicut populus vel turba. Marc. v, 9 : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Idem est, Matth. xm, 28, et Luc. viii, 30. Est autem δάμων in græco idem quod intellectus vel stella. Unde etiam Athenienses dixerunt de Paulo, Act. xvii, 18 : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse, hoc est, substantiarum intellectualium quas nescimus. Et in usum venit accipere dæmonium in mala significatione : quia Stoici dicebant cacodæmones esse qui in isto aere caliginoso circa nos principantur. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed.... adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in colestibus.

Hoc autem dæmonium dicitur

« Immundum, »

Formaliter et effective. Formaliter enim immundum est per peccatum quod commisit : et effective, quia immundat et

animam, et corpus. Matth. xii, 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine. Marc. 1, 23 : Erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo.

Immundat corpus, et immundat animam, et immundat instrumentum animæ quo movet corpus, et immundat organa quibus utitur anima in corpore, et immundat operationes, et sic totus homo immundus efficitur.

Corpus enim immundat : quia humoribus, ut dicit Augustinus, se immiscet. Et maxime melancholia et choleræ, et conturbat, quæ turbatæ et non receptæ in vasis suis totum corpus inficiunt. Et sic dicitur, Job, 11, 7 et 8, quod Satan percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus : qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.

Immundat autem animam: quia in hac parte quæ rationalis dicitur (secundum quod ratio large sumitur pro eo quod ordinabile ratione, quod dicitur aliqualiter participare rationem) facit quidem in ratione phantasias protervas : phantasias quidem, quia pura intelligibilia et rationabilia non præsentantur : protervas autem, quia veritas non consideratur, sed contra eam protervitur. In concupiscibili autem facit concupiscentiam dementem : concupiscentiam quidem, quia ignit appetitum ad concupiscibile : dementem autem, quando nulla meta frænatur honesti, ut coram hominibus non retracti invadant fæminas ad venerea, et non distinguant inter suas et alias, et matres et sorores. In irascibili autem facit ex fellis evaporatione furorem irrationalem : ita quod ira ferventi invadant homines et lacerent : sicut, Matth. vn, 28, et Marc. v, 3, dicitur de his quæ in monumentis habitabant, et exibant homines invadentia.

In instrumentis etiam animæ faciunt immunditiam, hoc est, in spiritu naturali et sensibili : quia faciunt illos non claros : et ideo spumant et voluntatur sicut epileptici. Marc. 1, 26 : Discerpens eum spiritus immundus,... exivit ab eo. Et talia

<--- Page Split --->

dæmonia erant in illo de quo dicitur, Marc. v, 13, quod exibant ab eo in porcos, et statim impetu magno præcipitaverunt se in mare.

Organa sensuum etiam tam interiorum quam exteriorum concludunt, sicut, Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens dæmonium : et illud erat mutum. Et dicit Glossa, quod erat cæcum et surdum.

Operationes etiam confundit : quia dum spiritus impedit et turbat, necesse est quod confusa sequatur operatio. Maxime quando calorem acuit : ut nubes et nigras evaporationes ex melancholia ad caput elevet. Tunc enim inordinatissimæ operationes fiunt : quia tunc ad omne phantasma movetur, sicut ad rei veritatem, et aliquando irascitur, aliquando ridet, aliquando insurgit, aliquando placatur, et totus efficitur inordinatus. Tunc enim fit quod dicit Habacuc, 1, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum, hoc est, quia prævalet dæmon adversus justam ordinationem corporis et animæ.

Sic ergo dicitur spiritus immundus.

dinem clamorem hominis vi et vitio dæmonis clamavit. Scelus enim clamorem exaltat, sicut et virtus. Genes. xviii, 20 : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est. Tamen « voce » clamavit quæ est cum intellectu : quod coactus facit, quia confusos clamores excitare consuevit : « magna » autem voce clamavit, quia præsentiam magni sensit : et ideo se ejiciendum magno timore timuit. Job, xxxix, 25 : Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Iste enim est ululatus dæmonum quem contemnit equus vehens contra dæmonem Deum.

« Sine. »

Ecce, ne compescatur a læsione petitio. Intendit enim, « sine, » hoc est, permitte nos in potestate lædendi, sicut fuimus. Job, i, 11 : Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii. Et in hoc significatur, quod dæmon non habet potestatem nisi in quantum permittitur ei. Joan. xix, 11 : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.

« Et exclamavit voce magna,

Dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.»

« Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene?

Et dicuntur quinque, quorum primum est inordinati clamoris excitatio. Secundum est, ut non compescatur a læsione, dæmonis petitio. Tertium, contra Christum quædam in possessione illius hominis, dæmonis allegatio. Quartum, temporis permissi ad tentandum nondum finitio vel expletio. Quintum, virtutis divinæ super spiritualem creaturam extorta et invita confessio.

De clamoris autem inordinati excitatione dicit Lucas: Exclamavit voce magna, dicens, » hoc est, extra vires et or-

Ecce contra Christum sui juris in hominis illius possessione allegatio. Et est sensus : Si tuus fuisset, et non se nobis dedisset per peccatum, nihil haberemus in eo. Sed quia se nobis tradidit, nil tibi commune est in eo nobiscum. II ad Corinth. vi, 15 : Quæ conventio Christi ad Belial? Eccli. xiii, 22 : Quæ communicatio sancto homini ad canem. Jerem. xxiii, 28 : Quid paleis ad triticum, dicit Dominus ?

Attende autem, quod hanc communicationem, « Jesu Nazarene, » primus in Evangelio fecisse legitur dæmon : quæ adeo bona et vera est, quod Dominus eam in cruce sua omnibus legendam

<--- Page Split --->

scribi voluit 1. Et hoc quidem dæmon fecit ut sub isto pallio veri et boni, multa falsa in absentia Domini intersereret, et sic induceret in errorem : et ideo compescitur taciturnitate sibi imposita a Domino. Sic etiam in Genesi, inter omnes creaturas inter se de Creatore loquentes, primus Deum nominavit, dicens, Genes. iii, 1 : Cur præcepit vobis Deus, etc. Hoc autem ideo fecit, ut nominans Deum, citius a muliere audiretur, et melius sibi in falsis quae inserere voluit crederetur. Et hæc est forma hæreticorum.

quidem. Unde expressam scientiam non habuit, sed vehementem opinionem. Sed in passione quando cœlum et mundus dabat signa sursum, et infernus deorsum in mortuis, tunc vere scivit. Matth. xxvii, 54 : Vere Filius Dei erat iste. Act. ii, 19: Dabo signa in cœlo sursum, et prodigia in inferno deorsum 3.

« Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. »

« Venisti perdere nos? »

Matth. vn, 29, ponitur : Venisti ante tempus torquere nos. Et allegat nondum expletum esse tempus ad tentandum et vexandum concessum : et ideo injuriam sibi fieri.

Et attende, quod dicit se perdi si cogatur cessare a vexatione. Et in hoc perpenditur obstinatio dura suæ pertinacis ad nocendum malignitatis. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Job, xli, 13 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur.

« Sciote quis sis, Sanctus Dei. »

Ecce divinae potestatis confessio. Sanctus enim idem est hic quod fortis. Et est sensus : Scio quod sis ille fortis, qui nos fortes alligabit et vasa nostra distribuet in quibus confidebamus 2.

Sed qualiter dicit : Scio. » Contra, I ad Corinth. ii, 8 : Quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. RESPONSIO. Scire hic dicitur vehementer opinari, et non falli per signa

Hic tangitur de dæmonis ejectione.

Et tanguntur tria, dæmonis increpatio, dæmonis per præceptum Christi ejectio, et exitus ipsius.

De increpatione dicitur : « Et increpavit illum Jesus. » Et hic Dominus humiliter assumpsit actum et opus Exorcistarum. Luc. iv, 41 : Increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Psal. cxvii, 21 : Increpasti superbos : maledicti qui declinant a mandatis tuis.

« Dicens : Obmutesce, et exi ab eo.»

Duo dat præcepta : primum quod a laude sua obmutescat : secundum, quod exeat.

Videtur quod Apostolus, ad Philip. i, 18, contrarium hujus dicat, et sic veritati contradicat. Dicit enim : Sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Ad hoc dicendum, quod est per occasionem annuntiare Christum tripliciter. Uno quidem modo, quando aliquis vera prædicat et male vivit : sed tamen non est scandalum manifestum de vita ejus. Et ille permittendus est prædicare, et Joan. x, 12 et 13, vocatur mercenarius. Et de hoc dicitur, Luc. ix, 49 et 50, cum Joannes quibusdam non sequentibus Christum, et tamen prædicantibus eum, imponeret silentium, dixit Christus : Nolite prohi-

<--- Page Split --->

bere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

Secundo modo est de his qui vera praedicant, et cum scandalo male vitæ. Et illi sunt prohibendi non propter se, sed propter scandalum. Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Psal. xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ?

Tertio modo aliqui vera praedicant qui multa falsa nituntur inserere sub pallio quorumdam verorum : sicut hypocrita hæreticus. Et ille est omnino compesecundus et praeidendus. Et in hujus rei significationem compescuit Christus dæmones qui hoc idem intendebant. Dæmon enim est mendax, et pater ejus 1. Et hæc est causa, quod licet libri hæreticorum quaedam vera contineant et auctoritates Evangelii et aliarum Scripturarum, tamen totum damnatur : quia totum et mala intentione, et in perverso sensu est inductum.

Secundum præceptum est :

« Exi ab eo. »

Et hoc est de ejectione. Dicitur autem exire, quando cessat a vexatione et impedimento operationum et immundatione qua immundat hominem. Isa. xlv, 2 : Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo : portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. Juste enim ejicitur et obmutescit qui injusto dolo possedit hominem, et per ejus linguam serpentinam mors intravit in mundum. Sapient. xi, 17 : Per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

« Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. »

Ecce hic tangitur exitus dæmonis.

Et tria tangit : afflictionem exeuntis, exitum, et salutem dæmoniaci.

Circa afflictionem dicit duo : ipsam scilicet afflictionem, et afflictionis manifestationem.

De afflictione dicit : « Et cum projecisset illum. » In afflictione autem duo importantur. Unum quidem propter quod Deus afflictionem permisit, quod est peccatum præcedens dæmonis qui delectatur in pecnis. Thren. iii, 10 : Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.

Publicum autem tangitur in hoc quod dicit : « In medium, » quia non tantum punire sicut leo desiderat dæmon, sed etiam confundere. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui : quoniam sustinuì opprobrium adolescentiæ meæ. Tamen sæpe contingit quod dæmon intendit confundere per infamiam : et cum ille erubescit de infamia, emundat peccatum, et dæmon exit ab eo : sicut hic exit a præcipitato in medium coram omnibus. Psal. lxxxii, 17 : Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine. Mich. iv, 10 : Venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis. Eccli. iv, 25 : Est confusio adducens peccatum.

« Exiit ab illo. » Reliquit obsidere eum. Infra, in eodem, §. 41 : Exibant dæmonia a multis.

« Nihilque illum nocuit, » hoc est, nullum membrum ab eo avulsit : licet discerperet eum, sicut dicit Marcus, i, 26, sed tamen integram sanitatem recepit. Joan. vii, 23 : Totum hominem sanum feci in sabbato. Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

« Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes :

<--- Page Split --->

Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?

pervenit in vos regnum Dei, hoc est, in demonstratione potestatis et virtutis. Exod. vni, 19 : Digitus Dei est hic.

37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. »

« Et divulgabatur fama de illo. »

Ecce excitatio devotionis ad manifestationem potestatis.

Et dicit duo : admirationem apud præsentes, et divulgationem famæ apud absentes.

Admirationem autem apud præsentes magnificat in tribus : in pavore stuporis in corde, in admirationis ad invicem collocutione, in causa quæ movet omnes in pavore et collocutione.

Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum.

Et hoc est : « In omnem locum regionis » illius. Isa. lii, 15 : Quibus non est narratum de eo, viderunt : et qui non audierunt, contemplati sunt. Proverb. xv, 30 : Fama bona impinguat ossa.

Hoc igitur est quod dicit de ejectione daemonis.

De admirationis pavore dicit : « Et factus est pavor in omnibus. » Pavor scilicet stuporis ex magnitudine facti. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. Quia non potui ut silerem, vel causam in tantis viderem factis. Job, iv, 14 et 15 : Pavor tenuit me, et tremor :... et cum spiritus me præsente transiret, inhorroruerunt pili carnis meæ.

« Et colloquebantur ad invicem, dicentes. »

Omnes enim colloquebantur. Et naturale est in stupore quod unus ab alio de visis et auditis quærat exempla. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ?

« Quod est hoc verbum? » hoc est, res de qua est verbum. Joel, 1, 2 et 3 : Si factum est verbum istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum, super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

« Quia in potestate et virtute. » Ecce tangunt causam : quia sine exorcismis et adjurationibus, sola voluntatis potestate et virtute spiritus, « imperat immundis spiritibus, et exeunt. » Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto

« Surgens autem Jesus de synagoga, 18 introivit in domum Simonis: socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea. »

Hic agitur de potestate ecclesiastica super corpus anima rationali animatum, cujus infirmitates sæpe causantur a peccato : et ad illarum infirmitatum curas ordinatur potestas ecclesiastica in impositione manuum, et in unctione extrema, et in aliis multis ecclesiasticis sacramentis.

Dicit autem hic quatuor : quorum primum est visitatio ægrotantis. Secundum, dispositio infirmæ mulieris. Tertium, deprecatio Sanctorum pro ea rogantium. Quartum autem, sanatio perfecta.

In primo horum tria dicuntur. Primo, præparatio operantis potestatis, quam tangit cum dicit :

« Surgens autem Jesus. »

Surgit enim qui paratus est juvare, et erigere jacentem. Psal. xlui, 23 : Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. Et infra, Psalmo eodem, 7. 26 : Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos. Matth. viii,

<--- Page Split --->

26: Surgens Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

« De synagoga. »

Ecce secundum, synagogæ (in qua prædicaverat) derelictio : quod significat relictionem indevotorum de circumcisione. Osee, iv, 17 et 18 : Particeps idolorum Ephraim dimitte eum. Separatum est convivium eorum. Jerem. xii, 7 : Reliqii domum meam, dimisi hæreditatem meam. Matth. xxii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Synagoga enim sonat conductionem, quæ sicut acervus lapidum conductorum est sine cæmento gratiae et charitatis. Sic est collectio peccantium, vel Judæorum, vel aliorum quorumcumque. Michææ, ii, 12 : Jerusalem quasi acervus lapidum erit. Eccli. xxi, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. In tali autem conductione non est temperamentum liniens et continens : sed unum inordinate peremit, et alterum premitur : et unum trudit, et alterum truditur et retruditur. Sic unus supergreditur, et circumvenit, et supplantat alterum inter eos, qui nulla societate charitatis junguntur. I ad Thessal. iv, 6 : Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Ezechiel. xii, 11 : Dic ad eos qui liniunt absque temperamento, quod casurus sit.

Hos ergo hac de causa dereliquit, et

« Introivit in domum Simonis. »

Ubi familia Simonis habitavit, et significat domum obedientiae : quia Simon obediens interpretatur, ubi praeceptis Christi et Apostolicis obeditur. Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

Attende autem, quod tunc fuit sabbaitum, in quo maxime Dominus perfecit gratias curationum propter duas causas : quarum una est, ut se Dominum ostenderet sabbati, Matth. xii, 8 : Dominus est Filius hominis etiam sabbati. Secunda est, ut se Patri conformaret. Pater enim ab exordio mundi creaturas corporales ad sabbatum terminavit, sanctificationem mentis, et quietem in sabbato inchoans. Et ita fecit Christus vetera terminans legalia opera quae in corporalibus operibus consistebant, spirituales sanctificationes et sanitates a sabbato inchoavit. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 11 ad Corinth. v, 17 : Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Unde domus Simonis novam de Gentibus et Judæis collectam significat Ecclesiam. Matth. xvi, 18 : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.

« Socrus autem Simonis, »

Mater suæ uxoris, « tenebatur, » ad impedimentum virium et operationum, « magnis, » vehementer æstuantibus « febribus. » Febris est calor extraneus in corde inflammatus, et per venas et arterias et spiritum et sanguinem procedens in totum corpus ad impedimentum operationum, et nocumentum substantiæ et virtutum. Et hæc erat dispositio infirmi. Quæ socrus allegorice quidem synagoga. Filia autem uxor Petri est Ecclesia. Moraliter autem est caro contraria spiritui : febris autem ejus concupiscentia. Unde Glossa dicit, quod vir a dæmonio liberatur, cum anima ab immunda cogitatione purgatur. Fæmina a febribus curatur, cum caro a concupiscentiæ fervore refrenatur. Eccli. xxii, 22 : Anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec aliquid gultiat. Osee, vii, 4 : Omnes adulterantes quasi climbus succensus. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque

<--- Page Split --->

ad inferni novissima. Hic calor est extraneus concupiscentiae. Levit. x, 1 et 2, cum ignem alienum offerrent filii Aaron in conspectu Domini, combusti sunt.

Hæc est ergo infirmi dispositio.

« Et rogaverunt eum pro ea. »

Ecce deprecatio Sanctorum et intercessio. Quia, ut dicit Gregorius, « quae « prædestinavit Deus facere, frequenter « sic prædestinavit ut fiant orationibus « Sanctorum. » Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecce. Ecce hic facit oratione Sanctorum, quod tamen se promiserat facturum, quando dixit, Genes. xxi, 12 : In Isaac vocabitur tibi semen. Jacob, v, 14 et 15 : Inducat presbryeros Ecclesiae, et orent super eum :... et oratio fidei salvabit infirmum :... et si in peccatis sit, remittentur ei. Tamen, Matth. viii, 15, et Marc. 1, 30 et 31, non dicunt, quod aliquis rogaverit eum. Quia, ut dicit Glossa, « Salvator modo rogatus, modo non rogatus curat, ostendens se contra vitiorum quascumque passiones, et precibus fidelium se semper annuere : et ea nonnumquam quae ipsi in se non intelligunt, et ideo non rogant, vel intelligenda dare, vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere. » Unde, Psal. xvii, 13 et 14 : Delicta quis intelligit ? Ab ocultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo.

illam. » Stando autem ostendit paratum illi adjutorium, et ostendit servandam rectitudinem. Psal. cxviii, 114 : Adjutor et susceptor meus es tu, Domine. De rectitudine autem, ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Act. ix, 41 : Dans illi manum, erexit eam, et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.

De verbo dicit : « Imperavit febri. » Solo enim verbo fugavit, quod est Christo proprium. Sancti autem faciunt per imprecationes et exorcismos. Unde Christus non utebatur instrumentis clavium : quia super talia erat solo imperio solvens, et ligan s. Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.

« Et dimisit illam. »

Ecce sanitas perfecta. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo qui sanat omnia. Act. iii, 16 : Nomen ejus, et fides quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.

« Et continuo surgens, »

Hoc est, corpore et mente in superiora se agens. Ad Coloss. iii, 2 : Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

« Ministrabat eis, » hoc est, mensam parabat et necessaria, in signum restitutionis omnium virium et operationum. Hoc autem spiritualiter impletur : quando sicut servivimus peccando diabolo, ita curati servimus Deo. Ad Roman. vi, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.

« Et stans super illam, imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. »

Curatio est ægroti.

Et tangit tria : modum curationis, curationem, et virtutis integram restitutionem.

Modus curationis est in facto, et in verbo.

In facto quidem, quia « stans super

« Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languo-

<--- Page Split --->

ribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. »

Idem quod ante de potestate ecclesiastica particulariter ostendit, nunc universaliter probat : tam universalitate infirmantium, quam varietate infirmitatum.

Et tangit tria : temporis congruitatem, infirmorum curationem, et daemonis ejectionem.

Temporis congruitatem per hoc quod dicit :

« Cum sol occidisset. »

Quia tota die per totum tempus in praedicatione secum fuerant. Nocte autem domi, virtutes ipsius vicinis nuntiabant : et ideo timentes ne in crastinum discederet, statim ipsa nocte cum infirmis veniebant. Spiritualiter autem sol est ipse Christus, qui sicut dicitur, Joan. i, 9, solus lucens illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae : et sanitas in pennis ejus. Hic Sol multos curavit lumine suo, fulgens in vita : sed multo plures perfecit sanitates occumbens in morte. Luc. xxiii, 44 et 45 : Obsecuratus est sol,... et tenebrae factae sunt. Et statim sequitur, Matth. xxvii, 52 : Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Statim enim infernus reddidit mortuos suos. Judic. xvi, 30, Samson, qui sol fortis interpretatur, multo plures Philisthaos prostravit occumbens quam ante vivens fecerat. Philisthaei autem significant daemones aegritudines facientes.

« Omnes qui habebant infirmos, etc. »

Ecce infirmorum generalitas. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.

« Variis languoribus. » Ecce infirmi-

tatum diversitas. Languor autem dicitur quasi longus angor : quia etiam chronicas sanabat infirmitates, et ab inferis revocabat mortuos. Eccli. x, 11 et 12 : Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem præcidit medicus. Brevis autem languor improprie dicitur.

Et est oppositio in adjecto : « Ducebant eos ad eum. » Ducatus sonat motum voluntarium, quia manu ducebant eos. Propter quod etiam patrini et instructores in Ecclesia vocatur anadochi et manuduci : quia docendo ducunt, et inflectunt ad bonum voluntates eorum. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo Deus alienus. Quia etiamsi alius adducat, tamen facit in Domino.

« At ille, etc. »

Tangitur sanitatum perfectio.

Tanguntur autem duo : modus curationis, et ipsa cura.

Curationis, quia « singulis manus imponens. » Manus autem impositio duo significat : potestatis traductionem, et manuum, hoc est, operum impressionem. Potestatis traductio significatur per porrectionem manuum. Manuum impressio significatur in impressione vestigiorum manuum. De traductione, Joan. xx, 22 et 23 : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Manuum impressio, Exod. xxxiv, 29, Moyses portabat tabulas lapideas scriptas digito Dei. Scriptura enim est vestigium digitorum. Et ita traducit in eos spiritum in sanctificando, et imprimit digitos in observatione suorum mandatorum. Ethic est modus curationis.

Unde sequitur infallibilis cura : « Curabat eos. » In sanctitate enim spiritus, et in vestigiis mandatorum non potest esse infirmitas diaboli : sed ejicitur. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

<--- Page Split --->

« Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. »

Et tangitur hic daemonum ejectio.

Et tanguntur hic tria : exitus daemoniorum, veritatis coacta confessio, et ipsorum a Domino increpatio.

Daemonum ejectio tangitur per hoc quod dixit : « Exibant autem daemonia a multis, » quæ causam dederant infirmitatibus : sicut legitur in vita Beati Bartholomæi, quod inferebant læsiones : et hæc Christus a potestate lædendi ejecit. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo : quoniam Deus erat cum illo.

sub pallio quorumdam verorum multa falsa intersererent. Matth. xm, 28 et 29 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Et de his sub veris falsa introducentibus dicitur, Isa. 1, 22 : Vinum tuum mistum est aqua. Joan. ii, 10 : Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, scilicet homines, tunc id quod deterius est.

« Quia sciebant, » hoc est, vehementer opinabantur, « ipsum esse Christum. » Act. x, 38 : Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Christus enim unctus interpretatur. Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum.

« Clamantia et dicentia, » in veritatis confessione, sed coacta : quia daemon de sua voluntate non loquitur nisi mendacium. Joan. vim, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur : quia mendax est, et pater ejus.

« Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum, ne discederet ab eis.

« Quia tu es Filius Dei : »

Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

Et ideo tuo imperio compellis nos. Hoc autem non scientes dixerunt, sed vehementer opinantes, sicut in praebabitis dictum est. Tamen quaedam Glossa dicit, quod sciverunt esse Filium Dei : sed non credebant, quod sua crucifixione essent damnandi : et si hoc cognovissent, numquam eum crucifigi persuasissent. Anterior autem solutio verior est, quod scilicet eum non cognoverunt cognitione certa, sed opinabantur vehementer. Sapient. ii, 13, 16 et 17 : Filium Dei se vominat,... et gloriatur patrem se habere Deum : videamus ergo si sermones illius veri sint.

Et erat prædicans in synagogis Galileæe. »

Hinc tangit tertium Ecclesiae fundamentum : et hoc est doctrina in prædicatione fidei et bonorum morum.

Et tangit quatuor : primum quidem, Domini a tumultu declinationem : secundum, audientium eum inquisitionem et devotionem : tertium, ad generalem prædicationem ministrorum obligationem : quartum autem, illius officii ad quod dicit esse ministros propriam operationem.

« Et increpans non sinebat ea loqui. »

Cujus causa jam dicta est, ne scilicet

De primo dicit : « Facta autem die. » Quia nocte circa curationem infirmorum erat occupatus : et ideo in die ad desertum causa quietis et contemplationis declinavit.

<--- Page Split --->

« Egressus ibat in desertum locum. » Marc. vi, 31: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Et hoc in « die, » hoc est, in claro sapientiae lumine. Sapient. vii, 29: Est haec specieosore sol, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.

« Et turbae requirebant eum. »

Ecce devote audientium eum inquisitio. Isa. lv, 6: Quærite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est.

« Et venerunt usque ad ipsum. » Tria faciunt. Quærunt per devotionem. Veniunt usque ad ipsum per contemplationem. Joan. 1, 39: Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt.

« Et detinebant illum, ne discederet ab eis, » per charitatis fervorem. Cantic. iii, 4: Tenui eum, nec dimittam. Genes. xxxii, 26: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Joan. iv, 40: Cum venissent ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret.

« Quibus ille ait. »

Hic tangit ad generalem prædicationnem ministrorum Ecclesiæ exemplo sui obligationem.

Unde dicit : Non tenetais me, « quia et aliis civitatibus, » et ruribus, et villis, et vicis, et pagis. Omnia enim haec per civitates comprehendit.

« Oportet me, » hoc est, opem portat in me, in ministris autem obligationem. Ad Roman. n 14 et 15 : Sapientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. I ad Corinth. ix, Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. II ad Corinth. vi, 4 : In omni-

bus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi. Act. 1, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Reprehenduntur hoc exemplo in uno loco jacentes, non evangelizantes, sed comedentes et bibentes ea quæ per Evangelium sunt acquisita. Marc. xvi, 20: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, etc. Job, xxxvn, 11 : Nubes, hoc est, prædicatores, ubique spargunt lumen suum.

« Evangelizare, » hoc est, bonum nuntium gratiae, et indulgentiae manifestare». Hoc enim est lumen spargere. Isa. xlix, 6: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

« Regnum Dei. » Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Regnum autem Dei quo Deus regnat in nobis, est omnis finis, boni, legis, et ordinis distributio, sicut dicit Dionysius. Et hoc superius est expositum. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Quidam autem hoc non faciunt, sed fabulas prædicant. Psal. cxviii, 85 : Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.

« Quia ideo missus sum. »

Ecce finis legationis. Abdia, y. 1 : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Modo autem legati qui veniunt, ad concutiendum et spoliandum terras veniunt : et sunt illi legati Antiochi et non Dei 4.

<--- Page Split --->

« Et erat prædicans. »

Ecce actus officii ad quem consecrantur Episcopi : sicut patet in manus impositione Episcoporum.

« In synagogis Galileæ. » Locus ubi multi confluxerunt. Ad Titum, i, 9 : Am-

plectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicuni arguere.

Hæc est ergo constructio fundamentorum Ecclesiæ.

<--- Page Split --->