CAPUT III.
Joannes mittitur a Domino impleturus sua prædicatione Isaïæ vaticinium : et turbis, publicanis, ac militibus dat consilium : dicit quid singulos facere oporteat : testaturque Christi excellentiam et baptismi ipsius : super quem ab ipso baptizatum descendit columba, ac vox Patris auditur : texturque ejus genealogia a Joseph usque ad Adam ascendens.
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem, fratre ejus, tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha 1, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
Et venit in omnem regionem Jordanis 2, prædicans baptismum pænientiae in remissionem peccatorum,
Sicut scriptum est in libro sermonum Isaïæ prophetæ 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facile semitas ejus.
Omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Et videbit omnis caro salutare Dei.
Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso :
Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
Facite ergo fructus dignos pænitentiæ, et ne cæperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.
Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ?
Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat 5.
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
At ille dixit ad eos : Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.
Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos? Et ait illis : Neminem
<--- Page Split --->
concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
Respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos1 : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni2 :
Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili3.
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
Herodes autem tetrarcha4, cum corriperetur ab illo de Herodiae, uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
Adjeci t et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est cœlum5 :
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cœlo facta est : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi6.
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
Qui fuit Mathathia, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, 26. Qui fuit Mahath, qui fuit Mathathia, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, 27. Qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, 28. Qui fuit melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, 29. Qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, 30. Qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, 31. Qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32. Qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33. Qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Juda, 34. Qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abraha, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35. Qui fuit Sarug, qui fuit Raga, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, 36. Qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, 37. Qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, 38. Qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
<--- Page Split --->
terminat enim tempus, doctrinam, et Joannis finem per incarcerationem : quæ per ordinem continentur in littera.
Tempus autem determinat, sicut dicit Gregorius, a principibus reipublicæ, et a Pontificibus.
Principes etiam reipublicæ commemorans, determinat monarcham omnibus imperantem, tetrarchas Judææ, et præsidem loco unius tetrarchæ regentem.
De monarcha quidem dicit :
« Anno autem quintodecimo. »
Sicut modo consuetum est, quod Papæ scribunt in datis litterarum publicarum annum pontificatus sui, ita tunc scripserunt Imperatores, et adhuc scribunt. Et iste annus fuit quintodecimus imperii « Tiberii Cæsaris, » qui Augusto, sub quo natus est Dominus, in imperio successit.
Statim autem fecit mentionem de præside, dicens : « Procurante Pontio Pilato, » quia ex hæreditate non habuit, sed tantum ex parte Imperatoris ibi rempublicam procuravit ad tempus, ut Imperator voluit. Dicuntur ante istum alii quatuor præsides Judæam post amotum regem ante Pilatum procurasse. Primus scilicet, Pompinius (alias, Pompeius), secundus Marcus, tertius Atricus rufus, quartus Nallus, cui quintus successit Pilatus, vocatus Pontius ab eventu : quia devicit Pontum insulam, et Romano eam subjecit imperio.
Dicitur autem hic : « Judæam. » Et hic stricte dicta est Judæa ubi sors duarum tribuum : quod primo regnum Judææ dicebatur : quia alii adhuc obtinebant tres partes regni duodecim tribuum, sicut statim patebit.
« Tetrarcha. »
Attende, quod Herodes Ascalonita, sub quo natus est Dominus, totum regnum Judæorum et Idumæorum obtinuerat : et regnavit in eo triginta septem
« Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem, fratre ejus, tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha. »
Missis his decem et octo annis, venit hic Lucas ad trigesimum annum Salvatoris : quia illa ætas apta est auctoritati docentis. Unde et David trigesimo ætatis suæ, regni suscepit gubernacula. II Reg. v, 4 : Filius tringinta annorum erat David, cum regnare cæpisset. Similiter autem et Ezechiel in hac ætate exorsus est prophetare. Ezechiel. 1, 1 : Et factum est in trigesimo anno, etc. In hac enim ætate cessat incrementum corporis, et quieverunt passiones cordis residente complexione, ætas robusta et valida est ad implendum id, quod sermo doctrinae præcipit. Et ideo infantilia et juvenilia facta transivit. Quæ licet bona fuerunt in Domino et Præcursore, tamen ne formam daret juvenibus et pueris docendi, et magna attentandi, omnia hæc transit. I ad Corinth. xiii, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
Sicut autem in præcedentibus descripsit Christi generationem, et gratia ipsius induxit Præcursoris generationem, ita nunc regenerationem describit Redemptoris, et sicut inductivum præmittit baptismum Joannis. Et ideo habet partes duas, sicut patet ex dictis. De baptismo autem Joannis scribens, facit tria. De-
<--- Page Split --->
annis. Habuit autem quatuor uxores, primam Dosidem, ex qua genuit filium quemdam Antipatrem : quem propter hoc, quod insurrexit in patrem in libidine dominandi, adhuc vivens interfecti. Secundam habuit Mariannam, ex qua genuit duos filios, scilicet, Alexandrum et Aristobolum, quos pro simili ambitione ambos occidit adhuc vivens. Et tertiam habuit quamdam Machariam nomine, ex qua genuit Archelau m. Quidam tamen dicut Archelau m filium fuisse Mariannae, sed hunc remansisse vivum, fratribus suis interfectis. Quartam habuit uxorem Cleopatra m, ex qua genuit duos filios, Herodem Antipam, et Philippum. Mortuo autem Herode, filii coram Imperatore litigabant de successione in regnum. Archelaus enim dixit sibi deberi regnum, et propter aetatem, et propter secundum testamentum quod condiderat pater, in quo scripsit eum debere succedere. Herodes autem Antipas e contra dicebat testamentum a patre fuisse conditum, cum non esset mentis compos, et ideo sibi deberi voto prima scripturae, in quo scripserat pater eum debere succedere. Imperator autem more Romanorum, illis litigantibus, regnum ad se traxit, et in quatuor principatus totum regnum divisit. Et horum duos dedit Archelao, scilicet, Judaeam et Idumaem. Tertium autem Galilaem dedit Herodii Antipae. Quartum vero, scilicet Ituraem et Trachonitidem, dedit Philippo. Quod igitur dicitur Archelaus regnare in Judae pro Herode, patre suo 1, intelligendum quod hoc erat in lite, quando sua praesumptione regnavit : et non quod quiete totum regum patris habuit : sed se tempore litis regem scripsit. Archelaus autem propter tyrannidem quam exercuit, post nonum annum sui regni, a regno per Imperatorem est amotus, et in exsilium Lugdunum damnatus, et ibi mortuus. Et tunc praesides sunt instituti, quorum Pontius Pilatus (ut dictum est) fuit quintus.
Et hoc quod Archelaus est amotus factum est quadragesimo nono anno Augusti. Salvator enim natus est quadragesimo secundo anno regni ejus : et delatus in Ægyptum, septem annis mansit occulte ibidem : post quos annos statim Archelaus damnatus est : et sic novem annis regnavit. Dicit tamen Beda in Glossa hic, quod decem annis regnavit. Sed hoc est intelligendum, quod de decimo partem regnavit, sed non complevit : et ideo litteris suis non nisi novem inscripsit.
Hoc est igitur quod dicit :
« Procurante Pontio Pilato Judream, »
AmotojamArchelao , etaliispræsidi - busromanis . « Tetrarchaautem , » hocest , inquartaparteprincipante , « G a l i - l æ æ , » quæfuitunatetrarchiarum , « Herode » Antipa , etmagniHerodisAs - calonitæfilio . « Philippoautem , » alioHerodisfilio , « fratreejus , » HerodisAntipæ : cuiidemHerodesuxoremabs - tulitHerodiadem , « tetrarcha , » inquar - taprincipante , « IturææetTrachonitidisregionis , » quæduæprovinciæsimuljun - ctævalebantunamquartam .
Et « Lysiana. » Istum Lysaniam dicit etiam Beda, antiqui Herodis fuisse filium, quod quidem probabilius est : quia aliter cum filiis Herodis tetrarchiam in haereditatem non accepisset. Tamen et Josephus narrat hunc fuisse filium cujusdam Ptolomæi de Libano, ex quadam Alexandra, sorore Antigoni, filii Aristoboli cujusdam, qui fuit filius cujusdam Alexandri, filii cujusdam Joannis. Sed potest esse, quod fuerant duo Lysaniæ unius nominis : unus, de quo dicit Beda, filius Herodis : alter de quo narrat Josephus. Et quocumque modo sit, nulla est vis penitus.
« Abilinae, » hoc est, provinciæ sic vocatae.
Hæc autem divisio a Deo fieri permis-
<--- Page Split --->
sa est, ut sciretur, quod Judæa desolanda erat, quæ tot principibus divisa subjacebat. Luc. xi, 17: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur : et domus supra domum cadet. Proverb. xxvii, 2 : Propter peccata terræ multi principes ejus. I Machab. i, 10 : Imposuerunt omnes sibi diademata,... et multiplicata sunt mala in terra.
Hic duo ponit Lucas : auctoritatem scilicet prædicandi, et doctrinam prædicationis.
Auctoritatem autem ponit in duobus : in missione scilicet, et Scripturæ testimonio.
Per missionem datur auctoritas Joanni. Per Scripturam auctoritas confertur his quæ dixit.
« Sub principibus, »
Circa primum horum duo sunt : jussio superioris mittentis, et obedientia inferioris obtemperantis.
Et cæteris aliis viginti quatuor exclusis, isti soli ab Imperatore emerant sacerdotium, et unus erat socer alterius : et aliquando ambo tenebant : ita quod unus uno anno, et alter sequenti principaretur : et pecunia donum Dei possederunt : et ideo facti sunt in perditionem1.
« Sacerdotum, » qui summum emerant sacerdotium, « Anna et Caipha, » sibi mutuo per matrimonium copulatis: et ideo vacabat de jure sacerdotium, sicut et regnum, in signum quod Christus Rex et Sacerdos, utrumque repararet. Ad Hebr. vii, 1 : Hic Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi. Et post modicum, 3. 3 : Assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Psal. cix, 4 : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Illo ergo tempore, cum filii Israel essent sicut oves errantes, non habentes pastorem, congruum fuit ut prædication Joannis inciperet, qui eos ad verum dirigeret pastorem. I Petr. ii, 23 : Eratis enim sicut oves errantes : sed conversi estis nunc ad pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Hujus autem pastoris Joannes fuit quasi opilio.
Sic ergo dictum sit de tempore, quo prædicandi Joannes sumpsit officium.
Sequitur :
« Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. »
In jussione sunt tria : jussio, et ad quem jussio facta est, et ubi.
Quatuor autem sunt in jussione : quorum primum est modus prædicandi verbi : secundum, verbum prædicatum : tertium, auctoritas injungentis : et quartum, ipsius prædicationis sublimitas.
De primo dicit :
« Factum est. » Ut ostendat instruciones fidei et morum plus esse in facto quam in dicto. Omnes enim practice scientiae, hoc est, operativae, stant ad opus confirmatae, ut dicitur in libro I de Anima. Tales enim sermones non fiunt contemplandi gratia ut sciamus, sed ut boni fiamus : ut dicitur in libro I Ethicorum. Et ideo Prædicator Gentium futurus Paulus perficitur ad facere. Act. ix, 6 : Dicetur tibi quid te oporteat facere. Jacob. i, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos. Factum enim in talibus, confirmatio est dicendorum. Cum autem tria exigantur ad bene vivere, scire, velle et perseveranter operari : dicit Philosophus, quod scire parum aut nihil confert : velle autem et operari multum conferunt. Congruus igitur ordo est facto incipere. Unde, Luce, i, 80 : Erat in desertis, scilicet agens, usque ad diem ostensionis suæ ad Israel. Ecce verus modus divina docendi et persuadendi.
Sequitur :
<--- Page Split --->
« Verbum, »
Hoc est, notitia prædicata. Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate : « Verbum quod insinuare intendimus, « cum amore notitia est. » Id ergo quod prædicare debemus, notitia Dei est cum amore Spiritus, qui ex Verbo procedit. Hoc enim est Verbum Dei, a quo semper procedit Spiritus. Psal. cxvm, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer. Psal. xi, 7 : Purgatum septuplum. Hoc enim Verbum, est veritatis, sanctificationis, et Spiritus plenitudinis. Et de veritate simul et sanctificatione, Joan. xvm, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Quod etiam diffundat Spiritum, Act. x, 44 : Loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Unde etiam de Joanne, Supra, 1, 80, dicitur, quod confortabatur Spiritu : quia Spiritus lingua est istius Verbi. Unde igneis linguis apparuit super discipulos 1.
Hoc est igitur verbum
« Domini. »
Ecce auctoritas. Dominus enim misit eum ad prædicandum : et aliter non prædicaret. Ad Roman. x, 13 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur ? Joan. iii, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Infra, x, 3 : Ite : ecce ego mitto vos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos. Hoc igitur est verbum Domini, quod proponitur mittente Domino, penes quem est auctoritas missionis.
Sequitur de sublimitate verbi. Et hoc notat cum dicit :
« Super Joannem. »
Licet enim sensus sit : « Super Joannem, » hoc est, ad Joannem, tamen præpositio super notat sublimitatem : quia hoc
est Verbum, quod est super Joannem, quod est de cœlo descendens a regalibus sedibus, quod in cor hominis non ascendit, sed cor ascendit ad verbum : ad quod percipiendum, Paulus raptus est in tertium cœlum 2 : quod Petrus vidit in superioribus domus 3 : quod Joannis, I, 1, in principio apud Deum dicitur intellectuale super sensum et imaginationem, Apostolo Paulo perceptum in superiori parte animæ intellectus, suprema parte Petro revelatum, ab æterno apud Patrem a Joanne prævisum. Super ergo est, et non juxta, vel infra. Unde cum sublime sit, pannis vilibus a matre in præsepio est positum : quia rudibus et vulgaribus vocibus, et non lepidis orationibus, est a Prædicatoribus expressum : et hominibus rudibus, a pecoribus parum distantibus, in pabulum propositum. I ad Corinth. ii, 1 et 4 : Veni ad vos non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi... Sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione Spiritus.
Sic igitur est super
« Joannem. » Tangitur qualis debet esse, ad quem fit sermo Domini, scilicet, eum in quo est gratia, « Joannem. » Unde egregius Prædicator Gentium dicit, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
« Filium Zachariæ, » magis imitatione quam carne. Isa. xlvi, 26 : Reduc me in memoriam, et judicemur simul. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii, et fellis. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum.
« In deserto. »
Ecce ubi factum est verbum super eum : quia in deserto, ubi degebat Joan-
<--- Page Split --->
nes, longe a mundi habitatione, ne levi saltem maculare vitam flamine posset 1. Hoc est desertum, de quo dicitur, Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum, scilicet a strepitu mundi. Ad hujus deserti interiora Moyses gregem minavit, et visionem magnam vidit 2. In hoc deserto discipuli quieverunt, ut jam dictum est. In hoc deserto Elias Deum persecutus invenit. Interiora hujus deserti, sunt intellectus stantis contemplationis ab omni strepitu mundi liberæ, ubi Deus videtur. Et ibi est quies discipulorum Domini in disciplinis doctrinae ipsius, ubi Deus invenitur consolans tribulatos 3.
Si autem quæritur, Quale verbum sit illud? Dicit Glossa, quod hoc est verbum : Vade, prædica baptismum. Utrum autem hoc verbum fuerit eisdem syllabis prolatum, vel aliud ? Constat quod illius sententiæ fuit : quia, Joan. i, 33, ipse Joannes dicit : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et quocumque modo sit, continetur in verbo auctoritas missionis.
Sequitur de missi obedientia :
« Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. »
prius, et ad alterum postea. « Jordanis : » quia ibi erant aquæ multæ 4, ut haberetur aqua ad baptismum tot millium hominum. Tamen probabile erat, quod locus expressus sibi fuerit in voce injungentis officium : quia ibi præcesserat figura baptismi, in transitu filiorum Israel per Jordanem 5, et in divisione Jordanis per Eliam et Eliseum 6, et per ablutionem Naamam Syri 7. Et ideo istis de causis venit in regionem Jordanis. Adhuc autem quia Isaias dixerat ibi primo esse prædicandum, Isa. ix, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephtali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Expressio ergo loci in sermone injungentis obedientiam, Jordanis abundantia aquarum, figura baptismatis, in Prophetis similitudo curationis, prædictio prophetiæ, fecerunt eum venire ad loca illa.
« Prædicans. »
Ecce actus prædicandi. Est autem prædictio dictio rerum divinarum antequam fiant. Joel, u, 15 et 16 : Prædicate 4 jejunium, vocate cætum,... coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera. Marc. xvi, 13 : Prædicate Evangelium omni creaturæ.
« Baptismum pœnitentiæ. »
Tangit hic tria : locum prædicationis, rem prædicatam, et finem.
Locum prædicationis, quia « venit, » a Domino missus, « in omnem regionem, » non simul, sed successive : ad unum
Ecce res prædicata. Baptismus autem Joannis, sicut super Matthæum diximus 5, in nomine venturi dabatur : nec conferebat gratiam, sed in convenientia materiæ et actus, et vicinitate formæ, assuefecit
<--- Page Split --->
ad baptismum Christi. Et qua non conferebat gratiam, ideo dicitur baptismus Joannis: quia nihil fuit ibi, nisi operatio Joannis. Cum autem Paulus, vel Petrus, vel alius discipulus Christi baptizavit, dicitur baptismus Christi, non Pauli, vel Petri: quia ille conferebatur in forma invocationis Trinitatis, et conferebat gratiam: quæ operatio Christi est, non Pauli, vel Petri. De tali baptismo, quod figura est baptismatis Christi dicitur, I ad Corinth. x, 1 et 2 : Patres nostri omnes sub nube fuerunt : ... et omnes a Moyse baptizati sunt in nube, et in mari, scilicet pœnitentiæ, hoc est, docens pœnitere antequam baptizentur : quia licet baptismus non exigat exteriorem planctum et lamentum, tamen exigit interiorem, quia aliter poneretur obex Spiritui sancto. Sapient. i, 5 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet factum. Vere enim Joannes pœnitere docuit: sed non cum effectu baptizavit. Et ideo ad baptismum Christi assuefecit.
« In remissionem peccatorum. »
Ecce finis pœnitentiæ. Baptismus enim suus, non in remissionem peccatorum fuit, sed in baptismum Christi. Sed pœnitentia quam docuit, fuit in remissionem peccatorum: quia in ista remittebantur per gratiam. Matth. ii, 2 : Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum. Hæc autem pœnitentia est pœnæ tenentia: ut perseveret homo in pœna pro peccatis assumpta. Tunc enim peccata solvuntur: quia pœnitentia est secunda tabula post naufragium. Quid autem sit hæc pœnitentia, et qualiter sacramentum, et qualiter virtus, notatum est sub compendio super Matthæum, ii, 2 1. Joel, ii, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu : et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.
« Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ Prophetae : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : reclas facite semitas ejus. »
« Sicut scriptum est. » Quod dictum est, non est scriptum in Isaia, sed quod sequitur. Et ideo necesse est hoc ad sequens referri.
Et ideo incipit hic doctrina Joannis : Et habet duas particulas : in quarum prima ponit thema, ex quo extrahit doctrinam : et in secunda, secundum regulam præscriptam docet, prædicans multitudini.
Dicit ergo : « Sicut scriptum est. » Incipit Prædicator veritatis a Scriptura veritatis. Scriptura enim de libro vitæ in cor Sanctorum descendit: et de corde Sanctorum exemplata a libro vitæ, apicibus formata est in libris, ob utilitatem posteritatis, ut in memoria habeatur. De libro vitæ dicitur, Exod. xxxu, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis,dele me de libro tuo quem scripsisti. De libro, qui est intellectus Sanctorum exemplatus a libro vitæ, dicitur, Daniel. vii, 10 : Libri aperti sunt, hoc est, corda Sanctorum. De libris scriptis, Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. In hoc ergo libro testimonia sunt veritatis: quia aquæ salutaris doctrinæ egredientur de medio montium, legis scilicet, et Prophetarum. Psal. cut, 10 : Inter mediumi montium pertransibunt aquæ.
« In libro. » Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurr at qui legerit eum.
« Sermonum » dicit, quia multiplex est prophetia, comminationis, consolationis, prædestinationis, et aliquando historialis.
« Isaie, » de quo, Eccli. xlviii, 27 : Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion. Et ideo quæ
<--- Page Split --->
spiritu magno vidit, vera fuerunt. « Propheta», » et ideo immobilis veritatis. Supra, 1, 70 : Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus. Propheta enim os Domini est. Etideo, sicut os Domini non mentitur, ita nec Propheta. Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
« Vox clamantis. »
Ecce thema. Et dicit duo. Primo enim thema proponit. Secundo, secundum thema procedit ad doctrinam.
In themate facit duo : in primo quorum ponit titulum : secundo autem, recitat id quod est intitulatum.
Titulus est : « Vox clamantis. » Quasi dicat : Hæc est vox clamantis. Et potest legi transitive, vel intransitive. Transitive, tunc ad diversa pertinent vox, et clamantis : ut sit sensus : Hæc est vox mea clamantis Dei de coelo. Quasi dicat : Ego quidem sum vox, sed clamans in voce mea Dominus est de coelo. Et sic per clamantis importatur auctoritas vocis. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Cantic. ii, 10 : Dilectus meus loquitur mihi.
Si autem legitur intransitive, tunc est sensus : « Vox clamantis, » hoc est, vox clamoris, hoc est, vox quæ est clamor. Et tunc clamor notat intensionem devotionis, et intensionis in voce : quia non tam iste clamor sonat exterius quam interius. Isa. xi, 6 : Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Isa. lvnn, 1 : Clama, ne cesses :... annuntia populo meo peccata eorum.
Dicitur autem Joannes « vox, » quia est vehiculum verbi. Verbi autem non potest esse vehiculum, nisi spiritu attracto, tento, et formato, et emisso ad alterum. Sic ergo Verbum increatum non fit, nisi Spiritu attracto. Psal. cxviii, 131 : Os meum aperui, et attraxi Spiri-
tum. Oportet etiam quod teneatur attractus et confortetur. Supra, i, 80 : Puer autem crescebat, et confortabatur Spiritu. Oportet etiam quod formetur et articuletur : quia aliter verbi non habebit intensionem. Sapient. i, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum : et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, hoc est, habet formatae vocis intensionem et significationem. Et tunc demum emittitur ad alterum, et ibi proferentis ereat intellectum. Psal. ciii, 30 : Emittes Spiritum tuum, et creabuntur. Et de his quatuor dicitur in Psalmo lxxvii, 34, quod dabit voci sua vocem virtutis. Sic Deus majestatis in Joanne intonuit super aquas multas in praedictione baptismatis.
Subjungit autem quaenam sit haec vox, dicens :
« In deserto parate viam Domini. »
Hoc autem quod dicit, « in deserto, » non refertur ad hoc quod dicit in deserto secundum litteralem sensum : quia nec Joannes clamavit in deserto. Joan. i, 28 : Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Neque etiam secundum litteram, vox clamantium ad redeundum de Babylonica captivitate facta est in deserto, sed in Babylone. Et præterea similis modus loquendi in sequentibus docet, quia hoc quod dicit, « in deserto, » referendum est ad vias : quia sequitur, Isa. xi, 3 : Rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
His ergo prælibatis, dicimus quod in themate isto tria præmittit, scilicet, quod parandæ sunt via et semita, et qualiter parandæ, et quis sit effectus præparationis.
Et cum dicit, quod parandæ sunt via, dicit duo : unum quod est necessarium ad salutem, quod pertinet ad omnes communiter : aliud autem quod est perfectionis, quod pertinet ad perfectos specialiter.
<--- Page Split --->
De primo dicit tria : quod via est paranda, qua necessitate, et quanto studio.
Quod paranda sit via, dicit :
« Parate, » hoc est, præparate « viam,» hoc est, mandatorum observantiam. Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi. Præparatur autem hæc via per remotionem impedientium peccatorum. I Reg. vii, 3 : Præparate corda vestra Domino, et servite ei soli. Præparatur etiam per conforationem ad currendum. Et hoc fit fervore devotionis, et latitudine charitatis. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Præparatur etiam via, cum sternitur exemplis bonorum operum. Marc. xi, 8 : Multi vestimenta sua straverunt in via 1. Necessitas autem est, quia est in deserto quod invium est : quia licet lex data fuerit, tamen gratiam non contulit, et ideo invia remansit. Psal. lxii, 3 : In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi. Deuter. xxxn, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastæ solitudinis.
ctificentursemitæ , etcausamsubjungitperhocquoddicit : « E j u s . » QuiaenimDeisunt , ideodebentrectificari .Rectumautem , utdicitPlato , brevissi - mumestinterduosterminos : itacon - siliumbrevissimuminterDeumetho - minem . Matth . x i x , 2 1 : Sivisperfectusesse , v a d e , vendeomniaquæhabes , . . . etveni , sequereme . Etsimiliterdealiisconsiliis . I s a . x x v i , 7 : Semitajustire - ctaest : rectuscallisjustiadambulan - d u m . Ibidem , § . 8 : Insemitajudicio - rumtuorum , Domine , sustinuimuste : nomentuumetmemorialetuuminde - siderioanimæmeæ . Causaautemindi - citur , quiaDeisuntsemitæ . UndepetitPsalmista , P s a l . x v i , 3 : Perficegressusmeosinsemitistuis , utnonmoveanturvestigiamea . Totoenimnisusatagen - dumest , utpulchræsintconsiliorumsemitæ : nefortespeciosuspræfiliishominumgressumponensveniendoadnos , retrahatpollutasemitapedem , ettardetvenire : lavitenimpedessuos , etquomodoinquinabitillos 2 ?
« Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
Et videbit omnis caro salutare Dei. »
Studium vero indicitur, quando dicitur : « Domini, » qui non ambulat nisi per vias decoras et pulchras. Proverb. m, 17 : Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. Propter hoc dicitur, I Reg. xxi, 5 : Via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, hoc est, in cordibus nostris. Sic ergo parantur viae in deserto, ut Christo placeat ambulare per eas, et venire ad nos, sicut dictum est, Supra, 1, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : praebis enum ante faciem Domini parare vias ejus.
Sequitur hoc quod pertinet ad perfectos :
« Rectas facite semitas. »
Et dicit in hoc duo, scilicet, quod re-
Ecce docet qualiter viae et semitae sunt parandae, ponens pravae viae quinque differentias : dicens valliculosa esse implenda, cum dicit : « Omnis vallis implebitur. » Valliculosum autem est suffossum ex timore male humiliante. Psal. lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Isa: xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ, hoc est, cordis suffossio per timorem in desperationem inclinantem, hoc est, implenda
<--- Page Split --->
Dei misericordia, et promissis quod quacumque die ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor 1. Hoc enim fecit in David, in Manasse 2 , in Magdalena 2 , et in aliis multis. Et tunc vallis impleta est, et fovea. Unde, Tob. vn, 20, salvatis Tobia et Sara a daemone, praeepit Raguel impleri fossas, quae fosse fuerant.
Deinde tangit duas simul :
« Et omnis mons et collis humiliabitur. »
Montuosa sunt elevata per ambitionem dignitatum. Colliculosa sunt tumorosa per tumores jactantiarum, et inanium gloriarum. Et haec sunt humilianda. Zachar. iv, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum, hoc est, in planum deduceris per humilitatem. Luc. xiv, 11 : Qui se exaltat, humiliabitur.
De colle, Psal. xiv, 11 : Hermonìim a monte modico. Hermonìim interpretatur anathema : quia talis tumor cordis anathema est. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Ezechiel. xxxii, 19 : Quo pulchrior es, descende. Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco.
Quarta differentia est quod dicit :
« Et erunt prava, »
Hoc est, distorta in moribus. Distortum enim nulli recto commensuratur, sed undique in angulo pungens recedit. Ita distorti in moribus, bonis sunt infesti, et recedunt ab eorum similitudine et quiete : sicut spina quae distorta est, et undique acutis angulis secat manum tangentis. Cantic. n, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Hæc igitur erunt « in directa, » hoc est, rectificata. Psal. v, 9 : Dirige in con-
spectu tuo viam meam. Osee, xii, 3 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Multum enim rectificatus est, qui ad Angeli rectitudinem se direxit.
« Et aspera in vias planas. »
Quinta est differentia. Et sunt aspera, lapidibus inæqualiter portionatis complantata, et scandalosa, et scopulosa : in quibus undique pes euntis impingit. Et significant eos, quorum vita plena est scandalis, apertis scilicet peccatis. Eccli. xxi, 11 : Via peccantium complanata lapidibus, supple, est, et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pænæ. Psal. cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Hæc est plananda, ad æqualitatem justitiæ deducenda. Luc. i, 6 : Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
« Et videbit omnis caro salutare Dei. »
Ecce prædicationis finis, qui continetur in themate : quia hoc facto, « omnis caro, » hoc est, omnis homo. Isa. xl, 6 : Omnis caro fænum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Dicitur autem caro homo, quia inter tot partes hominis, quæ actu sunt partes, nulla habet tantum de anima sicut caro, quæ est sensibilis et animata. Hæc igitur caro licet deformalis sit, videbit corporeis oculis. Job, xix, 26 : In carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Et in hoc innuit, quia Salvator Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * : quia aliter corporeis oculis non videretur. Unde sequitur, Joan. i, 14 : Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.
Et hoc innuit quod dicit : « Salutare Dei. » Luc. ii, 30 et 31 : Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante
<--- Page Split --->
faciem omnium populorum. Et hoc modo distributio distribuit pro generibus singulorum, et non pro singulis generum. Videbit enim masculus et feemina, nobilis et ignobilis, servus et liber, dives et pauper, Judæus et Gentilis, bonus et malus.
Glossa tamen quædam, hæc omnia exponit de secundo adventu. Dicit enim Hieronymus in libro de Quindecim signis præcedentibus diem judicii, quod unum illorum signorum erit, quod montes cadent in valles, et distorta erunt recta, et prava erunt plana : et tunc omnis homo, bonus et malus, videbit Christum in majestate sua venientem. Apocal. 1, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Sed boni videbunt eum in gloria deitatis cum gaudio : mali autem in eo non videbunt nisi faciem servi, in qua crucifixus est. Et hoc est quod dicitur, Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini, hoc est, non videbit eum in forma gloriosa, quia illam nemo sine gaudio videre potest, ut dicit Augustinus.
Hæc igitur est expositio thematis Joannis.
7
« Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viverarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? »
Hic incipit ponere processum super thema inductum. Habet autem duas partes : in prima quarum prædicat baptismum pænitentiae, docens pænitere : in secunda autem, reddit testimonium Christo, dirigens ad baptismum ipsius, in quo gratia remissionis invenitur.
Adhuc autem in prima duo facit : primo enim instruit generaliter turbas, et
secundo, specialiter instruit diversas hominum differentias.
In prima harum ponit quatuor paragraphos : malos enim et indevotos acerrime increpat : pænitentibus viam pænitendi parat : quærentibus excusationem, rationem excusationis amputat : et tandem sententiam condemnationis jam impendentem et imminentem significat.
In primo horum paragraphorum (quia sermones secundum materiam inquirendi sunt) primo ostendit quibus increpationes ponit : secundo, ponit increpationem : et tertio, judicii cito imminentis comminationem.
De primo dicit sic :
« Dicebat ergo ad turbas. »
Bene turbas, quia turbata multitudo fuit coram ipso : turbata quidem varietate cultus, quia Gentiles, et Judæi. Romani enim milites, Gentiles fuerunt, et alii Judæi. Judæi autem intra se turbati, diversitate sectarum : sicut dicitur, Act. xxiii, 7 et 8, quidam fuerunt Pharisæi de sua falsa justitia præsumentes : quidam Sadducæi, qui resurrectionem dicebant non esse : quidam Essæi 1, nec spiritum nec Angelum esse dicentes. In moribus etiam discrepabant : quidam publicani existentes : et quidam peccatores : et quidam hypocritæ demonstrantes in vestimentis ovium, et intrinsecus erant lupi rapaces, potius ad tentandum et explorandum venientes, quam propter devotionem. Quorum omnium, ut dicit Glossa, corda non spiritu suo, sed Spiritu sancto vidit Joannes. Omnes tamen veniebant propter stupendam vitam, quæ fuit in austeritate Joannis : qui ignotus omnibus exivit de deserto, novæ gratiae mediator et annuntiator : et ideo omnes currebant. Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. Isa. ix, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo.
<--- Page Split --->
« Quæ exibant, »
Relinquentes domicilia propria, aviditate videndi tantum prodigium. Significat autem iste exitus exitum de amore sui et suorum, ut veniamus ad viam Christi, quam nuntiat prædicator veritatis et præco. Genes. xii, 1 : Egreedere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. Psal. xlix, 7 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui : et concupiscef rex decorem tuum. Ad Hebr. xiii, 13 : Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus.
Sic igitur exitur de mundo.
Ad quid autem exibant, subjungit dicens :
« Ut baptizarentur ab eo »
Baptismo, quo non exhibuit nisi officium exterius, assuefaciendo ad baptismum Christi. Tamen moraliter loquendo, volebant baptizari ad emendationem. Ad hoc enim exeundum est, ut a Joanne gratia Dei baptizemur. I ad Corinth. x, 1 et 2 : Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari. Act. ii, 38 : Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi.
« Genimina viperarum. »
Ecce increpatio durissima indevotorum et non credentium. Vipera dicitur vi pariens, et est serpens ad pectus strictus, et inferius ad ventrem amplus : et ideo primo concipit ovum in stricto sub pectore, quod descendens ad latiorem
alvum erumpit in animal : et tunc maturato animali parit testam pullum animalis, quod est serpens. Et ideo dicitur vi pariens, quod violentia quadam primo deprimit ovum, et postea enititur et testam, et animal. Quod autem quidam potius trufatores quam philosophi dicunt, quod in conceptu illius masculus ponat caput in os feemine, et feemina concipiat ex capite masculi morso : et cum pariat feemina, pulli mordendo lacerant uterum matris : et sic pater in conceptu, mater autem in partu moriatur : contra naturam est, et falsum : nec indiget Deus nostro mendacio, ut pro illius mysteriis fingamus mendacia. Sed primus modus est verus, et a nobis in libris Animalium explanatus 1.
Isti ergo venenati venenatorum filii venerunt ad Joannem Pharisæi, et Sadducæi. Et sic ideo vocantur, Isa. lix, 5 : Ova aspidum ruperunt, et telas aranex texuerunt : qui comederit de ovis eorum, morietur : et quod confotum est, erumpet in regulum. Isa xiv, 29 : De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Psal. lvii, 5 et 6 : Sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium. Ita enim venerunt ad Joannem, non ut incantarentur, hoc est, converterentur ab ipso, sed ut inficerent credere volentes : et ideo sic increpantur. Deuter. xxxii, 33 : Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
Sic ergo sunt genimina viperarum.
Excusabant tamen hoc per hypocrisim, loquentes mendacium. Matth. xxiii, 30 et seq. : Si fuissemus in tempore patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Et respondet eis Dominus, dicens : Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
<--- Page Split --->
Sequitur judicii comminatio :
« Quis ostendit vobis ? »
Quasi dicat : Nullus ostendere potest: quia Pharisæi præsumentes de sua justitia, judicium futurum non timebant: et ideo non fugerunt. Sadducæi autem judicium futurum non credebant: et ideo nec illi fugerunt. Istis autem duabus sectis, fere tota innitebatur Synagoga: et ideo non fugit, sed incidit in judicium excisionis et destructionis totius patriæ, et perditionis loci. Quod Dominus describit, Matth. xxiv, per totum. Et in hoc periculum præcipitaverunt eos Pharisæi et Sadducæi. Etenim, cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt 1.
Et hoc est quod dicit: « Quis ostendit ? » Nullus enim digitus adeo directus est, qui solem ostendere possit oculos non habenti. « Fugere, » hoc est, vos subducere, « a ventura ira, » judicii divini, quam incurritis Christum per fidei devotionem non suscipiendo : et temporaliter per Romanos, et æternaliter per condemnationem Dei. Job, xix, 29: Fugite a facie gladii,... et scitote esse judicium. Dies autem judicii dicitur dies iræ, quia tunc ut iratus Dominus condemnabit. Isa. x, 3: Ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram ? Joel, n, 11: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum ? Isa. xxx, 27: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum.
Ambrosius tamen istud legit, non increpative, sic : « Genimina viperarum, » supple, estis, non tamen venenati. Et hoc commendabile, quod filius venenati non sit venenatus, sed sit serpens prudentia, non veneno. Matth. x, 16: Estote prudentes sicut serpentes, providendo judicium imminens futurum. Et
secundum hoc, loquitur devotis qui fuerunt ante eum : « Quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? » supple, nisi ego, qui a Deo revelationem accepi, ut vos ad Christum dirigam, qui serpens est non venenatus, sed morsus venenatorum curans. Numer. xxi, 8: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Joan. iii, 14 et 13: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Adspicite igitur ad ipsum, et curabimini a veneno patrum venenatorum.
Hoc igitur est quod dicit secundum Ambrosium.
Attende autem, quod nullus effugiet judicium futurum, nisi prius fugiat consortia venenatorum, et ipsa venena. Venenati sunt peccatores mundi. Jerem. LI, 6: Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam. Venena autem sunt mundi tentationes per vanitates temporalium, per illecebras carnalium, per divitias temporalium, per delectiones rememorationis peccatorum, per turpes circumstantias pessimorum actuum. Vanitates temporalium significantur per Laban, qui candidatio interpretatur : et fuit situs sublimis in illis, quem fugit Jacob luctator bonus 2. Illecebræ voluptatum carnalium significantur per lascivam mulierem Putiphari, quam foras fugit Joseph 3. Eccli. ix, 8 : Averte faciem tuam a muliere compta. Divitiæ autem temporalium a Domino contemptæ sunt, cum a diabolo ostenderentur, Matth. iv, 9, et Luc. iv, 6 et 7: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Et ideo, Joan. vi, 13, cum quaereretur ut constituerent eum regem, fugit in montem. Delectationes autem præteritarum culparum fugiendæ sunt, sicut dicitur, Eccli. xxi, 2: Quasi a fa-
<--- Page Split --->
cie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te. Circumstantiae etiam fugiendae sunt, sicut dicitur, Genes. xix, 17: Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac.
Sic ergo effugietis venturam iram.
Sequitur:
8 « Facite ergo fructus dignos pœnitentiae. »
Ecce demonstrat modum fuga per pœnitentiam, dicens quatuor qua ad pœnitentiam pertinent.
Primum est opus satisfactionis, quod tangit cum dicit : « Facite » pœnitenttiam in opere, non in sermone. Act. ix, 8: Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Ad manus trahere prostratum, est trahere eum ad opera satisfactionis : et sic ingreditur civitatem, hoc est, ad communionem Sanctorum. Proverb. xxxi, 13: Operata est consilio manuum suarum.
Secundum est voluntarius et affectatus dolor, et afflictio pœnitentiae assumptae. Unde Augustinus: « Semper do- « leat, et de dolore gaudeat : » ita quod quasi fruatur dolore, sicut prius fruebatur peccati delectatione. Et notatur hoc per « fructus : » quia, ut dicit Augustinus, « Frui, est cum gaudio uti. » Cantic. ii, 3: Fructus ejus dulcis gutturi meo. Et ideo dicitur dolor ille, refectio, Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis. Iste est panis subcinericius, refectio pœnitentiae, et potus lacrymarum : in cujus fortitudine Elias fugit Jezabel, et pervenit ad montem Dei 1.
Tertium est quod sint digni. Et hoc notat cum dicit: « Dignos. » Et hoc fit in confessione, in qua ponderantur affliciones pœnitentiales, et proportionantur ad species peccatorum, et ad pondus eorum. Deuter. xxv, 2: Pro mensura pec-
cati erit et plagarum modus. Glossa Beda : « Non debet esse par fructus « boni operis ejus qui nihil vel mi- « nus peccavit, et ejus qui graviter vel « multum cecidit. » Isa. xxvii, 8: In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Apocal. xvii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Ad Roman. vi, 13: Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo, etc. Baruch, iv, 28: Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.
Quartum est quod dicit: « Pœnitenttia, » hoc est, pœnae tenentiae. Et hoc notat perseverantiam in cordis compunctione. Joel, ii, 13: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Psal. i, 5: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
« Et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. »
Exclusio est excusationis. Et habet duo : exclusionem excusationis, et rationem exclusionis.
Exclusionem excusationis dicit : « Et ne cæperitis. » Isti enim dicebant, quod propter hoc quod Synagoga radicata est in Patriarchis dilectissimis, non esset exstirpanda, nec judicium commendationis immineret ei. Psal. lxxxvii, 31-35 : Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, etc,... visitabo in virga peccata eorum:... misericordiam autem meam
<--- Page Split --->
non dispergam ab eo. Hujus auctoritate et similium, dicebant Synagogam numquam fore exstirpandam, tamquam in Abraham et Patriarchis radicatam.
Contra hos dicit : « Ne caperitis dicere. » Et dicit, caperitis, quia quod incipit imperfectum est, et inceptio dicti, in cogitatu est. Quasi dicat : Ne cogitetis quidem, nedum quod perfecte dicatis :
« Patrem habemus Abraham. »
Quasi dicat : In patre Abraham sumus radicati, nec evelli possumus. Dictum est enim Abraha, Genes. xv, 5 : Suspice cœlum, et numera stellas, si potes. Et subjunxit : Sic erit semen tuum. Et arguebant ex hoc sic : Sicut stella de cœlo cadere non possunt, sic Synagoga non potest excidere de promissis patrum. Et hoc frivolum est, quia dicitur, ad Roman. ix, 8 : Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Ad Roman. ix, 23 : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam 1.
Et hoc est quod dicit :
« Dico enim vobis, »
In veritate Spiritus, a quo revelationem accepi. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto.
« Quia potest Deus. » Ratio est et causa, qua excludit excusationem. Est autem notandum, quod in ripa Jordanis jacebant duodecim lapides silices, accepti de fluentis Jordanis, cum filii Israel transient 2. Et hos demonstrabat, intelligens per eos Gentiles futuros credentes, dicens : « Quia potest Deus, » de potentia disposita per consilium sapien-
tia æternaæ. Potens est, inquam, salva veritate promissionis, « suscitare » in populum suum. Jerem. xxm,5 : Suscitabo David germen justum.
« Filios Abraha, » qui filii sunt promissionis, non carnis. Ad Roman. ii, 28 et 29 : Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
« De lapidibus istis. »
Attende autem, quod lapides isti silices, ut dicit Ambrosius, sunt Gentiles : quia qui amisso sensu rationis, lapidibus putant inesse rationem alicujus divinitatis : ipsi in natura lapidum, non naturae usu, sed mentis habitu, proprietate quadam similitudinis utuntur. Lapidibus autem comparantur silicibus : quia illi lapides sunt deformes ad usum, quia formari non possunt, ideo quod dolationem non sustinent. Hi sunt etiam nudi ad ornatum, quia etiam ornari non possunt aliquo decore figurae : steriles ad fructum, quia non generant, irrationabiles ad profectum. Tales enim lapides jacent in aquis, qui silices vocantur. Et quia gentilitas fuit in omnibus his proprietatibus, deformis quidem ad usum ædificii, nuda ad ornatum virtutis, sterilis ad fructum boni operis, irrationabilis ad profectum intellectualis contemplationis : ideo lapidibus comparantur, et per lapides illos significantur.
Et de his lapidibus, salva veritate promissionis,
« Potest Deus suscitare filios Abraha, » qui sunt filii promissionis : sicut jam diximus. Ad Galat. iii, 16 : Abraha dicta sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. Multiplex enim est semen carnis, sed promissionis stat in uno, quod est
<--- Page Split --->
Christus. Ad Roman. n. 27 et 28: Ubi est ergo gloriatio tua ? ExcIusa est. Per quam legem? Factorum ? Non: sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Non ergo dicatis : « Patrem habemus Abraham. » Tamen hoc dixerunt, Joan. vn, 33: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam. Simile faciunt illi qui gloriantur in Sanctis suis : volentes ex hoc extolli, vel in Benedicto vel in Bernardo, vel in Francisco, vel in Dominico, cum non sequantur vestigia eorum. Quibus dicitur, Joan. vn, 39: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facile. Jerem. ix, 24: In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.
Sequitur :
« Jam enim securis. »
Comminatio est sententiæ jam arbori imminentis. Est autem arbor, Synagoga: radices ejus, regnum legem regens, et sacerdotium legem docens, et sacramenta legis exhibens: securis autem est sententia præcisionis facta per Titum et Vespasianum Augustos Romanos. Vel etiam sententia æternæ damnationis.
Continua sic: Ita dico: Facite fructus dignos pœnitentiæ. Et ne dicatis, excusando vos: Patrem habemus Abraham. « Enim, » hoc est, quia « jam. » Notatur nunc propinquum præsenti in futuro. « Securis, » hoc est, sententia præcisionis « posita est ad radicem » regni et sacerdotii, ut radicitus evellatur Synagoga. Daniel. iv, 10 et 11: Vigil et sanctus de cœlo descendit. Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem. Ezechiel. xvn, 9: Radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescei. Securis hæc aliquando manubrium effugit, et in profundum aquæ, hoc est, misericordiæ dissimulantis mersa est. Nunc autem per Prophetam potentem in opere et ser-
mone ' manubrium humanitatis porrigente, tulit ferrum de abysso misericordiæ propter peccata Synagogæ, et ad siccum iræ Dei redivit : et ideo Synagogam funditus evertit 2.
Sic igitur securis ad radicem arboris istius posita est.
Dat autem rationem de proprio actu et usu securis sumptam, dicens :
« Omnis ergo arbor, »
Hoc est, quilibet homo, vel quilibet status hominum, « non faciens fructum bonum. » Synagoga quidem in suis sacramentis et lege in morte Christi mortua fuit, et ideo nullum fructum fecit. Post prædicationem enim fidei, non solum mortua, sed etiam mortifera fuit: et ideo tunc fructum malum fecit: et ideo excidetur. Luc. xiii, 7: Ecce anni tres sunt ex quo venio, quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
« Et in ignem mittetur, » tribulationis per captivitatem, et inferni per condemnationem æternam. Joan. xv, 2 et 6: Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum,... et in ignem mittent, et ardet. Isa. xxx, 33: Præparata est enim ab heri Topheth... Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Est etiam, moraliter loquendo, omnis homo arbor per vitam suam. Psal. 1, 3: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Radix ejus, calor et humor. Jerem. xvii, 8: Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Securis, est sententia imposita, quæ quolibet die dat sectionis ictum, quia omni die vitam diminuit. Et quando non fert fructum boni operis, exciditur per mortem, et mittitur in ignem infernalem in æternum. Matth.
<--- Page Split --->
xun, 30 : Colligite zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum.
Attende etiam, qualiter secundum Ambrosium primo lapidibus comparavit Gentiles, et ita proficiens transit ad metaphoram arboris, quae aptior est in multis quam lapis. Hæ enim rationabili quodam nature mungere, jam sunt decoræ ad usum, venustæ ad adspectum, optimæ ad fructum. Decor enim virtutis facit ad usum ædificii utiles : pulchritudo facit exemplares : fœcunditas verbi facit frucitficantes. Surgunt cacuminibus contemplationum, funduntur brachiis bonarum congregationum, replentur fructibus bonorum operum, vestiuntur frondibus verborum sanctorum. Dicit enim Glossa quædam, mystice exponens per allegoriam : » Non faciens fructum bonum, » ut Gentiles et hypocritæ, qui nullum : et hæretici, qui malum. Gentiles enim et hypocritæ non habent dispensare sacramenta : et ideo nec in se, nec in alio fructum aliquem faciunt. Sed hæretici servantes formam Ecclesiæ, dispensant sacramenta : et ideo quamvis in se nullum faciant fructum, tamen in aliis fructum faciunt, sed malum : quia licet tales ab hæreticis sacramentum recipiant, tamen rem sacramenti non percipiunt, et ideo fructum malum faciunt1. Sapient. iv, 3 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum. Jerem. xxix, 17 : Et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt, eo quod pessimæ sint. Matth. vii, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.
Sic ergo Joannes comminatur pœnam sententiæ, quæ est præcisio imminens ex judicio in proximo futuro per Titum et Vespasianum. Et sic terminatur instructio generalis.
habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
Venerunt autem et publicani ut baplizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus?
At ille dixit ad eos : Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.
Interrogabant eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. »
Hic, post instructionem generalem, tangitur specialis instructio secundum diversitates præsentium.
Et primo ponitur instructio simplicium de turba, qui publica officia, vel dignitates non habebant. Et potest attendi hic mirabilis efficacia sermonis Joannis, qui tot diversitates hominum movebat ad pœnitentiam. Et verificatur de eo quod dictum est de Elia, Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Et quod supra, 1, 16, dixit de eo Angelus : Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
De simplicibus igitur plebeiis hominibus dicitur :
« Et interrogabant eum turbæ. »
Verbis suis concussæ turbæ ad terrorem, quærebant effugiendi consilium, « dicentes » ad eum : « Quid ergo faciemus? » Da consilium quod faciamus dignos fructus pœnitentiæ. Mich. vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso.
« Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ?
Respondens autem dicebat illis : Qui
« Respondens autem, »
Præco pietatis, « dicebat illis, » a mi-
<--- Page Split --->
sericordia incipiens : quia scivit, quod judicium sine misericordia fiet illi, qui non facit misericordiam : et quod misericordia superexaltat judicium 1. Quia sicut dicit Glossa : « Misericordia est plenitudo virtutum. » Quidquid enim in virtutibus deest, per misericordiae opera redimitur et impletur. I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et future. Pietas enim in triplici est apud Sanctos significatione. Dicit enim Augustinus, quod « pietas est 6ooz6oia, hoc est, cultus Dei. » Et dicit Tullius, quod « pietas est benevolentia in parentes. » Ambrosius autem dicit, quod « pietas est benevolentia in pauperes, Patris nostri spiritualis imaginem habentes. » Et illi sunt pauperes spiritu. Daniel. iv, 24 : Rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Tob. iv, 11 : Eleemosyna a morte liberat.
Unde subdit :
« Qui habet tuas tunicas, etc. »
Duætunicædicunturhicduorumtu - n i c æ : quiatunicaunius , duobusnonsufficit . Necdiciturhictunica , nisitegu - mentumquodcumque . QuiasicutdicitGlossa , « tunicauniussiscindatur , adinutilitatemdeducitur : necillivaletquidividit , neceicuiporrigiturpars . » P s a l . x x i , 1 9 : Diviseruntsibivestimenta , e t c . Tangitautemtunicamquæinteriorest , etnonpallium , quiamagisnecessariaesttunica : innuens , quodetiamdenecessa - rioaliquidsubtrahendumest , etdandumpauperibus . T o b . i v , 9 : Simultumtibifuerit , abundantertribue : siexigumtibifuerit , etiamexigumlibenterim - pertiristude . Necessariumeiestretinen - d u m , superfluumlargiendum . IIadCo -
rinth . v i i , 1 3 e t 1 4 : Nonenimutaliissitremissio , vobisautemtribulatio , sedexaequalitate . Inpræsentitemporevestraabundantiailloruminopiamsuppleat : utetillorumabundantiavestræinopiæsitsupplementum . Proverb . x i v , 2 1 : QuicreditinDomino , misericordiamdi - ligit . Proverb . x i x , 1 7 : FæneraturDo - minoquimisereturpauperis .
Discretioergonotaturperhocquoddicit : « Duastunicas . » Hæcenimsunttegumentaduorum , nealiquissibima - nusinjiciat . Alteraenimvestisejusdemspecieisuperfluit . Vestesenimhominisdiversænonsuntuniusspeciei : sedtu - nicainduiturhomo , cumsupertunicali , etpallio . Ethujusmodiduætunicæ , velduopallia , velhujusmodisuntmutatoriavestium , adsuperfluitatemetnonadne - cessitatemordinata . IadTimoth . v i , 8 : Habentesalimenta , etquibustegamur , hiscontentisumus .
Etsubjungit , cuidandum , dicens : « D e t , » hocest , unammutatoriamsu - perfluam , « nonhabenti . » Nonhabentienimdandumest : etnonestdandumha - benti . Etinhocpeccantplurimi , quili - bentiusdanthabentibusquamnonha - bentibus . L u c . x i v , 1 3 e t 1 4 : Cumfacisconvivium , vocapauperes , debiles , c l a u - d o s , etcæcos . Etbeatuseris , quianonhabentretribueretibi . Estenimeleemo - synasemen : semenautemnonprojicitursuperagrumseminatum . P s a l . c x i , 9 : Dispersit , deditpauperibus . I s a . lviii , 7 : Egenosvagosqueinducindomumtuam , etcumviderisnudum , operieum .
« Et qui habet escas, »
Duorumvelplurium . J o b , x x x i , 1 7 e t 1 8 : Sicomedibuccellammeamsolus , etnoncomeditpupillusexea , quiaabin - fantiacrevitmecummiseratio , etdeute - romatrismeæegressaestmecum . I s a . lviii , 7 : Frangeesurientipanemtuum .
1 Jacob. ii, 3 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem
<--- Page Split --->
Eccle. xi, 11: Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Transeuntes aquae, sunt praetereuntes pauperes. Proverb. iii, 9 et 10: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, scilicet pauperi: et implebuntur horrea tua saturitate, etc. Job, xx, 21: Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Et hoc est quod subditur : « Similiter faciat, » scilicet, quod det non habentibus. Nehemiæ, seu II Esdræ, viii, 10 : Mittite partes his qui non præparaverunt sibi. Matth. xxv, 35 : Esurivi, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere. Isa. xxiii, 18 : His qui habitaverint coram Domino, Glossa : « Veris pauperibus, » erit negotiatio ejus, scilicet mercedes ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Et præmisit, quod mercedes non condentur neque reponentur 1, sed potius in misericordias pauperum expendantur et mercedes Ecclesiæ.
Et attende, quod misericordia habet tria : compassionem, per quam delet peccata cordis : et elargitionem, per quam delet peccata operis : et subtractionem materiae voluptatis, per quam delet peccata concupiscentiae carnalis. Et ideo delet omne peccatum, hoc est, facit ad omnis peccati deletionem. Et ideo dicitur, quod eleemosyna redimit peccata : quia cum in peccato tria sint quæ delectationem afferunt, cor, corpus, et supplementa exterius ministrata : eleemosyna, sicut jam dictum est, aliquid habet contra quodlibet istorum : et ideo etiam dicitur, I ad Timoth. iv, 8, quod pietas ad omnia utilis est. Et, Tobiæ, iv, 11, quod eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
Hæc ergo est causa, quare taliter a
pietate et misericordia et eleemosynis incepit Joannes prædicando.
« Venerunt autem, »
Ex devotione, « et publicani, » qui præ cæteris peccatores erant. Et quia ex devotione venerunt, ideo non increpantur, quamvis illicitis lucris dediti essent, ut dicit Gregorius. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos. Venite autem, dicit accessum voluntarium, quia non tracti, sed per se « venerunt. » Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.
Dicitur ad quid venerunt : « Ut, » sub forma quam prædicavit, quod in venturum post se crederent, « baptizarentur ab eo, » et sic eis via pararetur ad Christum peccati mundatorem. Et hæc est secunda differentia post humilem turbam plebeiam. Et consideratur magna virtus sermonis ejus. Jerem. xxiii, 29 : Verba mea sunt quasi ignis,... et quasi malleus conterens petram. Sunt autem publicani a publicis officiis dicti, quia vectigalia publica sive telonea colligebant, et merces per terras vectas auctoritate publica conducebant, et vias pacificabant. I ad Corinth. ix, 7 : Quis militat suis stipendiis umquam ? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? Unde hoc justum est, quantum ad justitiam publicam.
« Et dixerunt ad illum, »
Consilium requirentes : « Magister. » Solus enim ille divinæ voluntatis gnarus est, qui Deo docente quæ Dei sunt, intellexit. Psal. xxxni, 6 : Accedite ad eum, et illuminaminii : et facies vestræ non confundentur. Isa. L, 4 : Dominus mane
<--- Page Split --->
erigit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum.
« Quid faciemus? »
ternecionem gentium non paucarum. Hoc ergo quod ex cordis malitia et avaritia amplius quam ad utilitatem patriæ statutum est, interdicti.
Virtus enim in opere est; et non in scientia vel sermone. I ad Corinth. ii, 3 : Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Eccli. iii, 24 et 22 : In pluribus operibus Dei non eris curiosus :... quae enim praeepit tibi Deus, illa cogita semper. Psal. cii, 18 : Memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea. Matth. xix, 16 et 17 : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? Et respondens Jesus dixit illi : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
« At ille dixit ad eos. »
Ecce responsio. I Petr. iii, 13 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe.
« Nihil amplius. » Unum dicit, et duo intelligit. Vult enim quod nihil amplius accipiant « quam quod constitutum est, » et nihil amplius in conducendo. quam sicut est constitutum : quia aliter teloneum est injustum. Ratio autem in accipiendo est secundum proportionem laboris et expensarum, quae ad vias pacificandas requiruntur. In faciendo autem constitutum est, ut ad tantum viae ducatum et securitatem praestent, quantum ad tale vectigal secundum æquitatem legis est statutum. Et ideo interdicendo, quod nihil amplius accipiant vel faciant, compescit ab injuria, qua saepe tales grassantur in transeuntes, metas sibi positas transgredientes. Proverb. xxii, 28 : Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Haec transgressio describitur, Isa. x, 6 et 7 : Mandabo illi ut auferat spolia, et diripiat prædam... Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit : sed ad conterendum erit cor ejus, et ad in-
« Interrogabant eum et milites. »
Ecce tertia differentia instructorum. Milites autem erant Romani, qui ad defensionem reipublicæ, communibus stipendiis acceptis, pro pace omnium militabant. Tales enim in qualibet terra Romanus Imperator habuit per legiones et cohortes distributos. Sic etiam habuit David 1. Minimus centum militibus præerat, et maximus mille. Publicani autem et milites plerumque erant Gentiles, qui devotius accedebant, quam Judæorum Sacerdotes et Pharisæi. Hujus signum est, quod non reprehenduntur.
« Dicentes, » quaerendo consilium salutis suæ : « Quid faciemus et nos? » Mich. vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te.
« Et ait illis »
Doctor salutis. Ad Galat. vi, 1 : Vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitalis. Dicit autem hic tria : duo per recessum a malo, et unum quod est necessitatis, indulget.
Per recessum a malo, primo prohibet violentiam, dicens :
« Neminem concutiatis, »
Per violentiam opprimendo, et sua diripiendo. Isa. iii, 14 et 15 : Rapina pauperis in domo vestra. Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Dicuntur autem hic milites, omnes qui defendere deberent populum, quibus interdicitur ne in tyrannide sua abutantur potesta-
<--- Page Split --->
te. Mich. ut, 1 et seq. : Audite, principes Jacob, et duces domus Israel : Numquid non vestrum est scire judicium? qui odio habetis bonum, et diligitis malum : qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confrergerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ. Pellis signat superfua : carnes autem, ea quæ sunt ad fomentum delectationis pertinentia : ossa vero, necessaria. Omnia enim hæc tyranni rapiunt, et in his luxuriantur. Lebetes autem significant angarias, et perangarias, quibus sicut in frixorio frigunt pauperum corpora. Psal. cı, 4, secundum Septuaginta : « Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt 1. »
« Hæc igitur omnia excludit, quando dicit : « Neminem concutiatis. »
Secundum, quod est secundum recessum a malo, dicit :
« Neque calumniam faciatis. »
Calumnia est impostura quæ fit pauperibus, ut imposito, aliquo falso, auferatur pecunia ab eis. Sub isto etiam continentur iniquæ tyrannorum leges et litteræ calumniosæ, ex industria scriptæ, ut per lites suscitatas pecunia acquiratur. Job, iv, 8 et 9 : Vidi eos qui... seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. Seminat dolores, qui seminat legibus vel litteris suis calumnias. Metit autem, cum de talibus lucra sua constituit. Matth. xiii, 27 et 28 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Bonum semen, est simplicitas æqui et justi, cognita in verbo et justitia Dei. Zizaniæ, sunt calumniæ inventæ, quas quotidie omnis boni et
æqui et justi inimicus invenit, et superseminat. Et hoc maxime hi faciunt, qui pro aliis militare se dicunt in potestatibus, et officiis publicis : et plus ecclesiastici judices et advocati, quam sæculares. Osee, v, 11 : Calumniam patiens est Ephraim fractus judicio, quoniam, scilicet in judicibus suis, cæpit abire post sordes. Levit. xix, 13 : Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Isa xxxii, 14 et 13 : Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?... Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.
Tertium, quod necessitatibus militanitium indulget, dicit :
« Contenti estote stipendiis vestris. »
Stipendia dicuntur a stipe pendenda: quia pendebatur unicuique militi donativum publicum suæ militiae. Et hoc dicit debere esse contentos, nec amplius exigere. Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. Matth. xx, 8 : Voca operarios, et redde illis mercedem, scilicet suam. Sed hodie non sunt contenti : imo dicitur de eis, Mich. ii, 2 : Concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos : et calumniabantur virum, et domum ejus.
« Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipset esset Christus, Respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos. »
Hic ascendit Lucas ad ponendum testimonium Joannis de Christo, ut præcursorem ostendat. Et sicut dicit Glossa, omittit hoc quod Joannes primo narrat 2 : qualiter miserunt ad ipsum ab Jerosolymis Sacerdotes et Levitas, ut interro-
<--- Page Split --->
garent eum : Tu quis es ? Vel, sicut alii dicunt, primo testificatus est turbis, et hoc ponit Lucas : et postea Sacerdotibus, et hoc ponit Joannes.
Habet autem haec particula duo. Primo enim dicit necessitatem testimonii : et secundo, subjungit ipsum testimonium.
jor in Prophetis, spiritu et virtute Eliae : stupore par Angelis, vel superior judicabatur. Inde fuit existimatio populi.
Et ne populus stultam forte existimationem habere judicaretur, sicut dicitur, Joan. vii, 49 : Turba haec quae non novit legem, maledicti sunt : ideo subjungit :
Necessitas fuit : quia populus, et omnes alii tam sapientes quam insipientes venerant in opinionem quamdam de ipso, an forte esset ipse Christus, et sic non dirigeret viam ad alterum, sed potius esset finis viae : et venerunt ad ipsum, quibus viam ostendit.
Et hoc est quod dicit :
« Ex istimante autem populo. »
Ex istimatio autem est conceptio ex signis collecta. Considerabant enim virtutem verbi in prædicatione, austeritatem vitæ in conversatione, certitudinem revelationis divinæ in missione, famam miraculorum in nativitate : et ex his collegerunt Joannem esse majorem homine : sicut expresse dicitur, Matth. xi, 7 et seq. : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? Quasi diceret : Non : cum nihil infructuosum, nihil in concupiscentiæ humore radicatum fuerit in ipso. Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum, vel usum ? Quasi diceret : Non : cum in vita ejus nihil molle fuerit. Utpote, cujus habitatio horror fuit deserti, cujus vestitus pili camelorum hispidi et duri, cujus decor zona fuit pellicea penitus inculta, cujus potus, ut dicit Heronymus, laticis unda 1, simplex aqua. Sed quid existis videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam... Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Utpote, qui sanctitate major fuit homine : revelatione ma-
« Et cogitantibus omnibus. »
Quod enim omnes opinantur probabile est, ut dicit Philosophus : et quod ab omnibus dicitur, vel in parte, vel in toto est verum.
« In cordibus suis. » Has autem cogitationes scivit Joannes per Spiritum Dei, quo plenus fuit. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Et iterum, y. 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est : ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
« De Joanne » Baptista, qui, sicut dicitur, Joan. i, 6 : Fuit homo missus a Deo : ac si non de terra, sed de cœlo descendisset.
« Ne forte, » hoc est, an forte « ipse esset Christus. » Et ex hoc intelligitur, ut dicit Glossa, quod sciverunt tempus esse tunc impletum, quo Christus esset venturus. Christus enim promissus fuit in lege, præfiguratus a Patriarchis, a Prophetis prænuntiatus. Et hæc omnia præcesserant : et ideo non restabat, nisi quod digito monstraretur ubi esset. Et ad hoc venit Joannes. Unde, Joan. 1, 43 : Quem scripsit Moyses in lege, et Prophete, invenimus : Jesum, scilicet Messiam. Indiguit tamen indicante propter humilitatem. Isa. lii, 3 : Quasi absconditus est vultus ejus, et despectus. Isa. xlv, 13 : Vere tu es Deus absconditus.
Ista occasione testimonium ferendi sic exorta,
1 Præbuit durum tegumen camelus Artubus sacris, strophium bidentes, Cui latex haustum, sociata pastum
Mella locustis. Hymn. ad Matutin. in festo S. Joannis Baptiste,Stroph. II.
<--- Page Split --->
« Respondit Joannes. »
« Cogitationibus eorum. Matth. ix, 4 : Cum vidisset cogitationes eorum, dixit. Nec respondit in angulo uni, vel duobus, vel paucis, sed publice « dicens omnibus. » Quia, ut dicit Gregorius, « cum « tantus esset, quod Christus credi po- « tuisset, elegit magis solide subsistere « intra se, quam humana opinione ina- « niter levari supra se. » Scivit enim quod dicit Psalmus xii, 6 : Qui hominibus placent, confusi sunt : quoniam Deus sprevit eos.
Dicit autem in hac responsione duo : primum est officium suum : secundum autem dignitas, et ordo adventus, et officium Christi.
De officio suo dicit :
« Ego quidem. »
Ut minister, « baptizo vos, » actu meo, non Dei : quia non est in actu meo collatio gratiae : quae si adesset, non ego baptizarem, sed Deus. Joan. 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat, hoc est, qui animas lavat.
« Ego quidem baptizo, » quia tingendo corpora, ad baptismum vere baptizantis assuefacio : « aqua, » quæ sine illius virtute non lavat nisi corpora. Ad Hebr. ix, 9 et 10 : Non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sicut enim baptisma la legis non conferunt gratiam, ita nec baptismus Joannis. Et hoc significans dicit : « Ego quidem aqua baptizo vos. Act. 1, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua.
« Veniet autem fortior me, cujus
non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus »
Ecce dignitas Christi.
Et dicit tria : dignitatem Christi, ordinem Christi et tempus, et Christi actum.
Dignitatem autem et ordinem simul determinat, dicens : « Veniet autem, etc. »
Dignitatem autem determinat in duobus : quorum unum est fortitudo virtutis : secundum autem, eminentia dignitatis.
De fortitudine autem virtutis dicit : « Veniet fortior me. » Fortior autem fuit in expellendo daemonem, quem Joannes non expulit : sed tantum indicavit expellendum a regno suo. Luc. xi, 21 et 22 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet 1. Hic enim fortis fuit, qui sic describitur in Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Unde oportuit quod de cœlo descenderet, qui fortior eo esset : quia, Joan. iii, 31 : Qui de cœlo venit, super omnes est. Et ideo fortior eo est, et expulit eum. Numer. xxiii, 8 : Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Et ideo, Apocal. v, 5, dicitur : Ecce vici t Leo de tribu Juda.
Iste ergo Joanne, et omni Sancto fortior « veniet, » non quidem in mundum, quia jam in mundum venerat, sed ad baptizandum, in quo tunc Joannes Baptista præcurrebat.
Et ideo immiscens temporis ordinem, dicit : « Post me 2. » Non quidem ordine dignitatis et virtutis, sed ordine temporis, in quo præcursoris officium semper præcedit officium regis. Unde, Joan. 1, 27 : Post me venturus est qui ante me factus est. Luc. i, 76 : Præbìis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
<--- Page Split --->
Potest etiam dici, quod etiam fortior fuit ad miraculorum operationem. Quae omnia vel fecit, vel in nomine ejus facta sunt. Unde, Joan. ut, 30: Illum oportet crescere, me autem minui. Non quidem, quia indignus fuerit Joannes plusquam alii Sancti ad facienda signa, sed officio suo non competebat: quia suum officium fuit ad alium dirigere, qui divinae fuit potestatis: et ideo nihil divinae potestatis in se debuit ostendere. Secus autem fuit de Apostolis, qui etiam auditores duxerunt ad Christum, quia illis dirigentibus jam notitia Christi praecesserat: quod non fuit, quando Joannes ad Christum dirigebat: et ideo divinum nihil in se ostendebat, licet hoc ex vitae merito potuisset. Et ideo secundum congruentiam sui officii loquens dicit: Illum oportet crescere, me autem minui: ut me sicut parvo et minuto deserto, ad illum sicut magnum, et in fide crescentem convertantur.
« Cujus non sum dignus, etc. »
Tangit hic dignitatem Christi. Et hoc quidem quatuor modis exponitur: tribus quidem sicut est in Glossa, et quarto secundum Chrysostomum.
Primus quidem modus secundum Glossam, est quod pes Christi sit divinitas. Psal. cxxxv, 7: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus, hoc est, duae virtutes divinitatis, creationis et recreationis. In utroque enim pede, sicut dicit Augustinus, reliquit vestigiorum suorum indicia. Calceamentum autem ejus, est humanitatis ejus pellis morticina, quia in mortem est caesa humanitas. Psal. lix, 10: In Idumæam extendam calceamentum meum, hoc est, in sanguineam de sanguine hominis factam humanitatem. Corrigia autem est unio deitatis ad humanitatem, quasi ligatura pedis cum calceo. Et Joannes quidem dicit se non esse dignum hanc corrigiam solvere,
hoc est, modum hujus unionis investigare. Isa. liii, 8: Generationem ejus quis enarrabit ?
Secundus modus qui in Glossa est, qui tangitur Deuter. xxv, 3-11, ubi dicitur, quod cum aliquis moritur uxoratus sine hærede, debet frater defuncti vel alius propinquus ejus, uxorem defuncti ducere : et sponsus uxoris et maritus pro ipso factus, uxorem defuncti fecundare, et semen defuncto suscitare, et primogenitum nomine defuncti appellare. Quod si non fecerit, alium post eum propinquiorem illum discalceare, et uxorem defuncti ducere : deinde autem uxorem defuncti ducere nolentis, domum discalceati in Israel in improperium suum appellari. Secundum hoc igitur est sensus : « Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus, tamquam ipse sponsam Ecclesiam repudiet, quam ego ducam. Ipse enim vere sponsus est : ego autem sponsi amicus, non discalceator, qui sibi sponsam præripiam. Joan. iii, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi et sponsæ.
Tertius sensus secundum Glossam est, quod calceamentum est præparatio evangelizandi : sicut dicitur, ad Ephes. vi, 15 : Calceati pedes in præparatione Evangelii pacis. Cantic. vii, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Est ergo sensus : « Non sum dignus » ex officio, « corrigiam calceamentorum ejus, » hoc est, Evangelii, de suo pede, hoc est, circumportatione, « solvere, » et in mundo circumferre : ut per me evangelizetur illud in Gentibus, et in omnem terram exeat sonus : quia hoc non est officii mei qui præcurro, sed hoc est officii Apostolorum, quorum prædicatio sequitur prædicationem Domini : ut soluto a pede suo Evangelio, pedibus suis alligent, et in totum mundum circumportent. Isa. lii, 7 : Quam pulchri supra super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem, annuntiantis bonum,
<--- Page Split --->
prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!
Quarta expositio est Chrysostomi, et est planior et verior omnibus. Quia scilicet solutio calceamenti, est humillimum obsequium, quod potest homini præstari. Et est sensus, quod humillimum obsequium, quod potest homini præstari, non sit dignus præstare et impendere sibi. Job, iv, 18 et 19 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem : quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? Hoc est quod dicit : « Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. » Josue, v, 16 : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est1.
Secundus effectus notatur quando dicit : « Et igni, » ut notetur peccati consumptio, Ad Hebr. xii, 29 : Deus noster ignis consumens est 2. Et notatur charitatis accensio, Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Et notatur fervoris devotio, III Reg. xviii, 24 : Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Act. 1, 5 : Vos baptizabimini in Spiritu sancto non post multos hos dies. Hic ignis accensus post Christum ( pulso nubilo mortalitatis et persecutionis) quasi sol ad alta se contulit. II Machab. 1, 22 : Utque hoc factum est, et tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
Alterum autem actum determinans ait :
« Ipse vos baptizabit in Spiritu san cto et igni :
Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. »
Hic tangit proprium Christi actum. Et hoc dupliciter : tangit enim actum sacramenti, et actum judicii.
De actu sacramenti dicit : « Ipse vos baptizabit, » hoc est, a peccato interius mundabit. Matth. iii, 14 : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? Glossa, hoc est, a peccato mundari. Matth. xxviii, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
« In Spiritu sancto et igni. » Duplex effectus baptismi Christi significatur : acceptio Spiritus sancti, et ignitio fervoris devotionis in consumptione peccati.
De primo dicit : « In Spiritu sancto, » quia visibiliter descendit Spiritus sanctus super baptizatos. Luc. iii, 22 : Descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba in ipsum.
« Cujus ventilabrum in manu ejus. »
Et tangit duo, scilicet, actum districti examinis, et effectum.
Actum quidem examinis tangit, cum dicit : « Cujus ventilabrum. » Tangit autem metaphorice actum examinis. Ventilabrum enim est instrumentum, cujus eventatione purgantur grana a quisquiliis palearum. Dicit igitur, quod in manu Christi, hoc est, in potestate judiciaria Christi : quia sicut dicitur, Joan. v, 22 : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. In hac ergo manu est ventilabrum, quod alio nomine dicitur vanum, per quod notatur discretio salvandorum et damnandorum. Matth. xxv, 33 : Statuet oves quidem a dextris, hædos autem a sinistris.
Unde sequitur :
« El purgabit, »
Hoc est, usque ad purum permundabi « aream suam. » Psal. xvii, 43 : Com-
4 Exod. iii, 5 : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
2 Cf. Deuter. iv, 24.
<--- Page Split --->
minuam eos ut pulverem ante faciem venti : ut lutum platearum delebo eos.
« Aream suam, » hoc est, præsentem Ecclesiam, et in judicio extremo futuram. Jerem. xv, 7 : Et dispergam eos ventilabro in portis terræ. Ezechiel. xxii, 13 : Dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras.
Hoc etiam modo multipliciter facit Dominus. Aream enim conscientiae permundat a palea vanæ cogitationis, reservans granum contemplatæ veritatis. Psal. cxliv, 4 : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Jerem. xxiii, 28 : Quid paleis ad triticum, dicit Dominus ? Est etiam area Scriptura, in qua est mixta palea cum tritico, hoc est, litteralis intelligentia cum spirituali. Isa. xxx, 24 : Pulli asinorum... commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. Pulli asinorum sunt simplices, qui accipiunt granum non nudum, sed in rudi palea : et alii cibantur grano nudo, quod in area ventilatum est a Doctoribus Scripturæ. Area etiam est cor hominis, in quo seminatur granum nudum frumenti 1, quod tamen surgit cum palea multa temporalis velamenti, quo absconditur a nobis. Sed hoc velentes granum, dulce verbi et gratiae inveniemus. Matth. xii, 1, Discipuli transeuntes per sata, vellebant spicas, et paleas quidem abjiciebant : granum autem colligebant, et comedebant. Est area aromatum, quæ non indiget ventilatione, nisi a palea inanis gloriæ. Hæc enim est area virtutum. Cantic. vi, 1 : Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum.
Sic ergo « purgabit aream suam. »
« Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. »
Ecce effectus judicii : « Et congregabit triticum. »
Dicit autem tria : associationem electorum hic in Ecclesia et in futuro in patria, et quod ipsi sunt triticum, et quo congregabuntur.
De associatione dicit : « Congregabit. » Dispersi enim sunt dispari cultu, et dispari vita, et divisione cordium. Et dispares cultu congregabit in unum cultum, Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo. De dispari vita congregabit in unam gratiam, Ezechiel. xxxvi, 24 et 25 : Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. De divisione cordium congregabit eos in unum cor charitatis, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam, eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia.
« Triticum » dicit, hoc est, electos, quorum quilibet per bonum quod est in eo, pastus est alterius. Psal. cxlivii, 14 : Adipe frumenti satiat te.
Quo autem congregat, subjungit : « In horreum suum, » quod est continentia et capacitas Ecclesiae in gratia, et communione Sanctorum, et communio et capacitas celestis patriæ. Matth. xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate. Haec sunt horrea Ägypti, in quibus servantur cibi gratiae, perseverantes a futura sterilitate : quia ubi sunt electi, ibi est cibus gratiae et verbi Dei. Multi enim cibi sunt in novalibus patrum.
Secundus effectus est, vel altera pars effectus, quod « paleas, » vacuas a gratia, « comburet igni. » I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Unde, vel est ignis tribulationis præsentis peccata auferens : vel
<--- Page Split --->
ignis purgatorius peccata venialia comburens: vel ignis inferni inexstinguibiliter peccatum insequens: et de hoc videtur intelligi, quia in littera ignem illum dicit inexstinguibilem. Cum enim ignis duabus de causis exstinguatur, scilicet, a contrario, vel quia deficit sibi materia, ignis inferni neutram habet causam exstinctionis. Non enim est contrarium inferno nisi gratia: et hujus non sunt susceptibiles qui in inferno sunt. Similiter materia illius ignis est peccator sub peccato: et peccatum sub inferno non est solubile a peccatore, et peccator non consumptibilis ab igne: ideo numquam exstinguitur ignis ille. Isa. lxvi, 24: Ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Ideo peccatores dicuntur ligna illum ignem nutrientia, Isa. xxx, 33: Preparata est ab heri Topheth, a rege preparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
vocem Christi et praecursorem : et hujusmodi alia.
Quæ omnia dicebat, « evangelizans, » hoc est, verum Evangelium, hoc est, bonum nuntium annuntians, « populo. » Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion : exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester, etc.
« Herodes autem tetrarcha, cum corripteretur ab illo de Herodiade, uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
Adjeci t et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. »
« Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. »
Hæc est clausula Evangelistæ qua concludit Joannis prædicationem. Horum autem quæ hic de verbis ejus omittuntur, quædam ponit Matthæus 1, quædam autem et plura Joannes 2. Sicut id quod dixit pænitentiam agentibus appropinquare regnum cœlorum, quod dicit Matthæus. Et quod dixit medium baptizandorum stetisse Jesum, quod digito monstravit, quod Agnum Dei pronuntiavit auferentem peccata mundi, quod discipulos ad eum misit, quod se non esse sponsum confessus est, quod confitebatur et non negavit se non esse Eliam, neque Prophetam, neque Christum, sed
Hic breviter per anticipationem agitur de incarceratione Joannis, de qua nos multa diximus, Matth. xiv, 3 et seq., et ibi requirantur 3. Causa autem quare Lucas anticipat, est, quia festinat ad miracula Christi, quæ præcipue facta sunt in duobus ultimis annis prædicationis Christi. In primo enim anno Joannes incepit invitare ad Christum, et statim inclusus est : et revoluto anno eodem decollatus. Et in illo anno Christus pauca fecit, nisi quod mutavit aquam in vinum : quod fecit circa principium secundi anni suæ prædicationis, post annum revolutum sui baptismatis : quod Joannes ponit 4, et iste præterit. Causam autem mysticam Glossa tangit, quia Joannes divinitatem Christi prosequitur, in qua nullum habuit mediatorem vel præcursorem : ideo indifferenter scribit, et ea quæ ante Joannis allegationem facta sunt, et ea quæ sunt facta post ipsam. Sed alii Evangelistæ scribunt humanitatem Christi, in qua habuit præcursorem : et ideo
<--- Page Split --->
de his qua facta sunt ante præcursionem illius pauca dicunt, nisi quod duodecim annorum ostendit sapientiam : quod tamen non fuit miraculum, licet esset divinum. Et hoc quidem dicit Glossa, nescio quare, quia etiam miraculum de vino, verum est quod post incarcerationem Joannis est factum eodem die, revoluto anno, quando baptizatus est, sicut celebrat Ecclesia. Sed vera causa est, quod anticipat Lucas breviter, quod scivit positum esse sufficienter in Matthæo 1. Et anticipat, ut postea de Christo continua sit historia.
Tangit autem hic tria, scilicet captivitatem, causam captivitatis, et modum. Captivitatem tangit, cum dicit :
« Herodes, »
Antipas, Herodis Ascalonitæ filius, non tam carne quam malitiæ imitatione, et successione crudelitatis, et hæreditariæ tyrannidis. Sapient. iv, 6 : Ex iniquis somniis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen nessimorum.
Tangit principatum :
« Tetracha. »
Et ideo quia princeps erat quartæ partis regni Dei (quod Judæorum erat) clementia, justitia, et legi Dei congruentia fovere et manutenere debuit. III Reg. xx, 31 : Reges domus Israel clementes sunt. Unde, Proverb. xx, 28 : Roboratur clementia thronus ejus, hoc est, regis. Proverb. xxxi, 26 : Lex clementiæ in lingua ejus.
De justitia autem dicitur, Isa. xxxii, 8 : Princeps ea quæ digna sunt principe, cogitabit. Et præmittitur, 7. 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
De congruentia legis Dei præcipitur,
Deuter. xvii, 18, quod quando rex inthronizatus est, accipiant deuteronomium legis : et secundum illum judicabit. Hic autem e contra de dolis injustus et fraudulentus fuit.
Tangit autem causam incarcerationis cum dicit :
« Cum corriparetur ab illo. »
Et tangit causam in speciali vitio et in generalitate vitiorum. In speciali vitio ex parte Joannis, est correpito vitiosi : quæ causa est præcepta, justa, honesta, et pia. Præcepta quidem, I ad Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue. Matth. xvii, 13 : Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Justa autem est causa, quia justa est correpito delinquentis. Unde, Eccli. xxi, 7 : Qui odit correpitonem, vestigium est peccatoris. Honesta etiam est, quia est de honestate matrimonii et nuptiarum. Sapient. ui, 13 : Hæc est quæ nescivit thorum in delicto. E contra, Sapient. xiv, 24 : Neque nuptias mundas jam custodiunt. Pia fuit, quia pro injuriam passo patrocinatus est Joannes : sicut et Moyses, Exod. ii, 13 : Quare percutis proximum ? I ad Corinth. vi, 8 : Vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. Hæc etiam causa in patribus est commendata, et maxime in eo in cujus spiritu cucurrit Joannes, hoc est Eliae, de quo dicitur, Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non pertimuit principem. Et de Moyse, ad Hebr. xi, 27 : Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis. Hæc igitur causa fuit ex parte Joannis.
Sequitur :
« De Herodidae. »
Hæc Herodias, ut dicit Chrysostomus, fuit filia Aretæ regis, quam prius dederat Philippo, et ista procurante, Philippo
<--- Page Split --->
eam abstulit, et Herodi fratri suo eam conjunxit. Et ideo ipsa femina fuit exitialis meretrix, et pejor meretrice : scortatrix, et pejor scorto fuit adultera. Exitium enim domus fratris Herodis procuravit per patrem Aretam, socerum Philippi : cum tamen conjugis sit ædificare et manutenere domum, sicut dicitur, Tob. x, 13, quod parentes Sare moneurunt eam regere familiam, diligere maritum. Unde de ipsa dicitur, Eccle. vu, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Eccli. xxvi, 10 : Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem. Ista fuit pejor meretrice, quia meretrix a merendo dicitur : ista autem nihil per hoc meruit, sed insatiabilem libidinem quam ad coitum habuit, et in Philippo explere non potuit, in Herode quæsivit, qui totus libidini etiam per medicinas inservivit : et ideo scortum fuit, quæ in hoc differt a meretrice, quod non nisi libidinem quærit, meretrix autem non libidinem, sed pretium. Ezechiel. xvi, 33 et 34 : Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis. Et in hoc quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus suis. Hæc est mulier ultro virum rapiens 1. Sccrtatricis etiam malitiam vicit, quia adultera.
Unde dicit :
« Uxore fratris sui. »
Eccli. xxiii, 32 et 33 : Mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæredem ex alieno matrimonio, peccabit. Primo quidem, quia in lege Altissimi incredibilis fuit : et secundo, quia in virum suum deliquit : tertio, quia thorum viri, et fidei suæ sponsionem viola-
vit. Et hoc totum notat cum dicit : In adulterio fornicata est. In hoc autem quod maritus ejus verus frater fuit, etiam stupri rea : sicut et ipse Herodes contra legem, Levit. xx, 21 : Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam. Ergo stuprator et adulter fuit : sicut et ipsa Herodias, exitialis meretrix.
« Et de omnibus malis. »
Ecce generalis correptio : quia de omnibus malis corripuit eum : quia Herodis malum exemplum fuit pessimum : quia, ut dicit Gregorius, « in exemplum « culpa vehementer extenditur, cum pro « reverentia gradus peccator honora- « tur. » Et ideo minus est dissimulandum in Prælato, quam in subdito. Nec erat ulla tergiversatione celanda : quia notorium erat, quod ea erant « quæ fecerat Herodes, » et negari non poterant. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. III Reg. ii, 44 : Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum.
« Adjecií et hoc supra omnia, etc. »
Ecce effectus causæ præindustæ : quia pro bono reddidit malum. Jerem. xviii, 20 : Numquid redditur pro bono malum ? « Adjecií » autem dicit, quia cum in omnibus aliis fuerit scelestus et malus, in hoc etiam fuit sacrilegus, et temerarius, et ingratus. Sacrilegus quidem, quia in eum, qui ab utero matris consecratus est, misit manum. Eccli. xlix, 9 : Male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est. Temerarius autem, quia injecit manus violentas in Prophetam : cum dicit Psalmista, Psal. civ, 15 : Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Ingratus autem, quia pro bono malum reddidit. Psal. cvni, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.
<--- Page Split --->
« Adjecti » ergo tantum pondus iniquitatis « super omnia » peccata sua. Psal. XXXVII, 6 et 5 : Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae,... et sicut onus grave gravatae sunt super me.
« Et inclusit Joannem, »
Ab utero sanctificatum, cujus nativitas miraculum, cujus vita sanctitas, cujus officium via fuit salutis, cujus vox libera Verbum ostendit æternum. Hunc ergo et talem « inclusit in carcerem, » viam ad Christum quantum in se fuit auferens, verbum Dei alligans, salutarem præconem silentio perpetuo condemnans : eum qui illuminare missus est his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, tenebris carceralibus includens.
Ecce quantum malum suis malis adjecit Herodes.
« Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est cœlum :
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cœlo facta est : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. »
Hic agitur de baptismo Christi quod est sanctificatio nostri baptismatis, et generatio nostrae regenerationis. Agendo autem de Christi baptismate facit quatuor. Primo enim ostendit, qualiter Christi baptismus est terminus baptismatis Joannis. Secundo ostendit, quae devotio habenda est ad nostrum baptismum percipiendum. Tertio ostendit, quis sit effectus baptismatis in eo qui digne percipit. Quarto ostendit, quae sint sanctificantia nostrum baptisma.
De primo autem determinans dicit : « Factum est, » secundum ordinationem divinam, quae omnia præordinat antequam fiant, « cum baptizaretur omnis
populus. » Accommoda est distributio pro generibus singulorum, hoc est, de quolibet populo aliqui, hoc est, divites et pauperes, nobiles et ignobiles, servi et liberi, masculi et feminae, Judæi et Gentiles, et sic de quibuslibet differentiis hominum : inter quos etiam « et Jesu baptizato, » qui sicut dicit, Joan. 1, 26, medius stetit baptizandorum.
Si autem quaeritur, Quare Christus voluit baptizari? Dicimus, quod plurimæ et rationabiles causæ assignantur : quarum una potissima est, ut tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam conferret aquis. Sicut enim in quolibet tactu suo semper aliquid operatus est divinum : sicut tetigit leprosum, et sanatus est per virtutem divinitatis : et tetigit eum hæmorroissa, et sanata est : ita etiam tactu aquæ vis influxit aquis quod possent mundare animas, quæ vis regenerativa dicitur : tamen hæc vis est in habitu in aquis, et non reducitur ad actum nisi per invocationem sanctæ Trinitatis, et tunc agit regenerationem : sicut etiam in baptismate Christi Trinitas apparuit, Spiritus sanctus in columba, Pater in voce, et Filius in aqua. Et hæc est vera causa.
Tamen aliae causae assignantur : sicut ut baptismo justitiam suam compleret, verbi gratia, ut pateretur legem quam ipse tulerat, quia dedit legem, Joan. ni, 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et ideo ut eamdem legem subiret, baptizatus est : sicut subivit legem circumcisionis quam dederat.
Altera causa est ut nobis exemplum præberet baptismi suscipiendi. Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Libentius enim et devotius sacramentum in elemento visibili suscipit servus, quod ante eum suscepit Dominus : et magis credit in elemento visibili invenire gratiam, quando scit non esse egenum, et vacuum esse elementum ex suscentione Domini.
<--- Page Split --->
His igitur de causis baptizari voluit Dominus.
Sequitur :
« Et orante. »
Instruit Dominus in qua devotione accipiendus est baptismus. Oratio enim, ut dicit Augustinus, est pius affectus mentis in Deum directus. Et in hoc pio affectu suscipi debet et conservari : quia cum indevotus accedit, obicem Spiritui sancto ponit : et licet sacramentum consequatur, tamen rem sacramenti non suscipit. Sapient. 1, 5 : Spiritus sanctus diseiplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Sic ergo per orationem pietas monstranda et exercenda est : ut virtutem suam faciat baptismus.
Sequitur de effectu baptismi :
« Apertum est cœlum. »
Non quod divisum fuerit, sed quia secreta cœli patuerunt. Cœlum enim a celando est dictum, et usque ad illud tempus, quamvis aliquando alicui Sanctorum aliquid de secretis cœli revelatum fuerit ad sciendum : tamen secreta cœli non sunt aperta ad dandum, et exhibendum communiter. Et sic aperti sunt cœli in baptismo. Ad litteram autem tantus spendor super Christum emicuit, quasi inferiori cœlo cedente per modum quo nubes a cœlo recedunt, totum cœlum empyreum revelaretur, et totum splendorem suum in Christum super terram dirigeret, et terram lumine repleret, facto dicens hoc quod dicitur de illo, ad Hebr. 1, 3, quod Christus est splendor gloriae et figura substantiae aeterni solis, hoc est, Patris. Sapient. vii, 26 : Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis. Figurabatur mystice baptizatis Christi baptismate cœlum aperiri. Baptismus enim cœlum aperit per hoc quod aufert
impedimentum ascendendi in cœlum. Passio autem Christi aperit per pretii solutionem, et Ascensio Domini aperit per loci adeptionem et mansionis præparationem. Unde baptismus removet repagulum, Psal. cvi, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit : suscepit eos de via iniquitatis eorum. Passio autem solvit pretium de emenda mansione, Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Ascensio autem in redemptum per passionem intrat locum, Joan. xiv, 2 et 3 : Vado parare vobis locum... Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis, scilicet mecum.
« Et descendit Spiritus sanctus, etc. »
Sequitur de sanctificantibus baptismum. Hæc autem sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : Pater in voce, Filius in carne, Spiritus sanctus in columba. Et ideo sine invocatione Trinitatis per propria nomina, baptismus non sancitificatur : quia tres personæ per sibi propria ibi apparuerunt sanctificantes. Matth. xxvii, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Quia autem in sanctificando, ut dicit Augustinus, Spiritus sanctus persona vicinior nobis est, ideo incipit a Spiritu, dicens tria : descensum, et descendentem, et descendendi modum.
Descensum tangit cum dicit : « Et descendit, » descensione sua declarans sanctificationis infusionem in baptismum. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium. Flumen pacis significatio est Spiritus. Et quia nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia, ideo appropriatur torrenti inundanti. Torridus quidem calore charitatis : inundans autem abundantia cha-
<--- Page Split --->
rismatic. Et hæc est gloria gentium quæ veniunt cum devotione ad baptismum.
Descendentem autem tangit Spiritum sanctum:
« Et descendit Spiritus sanctus, » per spirationem renatis ferens spiritum vitæ, et per sanctitatem expellens peccatum quod fuit causa mortis. Facit autem hæc duo septem quibusdam appropriatis sibi effectibus. Primo enim munditia creat cor novum, Psal. l., 12: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Secundo, creatum autem et mundatum et rectificatum renovat virtute, Psal. cun, 30: Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. Ezechiel. xxxvi, 26 et 25: Dabo vobis Spiritum novum,... et effundam super vos aquam mundam. Tertio, renovatum eripiens de servitute facit liberum, II ad Corinth. iii, 17: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas, Quarto, liberum facit Deo reconciliatum amicum, Genes. viii, 11, Columba retulit ramum virentis olivæ, reconciliatum et propitiatum ostendens Deum. Quinto, reconciliatum adhuc infirmum adjuvat ad bonum, ad Roman. vni, 26: Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Sexto, adjutum et confortatum suspirare facit de exsilio ad patriam, ad Roman. viii, 26: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Septimo, suspirantem pennis desideriorum et contemplationum elevat in requiem beatorum in cœlum, Psal. liv, 7: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ? et volabo, et requiescam. Sic ergo descendit Spiritus sanctus.
Descendendi autem modum tangit in duobus, scilicet, in genere, et in specie.
In genere quidem, quia descendit
« Corporali specie. »
: Hæc autem species fuit verum corpus oculis hominum quibus Deus revelari voluit visibiliter apparens. Tamen species vocatur, quia Spiritui sancto corpus il-
lud non fuit unitum, sicut Filio fuit unitum corpus hominis quod assumpsit. Hæc igitur est causa quod dicitur, non corpore, sed corporali specie : quia in eo Spiritus sanctus fuit ad expletionem operis quod exercuit, et non ad esse unionis in persona.
Et in specie tangit modum cum dicit :
« Sicut columba, »
Quæ quidem vera columba fuit : quia pura veritas nescit uti figmentis phantasticis. Joan. iv, 24 : Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Proprietatibus autem decem mirabiliter columbæ convenientibus, voluit potius uti columba quam alia specie corporali : quarum una est, quod non habet fel in hepate, in quo secundum Platonem est vis appetitiva : quod signat nihil fellitum et amarum secundum indignationem, vel iram, vel odium, vel invidiam, communicationem habere cum Spiritu sancto. Ad Hebr. xii, 15 : Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
Secunda est, quia avis est innocua ore, non mordax : et si mordeat, non dat læsuram, signans nihil mali in ore habere qui habet Spiritum sanctum. Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
Tertia est, quia est avis innocua unquibus, nihil lacerans pede vel ungue. Psal. xxxvi, 37 : Custodi innocentiam, et vide æquitatem.
Quarta est, quod est avis cibata nudo grano, et tectum pede non eruit verten- do sicut gallina, vel rostro fodiendo sicut corvus : in quo notatur frugalitas parsi- moniæ. Eccli. xxxi, 19 : Utere quasi ho- mo frugi his quæ tibi apponuntur.
Quinta est, quod est avis osculativa sui generis, significans in hoc dulcedi-
<--- Page Split --->
nem Spiritus. Et, sicut dicit Augustinus, etiam cum mordens est, dulciter quasi osculando et non lædendo mordet, significans quoniam reprehensio et correcrio est dulcis et non dente canino illata. Unde Augustinus : « Gratanter recipit « osculum columbinum benignissima « charitas : dentem autem caninum vel « evitat cautissima humilitas, vel retun- « dit solidissima charitas. » Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
Sexta proprietas est, quod mirabili sagacitate cavet accipitrem. Si enim videat falconem qui non accipit eam nisi ictum dando in aere, fugit vel ad terram vel ad arborem. Si autem videat aquilam quæ accipit in terra, statim declinat ad aerem vel ad arborem. Et si videat larum accipientem in arbore, declinat ad terram vel ad aerem. Et ideo sedet super aquas : ut si forte per negligentiam non consideret rapacem venientem, saltem umbram ejus in aqua perpendat : significans quam sagaciter tentator est declinandus, et per veritatem vel in fluentis Scripturæ considerandus. Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum.
Septima esse dicitur, quod pullos alienos nutrit et fovet sicut suos: et commendat dilectionem proximi. Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum.
Octava est, quod gemitum habet pro cantu. Proverb. xiv, 10 : Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Nona est, quod gregatim volat, concordiam et socialem civilitatem custodiens. Eccli. xxv, 1 et 2 : In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus : concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Decima est, quod in petra nidum suum
collocat vel alio tuto loco, propter animalia nido insidiantia. Petra autem est Christus1 : et foramina nidis nostris apta, aperturæ vulnerum ipsius : in quibus abscondit cordis sui partum per memoriam passionis quisquis tutus esse desiderat. Jerem. xlviii, 28: Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Isa. ii, 10: Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo.
IIsergoproprietatibuselegitcolum - b a m : nonquidemquodessetillicolum - bæunitus , siveincolumbatus : sicutChristusincarnatus , ethumanatus : sedquodveraetvivasitcolumba , tuncadusumSpirituscreata , etpostperactumofficiuminpristinammateriamresoluta . Noluitenimmanereeamadorandam , sicutChristicaroadoratur : quianoneratsibiunita : sicutetconfringietcomburipulveremserpentis , quemMoysesfecerat , voluitperEzechiam 2 , neapopuloadoraretur , etsicinidolola - triaminduceret . ApparuitautemsuperApostolosinigne 3 : quiaeosadchari - tatemaccendit , etpeccatumconsumpsit , quodnoneratopusinChristo .
Sic igitur Spiritus sanctus corporali specie descendit sicut columba « in ipsum, » ita quod Spiritus descendit in ipsum : columba autem mansit super eum usque post baptismum, et tunc desiit. Joan. 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat.
« Et vox de coelo facta est. »
Et in hac voce apparuit Pater in suæ proprietate personæ. Sicut enim columba inter omnia corporalia, sola propria Spiritus sæncti, non Filii, neque Patris : ita vox ista sola inter omnia corporalia, propria est solius Patris, non Spiritus sancti, neque Filii. Et ita caro assumpta sola est propria Filii, non Patris, nec
<--- Page Split --->
Spiritus sancti. Omnia enim alia corporalia communiter sunt trium: licet per aliquam convenientiam attribuantur aliquando uni personae, sicut ignis, Spiritui sancto, cum tamen sit communis trium. Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. xxviii, 3: Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas. Psal. lxvii, 34: Dabit voci suae vocem virtutis.
Sonuit autem tribus vicibus vox de cœlo : vox Patris in baptismo quidem ad sanctificandum 1 : in transfiguratione ad beatificandum 2 : in passione autem ad reconciliandum 3. In baptismo acceptat sacramentum : et ideo dicit : In quo mihi complacui. In transfiguratione beatificandos invitat ad obediendum : et ideo dicit : Ipsum audite. In tempore passionis ad purificandum, ut aptus sit homo splendori gloriæ : et ideo dicit: Clarificavi, et iterum clarificabo.
Quid autem dicit vox, subjungit cum dicit :
« Tu es filius, etc. »
Tria dicit : discretionem Filii ab aliis, professionem dilectionis, et acceptationem sui operis.
Discretionem quando dicit : « Tu es Filius meus, » ab aliis discretus in hoc quod tu per naturam, alii autem per adoptionis gratiam. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. In hoc autem quod est Filius naturalis et proprius, adoptamur nos in filios. Ad Coloss. 1, 14 : Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ.
Professionem dilectionis in hoc quod dicit : « Dilectus, » qui nihil habet non dilectum : quia non nascitur filius irae sicut cæteri 4 : quia ipse principium est suæ dilectionis, hoc est, Spiritus sancti : sicut et Pater. Et hanc dilectionem in-
fundit fidelibus, ad Roman. v, 5: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Placitum operis Filii dicit :
« In quo complacui mihi. »
Quia mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Et clarificatus sum in eis 5. Et ideo quia mea in te sunt : sicut pl aceo mihi in meis nihil displicentiæ inveniens, ita placeo mihi in tuis nihil inveniens displicentiæ. Et hæc est lectura Ambrosii. Beda autem legit : « In te complacuit mihi, » hoc est, in te simul placitum meum resedit : quia per te placet totum quod prius displicuit. Genes. vi, 7 : Panitet me fecisse eos, scilicet homines. Sed modo complacet in te reparare : et ideo totum meum placitum, hoc est, pascens in volito voluntas, est in te : et ideo acceptabo pro redemptione hoc quod feceris. Psal. 1, 21: Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta.
Sic ergo Pater in voce apparuit sibi, et non alii personæ propria.
« Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
Qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
Qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
Qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
<--- Page Split --->
28 Qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
29 Qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
30 Qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
31 Qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,
32 Qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33 Qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,
34 Qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35 Qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
36 Qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37 Qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38 Qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. »
Hic tangit duo : præsentiam Filii tactu suæ mundissimæ carnis sanctificantis aquam baptismatis, et genealogiam.
Præsentiam filii tangens, innuit præsentiam, et determinat ætatem.
Præsentiam innuens, dicit : « Et ipse
Jesus. » Quasi dicat : Cum Spiritu et Patre erat ipse Jesus. Joan. xiv, 9 et 10 : Qui videt me, videt et Patrem :... Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Tres ergo sic baptismum sancitificant, significantes quod oportet esse baptismum in nomine Trinitatis : quia una est sanctificatio trium, et una est operatio trium.
Hic ergo Jesus « erat incipiens » facere, et docere, et Ecclesiam in unum congregare. Act. 1, 1 : Cæpit Jesus facere, et docere. Matth. iv, 17 : Exinde cæpit Jesus prædicare, et dicere : Pænitentiam agite.
« Quasi annorum triginta. »
Vera lectura est : quia Jesus erat incipiens aperte docere, et prædicare : cum esset « quasi annorum triginta, » hoc est, circa triginta annos : quia habuit triginta annos et tredecim dies. Isto enim tempore, sicut dicit Glossa, Joseph recepit Ægypti gubernacula 1 : David regalem accepit dignitatem 2 : Ezechiel prophetare exorsus est 3. Et quod a Patriarchis voluit præfigurari, a Prophetis prædici, a Regibus observari : et ipse post alios voluit confirmare, ne aliquis exemplum sumens ab ipso, præsumeret ante ætatem legitimam publicum regimen assumere, vel officium docendi. Propter quod Apostolus, I ad Timoth. iii, 6, dicit : Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Paucissimis tamen et non sine aperto judicio revelationis divinæ, concessum est ante judicare et prophetæ, sicut Jeremiæ 4 et Daniel 5. Et si ab his locis rationem dispensandi accipiunt summi nostri Pontifices et Cardinales cum suis nepotibus, quos pueros in dignitatibus et Prophetarum officiis constituunt, ostendant saltem ab utero sanctificatos, sicut Jere-
<--- Page Split --->
miam : et quod Deus eis honorem contulerit senectutis, sicut in Daniele. Alioquin pro certo sua abutuntur potestate.
Quidam autem aliter legunt sic : « Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, » hoc est, annum trigesimum, quia de trigesimo anno habuit tredecim dies : et ideo annum trigesimum inceperat. Sed haec lectura nihil penitus valet, et de littera extrahi non potest : quia tunc non esset ut annorum triginta, sed ut incipiens trigesimum : nisi vellet aliquis dicere, quia sapientia in eo et gratia erat sicut esset annorum triginta. Sed hoc nihil est : quia tunc etiam in primo anno erat sicut esset centum annorum. Unde prima lectura sola est vera.
« Erat autem incipiens quasi esset annorum triginta, » secundum illum modum aetatis humanae, « ut putabatur filius Joseph, » hoc est, secundum quod erat homo, et non Deus : quia secundum quod Deus erat, non erat incipiens triginta annorum, sed ab aeterno. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
Et ab hinc texti genealogiam, in qua in tribus differt a Matthæo.
Primum est, quod Matthæus genealogiam texti descendendo, Lucas autem ascendendo. Secundum est, quod Matthæus ponit genealogiam in principio suæ narrationis, Lucas autem post baptismum. Tertium autem, quod Matthæus ponit quadraginta duas generationes, si Christus simul, et Jechonias sicut in Evangelio positus bis computetur. Alioquin si Christus non computetur, et Jechonias tantum semel computetur, tunc non ponit nisi quadraginta. Lucas autem texti septuaginta septem.
Causa autem istarum differentiarum est, quod Matthæus quidem carnalem describit generationem, per quam Christus per corpulentam substantiam descendit ad nos : et ideo descendendo describit. Lucas autem spiritualem magis describit adoptionem, per quam in filios
adoptamur : et ideo describit ascendendo : quia sic filii Dei efficimur. Joan. 1, 12 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Causa secundæ differentiæ est eadem : quia cum Matthæus corporalem in Christo generationem describat, a principio inchoare debuit : quia illa prima est secundum processum temporis. Cum autem Lucas spiritualem generationem filiorum Dei per Christum factam describat, quæ a baptismo incepit, post baptismum illam ascendendo texuit usque in Deum.
Quod autem Matthæus quadraginta vel quadraginta duas ponit generationes, Lucas vero septuaginta septem, causa est, quia Matthæus describit ea quibus militatur in hac vita : quia quaternarius pertinet ad quatuor mundi climata, vel quatuor anni tempora : et ideo significat hoc quod in hoc mundo est ubique et semper faciendum. Denarius autem ad præcepta refertur quibus militatur. Quadraginta autem ex quater decem componitur. Si autem duo addantur : opera duo dilectionis (quibus præcepta implentur) significantur. Et sic numerus militiae Christianæ quadragenario numero significatur. Et similiter per quadraginta duo : qui numerus mansionibus filiorum Israel significatur. Et sicut quadragesima mansione, diviso Jordane, terra promissionis intratur, ita per quadragenarii numeri partes ad quinquaginta pervenitur : qui numerus est remissionis et libertatis : sicut dicunt Sancti. Sed septuagesimus septimus est annus remissionis, quia constat ex septies undecim. Et numerus undecim quidem (quia denarium excedit, et ad duodenarium non pervenit) signat transgressionem. Septenarius autem ad tempus universale refertur quo illa transgressio perpetratur. Septenarius autem qui remanet, significat septem remissiva, quæ sunt septem sacramenta, vel septem Spiritus dona, vel etiam septem quæ remittuntur vitia. Et ideo ad universalem pertinet remissionem. Matth.
<--- Page Split --->
xvni, 22: Non dico tibi, Petre, dimittendi usque septies, sed usque septuagies septies. Et haec omnia sunt in Glossa.
Adhuc autem, Matthæus utitur hoc verbo, « Genuit : » Lucas autem verbo, « Qui fuit. »
Item, Matthæus non ponit nisi filios naturales : Lucas autem etiam ponit adoptivos et legales.
Item, Matthæus in regali progenie a David descendit per Salomonem : Lucas autem tacito Salomone, per Nathan ascendit ad David.
Adhuc autem, Matthæus patrem Joseph dicit fuisse Jacob : Lucas autem patrem Joseph, sponsi Marie, dicit fuisse Heli.
Ad haec autem respondent Sancti, quod quia Matthæus texti veram genealogiam, ideo utitur verbo vera generationis : Lucas autem cum texti magis adoptionis genealogiam, non ponit, « Genuit, » sed, « Qui fuit. » Adoptivus enim filius et legalis sunt filii : et tamen non generantur ab eo cujus sunt filii. Alii etiam dicunt quod adoptio confert verum esse : de quo dicit Boetius : « Esse, « est quod ordinem retinet, servatque « naturam. » Et ideo utitur verbo pertinente ad esse. Matthæus autem quia carnalem texti propinquitatem, quae non multum confert, non utitur verbo essendi, sed generandi.
Quod autem Matthæus non ponit nisi filios naturales, causa est, quia carnalem texti generationem. Et quod Lucas ponit adoptivos et legales, causa est, quia texti spiritualem generationem.
Quod autem Matthæus descendendo genealogiam texti a David per Salomonem, causa est, quia regalem secundum carnem in Christo vult ostendere dignitatem. Lucas autem connectit genere sacerdotali, potius in Christo cstendens quod hostia est quam rex : et ideo per Nathan qui Propheta fuit, David redarguens de peccato quod in Bethsabee
commiserat, et annuntians quod remissum fuit sibi peccatum 1. Et ideo a David (eumdem Nathan adoptante in filium) ascendendo per Nathan filium gratiae, ascendit ad David : Salomone tacito, qui secundum naturam natus est de peccatrice, et adultera : et ab adultero, et homicida, et proditore.
Quod autem Matthæus patrem Joseph, sponsi Beatae Marie Virginis, dicit esse Jacob, cujus patrem Lucas dicit esse Heli, causam dicit Africanus in expositione Luce, quod Jacob pater carnalis fuit Joseph, et hoc ponit Matthæus : legalis autem fuit Heli, et hoc ponit Lucas. Cujus modum ponit talem, et est in Glossa. Dicit enim quod Mathan et Mathat fuerunt fratres uterini : Mathan autem descendit per Salomonem, et duxit uxorem nomine Hastra, et ex ea genuit filium Jacob nomine : et defunctus est. Quia autem sine liberis prolibus defunctus est, ideo eamdem Hastram post Mathan, duxit frater ejus Mathat, et genuit ex ea Heli : et ita Jacob et Heli fuerunt fratres uterini ex duobus patribus et una matre. Heli autem accepta uxore moritur sine semine, cujus uxorem duxit Jacob, et genuit Joseph. Et ita Joseph carnalis fuit filius Jacob, et legalis Heli : quia Jacob eum genuit de uxore Heli, ipsi Heli fratri suo semen suscitando. Hoc est ergo quod dicit in littera.
Et sic fere per totum patet genealogia. Adhuc ergo attendendum est, quod Augustinus in Libro Quæstionum Vestris et Novi Testamenti, dicit ubique Qui, articulare nomen, referri ad Christum : eo quod attendit interpretationes nominum, et quod secundum virtutes quas interpretationes nominum indicant generati vel adoptati pertinent ad Christum : sicut membra ad caput. Ambrosius autem accipiens personas numeratas quoad esse naturale dicit, quod « Qui fuit, » refertur semper ad immediate præcedentem. Ut sit sensus : Putabatur Christus
<--- Page Split --->
filius Joseph, qui Joseph fuit Heli filius, qui Heli fuit filius Mathat. Et sic de omnibus aliis.
His prelibatis, attendendum est ad litteram quae jam patet fere per totum. Colligamus enim primos decem patres, qui sunt Joseph, Heli, Mathat, Levi, Melchi, Janne, Joseph, Mathathias, Amos, Nahum : et dicemus, quod Joseph appositio interpretetur, Heli fortis vel ascendens, Mathat autem donans peccatum, Levi autem additus, Melchi rex meus, Janne dextra, Joseph augmentum, donum Domini vero interpretetur Mathatias, Amos autem onerans, Nahum vero consolator. Et isti decem significant decen gratias in adoptionis generatione extrahentes hominem de peccato.
Primum est, quod extrahit gratia libero arbitrio apposita : quia homo est spiritus vadens et non rediens 1. Per se quidem vadit in peccatum : non autem redit de peccato nisi gratia apposita. Nisi autem fortis sit contra peccatum, iterum relabitur : ideo « Heli, » qui fortis interpretatur, ex appositione gratiae nascitur. Josue, 1, 6 : Confortare, et esto robustus. Heli autem pater est « Mathat, » qui donans peccatum interpretatur : quia in tali fortitudine, peccati vires salvantur, et quoad illas vires peccatum condonatur. Ad Roman. vi, 14 : Peccatum vobis non dominabitur. Ex destructo autem peccati dominio, « Levi, » qui additus interpretatur, nascitur : quia tunc virtus bene operandi homini additur ad eam quam prius habuit gratiam. Matth. xxv, 29 : Omni habenti dabitur, et abundabit. Tali autem additione facta, « Melchi » nascitur, qui rex meus interpretatur : quia tunc homo regere se sufficit, et per justitiam gubernare. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Ab hoc « Janne, » qui dextra interpretatur, oritur : quia tunc in potestate constitutus, fortia operatur : sicut dicit Psalmus cxvii, 16 : Dextera
Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. Ab hoc item iterato, « Joseph, » hoc est, auctus oritur : quia tunc victoriae contra insidias peccatorum frequentes obtinentur : ex quibus homo auctus in bonis spiritualibus inclytus efficitur. Genes. xxxi, 1 : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus dilatus, factus est inclytus. Ab hoc autem « Mathathias » nascitur, qui et ipse donum Dei interpretatur : quia cum homo crebris victoriis gratiam adjutricem sensit, quid aliud nisi qualibet victoria semper nova Dei cognoscit ? Jacob. i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ab hoc autem « Amos » nascitur, qui onerans interpretatur : quia quanto plura dona Dei recipiuntur, tanto plus ipse qui recipit, ad rationem oneratur : quia, ut dicit Gregorius, cui plus committitur, ab eo plus exigitur : et cum crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum. Matth. xvii, 23 : Assimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. Ab Amos autem tandem « Nahum » nascitur, qui consolator interpretatur : qui cum misericorde Domino rationem ponimus, qui cum non habemus unde solvamus, si devoti sumus, totum dimittit. Luc. vii, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Matth. xvii, 27 : Misertus dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
Sic ergo per istos decem effectus gratiae perfecte receditur a peccato in bonum.
Consequentes autem decem sunt, Hesli, Nagge, Mahath, Mathathias, Semei, Joseph, Juda, Joanna, Resa, Zorobabel.
Hi autem, decem virtutibus perficiunt hominem secundum animae vires. « Hesli » enim qui interpretatur adjuva me : « Nagge, » qui interpretatur meridianum : et Mahath, » qui donatio temporis : « Mathathia, » qui « donum » Dei : Semei, qui obediens : « Joseph, »
1 Psal. lxxvii, 30 : Recordatus est quia caro
<--- Page Split --->
qui accrescens, et « Juda, » qui confitens, significant rationis perfectionem secundum suos actus. Hæc enim septem ad perfectionem ejus exiguntur.
Secundo etiam oportet quod a Deo tenebræ ejus in quibus nascitur, lumine suo pellantur : et hoc fit per « Nagee, » qui meridies interpretatur. Isa. l.viii, 10 » Orietur in tenebris lux tua : et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Hæc autem lux non datur nisi quaerenti adjutorium ab eo qui habitat lucem inaccessibilem. Et hoc adjutorium fit per « Hesli, » qui adjuva me interpretatur. Non autem fit illuminatio rationis solum per donum divinum, sed etiam per studium Scripturarum. Unde tertius, « Mahath » accedit, qui donatio temporis dicitur, in quo homo per Scripturarum studium illumì- natur et per experimentum. Unde Gregorius : « Intellectum dat, dum de audi- « tis mentem illuminat. » Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Dicunt enim Philosophi, quod ideo datur homini tempus vivendi, ut intellectum lumine scientiae per studium perficiat. Sed omnem intellectum in captivitatem oportet redigere sub articulis fidei, sicut dicitur, II ad Corinth. x, 5. Ideo oportet rationem obedientem esse fidei. Oportet enim discentem, credere, ut dicit Philosophus. Et hoc facit « Semei, » qui obediens interpretatur. Psal. xvii, 45 : In auditu auris obedivit mihi. Isa. 1, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem : ego autem non contradicto, retrorsum non abii. Talis autem crescit sapientia et scientia tam dono Dei quam etiam studio : et hoc incrementum est « Joseph, » sicut supra, 11, 52, habitum est, quod puer Jesus proficiebat sapientia, et aetate, etc. Sic autem accepto incremento scientiae fidei, ore confitetur quod intus intelligit : et hoc est « Judas. » Ad Roman. x. 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Concupiscibilis autem perficitur per specialem gratiam : ipsa est corrupta et
infecta, et gratia magna indiget ut corruptioni et infectioni possit resistere. Unde « Joanna » gratia interpretatur. Sapient. viii, 21 : Scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det : et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Per gratiam igitur perficitur sic contra malum inflectum sibi ex peccato. Ejusdem autem est esse benignam et misericordem ad proximum : et hoc est « Resa, » qui misericors interpretatur. Luc. vi, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Irascibilis autem perficitur dominali insurrectione, contra omnia confusionem inductentia. Et hoc est « Zorobabel, » qui dominus vel magister, vel dominus Babylonis vel confusionis interpretatur.
Sequentes autem in tertio denario perficiunt hominem ad tres theologicas virtutes, qui sunt Salathiel, Neri, Melchi, Addi, Cosan, Elmadam, Her, Jesu, Eliezer, Jorim. Et novem quidem antecedentes perficiunt tres virtutes ad suos actus. Decimus autem qui sequitur, respicit omnes tres quoad effectum quem faciunt in anima.
Habet enim charitas actum primum qui est desiderare : et quoad hunc ex desiderio multa petit, et quoad hunc actum perficitur per « Salathiel, » qui petitio mea Deus interpretatur. Psal. lxxii, 25 : Quid enim mihi est in cælo, et a te quid volui super terram ? Hoc enim est verbum charitatis, quod omnis petitio sua Deus est, ad quem suspirat. Actus autem primus fidei est, quod illuminat ad credenda : et hoc perficitur per « Neri, » qui lucerna interpretatur. Psal. cxxxii, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Primus autem actus spei est exspectatio regni Dei et non alterius : et hoc perficitur per « Melchi, » qui regnum meum interpretatur : quia spes est certa exspectatio futurae beatitudinis ex meritis et gratia proveniens : per qua merita et gratiam, regnum exspectat. Per spem efficitur suum. Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age : et confortetur
<--- Page Split --->
cor tuum, et sustine Dominum. Secundus actus spei est, tutare et confortare animam : sicut dicitur, ad Hebr. vi, 19 : Spem sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Et sic confortatur per « Addi, » qui robustus vel violentus interpretatur : quia sic robore per conscientiam meritorum confortat animam, quod non fluctuat. Ad Roman. v, 5 : Spes non confundit. Psal. xxxi, 10 : Sperantem in Domino misericordia circumdabit. Fides autem secundum actum habet, quod est argumentum rerum non apparentium : et quoad hoc divinat de occultis Dei, et perficitur per « Cosan, » qui divinans interpretatur. Ad Hebr. xi, 1 : Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Charitas autem secundum actum habet, quod ipsa est mensura meritorum, et sic per « Elmadam » perficitur, qui dimensum interpretatur. Luc. vi, 38 : Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Quantum enim diligis, tantum mercedis habebis. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tertius actus fidei est, vigilare semper ad Deum, et contra diabolum, per considerationem eorum quae credidit, et sic perficitur per « Hcr, » qui vigilans interpretatur. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. Tertius autem actus spei est, salvare per certitudinem exspectati : et sic perficitur per « Jesum, » qui savaltor interpretatur. Joan. xvi, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. Confidere enim est proprium certæ spei. Tertius autem actus charitatis est, destitui amore dilecti, et nullo posse jurari nisi Domino, et sic perficitur per « Eliezer, » qui Deus meus adjutor interpretatur. Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto, quia amore langueo. Hos autem omnes sequitur gaudium in anima de tot bonorum adeptione : quia quasi regnum Christi in tali anima convaluit : et hoc perficit « Jorim, » qui Dominus exsultans
interpretatur. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.
Sequentes decem qui sunt in quarto denarius sunt, Mathat, Levi, Simeon, Juda, Joseph, Jona, Eliakim, Melcha, Menna, Mathatha. Et faciunt ad perfectionem virtutis consuetudinalis secundum suum genus. Hæc enim virtus est, ut dicit Augustinus, bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis. Unde non dicitur consuetudinalis, quod consuetudine acquiratur, sed quia consuetudine radicatur et confirmatur. Et sic ex diffinitione sua habet quatuor, et quintum habet ex nomine. Ex diffinitione enim habet, quod Deus eam sine nobis per modum doni operatur in nobis. Habet etiam, quod est bona qualitas menti addita. Et habet, quod ea recte vivitur. Et habet, quod ea nemo male utitur. Ex nomine autem habet quod consuetudine crescit, et confirmatur.
Ex hoc autem, quod Deus operatur eam in nobis sine nobis, donatur et perficitur per « Mathat, » qui donatio interpretatur. Jacob. 1, 3 : Dat omnibus aflfluenter, et non improperat. Ex hoc autem quod est bona qualitas mentis, mentem bonificans, ut ita dicam, perficitur « Levi, » qui additus interpretatur. Matth. xxv, 29 : Omni habenti dabitur, et abundabit. II Reg. xii, 8 : Si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. Ex hoc autem quod ea recte vivitur, quod est gloriosum in exemplo extra, perficitur per « Judam, » qui glorificans interpretatur. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Et per hoc quod ea nemo male uti potest, perficitur per « Simeon, » qui signum interpretatur. Signum enim non potest esse in usu nisi signati. Joan. iii, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est. Non enim vincitur virtus in signando
<--- Page Split --->
bonum. In hoc autem quod consuetudine confirmatur et radicatur, perficitur per « Joseph, » qui augmentum interpretatur. Ad Hebr. vi, 14 : Benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te 1.
Hæc autem virtus duo sibi præsupponit in subjecto : unum autem statim facit infusa in anima, et per hoc distribuitur partibus animæ, et unum relinquit suo possessori quando in omnibus est perfecta. Primum autem quod præexigit in subjecto, est dolor de bono amisso, et quoad hoc perficitur per « Jonam, » qui dolens vel columba interpretatur, et significat columbinum dolorem, et gemitum pro donis columbæ amissis. Psal. LXVII, 30 : Ego sum pauper et dolens : salus tua, Deus, suscepit me. Secundum quod præexigit in subjecto, est quod non desperet de acquisitione virtutis, sed mente in altum surgente, sollicite quærat eam, et sic perficitur per « Eliakim, » qui resurrectio Domini interpretatur. Psal. ii, 6 : Exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Ad Coloss. ii, 1 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Glossa ibidem : « Sursum sunt virtutes. » Quod autem facit statim cum infunditur in anima, est quod rectificat eam in omnibus, et sic significatur per « Melea, » qui rex meus interpretatur. Psal. xlvi, 7 : Virga directionis virga regni tui. Hæc enim virga rectitudo est virtutis. Hæc autem rectitudo distribuitur in omnibus animæ intimis, et sic per « Menam » significatur, qui viscera interpretatur. Ezechiel. iii, 3 : Viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi : hoc enim est, volumine virtutis. Quod autem relinquit possessori, sicut dicit Ambrosius, est quod delectat sancta et sincera delec tatione, et sic significatur per « Mathatha, » qui dulcedo saturitatis interpretatur. Cantic ii, 3 : Fructus ejus dulcis
gutturi meo. Ezechiel. iii, 3 : Factum est in ore meo sicut mel dulce.
Quatuor autem sunt virtutes cardinales, ad quarum perfectionem referuntur viginti qui sequuntur. Sunt enim quatuor præparatoria ad particulares virtutes, et sunt ipsæ quatuor virtutes, et sunt quatuor actus substantiales virtutum, et sunt quatuor propria virtutes illas habentia, et sunt quatuor consequentia illas virtutes.
Quatuor quidem præparatoria sunt quasi causæ earum. Quatuor autem sunt effecta per illas virtutes, scilicet, actus quatuor sunt quos eliciunt. Et quatuor propria quæ ex ipsis fluunt. Et quatuor consequentia sunt quæ ipsas semper consequuntur. Et in his est homo perfectus in virtute.
Præparatoria autem sunt ad dona Dei patens et idoneum desiderium, robur animæ ad difficile bonum et non esse remissum, fervor cordis ad contendendum ab bonum, et continua perseverantia in bonis operandis. Et quoad primum quidem significatur per « Nathan, » qui donans gratia interpretatur. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Quæ non dat nisi idoneis : qui si etiam daret non idoneo pigro, auferretur ab eo 2. Quoad secundum autem significatur per « David, » qui manu fortis interpretatur. Josue, 1, 6 : Confortare, et esto robustus. Quoad tertium significatur per « Jesse, » qui interpretatur incendium vel incensum. Psal. xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Quoad quartum autem significatur per « Obed, » qui servitus interpretatur. Servit enim semper in frequenti opere, ut tandem virtutem accipiat in munere. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
3 Virtutes autem ipsæ significantur per quatuor sequentes. Fortitudo enim quæ secundum nomen suum prima est, si-
<--- Page Split --->
gnificatur per « Booz, » qui fortis interpretatur. Proverb. xxxi, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Temperantia autem quae pax est in delectationibus sensibilibus, significatur per « Salmon, » qui sensibilis et pacificus interpretatur. Job, v, 24 et 23 : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, hoc est, corpus tuum,... et bestiae terrae pacifica erunt tibi, hoc est, motus bestialis concupiscentiae in corpore. Prudentia vero qua serpentium est, significatur per « Naasson, » qui serpentinus interpretatur. Matth. x, 16 : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columba. Justitia vero quae remanet, et libera voluntate reddit unicuique quod suum est, significatur per « Aminadab, » qui populus voluntarius interpretatur. I Machab. ii, 26 et seq., Omnis voluntarius in lege, et omnes qui fugiebant a malis, additi sunt Mathathiaezelatori legis. Voluntarius autem in lege justus est, quia justitia congruentia legum est.
Propria autem opera istarum virtutum sunt : fortitudinis quidem contra malum insurgere, temperantiae autem in delecationibus modum et medium tenere, prudentiae autem ea quae ad vitam conferunt sagaciter eligere, justitiae autem secundum æquale damni et lucri unicuique quod suum est distribuere. Actus igitur fortitudinis qui est insurgere, significatur per « Aram, » qui erectus vel excelsus interpretatur : quia non insurgit nisi erectus et excelsus, de robore fortitudinis confidens. Unde isti parati sunt ad suscitandum contra se adversarium. Job, iii, 8 : Qui parati sunt suscitare Leviathan. Proprius autem actus temperantiae, est mediare in delectabilibus innatis : sicut in his quae faciunt delectationem in cibis et in venereis : et hanc oportet esse valde velocem, ne praeoccupetur a concupiscentia : et quasi sagittam esse convulnerantem concupiscentiam, ut infra terminos eorum quae necessaria sunt et rationabilia et ho-
nesta possit teneri. Semper enim dolosa lingua loquitur concupiscentia, quasi sub pallio necessitatis, volens obtinere quod necessitatis est. Et ideo significatur istud moderamen per « Esron, » qui interpretatur sagitta. Psal. cxix, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagitta potentis acutæ, cum carbonibus desolatoris. Actus autem prudentiae qui est eligere quod utile est ad vitam, significatur per « Phares, » qui divisio interpretatur : quia non fit electio nisi per multam eligendorum divisionem. I ad Corinth. ii, 13 : Spiritualis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur : quia spiritualiter examinatur, hoc est, examinatio fit et divisio judicandorum per spiritum rationis. Actus autem justitiae proprius, ut dictum est, secundum æquale damni et lucri unicuique quod suum est tribuere : quod significatur per « Judam, » qui interpretatur confessio : quia in tali judicio per æquiliberum veritatem confitetur : dans unicuique quod sibi debetur, dignitate propria distributa. Et ideo justitia non sine ratione facit quod facit (Genes. xlix, 8 : Juda, te laudabunt fratres tui) eo quod unicuique debita distribuit, et injuriam non patitur fieri.
Propria autem harum virtutum sunt quae manant ex ipsis. Fortis enim proprium est, confidentem et imperterritum esse. Temperati autem proprium est, ipsum quidem modestum esse in omnibus. Prudentis autem, in his quae agit circumspectum esse. Justi autem, in omnibus esse directum et rectum. Quæ aptissime significantur per quatuor, qui sequuntur. Imperterritus enim et confidens est quasi « Jacob » luctator, cui dictum est, Genes. xxxii, 28 : Si contra Deum fortuis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ? Modestus autem cui numquam ex intemperantia ingeritur tristitia, significatur per « Isaac, » qui risus vel gaudium interpretatur, dicente matre in conceptu, Genes. xxi, 6 : Risum fecit mihi Deus : cum tamen
<--- Page Split --->
omnem voluptatem abominaretur. Unde dicit, ibidem, xviii, 12 : Postquam consenui, et Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? Quasi dicat : Voluptatem quam in juventute abominata sum, in senectute non exercebo. Proprium autem justitiæ quæ hic prudentiæ præponitur, significatur per « Abraham, » qui pater multarum gentium interpretatur, inter quas quod justum est distribuit. Genes. xvii, 5 : Patrem multarum gentium constitui te, scilicet ante Deum cui credidisti. Unde iste est qui divisit inter filios liberæ hæreditatem, filiis autem concubinarum largitus est munera 1. Proprium autem prudentis qui hic in ultimo ponitur, per « Thare » significatur, qui exploratio interpretatur : quia circumspectus omne quod agendum est, prius explorat si vere sit vel non sit agendum. Unde Josue exploratores misit, qui viam et terram quam intraturus erat explorarent 2.
Consequentia autem harum virtutum sunt quatuor : fortitudinis quidem consequens est audacia ex frequentibus victoriis. Temperantiæ autem frugalitas vel parsimonia ex delectabilium abstinentiis. Prudentiæ autem cautela magna in faciendis. Justitiæ vero indeflexibilis rectitudo veritatis et æquitatis. Et ista non eodem ordine quo dicta sunt, significantur per quatuor sequentes patres. Cautela enim prudentiæ significatur per « Nachor, » qui requievit lux interpretatur : quia in eo jam lux cautelæ per multam requievit circumspectionem. Daniel. 1, 4 : Eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina. Frugalitas autem temperantiæ significatur per « Sarug, » qui lorum vel corrigia interpretatur, quo concupiscentia ligatur. Ad Hebr. xii, 16 : Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Eccli. xxxi, 10 : Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur. Audacia autem
fortis significatur per « Ragau, » qui pascens interpretatur : quia dum multis victoriis spolia diripit, spoliis inimicorum domesticos pascit, et audaciæ coacuit ex sapore spoliorum. Proverb. xxxi, 15, de forti muliere : De nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Inflexibilis autem æquitatis rectitudo justitiæ per « Phaleg » significatur, qui dividens vel divisum interpretatur. Hæc enim omnia æqui libertate justitia dividit, et numquam quod rectum est dimittit, unicuique dicens illud Matthæi, xx, 14 : Tolle quod tuum est, et vade.
Post harum autem omnium virtutum habitum, sequitur status perfectionis, ad quem decem exiguntur, quæ per decem subsequentes positos patres intelliguntur. Horum autem tria sunt : consideratio præsentis peregrinationis, quæ facit non attendere præsentibus. Secundum autem, sublevatio desiderii in cœlestia, quæ facit gustare æterna. Tertium autem, planctus incolatus præsentis qui quasi stimulus pungit ad fugiendum de ista miseria. Et hæc tria tribus primis significantur. Consideratio quidem peregrinationis significatur per « Heber, » qui transiens interpretatur. II ad Corinth. v, 6 et 8 : Scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino.... Audemus autem, et bonam voluntatem habenus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Sublevatio autem desiderii in cœlestia significatur per « Sale, » qui attollens interpretatur Ad Philip. in, 20 : Nostra conversatio in cœlis est : unde etiam Salvatorem exspectamus. Planctus incolatus præsentis per « Cainan » significatur, qui lamentatio interpretatur. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est !
Tria alia quæ ad statum perfectionis exiguntur, sunt sanare primo omnia quæ ante fuerunt saucia : hoc enim exigit pro-
<--- Page Split --->
pinquus finis. Secundum, famositas ex nomine sanctitatis. Tertium autem, requies perfecta cordis ex tranquillitate conscientiae proveniens. Et haec tria per sequentes tres significantur. Sanatio quidem significatur per « Arphaxad, » qui sanans interpretatur. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es. Famositas autem sanctitatis longa perfectione acquisita, significatur per « Sem, » qui famosus vel nominatus interpretatur. Eccli. xliv, 7 : Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Tertium autem quod est conscientiae requies, significatur per « Noe, » qui requies interpretatur. Deuter. xxxiii, 12 : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Isa. xi, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini.
Tres autem alii significant tres virtutes jam perfecti et ad plenum consummati : quorum primus, status perfecte humilitatis. Secundus, status perfecte charitatis. Tertius autem, status perfecte sanctitatis. Perfecta humilitas se sub omnibus humiliat : et hoc per « Lamech » significatur, qui percussus et humiliatus interpretatur. Isa. lii, 4 : Putavimus eum quasi leprosum, percussum a Deo et humiliatum. Status autem perfecte charitatis, cum per mortem transitur ad Christum : et hoc per « Mathusalem » significatur, qui mortis emissio interpretatur. Ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Perfectio autem sanctitatis per « Henoch » significatur, qui dedicatus Deo interpretatur. Eccli. xxiv, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea.
Post has novem perfectiones continentiae virtus additur, non ea quae est castitatis, sed illa quam Aristoteles heroicam sive dominalem vocat virtutem, quae est idem quod mora in mente, quan-
do nihil penitus humanorum in cogitatu vel dicto vel facto evadit, cui mens non immoretur, et limites imponat rationis et sapientiae : et hoc significatur per septuagesimum, qui est « Jared, » qui continens interpretatur. Eccli. xv, 1 et 2 : Qui continens est justitiae apprehendet illam : et obviabit illi quasi mater honorificata.
Restant autem adhuc soli quinque, qui septenarius. cum Joseph primo putativo patre, et cum Deo vero Christi patre faciunt septuaginta septem. Sed Joseph illius genealogie principium et truncus : Deus autem Pater est finis, et in quem porrigitur terminus. Hi autem quinque significant quinque in quibus vita Sanctorum in quolibet statu semper agitur, et per quae continuo revolvitur : quae sunt quatuor passiones, quae ordinatae, semen sunt virtutis : et inordinatae, sunt semen vitiorum : quae sunt semen vitiorum : quae sunt gaudium, tristitia, spes, et timor. Quorum primum quidem, scilicet gaudium, significatur per « Malaleel, » qui laudans Deum interpretatur : et hoc fit in gaudio cordis. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Est enim quaedam representatio cœelestis patriae, alacritas laudantium Deum. Secundum autem quod est tristitia per « Cainan, » qui lamentatio interpretatur, significatur. Quia dum seipsum vir factus recogitat, continuo lamentatur. Thren. 1, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Spes autem per « Henos » significatur, qui desperatus et invocatus interpretatur. Ex parte enim sua desperat : ex parte Dei auxilium invocat : quod et non invocaret, nisi speraret. Psal. xxxvi, 3 et seq. : Spera in Domino, et fac bonitatem, etc. Timor autem qui primum semen est bona vita per « Seth, » qui semen interpretatur, intelligitur. Psal. cx, 10 : Initium sapientiae timor Domini, intellectus bonus omnibus facienti-
<--- Page Split --->
bus eum. In his autem passionibus omnis terrenus homo volvitur : quod per « Adam » significatur, qui terrenus interpretatur.
Hæc autem omnia bona a « Joseph » incipiunt, qui pater secundum carnem Christi est putativus : secundum spiritum autem incrementum gratiae significat, quæ Christum in corde ut pater format. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Hæc autem corda sicut funis in Deum verum Patrem colligata sublevat, ut vere Christus dicat, Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et, illud Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.
Hæc igitur sunt quæ de genealogia Christi mystice sunt dicenda.
Attende autem, quod quæstio est Augustini in libro de Quæstionibus Veteris et Novi testamenti, Ad quid referatur Qui? Et dicit, quod ad Christum in omnibus. Ut sit sensus : Qui Christus fuit Heli. Qui Christus fuit Mathat. Et sic de aliis ubique. Et hoc ideo facit, quia nominum ut diximus attendit interpretationes. Non enim secundum legem concupiscentiæ a patribus descendit Christus, sed secundum corpulentam substantiam, perficiens in eis gratiam quam nomina præsignant. Alii autem Sancti dicunt, quod refertur semper ad proximum, ut sit sensus : Qui Joseph fuit filius Heli. Qui Heli fuit filius Mathat. Et sic de aliis per totum.
His autem habitis, tota patet littera, nisi in hoc quod hic dicitur de Mathusale, quod anni ejus computantur ultra diluvium per duodecim annos. Quod esse non potest, cum non legatur salvatus in
arca. Et ad hoc dicendum, quod in veritate multus error est in computatione annorum secundum hebraicam veritatem, et secundum Septuaginta. Et ita credo, quod Mathusale ante diluvium mortuus est, quia in computatione annorum est erratum.
Adhuc autem hic dicitur, quod Sale genuit Cainan. Cainan autem genuit Arphaxad. Et hoc non invenitur in Genesi 1, neque in I Paralipomenon 2 : imo in utrisque libris legitur secundum hebraicam veritatem, quod Sale genuit Arphaxad. Et nulla fit mentio de Cainan. Ad hoc autem dicit Glossa, quod in veritate in quibusdam exemplaribus antiquis inveniebatur quod Sale genuit Cainan : Cainan autem Arphaxad. Et ab his transtulerunt Septuaginta, et ita posuerunt. Et hos secutus est Lucas. Quædam autem posteriora a quibus transtulit Hieronymus, non habuerunt Cainan : sed quod Arphaxad sit filius Sale. Quid autem horum sit verius, Deus utique novit.
Quærunt etiam aliqui, Qualiter plures ponat Lucas quam Matthæus? Et dicunt, quod potuit esse quod illi quos ponit Matthæus tardius genuerunt, et diutius vixerunt : illi autem quos ponit Lucas citius genuerunt, et citius mortui sunt. Et ita paucorum vita secundum tempus coæquatur vitæ plurium. Sed hoc nihil est : quia vera causa est, quod tam naturales quam multos legales et adoptivos patres ponit Lucas. Et ideo multo plures efficiuntur quam Matthæus ponat, qui non ponit nisi naturales patres. Et causa hujus jam ante dicta est.
Ex his satis patet littera.
<--- Page Split --->