CAPUT II.

Ex Augusii decreto Joseph cum Maria ascendit in Bethlehem : ubi illa peperit Salvatorem : cujus nalivitate ab angelo audita, pastores festini veniunt illum visuri : puer circumcisus vocatur Jesus; quem post dies purificationis in Jerusalem delatum ut Domino sisteretur, Simeon senex benedixit, ac de matris in passione doloribus prophetat : Annaque prophetissa vetula Domino confitetur : Jesus duodecim annorum plenus sapientia et gratia, perditus a parentibus, in medio doctorum invenitur ; descenditque Nazareth factus illis subditus.

  1. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. 2. Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino. 3. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4. Ascendit autem et Joseph a Galilæa, de civitate Nazareth, in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem 1, eo quod esset de domo et familia David, 5. Ut profiteretur cum Maria, desponsata sibi uxore prægnante. 6. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7. Et peperit filium suum primogcnitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio, quia non erat eis locus in diversorio. 8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vignias noctis super gregem suum. 9. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei cir-

cumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10. Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : 11. Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12. Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum, et dicentium : 14. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. 15. Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cœlum, pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. 17. Videntes autem, cognoverunt de

<--- Page Split --->

verbo quod dictum erat illis de puero hoc.

  1. Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.

  2. Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

  3. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum, in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

  4. Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer¹, vocatum est nomen ejus Jesus², quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur.

  5. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi³, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,

  6. Sicut scriptum est in lege Domi-

ni : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur ⁴ :

  1. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum ⁵.

  2. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.

  3. Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

  4. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,

  5. Et ipse accepit eum in ulinas suas, et benedixit Deum, et dixit :

  6. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace : 30. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31. Quod parasti ante faciem populorum : 32. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel,

  7. Et erat pater ejus et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo.

  8. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam, matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur⁶ :

  9. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

  10. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

  11. Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

  12. Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loque-

<--- Page Split --->

batur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.

  1. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam, in civitatem suam Nazareth.

  2. Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.

  3. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemmi Pasche 1.

  4. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

  5. Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

  6. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

  7. Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

IN CAPUT II LUCAE

ENARRATIO.

« Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis.

Haec descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino. »

Hic incipit secundum capitulum, in quo Evangelista determinat de nativi-

  1. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos.

  2. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus.

  3. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

  4. Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse ?

  5. Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

  6. Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.

  7. Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.

tate, et sacramentis conjunctis nativitati Domini.

Et ideo quatuor per ordinem dicit, quae tamen in tria conjungit Apostolus, ad Galat. iv, 4, ubi dicit: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et ideo determinat plenitudinem temporis : secundo, qualiter natus est ex muliere : tertio, qualiter factus est sub lege.

Plenitudinem autem temporis determinat quadrupliciter ; ex parte præcurrentium in gratia, ex parte signorum comitantium in monarchia, ex parte subjectorum monarchiæ in obedientia, ex parte convenientium in temporis et loci convenientia.

De præcurrentibus in gratia dicit :

<--- Page Split --->

« Factum est autem, » præordinatione divina, « in diebus illis, » quando Joannis nativitas Christi nativitatem præcurrerat : quibus etiam Beata Virgo domum reversa, sex mensibus domi resederat : quibus vaticinia Zacharia et Elisabeth audita et divulgata fuerant : et ut generaliter dicatur, omnia signa prævenerant quæ Deus præordinaverat. Omnia enim tempus habent, et suis spatiis in præsuppositione divina præordinatis transeunt universa sub cœlo. Psal. ciii, 9 : Terminum posuisti quem non transgredientur. Daniel. xii, 9 : Clausi sunt signatique sermones, usque ad præfinitum tempus. Hæc enim omnia clausa usque ad impletionem temporis præfiniti.

« In diebus » autem dicit : quia singularum gratiarum illustrationes dies faciunt præfinitos : et cum omnes illustrationes ortae fuerunt, quasi singula astra matutina, tunc nova legis surrexit aurora. Job, xxxvni, 7 : Ubi eras cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? Jubilavit enim Elisabeth. Jubilavit in utero Jannes. Jubilavit Beata Virgo mater Dei. Jubilavit Zacharias. Jubilaverunt vicini et cognati quasi totus cœli concentus, exspectantes tempus et locum aurora. Et implentes illud quod ibidem, 7. 12, dicitur : Præcepisti diluculo, et ostendisti aurora locum suum.

Et hoc est quod sequitur :

« Exiit edictum a Cæsare Augusto. »

Tangit hic signa concomitantia in Romanorum monarchia. Facit enim Lucas sicut bonus tabellio, confirmans contractum inter nostram naturam et Deum. Unde Ambrosius in Glossa : « Historico more scribens Evangelista, ut seriem temporis designet, nomen præsidis tamquam consulis signi gratia huic libro adscribit. » Nam si consules adscribun-

tur tabulis emptionis, quanto magis redemptionis hominum debuit tempus adscribi? Habemus hic omnia qua? in contractibus esse solent : vocabulum, summam potestatem gentis, diem, locum, causam, testes etiam qui adhiberi solent. Hos quoque nativitati sua? et generationi Christus adhibuit, qui Evangelium signarent, hoc est, confirmarent, dicens, Act. i, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Ex his omnibus indicia sumuntur completi temporis ad suam nativitatem.

Attende autem sex circa Augustum Cæsarem, penes quem summa potestas resederat rerum. Quod videlicet monarcha fuit omnium Dominus, ut dicit Josephus. Et si forte aliqua in orbe non subjecta erant in hominibus vel terris, ita erant parva quod non curabantur. Et ideo etiam in legibus et litteris suis, se mundi Dominum appellabat : præ se ferens manu pomum aureum, quod mundi circulum teretem prætendebat.

Secundum, quod nomen ab augendo imperium accepit, hoc est, Augustus.

Tertium est, quod in tanta pace regnavit, quod quasi nullus erat tempore suo armorum usus : ut ad litteram videretur in eo impletum illud propheticum Isaie, n, 4 : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces 1. Et illud, ibidem : Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. Sed quilibet utilitatibus propriis intendens, agriculturae operam dabat, et arma conflabat in agriculturae instrumenta.

Quartum est in signis tempore imperii sui exortis. Tres enim soles (ut dicunt Romanorum gesta) tempore Augusti in Oriente exorti, in unum collecti sunt circa medium cœli. Et sicut dicit Seneca, in morte sua cometes ad modum solis apparuit, qui in tres circa medium cœli est divisus. Templum pacis in parte

<--- Page Split --->

corruit : et in parte, sicut adhuc apparet, perstitit in ortu Salvatoris. In eodem tempore fons olei erupit, qui usque in Tiberim continuo fluxu manavit.

Quintum est, quod solus sine socio regni gubernacula suscepit. Aliquando enim duo Imperatores Romae rempublicam regebant : sicut Diocletianus et Maximianus. Sed iste solus pacatissime regnavit.

Sextum est, quod benignissime et optime praefuit.

Hæc autem omnia sunt signa impleti temporis quod Christus nascatur. Hoc autem quod monarchia in unum fuit collecta, signat regnum Christi incipiendum quod omnes unire debuit, et quod divisione sui destruendum non fuit. Luc. xi, 17 : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Ezechiel. xxxvii, 22 : Faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna. Joan. x, 16 : Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet, me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. Ezechiel. xxxvii, 23 et 24 : Ego ero eis Deus, et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. Ecce convenientia regni Christi ex primo.

Ex secundo autem quod nomen accepit ab augendo, verius impletur in Christo, qui suos semper auget numero et merito. Psal. civ, 24 : Auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. II Reg. xxiv, 3 : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum quantus nunc est. Genes. xii, 2 : Benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

A tertio autem ostenditur convenientia : quia Christus est pax nostra, pacem fecit, pacificum diligit et insignit : et in testamento suis dimisit. Quod pax sit, ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Fecit autem pacem inter nos et Deum, inter nos et Angelum, inter nos Gentiles et Judæum. Inter nos et Deum : per ipsum enim habemus reconciliationem ad Deum 4. Luc. xxiv, 36 : Pax vobis : ego sum. Inter nos et Angelum : quia Angelus nos ante Incarnationem viles et servos reputans, ab hominibus se permisit adorari 5 : post Incarnationem autem noluit permittere, reverentiam exhibens naturae quam Deo vidit unitam. Apocal. xxi, 8 et 9 : Cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi hæc ostendebat :... et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum : Deum adora. In signum hujus, pacem nobis nuntiant Angeli dicentes : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis 3. Inter Judæum autem et Gentilem fecit pacem, ad Ephes. ii, 17 : Veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope. Longe quidem erat Gentilis, prope autem per Legis et Prophetiæ acceptionem Judæus. Fecit autem pacem inter nos et Deum, per mediatoris officium. Inter nos et Angelos per ruinae angelicae restaurationem. Inter Judæum et Gentilem per unius fidei præconium, et unius Ecclesiae habitaculum. De primo, I ad Timoth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. De secundo, Luc. xv, 9 : Inveni drachmam quam perdideram. De tertio, ad Ephes. iv, 5 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Hic diligit pacificos, et in adoptionis filiorum Dei gratiam transfert, Matth. v, 9 : Beati pacifici,

<--- Page Split --->

quoniam filii Dei vocabuntur. Pacem in testamento suis reliquit, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat ego do vobis. Dat autem pacem conscientiae potius quam temporis. Unde, ad Philip. iv, 7 : Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. Pace enim temporis aliquando data, durius est bellum conscientiae : et illa non est vera pax. Unde, Sapient. xiv, 22 : In magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Psal. lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Isa. xxxviii, 17 : Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Et ideo Christus dat pacem conscientiae. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Impíis enim nec exlerius nisi raro, nec interius umquam est pax. Isa. xlviii, 22 : Non est pax impíis, dicit Dominus.

Quartum etiam competit. Tres enim soles exorti, trium naturarum signant radios, corporalis, et spiritualis, et deitatis : quae in unum collectae in unitate personae Christi totum illuminaverunt mundum. Vel (ut dicunt) fidem trium personarum in unitate unius essentiae significaverunt. Esther, viii, 16 : Judaeis nova lux oriri visa est. Fecit enim tunc Deus luminare majus ut praeisset diei. Et cometes in modum solis exortus et in tria scissus, significabat nostrum solem in occubitu suo in plura lumina converti, ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Meridiem, totum nostru milluminare hemisphærium : quia et mortuis corporibus per unitam ad corpus deitatem, et in inferno positis illuxit per unitam deitatem ad animam, et habitantibus in mundo per auroram refulsit Resurrectionis. Templum autem pacis temporalis in parte corruit, propter persecutionem suorum in corpore : et in parte stetit, propter tranquillitatem conscientiae. Fons autem olei qui erupit, ortum ejus significabat de quo dicitur, Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum.

Ex quinto convenientia sumitur : quia ille tunc nasci disposuit, de quo dicitur, Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quod exponens Basilius dicit : « Unigenitum ideo dicit, quia « cum secundo genito gloriam paternam « non divisit. » Osee, ii, 5 : Quærent Dominum Deum suum, et David regem : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.

Ex sexto sumitur convenientia : quia numquam aliquis in tanta mansuetudine et benignitate gubernavit subjectos ut Christus. Esther, xui, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos : ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

Sic igitur patet, quod signa sumpta in Augusto, convenientia sunt Christi generationi.

Ab isto ergo Augusto, « exiit edictum », fixa lege per senatusconsultum,

« Ut describeretur universus orbis. »

Attende, quod licet David, II Reg. xxiv, 10, peccaverit numerando et describendo populum, eo quod hoc fecit in superbiam, iste tamen non peccavit, quia descripsit orbem pie motus super populum. Describi enim fecit orbem, ut sciret quantum posset facere in gubernationem Reipublicae per censecipitem. Et ideo, sicut legitur in Libello qui vocatur, Descriptio Augusti Caesaris, praecepit orbem quoad nostram habitabilem in quartas dividi, et in qualibet quarta montes illius quartae et flumina principalia describi : et deinde civitates et urbes principales cum villis et pagis et suburbanis describi, ut sciretur numerus allodiorum et praediorum. Et ultra producendo descriptionem, praecepit ut quilibet rediret ad locum et genus suae originis : ut sciret qui et quam remoti essent vel non essent a suis patrimoniis :

<--- Page Split --->

et inquisitione facta, unusquisque reciperet quod suum erat : et sic sciretur quid pro censecipite solvere vel non solvere posset. Quem censecipitem congregatum, legionibus militum (qui quasibet terras in pace tenebant) per manum publicam fecit erogari. Justum enim esse videbatur, ut illi qui pro omnibus militabant, communiter ab omnibus acciperent stipendia : quia omnes una communi pace gaudebant et libertate. Stipendia dicuntur a stipe pendenda. Nulli autem ab hoc tributo excipiebantur, nisi mendici pauperes. Hoc enim est de privilegio paupertatis, onera tributorum communium non portare. Unde, ad Roman. xm, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. Et, Matth. xxm, 21 : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Hac igitur de causa istud exiit edictum ab Augusto justissimo. Pacificas enim vias de terra in terram facere non potuit nisi per militum legiones : et milites vivere non poterant nisi per stipendia : nec stipendia habuit, nisi per communem omnium contributionem. Et si forte, ut dictum est, aliquid non est descriptum de orbe, non est curandum.

Hoc autem, ut dicit Gregorius, etiam signis temporum competit. Dicit enim quod nascituro Domino mundus describitur : quia ille apparebat in carne, qui electos suos describeret in æternitate. Describit autem suos in æternitate quinque modis : per diffinitam in se prædestinationem, per appositam eis justitiam præsentem, per privilegiati meriti notam, per sui verbi in conscientia et corde doctrinalem picturam, et per beatitudinis æternaæ ad seipsum conformitatem.

De primo horum dicitur, Daniel. xm, 1 : Salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, scilicet vitæ. Isa. iv, 3 : Omnis qui relictus fue-

rit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.

De secundo dicitur, II ad Corinth. in, 3 : Epistola estis Christi ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Luc. x, 20 : Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in calis. E contra dicitur de malis in Psalmo lxvni, 29 : Deleantur de Libro viventium, et cum justis non scribantur.

De tertio dicitur, Exod. xxxii, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Apocal. ii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem.

De quarto dicitur, Jerem. xxxi, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam1. Isa. vn, 1 : Sume tibi librum grandem, cor hominis scilicet, et scribe in eo stylo hominis. Et ideo conscientiae Sanctorum sunt libri. Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt : et alius Liber apertus est, qui est vitæ : et hoc est conscientia Christi. Et ex his libris mortui judicabantur. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus Sanctis ejus.

De quinto modo, Apocal. xiv, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Et ita scribuntur etiam ad mortem æternam. Jerem. xxii, 30 : Seribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum.

Sic ergo ex Scriptura patet ad nativitatem Domini convenientia. Et hac de causa praefinivit hoc sapientia Dei Patris.

Attende autem, quod modus descrip-

<--- Page Split --->

tionis erat ad denarium, qui habebat imaginem Augusti, et decem valuit usuales parvos. Et haec descriptio dicitur, Matth. xxii, 20 et 21 : Cujus est imago haec et superscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Iste autem modus in descriptione spirituali Christi, significat imaginem Dei ad quam factus est homo. Denarius autem obedientiam decalogi, ad quem totus mundus est inscriptus. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Glossa Augustini : « Lumen « vultus signatum super nos est imago « creationis, et recreationis, et similitu- « dinis divinae. » Creationis quidem in qua creati sumus, est naturae. Recreationis autem in qua creati sumus, est gratiae imago, quæ est fides, spes, et charitas. Similitudinis autem qua tres personas in una substantia imitamur, est memoria, intelligentia, et voluntas. Quæ tunc imitantur, quando Deus est in memoria sine oblivione, veritas in intellectu sine errore, charitas in affectu voluntatis sine contraria affectione. Hunc ergo denarium exhibe, et es descriptus, et ab Imperatore summo gubernandus et regendus.

Quod autem nunc ab Imperatoris dixerat exiisse edicto, subdit qualiter et per quem est exsecutioni mandatum, dicens :

2 « Hæc descriptio prima, etc. »

Attende, quod istud « prima » secundum diversos Doctores quatuor modis exponitur. Secundum Josephum quidem multæ factæ sunt descriptiones antecedentium Imperatorum, sed non fecerunt describi nisi prædia et allodia : et super illa imponebant censum, convertendum in stipendia militum : sicut et in Ægypto, Genes. xlvii, 24 : Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis. Sed ista fuit prima inter generales. Ge-

neralem autem voco in qua descripta sunt, et allodia, et homines.

Alia expositio est Bedæ qui dicit, quod quidem (sicut dictum est) exiit editum, sed illud tunc primum exsecutioni fuit mandatum, quando missus est in Syriam censor sive judex Cyrinus. Et ita oportet resolvere nomen « prima » in adverbium primum, ut sit sensus : « Hæc descriptio, » ab Augusto edicta, « prima, » hoc est, primum « facta est, » per exsecutionem, « a Cyrino, » misso pro censore et « præside Syriæ. »

Tertia expositio vult exponere « prima » pro principalis : quia Syria sublimis interpretatur, sicut et principalis fuit : et a principali inchoatum est, ut illa non contradicente descriptioni, omnes aliae descriptionem sustinerent provinciæ.

Quarta expositio dicit, quod Syria non est dicta prima propter se, sed propter Judæam quam in se habuit. Judæi enim gloriabantur quod censum dare non deberent, quia decimas solverent, et primitias darent, et vota et sacrificia offerrent, et legibus humanis non subjacerent, ut dicit Hieronymus. Et ideo quærebant, Matth. xxii, 17 : Si licet censum dare Cæsari, an non ? Deuter. xxviii, 13 : Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter. Et ideo voluit ut primo inchoaretur ab eis : ut ipsis subjectis, omnes alii censui colla submitterent. Et verificatum est vaticinium Jeremiæ, Thren. 1, 1 : Princeps provinciarum facta est sub tributo. Tunc enim recte Judæorum regnum translatum est, quando alteri regno imperanti solvebant tributum. Genes. xlix, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Et de hoc satis supra dictum est.

Hoc est ergo quod dicit :

« Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ, » qui tunc missus est in Syriam pro præside, « Cyrino. » Tale enim nomen habebat, quod hæres interpreta-

<--- Page Split --->

tur. Duæ etiam aliæ rationes assignantur, quare a Syria et a Judæa prima incepit descriptio : quarum una est Hieronymi dicentis, quod Syria et Judæa nostræ habitabilis media est, sicut umbilicus in corpore : et ideo ab ea inceptum est, ut ab ea tamquam a medio facilius in extrema terrarum derivaretur. Judicum, ix, 37 : Ecce populus de umbilico terræ descendit. Alia ratio est et verior : quia illa terra antiquitus monarchiam tenuit, et fortissimos habuit reges Alexandri Macedonis successores, ut dicit Rabanus. Et ideo imperator ad illam fortissimos et sapientissimos præsides censores misit : per quos aptius, et convenientius descrip tio poterat inchoari.

Attende autem circa hoc quod dictum est quod Judæa, ut dicit Hieronymus, media est nostræ habitabilis. Hoc enim imaginandum est, sicut dicit Philosophus in Consolatione philosophiæ, quod terra dividatur in partes quatuor : ita quod intelligatur unus de coloris sphæræ superficies esse extensa per terram de polo in polum. Hæc enim superficies dividet terram ab Austro in Aquilonem tendens in duo media, scilicet, hemisphærium et in oppositum hemisphærio. Est autem compertum conjecturaliter, et non per demonstrationem, quod in solo hemisphærio est habitatio hominum. Conjectura autem Ptolomæi est ista : quia cum eclipses lunares sint apud omnes uno modo, sed differunt in horis : quia lunaris eclipsis orientalis est apud orientales in prima hora noctis : et hæc eadem eclipsis apud illos qui sunt in gradibus Herculis, in ultimis Hispaniarum partibus, est in hora noctis duodecima. Nec invenitur aliqua observatio eclipsium lunarium ultra duodecim horas : et illæ sunt centum octoginta graduum, qui sunt cœli medietas. Et sic conjicitur, quod homines non habitant nisi sub medio cœlo, et conjicitur inferior medietas non esse habitata propter aquas : quia si aliquis ibi habitaret, aliquid de scriptis observationum suarum pervenisset ad nos.

Superior autem medietas etiam inhabitabilis secundum medietatem intelligatur æquinocitalis esse superficies, dividens terram in duo media : a medio cœlo in angulum oppositum mediæ terræ per Orientem et Occidentem : tunc erit una medietas ab æquinocitali in polum arcticum, et hæc est habitabilis : et alia medietas erit ab æquinocitali in polum antarcticum, et hæc inhabitabilis. Et hujus causam dicit Ptolomæus esse brevitatem diametri solis conversam in medietatem austrinam, et ideo incensam (alias, intensam) : auge mautem solis conversam in medietatem borealem, et ideo habitabilem. Est enim aux solis in signo Geminorum. Et sic, ut dicit Hieronymus, sola illa quarta quæ est ab æquinocitali in polum arcticum, est habitabilis : et hæc dividitur a compositoribus tabularum in septem climata. In solis enim illis est tolerabilis habitatio. Et in his septem climatibus Judæa est in quarto, quia Jerusalem habet in latitudine triginta gradus, et sic media est nostræ habitabilis. Psal. lxxiii, 12 : Operatus est salutem in medio terræ.

Hæc igitur dicta sunt ad intellectum verborum Hieronymi. Ille enim qui mediator est Dei et hominum, qui medius stetit hominum, qui medio jacuit duorum animalium, qui medius stetit latronum in cruce, medius apparuit discipulorum, et semper medium amavit, nec ad superfluum, nec ad diminutum declinans, medium etiam nostri elegit mundi ubi nasceretur. Accipitur autem et hic convenientia a præsidis nomine. Cyrus enim est hæres, et Cyrinus est denominatorum ab illo. Isa. xlv, 1 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Tempore enim illius conveniens fuit illum nasci, de quo dicitur, Matth. xxi, 38 : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. Ad Roman. viii, 17 : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Unde et hæres hic facit descriptionem.

<--- Page Split --->

Sequitur :

« Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. »

Hoc est secundum quod accipit circumstantias a descriptorum obedientia.

Dicit autem duo : facilitatem scilicet obediendi, et professionem descriptionis.

Facilitas obedientiae notatur in hoc, quod statim facto et promulgato edito per censorem Cyrinum, « omnes ibant, » sine contradictione qualibet ad profitendum. Cujus causam dicit Glossa, quia propinquum fuit eis verbum in corde et amicum : et ideo statim professi sunt. Propinquum enim fuit rationi, quod qui diu vastati fuerunt bellis, et pace communi gaudere volebant, communi contributioni darent, unde milites defensantes pacem stipendiarentur. Et ideo quod in corde eis ratio dictabat, statim ore sunt professi. Et hoc consonum est regno Christi quod tunc incoabat. Verbum enim fidei propinquum est rationi : et ideo confiteri ore est facile. Deuter. xxx, 14 : Juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo. Apostolus, ad Roman. x, 8 et 10, dicit esse verbum fidei, quod prædicamus. Et ideo corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

Modum autem professionis subjungit, dicens :

« Ut profiterentur singuli in suam civitatem, »

Hoc est, unde nati sive oriundi fuerunt, sicut supra dictum est, ut sciretur quis quantum de censecipite solvere posset. Accipitur autem et ab hoc convenientia temporis : quia Christi nativitate redimus ab exsilio in nostram civitatem

Jerusalem, quae sursum est, quae est mater nostra 1, exhibentes in ea imaginem nostrae professionis. Ezechiel. xxxvi, 24 : Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Hoc petit David in Psalmo cv, 47, dicens : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Hoc est ergo quod sumitur de circumstantis temporis, et personarum, et negotii.

Sequitur :

« Ascendit autem et Joseph a Galilæa, de civitate Nazareth, in Judæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,

Ut profiteretur cum Maria, desponsata sibi uxore prægnante. »

Tangit hic singulariter negotii et loci circumstantias nativitatis Christi.

Et tangit qualiter Joseph et Beata Virgo ad locum nativitatis veniunt, et qua de causa.

Circa primum dicit quis, unde, et quo, et qualiter venit.

Qualiter quidem, quia

« Ascendit et Joseph, etc. » Est enim Galilæa versus planum ad mare, Judæa autem in montibus : unde, supra, i, 39 : Exsurgens Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda. Sic ergo per situm terræ, ascendit etiam Joseph, innuens cuilibet filio et filiæ accrescenti quod interpretetur Joseph, quod ascensiones in corde suo disponere debet in valle lacrymarum sub Augusti imperio. Augustus enim et Joseph, idem secundum diversas linguas significant. Joseph enim auctus inter-

<--- Page Split --->

pretatur latine, quod idem Augustus sonat.

Est autem ascendendum primo ad culmen virtutum : secundo autem ad fastigium divinarum contemplationum : tertio ad gradum prædicationum : quarto ad cathedram bonorum, si vocatus fuerit aliquis.

Primus ascensus significatur, II Reg. xv, 30 : Rex David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens et operto capite. Ad culmen enim virtutum, ut dicit Gregorius, non ascenditur nisi præsumendo de Dei misericordia, et per fletum, et humilitatem, et carnis mortificationem.

vator : ubi ad similitudinem eamdem, per divinum oraculum annuntiatur, et per sanctum propositum concipitur Dominus quotidie, ut dicit Glossa super Isa. xxvi, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Interpretatur Galilæa tota : et hoc modo mundi volubilitatem signat. Psal. lxxxii, 14 : Deus meus, pone illos ut rotam. In qua unus semicirculorum semper premit alium, donec rota consumitur : et ideo ascendendum est de ea, et derelinquenda.

Et tangit locum proprium unde ascendit :

Secundus ascensus significatur, Act. x, 10 et seq., per ascensum Petri in superiora domus : ubi vidit visionem magnam de linteo, et omnibus generibus reptilium in linteo, quae Deus purificavit et ideo communia a Petro non esse dicenda.

De tertio dicitur, Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion.

De quarto autem, I Reg. xiv, 13, per ascensum Jonathæ qui donum columbæ interpretatur, et armigeri sui qui ascendit reptans manibus et pedibus, et obtinuit castra Philisthinorum. Armiger autem Jonathæ est qui vocatur in partem sollicitudinis, et arma Scripturæ. Reptare manibus et pedibus, hoc est niti operibus et affectibus ad expugnandum castra diaboli in peccatoribus. Et sic tandem potest ascendere cathedram dignitatum. Psal. cvi, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Cantic. vii, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Palma enim regale decus significat.

Sic ergo ascendit et Joseph.

Et tangit a quo ascendit in communi, et in proprio.

In communi quidem, quia

« A Galilæa, »

Ubi annuntiatus et conceptus est Sal-

« De civitate Nazareth, »

Quæ flos, ut supra dictum est, interpretatur. Quia florens ascendere debet qui ascendit ad dignitatem. Et hoc significatum est, Numer. xvii, 8 et seq., ubi Aaron ascendens culmen pontificatus per virgam florentem ascendit. Et hæc eadem præcepta est referri in tabernaculum, ut sit ibi in signum eorum qui ascendere cupiunt.

Sequitur :

« In Judæam. »

Et tangit locum ad quem ascendit in communi nomine, et proprio.

Communi quidem quando dicit : « In Judæam, » sortem scilicet Judæ, qui interpretatur confitens vel glorificans : quia Prælatus ascendit in confessionem triplicem : peccatorum in pœnitentia, veritatis in prædicatione, laudis in gratiarum actione.

De primo, Psal. xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.

De confessione veritatis dicitur, Psal. lxxiv, 2 : Confitebimur tibi, Deus : confitebimur,... et narrabimus mirabilia

<--- Page Split --->

tua. Ad Roman. v, 10 : Ore confessio fit ad salutem.

De tertio, Psal. cxvii, 1 : Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Genes. xlix, 8 : Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.

Judæa autem hic ponitur pro .sorte Judæ, quia in .sorte Judæ fuit Bethlehem : et ideo dicitur, Matth. ii, 6 : Tu, Bethlehem, terra Juda. Est enim alia quædam Bethlehem in Galgalis vel Galilæa : sicut dicit Hieronymus in Glossa super illud Mich. v, 2 : Tu, Bethlehem Ephrata.

Litteralis autem quaestio est hic. Cum Jerusalem ab expugnatione dicatur civitas David, sicut dicitur, II Reg. v, 7, et III Reg. xi, 43, quare non ascendit in eam Joseph ? Et dicendum, quod in veritate Jerusalem erat in sorte Benjamin. Sed quia non potuit expellere Jebusæum, qui habitavit in ea, cessit in possessionem David ab eventu expugnationis, sicut narrat liber Regum : et ideo non directe erat de sorte Judæ. Et quia Joseph directe erat de sorte Judæ, ideo ascendit in Judæam illam, quæ de sorte Judæ fuit. In hac enim sorte Christus nasci voluit, quia de sorte Judæ fuit. Apocal. v, 3 : Ecce vicit leo de tribu Juda. Genes. xlix, 9 : Catulus leonis Juda. Ad Hebr. vii, 14 : Manifestum est quod ex Juda ortus sit Dominus noster. Hæc est ergo causa litteralis, quare Deus voluit, quod in Judæam istam ascenderet.

jus sorte sunt tot millia civitatum, villarum, et vicorum : » ergo non fuit civitas. Sed ad hoc dicendum, quod licet raro frequentaretur habitatore, tamen a David rege, et ab antiquo dignitatem et municipia habuit civitatis, propter futuram in ea Domini nostri navitatem. Et ideo hic præcipue vocatur civitas. Civitas (inquam) civium dignitate, in qua Angeli concinunt ad ortum novi regis, quæ Regis et matris Reginæ præsentia glorificatur, quæ a Regibus visitatur, cui Reges munera devotionis offerunt, quæ vaticinio Prophetarum super alias extollitur.

De primo horum habetur, infra, yj. 13 et 14 : Facta est cum Angelo multitudo militiae cælestis, laudantium Deum, et dicentium : Gloria in altissimis Deo.

De secundo, Isa. ix, 13 : Locum sanctificationis meæ, et locum pedum meorum glorificabo, hoc est, locum in quo sanctificatio mea in matris castitate consecratur, et locum ubi primo pedes pono humanitatis, glorificabo gloriosum, et in gloriam sempiternam elevabo.

De tertio dicitur, Matth. ii, 1 et 2 : Ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum? Isa. ix, 16 : Suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis.

De quarto, Matth. ii, 11 : Intranles domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera. Isa. ix, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.

« In civitatem David. »

Quæ sorte hæreditaria fuit civitas David. Videtur autem contrarium prophetiae quod hic dicitur. Dicit enim Michæas, v, 2 : Tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda. Quod exponens ibidem Glossa dicit : « Parvulus vicus es in Juda, in quo, hoc est, in cu-

De quinto, Mich. v, 2 : Tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. His ergo rationibus civitas dicitur magna, dignitate sublimis. Et dicitur civitas David, hoc est, possessionis David. Et quia quilibet ad allodialem et patrimonialem civitatem ascendit,

<--- Page Split --->

ideo Joseph ascendit in istam, sicut patet ex superius dictis.

David autem hic fit mentio propter tria. Primum est, ut cognoscatur Christi humilitas. Secundum, ut cognoscatur Christi libertas. Tertium, ut cognoscatur quam magnopere curavit vitare scandalu m infirmorum. Humilitas quidem : quia de tanto sanguine natus sic descendero voluit, ut censecipitem solveret, et sub tributo nasceretur. Libertas autem, quia de regia libertate natus, tamen profiteri censum voluit. Et hoc totum fecit ne scandalum induceret, et suis exemplum daret, ne propter terrenam libertatem vel dignitatem scandalum aliquod facerent.

De primo quidem habes, Matth. xi, 29 : Discite a me quia milis sum et humilis corde : ex majestatis Domino factus tributarius.

De secundo, Matth. xvii, 24 et 23 : Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis an ab alienis ? Et Petrus dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.

De tertio, ibidem, 26 : Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

Ex David ergo habens generis non solum nobilitatem, sed majestatem, et prætendit servilem humilitatem. Ex patribus habens libertatem et dominationem, prætendit et servitutem factus sub tributo. Ex regno habens jus exigendi tributa ab aliis, dissimulavit propter ædificationis charitatem.

Sequitur :

« Quæ vocatur Bethlehem, »

Hoc est, in sorte Judæ, prius vocata Ephrata ab uxore Caleb ibi sepulta. Et tunc accidit ibi sterilitas famis, propter

quam ab ea peregrinatus est Elimelech cum uxore Noemi, et duobus filiis : sicut legitur, Ruth, 1, 2. Postea autem tanta ubertas illis terminis est reddita, quod ab ubertate nomen accipiens, Bethlehem, hoc est, domus panis est appellata. Et hoc est quod dicitur. Hæc igitur Bethlehem est domus regiæ propagationis, domus est Gentium vocationis, domus est Dominicae nativitatis, domus est refectionis, domus est ubertatis, domus est panis cœlestis.

Primum horum patet, Ruth, iv, 17 : Mulieres congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noemi, vocaverunt nomen ejus Obed. Hic est pater Isai, patris David.

Secundum horum patet, ex hoc quod Ruth ex qua genuit Booz fuit gentilis, per quam descendit Christus. Isa. xvi, 1 : Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti. Glossa ibidem, hoc est, de Ruth Moabitide gentili, quæ frigida est .charitate, et sicca pietate, sicut petra : et deserta a lege et Angelis, et Deo.

Tertium horum patet, Michææ, v, 2, ubi dicitur : Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. Quia sicut ab uno patre egressus est per generationem æternam, sic ab una matre per generationem temporalem : et sicut ab incorrupto Patre, sic ab incorrupta matre : sicut plenus splendoribus sanctorum a Patre, sic plenus gratia et veritate a matre. Et ideo generatio hæc divina est effective, licet humana sit subjective, et conditione naturae. Isa. lxvi, 9 : Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus ?

Quartum autem probatur in Psalmo xxxv, 9 : ubi dicitur : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ : et torrente voluptalis tuæ potabis eos. Non enim dicat de cætero : Bethlehem ingressa sum vacua 1. Plena enim est refectione ejus, qui

<--- Page Split --->

dicit, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

Quintum probatur per hoc quod dicitur Ephrata, quae frugifer interpretatur. Jam enim verificatum est de ea illud Genesis, xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. Et illud : Adipe frumenti satiat te 1. Habet enim unde alat gratiam plenam, habet unde vinum jucunditatis propinet Dei sapientiam, habet unde ungat et delectet et exhilaret oleum misericordiae et pietatis : habens eum cujus nomen est oleum effusum, quod sanat, exhilarat, et delectat. Haec est domus panis coelestis continens eum, qui dicit : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi 2, ut dem vitam mundo. Psal. ciii, 15 : Panis cor hominis confirmet. Psal. lxxvii, 25 : Panem Angetorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.

Hac ergo de causa ascendit in civitatem, « quæ vocatur Bethlehem. »

Et subjungit causam :

« Eo quod esset de domo »

Natus et familia tribus Judæ, scilicet « David, » sicut jam dictum est. Psal. lxxxvii, 3 : Dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cœlis : præparabitur veritas tua in eis. Hanc misericordiam fecit David promittendo, et veritatem et promissum compiendo.

Attende autem, quod de domo esse posset, si natus esset in regnum quod erat universale duodecim tribuum : et tunc non esset de familia privata. Sed quia fuit de familia privata, natus est de tribu Juda, cui primum concessus principatus, sicut patet in principio Judicum 3.

Ad quid autem ascendit subjungit :

« Ut profit eretur, »

Censicapitem solvendo, « cum Maria, » ex eadem tribu existente, « desponsata sibi, » honestate et lege nuptiarum, « uxore, » tanto sanctius sibi conjuncta, quanto pari voto continentium sacratum est illud conjugium, « prægnante, » quamvis sibi juncta, non in concupiscentia, tamen a Spiritu sancto fecundata. Matth. 1, 20 : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Et ideo, ut dicit Ambrosius, hoc est exemplum sanctae Ecclesiae : sicut et Joseph exemplum prælatorum Ecclesiae : quae licet stella sit illuminans, tamen sui nominis amaritudinem non deserit, semper lugens ut consoletur 4. Licet sit honestate plena, et legibus justissima, conjunctione viro conjuncta, obviat tamen viro quasi mater honorificata 5 : pudorem virgineum custodiens illibatum, quamvis sit prægnans, tamen a Spiritu sancto quo plena est Deo : plena, gravida, et spiritum salutis semper est enixa, qui format Dei Filii vultum in ea. Supra, 1, 35 : Quod nasectur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et in signum hujus summi Regis imaginis exemplum exhibet, ut dicit Augustinus, solidum redemptionis suæ qui vultum præfert Imperatoris.

Sic igitur determinatum sit de circumstantibus nativitatem, ex parte temporis, et loci, et personarum convenientiibus.

CONCESTIAT DU SACRE-COEUB LEBRET, SASK

« Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.

Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et recli-

<--- Page Split --->

navit eum in præsepio, quia non erat eis locus in diversorio. »

Hic tangit nativitatis Christi perfectionem.

Dicit autem duo : nativitatem, et nativitatis manifestationem, tam per Angelos quam per pastores.

De nativitate dicit tria : temporis impletionem, nativitatem, et nati curam quam sibi Virgo mater adhibuit.

De tempore dicit :

« Factum est. » Et hic est versus. Factum enim jam totum est, quod præexigitur secundum ordinationem divinam. Isa. XXXIV, 16 : Requirité diligenter in libro Domini et legite : unum ex eis non defuit.

« Cum essent ibi, » ubi locus nativitatis a Propheta prædictus est, « impleti sunt dies, scilicet Maria, ut pareret. »

Impleti sunt quidem impletione numeri, impletione ordinis præfiniti, impletione sanctitatis, impletione omnis ejus quam figurae Veteris Testamenti præfiguraverunt significationis.

Impletio quidem numeri dierum tempore, Job, XIV, 5 : Numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.

De impletione ordinis præfiniti, Isa. XXXVII, 26 : Ex diebus antiquis ego plasmavi illud : et nunc adduxi. Ad Galat. IV, 4 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum.

De impletione sanctitatis dictum est supra, quod plena sanctitas non erat, nisi superveniente Spiritu sancto, et Altissimo obumbrante : ubi quod natum est, vocatur Sanctum 1, plena sanctitate, ita quod nihil remansit vacuum. In omnibus autem aliis sanctificationibus aliquid vacuum remansit. Unde dictum est uxori Prophetae, IV Reg. IV, 4 : Cum plena fuerint vasa, tolles. Eccli. XXIV, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea.

De impletione figurarum legis dicitur, Matth. v, 17 : Non veni legem solvere, sed adimplere.

De his quatuor plenitudinibus dicitur, Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

Dicit autem :

« Ut pareret »

Eum quem sine dolore parturitionis enixa est, et signatis claustris pudoris protulit ad lucem. De primo, Isa. Lxvi, 7 : Antequam parturiret, peperit. De secundo dicitur, Ezechiel. xlvi, 2 : Porta haec clausa erit et non aperietur :... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam : et significatur, Joan. xx, 26 : Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio. Sic enim exivit de utero. Sic etiam exivit de sepulcro. Sic intravit et exivit domum, et de domo. Multo enim plus habuit curae de signis pudoris virginis, quam habuerit de sepulcro, vel de domo. Unde de omnibus his exivit non ruptis signaculis.

« Et peperit Filium suum primogenitum. »

Ecce partus.

Tanguntur tria : partus, prolis appropriatio, et dignitas.

Partus in hoc quod dicit : « Peperit, » quae tunc puerpera fuit soluta maledictione : quia peperit sine dolore, et conservato pudore. Sapient. iv, 1, exclamat Sapientia super hoc dicens : O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius : quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.

Proles autem est Filius, perfectus partus, de quo dicitur, Apocal. xii, 5 : Peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus

<--- Page Split --->

est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus.

« Primogenitum. »

Ecce dignitas. Insurgunt autem hic haeretici Helvidius, et quidam alii dicentes non dici primogenitum nisi respectu secundogeniti : mentientes in caput suum : quia si secundogenitum ex matre haberet, ipse unigenitus non diceretur. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et ideo dicitur primogenitus dignitate, qui jus primogeniturae in multis fratribus per adoptionem vocatis obtineret. Ad Roman. vim, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Honor autem ille fuit, quod erat Dominus fratrum, duplicia possidens in bonis patris. Ad Hebr. 1, 6 : Cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes Angeli Dei. Primus enim est in bonis qui et per naturam ut Filius Dei, et per gratiam dona habet potissima : princeps fratrum, quem adorant omnes fratres in adoptionem filiorum translati. Genes. xxvii, 29 : Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tua.

Subjungit autem de cura, dicens :

« Et pannis, etc. »

Duas autem curas Virgo mater filio tenello adhibuit, involutionis fasciarum, et locationis.

De involutione dicit : « Pannis eum involvit. » Est autem cum pondere accipiendum. Panni enim sunt (unde pannosi vocantur) veteres panni et conscssi : sicut adhuc ostenduntur fasciae asperae de tunicis veteribus conscssae. Talia enim prima nuditatis sua tegumenta accipere voluit, ut nobis paupertatem, humilitatem, et asperitatem commendaret. De paupertate, II ad Corinth. vim, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quo-

niam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. De humilitate, Matth. xi, 29 : Mitis sum et humilis corde. De asperitate, Matth. xi, 8 : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Job, xxviii, 13 : Non invenitur in terra suaviter viventium.

« Involvit » etiam, ut dicit Richardus de sancto Victore, mater Virgo Verbum Patris pannis vilibus : significans verbum Dei magis simplicibus sonis indui in praedicatione, quam phaleris rhetoricis. I ad Corinth. ii, 1 : Veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.

Secunda cura est positionis infantis tenelli.

Et circa hanc dicit duo : locum quietis, et causam.

Locum quietis dicit : « Et reclinavit eum in praesepio. » Causam autem subinfert quando dicit : « Quia non erat eis locus in diversorio. »

Et ad hoc intelligendum accipiatur verbum Chrysostomi, qui dicit, quod propter multos qui ad profitendum in Bethlehem convenerant, Joseph hospitium in vico Bethlehem habere non potuit : sed in via tectum quoddam erat super duos muros expansum, ad quod propter intemperiem fervoris vel tempestatis aliquando pauperes cum suis animalibus divertebant : propter quod etiam diversorium vocabatur, habens duas aperturas ante, et post : quia non habuit nisi duos muros : et habebat utrumque ad murum conjunctum stabulum, et praesepia conjuncta muro : in quod divertit Joseph, eo quod in civitate non fuit hospitio receptus, secundum illud Joan. 1, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Et quia platea transivit per medium, ideo Sancti dicunt quod natus est in via domus. In eodem autem diversorio caeteris pauperibus honestiora loca occupantibus, ipse cum Beata Matre et Joseph detrusi sunt ad stabulum : et cum in stabulo constricti essent ab ani-

<--- Page Split --->

malibus peregrinorum, non poterat habere locum reclamationis nisi præsepiun.

Et hoc est quod dicit : « Reclinavit, » emolimentum tenello procurans filio, « in præsepio. » Hujus signum est, quod in picturis bos et asinus pinguntur super præsepium. Hoc tamen non habet auctoritatem, nisi antiquitatem picturæ : quæ vocatur scriptura laicorum dicentium Beatam Virginem vectam in asino, bovem autem adductum ad vendendum pro censi capite et expensis. Psal. lxxxvi, 6 : Dominus narrabit in scripturis populorum. Isaïæ, 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui.

In hoc autem quod reclinatus est in præsepio tria notantur, quod videlicet homines et jumenta salvabit Dominus, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam factus jam cibus jumentorum per carnem. Isa. xl, 6 : Omnis caro fenum. Secundum est majestas Dei mirabiliter inclinata propter nos in gremio Virginis, in quo non jam tantum captus et ligatus est rhinoceros, sed etiam alligatus præsepio. Job, xxxix, 9 : Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum? Quasi dicat : Non facit hoc : sed ego docens vos submittere ad mansuetudinem cornua. Psal. lxxiv, 6 : Nolite extollere in altum cornu vestrum. Tertiumque docet nos declinare stratus mollitiem, ex quo ipse membris tenellis declinatus est in palæe præsepium. Amos, vi, 4 : Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris.

S equitur :

« Quia non erat eis locus in diversorio. »

Genes. xlii, 27, Fratres Joseph diverterant ad diversorium, ut pabula darent asinis. Quadruplici autem ex causa natus est in via : ut scilicet se peregrinum in

hoc mundo ostenderet, ut se viam demonstraret, ut mundum contemnere doceret, ut semper patriam inquirere exemplo suo probaret.

De primo horum, in Psalmo xxxvii, 13 : Advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?

De secundo, dicit Glossa super Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita : via qua itur, veritas qua pes dirigitur, vita ad quam pervenitur : via per præceptum, consilium, et exemplum : veritas per doctrinæ verbum : vita per præmium. Eccli. xxiv, 23 : In me gratia omnis via et veritatis, in me omnis spes vita et virtutis. Virtus enim confortat ad viam per meritum, et veritas illuminat ad vitam per doctrinam et Spiritus sancti inspirationem.

De tertio, Zachar. ii, 6 : O, o fugite de terra Aquilonis. Apocal. xvii, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus.

De quarto, ad Hebr. xi, 13 et seq. : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.

Et attende quantam nobis Filius Dei rectitudinem vitæ ostendit : cujus medium in nullo exit ab extremis. Nudus enim egressus est ex utero matris suæ in principio : nudus et spoliatus omnibus suis, reversus illuc in matrem terram 1. In medio si vitam extenderit, Matth. vn, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Jam infans faetis loquitur, quod postea dixit per suum

<--- Page Split --->

Apostolum, I ad Timoth. vi, 7 et 8 : Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Et illud, Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Hæc igitur dicta sunt de Salvatoris humillima nativitate.

Sequitur :

« Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. »

Hic incipit agere de nativitatis manifestatione.

Et dicit quinque : quorum primum est eorum quibus manifestatur idoneitas : secundum autem, manifestantium indubitata veritas : tertium, est manifestationis expressæ sublimitas : quartum, signi ad manifestandum dati congruitas : quintum et ultimum, rei per experimentum probatæ inventa probabilitas.

Circa primum, hoc est, eorum quibus fit manifestatio nativitatis Christi idoneitatem, attendenda sunt quinque.

« Pastores erant, » officio, « in regione eadem, » et ideo congrui testimonio, « vigilantes, » sollicitudine, « et custodientes vigilias noctis, » vicaria vicissitudine, « super gregem suum » proprium impensiori discretione.

In primo horum, sicut innuit Glossa, notatur simplicitas, quæ facit ad testificationis argumentum. In secundo notatur testificantium qualitas : quia noti erant in regione eadem, et non de longinquo, de quibus aliquid fingi posset. In tertio notatur phantasie exclusio, ne dormientes phantasias passi videantur. In quarto autem attenditur vigiliarum possibilitas, quia unus non sufficeret, sed frequenter dormitaret, et ideo phantasias pati putaretur : sed quando plures

erant, vicaria vigilantia vires ad vigilandum habebant. In quinto autem notatur ex impensiori cura, quam quilibet magis impendit propriis quam alienis, quod fortius vigilabant.

Dicit autem Hieronymus, quod locus pascuæ horum pastorum fuit juxta turrim quamdam inter Bethlehem et Jerusalem sitam : ubi Jacob reversus a Mesopotamia pavit pecora sua, ubi et Rachel mortua est et sepulta : de qua dicitur, Mich. iv, 8 et 9 : Et tu, turris gregis nebulosa filia Sion, usque ad te veniet : et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. Nunc quare mærere contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit? Juxta hanc ergo turrim, quia bona pascua habuit, et ibi de manifestatione summi regis et pastoris Prophetarum fuit, et a Patriarcha præhabitum exemplum : ordinavit Deus ut pastores gregem suum pascerent, quibus Angeli Salvatoris adventum annuntiarent. Hæc etiam facta sunt ad pastorum Ecclesiæ documentum. Hi enim et pastores a pascendo oves (non seipsos) esse debent.

« In regione eadem vigilantes, »

Cum ovibus permanentes, per instantiam custodie vigilantes, et per vicariam custodiam ovibus providentes, gregem suum sibi commissum canonica adeptione habentes.

De primo habetur, Genes. xlvii, 6 : Quod si nosti in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. Ibidem, §. 3 : Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri.

De secundo dicitur, Osee, n, 13, sub alia metaphora : Dabo ei vinitores ejus ex eodem loco. Nemo enim in alia regione a grege existens bene custodit. I Regum, xvii, 28 : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? ego novi superbiam tuam, et ne-

<--- Page Split --->

quitiam cordis tui. Pro nequitia enim et superbia exercenda, auferunt lanam et lac, et derelicto grege vadunt ad terras alienas.

De tertio notandum, quod sex rationibus est vigilandum. Quarum prima est, quia ratio de profectu gregis a pastore requiritur, Jerem. xm, 20 : Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Quasi dicat : Nisi reddas ita inclytum sicut commissum est, a te damnum exigetur. Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas.

Secunda est, quia in periculo animae grex suscipitur, III Reg. xx, 39 : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus 1. Jerem. xxxm, 13 : Adhuc transibunt greges ad manum numerantis.

Tertia ratio est, quia lupus continuo ut devoret insidiatur, I Petr. v, 8 : Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Et praemittitur : Sobrii estote, et vigilate.

Quarta ratio est, quia obedientia praecepti per hoc custoditur, Marc. xm, 33 : Videle, vigilate, et orate.

Quinta ratio est, quia vigilanti merces promittitur, Luc. xn, 37 : Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes.

Sexta ratio est, quia omnino incerti sunus quando custos circuiens Dominus veniat, et quis vigilans inveniatur, Luc. xm, 39 et 40 : Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Matth. xxv, 13 : Vigilate itaque, quia nesci tis diem, neque horam.

Sic-ergo est vigilandum.

« Et custodientes vigilias noctis, etc.»

De vicaria autem custodia est notan-

dum, quod secundum successiones horarum noctis vices agebant, vigilantes successive per omnes horas noctis. Nox autem est quaecumque obscuritas, in qua inimicus suum procurat negotium, dormiente custode. Sunt ergo noctis obscuritates quatuor : una quidem exterior, lucem fidei exstinguere volentium instantia : alia autem interior, peccatorum caligo tenebrosa : tertia, invisa daemonum tentatio umbrosa : quarta vero, tetra Antichristi et praecurrentium Antichristum tribulatio angustiosa.

De prima harum noctium dicitur, Sapient. xvn, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Ignis enim charitatis et sidera bonorum exemplorum in Sanctis, nihil in nocte illa profecerunt. Quae quatuor vigilias habuerunt, fidem exstinguere cupientes. Prima quidem tyrannorum, mortem, pro fide inferentium. Secunda est haereticorum, qui fidem obnubilabant post tyrannos. Tertia, falsorum Christianorum, qui mores fidei formatae auferre nitebantur. Quarta est mundi amatorum, intus non extra bonorum, sicut hypocritarum, qui omnia subvertunt quae Dei sunt : quia extra ut proditores speculantur et insidiantur, et intus ut lupi rapaces produnt et lacerant : sicut ultima noctis hora tenebras cum luce miscentes. Matth. vn, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Isti sunt oculi diaboli, de quibus dicitur, Job, xm, 9 : Oculi ejus ut palpebrae diluculi, in quo lux cum tenebris est permixta.

Secunda nox est peccatum, de qua dicitur in Psalmo vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Habet etiam quatuor vigilias : delectationem videlicet morosam, deliberationem in opere ex-

<--- Page Split --->

pletam, consuetudinem malam in peccato tenentem, desperationem in profundum peccati demergentem. De prima dicit, Psal. xxxvii, 8 : Lumbi mei impletì sunt illusionibus. De secunda, in Psalmo lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, hoc est ex deliberato consilio. De tertia dicitur, Jerem. xni, 23 : Si mutare potest Æthiopis pellem suam, aut pardus varietates suas ; et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. De quarta, Proverb. xvii, 3 : Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit.

Tertia nox est tentatio daemonum, de qua dicitur, Job, xxx, 17 et 18 : Nocte os meum perforatur doloribus : et qui me comedunt, non dormiunt : In multitudine eorum consumitur vestimentum meum. Habet autem quatuor vigilias : tentationem videlicet levem et apertam, levem et occultam, gravem et occultam, et gravem et apertam. De quibus dicitur in uno versu Psalmi xc, 5 et 6 : Non timebis a timore nocturno : ecce levis et occulta. A sagitta volante in die : ecce levis et aperta. A negotio perambulante in tenebris : ecce gravis et occulta. Ab incursu et daemonio meridiano : ecce gravis et aperta.

De quarta nocte dicitur, Job, n, 6 et 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat... Non illustretur lumine. Haec subdola falsorum sub specie religionis latentium Antichristi nuntiorum detractio, et bonorum obtenebratio : habens quatuor vigilias. Bona enim quae non habent simulant, ut decipiant : mala quae in ipsis sunt dissimulant : bona aliorum obscurant, et mala divulgant. Et sunt significata ista, Joel, 1. 4 : Residuum eruae comedit locusta, et residuum locusta comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Eruca viride decerpens, est simulatio boni, quaerit enim sedere in viridi. Locusta simulans volatum et non habens, est dissimulatio mali. Bruchus corrodens, est detractio boni alieni. Et ærugo totum destruens, est divulgatio

mali alieni. De his autem quatuor vigiliis noctis dicitur, Marc. xiii, 35 : Vigilate, nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Prima dicitur intempestum : secunda, conticiuim : tertia, galliciinum : quarta, antelucanum.

Hac etiam nocte significatur obscuritas obnubilationis præsentis, qua in præsenti vita obvolvimur : in cujus prima hora gregem Domini custodiverunt Patriarchæ usque ad Moysen per legem naturalem : in secunda custodierunt Judices et Duces per legem Moysi scriptam usque ad David : et in tertia, Reges per lucem propheticam usque ad transmigrationem Babylonis : in quarta, Sacerdotes et Apostoli per lucem Evangelii : et tunc fuerunt tenebræ mixtæ cum lumine : ante Christum quidem tenebræ, a Christo autem lux exorta est. Psal. cxi, 4 : Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors et miserator, etc. Propter hujus autem noctis longitudinem aliquando pastor dormit : et ideo adjutores habere non reruit, ut vicaria vigilia gregem melius custodiat, Matth. xxv, 5 : Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

Et hoc attendentes isti vigilaverunt, « custodientes vigilias, » quilibet ordine suo « super gregem suum ». Genes. xxxi, 40 : Die noctuque æstu vrebar et gelu, fugiebatuqe somnus ab oculis meis. De hoc autem quod gregem commissum sibi habebant, significatur quod pastor Ecclesiae gregem suum habet, quem canonice est adeptus, Joan. x, 2 : Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Hic circa proprias oves sollicitatur, et non circa alienas. Mercenarius enim est, cujus non sunt oves propriæ : qui cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit. Et hic, quia cum ovibus non invenitur, ideo ab Angelis non visitatur.

Sic ergo isti congruunt optime nativitatis testimonio, et simplicitate innocentis officii utilis, et notitia proximæ civilitatis, et cura vigilantiae pastoralis, et vi-

<--- Page Split --->

caria succedentis observationis, et intentione proprii gregis.

5 « Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

10 Et dixit illis Angelus : Nolite timere. »

« Juxta illos. » Propinquitas Angelorum paratum signat adjutorium eorum. Simile, Act. 1, 10 : Ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis. Dum enim hominem fecit, Angeli juxta homines stantes leguntur tamquam juxta concives eorum. Beda : « Natum Domi- « num hic cœli cives testantur : ut et « mortales sufficienter imbuant, et suo « auctori servitium impendant. »

Hic tangitur manifestantium istam nativitatem indubitata veritas.

« Et claritas, etc. »

Et tanguntur hic tria, quorum primum est descriptio revelantium : secundum, claritatis et luminis radii lucem veritatis ostendentium : tertium est confortatio et consolatio Angelorum, tenebras timoris a pastoribus fugantium.

De primo horum dicuntur quinque : Angeli evidentia, Angeli persona, Angeli gloria, Angeli positio recta, et Angeli præsidia propinqua. Primum notatur per demonstrationem, secundum per Angeli nominationem, tertium per Domini majestatem, quartum per stantis positionem, quintum per hoc quod juxta illos stare dicitur.

Per primum ostenditur quod accipit visibilem formam. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Cum tamen non viderat nisi Angelum in specie Domini.

« Angelus » semper paratus ad ministerium Domini sui, Matth. iv, 11 : Angeli accesserunt, et ministrabant ei.

« Domini, » cujus ipse est minister. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, etc.

« Stetit » rectus, qui numquam est curvatus, Tobiae, xii, 13 : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Act. xii, 7 : Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo. Stat enim, qui per iniquitatem numquam curvatur.

Ecce tangit lucem, quæ lucem perspicuæ veritatis prætendit. Est autem claritas proprie luminis et radiorum multa divaricatio.

« Dei » autem dicitur claritas : eo quod in nocte nullam causam habere potuit naturalem, sed divinam : hoc enim competit ei qui est splendor gloriae Dei, et figura substantiae ejus 1. Et de quo dicitur, Sapient. vii, 26, quod candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis.

Haec ergo claritas Dei « circumfulsit illos, » undique ambiens eos, sicut quoddam lucis tentorium. Et hoc in tota Veteris Testamenti serie (ubi tam crebro apparuisse leguntur Angeli) nusquam legitur quod cum tanta luce apparuerunt. Hic autem, et in Act. xii, 7, leguntur cum luce venisse, et in resurrectione, Matth. xxviii, 3, quia illum nuntiabant, qui est lux vera qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 2. Unde etiam dicit, Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris : propter quod et ipsi Angeli lucem Dei circumferebant, significantes hoc quod dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 12 : Nox præcessit, dies autem appropinquavit.

« Et timuerunt timore magno. »

Majestas enim Angeli incussit timo-

<--- Page Split --->

rem : claritas autem inconsueta adauxit terrorem : circumfusa undique lux, et quasi concludens eos, superaddidit timoris magnitudinem. Simile, Matth. xvii, 6 : Audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Matth. xxvii, 4 : Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Hic tamen timor, ut sæpe diximus, non erat alicujus mali, sed potius humana infirmitas (in quam incidimus ex peccato) etiam suæ beatitudinis quam exspectat, ut dicit Gregorius, non sustinet claritatem.

« sinistris per fortitudinem non frangitur « per adversa. » Sequitur :

« Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :

Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. »

Hic tangitur sublimitas annuntiationis, sive manifestationis.

« Et dixit illis Angelus, »

Et tangit duo : qualitatem videlicet rei annuntiatae, et ipsam rem annuntiatam.

Assumpta specie corporis per modum quem superius explanavimus. « Dixit, » hoc est, conceptus suos illis Angelus communicavit.

« Nolite timere. »

Ecce confortatio quæ bono competit Angelo, maxime ex quo pax facta est inter hominem, et Deum : et inter hominem, et Angclum. Daniel. x, 11 et 12 : Cum dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Et ait ad me : Noli metuere.

Attendendum autem est hic quod dicit Gregorius : « Sic vigilantibus pastori- « bus apparet Angelus, et eos claritas « circumfulget : quia illi præ cæteris vi- « dere merentur sublimia, qui fidelibus « sollicite præsunt : super quos divina « gratia largius coruscat. » I ad Timoth. v, 17 : Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Item, Gregorius : « Tunc claritas aliquem circum- « fulget, cum retro per justitiam punit « mala præterita, ante per prudentiam « cavet futura, a dextris per temperan- « tiam non dissolvitur per prospera, a

Et præmittit qualitatem, quia illa excitat ad devote et libenter audiendum. Qualitas autem est in quinque, videlicet, in rei evidentia indubitata, in rei cum corde humano concordia consolatoria, in rei utilitate acquisita, in rei bonitate maxima, in bonitatis universalitate latissima.

Primum horum notatur in demonstrationis adverbio cum dicit : « Ecce. » Jam enim digito demonstrabilis. Isa. xl, 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

Secundum notatur per hoc quod dicit : « Evangelizo. » Quasi dicat : Annuntio, hoc est, ad cor perditi hominis accedens in consolatione nuntio. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Unde, ibidem, y. 2 : Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

Tertium notatur per dictionem « vobis, » dativum, qui acquisitive construitur. Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ad Roman. vim, 32 : Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

<--- Page Split --->

Quartum notatur per hoc quod dicit : « Gaudium magnum. » Quia gaudium non est nisi de bono apparente : quia dicit Augustinus : « Gaudium est diffu- « sio in conceptione boni. » Magnum autem gaudium de magno bono, hoc est, optimo. Quia dicit Augustinus in libro de Quantitate animæ, quod « in rebus « quæ non mole sed virtute magnæ sunt, « idem est esse majus quod melius esse. » Istud autem bonum, omnis boni bonum est et optimum. Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « boni « bona est adducere, et optimi optima « est adducere : » nihil autem melius adduci potuit. Istud ergo optimum fuit, est, et erit. Thren. iii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Ad Philip. iv, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Matth. ii, 10 : Gavisi sunt gaudio magno valde.

Quarta ratio est, quia inimicorum exsultationem in luctum, et luctum nostrum in gaudium convertit. Baruch, iv, 33 et 34 : Sicut gavisa est in tua ruina, et lætata in casu tuo, sic constristabitur in sua desolatione. Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. I Reg. iv, 6 et seq. : Cognoverunt quod arca Domini venisset in castra, timueruntque Philisthium, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes : Væ nobis ! non enim fuit tanta exsultatio, scilicet in castris Hebræorum, heri et nudiusterius. Væ nobis !

His de causis audita est vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum 4.

Universalitatem autem gaudii notat per hoc quod dicit :

« Quod erit omni populo. »

Causa autem hujus gaudii magni est, quia in regno fidelium hæres natus est, Mich. i, 15 : Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa, hoc est, in amaritudine. Talem autem hæredem, cujus gloriam vidimus, quasi Unigenitum a Patre, plenum gratiae et veritatis 4.

Secunda causa est tantæ lætitiæ, quia natus est propugnator, qui auferat opprobrium populi Dei de insulationibus inimicorum, Isa. xix, 20 : Mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Isa. lxiii, 1 : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Isa. xxv, 8 : Opprobrium populi sui aufert de universa terra. I Reg. xvii, 36 : Nunc vadam, et auferam opprobrium populi.

Non enim tantum multi in nativitate ejus gaudebunt, sicut in nativitate praecursoris : sed omni populo erit gaudium sufficienter ex ipso causatum, quamvis efficienter quidam non gaudeant propter suum demeritum. Baruch, v, 5 : Vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. Isa. lx, 4 : Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Ibidem, lx, 5 : Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.

Sequitur de re annuntiata :

« Quia natus est vobis. »

Tertia ratio est, quia est Salvator et salus, Zachar. ix, 9 : Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem : Ecce Rex tuus veniet tibi justus, et salvator.

Tangit autem hic nati naturam, qualtatem aeris, actum, nati dignitatem, et locum nativitatis.

Naturam per hoc quod dicit : « Natus

<--- Page Split --->

est vobis. » Nobis enim natus non est nisi qui in natura vestra natus est: et inde dictus est Emmanuel1.

Qualitatem aeris tangit per hoc quod dicit :

« Hodie. »

Quia tunc claritas Dei fulgens (ex sole orto super terram, de quo dicitur, Malach. iv, 2: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae) fecit diem, licet ordine successionis diei et noctis esset noctis medium, ut dicitur, Sapient. xviii, 14 et 15: Cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de cœlo a regalibus sedibus... in mediam terram prosiliuit. Et ideo illa nocte cantatur missa in nocte. Psal. cxxxviii, 12 et 11: Nox sicut dies illuminabitur. Et nox illuminatio mea in deliciis meis. Actum tangit per hoc quod dicit :

tes. Christus autem rex est et sacerdos secundum ordinem Melchisedech, qui erat rex et sacerdos 2. Ad Hebr. i,9 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. Psal. xliv, 8 : Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Ipse enim est vas chrismate plenum, confectum ex balsamo pretioso deitatis, et oleo misericordiæ assumptæ humanitatis : cujus liquor unctionis est sanguis pretiosus, omnia ungens, dolores omnes leniens, omnes infirmitates sanans. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ex hac autem unctione est universorum Dominus : quia data est ei omnis potestas in cœlo et in terra 3. Ut sit idem Dominus omnium, dives, scilicet cum chrismate, in omnes qui invocant illum 4.

Locum autem tangit :

« In civitate David. »

« Salvatör. »

Iste enim secundum suum nomen est proprius actus ipsius. Matth. i, 21: Vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Dignitatem autem tangit in hoc quod dicit :

Et sic ordinanda est littera : « Natus est vobis hodie in civitate David Salvator qui est Christus Dominus. » Hæc autem civitas est Bethlehem, de qua successione patris et avorum et proavorum natus est David, ut patet per ante dicta. Et ideo vocatur Bethlehemites 3. Il Reg. xxi, 19 : Percussit Adeodatus filius saltus, polymitarius, Bethlehemites, Goliath Gethæum. Mater enim avorum suorum fuit in Bethlehem in domo Booz.

« Qui est Christus Dominus, »

Unctus : unctionem Spiritus a Patre accipiens, et in totam Ecclesiam refundens. Psal. cxxxii, 2: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Isa. lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unzerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Ungebantur autem reges et sacerdo-

« Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepiö. »

Hujus autem manifestationis aptissimum ponit signum, dicens : « Et hoc vobis signum. »

Et dicit duo : signi scilicet explanatio-

1 Cf. Isa. vii, 14 et viii, 8. 2 Cf. ad Hebr. vii, 17. 3 Matth. xxviii, 18.

4 Ad Roman. x, 12. 5 I Reg. xvii, 38: Dixitque David: Filius servi tui Isia Bethlehemitæ ego sum.

<--- Page Split --->

nem, et militiae concomitantis gratiarum actionem.

Circa signi explanationem duo dicit: signi videlicet promissionem, et signi explanationem.

Signi promissio est in hoc quod dicit: « Ethocvobissignum . » H o c , inquam , signum , cuiquidemamundocontradi - citur , quodinfiliisAdæsuperbisnonin - venitur , quodinbonoDeianimoadvul - neranostrasanandaconvenientissimeinDeiFilioostenditur , quodpauperibuspastoribusetsimilibuseorumsolisda - t u r , etabaliisnoncognoscitur .

Hoc enim est signum, cui a mundo contradicitur: sicut infra dicit Simeon: Positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur 1. Qui enim nec humilis nec pauper vult esse cum Christo, contradicit huic signo.

In filiis Adæ superbis non invenitur, Psal. lxxiii, 9: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.

Hoc signum in bono Dei animo suis datur, ut in Filio Dei consignentur, Psal. lxxxv, 17: Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Hoc signum ab aliis nisi a pauperibus nec accipitur nec cognoscitur, Joan. iii, 32 et 33: Testimonium ejus nemo accipit, hoc est, pauci pauperes, pastorum imitatores. Qui autem accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est. Verax enim Deus est, qui nostrae superbie sanandae opponit humilitatem : nostrae avaritiae, qua concupivimus Dei similitudinem et scientiam, opponit paupertatem et puerilem simplicitatem : nostra gulae resolutae, qua vetitum gustavimus, opposuit asperitatem. Ideo dicit, Psal. lxiv, 8 et 9: Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis

tuis. Econtra autem de bonis dicitur: Signa eos qui crediderint, haec sequentur 2. I ad Corinth. xv, 49: Sicut portavimus imaginem terreni, superbi, avari, et resoluti: sic portemus imaginem celestis, in signis humilitatis, paupertatis, et asperitatis. Econtra mundus et diabolus posuerunt signa sua signa 3 quasi vicritcia signa Dei, fastum, superbiam, pompam saeculi, lasciviam carnis, signa Christi dejicere cupientes. Sed Christus econtra dat signa in coelo sursum, et prodigia in inferno deorsum: in coelo quidem stellam ducentem Magos: in terra autem deorsum, hoc est quod hic scriptum est:

« Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praeseipio. » Sicut enim tres sunt qui testimonium signis suis dant in coelo Christi nativitatis, Angelus, stella, et claritas divina: Angelus qui praedicat majestatem, stella quae praesignat sapientiae illuminationem, claritas quae ostendit gratiae Dei splendorem: ita tres virtutes sunt quae dant signum in terra, puritas, paupertas, et humilitas: puritas in infante, paupertas in pannositate, humilitas in stabuli vilitate.

Puritas autem infantis est in duobus: in innocentiae puritate, et vagientis ploratione. Sapient. vii, 3: Primam vocem similem omnibus emisi plorans. Cantic. ii, 12: Vox turturis audita est in terra nostra.

Et per haec signa consolatur, increpat, exhortatur, consulit, et erudit. Puritate enim consolatur innocentes, Isa. xi, 1: Consolamini, consolamini, popule meus. Vagitu autem consolatur lugentes, Matth. v, 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Increpat autem puritate impuros, peccatis inquinatos, Isa. lxiv, 6: Facti sumus ut immundus omnes nos. Vagitu autem increpat cachinnantes, quia risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat 4. Exhortatur au-

<--- Page Split --->

tem ad innocentiae puritatem puritate, et ad lugendum pro incolatu miseriae suo vagitu. De primo quidem in Psalmo xxiv, 21: Innocentes et recti adhaeserunt mihi. De secundo autem in Psalmo cxix, §: Heu mihi, quia incolatus meus pro-longatus est! Adhuc consulit puritate munditiam cordis, vagitu gemitum com-punctionis. De primo, Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vide-bunt. De secundo autem in Psalmo vi, 7: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum, rigabo. Erudit etiam puerilem puritatem prae-eligere peccati oblectamentis, et vagitu infantis mala commissa per pœnitentiam delere, ad Hebr. xi, 25: Magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem. Ecce pri-mum. Luc. vii, 38: Stans retro secus pe-des Jesu, lacrymis cœpit rigare pedes ejus. Ecce secundum.

Paupertate etiam pannosa consolatur, increpat, exhortatur, consulit, et erudit. Consolatur pauperes spiritu, Matth. v, 3: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Increpat divites, Luc. vi, 24: Væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! Exhortatur ad paupertatem, Luc. xvi, 22: Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Consulit paupertatem præeligere divitiis, ad Hebr. xi, 26: Majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum improperium Christi. Erudit divitias esse spinas, et paupertatem esse securitatem, Luc. vii, 7: Aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. De securitate paupertatis, Job, xi, 18: Defossus securus dormies.

Humilitate etiam consolatur, increpat, exhortatur, consulit, et erudit. Consolatur humiles, II ad Corinth. vii, 6: Qui consolatur humiles, consolatus est nos, Deus. Increpat superbos, Psal. cxvii, 21: Increpasti superbos, maledicti qui declinant a mandatis tuis, quæ tota sunt lex humilitatis. Exhortatur ad humilitatem,

Matth. xi, 29: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Consulit humiliari etiam homines, Isa. xlvii, 1: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Luc. xiv, 10: Recumbe in novissimo loco. Erudit humilitatis exaltationem, Luc. xiv, 11: Qui se humiliat, exaltabitur.

His ergo quinque verbis etiam infans loquitur, consolando, increpando, exhortando, consulendo, et docendo.

Dicit ergo :

« Invenietis infantem, »

Non loquentem, garrulos reprehendentem de sua laude numquam tacentes : cum in laude propria homo debet esse infans. Unde laudet te os alienum et non tuum. Est autem mirum et inauditum signum, quod Dei sapientia est infans, non loquens. Sapient. x, 21: Sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. Et ideo Psalmista dicit, Psal. viii, 3: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Sed nos docuit tacere usque in tempus, Eccli. xx, 7: Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.

« Pannis involutum, »

Paupertatem et asperitatem prætendentem, jam nunc divitem purpuramt reprehendentem. Propter hoc venit a regalibus sedibus, ubi nullius paupertatis indigentia fuit ut paupertatem eligeret et pauperes. Jacob. ii, 5: Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se. In quo etiam commendat asperitatem, Psal. lxxxvii, 16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

« Et positum in præsepio. »

Ecce tertium signum humilitatis, in

<--- Page Split --->

quo omnes magi defecerunt Pharaonis superbi turgitu et fastu saeculi inflati. Ecce in stabulo ponitur qui continet mundum : jacet in praesepio, et super ipsum mugiunt animalia, qui in nubibus tonat. Mirabile pro certo mysterium videre Regem caeli, cui talia famulantur obsequia, ut dicit Ambrosius. Numquid enim thronus praesepium, aula regia stabulum, panni conscissi et veteres regalis purpura, nodi colligationis et involutionis fibula, curiae regalis frequentia Joseph et Maria ? Propter haec enim invenienda, ab altis descendit ad humilia, a regalibus sedibus ad jumentorum stabula.

« laudes corde, opere, ore reddamus. » Quod autem subito laudant, signum est quod ex optimo affectu procedit laudatio, quasi non per rationem elicita, vel per verecundiam exorta.

« Multitudo » tam multa, ut determinari nequeat ad certum numerum. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.

« Militiz». » Ecce apparatus pro nobis ad certamen procedentium. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? Job, vii, 1 : Militia est vita hominis super terram.

« Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum, et dicentium :

Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. »

Ecce gratiarum actio.

Et dicit duo : numerum laudantium, et modum laudis.

De primo dicit quatuor : quam cito surgunt in laudem congratulantes bono, et non invidiae oculo despicientes : multitudinem laudantium, apparatum eorum et ordinem.

De primo dicit : « Subito. » Dionysius dicit, quod « Subito est quod est præter spem. » Et ita est in congratulantibus in charitate bonis factis. Statim enim audito vel viso bono surgunt in laudem. Ideo enim uno annuntiante, multitudo tota surgit in gratiarum actionem. Ad Roman. xii, 15 : Gaudere cum gaudentibus. Beda in Glossa : « Uno evangelizante, « multitudo in consonam laudem pro- « rumpit : ut et officium suum Deo im- « pendat et nos instruat : quoties sacram « eruditionem fratris ore audimus, Deo

« Caelestis, » scilicet exercitus. Ecce ordo : quia omnis exercitus ordinatus est in caput et caudam incurvantem et refrænantem 1. Et illum quidem habet exercitus pugnae ducem, qui jacebat in stabulo trabea carnis indutus, ut dicit Ambrosius. Et ideo talem habens ducem, et tales exercitus, Ecclesia dicitur terribilis ut castrorum acies ordinata 2. Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt hæc. IV Reg. vi, 16 : Noli timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis.

« Laudantium. » Laus est præconium virtutis. Nec est laudabile bonum nisi virtus, vel simile virtuti, vel opus ejus.

« Et dicentium : Gloria in altissimis Deo. »

Ecce modus laudis : ut Deo gloria, nobis autem pax conferatur. Isa. xlviii, 11 : Gloriam meam alteri non dabo. Detur ergo gloria Deo. Est autem gloria, late patens præconium, vel ore multorum prædicata laudatio, ut dicit Tullius in fine primæ Rhetoricæ. Vel sicut dicit Augustinus, « Clara cum laude notitia. »

Late quidem patens præconium per totum mundum est dilatatum. Isa. xn, 5 : Cantate Domino, quoniam magnifice

<--- Page Split --->

fecit: annuntiate hoc in universa terra. Similiter ore multorum prædicata laudatio soli Deo convenit. Psal. xxxiii, 2: Semper laus ejus in ore meo. Clara etiam cum laude notitia soli Deo convenit, qui solus in propria laude omnibus innotescit. I ad Timothy. 1, 17: Soli Deo honor et gloria. Ideo gloria propria est Deo, quam alteri non cupit: quæ etiam alii non competit. Unde, Genes. xxxix, 8 et 9: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es. I ad Corinth. xi, 7: Mulier gloria viri est. Et ideo servus fidelis in hanc Domini sui uxorem manum non extendit.

Deo igitur sit gloria, et habeat eam solus, quia etiam torcular passionis in pugna calcavit solus, et de gentibus non est vir secum 1.

« Et in terra pax hominibus. »

Pax enim in terra necessaria, quia in terra surgunt bella. Est autem pax inter hominem et Deum, inter hominem et Angelum, inter hominem et hominem, inter spiritum et carnem.

Inter hominem quidem et Deum, bellum fecit præcepti prævaricatio. Isa. xlviii, 18 : Utinam attendisses mandata mea, facta fuisset sicut flumen pax tua. Psal. cxviii, 165: Pax multa diligentiabus legem tuam. Satisfecit autem Filius Patri pro homine, factus obediens Patri usque ad mortem 2. Et facta est pax, Isa. xxvii, 5 : Faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. Et sic est Christus mediator Dei et hominum 3.

Bellum autem inter hominem et Angelum fecit, Adæ et Hevæ de paradiso per romphæam Angeli ejectio. Quod Christus pacificavit: quia ruinam angelicam

ex hominibus reparavit. Psal. L, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. De hac pace dicitur, Isa. lvii, 2 : Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. Et secundum hoc dicitur : Hic est Salomon pacificus.

Bellum inter hominem et hominem, Gentilem et Judæum, fecit diversarum legum æmulation. Christus autem fecit pacem in unam Ecclesiam utrumque congregando. Joan. x, 16: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. Isa. lvii, 19: Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei qui longe est, et qui prope, hoc est, Gentili qui longe est, et Judæo qui prope est. Et secundum hoc dicitur lapis angularis, qui facit utraque unum 4.

Bellum autem inter carnem et spiritum fecit, quod primo spiritus corrupit carnem, caro autem corrupta ex tunc corrumpit spiritum. Ad Galat. v, 17: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Christus autem assumens utrumque, fecit pacem in se. Psal. lxxv, 3: Factus est in pace locus ejus. Et speramus quod etiam erit pax in nobis. Ad Ephes. ii, 14 et 13: Medium parietem macerie solvens, inimicitias in carne sua : legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat, spiritum scilicet et carnem, in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem. Et secundum hanc pacem dicitur Emmanuel 5.

Et sic plena facta est pax

« Hominibus bonæ voluntatis, »

Hoc est, voluntatem in bonum diri-

<--- Page Split --->

gentibus : quia, Isa. lvii, 21 et 20, dicitur, quod non est pax impiis, dicit Dominus Deus : sed, Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Et quidem sic plena est pax. Et hoc est quod dicit Glossa : « Quando peccando extranei eramus a Deo, extraneos reputabant nos Angeli : sed quando cognovimus Regem nostrum, recognoverunt nos Angeli cives suos. Et timet Angelus adorari ab humana natura 1 quam in suo Rege considerat. » Item, alia Glossa : « Quia Deus et homo nascitur, hominibus pax cum ipsis Angelis : Deo canitur gloria, qui ab Angelis pro nostra redemptione glorificatur. »

Attende autem, quod residuum ejus quod additur ad Gloria in excelsis, dicitur a Beato Hilario compositum. Et quia Angeli primo hymnum istum in terra decantaverunt, ideo Telesphorus papa instituit, quod non nisi ab Episcopo inchoaretur. Postea vero Symmachus papa attendens, quod sacerdos quilibet Angclus Domini dicitur 2, instituit, quod etiam ab aliis sacerdotibus inciperetur.

« Et factum est, ut discesserunt ab cis Angeli in cœlum, pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. »

Hic tangitur experimentalis cognitio dictorum ab Angelis.

Et dicit duo : consensum scilicet ad experiendum, et ipsum experimentum.

De consensu ad experiendum tangit duo. Primo enim Evangelista continuat historiam, et deinde ad experiendum ponit consensum.

Historiam continuando dicit : « Et factum est. » Omnia enim ista in praefinitione Dei jam facta sunt. Eccle. 1, 9 :

Quid est quod fuit ? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? ipsum quod faciendum est.

« Ut discesserunt ab eis Angeli in cœlum. » Adventus Angelorum allationem illuminationis eorum significat : quæ duo facit : purgat enim ignorantiam, et veritatis infundit scientiam : quod per claritatem Dei, quæ circumfulsit eos, designatum est. Recessus autem in cœlum, significat reductionem illuminati cordis in Deum. Hæc enim, ut dicit Dionysius in Cælesti hierarchia, sunt tria Angelorum opera : purgare, illuminare, et perficere. Purgant enim, cum ignorantiam abstergunt : illuminant, cum lumen veritatis infundunt : perficiunt, cum cor illuminatum ad fontem luminis convertunt : et ideo discedendo se subtrahunt, ne cor illuminati in ipsis stet, sed ad Deum convertatur. Et hoc innuentes discedunt in cœlum, ad Patrem luminum, qui in cœlis est, dirigentes. Hoc significatum est, Genes. xxviii, 12 et 13, ubi Angeli descendunt et ascendunt in scala Jacob : et Dominus innixus est scalæ desuper. Descendentes enim fuerunt illuminatores, ascendentes dirigunt illuminatos ad eum qui scalæ innititur. Matth. xviii, 10 : Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est. Ideo nostri sunt, quia nos illuminant : ideo vident faciem Patris, ut nos ad ipsam faciem dirigant.

Et hoc est quod sequitur : quia statim pastores ad id convertuntur quod Angeli annuntiabant. Unde

« Pastores loquebantur ad invicem. »

Ecce consensus pastorum ad experiendum. Sunt autem tria notanda : pastorum in unum consensus, exhortatio mutua ad illud, et quid velint experiri.

In idem consensus notatur per hoc quod pluraliter dicit : « Pastores, » in

<--- Page Split --->

communi, quod nullus contradixit. Psal. LXVII, 7: Inhabitare facit unius moris in domo. Psal. cxxxii, 1: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Aristoteles : « Pravus socius est, qui impedit commune opus. » Ad Hebr. x, 23: Non deserentes collectionem no-

stram. I ad Corinth. i, 10: Idipsum dicatis omnes, ut non sint in vobis schismata. « Loquebantur ad invicem. » Ecce cxhortatio mutua. Apocal. xxii, 17: Spiritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Psal. xciv, 1 et 2: Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione. Isa. ii, 3: Venite, et ascendamus ad montem Domini. Et post modicum, 3. 5: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.

Adhortantes autem se invicem dicunt :

« Transeamus usque Bethlehem. »

Hic notantur quinque transitus pastorum. A consideratione enim gregum transiverunt ad seipsos, de auditis ab Angelo conferentes. De seipsis transierunt « Bethlehem, » domum Christi Domini quaerentes. De domo transiverunt ad familiam Christi, Beatam Virginem et Joseph invenientes. De familia transiverunt ad infantem Christum, in praesepio cognoscentes. De Christo autem iterum ad gregem, curam gregi impendentes. Et primus quidem transitus est mundanorum ad cordis notitiam. Secundus autem est sui ad cœelestem sanctorum habitationem conversio. Tertius autem est simillimorum, vel familiarium Deo et propinquiorum perlustratio. Quartus autem est Dei inventio. Quintus est ejus quod sic inventum est proximi communicatio.

De primo dicitur, Isa. xlui, 2 et 3 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te : cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus, etc. Aqua, insipidam et frigidam mundi

consolationem significat, quae non operit ad Deum transeuntem. Ignis autem significat tribulationem ferventem, quae etiam comburere non potest eum, qui passu considerate mentis ad Deum pertransit. II ad Corinth. iv, 17 et 18: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Psal. lxv, 12: Transivimus per ignem et aquam, et eduazisti nos in refrigerium.

De secundo transitu, qui est a consideratione ad domum Dei, in Psalmo. xii, 3: Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, cœelestem scilicet patriam. Cantic. iii, 1 et 2: In lectulo meo, propriæ scilicet conscientiæ, per noctes quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, scilicet in corde tenebroso, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas, cœelestis scilicet Jerusalem, quæram quem diligit anima mea. Sic ergo veniunt in Bethlehem.

De tertio transitu de domo ad familiam privatam dicitur, Isa. xli, 3: Transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit. Sic enim transiensin domo Dei, nihil nisi pacem invenit : nec umquam lassatur, vel pulverizatur, vel sordidatur pedibus : quae dicuntur hic pedum semita e in pedibus apparentes.

De quarto, qui est transitus de familia ad natum Christum, Cantic. iii, 4: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Eccli. xxiv, 26: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.

De transitu autem quinto, scilicet ex secreto illius contemplationis ad ædificationem gregis dicitur, Joan. vii, 3 et 4: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse. Genes. xxii, 5: Ego et puer illuc usque properantes,

<--- Page Split --->

postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

Sic ergo dicunt: Transeamus a nostris et a nobis, ad ea quæ Dei sunt et intima ipsius, et ad ipsum : ut illuminatione ipsius accepta, retranseamus ad gregis custodiam.

Sunt autem transitus tres notati ab his qui fuerunt ante nos: transitus scilicet de vitiis ad virtutes, transitus de virtute in virtutem, et transitus de meritis virtutum ad gloriam.

Transitus de vitiis ad virtutes significatur per transitum Maris rubri : de quo dicitur, Sapient. x, 18 : Transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. Psal. cxxxv, 13 et 14 : Qui divisit Mare rubrum in divisiones,... et eduxit Israel per medium ejus, hoc est, mare per compunctionis amaritudinem. Rubrum est, per confessionis verecundiam et ruborem, divisiones habet per singulares de peccatis singulis satisfactiones, salubre est per inimicorum demersiones. Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis, scilicet in aquis vehementibus.

Secundus transitus significatur per transitum filiorum Israel per desertum : de quo, Sapient. xi, 2 : Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. Via enim virtutum et regio non inhabitantur a mundo. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus Deorum in Sion. Ad hoc cupientes exire, Idumæam circuierunt, Sehon et Og, reges Basan, interfecerunt. Idumæa enim sanguinea carnem significat, quæ non est interficienda sed domanda. Unde, Numer. xxt, 4, præcipitur eis quod circumeant, et non interficiant. Sehon germen inutile interpretatur, et mundum significat : hic est interficiendus. Og autem occultus diabolum significat, qui etiam interficien-

dus est : sicut dicitur, Numer. xxi, 34. Tertius transitus est signatus per transitum Jordanis 1, de quo, Joan. xii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Hunc transitum quidam faciunt vivi prius, et morientes postea ? vivi per contemplationem et prægustationem, morientes autem per possessionem. Vivorum transitus significatur per transitum exploratorum 2 : morientium autem transitus significatur per transitum populi 3. Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis qui est in cælo.

Sic igitur et isti dicunt : « Transeamus, » ut prægustemus, et contemplatione videamus.

« Usque Bethlehem. »

Domus panis reficientis, confirmantis, nobiscum permanentis, vivificantis, delicias præbentis, omne delectamentum gratiae habentis.

Panis dico reficientis, Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus, hoc est, refectionibus spiritualibus, occurrite fugienti. Matth. xi, 28 : Ego reficiam vos. Genes. l., 21 : Nolite timere, ego pascam vos et parvulos vestros.

Panis cor confirmantis, Psal. cun, 15 : Panis cor hominis confirmat. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est.

Panis membris adhaerentis : quia nutrimentum de frumento fortius adhaeret membris, ut dicit Constantinus in Pantegni. Et ideo Christus comparat se grano frumenti 4. Psal. cxlvni, 14 : Adipe frumenti satiat te. Alia enim refectio in ventrem vadit, et in secessum emittitur 5. Haec autem permanet et vegetat in vitam aeternam.

Est etiam panis vivificans, Joan. vi, 38 :

1 Cf. Josue, iii et 4. 2 Ibidem, ii, 1 et seq. 3 Ibidem, iii, 14 et seq., et iv, 1 et seq.

4 Joan. xii, 24 et 25. 5 Matth. xv, 17.

<--- Page Split --->

Qui manducat me, et ipse vivet propter me.

Delicias præbet, Genes. xix, 20: Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

Est etiam saginatus pinguedine divinitatis, quod omne habet gratiae delectamentum, Sapient. xvi, 20: Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Sic ergo et adhuc,

« Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum. »

Nam.

Segnius irritant animum demissa per aures, Quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus.

Sed numquid hoc videre voluerunt pastores tamquam discredentes verbis Angeli? Absit. Sed potius in cujus rei auditu delectati sunt, in ejusdem rei visu delectari voluerunt. Job, xlix, 5: Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Luc. x, 23: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

Adhuc autem, Angeli innuunt missionem ad videndum quando dicunt: Invenietis infantem. Job, xix, 26: In carne mea videbo Deum meum.

« Hoc verbum. »

Ecce res videnda. Dicunt autem quatuor. Primum est, hoc verbum demonstrabile in carne ad oculum. Secundum est, quia dicunt esse factum. Tertium, quia a Domino esse factum. Quartum, quia dicunt ab Angelis esse revelatum.

De primo notandum est, quod Verbum incarnatum est, « hoc verbum, » demonstrabile et visibile. Unde Glossa dicit, quod « Verbum videtur, cum caro Verbi videtur : » quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 1. Baruch, iii, 38 :

Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Est autem hoc Verbum, cujus non saturatur oculus visu 2. Nec mirum, quia ipse est in quem desiderant Angeli prospicere 3.

Videamus ergo et nos hoc verbum

« Quod factum est. »

Quod mirum est, cum ipsum increatum sit, sed a Patre genitum ab æterno apud Patrem. Joan. i, 1 : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Adhuc autem, §. 3, cum omnia per ipsum facta sunt, mirabitur omnis homo si et ipsum factum est inter omnia. Videtur enim sequi quod ipsum factum sit per seipsum. Sed ad hoc Catholica fides respondet, quod ipsum secundum divinitatem æternum est : et omnia per ipsum facta sunt. Assumpsit autem quod non erat, manens quod erat, hoc est, humanam naturam : et secundum illam, et factum est a Patre et a Spiritu sancto et a seipso. Hoc est quod dicit Apostolus, ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit. Sicut enim semetipsum exinanivit, ita a semetipso factus est. Æternum enim temporale factum est, et increatum factum est creatum, secundum diversarum naturarum proprietatem quas assumpsit.

Quia autem hoc nemo nisi Deus facere poterat, ideo subjungens dicit :

« Quod Dominus. »

Dominus, inquam, Deus Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Unde, Supra, i, 33 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi, quæ est Filius. I ad Corinth. i, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Pater autem est umbra : et ita fecit Dominus Trinitas hanc incarnationem.

Et tangunt revelationem, dicentes :

<--- Page Split --->

« Ostendit nobis, »

Hoc est, per sanctos Angelos revelavit. Infra, in eodem, ʒ. 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et, infra, ʒ. 32 : Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tua Israel.

Sequitur :

« Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio.

Videntes autem, cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc.»

Ecce tangitur hic cognitio experimentalis.

Tanguntur autem duo : experimentum, et effectus experimenti.

Experimentum est in duobus : in re experta, et in signis datis ab Angelo.

Rem experiendam dicit : « Et venerunt. »

Et tangit tria : devotionem venientium, fervorem festinantium, et inventionem fidelium credentium.

Devotionem venientium tangit cum dicit : « Et venerunt, » tracti per devotionem. Psal. xxxii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestra non confundentur. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. xxviii, 6 : Venite, et videte. Jerem. li, 30 : Venite, nolite stare : recordamini procul Domini.

« Festinantes, » fervore desiderii. Ad Hebr. iv, 11 : Festinemus ingredi in illam requiem, ut non obducertur quis ex vobis fallacia peccati. Isa. xi, 31 : Current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

« Et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem. »

Unum est promissum voce Angeli, et

tria soluta. Et cum hoc inventio Mariae, et Joseph. Ideo, sicut dicit Glossa : « Non cum desidia Christi quaerenda est praesentia : ideo pastores sine mora inveniunt, quia non ficta fide currunt videre quod audierunt. Horum exempla pastores Ecclesiae, imo cuncti fideles imitari debent, ut fide et virtute proficiant : et cælesti oraculo erecti, praecedentium patrum vitam, in qua panis vitæ semper conservatur et reficit, quasi portas Bethlehem contemplando subeant. Ibi catholicae Ecclesiae pulchritudinem quasi Mariam, et Doctorum cætum quasi Joseph, et humilem Mediatoris adventum Scripturæ paginis insertum quasi in præsepi o inveniunt. » Hæc sunt verba Glossæ valde notanda. Quid enim decoris Ecclesiae est, quod non inveniatur in Maria? Ipsa est spes pœnitentium per hoc quod est amarum mare, per hoc quod suam ipsius animam pertransivit gladius redemptionis peccatorum. Propter hoc enim dicit illud Genesis, xxvii, 13 : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : lantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi, sacrificium videlicet contribulati cordis pro peccatis. Ipsa est dux in undis tentationum fluctuantium, per hoc quod est stella maris. Ipsa est contemplantium illuminatrix. Ipsa est tribulatorum domina et protectrix. Ipsa est flos virginum, sanctitas matronarum, exemplum in ministerio sanctarum viduarum. Joseph etiam filius accrescens, totum præsignat cætum Doctorum : patronus virginis, Christi nutritius, itineris dux, et familiae fidelissimus procurator.

Hoc est ergo quod dicit :

« Invenerunt Mariam, »

Gratia plenam, omni Ecclesiae decore coruscantem. Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

« Et Joseph, » dux et patronus et custos : quæ omnibus Doctoribus competunt. Iste enim est qui custodit Mariam,

<--- Page Split --->

sed non ab ipso, sed a Spiritu sancto fecundatur. Matth. 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.

« Et infantem. »

Ecce signum. « Positum in præsepi o. » I Reg. x, 7 : Quando evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. De signis autem supra satis dictum 1. Dominus Deus Israel ipse dabit vobis signum puritatis, paupertatis, et vilitatis sive humilitatis. Ecce enim Virgo concipiet : et ideo natus est purus. Et ideo sequitur, ut sciat reprobare malum et eligere bonum, hoc est, purum. Pauperibus evangelizatur pastoribus : et ideo pauper. Psal. xi, 6 : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Pastoribus autem juxta gregem exhibitus : et ideo inventus in stabulo. Recursus enim pastorum et gregum est ad stabulum. In cujus signum, cum Rebecca servum Abrahæ invitaret, ad stabulum invitavit, quia pastoris erat famulus. Genes. xxiv, 25 : Palearum quoque et fæni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. Ita et isti pastores ad stabulum se convertunt.

Et ideo sequitur :

« Videntes autem »

Hæc signa concurrentia, « cognoverunt, » collatione habita. Notitiam notat hoc quod dicit : « Cognoverunt, » quia signum ad signatum contulerunt, et sic noverunt. Ad Hebr. 11, 4 : Contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

« De verbo. » Partitionem notat : quia

nec revelatione angelica, nec signis positis, nec visu cognoverunt totum, sed aliquid « de verbo quod dictum erat illis de puero hoc » in stabulo demonstrato. Job, xxxvii, 19 et 20 : Nos quippe involvimur tenebris. Quis narrabit ei quæ loquor ? Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. Et, infra, §§. 23 et 24 : Digne enim enarrari non potest. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

« Et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. »

Sequitur de effectu.

Est autem triplex effectus : admirationis quidem in omnibus, pudicæ sapientiæ in Virgine matre, et gratiarum actionis in pastoribus.

De admiratione quidem in omnibus dicit : « Et omnes qui audierunt, » quæ ab Angelo cantata sunt, « mirati sunt, » non dicentes : Quis, putas, puer iste erit » ? Sed dicentes : Qualis est hic, quia ventis imperat, et mari, et cœlis, et Angelis, et venti et mare obediunt ei » ? Cœli enim enarrant gloriam ejus. Isa. xxv, 1 : Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia. Psal. xxvii, 1 : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

« Mirati sunt » etiam « de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. » Ex hoc intelligitur secundum aliquos, quod etiam Angelus aliis quam pastoribus nuntiavit, et quod illi mirati sunt de consonantia Angelorum et pastorum. Mirati sunt enim simplicitatem pastorum quæ fingere nescit, talia mirabilia nuntiare.

1 Cf. Isa. vii, 14 et 15 : Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmamuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare

malum, et eligere bonum.

2 Luc. 1, 66.

3 Matth. viii, 27.

<--- Page Split --->

Hæc enim simplicitas magis est idonea ad testificandum. I Paralip. xxix, 17 : Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas. Proverb. iii, 32 : Cum simplicibus sermocinatio ejus. Sapient. i; 1 et 2 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.

19

« Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. »

Ecce secundus effectus de pudica sapientia Beatae Virginis.

Et dicit duo : retentionem eorum quae dicebantur de Filio, et collationem. Et hæc duo præsapponunt sibi alia duo, quorum est doctrina suscepta ab alio, et humilis auditus ab alio aliquid divinum narrante. Tria exiguntur ad sapientiam, vel quatuor ista quæ dicta sunt : quorum prima duo in Virgine supponuntur : alia autem duo dicuntur in littera : quorum auditus est primum, de quo dicitur, Eccli. xxxii, 9 : Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Primum enim oportet addisentem credere. Et ideo Beata Virgo, primum salutante et evangelizante Angelo, tacuit. Si autem quærit audiens, cum reverentia et humilitate debet quærere intellectum ejus quem audit. Eccli. xxxii, 12 : Audi tacens simul et quærens. Et ita fecit Virgo Beata, quærendo modum dicens : Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 1 ? Proverb. i, 5 : Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

Tertium est conservare dicta : et hoc dicitur in littera cum dicitur : « Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. » Unde signata est, Exod. xvi, 33, ubi dicit Dominus ad Moysen : Sume vas unum, et mitte ibi

Man, quantum potest capere gomor : et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras. Vas enim parvulum, cor humile Beatae Virginis, in quo ponitur manna Verbi Dei increati et creati : quantum potest capere gomor, hoc est, ad sufficientiam Ecclesiae : ut reponatur coram Domino in contemplatione, et reservetur in generationes vestras : ut ex hoc Apostoli, Evangelista, et tota simul Ecclesia instruantur. Econtra de corde stulti dicitur, Eccli. xxi, 17 : Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. Hic etiam non recipit nec audit : et ita omnia desunt ei. Etenim non recipit stultus verba prudentia, nisiea dixeris qua ver santur in corde suo. Nec est mirum quod non recipit, quia neque audit. Eccli. xi, 18 : Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Aggæi, 1, 6 : Qui mercedes congregavit, misit eas in saccumum pertusum.

Quartum autem quod in littera continetur est bona collatio retentorum. Et hoc est quod dicit :

« Conferens in corde suo. »

Collatio autem est ad hoc quod sciatur, quid ex collectis per certam conclusionem eliciatur : sicut legitur de ea quod cogitabat qualis esset ita salutatio 2. Cogitare enim est cor agitare. Et hoc est quod in spiritualibus bonis et intellectualibus Dominus præcipit servis suis, dicens, Luc. xix, 13 : Negotiamini dum venio. Hæc enim quatuor faciunt sapientem : bonus et humilis auditus, auditorum bona receptio, receptorum bona retentio, et retentorum bona collatio. Contulit autem ea, quæ receperat per auditum, eis quæ legerat in libris. Legerat enim virginem concepturam, Isa. vii, 14 : Ecce virgo concipiet. Legerat virgi-

<--- Page Split --->

nem illam esse futuram de stirpe Davidica, Isa. xi, 1 : Egredietur virga de radice Jesse. Legerat etiam in Nazareth futurum fore conceptum, secundum aliam translationem Isaiae : Quoniam Nazareus vocabitur. Legerat David factam esse promissionem, Psal. cxxxı, 11 : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Legerat etiam in Bethlehem nasciturum, Mich. v, 2 : Tu, Bethlehem, etc. Hæc omnia contulit ad ea quae in ipsa facta sunt. Scivit enim se virginem, et Gabrielem dixisse : Ecce concipies in utero, et pares filium 1. Scivit se esse de stirpe Davidica, scivit quod in Nazareth concepti, scivit quod in Bethlehem peperit, scivit etiam quod omnia dicta concurrent et ædificabatur ad fidem. Non protulit autem, non minus ore quam corpore pudica. Secreta enim est : et quae noverat nulli divulgat, sed tacito corde scrutans, congruum tempus quo Deus velit hæc revelare, reverenter exspectat. Adhuc autem in fine ejusdem Glossæ dicitur sic : « Si Maria a pastoribus discit, debemus a sacerdotibus discere : si Maria ante præceptum Apostoli tacet, debemus post præceptum Apostoli magis doceri quam docere. » Præceptum autem Apostoli est, I ad Corinth. xiv, 34, et I ad Timoth. ii, 12, sicut patet ex superioribus : ubi dicit Apostolus, quod mulieri in Ecclesia docere non permittitur.

auditis gratiarum actionem, et dictorum cum visis plenam concordiam.

Dicit ergo : « Et reversi sunt pastores. » Pastorum reversio significat regressum pastorum a contemplatione ad actionem, quae est in cura subditorum. Ad Philip. i, 24 : Permanere in carne, necessarium propter vos. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

« Glorificantes et laudantes Deum. » Gratiarum est actio. Isa. 11, 3 : Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Glorificatio autem est de his quae sibi soli debentur : laus autem de virtute quae aliis est communis. Apocal. vii, 12 : Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum.

« In omnibus quae audierant, » voce angelica, « et viderant, » per experimentum. Psal. xlvii, 9 : Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini. III Reg. x, 7 : Major est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi.

Et concordia dicti ad factum : « Sicut dictum est ad illos. » III Reg. x, 7 : Non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiala non fuerit.

Sequitur de tertio effectu :

Sequitur :

« Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. »

« Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. »

Et dicit hic tria : pastorum a contemplatione Verbi facti ad gregum curam reversionem, et eorumdem de visis et

Tria dicit de circumcisione : tempus, et modum, et nominis vocationem. De tempore dicit : « Postquam con-

<--- Page Split --->

summati sunt, » hoc est, ad summam perfectionis deducti. Conceptionis enim dies supra impleti dicti sunt esse in partu. Consummatum autem plus est quam impletum : quia consummatum est totum simul ad summam deductum perfectionem. Hic attigit summum humilitatis, summum charitatis, summum obedientiae Patris. Summum quidem humilitatis in descensu ad gradum immum, summum charitatis est in ascensu ad supremum, summum obedientiae cum difficillimi operis impletione.

Decendit enim Dominus majestatis a regalibus sedibus usque ad hominem, Ad Philip. ii, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Descendit ut ad parvum quem homines parvum vocant, pauperem, et peregrinum, Psal. cviii, 22 : Egenus et pauper sum ego. Descendit ad minorem parvo, Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis. Descendit ad minimum, Isa. liii, 3 : Vidimus eum novissimum virorum. Descendit (quod omnibus saeculis inauditum est, et omnibus philosophis incognitum) ad minorem minimo : cum Philosophus dicat, quod in nullo genere est aliquid minus minimo. Deo enim nihil difficile est. Psal. xxi, 7 : Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis. Descendit adhuc inferius abjecto, Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit. Si autem inane tantum esset, non esset alteri obnoxius ad serviendum : et ideo adhuc ab inani descendit in formam servi, Ad Philip. ii, 7 : Formam servi accipiens. Luc. xxii, 27 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Hoc autem adhuc maximae humilitati parum erat, nisi descenderet in formam peccatoris, hoc est, characterem peccatricis carnis assumens, Isa. liii, 4 et 3 : Putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum... Unde nec reputavimus eum. Et hujus causam subjun-

git, dicens : In humilitate judicium ejus sublatum est 1. Hoc propter nimiam ejus humilitatem. Nemo de eo certum judicat : quia sub charactere carnis peccatricis dignitas ejus non cognoscitur. Et ideo dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 21 : Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit Deus, hoc est, similem peccatori. Ecce quantum descendit. Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi : quia omnis qui se humiliat, exaltabitur 2. Isa. x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.

Attigit etiam hic summum charitatis, nostram formam reatui obligatam assumens, ut nos absolveremur. Sententia enim condemnationis aeternae lata fuit in latronem, qui voluit auferre similitudinem suae divinitatis, ut dicit Ambrosius. Audivit hoc Regis Filius intra aulam in secreto Patris constitutus, exivit, formam latronis induit : ut sententiam condemnnationis pro servo acciperet, ut servum liberaret. Gregorius : « O mira circa nos « tuæ pietatis dignatio I Ut servum « redimeres filium tradidisti. » Forma autem latronis est character latronis in circumcisione, quæ non dabatur nisi pro remedio peccatorum. Psal. xvi, 4, secundum translationem Aquilæ : Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias latronis 3 : cauteria latronis scilicet in me recipiens. Ecce summum charitatis.

Summum autem obedientiae : quia jam in infantili etate, in loco magis sensibili difficillima pateretur. Hoc jam factis clamans quod, II Machab. vi, 30, continetur : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu sciis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores. Sic igitur dies ejus sunt ad summam ducti perfectionem.

Dicit autem :

<--- Page Split --->

« Dies octo. »

Hoc est, octo illustrationes, in quibus deponitur superfluum concupiscentiæ. Quamvis autem supra dixerimus, qualiter per octo serenationes delectationis, delectatio sit admirabilis et firma et pura, quæ nihil habet superfluum : tamen hic alias octo, et iterum alias octo, ad mores instruendos dicemus. Sunt autem tria in anima circumcidenda, si præputium cordis debet circumcidi, videlicet rationalis, irascibilis, et concupiscibilis.

Rationalis quidem circumciditur ad credenda, et ad credenda quidem ne articulos fidei transgrediatur, et ne incidat in profanas vocum novitates. De primo, Proverb. xxii, 28 : Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. De secundo, I ad Timoth. vi, 20 et 21 : Devitans profanas vocum novitales, et oppositiones falsi nominis scientiæ, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. In ordine autem ad bonum habent circumcidi a contentiosa protervitate. I ad Corinth. xi, 16 : Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Hæc autem contentio sive protervitas nascitur ex proprii sensus defensione. Dicit enim Ambrosius super Epistolam ad Romanos, quod « contentio « est impugnatio veritatis, cum confiden- « tia clamoris. » Hæc tria si amputentur a ratione, præputium rationis in toto circumcismu est.

Irascibilisauteminsurgitinmalum , ettenditinarduum . Tendensauteminarduum , siambitionecareat , præputiumdeposuit . Ettuncinsurgenscontrama - l u m , sifuroreirrationabilicareat , penitusestsinepræputio . Tendensauteminar - duumcaretambitione , siprætermeritumetabsquevocationesuperioris , numquamvelitascendere , dicens , L u c . x i v , 1 0 : Recumbeinnovissimoloco : u t , cumve - neritquiteinvitavit , dicattibi : Amice ,

ascende superius. De amputatione furoris irrationabilis dicitur, Isa. x, 5 : Væ Assur ! virga furoris mei, et baculus ipse est. Et infra, 7 : Ipse autem non sic arbitabitur, et cor ejus non ita existimabit : sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Quasi diceret : Ego mitto eum ad corrigendum, ipse autem furore agitatur ad interficiendum.

Concupiscibilisetiamestcircumciden - daatribus . Concupiscibilisenimtaminnutrientibusquaminvenereisappetitexcorruptionequale ( quodconcupiscentiæcongruitanaturacorrupta ) inquantitateplusquamsufficit : etsecundumcircum - stantiasoperis , quodvirtuinonproficitsedofficit . Qualeamputandumusqueadhocquodsanitaticompetit , etbonæha - bitudini . Quantumautem , usqueadhocquodnecessitatisufficit . Incircumstantiisautem , quandodebet , etubidebet , etfinequodebet , etcæterahujusmodi . Dequa - litatereprehenditurdivesepulo , L u c . x v i , 1 9 : Epulabaturquotidiesplendide . Inquantitate , Daniel . x i v , 5 : Annonvidesquantacomedatetbibatquotidie ? Inaliiscircumstantiis , I s a . v , 1 1 : Væquiconsurgitismaneadebrietatemse - ctandam , etpotandumusqueadvespe - r a m , utvinoæstuetis . Etsimiliterinve - nereis . Qualemenimhaberenondebet , vulthabere . Quantumnondebet , vultcoire . Quandoetubinondebet , etquofinenondebet .

Circumcidaturigiturconcupiscibilisabhistribus , etirascibilisaduobus , e t r a - tionalisatribus . Etoctodiesillustratio - nissupercorsuntrevoluti , inquibuspræputiumcordisamputatur .

BeatusautemBenardusdicitoctodies , inquibuscircumcidituringrediensinre - ligionem .

Primumoriturineoconsideratiojustitiæ , cumfuturumjudiciumformidat ,sciensquodDeusnonparcetdelinquen - t i ' . Etideocogitatdesatisfactioneper

<--- Page Split --->

justitiam, quae reddit cuique quod suum est : nobis miseriam, Deo autem misericordiam.

Secundo autem fortiter disponit exire de consortio malorum, quod sibi fuit causa perversitatis, dicens : Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo 1.

Et quia periculum est in solitudine : quia ve soli : quia cum ceciderit, non habet sublevantem se 2. Et tamen, Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma 3.

Ideo cogitat manum mittere ad fortia religionis opera, dicens : Lavabo inter innocentes manus meas 4, hoc est, inter bonos conversabor, et lavabo manus a peccatis. Hæc fecit. Jam instat tempus, ut suas temperet passiones : quia aliter in domo Dei non potest sine querela conversari. Psal. LIV, 15 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. Et sic illucet temperantia, quae est dies quarta.

Quinto autem, quia labor instat et dolor, ut in sudore vultus sui tunc vescatur pane suo : ut perfectum inter fratres opus habeat 5, indiget patientia, quae est aequanimis tolerantia adversorum.

Sed in hoc loco cavendum est a superbia. Magnum omnino est vincere semetipsum. Melior est (ait Salomon) patiens viro forti : et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium 6. Ideo docet Propheta necessariam esse humilitatem, cum inquit : Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea 7. Necesse ergo, ut in sexta die illuminet cor tuum radius humilitatis, et declaret quid a te sis, quid a Deo, ut non altum sapias : quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8.

Septimo vero, quia non minus ad Deum quam ad fratres tenetur bene con-

versari, indiget ut in corde suo illucescat devotio, quae est fervor cordis ad Deum, qui omnia perficit præhabita, dicens : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis 9. Et hæc est dies septima, in qua videtur ei labor et dies pauci præ amoris et fervoris magnitudine* 10.

Quia autem fervor hic aliquantulum minus est discretus, ideo octava dies est necessaria, quae est discretionis lumen: non tam virtus, quam auriga virtutis. Sed quia hæc avis rara est in terris, ideo discretione alterius utatur, quae descripta est in regula : non plus faciens nec minus, quam spiritualis pater præcipit secundum regulam. Ad Galat. VI, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Et est in toto circumcisus.

Sic igitur ad præputium cordis circumcidendum, octo dies exiguntur.

Sequitur :

« Ut circumcideretur puer. »

Circumcisio dicitur non abscisio, vel præcisio. Abscisio enim est, quando totum absciditur. Ad Galat. v, 12 : Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Præcisio autem est, quando pars una præciditur simpliciter et abjicitur. Isa. XVIII, 3 : Præcidentur ramusculi ejus falcibus. Circumcisio autem est, quando incisio in circulum ducitur. Et hoc non fit nisi ut aliquid significetur : sicut in circumcisione, in qua pellis pudendorum per circuitum in anteriori parte circumciditur, ut superfluum concupiscentiæ amputandum esse significetur, quae in membro illo plus dominatur. Et hic circulus ad æternitatem incorruptionis refertur : quia circulus non habet principium intra, nec finem. Et hæc

<--- Page Split --->

est circumcisio quam Christus sex de causis suscepit, cum in nullo indiquerit.

Prima causa est, ut legem circumcisionis non esse reprobandam, sed a Deo datam esse demonstraret. Ad Galat. iv, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Matth. v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere.

Secunda causa est, ut obediendi nobis formam præberet. Si enim ipse qui non indiguit, obedivit quamdiu præceptum tenuit, multo magis et nos qui indigemus, obedire debemus. Psal. xav, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Joan. xii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Tertia causa, ut per omnia humilem se demonstraret : quia non solum usque ad carnem, sed usque ad peccati cauterium se humiliavit. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Quarta causa est, ut charitatem quam ad nos habuit, ostenderet. Ad Hebr. ii, 17 : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret.

Quinta et ultima, ut mysterium circumcisionis adstrueret, et circumcisionem in hoc terminaret. Et hoc est duplex : unum enim signatum suum continebat, quod est circumcisio cordis. Ad Roman. ii, 29 : Circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Alterum autem non continebat, sed figurabatur, quod est, quod ab electis in octava resurrectionis, omnis præcidetur macula corruptionis. Josue, v, 9 : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a nobis. Et ideo illa circumcisio facta est transito Jordane, qui significat transitum hujus mortalis vitæ in terram promissionis.

Adhuc autem scias esse octo circumcisiones, de quibus Sancti loquuntur : se-

ptem quidem bonas, et unam mala intentione factam.

Una quidem est Abrahæ, Genes. xvii, 12 : Infans octo dierum circumcidetur. Et, 3. 14 : Masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

Secunda, Moysi, Exod. xii, 44 et 43 : Omnis servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenarius non edent ex eo. Ante enim nusquam dictum fuerat, quod circumcisus solus deberet comedere Pascha.

Tertia circumcisio est, Josue, v, 7, eorum qui nati sunt in deserto, quos nemo circumciderat.

Quarta circumcisio est Sephoræ, quæ tulit acutissimam petram, et circumcidit præputium fili sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es 1.

Quinta circumcisio est spiritualis, Jerem. iv, 4 : Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum viri Juda 2.

Sexta circumcisio est mulieris gentilis in bello captæ, Deuter. xxi, 10 et seq. : Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem , et circumcidet ungues : et deponet vestem in qua capta est : sedensque in domo tua, fiebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.

Septima est circumcisio Christi, quam sine omni indigentia sui recipit propter nos, et hic habetur.

Octava autem est circumcisio Sichem, filii Hemor 3, qui se circumcidit, ut amplexibus Dinae vacare posset.

Hæ autem bona septem circumcisiones,

<--- Page Split --->

signant septem quæ debent esse in populo Dei.

Prima quidem in signum distinctionis populo Dei data, significat Sanctorum ab aliis per abjectionem concupiscentiae, distinctionem.

Secunda autem in signum legis populo Dei datae, significat conformitatem ad Eucharistiae Sacramentum, quod non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et emulatione 1, quae sunt praeputia, debent edere et se Christo incorporare, sed in azymis sinceritatis et veritatis .

Tertia vero Josue significat omnem conversationem Ægypti, hoc est, saeculi præsentis esse deponendam : non intus tantum, sed etiam exterius.

Et ista tres sunt activorum : prima per justitiam fidei, secunda per devotionem sacramenti, tertia per abjectionem saeculi.

Quarta qua est Sephora (qua interpretatur placens amplexatio) est contemplationis in oratione. Oportet enim illam in oratione filium, hoc est, spiritum suum circumcidere a falsis et phantasticis imaginibus : quia veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate 3. Et ideo dicit : Sponsus sanguinum : sanguinis quidem tui qui mundat et sanguinis mei qui mundatur et circumciditur. Aliter enim eam sponsus placente amplexu non amplexatur.

Quinta etiam est, quaè spiritualis est et contemplativorum, quoad amputationem curarum et sollicitudinum : ut purius veniat ad sponsum. Unde, in Canticis, 1, 13 : Lectulus noster floridus est.

Sexta etiam est contemplativorum quoad denudationem et projectionem omnium, ut nudo spiritu sponsum amplexetur : quæ dum alienis induta est vestibus, et unguibus antiquis armata, et cogitationibus impedita, sponso minime est apta. Hæc enim sunt in oratione pura affectio, in intellectu placens amplexatio,

in spiritu toto omnimoda ab hujus saeculi formis denudatio : et tune intrabit ad sponsum.

Christi autem circumcisio, nostra est instructio : in qua ad omnia hæc formam accepimus.

Circumcisio autem Sichem, qui labor interpretatur, significat eos qui extra in corpore se circumciderunt, ut hypocritae signum religionis assumentes : ut Dina (qua interpretatur causa hæc, et divitias vel dignitates significat) liberius vacent : sicut, heu ! multi faciunt : qui licet circumcisi videantur, tamen in veritate incircumcisi sunt et spiritu et carne : quia et vitiis spiritualibus, et vitiis carnalibus sunt pleni. Unde, Ezechiel. xlix, 7 : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel : eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo.

De his omnibus bonis circumcisionibus dicitur, I ad Corinth. vii, 18 : Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. Sunt enim quidam istam circumcisionem impedientes : qui significantur per Antiochum, qui interpretatur silentium paupertatis 5.

Infans autem circumcidi debet istis circumcisionibus : quia melius portat dum a juventute consuescit, et melius recipit jugum dum juvenis est. De primo, Thren. iii, 27 : Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia tua. De secundo, Eccli. vii, 23 : Filii tibi sunt ? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum ? Adhuc autem, si ab adolescentia circumciduntur, plus verecundantur præputia facere. Proverb. xxii, 6 : Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. In membro etiam genitali fiebat : quia ibi plus viget corruptio, et ideo venereorum concupiscentias magis oportet circumcidere et abjicere. I ad Corinth. vi, 18 : Fugite forni-

<--- Page Split --->

cationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Unde in III Ethicorum dicitur, quod oportet nos pati ad hanc delectationem contemperaneam vitae quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam. Sapientes autem omnes fugerunt Helenam ne caperentur amore ejus. Sicut et Joseph tractus a lasciva adultera, nudus perfugit 1.

Sic igitur completi sunt dies octo ut circumcideretur puer.

« Vocatum est, etc. »

Tria dicit de nomine : divulgationem, designationem, et tertio innuit impositionem.

De primo dicit : « Vocatum est, » hoc est divulgatum est inter Sanctos, « nomen ejus Jesus 2. » Hujus enim nominis notam fecit: quia, Matth. 1, 21 : Salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Psal. xxvi, 2 : Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu Gentium revelavit justitiam suam. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terra.

« Quod vocatum est ab Angelo. » Ecce secundum, quod Angelus istud nomen de cœlo attulit, et sic vocandum designavit.

« Priusquam in utero conciperetur. » Innuit tertium quod ante conceptum in matre et in patribus (ex quorum lumbis secundum corpulentam substantiam descendit) est illud nomen ab æterno per generationem Filio a Patre impositum. Eccli. xv, 6 : Nomine æterno hæreditabit illum. Cum enim eum Salvatorem genuit, nomen Jesus imposuit. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit : non solum in se tantum, sed etiam in membris. Unde dicit Glossa, quod « sicut a Christo dicimur Christiani, ita a Jesu dicimur salvati. » Unde, infra in eodem, yş. 30 et 31 : Sa-

lutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.

Sequitur :

« Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi. »

Hic tangit Ippantin, hoc est, præsentationem Domini in templo. Et tangit, eam, non propter necessitatem aliquam quod vel mater vel infans legi subderetur, sed propter magnalia quæ ostendit Deus circa ipsam in prophetia Simeonis et Annæ, quæ testimonium perhibebant Christi nativitati. Et ideo prætermittens hic Lucas adventum Magorum et quæ ab aliis sufficienter scripta esse per Spiritum cognovit, sicut Matth. 11, 1 et seq., transit de circumcisione ad Ippantin, quasi nihil sit interpositum. Duæ enim sunt causæ, quare Evangelista scribit aliquid. Aut enim scribit, quod ab alio est dimissum : aut quod ab alio scriptum est, sed non omnes modi et circumstantiae sunt posite.

In hac ergo historia quam solus scribit, duo facit. Inducit enim testimonium Simeonis et testimonium Annæ.

In testimonio quidem Simeonis duo facit : quorum unum est quod ponit, qualiter ad testificandum venit : secundum autem est ipsum testimonium.

In eo autem ubi describit qualiter venit ad testificandum, tria facit. Primo enim dicit impletos esse dies purgationis : secundo, dicit modum præsentationis : tertio, modum oblationis.

De primo dicit :

« Et postquam impleti sunt, » per numerum illuminationum cœlestium super eam. Eccli. xxiv, 8 : Gyrum cœli circuivi sola. Ibidem, y. 43 : Illuminabo omnes sperantes in Domino, Irradiatio enim cœli dies est.

« Purgationis ejus, » Matris Domini,

1 Genes. xxxix, 12.

2 Cf. Matth. 1, 21, longam expositionem quam

dedit Albertus noster super hoc nomine Jesus. Tom XX hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

in qua nihil purgandum est quod sit peccatum. Exod. xxv, 11 : Deaurabis eam, scilicet arcam, auro mundissimo intus et foris. Sapient. vii, 29 et 30 : Est hæc speciöisior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox. Lucem autem Matris sapientiae non vincit malitia. Loquitur tamen Lucas ad modum aliarum fecminarum parientium : eo quod ipsa, sicut dicit Bernardus, propter humilitatem inter fecminas fuit sicut una ex illis. Unde, Supra, 1, 28 : Benedicta tu in mulieribus.

Sic autem purgationes ejus quae purgabant (in ipsa minoris illuminationis habitum in majorem illuminationem provehentes) invenimus in ea quadraginta illustrationes, quasi quadraginta dies, ex quibus omnibus ad lumen incorruptum ædificabatur : quarum statim quinque in ipsa radiant ex opere divino eam præveniente, et subsequente, scilicet, in utero ejus perfecta sanctificatio, addita sibi sanctitas ex vitæ merito, munditia voti virginalis privilegio, illustratio contemplationis veritatis in verbo, Spiritus sancti familiaris et specialis consolatio. Et hæc quinque Virginem in thalamum Filio Dei præparaverunt. Primum, mundans uterum : secundum, idoneum et floridum faciens lectulum : tertium, conservans thorum : quartum, illustrans domum ad sponsi venientis cognitionem : quintum, dulcorem inducens et quamdam status mollitiem, ad delectabilem venientis mansionem.

Quinque alii dies radiantes in virtutibus suis privilegiatis : quarum prima est profunditas ipsius humilitatis : secunda, pulchritudo castitatis : tertia, fides indubitatae credulitatis : quarta, prudentia sive sapientia ditissimae cognitionis : quinta, quae Deum attraxit, dilectio ferventissimae charitatis. Prima harum, vas tanta immensitati profundavit et evacuavit, ut haberet ubi se infunderet : secunda purificavit, ut munde se summa munditia locaret : tertia, ad capiendum

potens effecit, quia omnia possibilia sunt credenti : quarta, divitiis secum venientibus thecam dedit, in qua omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei reconderentur : quinta, manus violentas in dilectum injecit, et eumdem violenter attraxit.

Ecce decem illustrationes in Virgine coruscantes.

Decem aliae fulgent de cœlo ab Angelis. Apparet enim Angelus annuntiatione, producens luciferum in præcursorem : apparet Angelus, salutans Virginem : apparet, confortans trepidantem : apparet, annuntians Salvatorem : apparet, illuminans quærentem. Et hæc quinque idem fecit Angelus. In primo, viam parans : in secundo, impedimentum maledictionis abstergens : in tertio, infirmitatem confortans : in quarto, beneplacitum divinum explanans : in quinto, modum divinæ potestatis et facultatem luculenter probans.

Adhuc autem apparet Angelus, Joseph de suscipienda virgine admonens : apparet, Magos de Herodis declinatione præmonens : apparet, pastores de nato Domino instruens : apparet, Joseph de fuga in Ægyptum ut infanti caveatur docens : apparet tandem in Ægypto, ut in terram Juda revertatur illuminans. Prima harum apparilionum, Domino præparavit alvum, et matri castitatis custodem : secunda, gentilitatis primitias vocavit ad fidem : tertia, in figura pastores vocat ad gregum pastum : quarta, per exemplum est tentatis refugium : quinta, sanctis in virtute florentibus ut suis actibus alios ædificent, præbet exemplum.

Istæ ergo decem ab Angelis lucentes et spirituales illuminationes in corde Virginis facientes.

Decem aliae micant de Trinitate et unitate. Venit enim Pater in umbra virtutis Altissimi. Venit Filius in operatione conceptus sui. Venit Spiritus sanctus in opere et sanctitate Filii. Ostendit virtutem Pater in perfectione tanti miraculi. Resplenduit sapientia Filii in conjunctio-

<--- Page Split --->

ne et unione personali. Manifestatur Spiritus sanctus in unctione tam excellenti. Et ista sunt sex. Quatuor autem alia solus perfecit Spiritus, cooperantibus sibi Patre et Filio. Attulit enim prophetiam testificantem : miraculum dedit, confutans non credentem : infantem intra uterum movet, praesentiam concepti recipientem : suae virtutis demonstrationem fecit, senem ad visum Salvatoris conservantem. Ecce quod non solum virtutes cœelorum moventur, sed virtus divina multipliciter ostenditur.

Quinque micant de cœelo visibili per lumen et per virtutem. Stella nova oritur. Claritas Dei pastores circumfulgens de cœelo manifestatur. Tres soles, ut in praehabitis diximus, in unum collecti in cœelo videntur. Virtute cœelesti corruit urbis Romae idolum. Et erupit fons misericordiae manans oleum. Tria quidem istorum in cœelesti lumine : et duo in cœelesti virtute.

Quinque autem in hominibus apparuerunt illustrationes. Testimonium enim perhibet Sacerdos. Testis est rex Magus. Testis est conjugata. Testis est vidua. Testis Virgo serena et gratia plena : ut nulla sit professio, nullus sexus, a quo non habeat testimonium salus omnium nostrum.

Et quia singulae harum illustrationum, lumen speciale ferebant in corde et corpore Virginis, ideo sicut dicitur, Proverb. iv, 18 : Semita ejus quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.

« Et impleti sunt dies purgationis ejus. Evangelista autem cavens crimen blasphemiae, addit :

« Secundum legem Moysi. »

Quasi dicat : In se quidem non indigebat purgatione : secundum legem autem Moysi quoad hominem oportuit fieri. Sic et eam oportuit desponsari, ne sicut adultera lapidaretur : sicut Filius, ne reprobaret legem, subiit circumcisio-

nem. Ideo a Patribus plurimæ causæ rationabiles quare purgabatur assignantur : quarum quatuor ponimus, pluribus aliis omissis. Una enim est (cum lex adhuc in statu esset) legis approbatio. Secunda est, sui per omnia humiliatio. Tertia, aliarum fæminarum quæ legi subjacebant associatio. Quarta est, sui filii per hoc ad prophetiam concordatio.

De prima, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones : et ideo erat tempore status sui servanda.

De secunda dicitur, Exod. xxiv, 7 : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes, humiliter, nihil interrogantes quid, vel quare præcipiat ? sicut diabolus Hevæ quæstiones de mandato proposuit.

De tertia : Non enim extulit se, ut aliquid in ea allegaret quo super alias elevaretur, dicens illud Ruth, n, 13 : Non sum similis unius puellarum tuarum.

De quarta dicitur, Malach. iii, 1 : Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.

Ita etiam purgatio, si moraliter accipitur,tunc Beata Virgo statum Ecclesiae signat : in quo sunt activi et contemplativi, purgandi, antequam Deo in templo per gratiarum actionem offerantur. Activi quidem agunt per virtutem : contemplativi considerant per veritatem : utrique pariunt, et Deo partum offerunt. Activi quidem opera meritorum : contemplativi autem inventiones mirabilium theoriarum. Et partus activorum significatur per partum Liae : contemplativorum autem per partum Rachelis. Activi quidem impregnantur per boni affectionem, parturient per boni deliberatam cogitationem, pariunt autem per operis impletionem. Purgant igitur conceptum a pravitate affectionis, cogitatum deliberatum a turpitudine cogitationis, sed

<--- Page Split --->

opus a sordibus operis. Hæc tria notantur, Isa. 1, 16 et 17 : Lavamini, mundi estote, quantum ad pravitatem affectionis : auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quoad turpitudinem cogitationis : quiescite agere perverse, discite benefacere, quoad sordes operis.

Purgant etiam isti a sordibus templum corporis, purgant sordes operis, purgant verba, purgant bona fortunæ, et purgant contagionem vitæ futuræ. Sordes templi sive corporis in vita præterita, purgant per confessionem, II Machab. x, 3, Judas et fratres ejus purgabant templum. Judas confitens : fratres ejus, contritio cordis, et satisfactio operis. Purgant verba per caminum tribulationis, Malach. iii, 3 : Sedebit conflans et emundans argentum, hoc est, eloquium. Purgant bona fortunæ per eleemosynam, Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Purgant sordes vitæ futuræ per timorem, Eccli. i, 27 et 28 : Timor Domini expellit peccatum : nam qui sine timore est, non poterit justificari. Et tunc offerunt hostiam laudis, Psal. xxvi, 6 : Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, sive laudis.

Item, Contemplativa concipit in adspectu veritatis, et parit in desiderio excedens amoris : purgatur in conceptu ab illusione phantasticae deceptionis, et in excessu amoris ab indiscretione irrationabilis fervoris. De utroque istorum dicitur in Psalmo lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, ut non decipiat per phantasiam : et exercitabar, et scopebam spiritum meum, ut non indiscrete et irrationabiliter ferveam, in fervore qui ad tentationem fit. Hoc est quod significatur, Josue, xvii, 18, ubi dicitur : Transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia. Mons enim contemplationis in altitudine spiritus ascenditur : et succiduntur vepres et frutices per purgationem phantasticarum visionum. Purgantur

spatia per remotionem indiscretionis a fervore devotionis.

In utraque autem istarum purgationum observandum est quod fiat « secundum legem Moysi, » hoc est, secundum Scripturam. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ.

Redeamus igitur ad litteram. Sequitur enim :

« Tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,

Sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :

Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos puellos columbarum. »

Hic dicit de oblatione Domini in templo.

Dicit autem hic tria : infantis oblationem, oblationis finem, Scripturæ sensum concordantem.

De Domini oblatione dicit : « Tulerunt illum in Jerusalem. » Propter pueri teneritudinem creditur, quod pia mater sinu suo gestaverat eum. Gestavit enim in utero puerum, a Nazareth in Bethlehem : in sinu autem, a Bethlehem in Jerusalem. Joseph autem, ut putatur, gestavit eum in dorso in Ægyptum, et ab Ægypto in Nazareth. Significantes conceptum boni propositi in verbo Dei conceptum in flore virtutis, gestandum esse in domum refectionis in frugem operis : et a fruge boni operis, in templum gratiarum actionis : ubi omne bonum Deo offertur per hostiam laudis. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me. Sic autem partum et oblatum bonum opus per Joseph crescentem in virtute, portare in Ægyptum tenebræ in occultatione, et mæroris in

<--- Page Split --->

contritione, a persecutione tentatoris : et victa tentatione referre in florem boni exempli per ædificationem Christi : ut dicat illud Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Sic enim dicitur, Joan. xv, 2 : Omnem palmitem in me non ferentem fructum, Pater meus tollet eum : et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Qui autem aridus est et impossibilis est ad fructum, hunc abscidet sententia condemnationis, et comburet igne inextinguibili.

Sic ergo « tulerunt illum in Jerusalem, » in figuram fidelium, nobis præstantes exemplum quid agere debeamus.

Sequitur finis, cum dicitur :

« Ut sisterent eum Domino. »

Sistere, hoc est, confirmare per addictionem. Psal. lxxii, 28 : Mihi adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Matth. xix, 14 : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum. Quod enim nova testa capit, inveterata sapit. Proverb. iv, 3 et 4 : Ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea : et docebat me. I Reg. i, 28 : Ego commodavi puerum istum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino.

« Sicut scriptum est in lege Domini. »

Hic ponitur concordans ad factum Scripturæ testimonium. Dicitur autem hic lex Domini, non solum decalogus, sed omne præceptum legis Moysi. Scriptum enim est illud specialiter, Exod. xiii, 2 : Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.

Et hanc legem inducit cum dicit : « Quia omne masculinum. » Sed videtur minus dicere : quia lex dicit, Omne

primogenitum. Et dicendum quod omne primogenitum erat Domini, tam masculinum quam fœmininum. Sed masculinum offerebatur cum oblatione holocausti, et sistebatur Domino, vel redimebatur. Fœmina autem non offerebatur, sed oblatio fiebat solum pro ea : et ipsa non offerebatur, sed redimebatur. Et ideo dicit hic « Omne masculinum, » quod est secundum nativitatem perfectum. Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.

« Adaperiens vulvam, » hoc est, aliis aperiens sequentibus in generatione, « sanctum, » hoc est, sanctificatum, « Domino vocabitur, » in omnibus generationibus, tam in hominibus quam in jumentis.

Dicitur autem, Deuter. xxiii, 18 : Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui. Et ideo notandum, quod omne primogenitum hominis offerebatur. Sed primogenitum Levitarum ad obsequium sistebatur tabernaculi. Primogenitum autem aliarum tribuum, post oblationem factam, quinque siclis redimebatur. Et hoc legitur, Numer. xvii, 16. Primogenitorum autem animalium quædam erant munda ad edendum et offerendum. Quædam autem immunda ad edendum, sed munda ad offerendum. Quædam autem et immunda ad edendum, et immunda ad offerendum. Omnia autem quæ erant munda ad edendum et offerendum, offerebantur sacerdoti : sed offerens potuit ea redimere si voluit. Munda autem ad offerendum et immunda ad comedendum, erant ad laborandum quidem apta : sed nec ungulam dividentia nec ruminantia, sicut equus, et asinus, et mulus, et hujusmodi : et hæc etiam offerebantur, et redimebantur quanti ea sacerdos æstimavit. Immunda autem ad edendum et offerendum erant, quæ ungulam non findebant, nec ruminabant, et labori apta non erant : sicut canis et cattus, et hujusmodi :

<--- Page Split --->

et hæc non offerebantur, nec redimebantur. Et de his loquitur lex 4. Sic igitur intelligitur littera.

Erat autem lex ista de cæremonialibus, quorum totus usus fuit in significando. Primogenitorum præclarior est natio : et quidquid quod præcipuum est in mundis et utilibus, offerri debet Domino. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum. Unde, Levit. xxvii, 26, præcepit sibi offerre primitiva. Mich. vi, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Quidam autem hoc non faciunt : sed primitiva offerunt diabolo, et debilia Deo. Psal. cv, 37 : Immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. Econtra de bonis dicitur, Psal. lviii, 10 : Fortitudinem meam ad te custodiam. Malach. i, 8 : Si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ?

Ista primitiva in nobis sunt duo : unum primum in conceptu, quod est bona voluntas : aliud primum in partu, quod est bona operatio. Ad Philip. ii, 13 : Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. II ad Corinth. viii, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Hæc tamen lex non ligabat Beatam Virginem, quia intactis signaculis exivit Dominus de claustro pudoris : sicut intacto signaculo intravit et exivit ad discipulos januis clausis. Ezechiel. xliv, 2 : Porta hæc clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Et ideo legi non subjacebat.

« Et ut darent hostiam, etc. »

Tangit hic aliam legem de oblatione, quæ habetur, Levit. xii, 2 et seq. Et ad hanc etiam legem non tenebatur. Hæc enim lex dicit, quod mulier quæ suscepto semine peperit masculum, immunda

erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ : et illis septem diebus erat immunda ab hominibus separata : quidquid tangebat, immundum erat. Et post septem dies, rursus triginta tribus diebus abstinebat a thoro viri : et tunc cum oblationibus venit ad sacerdotem et cum filio : et oblatione et oratione facta, redibat ad thorum viri. Si autem feeminam peperisset, quatuordecim diebus erat immunda, et sexaginta sex diebus a thoro viri separata : et post octoginta dies venit ad templum cum simili oblatione, sed cum filia, et facta oblatione et oratione, thoro viri restituebatur. Oblatio autem eorum qui potuerunt, fuit agnus in holocaustum, et agnus pro peccato, qui partim cessit sacerdoti. Si autem secundum suas facultates non poterat habere agnos, tunc indulgebatur ei quod offerret, aut par turturum, aut duos pullos columbarum : quodcumque melius habere potuisset. Sic igitur Beata Virgo Maria quæstuaria, ut dicit Hieronymus, manus consilio victum quærens, agnos habere non valens, oblationem pauperis obtulit. Sed determinatum non est, utrum obtulerit turtures vel columbas.

Significant autem cæremoniae istae : agnus quidem significat innocentiam divitum, in gratia et virtute. Sicut innocens Abel obtulit de adipibus gregis sui : quæ oblatio majorum est, quos Dominus a peccato custodivit. Nos autem qui innocentiae oblationem habere non possumus, gemitum offerimus casto corde et corpore gementes. Gemitus enim duplex turturis, est duplex gemitus nostræ contemplationis. Dum aut gemimus ex desiderio amoris, dicentes, Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo : pro incolatu miseriae desiderium habentes dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius2. Aut in devotione orationis : nescientes quid petere expediat, propter ignorantiam nostri status. Ad

<--- Page Split --->

Roman. vim, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inearrabilibus. Convertentes autem nos ad activam, similiter gemitus sunt multi, et cor nostrum mœrens 1. Gemimus enim, ut dicit Glossa, pro peccatis nostris : sicut, Psal. xxxvii, 10 : Gemitus meus a te non est absconditus. Gemimus etiam pro peccatis alienis, Psal. xxx, 11 : Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea. Ezechiel. iii, 15 : Sed ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.

Dicit tamen Beatus Bernardus, quod Moyses timens incurrere crimen blasphemiæ super Matre Domini, præsciens in Spiritu parituram non suscepto semine, temperat locutionem, dicens : Mulier, si suscepto semine, etc. Dicit etiam idem Sanctus, quod turtur casta avis, congrue offertur pro Domino. Columba autem avis lasciva incongrua est oblatio pro Domino. Et ideo lasciviam excludens, dicit : « Duos pullos columbarum, » quia pulli non lasciviunt. Hoc est ergo quod dicit.

Notat etiam Beatus Bernardus, quod hostias mortuas Domino lex obtulit : sicut patet, Genes. xv, 10, ubi Abraham aves non divisit. Nos autem spirituales hostias Domino vivas offerimus. Ad Roman. xii, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hujus autem sunt tres causæ. Una quidem est, quod vitam nostram Domino offerimus : quia cum morte digni essemus, ipse nobis vitam concessit. Ezechiel. xvii, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii ? dicit Dominus Deus : et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? Secunda causa est, quia ipse pro nobis est mortuus : per hoc enim nostram emit vitam. II ad Corinth. v, 13 : Ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est.

Tertia causa est, quia non mortui laudant, sed viventes. Psal. cxiii, 17 : Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Hoc igitur est, quod notat Beatus Bernardus.

« Et ecce homo erat in Jerusalem, 25 cui nomen Simeon. »

Hic tangit, propter quod totum præcedens inductum est, et dicit duo. Primo enim ponit prophetantis commendationem propter prophetiæ auctoritatem. Secundo autem tangit prophetiam.

Prophetantis autem commendationem commendat a naturae proprietate, ab habitationis sublimitate, a nominis congruitate, et a virtute.

A naturae quidem proprietate cum dicit : « Et ecce. » Et per adverbium quidem notatur ad omne bonum promptitudo. I Reg. iii, 6 et 9, ait Samuel : Ecce ego. Isa. vi, 8 : Ecce ego, mitte me. Act. ix, 10, dixit Ananias : Ecce ego, Domine.

« Homo, » ab omni bona hominis proprietate. Est enim homo animal mansuetum natura. Item, Homo intellectualis per naturam propriam. Jacob. 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Joannes Chrysostomus dicit, quod « Christus Joannem familiarius caeteris dilexit, propter ingenitam sibi mansuetudinem, quam prae caeteris habuit. » Hæc autem virtus maxime Prælatis competit, ne disciplinam asperitate excedant. Ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.

« Erat in Jerusalem. » Commendatur a sublimitate habitationis : quia ibi fuit legis studium, ibi regalis dignitas et cu-

<--- Page Split --->

riæ regalis frequentia, ibi omnis urbanitas. Unde, Psal. lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. De studio, Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Eccli. xxiv, 13 : In Sion firmata sum, et in civitate sancitficata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Hæc propter urbanitatem ædificatur ut civitas. Hæc est visio æternaæ pacis. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua. Psal. lxxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Hæc igitur habitatio multum est digna et sublimis.

Deinde tangit congruitatem nominis, dicens :

« Cui nomen Simeon. » Simeon interpretatur videns mærorem : eo quod omni tempore mærorem perditorum præ oculis habens, Deum pro redemptione mittendum rogavit, qui eos ab iniqua Herodis liberaret potestate. Thren. 1, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum mærens. Baruch, iii, 1 et 2 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine : audi, Domine, et miserere.

« Et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.

Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo.

Et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit. »

Commendatur hic a virtute quadrupliciter : ab habitibus virtutum, ab inhabitatione auctoris virtutum, a revelatione spirituali auctoris, et ab actu spiritualis revelationis.

Ab habitibus commendatur, a justitia,

timore, et spe. Justitia quidem ordinat ad proximum, timor autem ad Deum, et spes ad seipsum relatum ab beatitudinem.

De justitia commendans eum dicit : « Et homo iste justus. « Justus quidem generali justitia, quæ est in congruentia legum : et speciali, quæ est commutativa, et distributiva. Et simile dictum est de parentibus Joannis, Supra, 1, 6 : Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

« Et timoratus, » ad Deum timore casto : quia sine timore, ut dicit Glossa, justitia non custoditur. Eccli. xxvii, 4 : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertertur domus tua. Eccle. xii, 13 : Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Justus ergo fuit per utilem ordinem ad bonum, quantum ad justitiam generalem : et per ordinem ad proximum, quantum ad justitiam specialem. Timoratus autem secundum universalem recessum a malo, quantum ad timorem generaliter sumptum, secundum quod timor est fuga mali, ut dicit Augustinus. Sed secundum quod timor est specialiter sumptus (qui est timor magni in admiratione quoad intellectum, et in reverentia quantum ad affectum) sic per timorem ordinatus est ad Deum.

« Exspectans. »

Hic commendatur a spe. Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, ex meritis et gratia proveniens. Per spem enim non exspectabat terrena, qui sciebat quod spes impii est quasi lanugo, quæ a vento tollitur : sed exspectabat « consolationem Israel, » in adventu Redemptoris : hæc enim consolatio est omnium redimendorum. Unde, Aggæi, n, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.

Est autem ista spes aliquando viva,

<--- Page Split --->

aliquando mortua, aliquando tutans animam, aliquando vaga non tutans, aliquando per dilationem rei speratae affligens, aliquando non. Viva spes est per charitatem, quae est vita virtutum. Per hoc ipsa semper cum Spiritu sancto, qui vivificator est omnium quae inspirat, I Petr. 1, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam,... in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis. Sine charitate autem mortua est, quia est sine Spiritu, Job, viii, 13 : Spes hypocritæ peribit. Tutans est illa, quae sicut anchora projecta ad littus æternitatis, per omnimodam meriti thesaurizationem in cælis, et exspectationem æternorum, Ad Hebr. vi, 18 et 19 : Confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. Hæc enim totam ad æternitatem ligat navim mentis. Alia autem spes temporalium, vana est, Job, xi, 28 : Ecce spes ejus frustrabitur eum. Hæc spes ex desiderio ferventi ad rem speratam, affligit animam exspectantem, Proverb. xiii, 12 : Spes quae differtur affligit animam : lignum vitæ desiderium veniens.

Sic ergo iste exspectabat « consolationem, » non propriam, quia charitas non quaerit quae sua sunt 1, sed « Israel, » totius populi Dei, pro qua saepe orabat. II Machab. xv, 14: Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo : hic enim redemptorum est consolatio. Isa. lxvi, 13 et 14 : Ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini : videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Et hac de causa potest esse, quod in Jerusalem exspectabat.

« Et Spiritus sanctus erat in eo. »

Commendatur hic ab auctore omnium gratiarum, ab inhabitatione Spiritus sancti. Daniel. v, 14 : Audivi de te, quod spiritum deorum habeas, hoc est, Angelorum et Sanctorum. Isa. xi, 2 : Requiescef super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae, et intellectus. Sicut enim, ut dicit beatus Bernardus, spiritus consideratur in navi, quando secundo ductu percutit vela : ita consideratur Spiritus sanctus in homine, quando prospero flatu percutit mentem, et cogit ad æterna appetenda, loquenda, et opere quaerenda. Joan. ii, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat.

« Et responsum, etc. »

Hic ab interna commendatur consolatione, cum dicitur quod « responsum acceperat a Spiritu sancto. » Est autem illud responsum aliquid saepe suspirans ad ipsum desiderium. Tantus enim erat ardor suspirantium Patrum Christi in carne præsentiam, quod quisquis ipsorum in spiritu erat, tunc tota ingeminando suspiria, dicebat : Putas, videbo ? putas, durabo ? putas, me hic inveniet illa nativitas ? putas quod credo videbo oculis meis ? Et alius quidem propter vexationem hostis suspirare cogebatur, dicens, Psal. xii, 1 et seq. : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? Usquequo avertis faciem tuam a me ? Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? Alius autem suspirabat ex tædio dilatæ promissionis, dicens, Ezechiel. xii, 27 : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa. Et illud Isaie, xxvii, 13 : Manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. Est enim impatiens amor ex diu dilato desiderio. Quasi dicant illud Joannis, x, 24 :

<--- Page Split --->

Quousque animam nostram tollis ? Si vult consolari, veniat cito. Alius autem suspirabat ex abominatione descensus inferni. Job, xvii, 16: In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi ? Alius autem gemebat ex desiderio videndi speciosum prae filiis hominum, et audiendi eum. Cantic. ii, 14: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Sciebant enim pro certo quod facies illa futura esset, in quam desiderant Angeli prospicere 1, in cujus contuitu non saturatur oculus visu 2, et quod diffundenda erat gratia in labiis illius : et ideo vocem dulcem dicebant, et aurem non satiandam auditu : et quod tota anima liquefieret, ut loqueretur. Et ideo praesentiam ejus suspirabant. Ad hujusmodi ergo desiderium et gemitum Simeonis, respondit Spiritus sanctus. Psal. xi, 6: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari, hoc est, in Jesu, fiducialiter agam in eo. Zachar. i, 13: Respondit Dominus Angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.

« Non visurum se mortem, »

Hoc est, non experturum mortem. Mors enim non videtur nisi per experimentum. Vel, « mortem » vocat inferni tenebras, quas abhorrebat plusquam mortem. Supra, i, 79: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

Christus Domini, unctus Patris Domini. Joan. x, 36: Quem pater sanctificavit, et misit in mundum. Sanctificavit autem per unctionem Spiritus, quem sibi dedit non ad mensuram, sed sicut fonti datur jugiter manatio aquæ vivæ. Joan. vii, 38 et 39: Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spiritu.

« Et venit in spiritu in templum. »

Commendatur hic ab actuali instinctu Spiritus sancti : quia multi habent Spiritum sanctum, quos actualiter non tangit. Iste autem et dona habet Spiritus in virtutibus, et ipsum inhabitantem Spiritum, et actualem Spiritus instinctum, et ad desiderium animæ sancti Spiritus consolatorium responsum. Sic ergo nullo nuntio, nullo indicio sibi exterius facto, in Spiritu instigante et revelante, « venit. » Ad Roman. vn, 14: Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Psal. cxlii, 10: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Isa. lxiii, 14: Spiritus Domini ductor ejus fuit. Act. xvii, 16 : Incitabatur spiritus ejus in ipso.

« In templum » autem venit, quia hoc prophetatum fuit, Malach. iii, 1: Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Psal. xlvii, 20 : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Aggæi, ii, 8 : Implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.

« Nisi prius, » oculis corporis et mentis, « videret Christum Domini, » oculis quidem corporis humanitatem, et oculis mentis divinitatem. Joan. viii, 56: Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum. Luc. x, 23: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Dicitur autem

« Et cum inducerent. »

Hic commendatur ab opere. Cum enim « parentes ejus, » hoc est, pater putativus, et Mater vera Dei Virgo Beata, qui erant parentes ejus : corporaliter quidem et spiritualiter Beata Mater : spiritualiter autem et putative Joseph. Act. xvii, 28: Ipsius et genus sumus.

<--- Page Split --->

Psal. cxxi, 4: Illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini.

« Ut facerent pro eo, » scilicet oblationem, præsentationem et orationem, « secundum consuetudinem legis. » Hic aperte innuit quod hæc non sunt facta, nisi ut consuetudo legis, quæ adhuc statum habuit, conservaretur : ne lex sicut mala statim abjicienda indicaretur, sed cum honore terminata, ad cumulum deduceretur. Psal. xvni, 8 : Lex Domini immaculata convertens animas.

Posita occasione operis, subjungit:

« Et ipse, »

Simeon in spiritu irrumpens usque ad ipsum. Isa. LIX, 19 : Venit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit.

« Accepit eum, » puerum, « in ulnas suas. » Ulnas dicit, non brachia. Quia licet ulnæ et brachia idem sint, tamen ulna est nomen brachii prout mensurat, brachium autem prout est pars corporis absolute. Qui autem accipit Jesum, mensurando accipit: quia, Matth. xxv, 13 : Dat unicuique secundum propriam virtutem. I ad Corinth. III, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Luc. vi, 38 : Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Tangit autem Glossa triplex mysterium de acceptione pueri in ulnas senis: unum ex hoc quod antiquas ulnas novo recenter nato puero conjunxit : ex hoc enim significavit vetustatem legis in novitatem gratiae transituram. II ad Corinth. v, 17 : Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

Secundum mysterium est, quod puer susceptus novus et recens ulnas senis texit. Et in hoc significatur, quod gratia novitatis Christi tegit vetera et occultat, ne de cætero videantur ad observationem. Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetu-

stissima veterum, et novis vetera supervenientibus projicietis.

Tertiùm mysterium, quod puer novus susceptus vacuitatem ulnarum replevit. Et per hoc significatur, quod omnia quæ in lege veteri sunt secundum figuram veri et boni, implentur per Christum. Matth. v, 17 : Non veni Legem solvere, sed adimplere. Matth. iii, 15 : Sic decet nos implere omnem justitiam.

Accepit ergo eum sic præsago corde in ulnas suas, « et benedixit Deum. » Sicut enim perfectus fuit virtute, spiritu, interna consolatione, et instinctu, et opere : sic perfectus fuit verbo in gratiarum actione. Et hoc est quod dicit : « Benedixit, » hoc est, gratias egit, « Deum, » in Deum dirigens bona quæ accepit. Eccle. 1, 7 : Ad locum unde exeunt flumiva, revertuntur ut iterum fluant.

« Et dixit. » Sicut perfectus fuit in gratiarum actione, sic perfectus fuit in prophetia. Hoc est quod prophetando dixit. I ad Corinth. xii, 8 : Per spiritum datur sermo sapientiae. Et hoc canendo dixit. Judicum, v, 3 : Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel.

« Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace :

Quia viderunt oculi mei salutare tuum. »

Ecce canticum prophetiæ ipsius, quod dividitur in duo. Primo enim accepit dimissionis licentiam : veritatem confitens in responso, quod a Spiritu receperat. Secundo, ad quid Deus Pater salutare suum paravit in Jesu, determinat.

In primo autem duo dicit. Petit enim in pace dimitti : secundo, verum confitetur responsum Spiritus sancti.

In primo tangit quinque. Primo enim secundum ordinem litteræ determinat

<--- Page Split --->

tempus consolationis et pacis incepisse, dicens: "Nunc. » Non ante hoc tempus, sed « nunc, » ex quo Patri obediens formam servi accepit, et in templo ut hostia pro nobis oblatus est. Isa. xlix, 8: In tempore placito exaudivi te. Psal. ci, 14: Misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. II ad Corinth. vi, 2: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

Secundo, secundum ordinem litteræ dimitti precatur, dicens: « Dimittis. » Assertive ponit, quia jam ex promisso dimittit in effectu. II ad Timoth. iv, 6: Ego jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. Quidam exponunt præsens pro futuro, « dimittis, » hoc est, dimittes. Sed non oportet : quia verificato responso, statim dimissus erat : et senile corpus statim resolvi incipiebat. II Petr. i, 14: Certus quod velox est depositio tabernaculi mei.

Tertio, secundum seriem litteræ suam profitetur conditionem, dicens: « Servum tuum. » Psal. cxv, 16: O Domine, quia ego servus tuus. Et est servus, servi formam exhibentis. Isa. xlix, 3: Servus meus es tu, Israel, scilicet qui vides Deum, quia in te gloriabor.

Quarto, confitetur honorem pueri, dicens: « Domine, » quamvis sit pauper. Genes. xxvii, 37: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi.

Deinde confitetur veritatem promissi: « Secundum verbum tuum, » mihi in Spiritu responsum. Quod enim Spiritus dixit, verbum pueri fuit : quia Spiritus a puero procedit. Joan. xvi, 15: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Ad Titum, 1, 2: Quam promisit qui non mentitur, Deus.

« In pace » reconciliationis quam nuntiabo inferis. Psal. iv, 9: In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Eccli. xliv, 14: Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Haec enim pax fuit in limbo Patrum, qui spe felici

Redemptoris exspectabant adventum : qui limbus etiam dicitur sinus Abrahæ. Luc. xvi, 22: Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Et dicit Hieronymus, quod hæc est requies beatorum paüperum.

Sequitur:

« Quia viderunt. »

Ecce secundum, de veritate promissi. Viderunt autem simul visu exteriori cum interiori. Luc. iii, 6: Videbit omnis caro salutare Dei.

« Oculi mei, » interiores et exteriores. Isa. xxxii, 3: Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.

« Salutare tuum, » hoc est, Jesum. Habacuc, iii, 18: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Genes. xlix, 18: Salutare tuum exspectabo, Domine.

« Quod parasti ante faciem omnium 3 1 popularum :

Lumen ad revelationem Gentium, 3 2 et gloriam plebis tuæ Israel. »

Secundum est istius cantici.

Et dicit tria, scilicet, qualiter in communi omnibus hoc salutare paratum est: secundo, qualiter specialiter paratum est Gentibus : et tertio, qualiter in speciali paratum est Judæis.

De primo autem in communi dicit : « Quod, » salutare, « parasti, » carne assumpta te visibilem faciendo. Baruch, iii, 38: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

« Ante faciem, » ut facie ad faciem videant. Apocal. i, 7: Videbit eum omnis oculus.

« Omnium populorum. » Communis enim salus paratur omnibus contuenda. Ad Roman. iii, 23: Omnes enim pecca-

<--- Page Split --->

verunt, et egent gloria Dei. Matth. vn, 11: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac, et Jacob in regno cælorum. Undo, Matth. xi, 28, ipse dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

« Lumen, etc. »

Tangit quod specialiter paravit Gentibus, quae in tenebris sedebant: et lux intelligentiæ legis non illuminabat eos, dicens: « Lumen. » Joan. 1, 9: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Est autem lumen, ut dicit Avicena, reflexio lucis procedens a luce: et sic significat Filium qui procedit a Patre, et reflectitur in animas sanctas. Psal. xxxv, 10: In lumine tuo videbimus lumen. Supra, 1, 79: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

« Ad revelationem gentium. » Alia littera : Ad illuminationem Gentium, » hoc est, Gentilium, qui gentes dicuntur, in generis jure permanentes. Dicuntur etiam Gentes quasi geniti tales. Dicuntur pagani a pagis quos inhabitant. Psal. cxvi, 1: « Laetamini, Gentes, cum plebe ejus. » Ubi nos habemus : Laudate Dominum, omnes gentes : laudate eum, omnes populi. Malach. 1, 11: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus : et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.

Parasti ergo salutare tuum « lumen, » hoc est, in lumen, vel ad lumen, « ad revelationem, » sive « ad illuminationem Gentium. » Isa. lx, 3: Ambulant Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Isa. ii, 3 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.

Specialiter autem tangit ea quae contulit Israeli dicens :

« Et gloriam. »

Quid sit gloria jam ante dictum est. Gloria autem est clara cum laude notitia: et ad gloriam talem salutare suum paravit Israeli. Et hoc est quod dicit: « Et gloriam plebis tuæ. » Psal. xciv, 7: Et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. Osee, 1, 10: In loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.

Et vide ordinem, quoniam primo dicit: « Ad revelationem Gentium, » et postea: « Et gloriam plebis tuæ Israel, » propter hoc quod dicit Apostolus, ad Roman. xi, 23 et 26: Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus færet. Et ideo præmittitur: « Lumen ad revelationem Gentium. »

Attende autem, quoniam jam habita sunt quatuor cantica in isto Evangelio. Canticum quidem Zachariæ, in quo in multis gratiis nobis salutem erexit et cornu salutis. Et quia hoc secundum effectum factum est in Resurrectione, ideo in Matutinis laudibus, quæ in honorem Resurrectionis decantantur, hoc stando decantatur. Est etiam habitum canticum Beate Virginis, in quo dicitur, quod Dominus ad humilitatem ancillæ respexit : quod quia in sexta ætate factum est, ideo in sexta hora decantatur, hoc est, in Vespera, quæ sexta est a Laudibus matutinis. In cantico autem Simeonis in pace dimissorum fit mentio, qui sunt quiescentes: septima autem ætas est quiescentium : et ideo in septima, hoc est, in Completorio decantatur. Quartum autem canticum est Angelorum, qui non pertinent ad ætatem aliquam : et ideo extra horas in Missa decantatur.

Hæc igitur quoad puerum est prophetia Simeonis.

« Et erat pater ejus et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo.

<--- Page Split --->

Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam, matrem ejus. »

Hic incipit secunda pars prophetiae Simeonis. Et, sicut praecedens, ita ista dividitur in duas partes, in quarum prima prophetandi accipit occasionem : in secunda autem accipit prophetiae exordium. Sicut enim praecedens est de puero, ita ista est de ordinatis ad puerum.

Jesu dicebantur? Hæc igitur sunt : quia Angelus nuntiabat, intra uterum matris filius exsultabat, Angeli canebant, pastores laudabant, stella apærebat, Magus currebat, mutus loquebatur, conjugata prophetabat : et alia multa, quæ de parvulo dicebantur : et ideo pater ejus et mater mirabantur. Daniel. iii, 99 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus.

Prima quidem ponitur cum dicitur : « Et erat pater ejus, » putativus Joseph. Isa. viii, 4: Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, aufertur fortitudo Damasci.

« Et mater, » Virgo Beata. Infra, ii, 48 : Ecce pater tuus et ego dolentes, quaerebamus te.

Attende, quod nullus est pater Christi spiritualis vel naturalis nisi solus Deus Pater : quia spiritualiter nemo format eum in cordibus fidelium nisi Deus. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Joan. viii, 41 : Unum patrem habemus Deum. Sed matrem veram, et spiritualem, et corporalem habere potest. Matth. xii, 49 : Ecce mater mea, et fratres mei. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Isa. lxvi, 13 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Pater ergo non est nisi putativus. Luc. iii, 23 : Ut putabatur filius Joseph.

« Et benedixit illis Simeon. »

Qua autem benedictione benedixerit non est digestum : sed creditur quod sicut benedixit Heli Annam pro fenore quod accommodavit 1, multo magis Simeon qui major fuit quam Heli, benedixit parentibus Jesu pro Redemptore, quem obtulerunt Domino in templo suo. « Et dixit ad Mariam, » specialiter, quæ fuit vera mater ipsius : intus corde prius, et postea in utero ipsius formatus est a Spiritu sancto. Isa. xlix, 5 : Formans me ex utero servum sibi,

« Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur :

Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. »

Hi ergo, scilicet pater et mater « erant mirantes. » Omnia enim mira sunt quæ sunt de parvulo Jesu. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ?

« Super his. » Bene dicit « super, » quia omnia super erant et non subtus, eminentia enim erant. Deuter. xxvii, 13 : Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter.

Ista est prophetia, et habet duos paragraphos. Primus est de Infante in comparatione eorum quæ spiritualiter ordinantur ad ipsum. Secundus est de Matre, quæ spiritualiter et corporaliter conjungitur ei.

In primo enim dicit tria : quia quibusdam est in ruinam, et quibusdam in resurrectionem, et quibusdam in signum cui contradicetur.

« Quæ dicebantur de illo. » Quærit Origenes : Quænam sunt quæ de parvulo

De primo dicit :

« Ecce. » Quasi dicat : In evidenti est :

<--- Page Split --->

cum statim apparebit, et apparuit in Herode. « Positus est, » hoc est, immobiliter fundatus est iste. 1 ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides sperandum substantia rerum. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram ædificabo ecclesiam meam. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum 1 : qui crediderit, non festinet.

« Hic » puer, « in ruinam, » hoc est, ruinæ occasionem, quæ sumitur ex ipsis, non ex puero : quia puer quantum est de se, omnes facit resurgere : sed ipsi sua infidelitate ruunt. Ruunt autem ad veritatem ipsius infideles. Ad gratiam ipsius ruunt mali et peccatores. Isa. iii, 3 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Isa. viii, 14 et 13 : In lapidem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Offendunt enim sine causa se scandalizantes, cadunt in peccatum declinantes, irretientur obstinatione se in peccato tenentes, et capientur æterna sententia in pœnis permanentes. Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit : quia lingua eorum et adventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.

His ergo est in ruinam.

Et attende, quod ruinæ eorum Christus nec est causa per se, nec per accidens, nec etiam occasio, quæ minor est quam causa per accidens. Sed ipse est in ruinam eorum, sicut sol est in tenebras : quia ubi non est lumen solis, est tenebra : et tamen quantum est de sole, ubique est lumen. Sed id quod interponit se, sine causa solis facit quod sol illuc non effundit lumen suum. Job, xxiv, 13 :

Ipsi fuerunt rebelles lunini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

« Et in resurrectionem multorum, »

Omnibus videlicet qui fide et moribus convertuntur ad ipsum. Et horum resurrectionis causa est ipse. Est autem resurrectio a culpa per gratiam. Resurrexit propter nostram justificationem. Est etiam resurrectio a pœna per gloriam. Ad Roman. vi, 9 et seq. : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, hoc est, ad Dei similitudinem,, ut de cetero non cadatis. Isa. xiv, 29 : Ne lateris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui.

« Multorum » autem dicit : quia sufficienter causavit quidem resurrectionem omnium : efficienter autem non causat nisi resurrectionem fide et opere devotorum.

« In Israel, » quia illis primitus prædicavit. Matth. xv, 24 : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Et ex illis quidam crediderunt. Joan. iii, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Joan. xi, 25 : Ego sum resurrectio, et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet.

« In ruinam » autem est eorum qui non credunt. Joan. iii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Psal. i, 5 : Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum.

« Et in signum cui contradicetur. »

Tertio, est in signum : signum quidem

<--- Page Split --->

significationis suae voluntatis, ut praemia acquirantur, et peneae caveantur per praedicatum Evangelium. Psal. lix, 6 : Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, hoc est, percussionis occultae, quae fiet per judicium. Aut in signum miraculi fidem aedificantis. Omnia enim miracula sunt, et signa, quae fecit. Ad Hebr. it, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem ? Item, in signum quo Christo consignamur, per signum fidei quod est baptismus, quod est signaculum quo Christo consignamur. Ezechiel. ix, 4 : Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem : et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.

Hic signis contradicitur.

De contradictione quidem primi signi, Habacuc, 1, 3 et 4 : Factum est judicium, scilicet, perversum, et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex. Quidam enim contradicunt verbo, de quibus jam dictum est, Act. xxvii, 22 : De secta hac notum est vobis quia ubique ei contradicitur. Quidam autem factis, de quibus dicitur, ad Titum, 1, 16 : Confientur se nosse Deum, factis autem negant. Signo etiam miraculorum ejus contradicitur a magis Pharaonis, hoc est, a defensoribus infidelitatis. Psal. xvii, 44 : Eripies me de contradictionibus populi : constitues me in caput Gentium. Haec verba dicit filius ad patrem. Tertio signo contradicitur a falsis Christianis, Jerem. xv, 10 : Vae mihi, mater, quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra ?... omnes maledicunt mihi. Alia littera : « Omnes contradicunt mihi. » Ecce qualiter positus est in si-

gnum cui contradictur secundum Glossam.

Est tamen Christus multis modis positus in signum. In signum quidem humilitatis, sanitatis, dominationis sive ducatus ducis militiae, suae patientiae, tribulationis, quietis, et contemplationis sive absconsionis. Et hoc per sacramenta quae exhibuit in seipso.

De primo, Supra, 11, 12 : Hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum.

De secundo, Numer. xxi, 8 : Fac serpentem aneum, et pone eum pro signo : qui percussus adpexerit eum, vivet. Hujusmodi enim signum Christus est in sacramentis.

De tertio, Isa. v, 26 : Elevabit Dominus signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrse, scilicet sub dominationem et invocationem Filii, et sub victricia signa ejus.

De quarto autem, Thren. iii, 12 : Posuit me quasi signum ad sagittam. Et hoc factum est in cruce quando quilibet infixit in eum spicula sua, vel operis, vel linguae, vel utriusque.

Contemplationis autem et quietis et absconsionis signum est in sepulcro. Matth. xii, 39 : Signum non dabitur ei, scilicet generationi nequam, nisi signum Jonae prophete.

Est autem adhuc Dominus signum redemptionis per descensum ad inferos, et signum exaltationis quo fide et conversatione pergere debeamus per resurrectionem et ascensionem ad coelos. Isa. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. In spiritualibus autem quotidie petit se poni signum amoris quo tendat affectio cordis. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Ponit etiam se signum veritatis in illuminatione cordis. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.

Sic igitur hic positus est « in signum. »

<--- Page Split --->

Et puto quod litteraliter intelligitur in signum divinae potestatis. Joan. ut, 2: Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Joan. ix, 32 et 33: A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caesi nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. His tamen signis contradictum est, Matth. xii, 24: Non ejecit daemones nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Joan. viii, 48: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

« Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. »

Secunda pars prophetiae quae pertinet ad matrem. Et expositio litteralis hic duplex, et tertia est mystica in Glossa.

Prima est quam credo veriorem esse, quod possessivum pronomen resolvatur in primitivum. « Tuam, » hoc est, tuiisius Mariae, « animam, » non corpus, « pertransibit, » in diversa secando, « gladius, » hoc est, piena passionis quae in filio tuo est in corpore, perverberat animam tuam in compassione : ut dolores quos non habuisti in partu, ut sentires te esse matrem, nunc exsolvas in morte, matrem sentiendo te. Et haec est expositio Damasceni. Unde in prosa :

Nunc exsolvit cum usura Gemitus quos paritura Natura detinuit : Tempus nacta nunc natura, Nunc reposcit sua jura, Nunc dolores acuit.

Et sic exponitur illud Joannis, u, 4 : Quid mihi et tibi est, mulier ? Nondum venit hora mea. Quasi dicat: Ex te non habeo quod signa faciam. Nihil ad te de signis. Tempus veniet passionis cum te matrem recognoscam, et tu me filium : cum patiar in eo quod ex te habeo tibi commune.

Secunda expositio est ut pronomen tuam sit possessivum, sic : « Tuam, » hoc est, filii animam quam diligis ut tuam, « ipsius animam pertransibit gladius, » quia Christus non est passus tantum in corpore, sed etiam in anima. Thren. i, 2 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus.

Tertia mystica est. Ad Ephes. vi, 17 : Assumite gladium spiritus (quod est verbum Dei). Ad Hebr. iv, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hic penetrat animam credentis, quae est Maria secundum quod ipsa est imago Ecclesiae : quia non venit pacem mittere, sed gladium 1.

« Ut » ex hac pertransitione gladii, « revelentur, » hoc est, palam fiant, « cogitationes, » quae sunt de Christo, « ex multis cordibus, » quia multi ex hoc cognoscent qualia de Christo cogitant : bona quidem in confessione fidei : mala autem in fidei contradictione. Et hoc non mutatur in omnibus expositionibus, Job. xxvii, 11 : Abscondita in lucem produxit. I ad Corinth. iv, 3 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.

Sic ergo terminatum est testimonium Simeonis Prophetae.

« Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor : quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. »

Ne qua professio testimonio Christi

<--- Page Split --->

desit aut sexus, post testimonium senis, inducitur vidue Anne testimonium : ut ex eisdem habeamus et ex tot reparationem vitae, ex quibus et quot habuimus initium mortis. Vir enim et mulier sibi et diabolo consentientes, induxerunt mortem. Sapient. i, 13, 16 : Deus mortem non fecit,... sed impii manibus et verbis accersierunt illam. Similiter vir et mulier sibi invicem et Deo consentientes confessione sua adduxerunt vitam : duo virgines, Joseph, et Maria : duo conjugati, Zacharias, et Elisabeth prophetaverunt. Supererat de viduis : et ideo venit ad templum Simeon viduus, ut creditur, quia aliter cum uxore venisset. Venit Anna vidua, ne aliqua vitae professio deesset vel sexus.

Et hoc est :

« Et erat Anna. » Quia vero, sicut dicitur, Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et, Psal. xlix, 16 : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Ideo haec vidua primo a multis commendatur, et postea laudans Christum perhibetur.

Commendatur autem a nomine, a genere, a longanimitate, a castitate, et cultus divini devotione.

A nomine quidem quando dicitur : « Et erat Anna, » quae gratia ejus interpretatur. Proverb. xi, 16 : Mulier gratiosa inveniet gloriam. Ruth, ii, 10 : Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem. Exod. xxxiii, 12 : Invenisti gratiam coram me.

Quinque autem hujus nominis leguntur excellentis famae mulieres. I Reg. 1, 2, legitur Anna, mater Samuelis. Tob. vii, 2, Anna, uxor Ruguelis. Tob. i, 9, Anna, uxor senioris, et mater junioris Tobiae. Non legitur autem in Canone, sed ab omnibus perhibetur, et in Evangelio Nazareorum legitur de Anna, uxore Joachim, matre Beatae Virginis. Hic etiam legitur de Anna, teste Salvatoris. Prima postulatum a Deo accepit, se-

cunda oratione sua daemonium a filia compescuit, tertia gaudium de supplementis necessitatum, et curationis infirmitatum per Angelum recepit, quarta Filium Dei protulit, quinta Christo testimonium perhibuit.

Significant spiritualiter, quod gratia Dei haec quinque in quolibet homine perficit, orationem scilicet exaudibilem, Joan. ix, 31 : Peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Secundo, praevalet diabolo contra tentationem, I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Facit etiam defectus et infirmitatis curationem, Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Job, v, 26 : Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Facit adhuc partum divinum, qui Deum concipit et parit, Ruth, iii, 10 : Benedicta es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti. Inducit ad laudem gratiae, II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.

Commendatur a Sanctis, Spiritus revelatione.

« Prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. »

Et etiam commendatur a genere. Et quia nobilitas generis decoratur virtute, ideo primo laudatur a dono Spiritus, quod in eam a patre quasi haereditarie processit. Hieronymus : « Hoc solum vi- « deo in nobilitate generis appetendum, « quod quasi quadam necessitate adstrin- « guntur ne a majorum nobilitate de- « generent. » Secundo commendatur a patre, tertio a tribu.

A revelatione autem commendatur cum dicitur :

« Prophetissa, » cui Spiritus multa revelavit, Sapient. vii, 27 : Per nationes

<--- Page Split --->

Spiritus sapientiæ in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Quatuor autem fæminæ prophetissæ leguntur, et quatuor aliæ prophetasse. En prophetissæ : prima fuit Maria, soror Moysi : secunda fuit Debbora : tertia fuit Holda prophetissa 1. Quarta est ista. De quatuor autem prophetantibus, Act. xxi, 9 : Philippo erant quatuor filiæ virgines prophetantes.

Prima, scilicet Maria, canebat canticum de redemptione populi, in figura redemptionis Filii Dei. Exod. xv, 20 et 21 : Sumpsit Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris quibus præcinebat. Secunda, scilicet Debbora, prudentia sua judicabat populum, et expugnavit diabolum in figura sapientiæ Christi, et victoriæ diaboli, Judicum, iv, 4: Erat Debbora prophetis, uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. Tertia, id est Holda, remissionem indicabat regi Judææ, IV Reg. xxu, 18 et 20 : Regi Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis :... Colligeris ad sepulcrum tuum in pace. Et hoc fuit in figura pacis Christi, in qua dimitti se rogavit Simeon 2. Quarta ista propalat ab aliis præfiguratam confessionem fidei.

Prima, Maria interpretatur amara, signans amaritudinem pænitentiæ et passionis, in qua submerguntur spirituales Ægyptii. Secunda, Debbora interpretatur apis, in significationem dulcedinis sapientiæ Christi. Psal. cxviii, 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Tertia, Holda discretio mea interpretatur, quia per pacem Christi mali a bonis discernuntur : quia, Isa. xlviii, 22, dicitur, quod non est pax impiis, dicit Dominus. Quarta, Anna gratia dicitur, quia gratiae Dei fert testimonium. Joan. 1, 16: De plenitudine ejus nos

omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

« Filia Phanuel, » Phanuel facies Dei interpretatur: quia ita fuit divinus, ut facies Dei in ipso resultaret. Unde, Genes. xxxii, 30 : Vocavit nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. I Joan. ni, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. Hic ergo tam divinus genuit Annam Dei gratiam.

« De tribu Aser. » Ecce commendatio a tribu. Hic autem Aser fuit octavus filius Jacob, de Zelpha natus, qui ex ordine nativitatis ad beatitudinem pertinet : quia octo sunt beatitudines per numerum meritorum 3, quamvis sunt septem per numerum præmiorum. Ezechiel. xl, 34 et 37 : In octo gradibus ascensus ejus, scilicet ascendebatur ad templum. Et sic pertinet ad testimonium novæ gratiae, quæ per octavam resurrectionis consecratur, Veteri Testamento in septenario terminato. Eccle. xi, 2 : Da partem septem necnon et octo.

Aser autem interpretatur beatus, dicente adoptante eum matre, Genes. xxx, 13 : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres. Quæ beatitudo in hac filia Anna confirmata est, quæ beatificanti omnes beatos reddidit testimonium. Supra, i, 45 : Beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino, Deuter. xxxiii, 24 : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis.

« Hæc processerat in diebus multis. »

Hic commendatur a longanimitate piæ et sobriæ et devotæ exspectationis consolationis istius.

Et dicit : « Processerat, » quia semper

<--- Page Split --->

profecti. Eccli. xvn, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cepi : hae mutatio dexterae Excelsi.

« In diebus » autem ponit, quia omnis vita ejus lux fuit virtutis, et nulla nox tenebrarum interposita. Sapient. xvii, 1 : Sanctis tuis maxima erit lux. Ad Roman. xiii, 12 et 13 : Indumur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Horum dierum multos habuit. Genes. xxiv, 1 : Erat autem Abraham senex dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei. Nondum autem erat plena dierum, quia hoc donum plenitudinis datur in morte. Genes. xxxv, 29 : Consumptus aetate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum.

Sic ergo fuit exspectando salutare Dei promissum. Ad Hebr. vi, 15 : Sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Ad Roman. n, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ?

« Et vixerat, etc. »

Commendatur hic ab omni statu castitatis. Primo quidem a statu castitatis conjugalis : quia vixerat, non mortua fuerat concupiscentiis. I ad Timothy. v, 6 : Quæ in deliciis est vivens mortua est.

« Cum viro. » Concordiam notat subjectionis. Est enim beneplacitum Deo, et probatum coram hominibus, vir et mulier sibi consentientes 1. Notatur etiam in hoc thori fides quæ suo viro contenta est. Tobiæ, iii, 18 : Virum cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.

« Annis septem, » quasi cum duce suæ virginitatis. Jerem, ii, 4 : Dux virginitatis meæ tu es.

« A virginitate sua » perdita. Et in hoc notatur laus castitatis virginalis quam ante virum suum custodierat.

Tobiæ, iii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.

« Et hæc vidua, etc. »

Ecce commendatio a viduitate. Quod magnum est, quia dicit Ambrosius, quod juvenes viduæ plusquam virgines tentantur propter recordationem delectationis expertæ. Psal. cxxxı, 15 : Viducm ejus benedicens benedicam. Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris.

« Usque ad annos octoginta quatuor » suæ aetatis, quando hæc facta sunt quæ hic narrantur. Octoginta autem quatuor sunt septies duodecim. Unde quantum fuit cum viro in deliciis, tantum afflixit se jejuniis et viduitatis opprobriis, et penuriis. Et hoc significatur, Baruch, iv, 28 : Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Hæc autem non tantum decies requisivit, sed addidit ut citius placeret et melius. De licito usu matrimonii pœnitentiam fecit, ut consolationem divinam facilius inveniret : imitata Judith viduam, quæ ex quo mortuus est vir ejus, secretum cubiculum pro templo fecit in superioribus domus suæ, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et cilicium habuit super lumbos suos 2. Hæc autem duodecies septem annis vidua fuerat, quæ octoginta quatuor faciunt : duodecim referens ad perfectionem evangelicae gratiae, et septem ad delicias expertas. Matth. xix, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

<--- Page Split --->

« Que non discedebat, etc. »

« Et obsecrationibus. »

Laudatur hic a cultu. Et ponit sex : instantiam videlicet, cultum, afflictionem corporalem, orationis devotionem, servitutis obsequium, et obsequii continuitatem indefessam.

De instantia dicit : « Quæ non discedebat. » Luc. xviii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere. Ad Roman. xii, 12 et 13 : Orationi instantes, necessitatibus Sanctorum communicantes. I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate.

Quærit autem Glossa : « Qualiter potuit esse quod non discessit ? » Sed ad hoc dicendum, quod non dicitur discedere, quæ semel se templo devovit, et per contrarium actum devotionem illam non revocavit : sicut in projectione lapidis, semel ictum facit manus, et hic impetus durat quamdiu lapis non cadit. Ita ergo dicitur quod non discedebat. Ruth, n, 7 : De mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.

« De templo. »

Ecce tangitur cultus. Ecclesiae enim sanctae debemus terere limina. Psal. lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Psalmo eodem, y. 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia. Psalmo eodem, y. 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine.

« Jejuniiis. »

Commendatio est ab afflictione corporali. Apocal. xviii, 7 : Quantum glorifcavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Joel, n, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu, et scindite corda vestra.

Ecce commendatur a devotione orationis. Est autem obsecratio ob sacrum petitio vel oratio : quia est oratio adjurans Deum per sacramenta quæ exhibuit. Ita et ista orabat Deum, contestans eum per sacramentum suæ veritatis, quia promisit, Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur. Et illud Psalmi l, 6 : Justificeris in sermonibus tuis. Daniel. ix, 16 : Avertatur, obsecro, ira tua, et furor tuus a civitate tua Jerusalem. Et, ibidem, y. 18 : Propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos, et vide desolationem nostram. Sic enim Deum contestando sæpe ista vidua obsecrata est. Tobiae, xii, 8 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna.

« Serviens nocte et die. »

Ecce continuitas. Psal. xli, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Die enim jejunabat et operibus insistebat, et nocte orabat. Dicitur autem, serviens, propter omnium præceptorum Domini sui observantiam. Psal. n, 11 : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Ad Roman. i, 9 : Testis mihi est Deus, cui servio spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Psal. lxii, 7 et 8 : Si memor fui tui super stratum meum, scilicet in matutinis memor fui tui super stratum meum : in matutinis meditabor in te : quia fuisti adjutor meus. Et similiter in die, Psal. liv, 18 : Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo : et exaudiet vocem meam.

« Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de

<--- Page Split --->

illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. »

Hic tangitur accessus ad prophetiam. Et tangit tria : instinctum Spiritus sancti, et confessionem Dei, et ædificationem proximi.

Instinctum Spiritus sancti tangit, quando dicit : « Et hæc, ipsa hora, » quando Simeon in ulnas puerum accepit, per instinctum Spiritus sancti, « superveniens, » ad alios. Unde Spiritu venit, non vocata : sicut et Simeon. Ezechiel. 1, 12 : Ubi erat impetus Spiritus illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

« Confitebatur Domino. » Secundum est de confessione laudis et gratiarum actionis. Psal. CVIII, 30 : Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum.

« Loquebatur de illo. » Ecce ædificatio proximi : quia de illo dicens prophetias loquebatur. I ad Corinth. XIV, 12 : Qui æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis.

Et hoc est quod sequitur : « Omnibus qui exspectabant, » per spem. Luc. XXIV, 21 : Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.

Conclusio est istius historiae de Ipapanti Domini.

Et attende, quod perfecto obsequio et testimonio, occulte rediverunt in Nazareth, ordinantes de re familiari, et impensas accipientes statim fugerunt in Ægyptum, et non rediverunt ante revelationem Angeli. Et hoc transit Lucas quasi non factum, quia a Matthæo secundum historiam et omnem circumstantiam ejus sufficienter erat descriptum.

Et hoc est : « Ut perfecerunt omnia. » Opera enim sacramentorum Dei perfecta sunt. Deuter. XXXII, 4 : Dei perfecta sunt opera.

« Secundum legem Domini, » quæ omnium operum est mensura. Unde, Ezechiel. XL, 3 : Funiculus mensura erat in manu mensurantis templum et ædifica ejus.

« Reversi sunt, » occulte, « in Galilæam, » ad obsequium et curam rei familiaris. Genes. XXX, 30 : Justum est ut aliquando providæam etiam domui mææ.

« In civitatem suam Nazareth, » semper florentes in divinis, et in privatis, et familiaribus.

Sequitur :

« Redemptionem Jerusalem t. » Jerusalem nominat quia ipsa fuit metropolis : et ea redempta, tota terra redempta intelligitur de manu Herodis, per quem diabolus intelligitur secundum Glossam. Act. XII, 11 : Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. Jerem. XXXI, 11 : Redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.

« Puer autem cresc ebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. »

Percatis his quæ ad infantiam pertinebant sacramentis, et miraculis, et testimoniis, agit Lucas de incremento pueri, et de his quæ ad incrementum pertinebant ex profectu sapientiæ et obedientiæ.

« Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. »

Et ideo continet hæc pars tres particulas : in quarum prima dicit profectum : in secunda, ostendit per quoddam speciale factum : in tertia, concludit sic esse ut dictum est.

Dicit autem in primo quatuor : corpo-

<--- Page Split --->

ris incrementum, spiritus confortationem, intellectus perfectionem, et gratiae Dei plenitudinem.

De primo dicit : « Puer autem. » Vocans jam puerum ab innocentiae puritate : quia primævam ætatem in omnis puritatis demonstratione peregit. Unde, Proverb. iii, 14 : Primi et purissimi fructus ejus. Unde dicit in Psalmo xvii, 21 : Secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. Significatur ideo per candelabrum quod erat ex auro purissimo 1 : quia ipse est candelabrum luminis, totum Ecclesiæ templum illuminans.

Hic ergo puer « crescebat, » per incrementa corporis, in se per momenta singula capiens augmenta, et in suis per crementa ad virum perfectum accedens. Ad Ephes. iv, 13 et seq. : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. In suis autem crescit incremento virtuttis : in se autem incremento corporis, et pervenit ad quantitatem, in qua nihil natura errante addendum erat vel diminuendum. Ad hanc enim suam perfectionem reformabitur status resurgentium, sicut dicunt Sancti. I ad Corinth. xiii, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Sic ergo crevit corpore, demonstrans unicuique naturalem perfectionem. Isa. lxv, 20 : Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos. Implere autem dies est secundum dies perduci ad incrementa.

« Et confortabatur. »

Secundum est de spiritus confortatione, et hoc dicit Glossa.

Attende autem, quod in Christo duplex fuit et est spiritus : increatus, et creatus. Increatus quidem numquam confortabatur, quia ab instanti conceptionis plenus in eo fuit. Ad Coloss. n, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Joan. 1, 14 : Plenum gratiae

et veritatis. Corporalis autem spiritus creatus est, sive fuerit naturalis, sive vitalis, sive animalis : et ille confortabatur, et maxime secundum partem sui quae dicitur animalis. Confortabatur autem ad formas intellectuum apprehendendas, et apprehensas tenendas, et tentas dijudicandas, et dijudicatas memoriae commendandas, et memoratas explanandas. Et sic intelligitur quod spiritu confortabatur. Et sic intelligitur, Isa. viii, 4 : Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, supple, non spiritu divino, sed suo : auferetur fortitudo Damasci. Quidam tamen dicunt quod confortabatur spiritu, quia ad modum confortati se habuit. Luc. xxii, 43 : Apparuit illi Angelus de cælo confortans eum. Sed sicut in corpore naturalia homini ostendit, ita etiam in spiritu humano ostendit naturalia. Et ille sic confortatur, ut dictum est.

« Plenus sapientia. »

Ecce dicit de intellectus perfectione, secundum quem ab instanti conceptionis omni sapientia plenus fuit. Quia sicut dicit Damascenus, non assumpsit ignorantiam. Quia licet sit pœna, tamen detractibilis, et vituperabilis pœna est ignorantia, et nostrae redemptioni et saluti officiens. Et ideo omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei sunt in ipso absconditi 1. Et parum ante, §. 2 : In omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu. Tamen secundum experimentalem cognitionem, quae ex sensibus oritur, Christus profecit : sed per hanc nihil accepit quod prius multo nobiliori modo non habuerit.

« Et gratia Dei erat in illo. »

Ab instanti conceptionis, et non per momenta singula crescens. Joan. i. 14 :

<--- Page Split --->

Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Tamen istam ostendebat per momenta plus et plus, et tunc proficere coram hominibus putabatur. Defectus enim gratiae non est assumptus a Christo : quia etiam illa pœna vituperabilis est, et nostræ non expediens redemptioni. Unde quod diabolus per superbiam amisit, Filio Dei secundum veritatem conveniens fuit. Ezechiel. xxviii, 12 et 13 : Plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum. In sapientia tamen et gratia proficere dicitur quando suos proficere facit. I ad Corinth. iii, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.

« Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. »

Hic est secundum historiae hujus, in quo continetur probatio præmissæ partis.

Tanguntur autem hic duo : factum scilicet, unde occasionatur demonstratio profectus et plenitudinis sapientiæ, et ipsa demonstratio.

Factum autem tangitur cum dicitur : « Ibant parentes ejus. » Præceptum enim erat , quod tribus vicibus apparerent non manu vacua in loco quem elegisset Dominus : in Pascha videlicet, in Pentecoste, et Scenopegia : sed propter aliquam occasionem, in duobus festis aliqui excusari poterant, scilicet, in Pentecoste, et Scenopegia : sed in Pascha nullo modo nisi per infirmitatem, vel urgentem viae timorem, vel causam valde legitimam. Parentes autem Domini cum devoti essent, excusationem præcipue non prætendebant in Pascha.

Et hoc est quod dicit :

« Et ibant, » latenter, ut dicit Augustinus, propter Archelai timorem post ab Ægypto reversionem « parentes ejus, » pater putativus, et mater vera, « per omnes annos, » hoc est, singulos annos, religionis amatores, « in Jerusalem, » ubi erat locus quem elegit Dominus, ut cultus suus esset ibi. Psal. cxxi, 4 : Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.

« In die solemni, » quia illud festum erat solemnius aliis, « Paschæ, » id est, transitus : quando percussore transeunte per Ægyptum, filii Israel sunt liberati ab exterminatore 2. Et hæc est expositio litteralis.

Tamen generaliter verum est, quod parentes Christi de genere ipsius frequentant dies festos. Mater quidem in qua formatur in corde, et frater qui ex eodem Patre Deo per adoptionem natus est. Matth. xii, 49 : Ecce mater mea, et fratres mei. Pater autem suus nullus est vere : quia nullus format eum et generat de sua substantia nisi Pater coelestis : et nullus format in cordibus fidelium nisi Pater coelestis, qui est Deus Trinitas. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in coelis. Unde, Matth. xxiii, 9 et 10, præcipit, quod patrem non vocemus nobis super terram, sicut nec magistrum : quia unus est Pater noster et unus Magister, qui in coelis est.

Dicuntur tamen aliquando patres, qui ad hoc per ministerium operantur ut formetur in cordibus fidelium. I ad Corinth. iv, 13 : Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Et sic consuevit dici quod septem sunt, quæ faciunt hominem dici patrem : ordo videlicet Sacerdotum. Sic sacerdos dicitur pater, Isa. xxii, 21 : Erit quasi pater habitantibus Jerusalem. Beneficium ab aliquo

<--- Page Split --->

collatum eo quod reservat eum in esse, cui collatum est, Jerem. xxxi, 20 : Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus. Et hoc est simile patri adoptivo : sicut David fuit pater Nathan. Senior etiam, et maxime imbuens secundum disciplinam : sicut Religiosi patrem vocant eum qui præest secundum Regulam : secundum quem modum dicitur, Proverb. i, 8 : Audi, fili mi, disciplinam patris tui. I ad Timoth. v, 1 et 2 : Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : anus, ut matres : juvenculas, ut sorores, Dicitur etiam pater doctrina imbuens, Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostra eruditores habuimus, et reverebamur eos. Dicitur etiam pater secundum affectum, qui diligit ut pater, II Machab. xiv, 37 : Razias... pro affectu pater Judæorum appellabatur. Dicitur etiam pater principalis in genere, ad quem totius generis est respectus et denominatio, Isa. xi, 2 : Attendite ad Abraham, patrem vestrum. Joan. viii, 36 : Abraham, pater vester, etc. Dicitur ultimo pater imitatione, Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Et, ibidem, y. 42 : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi, et veni.

Præter istos modos quibus metaphorice dicitur pater, dicitur pater proprie per creationem Deus, Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium vestrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Dicitur secundo pater, formans in similitudinem divinam, Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum. Dicitur pater, generans secundum naturam, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam.

Joseph ergo pater dicitur cura, et beneficio quod impendit, et opinione vulgi. Et sic intelligitur quod « ibant parentes ejus, etc. »

hic dicuntur non a pario, ris : sed a pareo, es : quia paruerunt obsequiis Domini. Sed hoc nihil est, et non est de intellectu litteræ.

Dicitur autem quod ibant « per omnes annos, » non quærentes excusationem quam multi quærebant. Et in hoc notatur parentum ad cultum Dei, et ad locum devotio. Tob. i, 5 et 6 : Cum irerit omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat, rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium, sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum, Deum Israel. Vituli aurei sunt divitie pomparum mundi ad lasciviam pertinentes, quos facit princeps hujus mundi, qui in Christo et in suis non habet quidquam 1.

Ipse enim et sui vadunt Jerusalem. Per omnes autem annos ibant in festis determinatis, ut superius dictum est, « in Jerusalem, » propter gloriam et solemnitatem loci. Isa. ix, 13 : Locum sanctificationis meæ, et locum pedum meorum glorificabo.

« In die solenni Paschæ, » hoc est transitus : quando transivit per Ægypttum, præclaras nationes in domibus Ægyptiorum interficiens, et domus Hebræorum liberans 2. Hoc enim factum est in figura agni Christi, qui tollit peccata mundi, qui suo sanguine liberare promiserat fideles in eodem die. I ad Corinth. v, 7 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Et in fide illa ascenderunt parentes Domini.

Sic ergo dictum est, unde sumpta est occasio veniendi ad solemnem locum ex parte parentum.

« Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

Quidam dixerunt quod parentes ejus

Consummatisque diebus, cum red-

<--- Page Split --->

irent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo, sedentem in medio Doctorum, audientem illos et interrogantem eos.

Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia, et responsis ejus.

Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse ?

Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.

Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. »

Tangit in isto secundo paragrapho qualiter Jesus venit ad locum.

Et tangit qualiter venit, et qualiter per sapientiam remansit, et qualiter non inventus, et quaesitus, et inventus fuit, et qualiter sapientiam demonstravit, et qualiter ab altitudine sapientiae descendens iterum se humiliavit, et qualiter omnia haec Mater Virgo sapienter illa in "posterius tempus memoriae commendavit et

contulit. Et isti sunt istius historiae paragraphi.

Primo ergo dicit qualiter venit ad locum, et qualiter mansit in loco, donec sacramentum de ostensione sapientiæ perageret.

Circa hoc tangit quatuor : aetatem, et comitatum, ascendendi rationem, et mansionem.

De aetate dicit :

« Cum factus esset Jesus annorum duodecim, » quae est aetas, secundi septennii complementum, in quo incipit pubertas et juvenilis discretio, sedatis jam motibus instabilis humidi quod in pueritia dominatur, quod non permittit fortes esse apprehensiones : in quo tempore, ut dicit Chrysostomus, nihil memoriale de se ostendit, volens per omnia, nostra in se demonstrare. Et ideo etiam liber de in/antia Salvatoris ab Ecclesia non est receptus : quia narrat infantilia Dominum in infantia praestendisse, in quibus nostrae infantiae similis non esset. I Reg. i, 24 : Puer erat adhuc infantulus. Conveniebat enim hoc, et propter nostrae infantiae similitudinem, et propter Herodis et Archelai et aliorum insidias. Apocal. xii, 4 : Draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Exspectavit ergo tempus pubertatis, quando aetati congruum est ostendere quid futurum jam floreat in operibus et profectibus juvenum : et tunc sapientiae fecit demonstrationem. Joel, n, 28 : Juvenes vestri visiones videbunt : et hae sunt visiones intellectuales. Baruch, n, 20 : Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram. Secundum astra enim in duodecim annis completur primus circulus nativitatis : non quod Salvator talibus subjacuerit, sed nos subjacemus, et nobis se similem demonstravit. Baruch, n, 34 et 35 : Stellea dederunt lumen in custodiiis suis, et laetata sunt : ... et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit illas. Stellea enim in custodiiis, sunt stella in locis circuli nativitatis, quae lucent ad profe-

<--- Page Split --->

ctum nati secundum præceptum Dei. Et ideo perfecto uno circulo nativitatis, stat ad circuli apprehensiones intellectus. Et tunc secundum naturam congruum fuit sapientiam demonstrare.

« Ascendentibus illis, »

Hoc est, parentibus. Et hic ponitur honestus suæ ascensionis comitatus: cum parentibus enim procedere juvenem, commendabile est. Contumax enim est, qui consortia et monita declinat; parentum. Proverb. iv, 3 : Ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. Non sicut ille filius prodigus, qui accepta parte substantiæ patris, profectus est in regionem longinquam : et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luzuriose 1. Psal. xvii, 26: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris.

« Jerosolymam, » locum religionis et studii. Illuc enim decet ire juvenem secundum ordinationem parentum : sicut nobis formam dat Salvator. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Locus autem pedum est visio pacis et religionis, Jerusalem sancta. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Eccli. li, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Psal. xli, 5 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.

« Secundum consuetudinem, » ex lege habitam, « diei festi » Paschæ. Ecce ratio motus. Non enim sine ratione moveretur de loco ad locum discurrens : sicut illi qui dicunt, Sapient. n, 8 et 9 : Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ : ubique relinquamus signa lætitiæ Hic autem movetur lege suadente, et die festo invitante.

« Consummatisque diebus. »

Dies festi consummantur tribus : sacrificiis, orationibus, et benedictione sacerdotum. Sacrificiis: unde, Exod. xxxiv, 20: Non apparebis in conspectu meo vacuus. Quinimo secum detulit quilibet quod offerret: et unde pauperibus et maxime Levitis assumptis epularetur. Orationem autem ibi faciebant, et petitiones suas Deo offerebant. Et benedictiones revertentes accipiebant. Psal. xxvi, 6: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: ecce primum. Cantabo, et psalmum dicam Domino : ecce secundum. I Reg. 1, 9 et 17, de Anna dicuntur hæc tria : immolavit enim, et comedit, et bibit coram Domino : oravit, et dedit ei Dominus petitionem suam : et Sacerdos benedixit ei dicens: Vade in pace. Et sic recessit. Et ista erat consummatio festi.

Dicit autem Glossa interlinearis, quod « consummatis diebus octonis. » Et hoc videtur contrarium ei quod dicitur, Exod. xii, 19: Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Et ad hoc dicendum, quod septem dies erant solemmes, quæ incipiebant luna vicesima prima et terminabantur luna quintadecima. Tamen, quia quartadecima luna ad vesperum immolabatur agnus, ideo numerata quartadecima die præcedenti festum, quod fuit Parasceve, hoc est, præparatio: fiunt dies octoni. Et hoc attendit Glossa, quod die decimaquarta ad vesperum, non inveniebatur fermentum in domibus eorum qui festum celebrabant 2. Quintadecima tamen dies erat principale festum, et alii sex dies erant adjuncti propter festi solemnitatem.

Hoc igitur est quod dicit : « Consummatisque diebus. »

Attende autem hic, quod ad festa celebranda hic invitamur per quatuor : Legis præcepto, præcepto pæna vallato, Legislatoris præmio, et tanto majorum exem-

<--- Page Split --->

plo. Præcepto quidem, Exod. xx, 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices. Præcepto pœna vallato, Numer. xv, 33, ubi præcipitur lapidari qui in die sabbati ligna collegit. Legislatoris præmio, Isa. LVI, 4 et 5 : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Exemplum autem majorum est hic, Isa. LVIII, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.

Sunt quidam qui hoc non faciunt, sed festum evacuant: quidam etiam deturpant: quidam vero ad perniciem festa determinant. Evacuant otiosi, lusibus et non laudibus divinis intendentes. Thren. 1, 7: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Illi autem laudibus non intendunt, sed ludis. Thren. 1, 4: Vix Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Alii per obscena deturpant, potibus et escis et venereis intendentes. Nec veniunt ad festum nisi ut impudico oculo ibi juvenculas inspiciant, et videantur ab ipsis. Isa. 1, 13 et 14: Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias, non feram: iniqui sunt custus vestri. Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Malach. 11, 3: Dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum. Hi autem ad perniciem determinant, qui homicidiis invigilant in festis: sicut, I Machab. 11, 38, in die sabbati perempti-sunt mille viri. Matth. xiv, 10, Herodes in festo suo decollari fecit Joannem. Pharao in festo suo suspendi præcepti pistorem suum 1. Amos, v, 21: Odi et projeci festivitates vestras. Non igitur ab his, sed a Domino et parentibus ejus religionis et celebritatis exempla sumamus.

Consummatis autem rite omnibus,

« Cum redirent »

Ad propria de operosis domui propter necessitatem vitæ pertinentibus, « remansit puer Jesus, » pulchritudine mysteriorum illectus. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ.

« In Jerusalem, » civitate sanctificationis et gloriae fidelium. Isa. LXIV, 11 : Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri. Ex omnibus enim his et hujusmodi laudibus illectus, remansit in Jerusalem.

« Et non cognoverunt parentes ejus. »

Non tamen de incuria circa juvenem Jesum et negligentia reprehenduntur. Zachar. xni, 12: Familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum. Ex quo accipitur, quod cum redirent, seorsum viri, et seorsum mulieres ibant. Joseph ergo cum viris ambulans, credebat eum esse in comitatu Matris et dominarum. Domina autem cum feminis vadens seorsum, credebat eum esse cum Joseph putativo patre. Et sic neutrius negligentia remansit in Jerusalem, sed ex dispensatione sapientiae divinae, sine cujus dispensatione nihil fecit penitus.

Et hoc est quod sequitur :

« Existimantes autem illum esse in comitatu, »

Pater quidem in comitatu dominarum, Mater autem in comitatu virorum, « venerunt, » ab Jerusalem, « iter diei, » hoc est, dictae unius. In sero autem cum deberent parare necessaria hospitio, Joseph providens necessaria, cognovit quod non erat cum Matre, cui providit de necessariis, et scivit quod non erat secum.

« Et, » timentes, « requirebant eum, » in aliis familiis suae civitatis, « inter co-

<--- Page Split --->

gnatos, » sanguine conjunctos, « et notos, » ex vicinitate loci vicinos, et non invenerunt. Commendatur autem nobis sollicitudo ad inquirendum Jesum, exemplo suo docens quaerere. Psal. xxiii, 6 : Hæc est generatio quaerentium eum, quarentium faciem Dei Jacob. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest. Quærunt autem inter sanguine conjunctos, et non invenerunt : quia in vicinitate carnis et sanguinis non est regnum Dei. Joan. ii, 4 : Quid mihi et tibi est, mulier? Joan i, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

« Et notos, » secundum temporalem notitiam, inter quos non invenitur. Job, xix, 13 : Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. II ad Corinth. v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Fratres enim Christi sunt Clerici : noti sui, viri valde litterati, et religiosi, inter quos non invenitur, sed recessit ab eis. Job, xix, 14: Dereliquerunt me propinqui mei : et qui me noverant, obliti sunt mei. Psal. xxxvii, 12 : Qui juxta me erant, de longe steterunt.

« Et non invenientes. »

Cantic. ii, 1 : Quæsivi illum, et non inveni. Job, xxviii, 13 : Non invenitur in terra suaviter viventium. Baruch, ii, 27 : Viam disciplinæ non invenerunt : propterea perierunt. Hæc autem causa est, quia quæsierunt ubi numquam fuit, neque est, neque erit. Isa. lvii, 2 : Me de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt : quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Horum igitur figura sunt hic quærentes, qui casso labore quærunt in commodo carnis et sanguinis.

Meliori autem usi consilio, « regressi sunt, » secunda die, « in Jerusalem, » sciente quod non remansit post eos nisi

decore domus Dei illectus. Psal. lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

« Requirentes, » hoc est, iterum et iterum quaerentes. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Sed quæ fuit causa tanta sollicitudinis in parentibus ? Respondet Glossa, quod timuerunt quod illud quod Herodes tentavit parvulo facere, hoc Archelaus faceret jam juveni : et ideo per seipsos sollicite quæsierunt.

« Et factum est post triduum. »

Quia prima die recesserunt a Jerusalem, secunda redierunt, tertia invenerunt : et ita post partem diei tertiæ invenerunt. Et hoc vocatur per synecdochen post triduum.

« Invenerunt illum. » Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, scilicet cognatos et notos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam. Non quæsierunt autem nisi in Jerusalem, sapienti usi consilio : quia scientes omnia miracula ipsius, et esse Filium Dei, sciverunt quod non nisi in divinis inveniretur : et ideo ad locum templi recursum habuerunt.

Et hoc est quod sequitur :

« In templo. »

Cultum enim Dei et contemplationem diligentes, qui sunt parentes ejus, invenerunt eum in templo. Pastores qui sunt Prælati curam habentes ovium, invenerunt eum in præsepi o pastorem ovium. Reges autem qui sunt boni activi, inveniunt eum cum familia in domo. Et ita verificatur Psalmus xxxiii, 11, quod inquirentes Dominum non minuentur omni bono, quod quærunt in eo. Contemplantibus apparet ut veritas, Prælatis ut ubertas, activis ut virtus.

<--- Page Split --->

« Sedentem, »

Ut quietum spiritum demonstraret. Isa. xlil, 1 et 2 : Judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. Quiete enim et modeste proposuit, et respondit, non cum clamore et contentione.

« In medio Doctorum. »

Sedere non potuit, qui hoc per magnae sapientiae demonstrationem non evicit. Eccli. xxiv, 1 : In medio populi sui gloriabitur. Semper enim est in medio, ad quod omnia extrema habent respectum. Natus in medio duorum animalium jacens, nunc in medio Doctorum sedens, baptizandus in medio baptizandorum. Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit. Crucifixus in medio latronum 1 : resurgens immortalis in medio discipulorum 2. In primo, medium pabulum gratiae offerens : in secundo, Verbum sapientiae illuminans : in tertio, sacramenta consecrans : in quarto, redemptionem communicans : in quinto, statum immortalitatis offerens. Et in omnibus ostendens, quod extrema immensitate abjicit, et medium secundum temperantiae mensuram diligit.

Doctores autem dicuntur, qui docendi et magisterii promeruerant auctoritatem. Psal. cv1, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

« Audientem illos, » quia secundum disciplinam studii quam nobis commendat, prius est audire quam interrogare. Proverb. i, 5 : Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

« Et interrogantem eos, » de auditis. Deuter. xxxii, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos,

et dicent tibi. Malach. n, 7 : Labia Sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus. Sic ergo interrogavit, nobis formam discendi praebens. Eccli. xxxii, 9 : Audi tacens, simul et quarens : et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

Attende, quod quaedam Glossa, et quidam expositores allegorice et moraliter exponentes « triduum » post quod inventus est Jesus, multipliciter ipsum exponunt. De triplici lege exponunt allegoririce : quia Patriarchae sub lege naturali quaesiverunt, et non invenerunt. Ad Roman. ii, 14 et 15 : Ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, scilicet naturalis : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Secundo die, sub lege scripta quaesiverunt Reges et Prophetae, et non invenerunt. De hac lege, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum. De Regibus et Prophetis, Luc. x, 24 : Multi Prophetae et Reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt. In tertio die in lege Christi, consecuta est gentilitas in lege Christi Dominum Jesum. Ad Roman. xi, 7 : Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est. De lege autem Christi, ad Roman. viii, 2 : Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.

Est etiam triduum pœnitentiae : compunctio cordis, confessio oris, et satisfacito operis, in quo perfecte invenitur Jesus. Exod. ii, 18 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

Et triduum contemplationis, visio sensibilis, visio imaginativa, et visio intellectualis, et ibi invenitur. Genes. xxii, 4 : Die tertio Abraham elevatis oculis, vidit locum procul. Et hoc est tertium coelum in quod raptus est Paulus 3.

<--- Page Split --->

Audiens ergo et interrogans, demonstrat sapientiam divinam illi tempori congruam. Unde Hieronymus in Proemio galeato : « Salvator cum esset duodecim annorum, in medio Doctorum sedens, magis docet dum prudenter interrogat. » Ex hoc autem sequitur admiratio audientium.

Et hoc est :

« Stupebant autem omnes. »

Stupor est systoles cordis in magno et arduo apparente : ita quod cor quasi fit insensibile, dum nec modum nec causam valet agnoscere. Isa. tui, 14 : Obstupuerunt super te multi. Et ibidem, y. 15 : Super ipsum continebunt reges os suum. Job, xxix, 21 : Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.

« Super prudentia. » Prudentia hic generaliter sumitur, quasi prudentia quae quælibet prodit occulta. Job, xxviii, 18 : Trahitur autem sapientia de occultis. Proverb. vii, 4 : Dic sapientiæ, soror mea es : et prudentiam voca amicam tuam. Et hæc fuit prudentia in judicio auditorum.

« Et responsis ejus, » quibus respondit ad proposita. Vicit enim omnes, ita quod etiam ausi non erant interrogare. Matth. xxii, 46 : Neque ausus fuit quisquam ex illa die eum interrogare. Joan. ii, 23 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

« Et dixit Mater ejus ad illum : »

Sicut ea quæ magis scivit mysteria, et sicut illa quæ vera mater fuit.

« Dixit, » ut provocaret eum aperire mysteria, non ut arguens de sui subductione. Hoc autem non fecit Joseph propter verecundiam et reverentiam. Secum enim bene agi reputabat, si obsequi tacens posset tantæ sanctitati Matris et Filii. Simile etiam, Joan. ii, 3, ubi loquebatur, dicens : Vinum non habent : ut provocaret eum ad suæ gloriæ ostensionem, ut ex hoc fides confortaretur in discipulis.

Duo autem dicit, in quorum primo, petit de causa hujus facti illuminari, dicens : « Fili, » unice cordis mei, « quid? » Proverb. xxxi, 2 : Quid, dilecte mi, quid, dilecte uteri mei, quid, dilecte votorum meorum ?

« Fecisti nobis sic ? » Aperi causam. Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit. Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, hoc est, absque causa facta. Non enim sine magna causa fecisti : propter quod « pater tuus et ego dolentes » de absentia, « quærebamus te. » Tob. x, 5 : Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Aperi ergo tanti facti causam, et tuam in hoc demonstra sapientiam : ut judicantium te corda quiescant, et vincas cum judicaris, parentes ita non debuisse te dimittere.

« Et ait ad illos. »

« Et videntes »

Hæc parentes, et alii quicumque, « admirati sunt. » Matth. vii, 28 et 29 : Cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens. Joan. xvi, 30 : Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.

Numquam negans devotis illuminationem. Eccli. xxiv, 43 : Illuminabo omnes sperantes in Domino.

« Quid est quod me quærebatis ? » Quasi dicat : Non erat necessarium me quærere, quia scire poteratis me in meis inveniri. Non enim per diversa discurro, qui domum Patris determinatam et dedicatam habeo. Joan. i, 38 et 39 : Rabbi, ubi habitas ?... Dicit eis : Venite, et vi-

<--- Page Split --->

dete. Ubi opportunum est me esse, me manere, scire debueratis.

Et hoc est quod sequitur : « Nesciebatis quia in his, » domo sive templo, et negotiis « quæ Patris mei sunt, » veri, substantialis et æterni, cui plus debeo quam vobis, « oportet, » hoc est, opportunum est « me esse. » Et in hoc ostendit, quid secundum deitatem debeat Patri. Isa. lvi, 7 : Domus mea domus orationis vocabitur. Unde et Matth. xxi, 12 et 13, expulit ementes et vendentes, idem allegans testimonium et arguens sacerdotes, quod domum suam fecissent speluncam latronum. Joan. xvii, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Templum igitur est, quod dicit esse suum et Patris : et declaratio veritatis est, id quod dicit esse negotium Patris : et hanc in templo et in festo fieri fuit opportunum. Et ideo « in his » se oportunisse mansisse. Et secundum Ambrosium, hic didicit Mater, quid majestatis ab eo peteret tempore virilis ætatis, quo gloria majestatis fuit ostendenda, quando mutaturus esset aquam in vinum.

Commendantur autem hic parentes de quatuor : de dolore amissionis, de sollicitudine quærendi, de discretione et solertia inveniendi, et de gaudio inventi.

De dolore amissionis, quia malum et amarum est perdere Dominum. Jerem. 11, 19 : Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum. Malum quidem, quia est summi boni, quod omnium bonorum bonum est, privatio. Amatum autem, quia ipse affectus nostri dulcedo est. Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis.

De sollicitudine quærendi, Cantic. ni, 2 : Surgam, et circulo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea. Sapient. 1, 1 : In simplicitate cordis quærite illum. Psal. civ, 3 et 4 : Lætetur cor quærentium Dominum. Quærite Dominum, et confortamini. Quærite faciem ejus semper.

De solertia inveniendi : quia quærunt

ubi convenit eum esse. Unde sponsa in Canticis, i, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie : ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Indicat sibi loca in quibus habitat, et ubi pascit pabulo verbi, sicut fecit in templo : et ubi cubat in contemplationis secreto cum sapientia in meridie plenæ lucis, cujus fulgores hic ostendit perfectissime in fervore charitatis. Eccli. xlui, 3 et 4 : In meridiano exurit terram, et radiis refulgens suis obcæcat oculos. Qui alibi quærunt, non inveniunt.

De gaudio inventi, Joan. xx, 20 : Gavisi sunt discipuli viso Domino. Tob. xi, 20 : Venerunt Achior et Ibabath, consobrii Tobiæ, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. Tob. iii, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.

Sequitur :

« Et ipsi non intellexerunt verbum. »

Intellexerunt quidem eum esse Verbum et sapientiam Patris : sed quod jam tunc in tali ætate ostensurus esset, non intellexerunt. I ad Corinth. i, 25 : Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Psal. cxxxvii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

« Quod locutus est ad eos.» Ore enim divino loquebatur : et ideo non nisi in Spiritu divino intelligebatur. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Si igitur Maria et Joseph Spiritu Dei pleni, sermones pueri non intelligunt, quis est qui sermones jam perfecti ad plenum dicat intelligere ? Et ideo dictum est, Exod. xii, 10 : Si quid residuum fuerit, igne comburetis.

Ostensa autem majestate in responsis sapientiae, quia hoc debuit Patri : statim

<--- Page Split --->

secundum infirmitatem assumptam, nobis prebens exemplum, ostendit quid debeat Matri.

Unde sequitur :

« Et descendit cum eis. »

Evangelistas instruere. Isa. LIX, 21 : Spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in sempiternum.

« Et Jesus proficiebat, etc. »

Congrue verbo descendendi utitur, et propter situm loci, et propter humilitatem : a majestate descendit cum parentibus, humilis sub ipsis, recordatus præcepti sui, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Præpositio autem, « cum illis, » notat subjectionem, quia principalitas notatur in re ablativi.

« Et venit Nazareth, »

Semper florentem diligens patriam, qui flos erat egressus de radice Jesse 1.

Et ut perfectam demonstraret humilitatem et obedientiam, subdit :

« Et erat subditus illis. »

Beatus Bernardus : « Quis, quibus ? « Deus hominibus, major minoribus : ut « nos etiam minoribus subdi doceret. » Psal. LXV, 12 : Imposuisti homines super capita nostra. Ad Hebr. xm, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis.

« Et mater ejus conservabat »

In armario pectoris et memorie, « omnia verba hæc, » non simpliciter omnia. Joan. XXI, 23 : Nec ipsum arbitror mundum posse capere eos, qui scribendi sunt, libros.

« In corde suo : » nobis in hoc meditandi et conferendi sermones Dei exemplum relinquens. Psal. cxvii, 47 : Meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. Ipsa autem fuit, cui datum est nosse mysterium regni Dei 2. Hoc autem fecit, ut congruo tempore de his sciret Prædicatores et

Ecce conclusio ex omnibus his, quam etiam supra ante hanc historiam præmisit probandam. Hic autem quasi concludendo infert probatam.

Dicit autem quod « proficiebat ætate, » per incrementum debitum corporis, et virtutis corporalis. Et hoc congrue : quia cum in unoquoque genere sit unum, quod est mensura aliorum, et ad cujus accessum alia participant naturam illam, convenit in genere hominum hanc esse mensuram in Dei Filio : et ideo nullo impedimento naturae (sicut in aliis contingit) ad debitum quantitatis et virtutis profecit : ita quod, ad Ephes. iv, 13, dicitur, quod omnes occurremus in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Et ideo dicit, quod profecit ætate.

« Sapientia et gratia. »

Et de hoc dicit quædam Glossa : « Sicut est carnis ætate proficere, sic est rationalis animæ sapientia et gratia proficere : non quod hoc eguerit susceptor Deus, præsertim cum supra plenus fuisse sapientia describitur : sed quia hoc pro remedio nostrae salutis suscipere elegit : ut cum caro et anima rationalis suscipitur a Deo, utrumque salvaretur pariter. » Ex hac Glossa expresse habetur, quod profecit sapientia et gratia, ut veram animam humanam se accepisse demonstraret.

Contra istam Glossam est Glossa Hieronymi objiciens : afferens hoc quod habetur, Eccle. II, 9, ubi nos habemus : Sapientia perseveravit mecum, habet alia

<--- Page Split --->

translatio : « Sapientia mea stetit mihi. » Et dicit Hieronymus, quod non stetit sibi sapientia sua, cui per momenta singula accedit profectus in sapientia.

Solvit autem adhuc tertia Glossa quae dicit, quod juxta hominis naturam proficiebat sapientia : non quod esset sapientior ex tempore, sed quod plus et plus ostendit sapientiæ et gratiæ. Et ideo profectum sapientiæ non ponit in eo Evangelista, sed in Deo profectum gloriæ et laudis, quæ accreverunt in ore hominum, et in hominibus per profectum virtutis. Et ideo non simpliciter dicit, quod profecit sapientia, sed coram Deo per lau-

dem, et coram hominibus per ædificationem.

De hoc autem jam in praecedentibus satis dictum est, quod per experimentalem cognitionem habuit, ut dicit prima Glossa. Quia hoc est de proprietate animae rationalis. Sed ex illa nec artem nec scientiam fecit, quia non indiguit : cum ex plenitudine Deitatis, quæ corporaliter in co habitavit, scientiam et sapientiam stantes sibi, et gratiam nobilissimo modo habuit. Et quod nobilissimo modo habetur, supervacuum est ignobiliori modo per profectum acquirere. Et ita intelliguntur aliae Glossæ.

<--- Page Split --->