INCIPIT EVANGELIUM
Secundum Lucam.
CAPUT I.
Zachariæ sacerdoti annuntiât Gabriel Joannis conceptum ex Elisabeth sterili; qui Angelo non credens, mutus efficitur : idemque Gabriel Mariæ annuntiât conceptum Jesu Filii Dei de Spiritu sancto : ad Mariæ salutationem Joannes exsultat in utero, et Elisabeth prophetat, ipsaque Maria canticum gratiarum actionis Domino decantât : in nati Joannis circumcisione Zacharias pater, recepta loquela, canticum gratiarum actionis edit.
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia4 : et uxor illius de filiabus Aaron, et nonem ejus Elisabeth.
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela :
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
Secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi 5.
Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Ait autem ad illum Angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :
Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :
Erit enim magnus coram Domino, et vinum et sîceram non bìbet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :
Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
<--- Page Split --->
Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam1.
Et dixit Zacharias ad Angelum : Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
Et respondens Angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod 'tardaret ipse in templo.
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam.
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus Angelus ad eam, dixit : Ave, gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait Angelus ei : Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum :
Ecce concipies in utero, et paries filium2, et vocabis nomen ejus Jesum3.
Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum4,
Et regni ejus non erit finis.
Dixit autem Maria ad Angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Et respondens Angelus dixit ei : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
Et ecce Elisabeth, cögnata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum fe- stinatione, in civitatem Juda :
Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus, et re-
<--- Page Split --->
pleta est Spiritu sancto Elisabeth :
Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ?
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Et beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino.
Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum : 47. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. 49. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. 50. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51. Fecit potentiam in brachio suo 1 : dispersit superbos mente cordis sui 2. 52. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53. Esurientes implevit bonis 3, et divites dimisit inanes. 54. Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiæ suæ : 55. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula 4.
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine.
Innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum.
Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus 5. Et mirati sunt universi.
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
Et posuerunt omnes qui audierant
1 Isa. LI, 9. 2 Psal. XXXII, 10. 3 I Reg. II, 5; Psal. XXXII, 11.
4 Genes. XVII, 9 et XXII, 16; Psal. CXXXI, 11; Isa. XLI, 8. 5 Supra, V, 13.
<--- Page Split --->
in corde suo, dicentes : Quis, 67. Et Zacharias, pater ejus, repletus putas, puer iste erit? Etenim est Spiritu sancto : et prophetamanus Domini erat cum illo. vit, dicens :
Benedictus Dominus Deus Israel 4, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae :
Et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui 3 :
- Sicut locutus est per os
sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus 3 :
- Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos :
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti :
Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 4,
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi,
In sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis :
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus :
- Ad dandam scientiam salutis plebi ejus 5,
in remissionem peccatorum eorum :
- Per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos oriens ex alto 6 :
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in deser-
tis usque in diem ostensionis suæ ad Israel.
filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. »
IN CAPUT I LUCÆ
ENARRATIO.
Hic incipit explanatio historiae. Mixtim autem exsequitur hic de nativitate Joannis, et de nativitate Christi.
« Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia : et uxor illius de
Et quinque facit, quorum primum est de Joannis annuntiatione, secundum est de Christi annuntiatione, tertium est de Joannis præcursu quem fecit in utero matris, quartum est de Joannis nativitate : et hæc quatuor in hoc primo capite
<--- Page Split --->
continentur. Quintum est de Christi nativitate, et hoc in principio sequentis capituli continetur.
Ipsa autem Joannis annuntiatio dividitur in quinque particulas. Describuntur enim primo parentes, quibus fit annuntiatio. Secundo, locus et tempus et opportunitas annuntiationis. Tertio, seriatim ponitur annuntiatio. Quarto, signum veritatis expetitur : et quinto, conceptio ipsa annuntiata, sicut prædicta est, perficitur.
Quales autem sint quibus fit annumtiatio describitur tripliciter : quales videlicet generis et honorum claritate, quales meriti et vitæ sanctitate, quales naturali ad generandum potestate.
Claritas autem generis et honorum dignitas primo describitur in patre, et deinde in matre.
translato regno, et jam de transferendo sacerdotio impleta prophetia, incipere debuit Christi regnum, et Christi sacerdotium : quia aliter populus Dei capite utroque caruisset. Et ideo, licet Augustus Cæsar major fuerit Herode, tamen non fit hic mentio Augusti Cæsaris, ut congruentia temporis ex impleta prophetia designetur.
Tres autem fuerunt hujus nominis per ordinem regnantes in Judæa, pariter sibi nomine et malitia succedentes : Herodes Ascalonita, Herodes Antipas, et Herodes Agrippa. Primus horum occidit pueros innocentes volens occidere Christum 2. Secundus decollavit Joannem 3. Tertius in passione Christum sprevit, et decollavit Jacobum majorem, et vinxit in carcere Petrum 4. Unde versus :
Describit autem claritatem patris a temporis congruitate, ab honoris et officii dignitate, a nominis designatione, a sui ordinis et gradus sublimitate.
Ascalonita necat pueros, Antipa Joannem, Agripa Jacobum, claudens in carcere Petrum.
A temporis quidem congruitate, quia
Fuit ergo
« Fuit in diebus Herodis regis. »
« In diebus Herodis, »
Herodes iste fuit Ascalonita, alienigena a semine Judeorum (ut dicit Josephus) sub quo juxta prophetiam Jacob et Danielis Christus nasci debuit. Transeunte enim regno Judæorum ad alienigenam, incepit regnum Christi. Unde Jacob, Genes. xlix, 10: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux, etc. Daniel. ix, 27, secundum aliam translationem : « Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra, et sacrificium 1. » Herode enim alienigena regnante (sicut narrat Josephus) vendebatur sacerdotium a Romanis, et a regibus qui regnabant sub ipsis, sicut narrat historia Machabæorum : et ideo
Cum Herodes prosperitate lucis hujus mundi clarus regnaret, nihil de nocte et tenebris mortis curans : de quo, Jerem. xvii, 16: Diem hominis non desideravi. Psal. lv, 4: Ab altitudine diei timebo. Job, ui, 3: Pereat dies in qua natus sum. Unde et Herodes diem natalis sui celebrat 5, Herodes qui secundum nomen suum gaudens, pelliceus, et glorians in pellibus interpretatur, hoc est, in exterioribus. Judith, 1, 4: Gloriabatur quasi potens in potentia, scilicet sua. Contra quod dicitur, Jerem. ix, 23 et 24: Non glorietur dives in divitiis suis: ... sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Diei enim istius lux temulenta est et
<--- Page Split --->
est siderum errantium, sicut dicitur in Canonica Judae 4.
bulo exhibuit. Levit. vi, 12 : Ignis in altari semper ardebit.
« Regis. »
« Zacharias nomine. »
Verius dixisset tyranni, sed vulgariter loquitur : quia vulgus eos qui tyrannice regnant, etiam reges vocat : cum tamen secundum Aristotelem, et Boetium, et Tullium, et Dionysium, Rex sit, qui omnia statuit ad utilitatem populi : tyrannus qui ad utilitatem sui statuit, et populi nocumenta. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, etc. Osee, xiii, 11 : Dabo tibi regem in furore meo.
« Judae, »
Ut sciat translatum esse regnum Judæorum. Et hoc permisit Deus propter peccata populi. Job, xxxiv, 30 : Regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Descripto tempore patris, describit claritatem ab officii dignitate, cum dicit :
« Sacerdos. »
Officii enim dignitatem dicit sacerdotium.
Singularitatem autem et specialitatem in illo notat cum dicit :
« Quidam, »
Ut de communi sacerdotum numero sit exceptus. Sacerdotium autem officium est summi ordinis, et per consequens etiam summae dignitatis. Eccli. 1, 1 : Ecce sacerdos magnus. Sapient. xvii, 24 : In veste enim poteris, quam habebat, totus erat orbis terrarum, etc.
« Quidam, » non qui ignem concupiscentiae obtulit, sicut duo filii Aaron 2 : sed qui ignem divinum in cordis thuri-
Et hoc congrue, quia memor Domini sui semper fuit, et memor sponsionis quam accipiens sacerdotium emisit : et ideo dicitur Episcopo consecrato, quod memor sit sponsionis suæ, quam fecit in die, quando adeptus est dignitatem. Thren. iii, 20 : Memoria memor ero, etc. E contra est de malis, qui nec Dei, nec sponsionis suæ, nec officii sui umquam recordantur. I Reg. ii, 12 et 13 : Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum, etc. Jerem. ii, 3 : Ambulaverunt post vanitatem, etc. Jerem. ii, 26 : Confusi sunt domus Israel, ipsi, etc.
Sacerdos autem præcipue debet quatuor memorari, scilicet, throni ejus cui præsidet, ut in omni judicio meminerit cujus judicium exercet, et dicat : De vultu tuo judicium meum prodeat 3. Judicii quo judicatus est Dominus, et judicandus est prælatus. Luc. xxi, 31 : Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? Sapient. vi, 6 : Judicium durissimum hi s qui præsunt fiet. Verbi judicis qui judicaturus est, qui dixit, Luc. xxi, 25 et 26 : Reges gentium dominantur eorum, Vos aulem non sic, etc., sed qui major est, etc. Et dispensationis quam ipse princeps injunxit. Matth. xxiv, 45 : Quis, putas, est fidelis servus, scilicet dispensator, et prudens, etc. Primi debet meminisse, ut sit justus, et rectus, et æquus : secund, ut sit in sublimate timoratus : tertii, ut servet humilitatem : quarti, ut in commisso non deserat fidelitatem.
Sequitur :
« De vice Abia. »
Indeclinabile, tamquam diceret : « De
<--- Page Split --->
vice Abia. » Et in hoc describit patrem Joannis a sui ordinis, et gradus sublimitate. Hoc autem ut intelligatur, oportet revolvere historiam I Paralip. xxiv, 3 et seq., ubi legitur quod David volens ampliare cultum divinum, loco Eleazar et Ithamar constituit ut essent viginti quatuor summi sacerdotes. Sedecim sumpsit de filiis Eleazar, et octo de filiis Ithamar: et constituit ut unusquisque in vice suae septimane ministraret. Praevidens autem quod ung septimana in sacrificiorum ritu utilior esset quam alia, et sic aemulatio inter sacerdotes posset oriri de ministerio, posuit sortes inter eos, quis qua septimana ministraret. Cum autem esset propheta, et omnia talia Spiritu sancto inspiratus ordinaret, non est credendum quod alia fuerit sors nisi exploratio divinae voluntatis. In hac ergo sorte quidam de filiis Eleazar, nomine Abia, octava sorte 1 vel septimana ministrabat: de cujus posteritate natus Zacharias de vice fuit Abia, octava sorte ministrans. Et hoc congruit mysterio: quia octava propter resurrectionem Novo Testamento congruit: sicut septima congruit Veteri Testamento propter septenarii observantiam. Unde, Eccle. xi, 2: Da partem septem necnon et octo: quia utrumque Testamentum mystice referendum est ad obsequium Dei: Vetus, ut figura: Novum autem, ut veritas implens figuram.
Hoc est ergo secundum litteram quod dicit: « De vice Abia. »
Neque nomen cadit a significatione: Abia enim interpretatur pater Dominus: et significat quod iste sacerdos haereditario jure omnibus illis se exhibuit patrem, quorum erat dominus. Pater enim erat affectu et humilitate, Dominus autem severitate et honore. II Machab. xiv, 37: Qui pro affectu pater Judaeorum appellabatur. Isa. xiii, 24: Potestatem tuam dabo in manu ejus: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem. Job, xxix, 23: Cum sederem quasi rex, cir-
cumstante exercitu, eram tamen mærentium consolator. Unde etiam Moyses primo pro populo supplicavit ut pater, deinde protervos judicavit ut Dominus 2. Augustinus de Prælato: « Disciplinam li- « bens habeat, metuendus imponat. Et « quamvis utrumque sit necessarium, ta- « men plus a vobis amari appetat quam « timeri: semper cogitans se pro vobis « redditurum esse rationem. » Joan. xiii, 13 et 14: Vos vocatis me Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. I Petr. v, 3: Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
Sequitur :
« Et uxor illius. »
Commendatio est a matre.
Commendat autem matrem a conjunctione, a genere, et a nomine.
A conjunctione quidem cum dicit : « Uxor illius. » Libera est. Sacerdotis non erat uxor nisi libera : alioquin ancilla existens, in concubinam et non in uxorem esset assumpta. Genes. xxi, 10 : Non erit hæres filius ancillæ cum filio meo. Non etiam dicitur una de duabus, ut notetur amor castitatis in patre, sicut et in Isaac, qui una uxore fuit contentus. Et maluisset forte nullam habere, si hoc tempore fuisset opportunum. Tunc enim cum propagatione seminis, fuit etiam propagatio religionis, quando adhuc non erat tempus revelatæ gratiae : quando filii spirituales per verbum prædicationis in matre Ecclesia procreantur. De qua ait, Jacob. 1, 18: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
« De filiabus Aaron. »
Commendatio est a genere. Filiæ enim
<--- Page Split --->
Aaron arctiori custodia custodiebantur : quia sacerdotibus polluta non jungebantur, neque repudiatae. Et dicitur filia Aaron non tam carnis scilicet quam religionis imitatione, et nominis interpretatione. De religione Aaron dicitur, Sapient. xvn, 21 et 23 : Properans homo sine quere la depreciari pro populis, proferens servitutis sua scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit ira, et finem imposuit necessitati :... divisit illam qua ad vivos ducebat viam. Sic et ista filia Aaron sine querela vixit, multas orationes fundens pro redemptione Israelis, et sic restitit ira Dei : et seipsam incendens in devotione, iterum restitit ira Dei : et invenit viam vita, annuntiato liberatoris praecursore. Aaron enim montanus interpretatur, quod eminentiam significat justitiae. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus.
Sequitur descriptio a nomine :
est. De ista dicitur, Sapient. vn, 2 : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. Pulcherrima forma virtutis et veritatis : virtutis in affectu, veritatis in intellectu. Cantic. 1, 9 : Pulchraæ sunt genæ tua sicut turturis, hoc est, pudorataè virtutis, et castæ veritatis, quæ est theologia : quæ casta stat intra limites fidei, nec luxuriatur per phantasias : sicut scenicaè meretriculæ aliarum scientiarum. Hæc mulier est de qua dicitur, Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri. Hæc pro certo est, quæ competit tali sacerdoti, dicente Domino, Genes. u, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Proverb. v, 19 : Cæva charissima, et gratissimus himnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
« Et nomen ejus Elisabeth. »
.Nomen dicitur quasi notamen, in quo Pythagoras ponit vitam et mortem : fortunium et infortunium. Unde etiam exstat rota Pythagoræ super nomen. Notamen ergo hoc beatam fecit de se quod sit Elisabeth, hoc est, Dei mei saturitas : vel Deus meus cognovit. Quorum primum est in virtute quæ satiat, secundum in cognitione veritatis quæ illuminat. De gratia quidem virtutis dicitur, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus. Septem mulieres sunt mulier ista decorata septem virtutibus. Panem suum comedere, est proprias dulcedines cor confortantes exhibere. Proverb. xni, 25 : Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis, supple, est, quia sæcularia non satiant : unde, Aggæi, 1, 6 : Comedistis, et non estis satiati. De cognitione veritatis dicitur, Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus æeritas
« Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. »
Ecce descriptio, quales sint merito et vitæ sanctitate. Ambrosius : « Plena lau- « datio quæ et genus in moribus, mores « in æquitate, officium in sacerdotio, fa- « ctum in mandatis, judicium in justi- « ficatione comprehendit. »
Summatim autem perstringendo, commendatur in merito justitiæ et simplicitate innocentiæ.
In merito quidem justitiæ a tribus : a merito justitiæ, a rectitudine, et a profectu.
A merito quidem justitiæ : quia « erant ambo, » sacerdos et uxor, « justi, » non generali justitia tantum (quæ est legum congruentia) ut in omnibus legibus divinis et humanis congruant, et nec legi prohibitum umquam committant. Quia, ut dicit Tullius : « Lex est
<--- Page Split --->
jus scriptum, adsciscens honestum, prohibensque contrarium. » II Machab. iv, 17 : In leges divinas impie agere, impune non cedit. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae. Haec autem justitia non completur, nisi per omnem virtutem, et omnem legis observationem : quia dicitur, Jacob. ii, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Est autem alia justitia specialiter in duobus, commutandis et distribuendis. Commutandis quidem, ut omne quod commutatur aliqua commutatione, proximo vendendo vel emendo, justo vendatur pretio sine fraude. Sicut praecepti Dominus, Levit. xix, 36 : Justus modius, æquusque sextarius. Mich. vi, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irre plena. In distribuendis autem, ut unicuique distribuat propria ejus dignitate : regi quod suum est, et cuilibet superiori : et pari quod suum est, et similiter inferiori. Ad Român. xiii, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal. Ibidem, 7. 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.
est, humana laude non est coinquinatum, vel permixtum. Proverb. xvi, 2 : Omnes via hominis patent occulis ejus : spirituum ponderator est Dominus.
« Incendentes. »
Ecce commendatio a profectu.
Dicit autem tria : profectum, profectus generalitatem in operibus virtutum, et profectus ejusdem generalitatem in justificationibus.
De profectu dicit : « Incedentes, » hoc est, de virtute in virtutem proficientes. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. II ad Corinth. iii, 18 : A claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Isa. lx, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo. Ezechiel. i, 12, unumquodque animalium ante faciem suam erat, et gradiebatur, hoc est, ad semper ingrediendum. Seneca : « Ibi desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri melior. » Bernardus : « Stare in via Dei, « retrocedere est. »
Et subjungit profectus generalitatem in moribus :
« In omnibus mandatis. »
Sic ergo ambo erant justi. Et subjungit de modo justitiæ, dicens :
« Ante Deum, »
Ut intensam, occultam, et sinceram denotet justitiam. Intensam quidem : quia valde intense justum est, quod ante Deum justum reputatur, cum dicatur, Job, iv, 18, quod etiam in Angelis suis reperit pravitatem. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Occulta autem, quia quod ante Deum est, occultum est aliis. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Matth. vi, 4 : Sit eleemosyna tua in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Sincera autem, quia quod ante Deum
Mandatum et praeceptum idem est in substantia, differunt tamen in ratione : quia mandatum dicitur secundum quod mandat, sive nuntiat voluntatem divinam : praeceptum autem secundum quod est regula morum, ut ars est collectio praeceptorum ad eumdem finem tendentium. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Ibidem, 7. 1 : Beati immaculati in via, etc. Psal. xvi, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur, etc.
« Et justificationibus Domini. »
Justificationes,judicia. Aristoteles enim in libro quinto Ethicorum ostendit, quod justificatio non est justitia : sed justifica-
<--- Page Split --->
tio est exhibitio justitiæ de re, de qua potest esse quætio : de qua confugitur ad judicem sicut ad justum animatum. Eccli. xvn, 19 : Ante judicium para justitiam tibi.
Fit autem justificatio duobus modis, active, et passive : passive quidem, quando aliquis per judicium reducitur ad justitiam non renitens justitiæ. Active autem duobus modis, scilicet, per judicem : et quando aliquis per se ipsum sine judicio reddit alicui quod suum est. Deuter. i, 16 et 17 : Quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum :... quia Dei judicium est. Job, xxin, 6 et 7 : Nolo multa fortitudine contendat mecum : ... proponat æquitatem contra me.
« Sine querela. »
Ecce innocentia. Quia sicut in præhabitis fuerunt simplices et recti, ita in isto recesserunt a malo. Psal. xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi. Judith, viii, 8 : Non erat qui loqueretur de illa verbum malum. Sic enim accusator non habet locum. Apocal. xm, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri, die ac nocte. I Petr. ii, 13 : Ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Sic enim justus evadit querelam omnem in judicio. Psal. cxı, 5 et 6 : Disponet sermonès suos in judicio : quia in æternum non commovebitur.
« Et non erat illis filius. »
Ecce quales sunt in generandi potestate. Quod describitur ad magnitudinem miraculi.
Dicit autem hic duo : carentiam videlicet prolis, et causam.
Carentia prolis describitur cum dicit : « Et non erat illis filius, » cum tamen bonum prolis sit omni modo bonum matrimonii. Omni autem modo dico : quia matrimonium aliquando est in officium civile, et aliquando in sacramentum. In officium quidem, secundum quod a Deo institutum legibus contrahentium ordinatur, ne terra depopuletur. Et sic patet quod est propter prolem. In sacramentum autem duobus modis, scilicet, secundum quod est medicina in remedium, ut concupiscentia prona in ruinam, honestate excipiatur nuptiarum, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia. In sacramentum autem, quod est sacræ rei signum, scilicet conjunctionis : quæ est inter animam sanctam et Deum. Et sic istis duobus modis habet tria bona, fidem, prolem, et sacramentum.
Et cum ita commendati sint parentes, videbantur tamen maledictioni subjacere, « quia non erat eis filius. » Exod. xxiii, 26 : Non erit infæcunda, nec sterilis in terra tua. Deuter. vii, 14 : Non erit apud te sterilis utriusque sexus.
Dicit autem : « Filius, » et non filia, quia principalis sexus qui exspectabatur, erat filius. Filia enim ex commixtione viri et mulieris matri juvare non poterat, quia corrupta fuit. Similiter poteris advertere, quod omnes fere mulieres magnos viros generantes, quasi dono Dei acceperunt fecunditatem : sicut Sara, et Rebecca, et Rachel, Anna mater Samuelis, uxor Manue patris Samsonis'. Hoc autem fit, ut donum Dei ostendatur in prole : quæ sicut supra facultatem naturfe datur, ita etiam in gratia super communem legem exaltatur. Isti enim significantur potius esse filii promissionis quam humani seminis, licet in eis sit utrumque.
<--- Page Split --->
« Eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis »
Ecce causa. Et dicit duo, scilicet causam in matre, naturalem sterilitatem : et causam in utroque, antiquitatem : « Eo quod ambo processissent in diebus suis. »
Dicit ergo : « Eo quod esset Elisabeth sterilis, » hoc est, conclusam haberet vulvam ad concipiendum ex concupiscentia,quam aperuit promissionis gratia. Sapient. III, 13 : Felix est sterilis, et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanclarum. Et notatur hic, quod Zacharias et Elisabeth desperantes de prole, voluptati operam non dabant : cui, ut dicit Augustinus, etiam in juventute operam dare verecundum est. Genes. XVII, 12 : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? I Reg. 1, 15 : Dominus concluserat vulvam Annæ.
« Et ambo processissent in diebus suis. »
Dies bonorum sunt claritates in gratia : quibus diebus pleni sunt sancti. Sicut dicitur de Jacob, Genes. Xlix, 32, quod mortuus est Jacob plenus dierum. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Processus autem dierum inducit frigiditatem, et siccitatem quae sunt duae causae infecunditatis : sic, Isa. LI, 1 et 2, dicitur de Abraham et Sara : Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos. Hoc autem fecit, ut tota fecunditas detur fidei, et non naturae. Ad Roman. iv, 19 et 18 : Non consideravit corpus suum jam emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ : sed contra spem in spem credidit. Contra spem naturae, in spem gratiae, ut dicit Augustinus, ut fieret pater.
« Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suæ ante Deum,
Secundum consueludinem sacerdotii, forte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. »
Hic incipit ponere locum et tempus et opportunitatem annuntiationis.
Ponit autem hic tria : opportunitatem videlicet ex opere officii, cui deditus fuerat : opportunitatem ex tempore : et opportunitatem ex loco.
De primo dicit : « Factum est autem. » Quasi diceret : Quia tales erant parentes qui hoc merebantur ex congruo, licet non ex condigno, « factum est, » hoc est, ex divina dispensatione, « factum est, » opportunitate nacta ex opere magis congruo tanta annuntiationi, « cum » ipse « Zacharias, » memor Domini in opere officii, « sacerdotio, » hoc est, actu sacerdotali summo, « fungeretur. » Et hoc fuit decimo die Septembris, cum deprecaretur pro populi redemptione. Tunc enim de domo sua exierat, et in exhedris juxta templum habitabat in domo castitatis : quia in ministerio sacrificii non licebat sacerdotibus vacare amplexibus : et ideo exhedræ, hoc est, exteriores ædes factæ sunt juxta templum, in quibus tempore sui ministerii habitarent. Sicut præceperat Moyses, Exod. xix, 22 : Sacerdotes qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, scilicet cum deberent occurrere Domino. Et, ibidem, y. 15 : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. Joel, u, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Ubi dicit Hieronymus, quod tempore supplicationis vacandum est ab amplexibus. Et Gregorius dicit, quod cum Patriarchæ et Prophetæ vacabant amplexibus, Spiritus Sanctus non tangebat corda ipsorum.
<--- Page Split --->
Ecce opportunitas ex opere.
Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
« In ordine vicis suæ, »
Hoc est, vicis Abiæ : quæ octava occurrit in ordine ministerii, quam instituit David'. Et illo anno accidit ut veniret in Septembri suum ministerium, decimo die mensis. In mense autem Septembris tria erant festa. Festum autem Neomeniæ, hoc est, novæ lunæ : quando clangebatur cornibus arietum, in principio mensis celebrabatur : sicut dicit Psalmus lxxx, 4 : Buccinate in Neomenia, hoc est, in principio mensis, tuba, in insigni die solemnitatis vestræ. Decimo autem die ejusdem mensis fuit festum trinomium. Dicebatur enim festum afflictonis, festum expiationis, et festum propitiationis. Festum quidem afflictionis : quia illo die quilibet affligere tenebatur seipsum, jejunando a mane usque ad crepusculum. Levit. xxm, 29 : Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis. Dicebatur festum expiationis 2 : quia illo die cum sanguine vitulæ rufæ et hirci, circumposito ligno cedrino et hyssopo, summus pontifex intrabat in Sancta sanctorum, habens in una manu sanguinem in vase quodam, et in alia manu thuribulum cum igne, et pulverem thymiamatis : et numquam plus illo anno intrabat nisi illo die. Et fumo quidem fecit nebulam, in qua invisibiliter habitaret Dominus, ne forte morerentur qui indigni visione ejus viderent eum. III Reg. vim, 12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Eccli. xm, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulæ. Cum sanguine autem expiabat templum, et vasa, et populum aspergens septies contra velum, dicens : Hic est sanguis testamenti, quod mandavit
ad vos Deus 3. Hæc ergo dicebatur dies expiationis. Dicebatur etiam dies propitiationis : quia tunc in ingressu summi sacerdotis intra velum, scilicet, Sancta sanctorum, gloria Domini aliquando apparuit super propitiatorium inter duas alas Cherubin : et propitiabatur populo. Solus ergo summus pontifex semel in anno, intrabat in Sancta sanctorum cum sanguine 4.
Et hæc ordinatio illo anno contigit Zachariæ, secundum sortem-administrationis, quam ordinavit David. Et ideo patet, quod vel ipse fuit summus sacerdos inter illos viginti quatuor : vel unusquisque fuit summus in administratione vicis suæ. Et cum de utroque sint opinantes, puto quod prior opinio est verior.
« Ante Deum, »
Cui soli placere per hoc desiderabat. Ad Galat. 1, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. m, 6 : Qui hominibus placent, hoc est, placere quærunt, confusi sunt, quoniam Dominus sprevit eos. In hoc autem ostendit se filium Abrahæ, de quo dicitur, ad Roman. iv, 17 : Patrem multarum gentium posui te ante Deum, cui credidisti : qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Sic et iste emortuus, et emortuus uterus uxoris vivificati sunt : propter hoc quod omnia fecit ante Deum, et non ante homines.
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
« Secundum consuetudinem sacerdotii, »
In quo alter successit alteri in ministrando per viginti quatuor vices. Quam ta-
<--- Page Split --->
men consuetudinem per ambitionem mutaverunt tempore passionis Domini Annas et Caiphas, usurpantes sibi summum sacerdotium aliis viginti duobus exclusis : ut uno anno regnaret Annas, et alio Caiphas. Sic innuitur, Joan. xvii, 13 1. Et arguuntur de præsumptione, quod mutare præsumpserunt quod David Spiritu sancto inspiratus ordinaverat. Isa. xxiv, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. Sequitur :
« Sorte exiti. »
Non sorte, quæ tunc temperaretur, sed quæ missa fuerat tempore David, et permansit ad tempora Annae et Caiphæ. Psal. xxx, 16 : In manibus tuis sortes meæ. Proverb. xvi, 33 : Sertes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
« Ut incensum poneret. »
Quod dupliciter exponitur : « Ut incensum poneret » intra Sancta sanctorum in thuribulo, quod ferebat in manu. Vel, « Ut incensum poneret, » egressus de Sanctis sanctorum, ut poneret incensum in altari incensorum, sive thymiamatis. Et hoc altare secundum Josephum, et omnes Sanctos præter Augustinum, erat in sanctis ante velum : ad quod intrabat sacerdos xxtá mane, et xxtá vespere : ponens incensum quando offerebat juge sacrificium in holocaustum : agnum unum in mane, et agnum unum in vespere, quolibet die, sicut dicitur, Exod. xxix, 38 et 39.
« Ingressus in templum Domini : »
Vel intra Sancta sanctorum cum thuribulo : vel intra sancta cum incenso. Eecli. xlv, 19 et 20 : Fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum in
nomine ejus... Offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem. Genes, viii, 21 : Odorátus est Dominus odorem suavitalis, et benedixit eis.
Fungitur autem sacerdotio, qui scit et exhibet officium sacerdotum ad Deum, et ad populum. Quod fit in oratione fusa ad Deum, in sacrificii salutaris oblatione, et peccatorum discretione : quod fit in confessione populi, et delegis eruditione, et in rerum templi fideli custoditione. De primo horum, II Machab. 1, 23 : Orationem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium. De primo et secundo simul, Sapient. xvii, 21 : Per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati. De tertio, Levit. xiv, 2 et seq., præcipitur ut omnis leprosus ducatur ad sacerdotem, ut fiat judicium de lepra, et utrum sit muntatus an non. De quarto, Aggæi, n, 12 : Interroga sacerdotes legem. Malach. n, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus. Et, ibidem, y. 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace, et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. De quinto, Levit. per totum. 1 ad Corinth. iv, 1 et 2 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis qui inveniatur. Math. xxv, 21 : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Hæc sunt quinque talenta de quibus dicitur, Matth. xxv, 20 : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Sic bonus sacerdos ingreditur in templum Domini.
Templum autem dicitur a templor, templaris, quod non est in usu nisi in composito, contemplor, aris : quia ibi apparitiones et contemplationes Domini manifestantur. Unde et alio nomine fa-
<--- Page Split --->
num, sive apparitio nominatur : et ideo cum reverentia est intrandum. Psal. xli, 3 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. E targuuntur qui non cum reverentia intrant, Amos, vi, 1 : Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samaria, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Genes. xxviii, 16 et 17 : Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
Nota etiam quod incensum incenditur, ponitur, dirigitur, et elevatur. Incenditur per charitatis devotionem, ponitur per operis virtutem, dirigitur per rectam intentionem, elevatur per intellectus contemplationem. De primo, Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram : et quid volo nisi ut accendatur ? De secundo, Thren. iii, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. Apocal. viii, 4 : Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli, hoc est, de bona operatione, quæ per manum designatur, coram Deo. De tertio, Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. De quarto, Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ?
Quod autem orabat sacerdos intus, consono corde deprecabatur populus foris.
Et hoc est quod sequitur :
« Et omnis multitudo, etc. »
Praeceptum fuit legis, Exod. xxiii, 17, quod tribus vicibus omnis homo appareret in Jerusalem in conspectu Domini : in Pascha videlicet, et Pentecoste, et Scenope-
gia. In Septembri autem erat Scenopegia : quando in umbraculis et tabernaculis habitabant in memoriam egressionis de Ægypto. Σκηνή enim idem est quod umbra, sive umbraculum. In Septembri autem erant tria festa, Neomeniæ, expiationis, et propitiationis : ut diximus. Et in fine festum Tabernaculorum, sive Scenopegiae.
Ad hoc ergo festum-celebrandum omnis multitudo omnium civitatum fuit in Jerusalem.
Et hoc est quod dicit : « Et omnis multitudo populi. » In aliis enim temporibus, tempore jugis sacrificii intrabat sacerdos singulis diebus mane et vespere in sancta, ponens incensum. Sed tunc non tenebatur convenire omnis multitudo populi. Sed in isto festo, tota aderat multitudo. Psal. cxxi, 4 : Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. Joel, ii, 16 : Congregate populum, sancitificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera. Dicit enim Hieronymus, quod « multorum preces impossibile est non exaudiri. »
« Erat orans foris »
In atrio, quia non licebat eis intrare templum. Foris autem fuerunt laici quidem in atrio interiori : inferiores autem sacerdotes in atrio mundorum : et pœnitentes et immundi, in atrio exteriori et inmundorum : et princeps in porta orientali. Ezechiel. xluv, 2 et 3, porta orientalis erit clausa principi 1.
« Hora incensi »
Illius solemnis : quando in die propitiationis intravit summus pontifex (alias, sacerdos) in Sancta sanctorum. Hoc est
<--- Page Split --->
significatum, Sapient. xviii, 24, ubi dicitur de veste summi sacerdotis : quod in veste poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, hoc est, in affectu orationis ejus tota orbis multitudo. Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis : et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Apocal. vii, 9 : Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum. Omnium enim interesse intererat, ubi agebatur de communi omnium Salvatore. Bonus enim sacerdos verbo et exemplo omnes attrahit in devotionem. Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus4.
in extremis. Quod autem visibilis stat, ut dicit Glossa, est in potestate sua : hoc autem est, ut dicit Augustinus, per assumpti corporis figuram et speciem.
Utrum autem illud corpus sit aereum, vel alterius naturae : quamvis sit majoris egens inquisitionis, tamen sine praejudicio majoris sententiae dico quod est species corporis intentionalis, sicut sunt species visibiles quando sensibus objiciuntur. Talis enim species magis competit naturae spirituali : et talis habet terminos figurarum, quas non contineret aer, si de aere corpus assumeret. In tali ergo specie corporis apparens, visibilis factus est sacerdoti. Talis etiam species directa ad unum, et non ad alium, facit eum visibilem uni et non alii.
Hoc ergo est quod dicit :
11
« Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. »
Hic ponitur annuntiatio. Et dicuntur in ea quatuor : in quorum primo describitur persona annuntiantis Angeli : secundo, turbatio occasionata sacerdotis Domini : tertio, confortatio turbati : quarto, ipsa nuntiatio seriatim exprimitur.
Describitur autem persona annuntiantis Angeli per sex : per modum (videlicet) sua manifestationis : per officium suae legationis : per auctoritatem se mittentis : per situm suae positionis : per differentiam situationis : per ministerium ejus juxta quod stetit altaris.
Modus autem suae manifestationis est quod apparuit. Apparere enim, est subito manifestum fieri eum, in cujus potestate est videri quando vult, et non videri quando non vult, et sicut non vult. Et hoc dicit Glossa. Angelus enim diffinitivc est in loco : et cum est in uno loco, non est in alio : et cum est in cœelo, non est in terra : et cum est in medio, non est
« Apparuit, »
Quantum ad modum manifestationis. Psal. lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super Cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Psal. lxxxviii, 20 : Locutus es in visione sanctis tuis.
« Angelus. »
Descriptio est a legatione. Angelus idem est quod legatus, vel nuntius, Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capient salutis ? Psal. cui, 4 : Qui facis Angelos suos spiritus. Et quia lex deitatis est per prima media, et per media ultima reducere, ut dicit Dionysius, ideo omnes Angeli dicuntur : quia per primos Angelos medii, et per medios ultimi reducuntur in illuminationes divinas. Nos autem qui per animam et intellectum sumus illuminationum (quae sunt a primo) ultima relatione perceptivi, reducimur in illuminationes divinas Dei per Angelos. Ad Hebr. 1, 1 : Multifariam, multisque
<--- Page Split --->
modis olim Deus loquens patribus in prophetis, supple per Angelos. Osee, xii, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Notatur in hoc quintum, scilicet quod segregatus fuit iste sacerdos a tumultu peccatorum et mundi : cui tam familiariter se exhibebant Angeli. Ad Hebr. vii, 26: Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cœlis factus. Angelorum enim meretur consortium, qui in puritate, et officio, et familiaritate est Angelorum. Unde, Malach. ii, 7, dicitur de sacerdote : Angelus Domini exercituum est. I ad Corinth. xi, 10: Debet mulier velamen 1 habere supra caput propter Angelos. Glossa, « propter sacerdotes. »
surge, et sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide jucunditatem a Domino Deo tuo tibi venientem. IV Reg. ut, 14 : In cujus conspectu sto.
« A dextris. »
Ecce descriptio a differentia situationis. Dextra enim perlinet ad salutem, et ad salvandos : sinistra vero ad condemnandos. Proverb. iv, 27 : Vias quae a dextris sunt novit Dominus, perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Matth. vi, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
« Altaris. »
Ecce descriptio per ministerium ejus, juxta quod stetit.
« Domini. »
« Incensi. »
Ecce descriptio per auctoritatem se mittentis. Angelus enim aliquando est nuntius alterius Angeli, sicut dicitur, Zachar. ii, 3 et 4 : Angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum. Et ideo dicit hic : « Domini, » ut ostendat quod Deus ipse legationem injunxit : quia ad obsequendum præcursori Filii sui eum misit. Et propter hoc dicitur, Tob. xii, 15 : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei.
« Stans. »
Ecce descriptio ex modo suæ positionis, quam prætendit in figura assumpti corporis. Status autem significabat rectitudinem ad quam erigenda erat humana natura, quam ex peccato diu sustinuerat. Baruch, iv, 36 et v, 5 : Ex-
Quod dicit ad differentiam altaris holocaustorum, quod erat in atrio extra templum, ubi animalia cremabantur. Et per altare holocaustorum significatur immolatio animalium, passionum et motuum in corpore. Per altare incensi significatur devotio orationis in mente. Et datur intelligi, quod in devotione mentis citius apparet Dominus quam in corporis exercitatione. I ad Timoth. iv, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Significabat etiam, quod incipiebat Sacramentum quod a tota Ecclesia celebrandum est legitimum, et sempiternum.
« Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. »
Hic describitur turbatio occasionata ex
1 Vulgata habet, potestatem. Quædam mss. latina habent velamen, sed hæc lectio est glossa
manifesta, nam velum est signum potestatis aut dominii viri in mulierem.
<--- Page Split --->
visu Angeli. Et in hac dicit tria : quorum primum est turbatio : secundum, turbationis causa : et tertium, timor ex utroque causatus.
De primo dicit : « Et Zacharias, » sacerdos assuetus sacris visionibus ex Scriptura, in qua legerat saepe hujusmodi visiones apparuisse, « turbatus est. » Turbatio fit ex mixtura opaci cum perspicuo clare, per commotionem opaci causata. Sicut fit turbatio fontis per admixtionem limosi, et lutulente substantie : ita fit turbatio luminis in ratione per admixtionem passionis terrene et corporeae substantiae lutulente, quando apparet aliquid praeter spem et facultatem videntis. Et in illa obtenebratione, ratio non potest redire ad lucem suam, ut praestet cordi ducatum : ut expediat se cognoscendo et ordinando id quod apparet, et causas ipsius. Unde Glossa : « Solemus turbari, et a nostro affectu (quem, supple, ratio nostra ordinat) alienari, quando perstringimur (hoc est, intra nostram parvitatem concludimur) superioris potestatis occursu. » Et hoc fit ideo, quia turbatio est fuga cordis secundum systolem, hoc est, secundum contractionem. Et hoc fit dupliciter : ex occursu, scilicet magni, quod supra facultatem nostram in cognoscendo et operando est elevatum. Et fit etiam in occursu mali nocentis. Et primum quidem .inducit .in. turbatione admirationem : secundum autem inducit in turbatione tristitiam. Infra, in eodem cap. 3. 29 : Quae cum audisset, turbata est in sermone Angeli : et cogitabat qualis esset ista salutatio.
fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam.
« Et timor, »
Qui est fuga cordis in seipsum, ut dicit Augustinus, « irruit, » vi superioris potestatis apparentis, « super cum, » quia desuper timor venit : et non de aliquo malo inferiori. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me : et contexerunt me tenebra : in rationis, scilicet, obumbratione. Isa. XXI, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem, emarcuit cor meum, tenebra stupefecerunt me. Tanta autem turbatio non tantum ex magnitudine rei visa exorta est, sed etiam ex sancti sacerdotis humilitate, qui ad tantam visionem non se reputabat idoneum. Isa. VI, 3 : Va mihi, quia tacuì, quia vir pòlhtus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito! et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Judicum, XIII, 22 : Morte moriemur, quia vidimus Deum. Boni cordis est pavere ad omnem adspectum divinum. Unde, Luc. XVIII, 13 : Nobelat oculos ad calum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori. Exod. III, 6, cum appareret Dominus, abscondit Moyses faciem suam. Ambrosius : « Sicut humani defectus est « terreri, ita angelica benignitatis est, « paventem de suo adspectu blandiendo « consolari. » E contrario daemones si quos de sua praesentia terreri senserint, ampliori horrore concutiunt. Et hoc ipso signo poterat Zacharias bonum cognoscere Angelum.
« Videns. »
Et hoc est quod sequitur :
Causa est turbationis. Subito enim praeter spem ostensus Angelus turbationem inducit. Daniel. x, 16 : Domine mi, in visione tua soluta sunt compages mea, et nihil in me remansit virium. Ezechiel. III, 23 : Ecce gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta
« Ait autem ad illum Angelus : Ne 13 timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. »
Hic ponitur turbati confortatio. Sed quaeritur, quomodo sonans Ange-
<--- Page Split --->
lus dixit sermones istos ? Dico sicut supra, quod utebatur potius vocum intentionibus, quam commotione aeris. Est enim in voce et sono quod naturalis motus est, et quod est speciei sensibilis. Utebatur autem Angelus specie sensibilis, sicut fiunt in spiritu reflexo ad sensum : ubi penitus sunt soni sine aeris commotione. Hoc enim magis competit operationi substantiae spiritualis. Et sic sonat ad unum, et non ad alterum. Quia si cum commotione aeris esset, oporteret quod sonaret ad omnes, ad quos attingeret aer commotus. In auditu etiam naturali haec duo manifestantur. Commotio enim aeris percutit auris tympanum : vis autem animæ in tympano præter commotionem accipit soni intentionem absque omni commotione : quia commotio non est agens ad operationem animæ, sed organi corporalis. Et ideo quidam philosophorum naturalium in omnibus sensibilibus posuerunt duo activa, quorum unum est agens ad passionem corporis sive organi corporalis : alterum ad passionem animæ sensibilis. Et agens quidem ad passionem corporis diversum est in sensibus : quia in visu est lumen corporeum, et in auditu aer commotus, et in aliis aliud. Sed in omnibus dixerunt esse unum agens ad passionem animæ, quod vocabant lucem incorpoream : .eo quod omnis anima accipit intentionem formæ sensibilis sine omni materia et materiæ dispositione : sicut cera speciem accipit sigilli sine metallo et metalli dispositione naturali. Quid autem de his verum sit, non est præsentis intentionis : nisi quoad hoc quod modum hic ostendimus magis convenientem quo visibilis sit Angelus, qui per naturam est invisibilis : et qualiter loquatur, qui per naturam verbis non utitur in aere sonantibus.
Hoc est ergo quod dicit :
« Ait autem ad illum Angelus. »
Et dicuntur hic tria : modus videlicet
loquendi, confortatio, et causa confortationis.
De modo loquendi jam dictum est. Et iste modus est quasi loqui in nobis. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Quamvis autem Angelus sit extra eum cui loquitur quando apparet, tamen loquendo uitur intentione sermonis, eo modo quo est in audiente : et ideo cum loquitur uni, ille audit, et alii assistentes non audiunt. Zachar. iv, 5 : Et respondit Angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me.
« Ne timeas, Zacharia. »
Signum benevolentiæ ponit per nomen sacerdotis. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, invenisti gratiam coram me. Unde antiqui Hebræorum dicunt, quod apparenti Angelo tenemur credere nos nominanti. Isaie, vii, 4 : Vide ut sileas : noli timere, et cor tuum ne formidet. Matth. xxvii, 5 : Nolite timere vos. Gregorius : « Illi timeant qui ad cælestia « non pertinent. Vos autem cur timetis, « qui vestros concives videtis ? »
Et subjungit causam confortationis, dicens :
« Quoniam exaudita est oratio tua. »
Oratio, ut dicit Damascenus, est petitio decentium a Deo. Nihil ergo tam decens fuit sicut liberatio populi, quando tempus reconciliationis sacerdos inspiratus et eruditus cognovit esse impletum. Ad Galat. iv, 4 et 5 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Hoc autem tempus impletum cognovit, sacerdos : et ideo in oratione instanter et ferventer perseveravit. Sicut Daniel. ix, 2 et 3 : Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuagint-
<--- Page Split --->
ta anni. Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. Et sic fecit Zacharias, Zachar. 1, 12 : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste jam septuagesimus annus est.
Dicit autem jam exauditam esse orationem. Et hoc videtur frivolum : quia non videtur petivisse prolem quam desperabat, sicut dicit Glossa, quam tamen prænuntiat Angelus. Et ad hoc dicendum quod orabat iste liberationem populi : cujus liberationis tempus cognovit esse impletum : et super hoc pro bono charitatis, quia fideliter oravit pro populo. Auditur etiam de bono prolis, quæ initium fuit quoddam futuræ liberationis. Et ideo exponendum est : « Exaudita, » hoc est, extra id, et supra id quod petebas audita, « est oratio tua. » Alia littera habet : « Deprecatio tua. » Et ut dicit Glossa super Epistolam ad Titum : « Deprecatio est in amovendis malis : quia orabat ut captivitas, qua Diabolus genus humanum captivaverat, solveretur. » Isa. xlix, 24 et 25 : Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit ? etc. Extra hæc autem audita est oratio, quia super hoc donum nobilissimæ prolis accepit.
Et hoc est quod sequitur :
« Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. »
Ecce hic per ordinem exprimitur annuntiatio.
Et dicuntur in ea duo : unum est ipsa annuntiatio : secundum est præconium annuntiati.
Annuntiatio autem exprimitur in tribus, quorum primum est laus matrimonii, quia non est de soluto concubitu :
secundum est sexus nascentis : et tertium, nomen annuntiati.
Laus autem legitimi filii exprimitur a nomine matris, a conjunctione legitima, et a partu.
Dicit ergo : « Elisabeth, » cujus jam emortuus erat uterus, ut superius dictum est. Ut ostendatur quod plus potest gratia quam natura. Infra, in eodem cap. yj. 36 et 37 : Et hic mensis est sextus illi quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xvii, 13 et 14 : Quare risit Sara?... Numquid Deo quidquam est difficile ?
« Uxor tua, » ne illegitimus reputetur ad actus gratiae. Abraham enim filio legitimo dimisit hæreditatem : filiis autem concubinarum largitus est munera temporalium 1.
« Pariet tibi, » hoc est, ad utilitatem tui, « filium, » sicut natus est Joseph ipsi Jacob ad liberationem. Et non tantum ad liberationem patris, sed etiam ad liberationem omnium fratrum ejus. Unde significatur per Joseph, de quo dicitur, Eecli. xlix, 17 : Et Joseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi.
« Et vocabis nomen ejus Joannem. »
Designatur hic ex nomine quod paucissimis est concessum, quod prænominentur.
Et possunt notari speciales gratiae Joannis, quae sunt sex in nominibus : septem in officiis : privilegia quatuor in modo conceptionis et nativitatis : et præeminentiae septem : tres aureola.
Nomina autem sex sunt ista : Joannes, Vox Verbi, Lucerna, Lucifer, Angelus, Elias. Joannes quidem dicitur hic : et interpretatur in quo est gratia. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod
<--- Page Split --->
sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Omnibus enim Joannes innotescit per gratiam : quia quidquid in eo videtur, gratiae est, et non naturae. Vox autem dicitur, Joan. 1, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Vox enim fuit Verbum incarnatum sonans, et ad aures devehens hominem. Lucerna autem dicitur, in quantum demonstrando Christum hominibus viam parat. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Psal. cxxxii, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Lucifer autem, in quantum veram lucem praenuntiavit. Job, xxxviii, 32 : Numquid producis Luciferum in tempore suo ? Et de hoc supra dictum est. Angelus autem nominatur, in quantum divinae voluntatis est nuntius. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem tuam : et statim veniet, etc. Elias autem, in quantum primi adventus praeco est, sicut etiam secundi adventus praenuntius erit Elias. Infra, in eodem, y. 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Matth. xvii, 12 : Elias jam venit..., et fecerunt in eo quaecumque voluerunt.
Officia ejus sunt septem. Scilicet, quod est Propheta, Præcursor, Baptista, Præco, Prædicator, Testis, Paranymphus. De Propheta enim dicitur, infra, in eodem, y. 76 : Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis, etc. De Præcursore, ibidem, y. 76 : Præbìis enim ante faciem Domini parare vias ejus. De Baptista, Matth. nn, 6, Marc. 1, 4, Joan. 1, 26, et Luc. iii, 3, ubi dicitur quod Joannes venit in omnem regionem Jordanis baptizans. De Præconis officio, Marc. 1, 3 : Parate viam Domini, etc. Isa. xl, 3 : Parate viam Domini, rectas facile in solitudine semitas Dei nostri. Prædicator etiam fuit, sicut dicitur in eis-
dem prædicans, baptismum poenitentiae. Infra, cap. iii, 4-18, multum est deprædicatione ipsius. Et quoad hoc dicitur sagitta electa quoad bonos, quos verbis suis sicut sagitta compunxit. Isaiae, xlix, 2 : Posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua me abscondit. Dicitur etiam gladius acutus, quoad malos quos præscidit, Psal. cxix, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagittæ potentis acutæ, etc. Psal. lxiii, 8 : Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum. De Testimonio dicitur, Joan. 1, 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. De Paranymphi officio dicitur, Joan. iii, 29, ubi Joannes dicit de seipso : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
Privilegia autem Joannis sunt quatuor. Scilicet, quod ab Angelo annuntiatus : et quod ab Angelo prænominatus antequam natus : quod in utero sanctificatus : et quod nondum natus in occursum Salvatoris est in gaudio motus. Et de annuntiatione quidem habetur hic. Et in figuram hujus annuntiatur Isaac 1, et Samson 2. Neque plures inveniuntur in Veteri Testamento prius annuntiati.
Prænominati autem ante nativitatem in Veteri Testamento non inveniuntur nisi sex : Ismael, Isaac, Samson, Josias, Cyrus, et Agag 3. Et duo in Novo Testamento, scilicet Joannes, et Christus. Nec aliquis ante nativitatem nominatur, nisi quia fuit salutis communis specialis figura, vel speciale impedimentum. Sicut Ismael nominatur, qui fuit Isaac persecutor : in quo magis claruit virtus Isaac, qui est Salvatoris figura. Samson autem prænominatur, quia Salvatoris in nomine et actu figura. Cyrus autem, qui li-
<--- Page Split --->
berator populi a captivitate Babylonica, et in hoc Salvatoris figura exstitit. Josias autem, quia et religione et opere praeostendit Salvatorem. Agag autem, quia fuit causa translationis regni Saul : quod significabat regni veteris translationem in regnum Christi. In Novo autem Testamento non praenominantur, nisi Joannes et Jesus : ut hic.
De sanctificatione autem dicitur hic. Infra, in eodem, 1. 13 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris. Et, Jerem. 1, 5 : Priusquam te formarem in utero; novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te.
De motu autem ejus in utero in occursum Salvatoris, Infra, in eodem, 1. 44 : Ut facta est vox salutationis tua in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Septem autem praeeminentiae sunt, quod est plusquam propheta, major homine, cultor eremi, sanitas patris, donum matris, stupor universi, terminus prophetarum et legis. Quod sit plusquam propheta, Matthaei, xi, 9 : Quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. De secundo, Ibidem, 1. 11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista Augustinus contra Felicianum : « Si nullus « major inter natos mulierum, nullus « major hominum. Ergo nullus major « sub Deo : excepta beata Virgine, ad « quam nihil creatum est comparabile. » Et hoc est contra quosdam, qui suos Sanctos omnibus aliis praeferunt. De Anachoretae vita infra dicitur, quod erat in desertis usque in diem ostensionis sua ad Israel. Et ideo cibo parcissimus, et vestimento asperrimus erat. Unde, Marc. 1, 6 : Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat 1. Haec enim sunt habitus, et victus eremitarum. Quod sit sanitas patris, infra in eodem, 1. 64 : Apertum est autem illico os ejus,
et lingua ejus. Et quod sit gaudium matris, patet, Isa. liv, 1 : Lauda, sterilis, qua non paris : decanta laudem, et himni, qua non pariebas. Quia videlicet supra potestatem naturae datus est tibi filius gratiae. Unde de ea dicitur, Ruth, iv, 14 et 15 : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tua, et vocaretur nomen ejus in Israel : et habeas qui consoletur animam tuam. Quod autem sit stupor universi, infra, in eodem, 1. 66 : Posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ?
Tres autem sunt aureola ipsius : Virginitatis, Doctoris, et Martyris. Unde, Hieronymus in hymno :
Serta ter denis alios coronant Aucta crementis, duplicata quosdam : Trina te fructu cumulata centum Nexibus ornant 2.
Isa. LXII, 3 : Eris corona gloria in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
In tot igitur et talibus numeratus est Joannes.
« Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. »
Ecce praeconium annuntiati.
Et dicuntur hic quatuor : qualis videlicet erit ad homines, qualis ad Deum, et qualis in fructu, et qualis in officio.
Duo autem dicuntur hic de qualitate ejus ad homines : qualis videlicet erit ad parentes, et qualis ad omnes.
De primo dicitur : « Et, » hic filius « erit gaudium, » hoc est, materia et causa gaudii, « tibi. » « Gaudium, ut dicit Augustinus, est diffusio animi in conceptione boni. » Isaie, LX, 5 : Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur
<--- Page Split --->
cor tuum. Jerem. xiii, 11 : Ut essent mihi in nomen, et in laudem, et in gloriam. Hic enim non tam carnalis quam spiritualis est filius. In quo etiam omnis gratiae filius significatur : qui nascitur quando renascitur et revivificatur in gratie. Proverb. xxiii, 24 : Exsultat gaudio pater justi : qui sapientem genuit, scilicet filium, lætabitur in eo. Luc. xy, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revizit : perierat, et inventus est.
« Erit enim magnus coram Domino, 15 et vinum et siceram non bibe!. »
Hic tangit qualis futurus erat in vita, et ad Deum.
Et tangit tria : qualis sit futurus quantitate virtutis : qualis austeritate victus et conversationis : et qualis in mente, et in miraculis.
De primo autem dicit duo : quantitatem scilicet virtutis, et sinceritatem veritalis.
« Et exsultatio. »
« Exsultatio, ut dicit Cassiodorus, est redundantia gaudii cordis in corpore, quae in protensione spiritus et sanguinis demonstratur. » Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum et caro mea exsullaverunt in Deum vivum.
« Et multi, etc. »
Ecce qualis est ad omnes quantum est in se : ad multos autem in effectu.
Et hoc est quod dicit : « Et multi in nativitate ejus gaudebunt, » hoc est, de nativitate.; quia omnes illi quos convertet ad Dominum Deum patrem ipsorum. Ad Philip. iv, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. Proverb. xxvni, 12 : In exsultatione justorum multa gloria est : regnantibus impiis ruina hominum. Proverb. xxix, 2 : In multiplicatione justorum lætabitur vulgus. Joan. xvi, 21 : Jam non meminit pressurae propter gaudium : quia natus est homo in mundum : tam rationalis et tam divinus. Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorifcientia populi nostri.
De primo dicit : « Erit enim magnus, » non quantitate molis, sed quantitate virtutis : quae triplex est : magnitudo scilicet virtutis ad operationem : magnitudo honoris ad virtutis congraum remunerationem : et magnitudo opinionis et laudis ad omnium intuentium ædificationem.
Magnitudo autem virtutis patet per singulas virtutes. Prudentia magnus fuit, qui omnes docuit. Temperantia magnus fuit, qui non solum a deliciis, sed etiam a necessariis temperavit. Justitia magnus, qui unicuique quod suum erat attribuit : bonis et malis et militibus et aliis. Fortitudine magnus, qui insaniam regis et reginae sustinuit. Vel, virtute magnus est, qui eam quae magna virtus proprie vocatur, prae aliis habuit. Hæc autem est quae magnanimitas vocatur : quam sic diffinium Philosophi : quod « est amplitudo quaedam animi dignita- « tem suam recognoscentis : » et non reputare sibi satis magnum, quod minus est ipso. Sicut fecit Joannes omnia contemnens, et ad Deum et ad coelestia se extendens. Ad Philip. iii, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum luricfaciarn. Seneca ad Lucilium : « Magnus est, cui magno existenti nihil est magnum. » Aristoteles in libro IV Ethicorum : « Magnanimus
<--- Page Split --->
est, qui seipsum dignificat dignis dignus existens. » Bernardus in libro II de Consideratione : « Magnus est enim, « cui dignitas saeculi si arrisit, non ir- « riserit : neque minor est illo qui in- « cidens in adversa, non excidit vel « parum a sapientia. » Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales, hoc est, in quibus est ortus sol justitiae. Et ideo dicit Ambrosius, quod « erat ma- « gnus, non virtute corporali, sed ani- « mi magnitudine. »
Huic magnitudini tria sunt opposita. Quorum unum est, scire quidem propriam dignitatem, et non audere se dignificare sibi dignis : et ista est pusillanimitas. Aliud autem est nescire propriam dignitatem, et ideo se non dignificare dignis : et hic vocatur insipiens. Tertium est nullo dignum esse, et tamen dignificare se magnis : et hic vocatur arrogans et ambitiosus. Nihil horum passus est Joannes : quia ut dignus existens, se Israeli ostendit, et testimonium perhibuit, et baptizavit Christum, et multa fecit magna, et suiipsius quantitatem cognovit : et, ut dicit Gregorius, « elegit magis solide subsistere « in se, quam humana opinione et fama « inaniter elevari supra se. » Dicit enim Ptolomaeus, quod « insipiens est, qui suiipsius ignorat quantitatem. » Et Aristoteles dicit, quod « insipiens est qui nescit seipsum. » Cantic. 1, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere. Arrogans etiam non fuit, qui sibi etiam discipulis emulantibus non usurpavit Christi dominium. Joan. 111, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim : Non sum ego Christus. Sed seipsum sibi dignis dignificavit, paranymphum se vocans, dicens, Ibidem, 7. 29 : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum,gaudio gaudet propter vocem sponsi.
Magnus etiam fuit honore, qui, sicut dicit Philosophus, est praemium virtutis. Est enim honor exhibitio reverentiae in signum virtutis, sive testimonium virtutis. Psal. VIII, 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum, Domine : et constituisti eum super opera manuum tuarum. Et hoc factum est cum ore Salvatoris dictum est : quod non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista 1. Magnissimus enim fuit opinione, ut a multis Christus reputaretur, Joan. 1, 19 : Quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogaverent eum : Tu quis es ? Sic ergo erat magnus sincera et vera magnitudine virtutis, quae est quando sic est
« Coram Domino. »
II ad Corinth. x, 18 : Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Proverb. xvi, 2 : Spiritum ponderator est Dominus. Sunt enim, sicut dicit Psalmus LXI, 10 : Mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate, scilicet laudis, in idipsum. Multi enim multo carius se vendunt in statera dolosa, quam verae virtutis pondere valeant. Et ideo dicit « coram Domino » quem nihil latet, II ad Corinth. iv, 2 : In manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Veritas enim et sinceritas semper vincunt falsam et dubiam hominum opinionem : quia dicitur in apocryphis, III Esdræ,ui, 12: Super omnia vincit veritas.
« Vinum et siceram non bibe. »
Ecce qualis erat in se in vitæ austeritate. Et hic quidem non ponitur nisi parcimonia in potu. Matth. ii, 4, autem, de victu et vestitu 2.
1 Matth. xi, 11. 2 Matth. iii, 4 : Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa
<--- Page Split --->
Dicit ergo quod non bibit « vinum. » Vinum enim immoderate sumptum inebriat : moderate autem sumptum, sicut dicit Philosophus, bonæ spei facit homines, et de se præsumentes : quia dissolvit sanguinem, et subtiliat spiritum, et ideo resolvit in vana gaudia et præsumptionem. Et ideo iste Joannes in gravitate sapientiae volens consistere, vinum neque moderate neque immoderate bibit. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino in quo est luxuria. Jerem. xxxv, 6 : Non bibemus vinum, quia Jonadab, filius Rechab, pater noster præcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum. Proverb. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuet, noli regibus dare vinum. Ideo etiam licet filii beati Job non legantur immoderate usi fuisse vino, tamen quia inanes lætilias generat, legitur, Job, 1, 18 et 19 : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemeus irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt.
« Et siceram, etc. » Sicera interpretatur ebrietas : et significat omne quod inebriare potest. Bria autem mensura græce : et brians, antis, est mensura aut scyphus capacitati hominis proportionatus : capacitatem autem dico, quæ est ad sanitatem et bonam habitudinem membrorum interiorem et exteriorum, et sobrietatem sensuum ordinata proportio : extra quam mensuram neque qualitate potus, neque quantitate excessit Joannes, potum aquæ etiam in mensura bibens. Proverb. xxxi, 5 : Nullum secretum est ubi regnat ebrietas. I Reg. 1, 14 : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum quo mades. Proverb. xxiii, 29 et 30 : Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus
epotandis? Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mâne ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis! Eccli. xix, 2: Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Matth. iii, 4, dicitur quod esca ejus erat mel silvestre et locustæ, et vestimentum ejus de pilis camelorum. Innocens enim initio vitæ hominis innocentis se conformavit. Eccli. xxix, 28 : Initium vitæ hominis aqua et panis. I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
« Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sua. »
Tangit hic qualis futurus sit in mente et miraculis. Quod enim dicit replendum « Spiritu sancto, » dicit sanctitatem mentis. Quod autem dicit, « ex utero matris, » est miraculi specialis.
Circa primum horum tangit duo, scilicet, quo plenus erit : et modum plenitudinis. Quo plenus erit, quia « Spiritu sancto. » Modum autem innuit cum dicit, « replebitur. »
Attende quod quidam sunt pleni Spiritu, qui de sanctitate Spiritus nihil habent : sicut qui accipiunt inspirationem ad intellectus illuminationem, et non ad virtutis operationem : sicut fecit Balaam 4. Job, xxxii, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Iste autem accepit Spiritum ad veritatis cognitionem, ad sanctitatem, ad-virtutis operationem : propter quod dicitur Spiritus virlutis, et Spiritus veritatis. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. De spiritu virtutis, Act. i, 8 : Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. Sic ergo accepit Spiritum sanctum.
De modo autem acceptionis dicit : « Replebitur. » Repletio, ut dicunt Ga-
<--- Page Split --->
Ienus et Avicenna, sonat plenitudinem prementem : et ideo in repletis visus hebescit, nausea excitalur, et appetitus hebescit. Plenitudo ista premit pectus, et est quasi plenitudo exuberans: sicut in Joanne, ubi plenitudo exuberans redundabat in alios. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et caperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat elogui illis. Psal. lxxxix, 14 : Repleti suinus mane misericordia tua, et exsultavimus, et delectati sumus.
S equitur de miraculo :
est, a peccato mundari : » quod ad minus innuit eum veniale habuisse. Sed Augustinus dicit, quod « cum de peccatis agitur, nullam de gloriosa Virgine vult fieri mentionem. » Exod. xxv, 11 : Deaurabis arcam auro mundissimo intus et foris. Beata Virgo de dignissima gratia erat mundissima in corpore extra, et in anima intus. Omnes autem alii Sancti si convenirent, et dicerent quia peccatum non habemus, seipsos seducerent, et in eis veritas non esset 8. Hoc est ergo miraculum Dei speciale.
« Adhuc ex utero matris suae. »
S equitur qualis futurus est iste in fructu : et de hoc dicit :
Hoc privilegium paucissimis est concessum, quod Spiritu sancto (non in quantum est Spiritus tantum, sed etiam in quantum est sanctus) ex utero matris egressus est repletus : quia in hoc in utero est sanctificatus, sicut superius diximus : quia Spiritus sanctus non habitaret in corpore subdito peccato originali, neque etiam intraret in animam non sanctificatam. Sapient. I, 4 : In malevolam animam non intrabit, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sanctificatus igitur est in utero, sicut dicitur, Jerem. 1, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sancificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te. Quod paucissimis concessum est, quia non nisi tribus : Jeremiae quidem, et Joanni, et beatae Virgini. Jeremiae quidem et Joanni ad deletionem peccati originalis et debilitatem fomitis, ut non moveat ad mortale, sed ad veniale poterat movere. Beatae autem Virgini ut nec ad mortale neque veniale movere possit. Et hoc innuitur de Jeremia quidem, quod veniale habuit, ubi dixit : Ecce nescio loqui, quia puer ego sum 1. Quod intelligitur esse factum ex impedimento peccati. De Joanne autem, quia dixit : Ego a te debeo baptizari 2 : Glossa, « hoc
« Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. »
« Multos » dicit, non omnes : quia, Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno caelorum. Isa. ix, 5 : Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.
« Filiorum Israel. »
Hoc est ideo, quia gentilibus non praedicabat : quia adhuc non erat via patefacta ad gentes. Matth. x, 5 : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Et quia Christus gentibus non prædicavit, ideo Joannes (qui fuit præcursor ejus) ad gentes se non convertit. Significatur autem mystice per hoc, quod Joannes eos qui Deum habent præ oculis convertit : et de indevotis non curavit per effectum, licet curavit per affectum charitatis. Et devoti significantur per filios Israel. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et, ibidem,
<--- Page Split --->
§. 28 : Nequaquam Jacob appellabitur nomen suum, sed Israel. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
« Convertet ad Dominum Deum ipsorum. »
Conversio est ordinata dispositio animæ et corporis, et omnium virium quæ sunt in anima et corpore : sicut perversio est inordinata dispositio omnium eorum quæ dicta 'sunt. Conversio autem est dispositio qua ordinatur corpus ad animam ; et in anima sensus ad imaginationem, imaginatio ad rationem, ratio ad intellectum, intellectus ad illuminationem divinam. Joel, ii, 13 : Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus : et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Et e contra de malis dicitur, Isa. i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Joannes autem recte docens et opere probans, convertit eos ad rectam dispositionem. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
Ad quem autem convertentur, dicit : « Ad Dominum Deum. » Dionysius vult quod Dominus sit nomen potestatis, et Deus nomen providentiae. Dominus autem dicit potestatem cum dominio, hoc est, superpositione : quæ « nititur bonis et pulchris se sublevantibus, et stat vigore non nutante (et sunt verba ipsa Dionysii in libro de Divinis nominibus) et bonorum omnimoda possessio vera, et non cadere valens fortitudo. » Ad hunc ergo Dominum convertit : quia ille potest salvare, in altitudine quidem existens : et habens pulchra et bona quibus salvet, et quos salvet : virtute non nutante conservans. Exod. vi, 3 : Nomen meum Adonai non indicavi eis. Psal. lxxvi, 5 : Do-
minus nomen illi, hoc est, nomen admirabile : quia in alto positum. Hoc autem nomen, Deus, dicit providentiam et curam : sicut dicit Damascenus, quia cuneta circuit quae feruntur providentia sua. Eecli. xxii, 28, dicit : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos. Dominus autem premit potestate, et elevat bonitate : Deus autem est quem latere nihil potest, et curam habet de omnibus sua charitate. Sapient. xi, 25 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Hic autem qui potestate Dominus est, et providentia Deus est
« Isporum, »
Est per cultum et obsequium. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunfitur Deus vocari Deus eorum. Et debet construi Deus possessive, quia qui colit Deum et diligit, possidet eum ad votum. Exod. ii, 15 : Hæc dices filiis Israel : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum. II Machab. i, 2 : Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium. Glossa : « Arguit hic argumentationem necessariam. Dicit enim scriptura, quod Joannes « convertert multos filiorum Israel ad Dominum Deum ipsorum : » convertit autem ad Christum : ergo Christus est Dominus Deus ipsorum. »
« Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. »
Ecce præcursoris officium.
Dicit autem quatuor : præcursorem videlicet, et quiem præcedet, et quo spiritu et virtute, et quo fine.
De præcursore dicit : « Et ipse præce-
<--- Page Split --->
det,» scilicet puer praecedet in annuntiatione, nativitate, baptismo, praedicatione, morte. Infra, in eodem, y. 76 : Praebis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Isa. xl, 3: Parate viam Domini : rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Isa. lxii, 10: Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, hoc est, offendicula. Per annuntiationem autem paravit viam fidei in conceptu virginali : unde dicit infra, in eodem, yy. 36 et 37: Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi quæ vocatur sterilis : quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et ideo tu crede te virtute Altissimi concepturam. Nascendo autem paravit viam nascenti. Et hoc ostendit in gaudio occurrens etiam ei intra matris viscera. Baptizans autem paravit viam baptizando. Unde, Matth. ii, 11 : Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam : qui autem post me venturus est fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni 1. Et, Act. i, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et, Act. xix, 4 : Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent. Et sic ut crederent, praevit praedicando praedicantem. Joan. i, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Moriens autem praevit ad inferos descendentem. Matth. xi, 3 : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Sic ergo « praecedet ante illum » quia dignum fuit ut ante tanti adventum praecederet vox praeconis. Joan. i, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Multi enim Propheta clamaverunt : et ideo ut desiderio eorum satisfaciat, et ne imparatis tantus rex superveniat, iste praecedet. Amos, iv, 12 : Praeparare in occursum Dei tui Israel.
« In spiritu et virtute Eliae. »
Ecce qua virtute praecedet, et quo spiritu. Dicit autem Glossa, quod praecedet in Spiritu sancto : sicut dicitur, Judicum, vi, 34 : Spiritus Domini induit Gedeon, hoc est, utebatur eo sicut indumento, quod continet indutum, et figuram accipit induti, et ad operationes induti et non ad alia se extendit. Et in his tribus induit Joannem Spiritus Domini : quia replevit eum, et ad se per communionem configuravit, et omnia opera sua per eum exercuit.
Replevit autem eum plenitudine supereffluentiae. Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et ideo ex effluxu ejus fluxit in alios, sicut per canalem : unde dicit Ecclesia de Joanne et aliis vasis gratiae, Jerem. iv, 12 : Spiritus plenus ex his veniet mihi. Configuravit autem eum sibi, hoc est, aptavit : sicut dicitur, Act. ix, 15, de Paulo : Vas electionis est mihi iste. Quia etiam liquor figuram vasis accipit. Operabatur etiam per eum, I ad Corinth. xii, 11 : Hec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Propter quod etiam dicitur, Sapient. vii, 22 : Spiritus unicus, multiplex. Unicus in se, multiplex autem in operatione.
« Virtute. »
Glossa dicit, « signorum. » Sed hoc videtur frivolum : quia, Joan. x, 41, dicitur : Joannes quidem signum fecit nullum. Ad hoc autem dicendum, quod in opere Joannes nullum signum ostendit : quia si signa fecisset, jam non ad Christum, sed ad seipsum populum convertisset ignorantem. Secus autem fuit de Apostolis, qui postquam Christus cognitus erat, signa in nomine ejus fecerunt. Sed Joanne prædicante, Christus non
<--- Page Split --->
notus innotescere debuit : et ideo Joannem minui, Christum autem crescere oportebat : ideo Joannes diminutionem suam ostendit nullum signum faciendo, Christus autem magnitudinem accepit per signa. Tamen, ut dicit Chrysostomus, « Tota vita Joannis stupor fuit et mira- « culum, tam in nativitatis ejus miraculis « quam in vitæ ejus virtutibus, quæ su- « pra hominem fuerunt. » Sed quod ipse non fecit signum prædicando, causa est quæ dicta fuit. Et quoad hoc qui minor fuit in regno Christi, major fuit illo : quia omnes illi parvi et magni miracula multa fecerunt, ut in omnibus verificaretur sermo Joannis : Illum oportet crescere, me autem minui 1. Et hæc expositio notanda est : quia illa sola omnibus aliis est verior, et litteralior. Tamen possemus dicere etiam, quod præcessit in Spiritu sancto tamquam in auctore sapientiæ et sanctitatis : et præcessit in virtute, tamquam in perfectione ad opera meritorum. Sapient. viii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilis nihil est in vita hominibus. Optime et secure præcessit Spiritum hominis ducentem et virtutem confortantem. Fidelis præco ex Spiritu : idoneus autem ex virtute. Isa. LXIII, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Psal. CXLI, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. De virtutis idoneitate, Eccli. XLIV, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes.
Sequitur :
« Elie».
Glossa : « Sicut Elias præco fuit judicis 2, sic Joannes præco Redemptoris 3. » Ambo in deserto. De Elia, III Regum, XIX, 4. De Joanne, Matth. m, 1, et Marc. m, 4. Ambo victu parci. De
Elia, III Reg. xvii, 6. De Joanne, Matth. m, 4. Vestitu inculti, etiam in eisdem locis : quia uterque habuit vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos utriusque. De Elia, IV Reg. 1, 8 : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. De Joanne, Matth. m, 4. Ambo regum insaniam et reginarum tulerunt, Elias, III Reg. xix, 2, ubi Achab et Jezabel persequuntur Eliam, et quærunt eum occidere. De Joanne, Matth. xiv, 3-12, ubi Herodes propter Herodiadem incarcerat Joannem, et truncat capite. Ille, scilicet Elias, Jordanem cœlum petiturus divisit 4 : hic, scilicet Joannes, ad lavacrum salutare, hoc est, baptismum Christi, quo cœlum aperitur, multos suo baptismate convertit 5. Hic, Joannes scilicet, cum Domino conversatur in terris, inducens ad credendum in Christum. Ille, scilicet Elias, cum Domino manifestatur in gloria, Matth. xvii, 2, ubi transfiguratus est Dominus. Unde de eo dicit, ibidem, y. 12 : Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Matth. xi, 14 : Si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est : quia sicut Elias secundum adventum, ita Joannes primum præcessit. Et ideo sicut dicit Gregorius, « quamvis « non sit Elias in personali discretione, « tamen est Elias in spiritu et virtute. Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens.
Ecce officium Joannis.
Sequitur :
« Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. »
<--- Page Split --->
Ecce finis tanti officii, et tanti officialis : « Ut convertat. »
Et dicit tria quæ habuit in intentione : quorum primum est conformare filios patribus in intellectu fidei : secundum, reducere incredulos ad veritatem revelatæ fidei : tertium est, quod vere finis est, parare viam Christo per veritatem acceptæ fidei.
De primo dicit : « Ut convertat. » Jam dictum est quod conversio debita et naturalis est dispositio corporis et animæ, et eorum quæ sunt in utroque. Debitus autem ordo est, quod corda patrum tamquam radicalia sugentia succum et vigorem fidei de revelationibus divinis, convertantur ad stiptem et ad ramos. Quia sicut non rami radicem portant, sed radix eos : et sic fiunt rami socii radicis olivæ et pinguedinis 1. Sic etiam egreditur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, super quem Spiritus Domini requievit 2. Jesse enim interpretatur incendium : et significat ardorem desiderii patrum suspirantium Christi in carne præsentiam. Virga autem est propagatio filiorum : flos autem filius Virginis, super quem in se et in suis Spiritus requiescit. Sic enim dicit Apostolus, ad Roman. xi, 28, quod Synagoga dilectissima fuit propter patres.
Retorqueantur ergo « corda patrum, » secundum illuminationes a Deo receptas, « in filios, » ut intelligant et illi eum qui patribus promissus est : et conversa sint « corda patrum in filios. » Ad Hebr. xi, 2 : In fide testimonium consecuti sunt senes, scilicet patres. Deuter. xxxii, 7 : Interroga patrem tuum, et amnuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Sic Leviathan extrahitur hamo 3.
Sequitur :
« Et increduios, »
Supple, filios incredulos patribus convertat, « ad prudentiam » justorum discipulorum Christi : sicut Andream qui primo adhæserat Joanni, convertit ad prudentiam discipulorum Christi 4 : et omnes discipulos Joannis qui primo æmulabantur Joannem, convertit ad Christum Joanne relicto 5. Quando enim non credebant fidei patrum, tunc indicabat eis Christum, ut sic acciperent prudentiam.
« Justorum. » Ad Roman. x, 4 : Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti. Ad Roman. iv, 2 et 3, Abraham ex fide justificatus est, et non ex operibus legis. Qui enim incredulus est, infideliter agit 6. Unde Glossa : « Prudentia justorum est, non de legis operibus justitiam præsumere, sed ex fide salutem quaerere : ut quamvis in lege positi legis jussa perficiant, gratia tamen Dei se salvandos per Christum intelligant. » Habacuc, ii, 4, et ad Hebr. x, 38, et ad Roman. i, 17 : Justus ex fide vivit. Malach. iv, 5 et 6 : Ecce ego militam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathematé.
Sequitur :
« Parare Domino plebem perfectam. »
Finis est ultimus quoad intentionem Joannis : quia totum factum ejus via fuit ad Christum, et quod nullus staret in ipso : sed ut ipse diminueretur, et Christus cresceret.
Et hoc est quod dicit : « Parare, » hoc est, per modum ministri præparare.
<--- Page Split --->
Unde prædicavit Christum, et baptizavit populum : non ut gratiam in baptismo conferret, sed ut ad baptismum Christi perduceret assuefaciendo. Sic omnis minister parat Domino suo. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Minister enim formam Domini assumens, infidelis est in Dominum : quia gloriam Domini sibi usurpat : cum dicat, Isa. xlui, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Bernardus : « Fidelis profecto « minister eris, si de universa gloria Do- « mini tui, etsi transeunte per te, nihil « manibus tuis adhærere contingat. »
Et ideo, « Domino, » non sibi parat, « plebem perfectam. » Plebem autem dicit propter plebeios et humiles, quos Dominus elegit. I ad Corinth. 1, 26 et 27 : Videte vocationem vestram, fratres : quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus. Matth. xi, 23 : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Luc. 1, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Hanc plebem humilem missus est parare « perfectam, » unumquemque in suo ordine. Perfectum enim est cui nihil deest in suo ordine. Genes. vi, 9 : Noe vir justus atque perfectus fuit in generatione sua, cum Deo ambulavit. Matth. v, 48 : Estote perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Sequitur :
18 « Et dixit Zacharias ad Angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. »
Ecce hic est petitio signi. Et hic dicuntur tria, quorum primum
est signi expetitio : secundum, signi datio : tertium, signi manifestatio.
In primo tria dicuntur, quorum unum est Zachariae cum Angelo locutio : secundum, signi expetitio : tertium autem, ratio quare signum expetatur.
De primo dicit : « Et dixit Zacharias ad Angelum. » Dixit autem corporali quidem voce : quam tamen Angelus vocis tantum accepit speciem. Et de his satis supra dictum est.
« Unde hoc sciam ? »
Hoc est, in quo signo hoc sciam : cum contrarium totum ostendit natura, quæ impotens est ad generandum ? Similiter, Genes. xviii, 12 : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Judicum, vi, 13 : Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israel ? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. Cum igitur sic contrarium sit in causis humanis, et ignorentur a me causæ divinæ, unde hoc scire potero? Tob. iii, 20 : Non est enim in hominis potestate consilium tuum : unde ergo scire potero ?
Et hoc est quod sequitur de causa : et tangit causam ex parte sui, et causam ex parte uxoris.
Ex parte sui :
« Ego sum senex. »
Senex est masculini generis. Cujus causa est, quia senectus non est tantum stans in corpore sicut in signo, sed etiam in mente, quando resident motus complexionis : tunc enim tit fortis conversio super species receptas, et conveniens judicium intellectus : et hoc est conveniens viris, et non feminis, nec aliis animalibus. Et ideo de muliere non dicit quod sit senex, sed de se. Quod autem dixit Sara, Genes. xvii, 12 : Postquam consenui : abusive ponitur, et non proprie. Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque amorum nu-
<--- Page Split --->
mero coiipulata : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Aristoteles in VII Physicorum : « Non aeque judicant juvenes presbyteris, »*id est, senibus. Aristoteles in III Ethicorum : « Nemo eligit juvenes duces : » quia non constat eos esse sapientes. Mulier enim imperfecta est ad judicium veritatis : et ideo, Paulus, I ad Timoth. n, 12, prohibet mulierem docere in Ecclesia, dicens : Docere autem mulieri non permitto. Senex autem frigidus est et siccus, et ideo ad generandum inhabilis : quia frigiditas sistit motum genertavae, et siccitas abscindit semen generationis.
« Et uxor mea processit in diebus suis, »
Hoc est, a tempore conceptionis procul cessit sicut Sara : quae ideo dicitur caverna laci 1, sicut supra dictum est : quia forte senex per juvenculam generaret, sicut Abraham quando duxit aliam uxorem, nomine Ceturam 2. Sed vetula non concipit neque per senem, neque per juvenem : sed tamen per juvenem concipere minus esset inconveniens quam per senem. Similiter de Anna prophetissa, infra, u, 36, dicitur, quod haec processerat in diebus multis. Notatur autem in hoc quod dicit, processerat, profectus virtutis et claritatis hujus mulieris. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfeclam diem. Sancli enim sicut procedunt aetate temporis, ita proficiunt incrementis gratiae et virtutis. Luc. ii, 52 : Jesus autem proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Isa. lxv, 20 : Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos. Facit autem hoc ad commendationem miraculi : quia vetulae propter spasmationem membrorum non sunt aptae ad
concipiendum, et minus aptae ad pariendum.
Si autem quaeritur : Quae causae fuerunt quod iste verbis Angeli statim non credidit, cum omnis homo naturaliter citius de se credat laeta futura et magna : ita quod etiam quidam de se credant futura impossibilia ? Respondendum, quod quatuor causae hujus incredulitatis esse poterant. Magnitudo videlicet promissionis, difficultas ejus quod promittebatur impletionis, consideratio ad id quod promittebatur propriae inhabilitatis, et recognitio naturalis impossibilitatis.
De promissionis magnitudine, quod aliquando inducat dubitationem. Genes. xv, 2 et 3, cum terra promitteretur Abrahae, et semini ejus, dixit: Domine Deus, quid dabis mihi ? Ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer... Mihi autem non dedisti filium.
Difficultas etiam adipiscendi rem promissam aliquando generat incredulitatem : unde Numer. xiii, 26 et seq., et xiv, 1 et seq., cum redirent exploratores et renuntiarent quod terra quidem esset optima, tamen habitatores essent gigantes, et urbes ad cœelum usque muratae : populus discredidit se posse expugnare, et voluit redire in Ægyptum.
Consideratio etiam propriae inhabilitatis ad adipiscendum generat incredulitatem. Sicut, Judicum, vi, 15, de Gedeone legitur quod cum ei diceretur ab Angelo quod in hac fortitudine sua liberaturus esset Israel, respondit : Obsecro, mi Dö- mine, in quo liberabo Israel ? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
Consideratio etiam naturalis ad rem promissam impossibilitatis facit maxime discredere : unde, Genes. xviii, 22 : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? Quasi dicat : Impossibile est. Dicit enim
<--- Page Split --->
Philosophus, quod senectus et vetustas sunt corruptiones naturales : et ideo senum et vetularum corpora sunt sicut ruinosa ædificia, quae omni die secundum partem et partem ruunt, donec totaliter decidant. Et hæc omnia fuerunt in isto sene : et ideo dubitavit. Sed tamen, quia hæc omnia sunt sumpta ex consideratione causarum inferiorum, non erant reputanda ad promissionem cælestem.
Attende etiam quod iste, qui quaesivit qualiter sciret futurum promissum, nihil dubitavit de Angelo, an esset Angelus lucis, an tenebrarum : quia cognovit Angelum bonum esse ex signis superius inductis : et ex his quæ adhuc infra dicentur.
« Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare ».
nem divinam, cujus ipse est minister et exsecutor. Isa, xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, hoc est, ad illuminationem consolationis vocate. Osee, ii, 14: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Secundum notatur in hoc quod dicit •
« Ego sum Gabriel. »
Quasi dicat : Nec fortitudinem Dei et virtutem Altissimi supervenientem, neque promissæ rei attendas magnitudinem, nec adipiscendi secundum causas inferiores difficultatem, neque tuam respice ad hæc quae promittuntur ex humilitate parvitatem, neque etiam naturae impossibilitatem : quia apud fortitudinem Dei non erit impossibile omne verbum, nec virtuti Altissimi erit quidquam difficile : qui in omni natura retinuit sibi originales causas, quibus eas, sicut vult, ad honorem nominis sui administrat. Ad Roman. iv, 17 : Vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
De reductione in Deum dicit :
Ecce hic dubitantis certificatio.
Et tangit hic duo : certificationem Angeli missi, et certificationem rei nuntiatae.
De certificatione Angeli dicit tria : certificat enim se discretione personali, et auctoritate legationis, et beneficio novæ gratiæ.
Circa primum tria sunt notanda, quorum primum est modus illuminationis : secundum, nomen illuminantis : et tertium est modus reductionis.
De primo dicit sic : « Et respondens, etc. » Modus autem illuminationis divinæ est ad cor loqui. Dæmonum autem astulia est primo cor sciscitari, et postea ad suas deceptiones inclinare : et ideo dicit Gregorius, quod « Dæmon tentans « primo insidiando circumvolat, et post « suadendo blanditur, aut "comminando « terret, aut promittendo decipit, aut « opprimendo rapit, aut desperando « frangit. » Angelus autem bonus semper ad cor loquitur propter illuminatio-
« Qui adsto ante Deum. »
Illuminationem enim a Deo accipiens venio. Adsto autem ab infimis non recedens, ut in Deum reducam eos quos illuminavero. Quia licet Angelus diffiniatur in loco, sicut supra dictum est, Deus tamen incircumscriptus et indiffinitus in loco est spiritus, intra quem (ut dicit Beda) Angeli currunt, quocumque mittuntur. Intra Deum autem dicuntur currere : quia « Deus nusquam deest, ut dicit Augustinus, nec Angelis sanctis faciem ideo abscondit, quia ad nos ministrantes veniunt. »
Unde etiam dicit : « Adsto, » quia assistit rectus in intellectu, et confirmatus in beatitudine visionis. Matth. xvn, 10 : Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in cælis est. Tob. xii, 15 : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
<--- Page Split --->
« Et missus sum. »
Ecce auctoritas legationis. Et attende quod licet Angeli mali aliquando legantur permissam sibi habere potestatem, tamen non leguntur se dicere esse missos : quia magis malitiae voluntatis innituntur in persequendo injunctum ministerium, quam auctoritati potestatis : et ideo onni actu suo et opere semper peccant. Et hoc patet in serpente 1 : et in spiritu mendace qui decepit Achab 2 : et in Satan egresso a facie Domini 3 : et in diabolo qui tentavit Dominum 4 : et in omnibus visionibus Apostolicis, et maxime, Apocal. xiii, 1 et seq. Et sic de omnibus aliis. Bonus autem Angelus auctoritatem profitetur sua professionis.
« Et missus sum loqui ad te. »
Psal, cni, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum.
« Et hæc tibi evangelizare. »
Ecce novæ gratiae commendatio. Evangelizare enim est bonum nuntiare quod omnibus bonis melius est, scilicet denuntiatio novæ redemptionis. Luc. ii, 10 : Ecce evangelizo vobis gaudium magnum. Isa. iii, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem... Vox speculatorum tuorum, hoc est, Angelorum, resonat. Isa. iii, 8 : Levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
« Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant,
pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. »
Hic dat signum, quod et signum sit promissionis venturæ, et pæna incredulitatis culpæ.
Signum autem rei promissa: quia ille qui nasciturus erat, vox clamantis vocatur, quæ discerni non potuit nisi per silentium antecedens: ut ex silentio vox clamantis in gratia generaretur. Pæna autem est culpæ incredulitatis: quia justum fuit ut impotentia loquendi plecteretur, qui non considerata potentia Dei, defectum inferiorum putavit obviare promissis divinis, et talem defectum contra Dei promissa nisus est allegare.
Dicit autem in hac pœna duo. In primo enim determinat silentium secundum quod ipsum est future promissionis signum : et secundo, determinat idem secundum quod est incredulitatis pœna.
De primo dicit tria : tangit signum, et signi modum, et signi limitationem et terminum.
Signum tangens, dicit : « Et ecce eris tacens. » Quasi dicat : In evidenti et statim « eris tacens, » ut in te vox clamantis, et ex te ortum accipiat : quæ non oritur nisi prius spiritus vocis in silentio congregetur et attrahatur. Isa. xxx, 15 : In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Exod. xiv, 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Isa. xlii, 14 : Tacui semper, silui.
« Et non poteris loqui. »
Ecce signi modus, quia auferam modulos loquelæ: et ex hoc intelligitur, quod etiam fuit surdus : et ideo, infra, in eodem, 7. 62 : Innuebant patri ejus, quem vellet vocari eum. Innuere autem non oportebat nisi surdus esset. Hoc autem ideo factum est, ut interim nihil humanum audiret. Ezechiel. iii, 26 : Lin-
<--- Page Split --->
guam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans.
Sequitur:
« Usque in diem. »
Ecce signi hujus limitatio. Non enim semper permansit mutus, sed « usque in diem quo hæc fiant. » Tunc enim illico, congregato spiritu, apertum est os Zachariæ et prophetavit, dicens : Benedictus Dominus Deus Israel 4. Et recognovit in se quam difficile sit contradicere sermonibus sanctis. Dies autem hic ponitur pro illustratione : quia ortu novi præconis omnes illustrabuntur, et trahentur ad rei promissæ admirationem.
« Pro eo quod non credidisti verbis meis. »
Iterat hic signum, in quantum est pœna : et debet repeti quod prædictum est, scilicet, quod « non poteris loqui, pro eo quod non credidisti verbis meis. » Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.
« Quæ implebuntur in tempore suo, »
Eo quod de futuro sunt, adhuc veritas pendet, sed verbum veritate implebitur : sicut signum impletur signato suo tempore, quod est terminus præfinitionis. Ad Galat. iv, 2 : Usque ad tempus præfinitum a patre, scilicet, a Deo. Daniel. xii, 4 : Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statum.
Quæritur autem hic, Quare iste punitus sit petendo signum ? cum Judæorum proprium sit ad omne promissum signum petere sive quærere, sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt : unde, Abraham, Genes. xv, 8 et seq., signum
quæsivit et accepit sine pœna : et non videtur dubitasse de persona apparente, sed de re promissa : sicut et iste. Simile de Moyse, Exod. iv, 1-3, qui petivit signum et invenit de virga quæ in colubrum versa erat : etiam cæteris non credentibus signa. Similiter Gedeon, Judicum, vi, 36 et seq., signum accepit in vellere et arca de rore. Eodem autem modo, IV Reg. xx, 8-12, et Isa. xxxvni, 7 et 8, Ezechias quæsivit signum, et invenit regressum solis in horologio Achaz retrorsum per decem lineas. Et, Isa. vii, 11, præcipitur Achaz ut de re promissa signum accipiat, cum dicit Scriptura : Pete signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra : et redarguitur quod petere noluit. In Novo etiam Testamento Angelus loquens pastoribus signum dedit, dicens, Luc. ii, 12 : Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum. Quare ergo iste punitur quia signum petivit ?
Ad hæc Glossæ diversas dant responsiones, de quibus non est curandum. Sed dicendum, quod iste punitur, quia cum esset Sacerdos sciens legem, et per Spiritum exspectans redemptionem Israel, debuit scire et scivit tempus præfinitum esse impletum. Et hoc quidem scivit, sed non contulit : et ideo non advertit. Si autem dicitur, quod non tenebatur credere quod per senem ista essent implenda. Dicendum, quod factum Abrahæ eum docuisse debuerat, quod erat figura istius : unde non est simile de Abraham, qui adhuc per legem edoctus non fuerat. Et idem dicendum est de Moyse. Gedeon autem laicus fuit simplex : et ideo cum contrarium rei promisse videret in causis inferioribus, poterat signum petere. Et idem est de Ezechia, qui secundum causas inferiores moriturus erat : quod etiam ex sermone prophetiæ sibi fuerat prænuntiatum. Quod autem præcipitur ut Achaz peteret
<--- Page Split --->
signum, hoc fuit ut infidelitas sua convinceretur : et ideo vituperatur, quia gloriam Dei volebat attribui idolis : et ideo signum per quod majestas Dei innotesceret, petere noluit. Pastores etiam simplices fuerunt, et ideo per signum edocendi : nec tamen hoc fuit signum majestatis, sed indicium quoddam per quod puerum ab aliis cognoscerent et discernerent. Et ideo patet quod iste juste punitur. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Jerem. vn, 7 : Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini. Haec est ergo causa quare punitur, praecipue cum cognovit veritatem nuntii : sicut patet ex superius inductis.
eas vadit 1. Ingressus fuerat pro eis : et ideo non recedebant nisi benediceret eis. Sicut Salomon in dedicatione templi non dimisit multitudinem nisi benediceretur eis 2. Hinc enim praecipitur Sacerdotibus quod benedicant populo 3. Et ideo inolevit quod in fine hostiae missae, cum dicitur : « Ite, missa est, » Sacerdos benedicit populo. Luc. xxiv, 50 : Elevatis manibus suis benedixit eis. Perseverantia autem notatur in oratione, Luc. xi, 8 : Si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ideo, oportet semper orare, et non deficere 4. Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Psal. xxxix, 2 : Exspectans exspectavi Dominum. Et, Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
21
« Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. »
Hic per ordinem plebis exprimitur devotio idem petentis cum Sacerdote.
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet in oratione perseverantia: more inconsueto Sacerdotis in admiratione suspensio: et quod visione cœelesti latiflcatus esset cognitio: et signi quod accepit ad plebem significatio.
. De primo dicit: « Et erat plebs exspectans Zachariam, » tamquam oves pastorem: qui quando bonus est, proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante
« Et mirabantur quod tardaret ipse in templo. »
Ecce secundum: et in hoc commendatur populus, quia non sicut multitudo filiorum Israel, Exod. xxxii, 1: Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. Non sic isti, sed in devotione perseverantes: quamvis mirarentur quod propter consuetum tardaret Sacerdos, tamen exspectabant. Job, xxix, 21: Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum : et ideo meruerunt exauditionem. Habacuc, ii, 3: Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet. Est autem et hic notandum, quod bonus Sacerdos victus delectione orationis et contemplationis,
<--- Page Split --->
etiam ultra condictum saepe tardat in templo : nec populus bonus inquietat eum sed exspectat: Cantic. ii, 7: Adjuro vos, filiæ Jerusalem,... ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Psal. xxxvi, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia.
seq., Propheta magnam vidit in templo visionem, et tamen loquebatur. Vidit enim Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et Seraphim stare super illud, et clamare: Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. Ad hoc dicendum, quod quidem non est necessarium tacere ex viso signo, sed isti ex posteriori arguebant praecedens. Viderunt enim mutum, et cognoverunt quod causa aliqua esset non naturalis, et tunc oportuit quod causa esset visio cœelestis, quae destituit homines a potentiiis naturalibus: sicut Daniel et Ezechiel qui ambo dissoluti corruerunt 1.
« Egressus autem, etc. »
Hic ostenditur qualiter signum istud, et poena innotuit, et per signum visio quam vidit.
Et dicit : « Egressus autem de templo, » ad ostium atrii interioris, « non poterat loqui ad illos, » sicut consuetum fuit : quod egressus sacerdos postquam expiaverat templum, loquebatur ad plebem de legis explanatione et promissi, et benedicebat illis : sicut dicitur, ad Hebr. ix, 19 et 20. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem..., omnem populum aspersit, dicens : Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Tunc autem siluit : quia silentium legi et sacrificiis legalibus impositum fuit. Matth. xi, 13 : Omnes prophete, et lex usque ad Joannem. Ibidem, 1. 12 : A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiant illud. Exod. iv, 10 : Ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tarditioris linguæ factus sum.
« Et cognoverunt, »
In hoc ipso, « quod visionem » cælestem « vidisset in templo, » postquam obmutuisset. Hoc tamen non videtur esse necessarium : quia, Isa. vi, 1 et
Est autem visio triplex : corporalis, imaginaria, et intellectualis. Corporalis, quae est ante oculos : imaginaria, quae est per rerum imagines in spiritu : dicit enim Augustinus, quod « spiritus est « quidem mente inferior, in qua imagi- « nes rerum imprimuntur. » Intellectualalis vero est, quando rerum veritatem ipse intellectus videt. Et has omnes habuit Zacharias : quia speciem Angeli vidit, et vocem audivit, sive species vocum sensibiles, et imagines retinuit, et intellexit intentionem. Daniel. x, 1 : Intelligentia opus est in visione. Quia si aliquis in sensu visionem cœlestem videat, vel imaginatione aliquid percipiat et non intelligat, non est propter hoc propheta : quia revelatio non est sibi facta, sed recta vidit quæ vidit : sicut, Daniel. v, 5 et seq., ubi Balthasar sensibiliter articulos in pariete scribens vidit; et tamen non intellexit. Daniel autem propheta fuit qui intellexit, quamvis articulos non viderit. Similiter, Genes. xii, 1 et seq., Pharao spicas et boves per imaginationem vidit : et quia non intellexit, propheta non fuit : sed Joseph, qui imaginatione non vidit, sed intellectualem revelationem intellexit de eis. Talem igitur visionem perfectam et revelationem agnoverunt Sacerdotem vidisse. Psal. lxxxviii, 20 : Locutus es in
<--- Page Split --->
visione cum sanctis tuis. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi eis. Indicium enim boni sacerdotis visio divina. Exod. xxxii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis. Isa. xxvi, 10, secundum translationem Septuaginta : « Auferatur impius, ut non videat gloriam Domini 1. » Videmus autem Dominum in contemplatione per intellectum, et in Scriptura per studium, et in oratione per desiderium. De primo, Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. De secundo, II ad Corinth. ii, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. De tertio, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
« Et permansit mutus. »
Secundum est quod veritas signi certitudinem dat promissæ rei. Aliquando etiam de divinis percipientes, muti esse debemus exemplo istius ad populum : unde Apostolus cœlestem visionem annis quatuordecim occultavit, et tunc ex necessitate coactus dixit : hæc enim sunt arcana verba, quæ non licet homini loqui 2. Proverb. xxv, 2 : Gloria Dei est celare verbum. Iste igitur accepit hoc sibi in pœnam rei futuræ in signum, et nobis ad cautelam et doctrinam. Job. xli, 3 : Instpienter locutus sum. Job, xxi, 5 : Obstupescite, et superponite digitum ori vestro. Et, ibidem, xxix, 9 : Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
« Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. »
« Et ipse erat innuens illis, »
Visionem significando, et promissionem, et exauditam esse orationem. Innuere enim componitur ab in præpositione, et nutum facere : unde innuere est ad intus intentionis et intellectus nutum facere. Nutus autem fit manu, quæ significat operationis bonæ virtutem : qui nutus in suadendo populo majoris est efficaciae quam sermo. Unde Dominus, Joan. viii, 6-8, cum convincere vellet rebelles digito scripsit, id est, opere. Dominus cum ad obedientiam induceret multitudinem, digito scripsit mandata 3. Act. xiii, 16 : Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait. Aggæi, i, 1 : Factum est verbum Domini in manu Aggæi.
Hic incipit promissio verificationis. Et dicuntur duo, sacerdotis et uxoris conjunctio, et Præcursoris conceptio.
De conjunctione dicitur : « Et factum est ut impleti sunt dies » septem « officii, » administrationis « ejus, » quos oportuit eadem die esse impletos : et sic restabant adhuc septem dies, septem dies Septembris : quia ulterius loqui non poterat. Dictum autem fuerat supra, quod hæc fuit decima dies mensis lunaris : et secundum nostros solares menses erat octavo Kalendas Octobris.
Nota quod iste Sacerdos diligenter vices suas explevit : nec alium pro se posuit : neque sicut quidam, qui quando semel in anno apparent, statim vadunt, et alios pro se in ecclesiasticis officiis ponentes ipsi per se temporalia colligunt. Contra quod dicit Petrus, Act. vi, 2 et seq. :
<--- Page Split --->
Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ego fratres viros... quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus. Expleto ergo ministerio abiit in domum suam ubi erat uxor cum familia. Genes. xxx, 30: Justum est ut aliquando provideam etiam domui meæ. Nec credo quod statim abierit : sed de templo abiens et de ministratione, ivit celebrare festum Tabernaculorum, quod ultimis septem diebus Septembris celebratur. Et ideo in principio Octobris primo ad amplexus redivit uxoris, et hoc magis consonat sequentibus.
« Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. »
fecisset ex verecundia : quia Augustinus dicit eam ex verecundia hoc fecisse. Verecundabatur enim, eo quod videbatur in senio operam voluptati dare : cui etiam in juventute operam dare verecundum est, nisi ob spem prolis. Eccli. xxv, 3 et 4: Tres species odivit anima mea:... pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum, id est, luxuriosum. Potest enim dici in veritate, quod ex verecundia se absconderit : et ut probaret, hoc est probatum ostenderet quod non ex libidine, sed ex obedientia voluptati operam dedisset. Quinque autem menses quibus occultabatur fuerunt october, november, december, januarius, februarius. Et forte verior ratio est occultationis, quod noluit se, et infantem quem gestabat in utero exhibere vulgo, nisi prius exhiberet in utero suo eumdem Christo : ut opus suæ præcursionis primo inciperet coram eo, cujus præcursor ordinatus fuerat.
« Dicens : Quia sic fecit, etc. »
Hic agit de conceptu et veritate promissi.
Et tangit duo : conceptum, et verecundiam concipientis.
De conceptu dicit : « Post hos dies, » administrationis et celebrationis festi, « concepti Elisabeth : » conclusio duorum seminum in matrice dicitur conceptus, « uxor ejus, » ne credatur per alium genuisse, sed quæ fuit sterilis et anus, ex promissione Dei concepit : ut fides haberet meritum, cui humana ratio nullum præbet experimentum.
Et subjungit de verecundia, dicens :
« Et occultabat se, etc. »
Duo dicit : signum verecundiæ, quia « occultabat se mensibus quinque. » Glossa dicit, ut probaret utrum vere concepisset : eo quod in talibus per molam matricis mulieres sæpe decipiuntur. Quæ causa nulla videtur esse, quia tunc non
Ecce pudoris verbum : « Quia sic fecit mihi Dominus, » auctoritate et promissione, non maritus, nisi impraegnationis mysterio. II Machab. vii, 22 et 23 : Nescio qualiter in utero meo apparuistis. Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed mundi Creator qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem.
« In diebus » suæ præfinitionis, « quibus respexit, » hoc est, visum quem propter primi hominis inobedientiam averterat, ad nos reduxit in misericordia et beneplacito suo. Sapient. iv, 15 : Respectus ejus in electos illius. Respectio enim est reductio visus ad posterius.
« Auferre opprobrium meum, » scilicet opprobrium sterilitatis de qua supra dictum est, « inter homines : » quia apud Deum omni honore digna fuit, licet inter homines opprobrium sterilitatis per Dei
<--- Page Split --->
dispensationem sustineret. Isa. LIV, 4 : Opprobrii viduitatis tuæ non recordabèris amplius. I Reg. II, 5 : Sterilis peperit plurimos. Quia in uno peperit omnes filios Dei, quia eum qui præcursor et dux est omnium bonorum.
Attende : Quædam Glossæ hic dicunt, quod introitus summi Sacerdotis in templum significat allegorice introitum Christi (qui est Sacerdos secundum ordinem Melchisedech 1) in Mariam, quæ est templum Dei specialiter sanctificata. Psal. xcii, 5 : Domum tuam, Domine, decet sanctitudo.
Aliae Glossae dicunt, quod introitus Sacerdotis in Sancta sanctorum pro populo, significat introitum Christi in cœelum : et hanc allegoriam facit Apostolus, ad Hebr. IX, 24 : Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Exitus autem Sacerdotis de templo signat exitum nostri Sacerdotis de cœlo : et ideo unus Sacerdos intravit et exivit : quia, sicut dicitur, ad Ephes. IV, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos, ut impleret omnia.
Alia autem dicit, quod Zacharias significat vetus sacerdotium, et Elisabeth legem per exercitium studii sacerdotum spiritualibus intellectibus fecundandam : sed sterilis remansit usque ad nativitatem Christi, quæ juvenis fuerat sub Moyse, et adulța sub Prophetis : quia spirituales filios usque ad gratiam Christi non produxit : et ideo tempore gratiae Joannem concepit, qui gratia Dei interpretatur, et tunc sterilitatis ejus aufertur opprobrium : et tamen verecundatur, qui sub aliis sterilitati subjacuit. II ad Corinth. III, 15 et 16 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum : cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Alia quæ sunt
in Glossis sunt manifesta cuilibet per se.
« In mense autem sexto. »
Hic incipit Evangelista tangere de novi solis ortu, quem producit lucifer : de quo jam ante habitus est sermo 2.
Tangit autem circa conceptionem Salvatoris tria, videlicet annuntiationem, salutationem, et conceptionem.
Circa salutationem tangit tria : personas salutantes, personam salutatam, et tempus consonum salutationi.
De tempore dicit : « In mense autem sexto, » a conceptione Joannis : quia in martio, octavo Kalendas Aprilis. Cujus ratio litteralis est : quia Præcursor prius motibus vitæ excipere debuit Regem venientem, et sic ante eum præcurrere. Sensibiles autem motus vitæ non habet infans ante sextum mensem : in primis enim quatuor mensibus fortiter radicatur in matrice : in quinto autem residentibus aliquantulum motibus humorum, præparatur ad sensum et ad motum : et in sexto mense dat motum sensibilem localem.
Sunt etiam præter hanc rationem aliae tres rationes, quare in sexto mense : quarum prima est, ut tempori nostrae condemnationis tempus congrueret reparationis : secunda, ut creationi mundi consonaret ejusdem mundi in homine reparatio : tertia, ut tempori refloritionis mundi Verbum incarnatum mundum reflorere faciens consonaret. Et quantum ad primam notandum, quod in Martio octavo Kalendas Aprilis factus est mundus : et in ipso cecidit Adam per peccatum post meridiem, ut dicitur, Genes. 11, 8 et 9 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem... Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es. Et, sicut dicitur, Jerem. XV, 9 : Occidit ei sol cum adhuc esset dies. Et iterum,
<--- Page Split --->
Jerem. vi, 4 : Væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi. Obscuritates enim super nos prolongatæ sunt occidente sole justitiæ. Apte ergo tunc etiam fit mundi reparatio. Hoc significatum est, I Machab. iv, 34 : Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt templum gentes, in ipsa renovatum est. Sic enim lignum in quo cecidimus tunc notavit, ut dicit Ambrosius, damna ligni ut solveret 1. Ita tempus tunc notavit, ut in ipso lapsum primi hominis repararet. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. II ad Corinth. vi, 2 et 3 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, etc. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et lætemur in ea.
Circa secundam autem rationem notandum quod dicit Augustinus, quod ideo Deus (cujus perfecta sunt opera) in senario dierum perfecit opus suum, quia senarius numerus perfectus et constans ex suis partibus totus, non monstruosam ultra totum generans superfluitatem, neque citra remanens generat imperfectionem. Ab inchoatione ergo nostræ salutis, quæ in Joannis conceptione inchoata est, eadem ratione nostram perfecit salutem in senario mensium ille qui operatus est salutem in medio. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Hoc significatum est, Joan. iv, 6, ubi dicitur, quod sexta hora sedit super fontem, unde nobis fluxerunt fluenta gratiarum. Luc. xii, 14 : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Joan.
v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sic enim juxta prophetam Isaiam, lxvj, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato, quando menses et dies operis creationis respondent operi redemptionis.
Circa tertiam rationem notandum, quod tunc sol ad aequalitatem diei et noctis ascendens facit florere terram nostram habitabilem, et ideo etiam congruum est, ut nostra salus et floruerit, et flos ortus sit, qui ascendit de radice Jesse 2. II Reg. xxiii, 5 : Cuncta salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen, serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non verertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Tunc enim omnia elementa seminibus suis gestiunt se conformare flori, qui oritur in gloriosa Virgine.
Hoc est igitur quod dicit : « In mense sexto, » ut congruat et numerus, et tempus, et eventus : numerus in perfectione, tempus in salutis germinatione, et eventus in primi lapsus reparatione. Rorent igitur cœli desuper, et nubes pluant justum, et terra uteri beatae Virginis aperiatur, et germinet Salvatorem 3. Jerem. xxiii, 5 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. Istud est tempus, de quo dicitur, II Machab. 1, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Unum enim tempus lucidum claro sole refulget, quia tunc timentibus Deum ortus est sol justitiae, et sanitas in pennis ejus 4.
<--- Page Split --->
Sequitur :
« Missus est. »
Describitur salutantis et annuntiantis persona.
Et dicuntur duo : Angelus minister exsequens, et Deus legationem et salutationem mandans et injungens.
De Angelo itaque dicit : « Missus est, » et in hoc notat auctoritatem, « Angelus, » et in hoc tangit ministerium, « Gabriel, » et in hoc tangit officium et virtutem.
Non enim tantam legationem arrogare sibi quisquam auderet, nisi a Deo missus esset 1. Ad hoc tam idoneus nullus inveniretur in cœlo, qui ad tantum sacramentum diceret : Ecce ego, mitte me 2 : nisi ipse sua præciperet auctoritate.
Est autem hæc legatio admirabiliter digna, ardore desiderii Patrum diu desiderata, et ab omni eo qui spiritualis est dulcissime audita, et clamore devotionis omnium fidelium et in communi denuntiata. Propter admirationem altitudinis ejus et dignitatis dictum est, Abdia, 3. 1 : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit, hoc est, ad gentium utilitatem. Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Ardorem desiderii Patrum sonat vox illa, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Exod. iv, 13 : Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Dulcedinem vocis ejus ostendit, Proverb, xxv, 25 : Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. Flumina enim gratiarum ex tunc fluere coeperunt, ex quo vox Gabrielis sonuit in auribus beatae Virginis. Cantic. n, 14 : Vox tua dulcis. Promulgatur autem ab omnibus ex tam magno clamore Hebræorum, quod venit Deus in castra, IV Reg. vn, 9 : Hæc dies boni nuntii est : si tacuerimus et nolue-
rimus annuntiare usque mane, sceleris argumur 4. Hanc igitur legationem nemo præsumeret, nisi ab ipso Deo missus esset. Et ideo missus dicitur, et non per se venisse.
« Angelus. »
Angelus autem dicit ministerium : quia Angelus nuntius interpretatur. Propter tria autem puto Deum nostræ saluti interposuisse Angelum nuntium : quod videlicet tanto gaudio angelica natura quoad ministerium non privaretur, et quia Angelorum ruina ex hoc reparatur, et quia circa hominem custos et minister Angelus deputatur.
Hoc enim est ministerium, sicut dicitur, ad Ephes, iii, 9, a sæculis in Deo absconditum, et nunc per Angelum administratum : ut ex hoc illuminationem et gaudium potissimum Angelus habeat, et congratuletur. Sic enim ipsi dicunt Angeli, Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo. In altissimis enim Deo gloria est, quando gloria nova innotescit. Angeli igitur gloriantes et gaudentes in affectu novæ exsultationis dicunt, Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ?iste formosus in stola sua. Et in Psalmo xxiii, 8 et 10 : Quis est iste rez gloria ?
Ruina etiam Angelorum ex hoc reparatur, sicut significatur, Luc. xv, 8, de drachma decima quæ perdita erat, et est inventa. Sic etiam dicitur, Apocal. xxi, 17 : Mensura hominis quæ est Angeli, scilicet in beatitudine. Et ideo homines assumuntur in sortem Angelorum, ut decimus chorus ex hominibus reparetur, qui cecidit ex Angelis. Non quod decem chori sint futuri, sicut dicunt Sancti, sed quod de quolibet ordine (supple, conjuncitm) tot ceciderunt quot sunt in choro, et ille numerus ex hominibus reparatur.
<--- Page Split --->
Ad hoc ergo Angelum justum est mitti, unde sua ruina reparatur. Amos, ix, 11 : Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus. Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.
habuit : ita Pater summus mittens ad desponsandam sibi naturam humanam, unum quidem præcipuæ dignitatis Angelum misit : tamen cum illo multos creditur misisse secundæ dignitatis Angelos.
Sequitur :
Ministerium etiam istud congruit Angelo : quia ipse est custos hominum, et ideo perditus homo per suum ministerium reparandus. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Hæc igitur est causa quare missus est Angelus. Isa. xvii, 2 et 7 : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam : ad populum terribilem, post quem non est alius : ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt fluminaterram ejus:... ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. Judæorum enim gentem describens vocat convulsam tentationibus, et dilaceratam peccatis. Gentem tamæn Dei promissa exspectantem, et conculcatam servitute dæmonum, cujus terram et habitationem jam flumina vanitatum diripuerant : cum tamen ex scientia legis et Prophetarum esset terribilis : ita quod secundam in protectione Dei non haberet, si legem spiritualiter observasset.
Ad hanc ergo beatam Virginem (dictis tribus causis) Angeli veloces mittuntur, ut annuntient opus redemptionis.
Nec est credendum, quod Angelus unus venerit : sed cum eo principali nuntio multitudo aliorum advenit. Luc. n, 13 et 14 : Facta est cum Angelo multitudo militiae cælestis laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. Hoc significatum est, Genes. xxiv, 2 et seq., ubi cum pater Abraham mitteret ad ducendum uxorem filio suo, misit quidem unum Eliezer domus suæ procuratorem, qui tamen comites multos
« Gabriel. »
Ecce tangit officium : Gabriel enim fortitudo Dei interpretatur. Fortitudine enim Dei opus erat, ut legibus natura occurreret, ut scoriam peccati de medio tollendam significaret, ut ultima primis conjungenda nuntiaret.
Legibus enim naturae occurrit qui virginem manentem virginem concepturam et parituram nuntiaret. Hoc est enim mirum super omnia mira : ut impotentia ad actum remanente, actus nuntietur inesse. Si enim cæcus per miraculum accipiat oculum, non erit mirum si videat accepto oculo. Similiter autem si mortuus accipiat vitam, nihil erit mirum si postea vivat. Sed super omne mirum esset si non accepto oculo, vel vita, videret, vel viveret. Et ita est hic. Virgo enim secundum naturam impotens est ad conceptum, et si maneat virgo, semper erit impotens. Si ergo concipiat et pariat, omnino hoc est novum : et non nisi virtute fortidinis Dei fieri potest. Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Fæmina circumdabit virum. Apocal. xxi, 5 : Dizit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa et immuta mirabilia. Manus enim et brachium fortitudinis Dei hoc annuntiiari operatur, et ideo Gabriel mittitur.
Scoria etiam peccati hic tollitur : ut quod ex ea nascitur sanctum, vocetur Filius Dei'. Quod etiam non nisi fortitudine Dei fieri potuit : quia conceptus virginalis sicut in matre omni caruit
<--- Page Split --->
concupiscentia, sic, ut dicit Anselmus, in concepto et originali caruit culpa. Sapient. vii, 23, propter suam munditiam nihil inquinatum incurrit in illam. Sapient. viii, 19 et 20 : Sortitus sum animam bonam. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoquinatum. Iste est subincericius panis azymus, factus ex Sara principe 1, sapientia divina : azymus, quia sine fermento peccati : subcinericius autem, quia sub pœnalitatum humilitate hujus vitæ. Hæc autem potentia et fortitudo separandi naturam a culpa, conceptum ab originali inertia, pœnalitates a pœnæ causa quis efficere potuit nisi fortitudo divina?
Sic igitur iterum hujus annuntiationis minister merito fortitudo Dei nominatur. Quis enim umquam ultimum primo conjungeret, nisi summa Dei fortitudo? Ultima autem in facturis Dei est homo : primum et principium omnium Deus. Quis ergo hæc conjungeret nisi summa, cui nihil obstat, Dei fortitudo? Isa. xli, 7 : Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est. Faber enim ærarius, qui fortitudine sua omnia domat per Filium suum, qui tunc temporis cudebat mundum, confortavit, hoc est, in fortitudine sua cum ultima factura primum conjuncti : et ita sibi glutinavit, ut neque morte solvi posset : et ideo bonum esse opus hujus glutationis pronuntiatur ab Angelis. Ecce procul, et de ultimis finibus, simul glutinatis, pretium fortissimæ mulieris 2. Finis enim, ante quem nihil, Deus est : et finis post quem nihil, homo : et sic Christus est Alpha et Omega. Apocal. 1, 8 et xxi, 6 et xxii, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Mira res et mirabile sacramentum. Ecce Angelus loquens cum annuntiatio-
ne, futurum esse unum de similibus . Primum enim exemplar Deo simile, quod est Verbum Patris, imago Patris Filius : et ultimum, scilicet, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei 4, unum effici debent : et nuntiat loquens ad Mariam Angelus : et ideo perficitur opus liberationis, de quo subjungit : Libera eum, ut non descendat in corruptionem 5.
His igitur et talibus rationibus, nuntius istius sacramenti « Gabriel Angelus, » hoc est, fortitudo Dei merito nominatur.
Missus igitur : quia qui non missus, venire ab illo non præsumeretur : et venienti ad nos non misso, a nullo umquam de tantis mysteriis crederetur.
Et hoc est quod sequitur :
« A Deo. »
Leguntur enim nonnumquam Angeli missi ab Angelis aliis : sed hæc nova superveniens auctoritas inducitur in annuntiatione mysterii quod a nullo nisi a Deo præsumeretur. Isa. lii, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Morem etiam in hoc servat Dei benignitas. Quantumcumque enim pauperem ad nuptias suas vocat rex magnus puellam, nuntio quem mittit, ipse rex legationem injungit, et non alius parvus vel magnus de curia. Sic ergo desponsaturus naturam nostram rex cœlestis, per seipsum legationem injunxit, Sapient. viii, 2 : Quæsivi sponsam mihi eam assumere : et amator factus sum formæ illius.
Possumus autem in hoc notare tria : tantam in Domino majestatis ad nos charitatem, compassionem, et in miseriiis nostris ei esse delicias. Et de charitate
<--- Page Split --->
quidem, Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te, etc. De secundo autem, Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Funiculi enim Adam fuerunt compassio, et affectus, et miseratio quam ad nos habuit : qui cum non rapinam arbitraretur se fieri æqualem esse Deo 1, compatiendo ex visceribus affectus et miserationis clamavit : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est 2. Et hæc compassio in Deo perseveravit : donec unus de naturalibus quasi unus ex nobis factus est in similitudinem hominum, et habitu inventus ut homo 3. Et si Deus ut unus ex nobis, et nos sumus consequenter sicut unus ex tribus personis : ecce funes Adam trahentes nos ad Deum, et Deum ad nos.
De deliciis suis reputatis ut sit nobiscum, habetur, Proverb. vnii, 30 et 31 : Delectabar per singulos dies... ludens in orbe terrarum : et deliciae meæ esse cum filiis hominum. Ideo juste, Isa. vii, 14, vocatur nomen ejus Emmanuel : quod est, nobiscum Deus. Vide quam verum est, quod dicit Michæas, vi, 8 : Sollicitum te ambulare cum Deo tuo, qui delicias reputat esse tecum in miseriis, ut tuam tecum operetur salutem. Denique sustinuit crucem, confusione contempta 4 : ut te redimeret proposito sibi gaudio tuæ redemptionis. Pudeat ergo nolle te secum esse, qui ad hoc quod tecum sit, misit Angelos.
His et similibus causis a Deo missus est, et non ab alio.
« In civitatem. »
Sequitur de descriptione personæ ad quam mittitur hic tam nobilis nuntius.
Describitur autem a loco suæ habitationis, et a proprietatibus sibi convenientibus.
A loco quidem tripliciter, communissi-
mo, qui est provincia : speciali, qui est civitas : et tandem proprium adjungitur nomen civitatis, quæ vocatur Nazareth.
Dicit ergo quia missus est « in civitatem, » tangens locum specialem habitationis beatae Virginis. Civitas autem (ut dicit Tullius) dicitur quasi civium unitas : et hoc est quod dicit Psalmus cxxxii, 3 : Jerusalem, quæ aedificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum. Habitantium enim communi participantium idipsum; locus habitationis, civitas vocatur.
Hujus autem quatuor sunt unitates, jus unum, libertas una, locus habitationis unus, communitas una. Hæc autem maxime huic congruunt civitati. Isa. 1, 26 et 27 : Restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus : post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. Hoc autem factum est, quando descendit et regnavit in ea ille, de quo dicitur, Jerem. xxiii, 5 et 6 : Regnabit rex et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra... Et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. In hac enim civitate Dominus noster rex est : senatores Angeli venientes : et regina Virgo gloriosa : populus autem universitas fidelium.
De libertate autem dicitur, Job, viii, 36 : Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Ad Galat. v, 13 : Vos in libertatem vocati estis. Ad Galat. iv, 31 : Non sumus ancillæ filii, sed liberæ.
De communione dicitur, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, etc. : quia licet possessio sit privata fidelium, tamen usus temporalium est communis. I Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit
<--- Page Split --->
viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ?
De habitatione dicitur, Psal. lxxxvi, 5 : Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Omnes enim venientes ab Oriente et Occidente, recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob1 : alieni conversi ad fidem, de angustia Tyri, et de nigredine peccatorum venientes.
Et de omnibus his subinfertur, quod sicut lætantium omnium in suffragiis hujus civitatis existentium habitatio est in te 2 : et Nomen civitatis ex die illa : Dominus ibidem 3. Isa. lxii, 4 : Non vocabèris ultra Derelicta, et terra tua non vocatur amplius Desolata : sed vocabèris Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata : quia complacuit Domino in te.
Sic igitur in hanc civitatem est missus.
Hæc est civitas
« Galilææ. »
Quam provinciam vocat propter nominis interpretationem sacramento convenientem, propter prophetiæ completionem, et propter fidei in provincia illa dilatationem.
Et nominis quidem interpretatio est transmigratio facta, vel rota, quæ etiam volubilis semper migrare videtur. Psal. lxxvi, 19 : Vox tonitrui tui, Deus, in rota, hoc est, sonus annuntiationis in Galilæa transmigrationis. Habitum in ea assumpsit ille, qui stabilis manens, dat cuncta moveri. Jerem. xiv, 8 : Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum. Ezechiel. xii, 3 : Fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, etc. Matth. viii, 20 : Vulpes foveas habent, etc.
Congruit autem prophetiæ : quia ibi erant gentes quas ibi posuerat Hiram, rex Tyri, in tempore Salomonis. Unde,
Isa. ix, 1 et 2 : Trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Ibi enim lux cœlestis primo oriri debuit, ubi prophetia prædixerat : ut veritas umbræ responderet. Et ideo ibi suam incipit prædicationem : et ibi ostendit discipulis lucem suæ resurrectionis : propter quod etiam discipuli Galilæi sunt vocati. Luc. xxii, 5 : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. Matth. xxviii, 16 : Undecim discipuli abierunt in Galilæam, etc. Lux ergo oriens annuntiationis, lux prædicationis, lux resurrectionis in Galilæa fulsit : et ideo Galilæi fideles vocantur, Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? Ibid., i, 11 : Viri Galilæi, quid statis, etc.
Notatur etiam in hoc fidei dilatatio, et transitus a Judæis ad Gentes. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terra. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, etc. Matth. v, 15 : Nemo accendit lucernam, etc. Hieronymus : « Significat notitiam claritatis nequaquam abscondendam, neque sub modio, hoc est, inter terminos Judææ claudendam, sed palam omnibus exhibendam. Et hoc congrue fecit in Galilæa, ubi et Gentiles et Judæi habitant. » Sic ergo ista civitas fuit Galilææ.
« Cui nomen Nazareth. »
Locus est proprius habitationis. Nazareth autem convenienter nominatur : quia Nazareth sanctum, vel flos interpretatur.
Sanctus autem, ut dicit Glossa, quia
<--- Page Split --->
concipi ibi debuit Sanctus sanctorum 1. Et qui sanctificat omnes. Ad Hebr. 11, 11 : Et qui sanctificat, et qui sanctifcantur, ex uno omnes. Quod enim in hac civitate natum est sanctum in utero Virginis, causa est sanctificationis omnium. Joan. XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate.
Flos autem congruit : quia ibi flos campi nasci in utero et concipi voluit. Cantic. ii, 1 : Ego flos campi, et lilium convallium. « Amat enim, ut dicit Ber- « nardus, florigeram patriam, flos de « radice Jesse : nec concipitur nisi ab eo « qui se florem, et non cicutam per mun- « di insaniam, vel urticam per carnalis « peccati pruritum, vel spinam per mun- « di sollicitudines exhibuerit. » In flore autem est species pulchritudinis, et fragrantia odoris, et spes fructificationis. Et species quidem pulchritudinis in virtute conservationis : fragrantia vero odoris in odore bona opinionis : spes autem fructificationis in intentione bona retributionis : quae omnia competunt fidelibus, et praecipue beatae Virgini. De specie conservationis, Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. De odore bona opinionis, II ad Corinth. ii, 13 : Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Ibid., y. 14 : Et odorem notitiae sua manifestat Deus per nos. Cantic. iv, 11 : Odor vestimentorum tuorum, etc. Psal. xliv, 9 : Myrrha, et gutta, et casia (supple, suspirant) a vestimentis tuis, a domibus eburneis, hoc est, a corporibus castis. De intentione æternae retributionis, II Reg. xxiii, 3 : Cuncta salus mea. Osee, xiv, 6 : Israel, vel justus, germinabit sicut lilium. Sic etiam thalamus conscientiae in quo sus-
ceptus est, floridus est. Cantic. i, 13 : Lectulus noster floridus, supple, est. Matthæus assignat rationem, quare in Nazareth nutritur et concipitur, impletionem scilicet prophetiæ : Quoniam Nazareus vocabitur. Et de hoc ibi satis dictum est, cum exponeretur Matthæus2.
« Ad virginem. »
Hic describit Virginem salutatam a suis proprietatibus. Et ponit titulum pudicitiae virginalis, et sponsionem vinculi matrimonialis, et excellentiam gloriosi nominis.
De titulo quidem pudicitiae virginalis dicit : « Ad virginem. » Bene virginem, ut dicit Glossa, quae prima inter fecminas Deo virginitatis gloriosum munus obtulit. Non enim haec de fatuis virginibus, quae lampades castitatis habent exstinctas 3 : sed cujus lampas flamma limpidissima lucet in conspectu Domini. Et ideo ex ea ortus est ille, de quo dicitur, Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Virginitatis autem lampas in quinque rutilabat in ea : in corde quidem in tribus, et in duobus in corpore.
Primum in corde est, quod virginitatis integritatem et incorruptionem continuo quantum potuit referebat. Secundum, quia angelicae munditie aemula, vitam coelibem in contemplatione ducebat.Tertium, quod hoc in voto prima quantum valuit et licuit Deo continentiam offerebat.
De primo dicit Augustinus, quia virginitas est in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. Et hoc significatum est, Exod. xxv, 10, ubi praecipitur arca Dei de lignis setim fieri, quod est lignum imputribile.
De secundo dicitur, Cantic. vi, 3 :
<--- Page Split --->
Decora sicut Jerusalem, quae est civitas munditiae Angelorum.
De tertio vero dicitur, I ad Corinth. VII, 34 : Virgo cogitat quae Domini sunt, etc. Hoc enim intelligitur de voventibus virginitatem : quia aliis non est prohibitum cogitare de nuptiis. Luc. 1, 34 : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Hoc est, me non cognituram propono. Haec est Rebecca, quae multum gratiae recepit : virgo pulcherrima et incognita viro, quam summus Patriarcha filio suo Isaac gaudio universae terrae elegit in matrem.
Duo autem lucent in corpore : integritas pudoris, et verecundia virginalis. De integritate quidem corporis dicitur in figura ejus, Tob. III, 16 : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. De verecundia virginali, Eccli. XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Eccli. XXXII, 14 : Ante verecundiam præibit gratia.
« Desponsatam. »
Esse descriptio a vinculo conjugali.
Quaerunt autem Patres, quare de fecmina ? Et quare de femina virgine ? Et quare de femina virgine desponsata Christus nasci voluit ?
Quare autem de femina, Beda reddit rationem : quia « sicut femina ini- « tium peccati et mortis fuit, ita femina « initium et via salutis. » Quia igitur fecmina spiritu superbiae viro gustum necis obtulit, ita femina ab Angelo salutata mundo salutis auctorem edidit : aliter enim ille sexus omnino contemptibilis esset, et despectus. Quia igitur masculini sexus salutem est operatus, congruum fuit, ut idem salutis auctor de femina sit natus, ut uterque sexus ad vitam pertinere se præsumat. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, etc.
Voluit autem de femina virgine prop-
ter tria : scilicet, ut generatio sua humana divinae quantum possibile est assimilaretur, ut omnis generationis series impleretur, ut miraculum matris miraculo filii proportionaretur.
Divina autem generatio est de Patre sine femina sine corruptione, sicut candor nascitur de luce : et ita humana generatio de matre, sine patre sine omni corruptione, sicut radius nascitur de stella : et ideo flos vocatur, quia (sicut dicit Pythagoras) flos in terra est sine patre, sed in cœlo habet patrem solem, in terra autem habet matrem terram. Sapient. vn, 26 : Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Omnis enim generationis series sic impleta est : ne aliquid in creaturarum ordine vacuum remaneret. Præcesserunt enim tres series generationum viri : videlicet de terra virgine, et mulieris virginis de viro virgine, et filiorum de viro et muliere corruptis : et restabat quarta secundæ respondens, quod vir virgo de femina virgine produceretur. Genes. XV, 16 : Generatioe quarta revertentur huc : ad statum videlicet gratiae, et reconciliationis, et libertatis. Sicut etiam miraculo filii miraculum matris in quantum possibile est assimilatur. In nato enim impossibilia conjunguntur : per naturam quidem incompressibilia, divinae autem virtuti possibilia. Natus enim Deus homo creatus et increatus, passibilis et impassibilis, temporalis et æternus. Mater autem gaudium matris habet cum virginitatis pudore, nec primam similem visa est nec habere sequentem : et ideo sola est sine exemplo, et sic filius nullum habet in cœlo vel in terra similem. Isa. LXVI, 7 et 8 : Antequam parturiret, peperit : antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ?
Quare autem de desponsata plurimæ a Patribus tam mysticae quam litterales assignantur rationes valde convenientes, quarum et nos super Matthæum plures
<--- Page Split --->
assignavimus 1 : hic autem tantum ponemus duas, quarum una est quam tangit Glossa, quia videlicet tanta cura erat ei de matris infamia, quod maluit aliquos de suo ortu, quam de matris infamia dubitare : et ideo maluit quod ipse filius crederetur esse Joseph, quam quod mater infameretur de fornicatione, si gravida non desponsata apud vulgus inveniretur. Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Secunda causa est, quia si de non desponsata nasceretur, illegitimus haberetur, nec admitteretur ad actus legitimos : et sic doctrina ejus juste coram hominibus refuteretur. Isa. 11, 13 : Ecce intelliget servus meus : exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Haec autem sublimitas calumniam habuisset, si de matrimonio natus non fuisset. Deuter. xxiii, 2 : Non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini. Adhuc autem, bonum summae prolis non esset alicujus matrimonii, sed suo summo bono privatum esset matrimonium.
Dicit autem desponsatam
« Viro. »
Et describit hunc virum a sexu, a genere, et a nomine.
A sexu quidem, quia dicit : « Viro, » qui a virore dicitur : quia viret omni virtute. Jerem. xvn, 7 et 8 : Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit quum venerit aestus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet faceret fructum. Gregorius : « Vir est qui contra biformes fortunae « insultus, uniformi constantia mentis « militat praemunitus. » De tali viro dicitur, Eccli. vi, 6 : Unus de mille : alii enim omnes effeminati sunt, et ad
mulierum illecebras et mollitiem resoluti.
« Cui nomen erat Joseph. »
Esse descriptio per nomen.
Quatuor autem legimus hujus nominis insignes viros : quorum primus in figura Salvatoris mundi praecessit, unus et salvator mundi, Genes. xli, 45, est vocatus : qui fuit Joseph, filius Jacob Patriarcha. Secundus autem est iste qui obsequitur matri Salvatoris et parvulo. Tertius autem qui obsequitur sepultura Domino mortuo : qui fuit Joseph ab Arimathæa. Quartus autem Joseph, qui Justus cognominabatur, qui testimonium perhibuit a mortuis resuscitato. In primo horum commendatur prudentia, quia patriam salvavit ab imminentibus famis periculis : in secundo, continentia sive temperantia, quia ab amplexu abstinuit in matrimonii thoris : tertius, a fortitudine, quia audacter introivit, et immisit se furiis populi et præsidis, corpus Jesu petens sepulturae tradendum officiis : quartus autem a justitia, quia a justitia cognominatus, testis fuit veritatis. Eccli. xlix, 17 : Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi. Et primus quidem fuit fratrum princeps : alius autem gentis fulcimentum in custodia Domini : Joseph autem ab Arimathæa nobilis decurio, rector fuit fratrum dispersorum in morte Domini : stabilimentum autem populi contra perfidiam negantium Resurrectionem, fuit Joseph justus.
« De domo David. »
Ecce descriptio a genere. Et dicitur referri ad Joseph et ad Mariam, quia uterque fuit de domo David. Domus autem hic vocatur genus, sicut, Psal. cxxxiv, 19 : Domus Aaron, benedicite Domino.
<--- Page Split --->
Isti autem conjuges de domofuerunt David et familia per successionem haereditariam. Infra, ii, 4 et 5 : Eo quod esset de domo, et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
David autem hic propter sex praecipue nominatur : quorum unum est, quod in expugnandis adversariis in populo Dei nullus eo fortior. Secundum, quia in exemplo conversationis in populo Dei quoad exemplum nullus fuit adspectu desiderabilior : ita ut etiam animam Jonathae sibi conglutinaret 1. Tertium, quia in altis nullus humilior. Quartum, quia ad inimicos in adversitatibus nullus mitior et mansuetior : et haec quatuor habuit in seipso. Quintum, quia repromissionem expressius omnibus aliis Prophetis acceperat. Sextum, quod iste plus aliis peccatoribus, pro quibus salvandis Christus venit, spem salutis dare potuit.
De omnibus autem istis Scriptura dat testimonium. Quod enim iste propulsaverit populi Israel adversarios, I Reg. xvii, 7, ubi praecinebat ei populus : Percussit Saul mille, et David decem millia. Unde et leonem et ursum et Goliath Gethæum interfecit 2 : et ideo manu fortis interpretatur figura ejus, scilicet Christus, qui leonem, id est, diabolum stravit : et ursum, id est, nostrae carnis illecebras : et gigantem, id est, mundum cum tentatione congrediens interfecit 3.
Quod etiam adspectu desiderabilis sit suis in exemplo, II Reg. xxiii, 4 : Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : significans eum qui pretiosus est præ filiis hominum et præ pulchritudinibus Angelorum. Et hæc habuit Christus ex matre filia David, de cujus fortitudine dicitur, Genes. iii, 15 : Ipsa conteret caput tuum.4 Et de pulchritudine, Cantic. vi, 9, 5 quod præcessit
quasi aurora consurgens, pulchra ut luna.
In altissimis autem fastigiis regni erat humilis, sicut dicitur, II Reg. vi, 22 : Ludam, et vilior fam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis. Et hujus humilitatis erat beata Virgo, cum dixit, Luc. i, 48 : Respexit humilitatem ancillæ suæ. Et Christus, cum dicit, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Quod autem inimicis in adversitatibus fuerit mitis et mansuetus, dicitur, II Reg. xvi, 11 et 12, ubi Semei maledicente sibi, et mittente contra ipsum lapides, dixit : Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini : si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Et hujus hæres fuit beata Virgo, cum Simeon de ea dixit : Tuam ipsius animam pertransibit gladius 4. Et Christus, quando dixit : Pater, dimitte illis, etc. 5. Et ideo dicitur, quod ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus 6 : qui adeo mollis est, quod tactu non sentitur.
De repromissione autem dicitur, Psal. cxxxii, 11 : De fructu ventris tui ponam, etc. Et, Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit :... amodo et usque in sempiternum.
Peccator autem fuit, adulter, homicida, et proditor fidelis militis sui : et tamen ad pœnitentiam receptus, nec propter suum peccatum evacuata est promissio, sicut ipse dicit, Psal. i, 6 : Justificeris in sermonibus tuis, etc. Hoc est, veri fiant sermones promissionis tuæ : et cum judicaverint homines quod cassanda sit promissio propter peccata, vincas peccata mea et judicium illorum : ut omnis peccator speret de misericordia tua promissa. Luc. v, 32 : Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœniten-
<--- Page Split --->
tiam. In oratione Manassæ: Non posuisti pœnitentiam his qui tibi non peccaverunt.
Ecce quare dictum est: « De domo David. »
« Et nomen Virginis Maria. »
Ecce descriptio Virginis ex nomine. Habet autem quatuor interpretationes : interpretatur enim illuminatrix, stella, amarum mare, et, syriaca lingua, Maria interpretatur Domina. Illuminatrix quidem, quia illuminat in dubiis : stella poli, quia ducit in deviis : amarum mare, quia compungit in illecebris : Domina autem, quia protegit in adversis. Sic ergo tenebras nostras illuminatrix illuminat, fluctuationes tentationum nostrarum in hoc magno mari stella tranquillat, noxias delectationes nostras ut amarum mare abundanter amaricat, adversitates nostras ut Domina comprimit et sedat. Si ergo circumdatus es tenebris, et abscondita est tibi via tua 1, respice illuminatricem, invoca Dei genitricem, et nomina Mariam. Si autem surgunt venti suggestionum malarum, et eleventur procellatentationum : respice ad stellam, et nomina Mariam. Quod si illecebrae carnis te trahant, et superantes jam ad illicitas delectiones te propellant : baptiza te in amaritudine maris, et invoca intercessionem Dei matris, et nomina Mariam. Tandem etiamsi adversitates tribulationum te jactent, et jam superantes te quasi prosternant : leva oculos ad Dominam, et invoca Mariam. Et sic pro certo in teipso experieris, quam juste vocatum est nomen Virginis Maria 2.
De illuminatrice enim habes, Apocal. xii, 1, ubi apparet in coelo mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, etc. Amicitur enim gloria solis conversatione sauctitatis. Lunam puram habet sub pedi-
bus, hoc est, Ecclesiam in gratiae suffragis. Coronam autem duodecim stellarum in capite in virtutum radiis, prudentia, temperantia, fortitudine, et justitia. Ex prudentia quidem lucent stellatres : ex prudentia enim siluit turbata, intellexit audita, sapienter et respondit ad proposita. Similiter ex temperantia fulgent stella tres : carnis pudicitia, sermonis modestia, cordis munditia. Nihilominus ex fortitudine tres : quia ex fortitudine votum et propositum virginitatis Deo obtulit, oblatum firmiter tenuit, et rei tam immensa quantam promisit Angelus firmissime fidem adhibuit. Deinde etiam ex justitia micant tres stella : reddidit enim omnibus debita, duris quidem gessit morem in sua desponsatione, in filii circumcisione, in legali purificatione : afflictis autem exhibuit compassionem in nuptiis, vini multiplicationem petendo a filio 3 : Sanctis autem communionem, quia erat cum mulieribus et discipulis in oratione perseverans 4.
De stella autem habes, Numer. xxiv, 17 et 18 : Orietur stella ex Jacob : et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumæa possessio ejus.
De amaritudine ejus, Ruth, 1, 20 : Ne vocetis me Noemi, (id est, pulchram) : sed vocate me mara, (id est, amaram) : quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Et hoc fuit, quia tempus partus natura in eam repetebat in passione cum usura gemituum, quos partira naturae detinuit.
De Domina autem habes in Canticis, vi, 8 : Viderunt eam filiæ Sion, et beatissimam prædicaverunt, reginæ et concubinæ audaverunt eam, ut universitatis videlicet Dominam.
Sic ergo nomen Virginis est Maria.
<--- Page Split --->
« Et ingressus Angelus ad eam, dixit. »
Ecce salutatio.
Et dicuntur hic quatuor. Primo enim ibi eulogium innuitur : secundo, salutatio ex ordine ponitur : tertio, Virgo saluta puellariter turbatur : et quarto, ab Angelo more bonorum Angelorum consolatur.
De primo horum dicit : « Et ingressus. » Per quod habetur Mariam in secreto fuisse, videlicet in conclavi : sicut adhuc specus quaedam in monte demonstrat : in quam ingressus Angelus Virg inem in secreto orantem invenit. Et in hoc patet, quod a mundi strepitu petivit orationis secretum : qualiter non ut vaga et vana, fugit fatuarum virginum spectaculum, quae internae consolationis sola sitivit affatum. De primo, Matth. vi, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : tunc invocabis et Dominus exaudiet. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te. De secundo dicitur in Judith, viii, 5, quod in superioribus domus suae cubiculum secretum fieri fecit : in quo cum puellis suis clausa commorabatur, et non ivit vaga per plateas. Similiter autem, Tob. iii, 10 : Per rexit Sara in superius cubiculum domus suae, etc. De consolatione autem divina sic est, quod non datur admittentibus alienam. Psal. xliv, 11 : Audi, filia, etc., et tunc tandem concupiscet rex decorem tuum. Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni, etc.
Ad interiora igitur penetralium suorum clausis ostiis, « ingressus Angelus : » Angelo enim ostia non obstant. « Ad eam, » sicut ad Cornelius 1 : et sicut ad Petrum in solario orantem 2. Angeli frequenter, et libenter sunt cum orantibus. Aliquando praevenientes orationis tempus, Psal. lxxvi, 26 : Prave-
nerunt principes conjuncti psallentibus. Hæc autem Virgo beata nostra est tympanistria : quia sicut Maria soror Moysi sumpsit tympanum in manu sua, egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris quibus præcinebat 3 : sic et hæc B. Virgo præcessit cum tympano mortificationis carnalis voluptatis, ludens in choro Angelorum : quam multitudo magna virginum, quibus ipsa præcinuit, est subsecuta. De qua dicitur, Jerem. xxxi, 4 : Virgo Israel, adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.
Et inde aptum nostræ redemptionis initium. Sicut enim Angelus malus suasit Hevæ gustum perditionis, ita e contra Angelus bonus obtulit Virgini eulogium salutationis. Et est notabile quod in annuntiatione Joannis (qui plus habuit de patre quam de matre, quia senex plus aptus est generare quam vetula concipere) annuntiatio incepit a patre, et derivata est ad matrem : eo quod in talibus caput mulieris est vir, ut dicitur, I ad Corinth. xi, 3 : ita e contra in annuntiatione Christi (qui in terris est sine patre) annuntiatio incepit a matre : et deinde de multis præmonuit Angelus Joseph patrem putativum, sicut quod non timeret accipere eam, et propterea, quia quod in ea natum esset, de Spiritu sancto esset 4. Et eodem ordine præcesserat in figura. In annuntiatione enim Isaac (qui risus interpretair) incepit Angelus a patre et derivabatur in matrem : qui illum significat Isaac, in cujus nativitate multi gaudebunt. In annuntiatione autem Samsonis, Angelus primo nuntiat matri, et per mulierem venit ad patrem annuntiatio, quia Samson sol fortis interpretatur, et significat Christum, de quo dicitur, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus.
Sic ergo Angelus Gabriel ingressus in
<--- Page Split --->
conclavis secretum ostio clauso et firmato ad beatam Virginem, dixit :
« Ave. »
Et, ut dicit B. Bernardus : « Hæc sa- « lutatio tanto est pretiosior quanto est « rarior, et bonis omnibus plenior aliis « salutationibus. »
In ista enim salutatione duo sunt : amotio universalis mali, et imprecatio omnis boni. Et amotio quidem mali tangitur per hoc quod dicitur, Ave: et hoc habet ista salutatio singulare. Numquam enim legitur aliquis salutatus ante hoc per mali amotionem, sed potius malum est intimatum omnibus, sicut, Genes. iii, 16, 19 : Mulieri dixit : Multiplicabo ærumnas tuas: et viro: In sudore vultus tui vesceris pane: cum operatus fueris, terram, non dabit fructum, sed spinas et tribulos germinabit tibi: et ideo maledicta terra in opere tuo. Per terram intelligitur potius terra quam gerimus, quod est corpus nostrum, quam terra quam terimus, quæ est possessio nostra: et ideo dicitur, Apocal. viii, 13: Væ, væ, væ, habitantibus in terra! concupiscentiæ væ in carne, culpæ væ in mente, et væ condemnationis in utroque. Quomodo ergo sine væ essent, qui tot væ subjacebant? Apocal. xviii, 10: Væ, væ civitas illa magna Babylon! Et nulli pax in terra, sed omnia væ concludebat. Nunc autem cum prædicanda esset pax hominibus bonæ voluntatis, electa est Virgo stirpis davidicæ: ex cujus ave, etiam alii de posteritate Hevæ a væ purgarentur: quæ sicut canalis ad nos fluenta traducit gratiarum, quæ ante per omne tempus defluxerunt. Canalis autem munda esse debet, ne aquam mundam turbet. Ezechiel. xxxvi, 23: Effundam super vos aquam mundam, etc. De hoc aquæductu, Eccli. xxiv, 41 et 42: Sicut aquæductus exivi de paradiso. Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo
prati mei fructum. Sic igitur ut purus sit per eam ad nos transitus gratiae, sine væ est concupiscentiae, culpæ, et pœenæ æternæ : quam nemo umquam meruit, et ideo sola ut canalis gratiae sic digna fuit. Amos, v, 16 : In omnibus plateis planctus, et in cunctis quæ foris sunt dicetur : væ, væ ! Planctus enim est tentationis concupiscentiae : et cunctis qui foris sunt extra conclave et triclinium gratiae, dicetur primo væ culpæ, et consequenter væ reatus pœenæ æternæ. Propter quod et Dina egressa ad spectacula vanitatum, ut videret mulieres regionis illius, rapitur, et corrumpitur, et tristis blanditiis amatorum mundi delinitur 1. Maria autem in conclavi sine væ fit conclave Verbi, et thalamus sponsi æterni, et vestibulum Filii Dei regis summi, et triclinium totius Trinitatis, et fabricatoris mundi fabrica : in quam ingressus Angelus, dixit: « Ave, » converso nomine Heva, notans quod et Hevam reducit ad benedictionem.
Fuit autem Hevæ triplex væ, quod hæreditario jure misit ad filias, in conceptione videlicet, et portatione, et parturitione.
In conceptione quidem est væ triplex : libidinis scilicet in tentatione, corruptionis in sexuum commixtione, et improbæ delectationis, in seminis susceptione.
In portatione etiam est triplex væ, scilicet, ponderis in onere, pressuræ in oneris portatione, et angustiae in uteri impletione.
Triplex etiam in partu est væ : doloris scilicet in parturitione, destitutionis virium in generatione, et effractionis sigillorum in emissione. Et post omnia hæc dubia benedictio in prolis susceptione.
Ab omnibus autem his libera est Virgo regia Davidica puerpera. Libidinem enim numquam habuit : quia in persona sua dicitur, Tob. iii, 16 : Mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Deflorationis corruptionem non habuit,
<--- Page Split --->
quæ dixit : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco 1 ? hoc est, non cognituram propono. A delectatione improba aliena fuit, in cujus persona dicitur, Tob. iii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me : neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. Dicit enim Philosophus in VII Ethicorum, quod lusivus est incontinens. Et Hieronymus : « Tactus et joci, risus et sibili, « moriturae virginitatis solent esse prin- « cipia. » Et ideo significatur per fiscellam scirpeam 2, in qua vagit noster Moyses verus legislator, et dux, et liberator populi : quæ bitumine linita fuit intus præsentia deitatis : extra, continentia perpetuaé castitatis : ne alicubi subintraret aqua, et rumperet, et submergeretur flumine noxia et illecebrosa carnalitatis.
Similiter tria vae quae sunt in portatione non habuit. Onus enim nobile portavit sine sensu ponderis, quod de se dixit : Onus meum leve est 3 : non tantum in se, sed etiam allevians portantem. Pressuram etiam non sensit ex portatione : quia portavit eum, qui portat omnia verbo virtutis suae 4. Neque coarctationis angustiam : quia virtus Altissimi obumbravit ei 5, ut ventris sui circulus sine coarctatione portaret, quem non continet ambitus cœli : et hoc significatur per vas illud, de quo dicitur, Exod. xvi, 33 : Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor : et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras. Vas enim illud, neque pondere coelestis panis est gravatum, nec oppressum : nec arcitudine aliqua coangustatum : et in miraculum omnium saeculorum conservatum. Gomor enim est mensura trium modiorum : quia nobile illud triclinium continebat corpulentam substantiam Christi, animam et deitatem, vetus, et novum, et æternum : vetus in materia corporis, novum in anima tunc
de novo creata, æternum autem in deitate.
In parturitione etiam nullum habuit vae aliarum matrum. Non enim habuit dolorem cum parturiret : quia dicitur, Isa. lxvi, 7 : Antequam parturiret, peperit, hoc est, antequam dolorem sentiret parturitionis : quem post sensit in passione, cum sentiret gladium quem promiserat ei Simeon. Nec viribus destituta est in generatione : quia, Isa. ibidem, y. 7 : Antequam veniret partus ejus, scilicet per destitutionem virium, peperit masculum. Similiter etiam in emissione filii nihil claustri pudoris effractum est : quia, Cantic. iv, 12, dicitur : Hortus conclusus, fons signatus. Et ideo merito exclamat Isaias, lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile ? Et hoc significatur, Ezechiel. xliv, 1, per portam templi orientalem, de qua dicitur, ibidem, y. 2 : Porta hæc clausa erit, non aperietur, et vir non transibit per eam : quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam.
Sic ergo merito dicitur ei et singulariter : « Ave. »
Isti sunt novem lapides pretiosi, de quibus dicitur, Ezechiel. xxvii, 13 : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum : sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. Decores enim, quos Angelus abjecit et ab Heva abstulit, Virgo beata assumpsit. Sic enim Deus posuit in capite ejus coronam de lapide pretioso 6.
Sic igitur sine vae existens, merito sola sic salutatur per « Ave. »
« Gratia plena. »
Sequitur secunda pars salutationis, quae est in omnis boni imprecatione.
Colligit enim hæc salutatio id quod
4 Luc. 1, 34. 2 Exod. ii, 3. 3 Matth. xi, 30.
4 Ad Hebr. 1, 3. 5 Luc. 1, 35. 6 Psal. xx, 4.
<--- Page Split --->
bonam facit virginem in seipsa, et omne quod beatam facit ad Deum, et omne quod mirabilem facit ad Angelos et ad homines. Gratia enim bonam facit in seipsa : secum autem esse Dominum, beatam facit ad Deum : et benedictam esse in mulieribus, mirabilem facit ad Angelos et homines.
Attende autem quod hæc bona nullis simul imprecata sunt, et perpaucis optata per partem. Vitam autem alicui per salutationem legimus optatam, Daniel. II, 4 : Rex, in sempiternum vive. Quibusdam etiam salutem, sicut, II Reg. xvi, 16 : Salve, rex, salve, rex : et hæc ab hominibus. Ab Angelis autem paucos legimus salutatos, et particulariter ista optata. Ad Gedeonem enim dixit Angelus : Dominus teum, virorum fortissime 1. Et hoc quidem est pars horum bonorum : sed a Gedeone excusatur, cum respondit : Si Dominus nobiscum est, quare apprehenderunt nos hæc omnia 2 ? Tobiam autem salutavit Angelus dicens : Gaudium tibi sit semper 3. Et quamvis hoc sit gratiae ejusdem, tamen nec ab eo receptum est. Quia respondit : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen cæli non video 4. Hujus autem causa est : quia nisi væ absterso et purgato, benedictioni perfectæ nullus est locus. Primo ergo tollatur væ per ave : et postea optentur et prædicentur dona gratiarum in virgine.
Omittit autem Angelus interponere nomen, Maria, quod tamen Ecclesia nominat : quia ante est nominatum, vel in aliud tempus nominandum, postquam gratiae ejus fuerunt explanatae, sine quibus tam plenae significationis nomen non intelligeretur. Quantum autem significet nomen, Maria, in parte superius est explanatum 5.
Dicatur ergo ut digna tanto nomine in-
telligatur : « Gratia plena. » Gratia quidem virtutis, et gratia dignitatis. Gratia virtutis est in ejus sanctitate, gratia dignitatis in admiratione.
Gratia virtutis in septem gradibus virtutum consistit : fidei quidem, et spei, et charitatis.
Fidem enim habuit in excellentissimo, quae tam inmensæ rei sibi promissæ, fidem adhibuit, quæ etiam discipulis dubitantibus non dubitavit, quæ omnia possibilia esse credenti certissima fuit. De primo horum dicitur, Luc. I, 43 : Beata quæ credidisti, quoniam perficiuntur ea quæ dicta sunt tibi a Domino. De secundo dicitur, Job. xix, 20 : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum. Consumptis enim carnibus, hoc est, mollibus discipulorum cordibus per dubitationem, adhæsit os solidum (cor Virginis gloriosæ) pelli (extensæ in cruce) per fidem. De tertio dicitur in figura sua : Abraham in repromissione Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quæcumque promisit, scilicet ei Deus, potens est et facere 6.
Spem etiam in summo habuit : quæ vivam, certam, affligentem corejus spem tenuit. Viva enim est spes firmata per gratiam, operibus meritorum innitens : de qua, I Petr. 1, 3 : Regeneravit nos in spem vivam. Certa autem est spes, jam habens arrhas rei speratae et pignus : de qua, ad Hebr. vi, 18 et 19 : Configimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. Affligens autem spes est, quæ ex desiderio multo rei speratae ad languorem inducit sperantem. Proverb. xiii, 12 : Spes, quæ differtur, affligit animam. Spe autem viva in rem speratam semper tetendit : spe certa coelesti-
<--- Page Split --->
bus continuo inhaesit : et spe affligente peregrinationem istam continuo finiri cupivit.
Charitas etiam ejus in summo fuit. Charitas enim quoad fervorem est lanquens, et vulnerans, et interficiens : languens, ex desiderio amati, vulnerans ex penetratione amantis in amatum, interficiens ex occisione omnium praeter solum amatum qui in corde vivit amantis. Et talis fuit amor Virginis : ex amore enim amati in se destituta languet desiderio, ex penetratione amati vulnerata portat telum, ex interfectione amati non sibi sed tota vivit amato. De primo dicitur, Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo. De secundo dicitur, Eccli. xxvii, 22 : Vulnerata est anima ejus, quia charitate plena est. De tertio, Cantic. viii, 6 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Sic ergo in summo has virtutes habuit.
De aliis autem quatuor cardinalibus supra dictum est 1.
Sic igitur fidem ad magna habuit indubitatam, et omnia omnipotentiae possibilia credidit : spem vivam, certam, et affligentem habuit : et charitatem languentem, vulnerantem, et interficientem.
His conjunge donum, quod est in adjutorium virtutum (ut dicit Gregorius) et beatitudinem, quae est perfectus status operum : et fructum spiritus, qui est gustus dulcedinis beatorum : et habebis iterum duodecim. Donum enim adjuvat virtutes, ut attingant praemium : beatitudo autem perficit statum, ut attingat id quod est perfectum : et fructus dulcerem gustus, ut desideretur finiri exsilium. De donis, Isa. xi, 2 et 3. De beatitudinibus, Matth. v, 3-11. De fructibus spiritus, ad Galat. v, 22 et 23. De virtutibus divinis, I ad Corinth. xiii, 13.
Perfecta igitur in gratia est quae habet virtutem in summo, donum in adjutorio, beatitudinem in perfectione, et
fructum habet in gustu. Et licet dona sint septem, una tamen est ratio adjutorii virtutum. Et quamvis beatitudines sint octo, tamen unum statum perficiunt perfectionis. Et licet fructus duodecim, tamen unum ingerunt gustum dulcedinis æterna. Et ideo hæc in duodecim computantur, quia virtutes sic in uno non consistunt : sicut dona, et beatitudines, et fructus in unum tendunt.
Et isti sunt lapides duodecim qui internitentibus gemmis radiant in vestimento sacerdotis, et in plateis cœlestis civitatis. Sapient. xvii, 24 : Parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta. Quatuor enim ordines lapidum sunt ordines virtutum, donorum, beatitudinum, et fructuum. Apocal. xxi, 19 et 20 : Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, chalcædonius : quartum, smaragdus : quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum : chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus.
Talibus ergo fulta et repleta est gemmis virtutum. Fidei enim attribuuntur tres primi : magna enim fides viret, ut jaspis : indubitata cœlicum colorem habet, ut sapphirus : et omnipotentia nitens in calce est, quo non potest amplius, ut chalcædonius.
Similiter spes viva est virens intus virtute et meritis, ut smaragdus : spes certa solida est et lucens, ut sardonyx : spes affligens est rutilans et rubens sanguine Christi, ut sardius.
Charitas autem languens solis speciem habet intus splendore auri, ut chrysolithus in virore speculum est aurei solis. Et charitas vulnerans elicit ignem in oppositione solis posita, ut beryllus : quia, Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Et charitas interficiens est ut topazius, typus auri
<--- Page Split --->
fulvi perlucidi propter ardorem cordis et lucem veritatis.
Donum autem adjuvans virtutes est ut chrysoprasus, passionein auri primi sustinens et igniti : quia in ipso micant virtutes, sicut in adjutorio suo.
Et beatitudo, sicut hyacinthus, est cœelestis color perfectionis, in aqua hujus mortalis et fluxibilis vitae.
Fructus autem est sicut amethystus, rubor scilicet cœelestis in obscuritate mortalitatis terrene. II ad Corinth. iv, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
Hæc igitur Virgo fide fuit solidissima, spe certissima, charitate ferventissima, dono super omnes adjuta (plus enim omnibus donatum est ei), beatitudine perfectissima (quam beatam dicent omnes generationes 1 ), quae gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus, non exstinguetur in nocte lucerna ejus 2 . Et ideo datum est illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima 3 .
Sic igitur gratia virtutis est plena : si virtus in dono, et donum in beatitudine, et beatitudo in fructu perfecta esse intelligatur.
Sic igitur est gratia plena.
Est etiam gratia dignitatis ejus, ut dicit Beatus Bernardus, in duodecim. Quatuor micant de cœelo, quatuor in carne, et quatuor in corde ipsius.
De cœelo enim micat Virginis hujus sanctificatio, Angelica salutatio, Spiritus sancti superventio, et veneranda Filii incarnatio. In carne autem micat pudor virginalis, et quod est sine corruptione fecunda, sine gravitate gravida, et sine dolore puerpera. In corde vero micat devotio humilitatis, magnitudo credulitatis, munditia spiritualis, et martyrium cordis. Et de omnibus his jam in premissis satis est dictum. Hi sunt duodecim
lapides, quos sustulit Josue de Jordanis alveo 4, cum portaretur arca per Jordanem hujus labentis vitæ, et remanent in monimentum æternum. Hæc enim duodecim Matrem Dei ne concupiscentia deflueret, solidam esse fecerunt. Et ecce qualiter fuit gratia virtutis, et gratia dignitatis plenissima.
Est autem in his omnibus tripliciter plena, et signo plenitudinis duplici. Est enim in his plenitudo mentis, plenitudo ventris, plenitudo nostræ assumptionis. Plenitudo mentis communis est cum Sanctis : plenitudo ventris specialiter Virginis matris : plenitudo assumptionis est plenitudo Dei ad nos unionis.
De plenitudine mentis, quæ communis est omnibus sanctis in persona Stephani, Act. vi, 8 : Stephanus plenus gratia et fortitudine, etc.
De plenitudine ventris, Judicum, vi, 38, in plenitudine conchæ, quæ expressa est de vellere.
De plenitudine nostræ assumptionis, ibidem, in plenitudine roris in vellere. Ad Coloss. ii, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Prima plenitudine plena est gratia divina, secunda plenitudine plena est deitatis pluvia, tertia plenitudine plena partu divino. Ex prima est idonea, ex secunda delibationis massa, ex tertia delibationis et delibantis arca. Ad Roman. xi, 16 : Quod si delitatio sancta est, et massa. Ex prima est pura, secunda nitet ea qua sub Deo nequit similior inveniri puritate, ex tertia candet puritate divina. Ex prima est concha gratia, ex secunda, aquæductus gratia, ex tertia est vena fundens fontem misericordiæ. De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia 5 . Propter primam dicitur quod invenit gratiam, propter secundam quod fecit Dominus magna, propter
<--- Page Split --->
tertiam dicitur ei, « Dominus tecum. »
Sic igitur iterum est gratia plena.
Signa vero plenitudinis duo in ea non deficiunt : exuberantia videlicet, et quod aliud nihil capere potest. Exuberantia quidem, quia effluit ex ea gratia in omnes. Omni qui obtulit vas vacuum, mulier in figuram hujus infudit gratiae et misericordiae oleum 1, non ex defectu copiae, sed ex defectu vasorum offerentium. Oleum enim effusum nomen ejus 2. De hoc autem quod aliud non recipit, dicitur, Sapient. vii, 24 et 25 : Propter suam munditiam.... nihil inquinatum in eam incurrit. Bernardus : « Non est « quo se ingerat vanitas, ubi totum re- « plevit charitas. » Sic ergo est quod dicitur, Proverb. xxxi, 29 : Multa filiae congregaverunt gratiarum divitias : ipsa autem sola supergressa est universas.
Sic igitur est gratia plena.
Sequitur :
« Dominus tecum. »
Et colligit hic omne, quod beatam facit hanc Virginem ad Deum. Unde quinque hic notantur. Primum est, quod Dominum et non Deum vocat, qui secum esse dicitur. Secundum, cum Deus sit ubique et in omnibus, qualiter dicatur esse cum ipsa? Tertium, quare ipsa non dicitur esse cum Domino, sed Dominus secum? Quartum, quid sui, vel de suo cum Domino in hoc opere incarnationis habuerit? Quintum et ultimum, si aliqua in hoc matri conferatur principalitas, quod Dominus esse secum perhibetur?
De primo ergo, quare dicitur Dominus et non Deus esse secum, notandum quod Dominus dicit tria : majestatis altitudinem, divitiarum honorabilium honorem, et virtutem, sive fortitudinem nullo modo aliqua impulsione nutantem. Et haec tria dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus, his verbis : « Domi-
« nus dicit non inferiorum excessum tan- « tum et suppositionem : sed etiam om- « nium pulchrorum bonorum divitem « possessionem, et veram, et non cadere « vel nutare valentem virtutem, sive « fortitudinem majestatis. » Et his tribus relevat nostrum casum humilitatis, paupertatis, et infirmitatis : humilitatis, quoad nostri status vilitatem : paupertatis, quoad gratuitorum et beatitudinis spoliationem : infirmitatis, quoad nostram vulnerationem. Et suam nobis largitur elevationem, ditationem, et fortitudinem : altitudinem quidem in dignitate, ut homo honore dignus sit : divitias, ut habeat unde mereri possit : fortitudinem autem, ut hosti resistere possit, et haec tria simul non dicit aliud nomen, nisi Dominus. Quod enim Dominus sit, qui nos de statu in quem cecidimus sustollat, patet, I Reg. ii, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat, etc. Psal. cxii, 5 et 6 : Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit, etc. Sic ergo elevat ad statum pristinae et deperdite dignitatis. Quod autem Dominus ditet nostram paupertatem, patet, ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. I ad Corinth. i, 3 : In omnibus divites facti estis in illo, etc. Psal. xxxiii, 10 et 11 : Non est inopia timentibus eum, etc. Luc. i, 53 : Esurientes implevit bonis, etc. Magnificatus est enim Dominus et noster verus Salomon divitiis et gloria super omnes reges universae terrae 4. Quomodo ergo aliquem de suis dimitteret pauperem, cum sit magnificus in sanctitate, et virtutum et gratiarum largitione ? Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Hoc significatum est, IV Reg. iv, 7, ubi a creditore diabolo liberat filios viduatae Ecclesiae, olei sui, hoc est gratiae suae multiplicatione. De fortitudine autem nos protegente et con-
<--- Page Split --->
tinente, Numer. xxiv, 8 : Deus eduxit illum de Ægypto : cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Hujus ergo Domini altissimi locus est humilitas Virginis : theca thesaurorum, divinitas : benignitas Virginis, ligatio fortitudinis : ut ad nos veniant exempla castitatis Beata Virginis. Bene igitur dicitur quoad haec tria, « Dominus tecum. » Hic enim simul in unum fuit sublimis et humilis, dives et pauper, fortis et imbecillis : sicut et Dominus.
Dicitur autem Dominus esse cum ipsa plusquam cum aliis. Oravit enim, ut dicunt Patres, redemptionem Israel, et ipse Dominus exaudivit orationem ejus, faciens redemptionem ipsam per humilitatem susceptae carnis. Cum ipsa enim esse Dominum, significat consentire Dominum votis ejus, orationi, et operibus ejus : ita ut verum sit quod dicitur, II Reg. vn, 3 : Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Similiter dicitur, Josue, I, 5 : Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, neque derelinquam te. Oportuit enim ut prae aliis votis ejus consentiret Dominus : quae sic sibi eum attraxit, ut visceribus ejus se infunderet, et Emmanuelis in ipsa nomen acciperet, quod est Nobiscum Deus.
Dominus enim nobiscum quinque facit. Consensus enim ejus in nobis expeditas reddit virtutum operationes, confortat contra retrahentiam timoris, omnes antiqui et callidi hostis dissolvit machinationes, et prosternit et in fugam convertit hostium acies et congregationes, magnificas confert de victoria et liberatione praesumptiones. De primo horum, scilicet, quod expeditas reddit virtutum operationes, jam habitum est ex Prophetia Nathan ad David, II Reg. vn, 3 : Omne quod est in corde tuo, vade, fac, etc. Quasi dicat: Expeditus es in omnibus, et nihil habebis impedimenti. Quod confortet contra insurgentium machinationes, Ezechiel. n, 6, et n, 9 : Ne timeas eos, quia ego tecum sum. Isa. L, 7 : Dominus Deus auxiliator meus,
ideo non sum confusus. Ad Roman. viii, 31 : Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Quod dissolvat omnis callidi hostis machinationes, Isa. viii, 10 : Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. Quod in fugam convertat et prosternat hostium acies, Judicum, v1, 12, ubi Angelus dixit ad Gedeonem : Dominus tecum. In virtute sermonis (quod umbra et figura est verbi istius) prostravit, et in fugam convertit castra Madian. Quod in conceptu virginali spiritualiter est impletum : unde, Isa. ix, 4 : Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quod magnificas de victoria et liberatione conferat praesumptiones, in Psalmo cxxv, 2, dicitur : Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis. Unde, I Reg. iv, 7 et 8, territi hostes dicunt : Venit Deus in castra... Vae nobis ! Ex adventu autem Domini in castra laetificatus est exercitus Israelis, et vociferatus clamores devotionis et gratiarum actionis.
Tertium (quod superius notandum esse diximus) est, qualiter etiam Beata Virgo sit cum Domino : quia, cum, praepositio notat associationem : si Dominus secum est, ipsa etiam est cum Domino. Profectus videlicet circa virtutem, consurrectio contra iniquitatem, et contemplatio et amor circa veritatem. De primo horum dicitur, Genes. v, 24 : Ambulavit Henoch cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. De secundo, in Psalmo xcm, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? Quasi dicat : Rarus, sed tamen charus. De tertio, Joan. xvn, 24 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut vidcant claritatem meam.
Quartum vero (quod superius notatum est) est, quod scire desideramus quid sui, vel de suo in hac operatione cum Domino habuerit. Et dicimus quod duo ; consensum videlicet humilis charitatis, et fidem indubitatam promissæ veritatis.
<--- Page Split --->
De primo ipsa dicit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. 1. De secundo dicitur : Beata quæ credidisti, quoniam perficientur, etc. 3.
Quintum autem quod supra notatum est: quid principalitatis detur ei per hoc quod dicitur, « Dominus tecum. » Dicimus enim in sophisticis, quod cum unus dicitur esse cum alio, principalitas notatur esse in re ablativi, cui deservit præpositio cum : sicut dicitur miles esse cum rege : et non e converso, rex cum milite. Duas autem principalitates ex dignitate concedit Dominus Virgini, honoris videlicet, et subjectionis. Ille enim qui legem dedit de honorandis parentibus 2, et qui natus ex muliere, factus est sub lege 3 legem non dissolvit, sed observavit in matre: maxime cum non venit legem solvere, sed adimplere 5. Tobie, iv, 3: Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ tuæ. Audi ergo nos, Virgo Beata: nam te Filius nihil negans, honorat. Subjectionis autem principalitatem notat, Luc. ii, 31: Descendit cum eis,... et erat subditus illis. Quis, quibus? Deus, hominibus: filius, parentibus: doctor, discipulis. Ad Hebr. ix, 9: Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus et reverebamur eos. Hoc autem fecit ut exemplo suo subjecti esse non dedignemur, etiam his qui nobis inferiores esse videntur.
Sed mirum admodum est de dictis Angeli: prævenit ad salutandam Virginem ex Domini sui parte: et innuit prævenisse Dominum, etiam ipsum celerem adventum nuntii. Quod etiam innuit, Cantic. ii, 8, dum alloquerentur eam sodales sponsi de amore: sponsus ipse aculeis amoris incitans, revelat adventum suum oculis sponsæ: et illa facibus et flammis et lampadibus amore sponsi succensa, clamavit dicens: Ecce iste ve-
nit saliens in montibus, transiliens colles. Sic et nunc prævenit nuntium suum Dominus, inventus a nuntio circa sponsam: ut fidem habeat sponsa de verbis nuntii, secum in cordis thalamo jam perhибet esse Dominum. Profecto est hoc quod dicit Isaias, ix, 7: Zellus Domini exercituum faciet hoc. Ut enim dicitur, Sapient. vii, 24: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia: et ideo Angelos veloces ipse prævenit. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam usque, non ad nos, sed in nos: a summo cœlo, a summo Patris, a regalibus sedibus descendens, invisceravit se nobis in visceribus Virginis. Gregorius: « Nescit enim « tarda rerum molimina Spiritus sancti « gratia. » Amanti enim omnis velocitas tarda est: et ideo reditum nuntii non exspectat, qui renuntiet de consensu, decore virginis et lenociniiis irretitus.
« Benedicta tu in mulieribus. »
Sequitur id quod est ad proximum : « Benedicta tu in mulieribus. »
Quatuor enim in hac salutatione dicuntur: Ave videlicet, quod debetur innocentiae Virginis: Gratia plena, quae scilicet plenitudo debetur vacuitati humilitatis: quia dicitur, Jacob. iv, 6, quod humilibus dat gratiam. Et idem dicitur, I Petr. v, 5. Tertio, Dominus tecum, quod notat amorem Dei ad eam. Et quarto, benedictio, quae debetur cœlibatui castitatis. Et in hoc est perfectio salutationis.
Dicit ergo: « Benedicta tu. » Et ne aliquid videatur vacare a mysterio et gratia speciali in verbo proposito, benedictionem notat, et excellentiam. Benedictionem cum dicit, Benedicta. Discretionem, in pronomine tu. Excellentiam cum dicit, In mulieribus. Vel, solam in-
<--- Page Split --->
telligens benedictam, vel benedictam præ omnibus.
Benediclio autem munit et tutat contra malum : multiplicat spirituale et verum bonum : et conciliat nobis Deum. Quod munit et tutat contra malum, Genes. XXXII, 28, benedixit Angelus Jacob in eodem loco, et dixit : Si contra Deum fortis fuisti, quando magis contra homines prævalebis ? Adauget etiam omne bonum, sicut dicitur, Job, 1, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti. Et statim sequitur : Possessio ejus crevit in terra. Quod Deum conciliat, Isa. lxv, 16 : Qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo. Dicit propheta : Amen. Et, Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel : et ego benedicam eis.
Sit igitur benedictio super caput Virginis.
Dicit autem, tu : discretionem notans, et significantiam. Discretionem quidem, quia est benedicta singulariter. Significantiam autem, quia benedictionem habet insignem. Discretive enim benedicitur, de qua canitur : « Benedicta filia tu a Domino '. » Signanter autem benedicitur, cui principalis et insignis datur benedictio. Deuter. XXXIII, 16 : Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos. Qui enim in rubo apparuit, Virginem incombustam per concupiscentiam designavit, desponsatam Joseph, cujus Jacob Patriarcha figura fuit : et hoc super verticem Nazaræi ejus, hoc est, Sancti sanctorum Christi descendit, et per ipsum in matrem. Hæc enim benedictio est omnium gentium, hoc est, in quo benedicentur omnes gentes : quod fit per Christum, qui solus est semen benedictum : sicut dicitur, Genes. XII, 3, et ad Galat. III, 8.
Sic igitur discretive et signanter es benedicta tu.
Subjungit autem : « In mulieribus, » hoc est, inter mulieres, ut præpositio in notet medium. Per participationem extremorum medium vocatur : optimum enim mulierum in honore est virginitas, et optimum utilitate est fecunditas : quod utrumque Virgo gloriosa participavit. Gaudium enim matris habet cum virginitatis pudore : nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Virgo enim et mater est activæ vitæ in prole, et contemplativæ in specie, figura virginali. Hoc est enim castellum, in quod veniens Dominus majestatis in specie peregrini, apud nos primum susceptus est : Martha, hoc est, activa ejus vita administrante : et Maria, hoc est, contemplatione ejus assidente : in qua tamen felix et beatissima Virgo Maria, et beatissima mater optimam partem elegit, quæ numquam auferetur ab ea. Nobis enim adest per ministerium misericordiæ : Filio autem assidet per adspectum gloriæ : nec nobis deerit affectus misericordiæ : nec ipsa Filio subducitur in contemplatione gloriæ, fecunditatem habens in plenissimo gaudio matris, pudorem autem in summo honore virginis : ut de ipsa tantum verum sit, quod Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea 2.
Hæc igitur est salutatio Beatae Virginis, et secundum præceptum Apostoli, ad Roman. xvi, 6 : Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. Sicut enim in sententia dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 13, sive in contemplatione mente excedit Deo, sive in actione sobria est : totum pro vobis est : virginitatis præferens lilium, et fecunditatis offerens Filium, et totum pro nobis impendens virtutis meritum. Salutemus ergo eam frequenter, et sapienter : frequenter, ut nec a corde, nec ab ore recedat : sicut suadet Isaias, xxiii, 16 : Bene
<--- Page Split --->
cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. Frequenter etiam, ut in devotione salutemus : ne forte dicat nobis illud Isaïe, xxix, 13 : Populus hic labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, id est, sine causa colunt me. Sapienter autem, ut salutans salutationi congruat : et salutatio concordet intentioni. Qualiter enim aut luxuriosus virginem, aut superbus humilem, aut maledictus benedictam salutare præsumit? Congruitas enim illa significatur in hoc quod cum salutationis hujus eulogium primum ipsa in Elisabeth propagaret, exclamavit Elisabeth, infra, ʒ. 44 : Ecce ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit infans, etc. Salutat autem ipsa habentem in utero Joannem, hoc est, in corde gratiam : est enim de Sanctis, communionem sanctorum servans : non salutans neque resalutans eum, qui a Deo excommunicatus est, dicente Joanne in II canonica, ʒʒ. 10 et 11 : Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, commnnicat operibus ejus malignis. Si ergo incongruus eam salutaverit, non resalutat : et tunc fiet quod dicitur, Eccli. xli, 25 : Erubescite a salutantibus de silentio. Dicit enim Aristoteles, quod multas amicitias irresalutatio dissolvit. Salutemus ergo nos invicem in osculo sancto columbino : ut sicut ab ea volumus, ita nos eam salutemus. Tunc enim non compressione labiorum, sed conjunctione spirituum nostra perficietur salutatio.
« Quæ cum audisset. »
Ecce hic describit post inconsuetam salutationem turbationem verecundam.
Tangit autem tria : Virginis verecundæ turbationem, causam turbationis, et quam discrete se habuit in turbatione.
De turbatione autem dicit duo: lo-
quentis Angeli auditum, et occasionatum exinde turbationis affectum.
De primo dicit : « Quæ cum audisset, » hoc est, peraudisset, hoc est, proposita omnia auditu percepisset, et perfecte collegisset.
Et circa hoc secundo notantur virtutes audientis, et modus audiendi.
Virtutes audientis sunt tres : Virginis in susceptione verborum mansueta modestia, et patientissima in peraudiendo sapientia, et in gerendo morem puellarem Angelo mirabilis disciplina. Fecit enim jam de primo, quod longo tempore post præcepturus erat Jacobus, 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Propter enim salutem quam promittebat verbum in modestia susceptum est : quia verbum solatii summi fuisset, si fuisset consuetum : sicut dicitur, ad Hebr. xiii, 22 : Rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Si enim verbum solatii est verbum Dei ab homine prolatum, quanto magis verbum maximæ consolationis fuit verbum ab ore Angeli auditum ?
De patientissima in peraudiendo sapientia dicit Sapiens, Proverb. xiv, 29 : Qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Et de stulto per oppositum, Proverb. xvii, 13 : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat. Proverb. i, 5 : Audiens sapiens, sapientior erit : et intelligens gubernacula possidebit. Proverb. xxix, 11 : Totum spiritum suum pro/ert stultus : sapiens differt, et reservat in posterum. Has enim feminas Gennadius in libro de Contemplatione vocat ad loquendum catalus, quae procaes sunt et protervæ : pro quolibet uno verbo multa respondentes, et numquam aliquid ad plenum audientes.
De disciplina vero dicitur, Eccli. xxvi, 17 : Disciplina mulieris datum Dei est. Inurbanum viro est puellam virginem promptulam esse ad loquendum : maxime quae amica est conscientiæ, et solitudinis in contemplatione æmula, Ange-
<--- Page Split --->
lorum cupiens frui colloquiis, et consolatione Spiritus sancti delectari. Dicit enim lex, quod incivile est, lege non prospecta, respondere de lege. Mos igitur puellaris est, ad omnem sermonem quiete audire, et cum disciplina rei exitum exspectare: imitando in hoc Filium, de quo dicitur, Matth. xxvii, 14, cum de multis interrogaretur a Pilato: Non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur prases vehementer 1. Unde potuit dicere illud Isaie, xlui, 14: Tacuì semper, silui, patiens fui. Probat autem se esse puellam stirpis David, qui dixit, Psal. lxxvi, 5: Turbatus sum, et non sum locutus.
Sic igitur in suscipiendo verbum est modesta et mansueta, in peraudiendo sapiens et patientissima, in gerendo morem Angelo disciplinata.
Modus autem audiendi est, quod auditum referat ad intellectum, hoc autem est, auris corporis ad aurem cordis. Non enim fuit de illis de quibus dicitur, Isa. vi, 9: Audite audientes, et nolite intelligere. Sed in schola summae sapientiæ edocta, sapienter et diligenter advertit: sciens quod aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque 2. Hinc est quod ornamentum aureum, Cantic. i, 10, promittitur ei, quando dicitur: Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. Murenulæ enim sensui illabuntur vermiculi argentei dulcisono tinnitu. Ita Virginis auris illapsam Angeli vocem aureæ lenis audivit: et dulcem tinnitum cordis auribus verniculantem, motibus flexuosis per omnes vias cordis induxit. Eccli. xxxii, 12: Audi taceans simul et quærens. Psal. xliv, 11: Audi, filia, corpore, et vide, corde, et inclina aurem tuam, scilicet per taciturnitatem et humilitatem.
Sequitur :
« Turbata est. »
Ista turbatio (sicut audivimus) nihil aliud est, nisi quod perstricta gloria luminis superioris et cœlestis visionis, et auditus in se, ut humilis recidit, et mixtionem quamdam luminis rationis sensit : sed aliter quam Zacharias, et aliter quam Daniel 3. Est enim turbatio, proposasio, et est turbatio passio, ut dicit Augustinus. Turbatio quidem propassio est, quæ tangit et rationem non abducit : turbatio autem passio est quæ tangit, et cordis affectum suis tenebris cingit, et abducit, et attonitum aliquando prosternit. In Christo igitur fuit turbatio tangens tantum, Joan. xii, 27: Nunc anima mea turbata est. Turbatio autem tangens et cingens, ita scilicet quæ de modo impletionis nubilum et admirationnem inducit, in beata Virgine fuit. Turbatio autem tangens, et cingens, et abducens in incredulitatem fuit in Zacharia. Turbatio tangens, et cingens, et attonitum prosternens fuit in Daniele. Et ideo Zacharias arguitur de incredulitate, Daniel erigitur a casu, et instruitur de ignoratis, et beata Virgo de modo impletionis expeditur.
Quatuor autem sunt, quæ hujusmodi turbationem in ipsa occasionabant: subita videlicet Angeli apparitio: verecundia quæ debetur pudori virginali ex adspectu viri : hoc etiam debetur inauditæ omnibus sæculis salutationi : et tandem etiam debetur magnitudini promissæ rei.
Quod autem hoc consueverit facere subita incogniti et insperati apparitio, patet, Luc. xxiv, 37, ubi apparente subito Domino, dicitur de Apostolis: Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Idem cum appareret ambulans supra mare, clamabant conterriti et turbati: Quia phantasma est 4. Job, iv, 14: Pavor tenuit me, et tremor, etc.
<--- Page Split --->
Quod etiam hoc debeatur pudori virginali, cui in conclavi in silentio orationis positæ contraria nimis est species viri, Tob. u, 16, ubi in figura istius Virginis dicitur : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum. Ambrosius : « Castæ virginis est ad omnem viri pa- « vere adspectum. » Unde, sicut dicitur de beato Job, xxxi, 1, quod pepigit fædus cum oculis suis, ut non cogitaret quidem de virgine : quod non videret quod illicite concupisceret. Ita et ista pepigerat fædus cum oculis suis, ut de viro numquam cogitaret. Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos, ne videant vanitatem.
Hæc etiam fecit inaudita omnibus sæculis salutatio, quæ continebat omnis mali amotionem, et omnis boni in se, ad Deum, et ad proximum adeptionem, quasi numquam fuit ante audita. Ruth, n, 10 : Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem ?
Hoc etiam fecit promissæ rei magnitudo. Magna enim promisit in plenitudine gratiae, in Domini susceptione, in sui super omnes benedictione : et ipsa in se non sensit nisi humilia, et ideo turbata. Ruth, n, 13 : Domine mi, consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum.
Sequitur :
« In sermone ejus, »
Ecce causa turbationis. Turbatur enim in sermone, non de sermone : quia ea quæ sermo dixit, ipsa in oratione petivit. Sed quia in sermone, sermonem ad eam tam humilem convertit, ideo turbata est. Fuit enim sermo. terribilis in auditu, profundus in sensu, et admirabilis in dictis.
Locutio enim Angeli ad Moysen terribilis fuit : quod dicit Apostolus, ad Hebr. xii, 21 : Ita terribile erat quod videbatur, quod ipse Moyses qui primus inter homines fuit, dicit : Exterritus sum, et
tremebundus. Et ideo dicitur in Psalmo lxxvi, 19 : Vox tonitrui tui, Deus, in rota, hoc est, sonus terribilis Angeli in Galilæa. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Propter quod etiam dicitur, Joan. xii, 29, cum blande de clarificatione Pater loqueretur ad Filium, turbæ adstantes existimabant tonitruum factum esse. Et similiter, Act. ix, 4-7, cum de coelo Christus loqueretur Paulo, ipse Paulus corruit : et cæteri qui comitabantur cum eo stabant stupefacti. Ista autem Virgo omnibus constantior et fortior non cecidit, nec confusionem passa est : sed in sermone humanum et puellare aliquid passa, est turbata.
Fuit etiam iste sermo profundus sensu. Quia sicut dicit Salomon, Proverb. xvii, 4 : Aqua profunda ex ore viri : quanto magis ex ore Angeli ? Ad Hebr. v, 11 : De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audendum.
Iste sermo in dictis fuit mirabilis. Est enim omnibus mirabilibus mirabilius (quod cum dicat, Eccle. vii, 27, quod mulierem bonam ex omnibus non invenit : quin potius invenit amariorem morte mulierem) quod mulier sit aquæductus gratiae, vas dulcedinis divinae, et propagatio benedictionis in omnes : et ideo poterat dicere beata Virgo illud Sapientiae, xvii, 1 : Magna sunt judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Sequitur :
« Et cogitabat. »
Ecce quam discrete se habuit in turbatione, vere felicissima. Sapiens enim dicit, quod felicis est decenter ferre fortunas.
Tangit autem hic tria : rationis scilicet actum, qui est cogitatio : et quid cogitabat : et qualiter. Rationis actus (ut dicit Augustinus) est cogitatio, quasi coagitatio dicta, propter collationem quam in ratio-
<--- Page Split --->
Et quia non emisti, gratis pro nobis accepisti. Legem tene Filii : Gratis accepistis, gratis date 1. Et quia non meruisti, meritum non require : sed omnibus justis gratiam, peccatoribus veniam tribue, dicens, Genes. xxiv, 18 et 19 : Bibe, domine mi :... quin et camelis tuis hauriam aquam, etc, : homines, hoc est, rationabiliter viventes, salvans : et jumenta, qui jumentaliter vivunt. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei 2.
igitur et in evidenti ponens invisibilem, dicit Isaias, xl, 9 et 10 : Ecce Deus vester :... ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Quomodo enim invisibilia esse persuaderet, vel nobis amorem in illa provocaret, nisi per visibilia, quae argumentum de invisibilibus facerent? Baruch, in, 38 : Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Luc. in, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Job, xxxi, 5 et seq. : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te, etc. Nam, sicut dicit Horatius :
« Apud Deum. »
Ecce ubi reposuit in tuto : quia qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos 3. Qui enim gratiam non reponit apud Deum, fatuus est : sicut dicitur, Eccli. xx, 13 : Gratiae fatuorum effundentur. Talis enim gratia fallax et vana est, pulchritudo virtutis popularis. Sed mulier timens Dominum, ipsa laudabitur 4. II ad Timothy. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc.
Haec igitur dicta sunt de Salutatione.
31 « Ecce. »
Hic incipit agere de Annuntiatione. Et facit duo : annuntiationem ponit, et praeconium annuntiati.
De annuntiatione autem dicit tria : annuntiat enim conceptum, partum, et nomen.
De conceptu dicit : « Ecce. » Per adverbium demonstrandi notans invisibilem per naturam futurum esse visibilem : ut « dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur 5. » Conceptum autem virginalem notat per verbum concipiendi, « concipies. » Per hoc quod dicit « in utero, » notat modum conceptionis. Demonstrans
Segnius irritant animum demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
De conceptu autem dicit :
« Concipies. »
Est autem hic difficultas. Conceptus enim est captio duorum seminum permixtorum ad generationem : quorum unum est agens, et alterum patiens. Hoc autem non est fas dicere de Virgine, de qua cantatur : « Quae sine virili commixtione genuit Filium, qui suo mundum cruore redemit. » Si autem ad hoc dicatur, quod concepit corpulentam substantiam Virginis, et Spiritum sanctum qui illam substantiam formavit : incongruum est et illicitum : quia Spiritus sanctus eo quod est immensus non concipitur, nec includitur alicubi. Unde dicendum, quod cum sua corpulenta substantia concepit virtutem Spiritus sancti, quae illam corpulentam substantiam primo decidit a sanguine Virginis, et postea convertit eam, et formavit, et figuravit, et in membra distinxit, et animavit.
Ex hoc autem arguunt Eutyches et Nestorius, quod Spiritus sanctus pater sit Filii secundum humanam generationem. Quod non sequitur : quia pater est, qui
<--- Page Split --->
aliquid suae substantiae habet in filio, quae in filium convertitur. Si autem Spiritus sanetus aliquid sui haberet in Filio, sequeretur quod sua substantia esset divisibilis, et ita ipse non esset simplex : quod absurdum est. Praeterea, Si esset convertibilis substantia ejus, jam non esset Deus nec aeternus, sed temporalis et corporeus : quod esset adhuc major absurditas: et ideo hoc non est dicendum.
Et ideo dicit Ambrosius, quod cum dicitur : Christus est conceptus de Spiritu sancto : illa præpositio, de, notat potestatem et non materiam. Christus enim conceptus est de potestate Spiritus sancti, et non de substantia ipsius genitus : sicut cultellus est de ferro, id est, de substantia ferri fabricatus : et Filius naturalis de Patris substantia : et ideo cum Filius non sit de substantia Spiritus sancti, non est Spiritus sanctus Pater Filii. Si enim Filius esset de substantia Spiritus sancti, oporteret quod esset de Spiritu sancto substantialiter : et cum etiam Spiritus sit procedens de Filio, oporteret quod uterque secundum substantiam esset de altero : quod est absurdum. Jam enim sequeretur duos patres esse in Trinitate, quod uterque esset pater secundum substantiam : quod est inconveniens et reprobatum in Nicaena synodo. Quod licet postea prædicaverit Leporinus monachus, tamen hoc in Concilio Episcoporum Galliæ revocavit.
Si autem quaeratur, Unde Virgo concepit, utrum verbo Angeli, vel de quo ? Dicendum quod non verbo^Angeli : quia verbum Angeli in aere sonuit, et non permansit : et ideo sanguinem ejus nec distinxit separando, nec convertit, nec formavit : id autem de quo concipitur, et separat sanguinem, et format, et figurat. Et ideo condemnatum est quod cantatur, Concipies per aurem : sed cantetur, « Concipies et paries Deum simul et hominem. » Sed « concepit de Spiritu sancto, » sicut dicit symbolum Apostolorum.
Quaeritur, Utrum in conceptione Beata Virgo aliquid efficientis causae contuleri t? Scitur enim et supponitur ab omnibus, quod ipsa contulit corpulentam substantiam, ex qua factum est corpus Jesu Christi. Et dicunt quidam, quod in materia generationis quae fit ex commixtione sexuum, duplex est forma : una quarum dicitur formativa, et haec est de substantia patris : alia autem est informativa, quae est de substantia matris. Et dicunt quod formativa agit et operatur per se, distinguendo sanguinem, et convertendo, et formando, et figurando : informativa autem subagit et suboperatur per modum ministrantis : et ideo non agit nisi excitata, et tunc subministrat. Et haec est sententia Galeni. Non tamen est haec sententia Aristotelis, et Philosophorum, qui secuti sunt eum in scientia naturali : sed potius quod sola virtus informativa est in gutta patris, nec aliqua vis formativa vel informativa est in gutta matris, nisi sit forma confusa et indeterminata et indistincta : et ideo nihil agit penitus nec subministrat, sed agitur in eam per guttam viri : gutta enim viri intrat in guttam feeminae, sicut spiritus in corpus : quia etiam gutta patris convertitur in spiritum, et intra viscositatem gutta maternae continetur : operans distinguendo, convertendo, formando, figurando, et caeteras operationes in ea faciendo. Ita in conceptu virginali totam operationem et actionem damus virtuti Spiritus sancti : et corpulentam substantiam, de qua operatus est Spiritus sanctus, Beatae Virgini : et ideo ipsa est vere mater Dei, quia Deus ipse est de sua substantia factus homo. Nec tamen Spritus sanctus est pater Christi, quia nihil de substantia Spiritus sancti est conversum in Filium. Haec est fides Catholica circa conceptum Christi, quam « nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit '. »
<--- Page Split --->
Hinc est etiam quod nescit tarda molimina Spiritus sancti virtus et gratia : ideo Spiritus sanctus non est operatus paulative ut natura : sed simul in uno momento corpulentam substantiam a corpore Beatae Virginis divisit, et formavit, figuravit, animavit, et divinitati univit. Et ideo Virgo Beata simul in uno momento concepit virum perfectum in figura lineamentorum, et anima et gratia, et virtute, et sapientia : quia Christus numquam profecit in aliquo istorum, nisi sicut dicitur profecisse in facie hominum 1, quando plus uno die ostendit sapientiae et gratiae coram hominibus quam alio, licet proficeret in utero et extra uterum in corporis et membrorum quantitate : et quidquid umquam meruit, nobis ab instanti meruit conceptionis. Et hoc est quod dicitur, Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum, numero et figura lineamentorum, et anima, et deitate, et gratia, virtute, et sapientia perfectum : quod prae omnibus novis novius, et omnibus mirabilibus mirabilius. Deficiebat enim sola quantitas perfecta, propter uteri necessitatem. Et sicut primus Adam de manibus Dei exstitit perfectus, ita secundus de manibus Dei constitutus est perfectus : ut demus magnificentiam Deo nostro, quia Dei perfecta sunt opera 2 : et sciamus congruum esse nomen concepti, Isa. viii, 3 et 4 : Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere, festina prædari : quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Adhuc enim intra viscera conceptus, detraxit et abstulit spolia naturae nostrae : non solum ad deitatis reconciliationem, sed etiam ad unionem cum natura divina. Magnus prædator Christus, qui totum quod possederat diabolus, simul uno momento traxit ad seipsum.
Hoc autem notatur per hoc quid dicit : « Concipies. »
« In utero. »
Præpositio, in, continentiam notans, vult quod intra uterum effectiva causa fuerit conceptus, et non ab extrinseco sicut in fœminis quae lege naturae concipiunt : in his ab extra immittitur unde concipiant, quod in isto conceptu impium est dicere, sed est Spiritus sancti virtute. Florens enim virtutum et honorum aromatibus hic uterus non defloret, sed florebit in æternum apud Dominum : et ideo horto florigero comparatur. Sicut enim virginem cum Angelo contemplati sumus in cubilibus dilecti salutatam, ita nunc contemplemur eam in hortis aromatum in conceptu. Vere enim uterus ille hortus est, in quo ortus est flos campi de radice Jesse, flos in quo tota refloruit salus nostra.
In decem autem hic uterus horto comparatur.
Est enim hortus conclusus sigillo castitatis perpetue, sicut dicitur, Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus, fons signatus : cui numquam (ut dicit Origenes) communicavit alienus. Iste hortus est paradisus Domini, eo quod omnia spirat propter aromata virtutum. Cantic. iv, 13 : Emissiones tue paradisus malorum punicorum, etc.
Secundo, hic hortus est fossus sarcleo omnis disciplinae. Isa. xxviii, 24 : Proscindet, et sarriet humum suam. Disciplina autem notatur virtutum et meritorum exercitium. Ad Hebr. xii, 11 : Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mæroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Sic enim intelligimus Virginem euntem ire
<--- Page Split --->
et flere, mittentem semina sua 1 : quae postea in gaudio messuit in florentibus et benedictis aromatibus, quae protulit in cœlum et in mundum.
Tertio, iste uterus est hortus per exercitium disciplinae, adæquatus virtutum omnium æqualitate : omnis enim virtus in æqualitate quædam consistit. Isa. xxviii, 25 : Nonne cum adæquaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget ? Æqualis est enim tota superficies hujus agri, quæ numquam intumuit prosperitate, et adversitate non decidit, et in mirabilibus Dei sibi propositis numquam a mentis excidit æqualitate, eo quod extensa sit ad perpendiculum.
Quarto, est sicut hortus irriguus : undique fluente in eam fluminis impetum, qui totam laetificat civitatem Dei 2. Isa. lviii, 11 : Eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. Jerem. xxxi, 12 : Erit amima eorum quasi hortus irriguus. Eccli. xxiv, 42 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum. Et, quod mirum est, factus hortus est in ea fons vitæ irrigans universam superficiem paradisi.
Quinto, hortus ille est irroratus angelica salutatione, et omnium coelestium virtutum familiaritate. Isa. xxvi, 19 : Quasi ros lucis ros tuus. Osee, xiv, 6 : Ero quasi ros, Israel germinabit quasi lilium. Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, etc.
Sexto, complutus est pluvia Prophetarum. Isa. xlv, 8 : Nubes pluant justum. Psal. lxvii, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ.
Septimo, evocata est terra istius calore et flatu Spiritus sancti. Psal. cxl, 6 et 7 : Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est, efficaciter valuerunt : sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Sicut patet in vere, quando intima terræ evocantur et erumpunt ad superficiem ad
modum vermiculorum. Isa. xlv, 8 : Aperiatur terra, et germinet Salvatorem.
Octavo, est impinguatus adipe devotionis. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe, etc.
Nono, seminatus est verbi conceptione. Matth. xiii, 3 : Ecce exiit qui seminat seminare. Et, Luc. viii, 11 : Semen est verbum Dei. Genes. xxvi, 12 : Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum.
Decimo, terra ista optima omni perfectione sanctificationis. Matth. xiii, 8 : Alia ceciderunt in terram bonam. Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Hic hortus numquam fuit a malis stirpibus purgatus, quia nulla penitus spina, et plantæ adulterinæ intraverunt in eam.
Sic ergo, Virgo gloriosa, concipies in utero florigero : concipies florem.
« Et paries filium, »
Qui habet in cælo Patrem : in terra autem uteri tui habet matrem : sicut et alii omnes flores secundum Pythagoram solem habent in cælo patrem, et terram matrem.
« Et vocabis nomen ejus Jesum. »
Ecce annuntiatio de nomine.
Et cum omne nomen habet rei proprietatem : hoc nomen præ omnibus a proprietate, et actu, et effectu, salutis est vocatum. Nomen vero mirabile, quod a Deo Patre per generationem æternam Filio datum est, a Patriarchis præsignatum, a Prophetis promissum, et ab Angelo vocatum, a matre Virgine impositum, a Joseph nutritio pueri promulgatum, ore omnium fidelium vulgatum, ab omnibus Sanctis desideratum, et a
<--- Page Split --->
beatis in patria in gaudium aeternum glorificatum.
A Patre enim per generationem aeternam est Filio datum, sicut habes, Isa. LXI, 2: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit.
A Patriarchis præsignatum : duo enim magnifici viri hujus nominis præcesserunt, et tertius qui nominis interpretationem magnifice exhibuit. Jesus sacerdos magnus qui populum a Babylonica servitute reduxit 1. Et Jesus, filius Nave, qui populum in terram promissionis introduxit. Josue, 1, 6: Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. Tertius fuit Joseph filius Jacob, qui salvans mundum a periculis famis, Salvator mundi lingua Ægyptiaca appellatus est 2.
Et hæc omnia veritate implevit noster Jesus, qui salvum fecit populum suum a peccatis corum 3, tamquam a confusionis æternæ populum servitute liberans : et populum introduxit in cœlum tamquam in terram promissionis, sicut dicit Moyses, Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hærditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. Hic etiam a fame verbi Dei, gratiæ, et Eucharistiæ populum suum salvavit : dans panem et vinum qui de cœlo descendit, ut det vitam mundo 4. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Hoc etiam nomen a Prophetis est promissum, Habacuc, ut, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.
Ab Angelo etiam vocatum est concinentibus millibus Angelorum, infra, ut, 11
et 13 : Natus est vobis hodie Salvator, qui interpretatur Jesus..... Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae cœlestis laudantium Deum.
A matre Virgine impositum, Luc. 1, 31 : Vocabis nomen ejus Jesus. Infra, 11, 21 : Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur.
A Joseph patre putativo promulgatum, Matth. 1, 21 : Pariet autem filium (dixit Angelus Joseph), et vocabis nomen ejus Jesum.
Ab ore omnium fidelium est vulgatum : quia, Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen ejus super femur tuum, potentissime, quod salubriter omnibus salutarem profudit salutem. Joel, n, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Ab omnibus Sanctis desideratum, Isa. xxvi, 8: Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Luc. ii, 30: Viderunt oculi mei salutare tuum, hoc est, Jesum. Et quod ille justus in desiderio vidit, Jacob in desiderio exspectavit, Genes. xlix, 18: Salutare tuum exspectabo, Domine, hoc est, Jesum, qui salutare in terpretatur. Et omnis utriusque sexus in desiderio invocat : « Jesus « enim mel in ore, melos in aure, et in « corde jubilus, » ut dicit Bernardus.
Hoc nomen etiam a beatis in gaudium æternum est glorificatum, ad Philip. ii, 9 et 10: Donavit illi nomen, quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu, etc.
« Hic erit magnus. »
Ecce præconium annuntiati.
Qualiter enim pariet filium, supra dictum est, et qualiter sine media parturitione peperit, et infra erit opportunum dicere quis filius sit.
1 Cf. Zachar. iii, 1. 2 Cf. Genes. xli, 45. 3 Matth. i, 21 : Ipse enim, scilicet Jesus, salvum
<--- Page Split --->
In præconio autem isto tria continentur : dignitas ex magnitudine majestatis, hæreditas divinæ altitudinis, et regnum honoris.
nis effectu, magnus omnis virtutis profectu, magnus gloriæ et divitiarum spiritualium apparatu, magnus dignitatis excellentiæ fastu.
Dignitas majestatis describitur cum dicitur : « Hic erit magnus. » Et videtur hoc contrarium esse prophetiæ Isaiae, ix, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Parvulus enim minor est parvo : parvum autem et magnum contrarias habent rationes circa quantitatem dictas : nisi forte dicatur, quod Propheta loquitur secundum tempus novitatis, et Evangelista de tempore futuro perfectæ aetatis : quod nihil est. Dominus enim noster non fuit enormis in quantitate corporis. Et ideo dicendum, quod parvus et magnus est : parvus humilitate, et magnus majestate : parvus assumpta humanitate, et magnus sive immensus majestate sive æternitate. Job, iii, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Sicut et Psal. xlviii, 3, dicit : Simul in unum dives et pauper. Et in Proverb. xxvi, 2 : Dives et pauper obviaverunt sibi. II ad Corinth. viii, 9 : Propter vos egenus factus est, cum esset dives, etc. Sic ergo magnus erit, et est magnus : erit quidem in notitia hominum, cum innotescet : est autem nunc in deitate occulta sub assumpta parvitate. Magnus ergo erit, et crescet super magnum Joannem : quia sub magno Deo, magnus Joannes parvus erit et minor minimo, qui futurus est in regno suo. Nisi enim diminueretur Joannes, ut ante diximus, non cresceret Christus et regnum ejus : et hoc maxime in ostensione est majestatis in miraculis : in his enim minimus in regno Christi major fuit Joanne : et hoc conveniebat Præcursori, ut ante diximus '.
Est autem hæc magnitudo in sex : quia magnus divinitatis ambitu, et magnus accepto præ aliis spiritu, magnus sui nomi-
Quod enim magnus sit divinitatis ambitu, Psal. cxii, 5 et seq. : Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, etc. Quoniam Deus magnus Dominus, etc. 2. Hanc autem magnitudinem omnia ambientem comprehendit Apostolus in quatuor, ad Ephes. ui, 18 et 19, ubi dicit : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. In hac enim magnitudine latitudo est potestatis, qua attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 3. Longitudo autem est extensio et immensitas æternitatis, qua includit et excellit omne ævum et tempus. Sicut enim nunc temporis includit omnem locum et quidquid est in loco, ita nunc æternitatis includit omne ævum et tempus in præteritis, futuris et in præsentibus. Sublimitas autem est celsitudo gloriæ et honoris. I ad Timoth. i, 17 : Regi sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæculo sæculorum. Amen. Luc. u, 14 : Gloria in altissimis Deo. Profundum autem est abyssus sapientiæ et judiciorum Dei : judicia enim Dei abyssus multa 4. Ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei (altum enim et profundum idem sunt) ! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, etc.
Est etiam magnus accepto præ aliis spiritu. Joan. iii, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Filio : sed aliis dat ad mensuram, dividens singulis prout vult 5. Unde etiam Isaias, qui tamen spiritum ad mensuram accepit,
<--- Page Split --->
dicitur spiritu magno vidisse ultima, et consolatus esse lugentes in Sion 1.
Est etiam magnus nominis sui effectu, quod est Jesus, quod interpretatur Salvator : quia, Matth. 1, 21 : Salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Magnus Jesus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. Exod. xv, 1, secundum aliam translationem : Gloriosemagnificatus est : equum et ascensorem dejeciit in mare, hoc est, in Jesum : quia Jesus salus, vel Salvator interpretatur.
Est etiam magnus virtutis profectu. Cum enim omnis virtus sit vel humana, vel heroica, vel contemplativa : hic super omnes virtutem divinam accepit. Psal. cxliv, 3 : Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, etc. Et cum laudabilium bonorum sit virtus, propter excessum suae virtutis dicitur magnus et laudabilis nimis : et ideo, Exod. xv, 11 : Magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, etc. Job, v, 9 : Qui facit magna et inscrutabilia, etc.
Est adhuc magnus divitiarum fastu, quo transgreditur omnes : unde, Proverb. viii, 18 : Mecum sunt divitiae et gloria, opes superba et justitia. Superbum dicitur quasi super unum, quia transgreditur omnes divitias. Et hae divitiae sunt in possessione pulchrorum bonorum. III Regum, x, 23 et 24 : Magnificatus est rex Salomon, super omnes reges terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, scilicet nostri veri pacifici. Psal. xliv,13 : Vultum tuum deprecabantur omnes divites plebis : ut de plenitudine ejus omnes accipiant gratiam pro gratia 2.
Est tandem magnus magnitudine dignitatis regiae. Psal. xciv, 3 : Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus, etc. Dii enim vocantur praelati, in dignitate super alios exaltati. I ad Corinth. viii, 3 et 6 : Siquidem sunt dii multi et domini multi : nobis tamen unus Deus,
Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Ideo dicitur, Jerem. x, 6 et 7 : Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium ?
Sic ergo erit magnus.
« Et Fiius Altissimi vocabitur. »
Hic commendat ab hæreditate divinitatis : et refert futurum ad notitiam hominis, sicut ante dictum est. Dat autem Deus dona quædam alta, in quibus et ipse altus dicitur : et dat quædam altiora, propter quæ altior prædicatur : et dat altissima, quæ per superabundantiam dicta uni soli conveniunt. Alta sunt enim ea quæ vocantur gratis data, quibus tam corporalia quam spiritualia confert omnibus : quia nullus est quoad hoc, qui se abscondat a calore charitatis ejus. Sicut enim dicit, Psal. xcii, 4 : Mirabilis in altis Dominus, et sic habitat in altis : et humilia respicit in cœlo et in terra, omnem imperfectionem et humiliationem donis suis relevans. Altiora autem dona sunt gratiae gratum facientes, quibus sanctitatem in homine perficit : et altiores Sanctos ipse Dominus altos facit. Ad Ephes. iv, 8 : Ascendens in altum Dominus captivam duxit captivitatem. Ascendens autem in altum, altior efficitur, quo saltu plus exaltatur. Psal. lxiii, 7 et 8 : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. De altissimo autem sui protulit dona Filii, cui dedit gratiam in dextera sua exaltari, in potioribus et potissimis bonis altissimum fieri. Unde, Luc. ii, 14, Filio nato cantant Angeli : Gloria in altissimis Deo : et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Hoc enim quod, Isa. xiv, 13 et 14, per rapinam concupivit diabolus, per hæreditatem datum est Filio : quod conscendat in cœlum, et super omnia astra cœli in æqualitate Patris ponat sedem, et similis sit Altissimo.
<--- Page Split --->
Hic ergo altissimus in se, et in donis gratiae, non habitualis sed unionis est, cujus Filius per adeptionem altissimorum Jesus noster vocabitur. Filius (inquam) æterni Patris imago in divinis, eo quod secundum naturam Filius est hæres : Filius primogenitus et fratrum princeps : Filius primogenitus omnis creaturae : Filius primogenitus mortuorum, solus inter mortuos liber : Filius unigenitus : Filius dilectus in quo Pater sibi complacuit, omni duritia in omnes modos deposita.
potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Numquam enim possent esse filii adoptionis, nisi esset filius verus et naturalis : filius enim adoptionis, in jus filii est assumptus : st si nullus sit filius, in nullum jus assumeretur filius adoptivus. Propter quod etiam secundum leges humanas adoptare non potest, qui non habet filium, vel qui impotens est ad habendum filium. Adoptione igitur facti sumus filii et hæredes : hæredes quidem Dei : cohæredes autem Christi .
Æterni enim Patris est imago Dei indifferens : quia Apostolus dicit, quod est imago Dei invisibilis 1 : eo quod in Christo præfulget omnis decor sanctitatis Patris. Psal. cix, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus Sanctorum, hoc est, ex fecunditate protuli per generationem substantialem, ante omnem ortum lucis angelicae cœlestis et humanæ, splendentibus in te omnibus radiis sanctitatis divinæ. Joan. 1, 3 et 4 : Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Sicut enim dicit Psalmus xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est. Et Boetius :
Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus [ipse.
Nec umquam faceret mundum intellectualis Deus, nisi mentali verbo ab eodem genito prius apud se mundum gestaret : et similiter quantum unicuique est possibile, imagine formaret quae producit in esse. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Sic enim Pater dixit ad eum : Filius meus es tu : ego hodie genui te 2.
Hic est hæres paternæ gloriæ : sicut et impii Judæi profitentur, Matth. xxi, 38 : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. Sic enim dicitur, ad Coloss. 1, 13 : Eripuit nos de
Est etiam hic Filius primogenitus, jus habens primogeniturae. Ad Hebr. m, 6 : Christus fidelis est in omni domo patris tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos. Psal. u, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, etc.
Est etiam primogenitus omnis creaturæ 4. Eccli. xxiv, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Non enim exiret in esse creatura, nisi ad imaginem et formam quam habuit in mente opificis, sicut dictum est. Et ideo verissime dicitur, quod si filius non dicatur ab æterno genitus a Patre, sequitur mundum per creationem a Deo non exivisse : quod est absurdum. Et hæc est sententia Basilii.
Hic etiam est primogenitus fratrum. Unde Apostolus, ad Roman. vn, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, qui omnes in adoptionem filiorum Dei per filium naturalem vocati sunt. Joan. 1, 12 et 13 : Quolquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei feri, his qui credunt in nomine ejus, etc. Usque : sed ex Deo nati sunt. Joan. xx, 17 : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Ad Hebr. n, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipsi similiter participavit eisdem.
Est etiam iste Filius unigenitus. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam
<--- Page Split --->
quasi Unigeniti a Patre, etc. Basilius : « Unigeniti, qui secundo genitum non « habet : et ideo cum altero paternam « gloriam non divisit, sed totum posse- « dit affectum paternum simul et glo- « riam cum nullo dividens. »
Hic est etiam Filius dilectus, in quo Pater sibi complacuit mundum reconciliare sibi et omnia, turbatione deposita. Matth. xvii, 3 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
Sic ergo « Filius Altissimi vocabitur. » Et tu merito adoptionis Filius Altissimi vocaberis, si discordantes ad concordiam vocaveris, inimicos dilexeris, et paupérum misereberis. De primo horum dicitur, Matth. v, 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. De secundo, ibidem, yj. 44 et 45 : Diligite inimicos vestros,... ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est. De tertio, Eccli. iv, 10 et 11 : In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum : et eris tu velut filius Altissimi obediens.
Sequitur :
« Et dabit illi Dominus Deus sedem. »
Præconium est annuntiati quantum ad potostatem honoris regalis.
Et dicit tria : collationem scilicet sedis regalis, actum regiminis, et durationem æternitatis.
De sede dicit quatuor : quis videlicet conferet, quia Dominus Deus : qualiter videlicet conferet, quia gratis dando : quid conferet, quia sedem : et quo jure, quia hæreditario ex David patre suo.
Dicitur igitur quod « Dominus, » qui potest, et « Deus, » qui scit idonee conferre, et vult omnibus per eum providere. Conferit enim Dominus : quia (sicut jam ante habitum est) et præsidentem nominat, et divitem, et non nutantem : et ex hoc quod præsidet, jus habet prævidendi : ex copia autem divitiarum habet unde provideat : et ex robore multi-
tudines regendas continente, suum est vocare eos qui secum regendo multitudines contineant. Deus autem, sicut dicit Damascenus, dicitur, vel quia providet et videt omnia : vel quia curat de omnibus : vel quia circuit omnia : e6o; enim græce, vel videre vel ardere sonat. Theaste autem sonat circumire. Videt enim omnia : et ideo scit quis sit idoneus ad regendum. AdHebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Quod autem cura sit sibi de omnibus, et ideo nobis in tali providere velit, Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit : et æqualiter cura est illi de omnibus. Quod autem circumeat, et consideret, et diligentiam ponat ut utilem inveniat, Eccli. xxiv, 8 : Gyrum cæli circuivi sola. Sic ergo scit quis sit utilis : et talem vult et ostendit, ut utiliter circumeat cum Jesu per vicos et castella et civitates, prædicans Evangelium regni 1. Cantic. iii, 2 : Circuibo civitatem :... quæram quem diligit anima mea.
Quid autem dabit, subjungit, quia « sedem. » Est autem omnis cathedra sedes, sed non convertitur : et omnis thronus cathedra et sedes, sed non convertitur. Thronus enim regum : et cathedra, sedes catebizantium, hoc est, docentium. Thronus autem sedes regum : et ille tenetur docere jus, et in quiete promulgare : propter quod præcipitur judicibus, ut sedendo pronuntient sententiam. Quies ergo judicandis accipitur per sedem : doctrina autem justitiae per cathedram : et thronus dicit dignitatem regiam. De sede, Apocal. iv, 2 : Sedes posita erat in cælo. De cathedra, Psal. cvi, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis : et in cathedra seniorum laudent eum. De throno, Psal. ix, 5 : Sedisti super thronum qui judicas justitiam. Christus autem Dominus qui de se dicit, Joan.
<--- Page Split --->
xiii, 13: Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim : habet et thronum, et cathedram. Et cum dicat de eo Isaias, xlii, 2, quod non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur foris vox ejus, sed quietus requiescet super humilem et quietum : habet etiam sedem. Vel forte omnia tria haec comprehendens, dicit: « Sedem. »
Hæc sedes significatur, III Reg. x, 18-20, ubi dicitur, quod fecit rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis. Qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et duæ manus hinc alque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas: et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Ebur enim candens innocentiam significat regis, qui talis est, de quo nullus umquam conquaestus est. Aurum autem fulvum nimis, est sapientia Dei in rege nostro ad faciendum judicia.
Sexautemgradusquibusascenditur , suntsexmodijudiciorum , quibusre - gnumregituretcontinetur : quorumunusgradusestjustitiadirectivaoperumincommunibus : secundusestjustitiasolutivaetcustoditivalegumincasibusemergentibus : tertiusestpræceptivuslegumincommunibus : quartusestor - dinativuspotestatummajorumetmino - r u m : quintuspræparativusacierumettyronumadcontritioneminsurgentium : sextusetultimusestregitivuspræsiden - tiuminregnantibus , penesquossummaconsistitnegotiorumetregiminis . P r i - musfitperjustitiamduplicem , commu - tativamvidelicet , etdistributivam : s e - cundusfitpereamquamGræcivocantæræyætæv , hocest , superjustitiam ; tertiusperlegislativam : quartus , perpotestati - v a m : quintus , pereamquæderemili - taripertractat : sextusautem , pereamquæestdominativavocatajustitia . N u m - quamenimregnumestintegrum , nisisexistacontineat .
Et de prima quidem dicitur, Isa. xxxii,
1: Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt, reddendo videlicet in causis unicuique quod suum est, distributive, vel commutative.
De secunda justitia expresse habetur, I Machab. ii, 32-38, ubi populus legem tenens sabbati occisus est: Mathathias autem solvendam aliquando sabbati legem judicans populum salvavit.
De tertia justitia, Isa. xxxni, 22, dicitur : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
De quarta dicitur, ad Roman. xui, 1 et 2 : Non est potestas nisi a Deo. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
De quinta, Jerem. xi, 20, dicitur Dominus Sabaoth, hoc est, exercituum, per quos potestates aereæ debellantur. Psal. xxm, 10 : Dominus virtutum ipse est rex gloriae, hoc est, exercituum in virtute contrarias potestates contentium.
De sexta dicitur, Jerem. xxm, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et qui hæc sex non habet, ascendere ad regendum non debet. Non enim rex est, qui in se rectus, ut Dominus, non est. Nec rex est, qui virtutem exercitus non habet. Nec item rex est, qui non habet ordinem potestatum in ducibus et comitibus et præsidibus, et aliis hujusmodi potestatibus. Nec iterum rex est, qui leges non condit. Rex etiam non est, qui ubi tenenda et solvenda est lex, ignorat. Nec iterum rex est, qui nec secundum æquale distributivum, nec secundum æquale commutativum justitiam conquerentibus reddit.
In his sex gradibus duodecim sunt leunculi hinc et inde : leo enim est animal terribile. Et sunt duodecim injuriae, quæ contrariantur hujusmodi justitiis, deterrentes.
Primæ justitiæ quæ redditur in communibus, duæ injuriæ opponuntur : magis videlicet accipere, quam dedit in
<--- Page Split --->
commutatione : vel magis quam dignitati congruit in distributione. Et has injurias deterrent duo leones, hoc est, duæ æqualitates, a quibus inflexibilis est animus judicis.
Contra secundam justitiam duæ sunt injuriae : dum aut indiscreta lex omnino judicatur esse tenenda : aut ex incuria de observantia legis nihil curatur. De prima dicitur, Eccle. vn, 17 : Noli esse justus multum, sed justitiæ tuæ pone modum. De secunda, Osee, vn, 12 : Scribam multiplices leges meas, quæ velut alienæ reputatæ sunt.
Contra tertiam justitiam duæ sunt injuriae : impias videlicet leges scribere, aut calumniosas : de quibus dicitur, Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei. In utroque gradu sunt duo leones : dum justus rex facit teneri legem, et solvi pro loco et tempore, et justas et æquas absque calumnia condit leges.
Iste ergo est thronus in quo sedet per istos gradus ascendens : habens adhuc duos leones habentes brachia, et manus appodiatas ex latere. Quorum unus est dignitas regia, significata in leonis regali proprietate : et alter est majestas terribilis malis, significata in leonis majestate. Proverb. xx, 8 : Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Manus autem hominis retro recipientes, humanitatem lenitatis et rationabilitatis in occulto in corde significant in rege. Rotunditas vero throni similitudinem significat æterni regni, cui se bonus rex quantum potest conformat. Iste est ergo thronus sibi collatus, Jerem. xvii, 12 et 13 : Solium gloriæ altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israel.
Quo jure autem devolvitur ad ipsum thronus iste, sive sedes, subjungit, dicens :
« David patris ejus. »
Contra quartam sunt duæ injuriæ : dum potestates imperant in acceptione personarum, aut in cupiditate munerum. Leones ista viia deterrentes sunt : ita parvum ut magnum audire,et sine muneribus velociter exhibere quod justum est.
Contra quintam sunt duæ injuriæ : dum miles, aut violentiam infert, aut remissus miles fugit ab acie. Leones vero deterrentes sunt, strenuitas in hostes, et humanitas in cives.
Contra sextam sunt duæ injuriæ : ut dum dominatus aut vilipenditur propter perditionem auctoritatis, aut propter efferationem elationis. Leones autem hæc vitia deterrentes sunt, auctoritatis firmitas, et odium in malos subjectos, et mansuetudo in bonos. Quia et dominatus non nisi propter inferiores accipitur : et tamen Dominus per naturam illi cui præsidet similis invenitur. Et ideo dicit Petrus in I Canon. v, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
Et hoc propter quatuor virtutes in rege David, (in quantum ipse rex est) existentes : una quarum est misericordia pauperum defendendorum, secunda est amor justitiæ regendorum, tertia est odium inquitatis conterendorum, et quarta est clementia inimicorum pro injuria personali, non publica persequentium.
De prima dicitur, I Reg. xxii, 2 : Convenerunt ad David omnes qui erant in augustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps. Isa. xvi, 5 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Misericordia enim pauperum defendendorum debet movere regem ad suscipiendum regnum, ut dicat in corde suo illud Psalmi x secund. Hebræos, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.
De secunda dicitur, I Reg. xxx, 22-23, cum dicerent viri procedentes ad bellum,
<--- Page Split --->
quod viri remanentes ad sarcinas non deberent accipere portionem in spoliis, sed deberet eis sufficere quod quilibet acciperet sua : dixit David, quod æqua deberet esse portio remanentis ad sarcinas, et procedentium ad bella, et similiter divident. Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et præfinitum quasi lex in Israel, usque in diem hanc. Deuter. xvi, 20, semper in corde debet dicere rex : Juste quod justum est persequeris : et nulla erit personarum distantia.
De tertia habetur, III Reg. u, 32, ubi ex odio iniquitatis fecit interfici Joab filium amite suæ, qui occiderat proditiose duos viros justos et meliores se. Et de his duobus simile dicitur in Psalmo xliv, 8 : Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, etc.
De quarta habetur, I Reg. xxiv et xxvi per decursum, ubi bis traditus est Saul in manus ejus : et semper clementer pepercit eidem. Psal. cxx, 7 : Cum his qui oderunt pacem eram pacificus, etc. Iste autem David pater Jesu dicitur, eo quod ab ipso descendit secundum corpulentam substantiam : et quia hæres suus erat secundum illud Matthæi, xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David. Matth. xxi, 9 : Hosanna filio David, etc.
Sequitur :
« Et regnabit. »
Præconium est ab actu regiminis.
Dicit autem duo : regnum, et super quos regnat. Regnare autem Jesum nihil aliud est, quam leges suas et potestatem indicere his super quos regnat.
Illas autem leges indicit suis tribus modis : in corde videlicet, et in aure, et in docendo quod lex impleatur ubi vacua esse monstratur. In corde scribit per spiritum : in aure per verbum prolatum. Implere autem legem docet per mysterium.
De scriptura cordis, Jerem. xxxi, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Et, ad Hebr. viii, 10 : Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. Isa. viii, 16 : Signa legem in discipulis meis. Sic enim oramus ut adveniat regnum Patris, qui est in cœlis 1. II ad Corinth. iii, 2 : Epistola nostra vos estis. Et subinfert, y. 4, quod est scripta spiritu Dei vivi. Intellectus autem et affectus in quibus leges regni sui scribit Deus, sunt duæ tabulæ scriptæ digito Dei 2.
In aure autem scripsit, Luc. viii, 8 : Qui habet aures audiendi, audiat. Per aurem eilam scribitur : per auditum enim fidem accipit de regno. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi.
Implet autem legem, spiritualiter docens intelligi regnum et legem. II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Matth. v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere. Vacua enim est lex sine spiritu.
Hoc igitur est regnare Christum in his in quibus regnat, dum leges et mandata in corde suscipiunt, et audita pertratant, et quæ vacua sunt carnaliter, intellecta spiritualiter implent. Hi autem qui sic legibus suis contradicunt, nolunt eum regnare super se : et ideo inimici reputantur, et occidendi coram ipso. Luc. xix, 27 : Inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Et, Apocal. xix, 6 et 7 : Regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei. Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus, etc. Et, Psal. xliv, 7 : Virga directionis virga regni tui.
Sic ergo regnabit
« In domo Jacob, »
<--- Page Split --->
Hoc est, in familia Jacob. Sed quare potius in familia Jacob, quam in familia Abraham, vel Isaac? Ad hoc dicendum, quod hoc est propter hoc quod domus Abraham numquam in toto benedicta fuit: et ideo Christi regni neque figura, nec veritas fuit : quia Ismael fuit de reprobatis et ejiciendis extra domum. Unde, Genes. xxi, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Similiter autem et domus Isaac non tota ad benedictionem pertinebat, quia Esau cum omnibus ad se pertinentibus de reprobatis fuit. Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui.
Si autem quæratur, Quare non dicit : In domo David ? Dicendum, quod David numquam habuit domum universalem : sed regnum habuit universale et domum particularem de domo Jacob, de tribu Juda, et de familia Jesse. Et ideo cum regnum Christi sit universale, non regnat in domo David, sed regnat in domo universali Jacob. Sedes autem David universalis fuit : et ideo sedet super sedem David, et in domo Jacob.
Quod autem regnat in domo Jacob, decem sunt causæ. Una quarum est propter vocantis electionem. Secunda est propter fratris supplantationem. Tertia, propter innocentia simplicitatem. Quarta est propter primogeniturae adeptionem. Quinta, propter benedictionis surreptionem, Sexta, propter carnalis et mali fratris persecutionem. Septima, propter cælestium visionum revelationem. Octava, propter eam quam ad Angelum habuit directionem. Nona, propter suæ familiae ad statum totum Ecclesiæ significationem. Decima, propter benedictionis in totam familiam suam et domum propagationem.
Sic igitur Christus totam domum Ecclesiae et regnum desponsavit : ut primo electos vocaret, hoc est, de massa perditionis separaret. Secundo, ut fratrem, carnem scilicet, supplantaret, hoc est, subvertere doceret, quod non carni et
sanguini acquiescere, sed contraire doceret. Tertio, ut simplicitatem se et innocentiam diligere doceret. Quarto, ut jura primogeniturae suos habere doceret, hoc est, ut principalia patris bona, et duplicia in haereditate possiderent. Principalia autem sunt dona gratiarum, et secundaria sunt temporalia : unde, Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus, etc. Duplicia autem sunt dona gratiae et gratiae. Quinto, ut benedictionis hæredes suos demonstraret. Sexto, ut omnes bonos persecutiones pro Christo passuros demonstraret. Septimo, ut per visionem cælestem ostenderet quidquid ad sanctitatem et cultum Dei pertineret. Octavo, ut qualiter Angelorum et cælestium spirituum promeretur auxilium revelaret. Nono, ut per familiam domus Jacob ostenderet, quod in tota Ecclesia per ministros Ecclesiæ gignendo filios Ecclesiæ efficeret. Sicut enim dicit Augustinus in libro de Baptismo parvulorum contra Donatistas : « Jacob quatuor habuit uxores, duas li- « beras, et duas ancillas : et per uteros « uniuscujusque earum genuit de semine « suo : et per uterum alienum filios ad « benedictionem pertinentes. Duæ libe- « ræ significant statum activorum (quem « significat Lia) et statum contemplati- « vorum (quem significat Rahel) : et « sive sacramenta conferat activis, sive « contemplativis in forma Ecclesiæ, « semper sacramenta tamquam vulvæ « liberarum generant filios Ecclesiæ ad « benedictionem pertinentes. Duæ au- « tem ancillæ significant duo genera mi- « nistrorum, qui peccatis serviunt : « unum genus est minister, qui actu « malus est, et tamen fidem tenet : se- « cundum genus est minister hæreticus, « qui et actu malus est, et fide caret. « Uterque autem istorum dummodo « formam Ecclesiæ et intentionem ejus « quod facit Ecclesia teneat, filios spiri- « tuales generat in salutem tamquam ex « Christi semine : generans et parvulas « servituti, hoc est, peccato subjectas. »
<--- Page Split --->
Genes. xvii, 20 : Super Ismael quoque exaudivi te : ecce benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde. Decima causa est, quia Christus (sicut Jacob) benedictionem et in omnes Apostolos et in omnes eos qui credituri erant per doctrinam ejus propagavit.
De primo horum dicitur, ad Roman. 1x, 12 et 13 : Sed ex vocante dictum est ei : Quia... Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Genes. xxv, 23 : Major serviet minori. Malachiae, 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui.
De secundo dicitur, Genes. xxvn, 36 : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice. Osee, xii, 3 : In utero supplantavit fratrem suum, hoc est, evertit et machinationes exclusit. Genes. xxv, 23 : Protinus alter, hoc est, Jacob, egrediens, plantam fratris tenebat manu.
De tertio dicitur in Psalmo xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi, etc. Psal. lxxxiii, 13 : Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. I Paralip. xxix, 17 : Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas. Genes. xxv, 27 : Jacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis.
De quarto, Genes. xxv, 31 : Vende mihi primogenita tua. Et, ibidem, 34 : Abiit, parvipendens quod primogenita vendisset. Quod autem potiora bona habiturus sit primogenitus, Genes. xlix, 3 : Ruben, primogenitus meus.... prior in donis, major in imperio. Et quod duplicia accepturus sit, dicit Dominus quod pater dabit ei duplicia, Isa. lxi, 7 : In terra sua duplicia possidebunt, etc. Isa. xl, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia. Proverb. xxxi, 21 : Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
De quinto, quod etiam benedictionem possessuri sunt, dicitur, I Petr. iii, 9 : In hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. Genes. xxvii, 33 : Benedixi ei, et erit benedictus.
De sexto, scilicet de persecutione fra-
tris, II ad Timoth. iii, 12 : Omnes qui pie volunt, etc. Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur.
De séptimo autem, quod est visionum coelestium revelatio, in quo certa docetur cultura Ecclesiastica, Genes. xxvii, 16 et 17, ubi Jacob vidit coelum apertum, et scalam stantem super terram, et Dominum innixum scalae desuper : et Angelos ascendentes et descendentes per eam, dixitque : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli. Et, Exod. iii, 5 : Locus in quo stas, terra sancta est. Et, Josue, v, 16 : Locus in quo stas, sanctus est. Ceolum enim apertum significat sanguine Christi coelum aperiendum : scala, descensum Angelorum ad custodiam, et ascensum ad oblationem votorum nostrorum, et intellectuum ad Dominum : locus sanctus sive terra sancta, Ecclesiam sanguine Christi sanctificandam : terribilis locus, venerationem sacrorum locorum : Dominus autem in loco, significat operationem Domini in sacramentis per gratiam : domus autem Dei, culturam Ecclesiae universalem in laudibus divinis. Sapient. x, 10 : Hæc profugum iræ fratris, Jacob scilicet, justum deduxit per vias rectas : et ostendit illi regnum Dei, hoc est, Ecclesiae culturam in qua regnat, et dedit illi scientiam sanctorum (neutri generis), hoc est, scientiam sancitatis Ecclesiæ, honestavit illum in laboribus, et complevit, scilicet in omni perfectione sanctitatis, labores illius.
Octava causa, qua Jacob qualiter fideles in regno Christi existentes Angelorum auxilium promereantur revelat : et de hac secundum historiam, Genes. xxxii, 24 et seq., quod vir luctabatur cum Jacob usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim enar崔it. Dixitque ad eum : Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et
<--- Page Split --->
lucta quidem significat luctam orationis per fletum et devotionem, cui resistere non valuit Angelus, eo quod devotos in oratione diligit, et ab eis recedere non potest : unde dicit Hieronymus, quod « duobus brachiis luctabatur, fletu « et devotione. » Benedictio autem tutat contra hostes dæmones, confortatio contra fratrem significat confortationem contra mundi tentationem, et tactus femoris significat concupiscentiæ carnalis exstinctionem.
Non autem est, de qua dicitur, Isa. Lxvi, 8 : Numquid parturiet terra in die una ? aut patietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ? Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno calorum. Isa. xliii, 3 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Oriens enim propter ortum lucis est minister bonus contemplativus : et Occidens in quo occidit lux fidei, est minister malus hæreticus, formam tamen Ecclesiæ tenens in sacramentorum collatione : Aquilo autem plaga frigida, est minister malus fidelis, cujus non occidit lux fidei. Aquilo enim, ut dicit Gregorius super Job, semper volvitur et numquam occidit. Auster autem plaga lucida et calida, significat ministrum bonum activum. Ad Hebr. iii, 6 : Christus tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, etc.
De decima autem, hoc est, in totam domum benedictionis propagatione, dicitur, Genes. xlix, 3-28, ubi Jacob omnibus duodecim filiis benedixit singulis benedictionibus. Et, Deuter. xxxiii, 6-26, ubi Moyses similiter, sicut et Christus duodecim Apostolis 1. Et oravit pro omnibus, qui credituri erant nomini ejus per ipsos 2. Propter quod etiam universitas salvandorum signatur per Patriar-
chas 3. Et universitas portarum, per quas intratur in regnum 4. Hac igitur de causa regnat Christus in domo Jacob super solium David, et in throno Salomonis sedet. Regnare enim nihil aliud est, quam multitudines in regno continere sermone coactivo, vel promissivo, ut dicit Aristoteles : « Sermo enim persuasivus in legibus et in moribus non valet, quia leges non dantur sciendi gratia, sed ut boni fiamus. » Et ideo sermo syllogisticus in talibus non valet, sed coactivus per pœnarum comminationem : vel promissivus per præmiorum spem et exspectationem, sicut dicit Isaias, 1, 19 et 20 : Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Regnabit autem.
« In æternum »
Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit : ut confirmet illud, et coroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Quia claritas regni gratiaè continuatur ad regnum gloriæ : de quo dicitur, Matth. xiii, 43 : Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
Objicitur autem ex hoc quod dicitur, I ad Corinth. xv, 24 : Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Ubi dicit Glossa, quod usque ad diem judicii et dæmones dæmonibus, et Angeli Angelis, et homines hominibus præsunt : et post judicium omnis cessabit prælatio. Ad quod dicendum, quod tam in cœlo, quam in mundo, et in inferno cessabit in Angelis, hominibus, et dæmonibus prælatio, quoad curam et actum regiminis : sed in Deo numquam cessabit. Licet quoad curam
<--- Page Split --->
regiminis et exercitium cesset in omni creatura rationali, tamen quoad aliquid manebit in æternum. In prælatione enim duo sunt, honor, et onus. In desiderantibus igitur honorem ut præsint et non prosint, nec onus portent inferiorum : cessabit honor, et remanebit onus quod præessendo meruerunt. Ezechiel. XXI, 23 et 26 : Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfmita : hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam. Cidaris est ornamentum sacerdotum : et corona ornamentum dignitatis regum. Isa. XXII, 18 : Coronans coronabit te tribulatione, scilicet in onus, et non in honorem. In his autem qui desiderant prodesse potius quam præesse, subeuntes onus potius quam fulgentes honore : sicut dicit Augustinus : « Ho- « nore coram vobis prælatus sit : vobis « timore coram Deo substratus sit pedi- « bus vestris. » Et, ad Hebr. XIII, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. In his (inquam) remanebit honor, et cessabit providentiæ onus. Proverb. XXVII, 23 et 24 : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, gregesque tuos considera : non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generatione et generationem. In hoc enim quod dicit : Non habetis jugiter potestatem, cessationem oneris notat. In hoc autem quod dicit : Corona tribuetur, tibi scilicet, in generatione et generationem, hoc est, in regno (quæ corona est finis generationum eorum qui reguntur in gratia), notat permanentiam honoris. Eccli. XXXII, 1 et seq.: Rectorem te posuerunt, noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe : ut lateris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
« Et regni ejus. »
In quo ostendit istius regni durationem. « Est autem regnum, ut dicit Dio- « nysius in libro de Divinis nominibus, « omnis finis et boni, legis et ordinis « distributio : » hoc est dicere : Distributio congruens dignitati personarum diversa, quæ ab Apostolo 2 vocantur personæ multarum facierum. Distributio, inquam, finis, quem intendit rex in personis regni efficere : finis enim non est tantum unus, neque omnes regni personæ ad unum finem duci possunt. Et est distributio boni diversi, quo frui debent personæ regni sub regimine regis. Et distributio legum, quæ etiam diversæ sunt secundum diversitates personarum, locorum, et temporum. Et distributio ordinum et graduum, quæ etiam variantur secundum status personarum. Omnis, inquam, talis secundum omnem diversitatem distributio, est et vocatur regnum.
Sic enim Christus in nobis regnat et regnabit, distribuens nobis fines gratiae in quos tendamus perficiendo cursum nostrum. Act. XX, 24 : Nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, etc. II ad Timothy, IV, 7 : Cursum consummavi, fidem servavi. Matth. X, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad Hebr. III, 6 : Christus tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.
Distribuit etiam nobis bona. Diversarum enim personarum in Ecclesia diversum est bonum : aliud enim bonum prælati, et aliud bonum subditi, aliud bonum militis, aliud bonum ejus quem miles defendit, aliud bonum religiosi, aliud bonum sæcularis, aliud bonum matronæ, et aliud bonum viduæ, et aliud virginis, et sic de aliis Ecclesiæ gradibus. De omnibus pro diversitate personarum
<--- Page Split --->
dicitur, Isa. LV, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Thren. iii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quaerenti illum. Psal. XXIV, 13 : Anima ejus in bonis demorabitur, etc. Eccli. XLV, 11 et 12 : Cum semine eorum permanent bona, hæreditas sanceta, etc. Proverb. XXXI, 12 : Reddet ei bonum et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. Hoc significatur, Matth. XXV, 14 et 15 : Tradidit illis bona sua... unicuique secundum propriam virtutem, hoc est, dignitatis suæ congruitatem.
Est etiam hæc distributio legum, quia non omnes ligat una lex, sed pro diversitate personarum, et locorum, et temporum leges diversificantur. Eccli. XXIV, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, hoc est, quæ distribuuntur pro uniuscujusque congrua dignitate. Deuter. XXXII, 2 : In dextera ejus ignea lex. Et, ibidem, y. 3 : Qui appropinguant pedibus ejus, accipient de docrtina ejus. Psal. XVII, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas. Psal. XXVII, 33 : Legem pone mihi, Domine, etc.
Est etiam distributio ordinis uniuscujusque personæ in gradu suo. Daniel. x, 11 : Sta in gradu tuo. Sicut enim in ordinibus cœli nemo est qui mutat ordinem et gradum, in quo positus est, ita in terra quilibet in gradu suo, in quo vocat Deus eum, permanere debetPsal. XLVII, 14 : Distribuite domos ejus, etc. I ad Corinth. VII, 20 : Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Sic igitur regnat super nos Dominus Deus noster, rex regum, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium1.
Hoc autem regnum corrumpit tyrannus, qui non curatis finibus et bonis graduum diversitatis hominum, omnia statuit ad utilitatem propriam, et oppres-
siones et calumnias hominum. Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ! Osee, VIII, 4 : Ipse regnaverunt, et non ex me : principes exstiterunt, et non cognovi. Isa. XIX, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium : et rex fortis dominabitur eorum. Sed de regno Regis nostri dicitur quod est regnum omnium sæculorum. Psal. LXXI, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare, hoc est, in tota tribulatorum multitudine : et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, hoc est, ad descensum fluminis Spiritus sancti, usque ad extremos Ecclesiæ. Hoc est regnum Catholicum, hoc est universale, in quo regnabit Christus, donec ponet inimicos suos scabellum pedum suorum 2.
Hujus autem regni
« Non erit finis. »
Et hoc jam in præcedentibus expositum est. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Isa. IX, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
« Dicit autem. »
Sciens beata Virgo quod dicitur, Isa. XXX, 13 : In silentio et spe erit fortitudo vestra : cum orasset pro liberatione generis humani, spem posuit in exauditione. Audiens autem Angelum de hoc loquentem, diu siluit : sciens quod dixit Moyses, Exod. XIV, 13 : State, et videte quod Dominus facturus est hodie. Et post hoc dicit, Y. 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Nunc autem audiens sapienter Angelum loqui, quem in specie viri apparentem vidit,
<--- Page Split --->
vitans eos ad obediendum Filio ad gloriam Dei declarandam.
« Maria ad Angelum. »
Quantum vero locuta est, delectabile est audire. Parum enim valde, et vix insonuit in quaestionibus dubiorum : sciens quod oportet mulierem in Ecclesia non docere vel esse clamorosam '. Similiter parum perlocuta est in salutatione, et necessariorum postulatione. Multum autem effluxit in Dei laude et gratiarum actione, decantans canticum novum : Magnificat anima mea Dominum : docens quod a laude Dei numquam esset cessandum.
Libetetiamadverterequandolocuta : Numquamenimlocutaestnisi ( b i s ) nonpræventa : ettuncetiamquodam - modopræventafuit , etquasicoactaadloquendum . Hicenimpostlongamdeli - berationem , cumagereturquodmaterfuturaesset , quæcastitatemvoverat , etcastitatispericulumtimeret , locutaestcumAngelobis . Materterametiamsa - lutatpræventasermoneAngeli , quieamconcepissenuntiaverat : etgratiasagitpræventaprædicationematerterædebo - nisineaperficiendisaDomino . Filiumperderetimens , reverenterinquirens : etibiquodammodopræventatimoreper - ditionisipsius , etdolens , incitaturadquærendumFilioqualitersesubtraxerit . Similiteretministrisloquiturpræan - gustia , etpræventanecessitatibuspro - x i m i . Etsicabsque ' causanihilumquamlegiturfuisselocuta . Eccli . xxxii , 1 0 : Adolescens , loquereintuacausavix , idest , cumnecessefuerit .
Quomodo autem locuta est si scire desideras : Quam modeste, quam sapienter, quam silenter. Ita ut videatur verum esse de ipsa quod de Anna, I Reg. i, 13, legitur quod tantum labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur.
Sic ergo verecundiae cedens, castitati autem cavens, « Dixit, » os silenter aperiens,
In hoc præbens exemplum virgini Martha, Joan. xi, 28, quæ sub silentio vocavit sororem Mariam, dicens : Magister adest, et vocat te. Eccli. xxxii, 9 : Audi taceus, et simul quærens : et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Et castitati timens quærit, dicens :
« Quomodo fiet istud ? »
Glossa : « Liquet quod futurum credidit, quæ de modo quæsivit. » Et ideo mirandum est de istius virginis pudore et sapientia. Modum enim sapienter quæsivit rei, quam per certitudinem nuntii et immutabilem prophetiæ enuntiationem futuram esse cognovit. Legerat enim, Isa. vii, 14 : Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Et certitudinaliter scivit esse venturum. Qualiter autem futurum erat, sapienter dubitavit. Sicut etiam dicitur, ad Ephes. iii, 4 et 3, hoc mysterium est a sæculis in Deo absconditum. A Prophetis enim non fuerat plene enuntiatum, sed Angelo qualiter futurum esset ad explanandum reservatum : et ideo a Virgine sapienter, ab Angelo de modo est quæsitum. Et hæc est sententia cujusdam glossæ Ambrosii. Verificatum est in ea quod de bona muliere, Proverb. xxxi, 25, dicitur : Fortitudo et decor indumentum ejus. Fortis enim fuit in continentiæ proposito, et omni decore vestita in verecundia virginali : cui tamen cessit, vincens fortitudinem propositi virginalis : cum audiret mentionem fieri (ut sibi videbatur) fœcunditatis, quæ secundum legem naturæ non erat, nisi cum violatione virginitatis : et ideo tunc erumpens dicit cum reverentia pudoris : « Quomodo fiet istud ? » Vide nostram Hevam matrem omnium viventium per gratiam, omnino aliter esse affectam, quam Hevam matrem viventium per culpam et miseriam. Illa
<--- Page Split --->
enim audiens promissionem divinitatis et elata, dejecta est in illecebras concupiscentiae carnis, quasi duobus funibus a beatitudine dejecta 1 : haec summas promissiones audiens, in humilitate perstitit : et votum viriliter tenens, omnes abhorruit illecebras et carnalis concupiscentiae delectationes. Solent homines ad laudes suas in elatione more pavorum efferri : sicut Herodes, Act. xni, 21-23, qui sibi in laudibus fecit acclamari voces Dei et non hominum : et consumptus a vermibus exspiravit, percussus ab Angelo Domini : experiens in sua putredine quod dicit Antiochus, II Machab. ix, 12 : Justum est, scilicet hominem, subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Solent etiam promissionibus exlibitis inaniter hilarescere : sicut Sara risit post ostium, et redarguta est ab Angelo 2. Nonnulli etiam si contraria promissionibus divinis in se viderint, solent promissionibus per infidelitatem diffidere, sicut Zacharias. Haec autem Virgo beata, nec elata, nec dissoluta, neque incredibilis effecta est, sed rem futuram credens modum quaerit, et dicit : « Quomodo fiet istud ? »
Istius autem quaestionis duae quidem possunt esse causae ex parte Virginis : et quatuor ex parte promissionis.
Ex parte quidem Virginis profundum humilitatis, et votum perpetue castitatis.
Profundo enim humilitatis nihil tam magnum sibi reputavit idoneum et congruum, dicens in corde suo illud Ruth, 11, 13: Locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. Et illud I Reg. xxv, 41: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Parvum enim parva decent. « Verus enim humilis, ut « dicit Bernardus, vilis vult reputari, « non humilis prædicari. » Hoc sanet superbos quod laudes contemnit, et magnalia non de se credere potuit.
Votum etiam perpetue obstabat castitatis : quod qualiter virgo permanens conciperet et pareret, videre non potuit. Et hoc innuit, cum dicit :
« Quoniam virum non cognosco. »
Hoc est, me cognituram non propono. Tob. iii, 16: Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Una autem causarum ex parte promissionis fuit immutabilis Dei æternitas, quæ eum novum et nasci non permittit : quia nasci mutari est. Et de hoc dicitur in Psalmo ci, 28: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient. Et, I ad Timothy, vi, 16: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Super quem locum Augustinus : « Immor- « talitas est vera immutabilitas et vera « æternitas : quia in his quæ mutantur, « ipsa mutatio nonnulla mors est. » Jacob. i, 17: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis, obumbratio. Malach. iii, 6: Ego Dominus, et non mutor 3. Numer. xxui, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Qualiter igitur de me nascetur? « Quomodo fiet istud? »
Secunda causa, est existentis in tanta perfectione inconsueta secundum naturam nativitas. Quod enim ille qui est et perfectus est, iterum nascatur, inconsuetum est : unde et Nicodemus qui fuit Magister in Israel, hoc impossibile reputans, a Christo (cui per omnia credidit) modum istius sermonis inquisivit, Joan. iii, 4, sic dicens : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? Numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci ? Et tamen sicut Christus duas nativitates habuit, ita oportet quemlibet qui est Christi, habere duas nativitates. '
Tertia causa, est ejus quod promitte-
<--- Page Split --->
batur insignis dignitas. Quomodo enim crederetur non abhorrere fœmine æt erum, qui candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius 1 ? Isa. xl, 13 : Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt. Quam ergo imaginem infantilem in utero fœminæ acceptam ponemus ei ? Et tamen isto tam dignus, Virginis uterum non abhorruit : videns quod tam congrue aliter generi humano succurrendum non fuit. Filius enim in æqualitate Patris existens, quodammodo remota occasio fuit casus per fœminam : eo quod ab æterno natus a Patre lusit in orbe terrarum, et deliciae suæ esse cum filiis hominum 2 . In ordine igitur sapientiæ divinæ præordinatum est, quod creatura sessura erat in dextera Patris. Et hoc Lucifer qui mane oriebatur plenus sapientia et decore, in deliciis Paradisi existens, in spiritu vidit et invidit : et ad illam altitudinem ascendere cogitavit 3 . Dejectus autem ad terram, ne homo illuc ascenderet unde ipse deciderat, quantum valuit impeditiv, persecutionibus tentationum insurgens. Videns autem Filius Dei se esse hujusmodi persecutionum occasionem : majestatis oblitus, dignanter misericordia motus, dolore cordis intrinsecus tactus 4 dixit illud Jonæ, 1, 12 : Tollite me, et mittite in mare, hoc est, in amaritudinem et miseriam humanæ vitæ, scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.
Quarta vero causa potest esse, quod præsumptionis esset homini mortali cum immortali Deo unum et eumdem filium communicare. Isaie, lv, 9 : Sicut exaltantur cæli a terra, sic exallatæ sunt via meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris. Job, iv, 18 : Ecce qui serviunt ei non sunt stabi-
les : et in Angelis suis reperit pravitatem. Et, ibidem, xxv, 5 et 6 : Stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus : quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ? Et, iterum, iv, 19 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Qualiter ergo ego debilis, ero parens Filii parentis Dei? Quomodo igitur fiet istud ? Isa. lul, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? Altissimum hujusmodi negotium, et longe a Virginis humilis investigatione, « Quomodo fiet istud ? » Ad Patrem enim loquens secum, Filium dicit esse principium, in die æternitatis genitum, in splendoribus sanctorum. Qualiter ergo et ego principium principii, per quod et ego et omnia facta sunt ? Hæc est etiam causa, quod hæretici Nestoriani, et Eutychiani matrem Christi noluerunt vocari δοξοκος, sed Χριστόκος eam vocaverunt : non videntes qualiter unius ejusdemque filii parens esset Virgo et parens æternus Dominus. « Quomodo ergo fiet istud ? »
Et allegat quod maxime in voto habuit, dicens : « Quoniam virum non cognosco, » hoc est, non cognituram propono. Non cognoscens enim virum, tamen proponens experiri quomodo concipere potest et parere. Ecce in veritate Rebecca, quæ multum a Deo accepit, servo summi Patriarchæ se ostendit quod sit pulcherrima virgo, et incognita viro 5 .
Per hoc autem quod est Virgo pulcherrima et incognita viro quinque habet. Est enim illibata, intacta, subtracta, abscondita, et incombusta : illibata lenociniis a proco, intacta ludentium joco, subtracta vanitatibus fatuarum puellarum choro, abscondita concupiscentium oculo, incombusta libidinis facibus et foco.
Procus enim libat, hoc est, tentat vir-
4 Sapient. vii, 26. 2 Proverb. viii, 31. 3 Cf. Isa. xiv, 13 et 14. De primo peccato Angeli accurate tractatum est in II Sententiarum,
<--- Page Split --->
ginem : sed haec illibata, ab alio amatore praeventa est, ne procum possit admittere. Cantic. vn, 10 : Ego dilecto meo : et ad me conversio ejus. Qualiterenim alterius amaloris procum susciperet, quae sui amatoris jam charitatis lampades ignis atque flammarum in desiderio accensa, aestuans, et anhelans ita inexstinguibiliter senserat, quod vulnerata charitate et destituta amoris desiderio languebat ? Quippe fortis est ut mors dilectio, quae nihil in corde ejus, nisi dilectum vivere permittebat. Erat dilectus suus, sicut signaculum profundatum, sigillatus in corde : fulta laeva, et amplexata dextera ipsius, (inter cujus ubera tamquam fasciculus myrrhae jugiter commorabatur), jam habens impressum osculum oris sui in labiis cordis, ut non alium reciperet procum vel amatorem illibata est penitus. Et hoc figurate dictum est, Cantic. vn, 1 : Junctura femorum tuorum sicut monilia. Sicut enim dicit Isidorus : « Monile quasi munile dicitur : » eo quod munit sinum, ne procus inserat manum, et scrutetur castitatis secretum, et violet vel maculet pudoris sigillum.
Intacta est etiam jocis ludentium. Dicit enim Aristoteles, quod « lusivus est incontinens. » Unde Sara ludos Ismael lascivos, quos filium suum Isaac docere tentavit, persecutionem reputavit, interpellans Patriarcham quod ejiceret ancillam cum filio ejus 1. Dicit enim Hieronymus, quod « risus et joci, tactus et sibili, « moriturae virginitatis solent esse prin- « cipia. » Unde in figura beatae Virginis dixit Sara virgo, Tobiae, iii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me. Et sic iterum fuit viro incognita.
Abscondita fuit a concupiscentium pelliciente oculo. Unde, Isa. vii, 14, ubi nostra habet littera : ecce virgo concipiet : hebraeus sermo habet a^b^a quod interpretatur abscondita : quae tantum meruit recipere sacramentum. Esther, ii,
13 : Esther erat virgo formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther autem abscondita interpretatur. Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.
Erat autem choris puellarum in vanitate ambulantium subtracta, sicut dicitur, Tob. iii, 17 : Cum his qui in levitate ambulant, numquam participem me praebui. Ruth, iii, 10 : Benedicta es a Domino, filia, et priorem misericordiam, proposita scilicet castitatis, posteriore superasti, quia non es secuta juvenes pauperes sive divites, sicut vaga, garrula, quietis impatientes, virgines fatua.
Est etiam incombusta facibus libidinis. Unde, Exod. iii, 3 : Vadam, et videbo visionem hanc magnam : quare ardeat, et non comburatur rubus. Rubum enim quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, sancta Dei genetrix. Ista est in cujus figura dicitur, Genes. xxiv, 16, egrediebatur puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro.
Sic igitur « virum non cognosco. »
« Et respondens Angelus. »
Nota processum Angeli et Virginis, Primo ingreditur Angelus salutans, secundo consolans, tertio annuntians, quarto rei annuntiatæ modum explanans : per salutationem se ostendens Angelum pacis, per consolationem spiritum benignitatis, per annuntiationem fidelitatem suæ ostendens legationis, per explanationem modi se probans Angelum lucis. Angelus enim pacis probatur fuisse per hoc quod postea dixit : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis 2. Ecce columba cum ramo virentis olivæ re-
<--- Page Split --->
versa ad arcam Domini 1. Per consolationem Virginis se probat esse nuntium ejus, qui dixit : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos 2. Per legationis fidelitatem ostendit quomodo vere de ea scriptum est, Proverb. xiii, 17 : Legatus fidelis, sanitas. Per modum explanationis ostendit se esse Angelum lucis, sicut scriptum est : Ecce Angelus Domini stetit circa illos, et claritas Dei circumfulsit illos 3. Angelus ergo iste erat Angelus lucis.
Sed non est praetereundum quod dicitur hic respondisse Angelus : ante hoc autem proposuisse et dixisse commemoratur. Et hoc ideo, quia Virgo ante hoc numquam aliquam proposuit quaestionem. Non enim est responsio, nisi ad quaestionem tacitam vel expressam. Omnis enim qui respondet, dicit : sed non omnis qui dicit, respondet. Hac igitur de causa, quia quaestioni respondet, hic respondisse perhibetur. Turbationem enim puellarem jam ante sedaverat : nunc autem etiam adhibet rei quaesitae plenam explanationem. Virgo autem primum quidem turbata : postea de qualitate salutationis expedita, et de annuntiatae rei altitudine et de propositi sui voto anxia, reverenter quaesivit. Hic autem per responsionem Angeli certificata, consensum humiliter adhibuit : per turbationem ostendens virgineum pudorem, per quaestionem suam promens discretionem, et per consensum plenam probans fidem et humilem obedientiae devotionem. Quaerens enim ostendit quod nemo cordi suo in talibus confidere debet. Proverb. xii, 2 : Qui confidit in cogitationibus suis, impie agit. Proverb. xxvii, 26 : Qui confidit in corde suo, stultus est. Hoc igitur sciens, quod non est in hominis potestate consilium Dei 4, discrete quaesivit, et votum firmiter tenendum allegavit : ostendens quod fortitudo et decor indumentum sunt laudabilis mulieris,
fortitudo propositi, et decor quaesiti consilii. Bernardus : « Felix propositum in « quo firmitas convenit puritati, et for- « titudo propositi non obsistit inquisitio- « ni consilii. Nam licet quantumlibet « pura fuerit deliberatio, minus habet si « defuerit puritatis fortitudo, et consilii « firmitas. Ubi non est puritas, non vir- « tutis obtinet gratiam, sed obstinationis « incurrit offensam. » Hæc autem Virgo beata utrumque habuit, et propositi puritatem et firmitatem, et consilii discretionem : et ideo Angeli meretur responsionem. Unde etiam in Canticis, vii, 4, de ea dicitur : Collum tuum sicut turris eburnea. Turris enim firmitatem, ebur castitatem : collum autem (quod medium est capitis et corporis) significat consilii discretionem, caput mentis cum corpore aliarum virium animæ continuans.
Hac ergo tam discreta quaestione per modum inquisitionis consilii proposita, « respondens Angelus. »
« Dixit. »
Nec additur, Dixit illi : quia jam explanationem modi non in eam, sed in Deum reponit : omnipotentiae Dei nihil impossibile esse demonstrans. Ad auditum ergo Virginis verba protulit, sed totum modum in omnipotentia Dei demonstravit.
Dicit autem hic tria. Modum enim tante rei per causas ejusdem rei explicat : et ideo secundo, effectum mirabilem futurum enuntiat : et tertio, quod firmus sit sermo ipsius et velocius implendus per suasionem inductam, ostendit quid miraculi factum sit in Elisabeth, Virgini prædicans in gaudiorum accumulatione.
Ubi autem modum ex parte causæ efficientis inducit, duo dicit. Primo quidem ostendens hoc esse virtutem sancti Spiritus : secundo autem umbram virtu-
<--- Page Split --->
tis Altissimi horum mirabilium efficere complementum.
De primo dicit quatuor. Dicit enim primo hoc operari Spiritum : secundo, sanctitatis suæ dicens non deesse effecctum : tertio, tangit operationis modum, quia superveniendo hoc operatur : quarto, dicit tam sublimis operationis locum.
Dicit igitur :
« Spiritus. »
Sive Deus trinitas intelligatur Spiritutus, sicut dicitur, Joan. iv, 24 : Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Sive etiam Spiritus intelligatur tertia in Trinitate persona : semper proprietates Spiritus in hoc opere manifestantur.
Sunt autem duodecim Spiritus proprietates : et una tertia decima est quam servat in omnibus aliis, maxime tamen in isto. Prima est, quod Spiritus omne opus divinum ornat. Secunda est, quod omni operi divino virtutes advehit et invehit. Tertia est, quod omni operi divino vitam indit. Quarta est, quod omne opus divinum innovat et reducit ad novitatem. Quinta est, quod omni operi spirituali et divino dat intellectus illuminationem. Sexta, quod docet omnes tales ad veritatem. Septima, quod omnibus talibus filiorum confert adoptationem. Octava, quod omnes quos adoptat, agit ad opera. Nona, quod omnibus eis est magnificus largitor donorum. Decima est, quod omnes sic muneratos ducit in via. Undecima, quod accendit desiderio patriæ. Duodecima autem est, quod reducit in securitatem patriæ. Miscet autem unam cum omnibus, quod occultat in omnibus his a mundanis, modum suæ inspirationis.
Quod autem ornat omne opus divinum, patet, Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit caelos : et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
Psal. xxxii, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Qualiter igitur qui speciosus est prae filiis hominum, et etiam prae vultibus Angelorum, in quem desiderant Angeli prospicere 1, conciperetur sine ornante eum Spiritu ?
Quod idem omni operi Dei virtutem advehit et invehit, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Et, Act. i, 8 : Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. Judicum, vi, 34 : Spiritus Domini induit Gedeonem, ut in virtute contereret castra Madian. Et eum qui Dei virtus est, et Dei sapientia 2, quomodo Spiritus Domini in conceptu negligeret, ut omnem suæ possibilitatis non ingereret virtutem ? Et ideo dicit in operatione virtutum, Luc. viii, 46 : Ego novi virtutem de me exisse. Et alibi, Luc. vi, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Adhuc, Hic Spiritus opus Dei vivificat, sicut dicitur, Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat. Et, Ezechiel. xxxvii, 9 : Veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Ezechiel. 1, 20 : Spiritus vitæ erat in rotis. Et hic illum in conceptu formavit, qui omnibus vitam indidit et reparavit, Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Sapientia autem est Filius Dei incarnatus. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Hic etiam Spiritus omne rectum in opere Dei innovat, Apocal. xxi, 5 : Dixit qui sedebat in throno, Glossa interlinearis : « Spiritus sanctus : » Ecce nova facio omnia. Hic igitur Spiritus convenienter affuit, ubi omnibus novis novius fuit. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Fæmina circumdabit virum.
Quod autem hic spiritus illuminando dat intelligentiam, Job, xxxii, 8 : Ut vi-
<--- Page Split --->
deo, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Sapient. vii, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus. Hic autem spiritus in conceptione illius fuit, qui lux est vera illuminans omnem hominem.
Est etiam hic Spiritus omne opus Dei docens ad veritatem, Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem :... et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Et ille Spiritus illi deesse non potuit, qui dixit, ibidem, 7. 7 : Ego veritatem dico vobis. De quo dicit Apostolus, II ad Corinth. 1, 19 : Dei Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est,... non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Hic etiam Spiritus est adoptionis filiorum, sicut dicitur, ad Roman. vn, 13 : Accepistis spiritum adoptionis filiorum, scilicet Dei, in quo clamamus: Abba (Pater). Et qualiter iste Spiritus fontem suum in conceptione desereret, cum nullus adoptetur in filium nisi per Filium Dei naturalem ? sicut superius expressum est.
Quod autem agat ad operationem, eo quod primus motor est in eis, dicitur, ad Roman. viii, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Et hic iterum Spiritus egit in conceptu Filii Dei, de quo dicitur, Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Et, Joan. xv, 3 : Sine me nihil potestis facere.
Magnificus etiam largitor munerum, sicut dicitur, I ad Corinth. xii, 11, enumeratis multis donis sapientiæ, scientiæ, fidei, operationis virtutum, interpretationis sermonum, subinfert : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Et ideo hic in omnibus divitiis donorum in eo quie-
vit, qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus 1. Matth. xxv, 14 et 13 : Tradidit servis suis bona sua,... unicuique secundum propriam virtutem. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
Hic est etiam Spiritus, qui conducit in via, sicut dicitur, Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit : sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus, etc. Et hic Spiritus incarnationem illius operatus est, qui dux est et via suorum : qui dixit, Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita : qui dirigit pedes nostros in viam pacis 2. Qui dicit, Joan. xiv, 2 : Vado parare vobis locum.
Hic etiam inflammat desiderio patriæ. Luc. xxiv, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, scilicet de Jesu, dum loqueretur in via, etc. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Et hic spiritus illum concipi fecit, qui totus illo igne excoctus dixit, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est.
Hic etiam Spiritus est qui reducit ad patriam, unde Christus mittitur, et unde venit. Eccle. 1, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur, hoc est, aeternitatem Patris et Filii. Et, ibidem, 7. 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant, hoc est, flumina gratiarum Spiritus sancti. Et hic cum ipso est, qui egreditur a summo cœlo, et occurrit usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus 3 : quia nemo ascendit in cœlum, nisi qui de-
<--- Page Split --->
scendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo 1.
Sic igitur nulla operatione Spiritus destituitur Filius: et ideo Spiritus fontem illum a quo fluit non deserit: sed in omni diligentia illi corpus in conceptione præparat, a quo ipse habet quod Deus et spiritus sit: et ideo ibidem testatur in eo hunc spiritum esse: ita quod ab ipso fluere demonstretur, et per ipsum omnem spiritum malignum ab obsessis ejicere, Luc. xi, 20: Si in digito Dei ejicio demonia, profecto pervenit in vos regnum Dei 2. Digitus enim Dei, perspicua vocatur sancti Spiritus demonstratio: a quo quasi a tertio signo magi defecerunt dicentes, Exod. viii, 19: Digitus Dei est hic.
Adhuc autem, Cum in omni partu humano et naturali nihil operetur distinguendo, formando, figurando, nisi spiritus naturalis: qualiter posset stare, quod in partu divino non operaretur Spiritus divinus ?
Hoc igitur dictum sit de Spiritu.
Sequitur :
« Sanctus. »
Sanctus est in quatuor interpretationibus, quae omnes competunt Incarnationis sacramento. Sanctum enim idem est quod mundum. Sanctum idem est quod firmum. Sanctum est scientia eorum quae ad Deum justa sunt secundum Aristotelem. Sanctum tandem idem est quod sanguine tinctum. De sancto quod est mundum, dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: « Sanctitas est ab « omni inquinamento libera et perfecta « munditia. »
Sanctitas quae est confirmatio, est de qua dicitur, Eccli. xxiv, 16: In plenitudine sanctorum detentio mea, hoc est, in plenitudine firmitatis. Sanctitas quae est scientia eorum quae ad Deum justa
sunt est, quam diffinit Aristoteles in libello Laudabilium bonorum, dicens: « Sanctitas est virtus scire faciens ea quae ad Deum justa sunt. » Sanctitas autem quae est sanguinis tinctio vel tactus, est qua dicuntur leges sanctae, quia sanguine confirmatae sunt. Romulus enim in sanguine Remi fratris sui leges sanccivit.
De prima harum sanctitatum, I ad Corinth. vii, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu, hoc est, munda. Et, I Reg. xvi, 5 : Sanctificamini, et venite mecum ut immolem.
De sanctitate secunda dicitur, Luc. i, 73: In sanctitate et justitia coram ipso. Exod. xv, 17: Sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tua, etc.
De tertia, Sciendum quod scientia duplex est : contemplativa et practica : unde et Priscianus dicit, quod verba contemplativa construuntur cum accusativo, ut scio grammaticam, et scio logicam, et scio medicinam. Verba autem prohaeretica, hoc est, practica, sive operativa desiderant infinitivum : sicut scio vigilare, scio molere. Et talis scientia est, qua sciuntur ad Deum justa facere, et talis virtus est sanctitas. Sicut sacerdotum est scire quae pertinent ad templi sanctitatem : et haec sunt quae pertinent ad officium sacerdotum et ritum sacrificiorum. Et ad hanc scientiam sanctificantur sacerdotes, Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, etc. II Machab. vi, 30 : Domine, qui habes sanctam scientiam, mani/feste tu scis, quia cum a morte possem liberari, scilicet secundum corpus, propter te duros corporis sustineo labores. Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum. Proverb. xxx, 3 : Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum, hoc est, scientiam sanctitatis.
<--- Page Split --->
De quarta autem sanctitate dicitur, Apocal. vii, 14: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ad Hebr. ix, 22: Sine sanguinis effusione non fit remissio. Alia translatio habet: « sanctificatio. »
Sic igitur « Sanctus superveniet: » quia sanctitatem omnimode in opere Incarnationis facit. Mundavit enim sanguinem, ad ampliorem munditiam deducendo, sicut dicitur in Psalmo 1, 9 : Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor. Hyssopus enim herba est sanguinem purificans.
Confirmavit autem cor, ut crederet: et corpus, ut ista contineret. Unde cantat Ecclesia: « Confirmatum est cor Virginis, in quo divina mysteria Angelo nuntiante concepit. » Psal. lxvii, 29 et 30 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo, hoc est, divinitatis tuæ excelso habitaculo : quia nisi ipse confirmaret, nec uterus Virginis nec mundus sustineret.
Similiter autem sanctitatem operatus est in scientia sacramentorum. Qualiter enim virgo simplex congruo ministerio in tanto sacramento ministraret, nisi scientiam sanctitatis haberet. Unde significata per Beseleel, quem replevit Deus sapientia, Exod. xxxi, 3-3 : Implevi eum spiritu Dei, sapientia, intelligentia, et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabreferi potest ex auro, et argento, et ære, etc. Et sequitur, y. 11 : Omnia quæ præcepi tibi, facient. Hoc enim maxime necessarium est in hoc Incarnationis opere, in quo est aurum deitatis, et argentum eloquii Angelici, et æs resonans in vocibus Prophetarum. Beseleel enim umbraculum Dei mei interpretatur : et significat virtutem Altissimi obumbrantem beatae Virgini.
Quid vero magis sanguine tinctum vel tactum est quam uterus, qui ipso sanguine tingitur, qui de ea assumitur in deitatis unionem? Exod. iv, 25: Spon-
sus sanguinum tu mihi es. Ipse enim sanguine tinxit uterum, et candidavit, quem de ipso uteri sanguine assumpsit. Levit. iv, 7: Omnem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti. Reliquus autem sanguis est relictus, quem non assumpsit. Holocaustorum autem altare est corpus Christi, in quo omnia nostra incendimus et immolamus. Basis hujus est uterus beatae Virginis, qui totus est infusus sanguine glorioso et consecrato et sanctificato.
Sic igitur omnem modum sanctificacationis in Virgine Spiritus est operatus. Optime ergo dicit, « Spiritus sanctus. » Sequitur :
« Superveniet. »
Sicut enim in Spiritu totum ponit modum sanctitatis : et per hoc quod dicit, sanctus, totum ponit modum sanctitatis in opere : ita in superadventu totum notat modum operis. Non enim modo de subter venit, vel de juxta, sed de superius, sumens de potioribus suis unde operetur. Sumit enim de Patre et Filio, a quibus ipse procedit : et totum quod sumit in hoc expendit opere. Iste est enim Spiritus qui procedit de throno majestatis, Filio Dei corpus adaptans. Ad Hebr. x, 3 : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Et, Psal. xxxix, 7 : Sacrificium et oblationem, supple, legalia, noluisti : aures autem perfecisti mihi. Propter hoc, Joan. viii, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Joan. iii, 31 : Qui desursum venit, super omnes est. Ita quod nihil habet nisi de sublimissimis gratiis Spiritus aptatum. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : unctione pro certo Spiritus, præ omnibus participibus suis. Sicut dicitur in Psalmo xlvi, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiae, etc. »
Et ideo etiam dicit : « Superveniet, » quia de sublimissimis Dei unctionibus veniet, et priori unctione superveniet :
<--- Page Split --->
quia in mente gratia plena prædita est, aliorumque sanctorum omnium untcionibus eminebat : hoc enim decebat ut qui aliis unctionem profluere debuit, præ cæteris omnibus abundaret in unctione. Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron : quod descendit in oram vestimenti ejus. Caput enim Ecclesiæ Christus est : barba adhærens ori, Apostoli : vestimentum, Ecclesia : fimbria sive ora vestimenti, quilibet simplex de Ecclesia.
Sic igitur « superveniet » Spiritus : prius quidem in mentem, nunc autem propter sacramenti perfectionem etiam in ventrem, implesn eum omni pinguedine gratiae, et devotionis : et ideo dicitur, Cantic. vii, 2 : Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Tornatilis enim est volubilis, significans Spiritus operationem : infusus pinguedine gratiae, ut nullis indigeat de caetero poculis, tamquam arefactus spiritus unctione.
Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram. Ecce verbum summi Patriarchæ, divitis et sufficientis sibi, ex his quæ habet in domo sua ad omne opus suum. Domus enim Dei Patris, uterus est Virginis. Quæ extra sunt : in aliquo possidet rex Sodomorum, concupiscentiæ fomes, et castitatis et munditiæ inimicus. Nihil horum quæ sua sunt assumit in opus Spiritus Patris a filo subtegminis, quod est minimus motus concupiscentiæ, usque ad corrigiam qua calceatur n venereis et peccatis. Apud enim Homerum, corrigia Veneris, delectatio vocatur : quæ aliquando trahit et ligat etiam sapientes in apostasiam. Unde Aristoteles dicit Homerum dicere, quod corrigia Veneris furatur aliquando, et ligat mentem valde sapientum. Et ideo nihil inquinatum in eam incurrit 1.
Hoc igitur est quod dicit : « Spiritus sanctus superveniet in te. »
Sequitur :
Sequitur :
« In te. »
In quo modo loquendi tangitur locus istius tam mirabilis operationis. In aliis enim mulieribus, licet in ipsis factus sit conceptus, tamen non ab intrinseco sibi concipiunt, sed ab extrinseco semen recipientes, intus claudunt. Sicut dicitur in lege, Levit. xii, 2 : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, etc. Beata autem Virgo non nisi in ipsa concepit, quæ semen ab extrinseco non suscepit. Et hoc est, quod dicit : « In te. » Hoc enim mirum est et admirabile sacramentum : quod illius Spiritus (qui ubique est et nusquam deest) operatio in ipsa definitur : et sic operatur quod ad ipsam nihil ab extra recipitur, quia totum quod extra est, peccato est inquinatum. Genes. xiv, 22 et 23 : Levo manum meam ad
« Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. »
Postquam autem tetigit id quod operatus est ibi Spiritus, tangit id quod operata est ibi virtus Altissimi, quæ sive sit Deus trinitas, sive Deus (ut dicit Cassianus) fere redit in idem quoad expositionem.
Sunt autem tria hic notanda. Virtus scilicet, quæ est activa potentia tendens in hoc, ultra quod non poterit. Et quod dicit, Altissimi, quæ de altissimis Dei operationem sumit. Et in quid ipsam deducit operationem : quoniam in umbram quamdam divinæ majestatis.
De primo horum in præcedentibus nos dixisse meminimus : quia virtus est ultimum illud in quo stat potentia, non valens in amplius aliquid. Et sic virtus est
<--- Page Split --->
potentia, vel potestas ultimata. Dei autem potentia ultimata infinita est et omnipotens, et plusquam omnipotens. Ut enim ita dicam, Deus plusquam omnia potest. Potest enim multa quae numquam fuerunt, et tamen esse poterant secundum Dei potentiam infinitam. Et hoc ostendit in Filio : quia nihil majus facere poterat, quam hominem talem et tantum quantus est ipse. Unde loquens ad Moysen de mysterio incarnationis dicit : Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indivavi eis 1. Figuram enim corporis virtutis ejus indicavit ei, et non effectum. Sed Filius dicit ad Patrem de effectu totius virtutis Patris, in Psalmo cix, 2 : Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, etc. Virtutem enim suam totam ostendit Deus in die qua Filium in carne in utero Virginis concipi fecit, et intra carnem omnes Sanctorum splendores continere. Hic enim fuit infinitae virtutis effectus : factura enim mundi respectu hujus nihil fuit : sed illud fuit infinitae ultimatae virtutis ejus demonstratio. Eecli. xxxvi, 7 : Glorifica manum, et brachium dextrum. Manus enim et brachium, virtutem et virtutis opus significant. Glorificatio enim utriusque significant ejusdem generis ultimationem. Psal. cxliv, 6 : Et virtutem terribilium tuorum dicent, etc. Terribilia enim sunt ista propter suae infinitatis admirationem. Supervaluit enim omnibus operibus suis haec virtus in opere Incarnationis. Eecli. xlui, 34 : Ezcaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. Haec igitur virtus incomprehensibilis est, et infinita.
Modum autem operis sumit de altissimis. Et hoc est quod dicit :
Quæ enim altiora esse possunt his, quæ hic conveniunt ? Mater et Virgo illibata uniuntur sibi invicem, ima et summa, ultima et prima : et quod omnibus altius est, cum corde humano ista mirabilia. Mater et Virgo per incompossibilitatem distabant hactenus, ima et summa per infinitatem a se invicem discedebant, cor humanum ab his per irrationabilitatem. De duobus dicit quidam :
Partus et integritas discordes tempore longo, Virginis in gremio federa pacis habent.
De conjunctione secundorum, Apocal. xxi, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus. Isa. xliii, 10 : Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ante me quidem non est, quia ego sum principium : post me non erit, quia ego sum finis. De tertiis autem duobus dicitur, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo . Et addit Apostolus : Hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Quod enim irrationabile videbatur esse per rationem, fide factum est prope, in corde ipso conceptum. Ecce Altissimi modus operationis. Neque umquam ista perficeret, nisi Altissimus. Gloria ergo in altissimis Deo. Genes. xiv, 19 : Benedictus Abram Deo excelso, qui in apprehendendo semen Abrahæ, tam excelsa operatus est : et benedictus Deus excelsus, quo protegente nos, sic hostes sunt in manibus Abrahæ. Psal. xcvi, 9 : Tu Dominus altissimus super omnem terram. Hic enim ista faciens, in altissimis habitat : et thronus suus in columna nubis, quæ carnem significat conceptam Salvatoris 3. Sic ergo omnes redempti benedicant nomini gloria tua excelso in omni benedictione et laude .
Hæc igitur virtus Altissimi.
<--- Page Split --->
« Obumbrabit tibi. »
Umbra in se habet quinque : refrigerium, visus temperamentum, lucis immisse quamdam sibi temperationem, opacitatem, et ejus cujus est umbra habet imaginem et simulacrum. Et quantum ad haec quinque reducuntur expositiones Patrum, qui ante nos exposuerunt locum istum.
Quoad hoc enim, quod umbra quoddam ponit refrigerium, sunt duae Glosse. Una quae dicit, quod umbrare est ab incentivo vitiorum refrigerare : incentivum autem vitiorum est fomes : et sic virtute Altissimi Beata Virgo fuit a fomite purgata.
Sed dices : Hoc falsum videtur, quia ipsa fuit sanctificata in utero ab originali peccato. Ad quod dicendum, quod in utero fuit sanctificata a peccato, et ab omni sorde vitii originalis : sed ipse fomes non fuit in ea exstinctus, sed ligatus, ut nec in actum venialis, neque mortalis posset moveri : et postea per exercitium bonorum operum fuit cum ligatione debilitatus, ita quod non sentiebatur : in ipsa autem conceptione Verbi fuit penitus exstinctus, ut nullus esset omnino. Et hoc est quod dicit prima Glossa.
Secunda Glossa penes idem sumpta dicit, quod umbra dicit et refrigerium protectionis contra tempestatum (quae sunt persecutionum) incursum. Quasi dicat : Ne tanto thesauro a te concepto, et ex te nato, vel ab Herode, vel a quovis alio priveris, erit tibi virtus Altissimi umbra protectionis, sive in Ægyptum fugienti, sive denuo inde huc revertenti.
Nos addimus ad has duas expositiones tertiam penes refrigerium umbra: sumptam, quae est Chrysostomi, quod videlcet refrigerium umbra: in conceptu virginali commemoratur ; ne aliquid de incendio, vel ardore libidinis ibi esse cogitetur. Ideo enim et Verbum esse et Filius ille qui concipitur, dicitur : ut dum Verbum (quod non nisi spiritu concipitur)
annuntiatur, per spiritum sine libidine facta esse conceptio intelligatur. Dum autem Filius nominatur, expressa et indistans et essentialis Patri similitudo, et æqualitas concepta esse, fide certa credatur.
Prima harum expositionum confirmatur per illud Isaïæ, 11, 16 : In umbra manus meæ protexi te. Secunda, Isa. iv, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem et in absconsionem a turbine et a pluvia. Æstas enim significat fervidam principum contra matrem et puerum iram : turbo autem, persecutionis et involutionis astutiam : pluvia autem tempestuosa, impetuosum tortorum incursum. Tertia probatur, Cantic. ii, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi : et fructusejus dulcis gutturi meo. Unde etiam, Cantic. ii, 9, conceptus parvulus hinnulo cervorum comparatur. Quod exponens Gregorius dicit, quod « hinnulus in meridie « umbram quærit, quia supercelestis ille « sanctorum verus cervorum (hoc est, « patriarcharum( hinnulus, in utero ab « æstu concupiscentiæ refrigerato, dele- « ctabiliter quievit. »
Habet etiam umbra visus temperamentum. In hoc enim quod lucem temperat, lucem visivam adunat, et adunando confortat. Propterea etiam, ut dicit Basilius, « natura oculum sub profundo ci- « liorum locat, et supercilia nigra desu- « per ordinat et disponit, ut umbra ex « hoc resultans, visum in se adunet, et « sic virtutem visivam colligendo fortio- « rem reddat. » Hinc est etiam quod et nos, quando diligenter et longe videre nitimur, manum latam super cilia ponimus : ut ex objectu manus, sparsus visivus colligatur radius, et in seipsum collectus fortior sit, et visum acuat ad diligentius et fortius discernendum quod videre desideramus.
Secundum autem proprietatem unam accipitur cujusdam Glosse exposition. Quod enim hoc sacramentum in Virgine fieret, et Virginem lateret mysterium,
<--- Page Split --->
esset non satis congruum honori Virginis matris, et nobis esset periculum. Non enim ab Evangelista scriberetur, nec ab Ecclesia prædicaretur, nisi a Virgine doceretur. Nec a Virgine posset manifestari, quod a Virgine non posset cognosci. Sic igitur, o Beata, obumbravit tibi virtus Altissimi, ut visu mentis tuæ adunato, mysterium posset a te cognosci. Et hæc expositio est Beati Bernardi. Confirmatur autem per hoc quod dicitur, Zachar. 1, 8: Ecce vir stabat inter myrtea quæ erant in profundo. Ibi enim habet alia translatio : « In medio myrteii umbrosi. » Myrtus enim temperantia est perpetuæ castitatis : vir autem ingressus ad eam, Angelus : umbrositas vero virtutis Altissimi, coadunatio visus intellectualis : ut tot et tantos mysteriorum absconditorum posset comprehendere globos lucis, et nobis salubriter revelare.
Umbra etiam dicit circumfusæ lucis temperamentum aliqualiter sibi per reflexionem immissum. Et secundum hoc una accipitur Ambrosii expositio, quod umbra videlicet dicat nubem carnis contemperament virginitatem, divinitatem ut sustinere possit, quam aliter nulla posset sustinere creatura. Isa. xxxm, 14 : Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? Ad Hebr. xm, 29 : Deus noster ignis consumens est 1. Sic igitur umbram per modum nubis opponit, ut flamma deitatis portabilis efficiatur. Isa. xix, 1 : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, hoc est, mundum. Et dicitur nubes levis, quia pondere peccati non est aggravata.
Item, Umbra dicit quamdam opacitatem, quæ est absconsiva eorum quæ in umbra latent. Et sic adhuc Dei Filii carnis pœnalitas et mortalitas vocatur nubes, sive umbra. Hæc enim opacitas fecit latere majestatis suæ perpetuam lucem, et quodammodo obumbrari. Ezechiel. xxxii,
7 : Solem nube tegam. Et, Isa, L, 3 : Induam cœlos tenebris. Hoc est umbraulum culminis Lot, in quod ad hospitandum ingressi sunt Angeli : et cujus ostium nullus umquam reperit malignorum, concupiscentiæ carnali subjacentium 2.
Umbra habet etiam ejus, cujus est umbra, figuram et simulacrum. Et secundum hoc, imago quæ resultat in speculo dicitur umbra. Sicut etiam sumitur umbra, ad Hebr. x, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Umbram enim vocat configuratam similitudinem. Et quantum ad hanc umbræ proprietatem dicit Origenes, quod infiniti pelagi divinæ majestatis umbræ perfecte assimilatum est Verbum abbreviatum incarnatum. Sicut si infinitæ quantitatis gigantem (qui longitudine pedum excederet abyssum, et altitudine capitis excederet polum, et extensione brachiorum in infinitum extenderetur per ortum et occasum) imaginari velimus : opponamus ei speculum parvum, in quo quidquid ipse est, resultat totum. Vel dicamus eum generare parvissimum filium, qui ad similitudinem ejus totam configuraretur : in umbra enim illa exigua, cognosceremus quidquid in gigante totum.
Et sic majestas Dei infinita, in puritate Virginis tamquam in speculo sibi objecto refulsit. et umbram in ea suæ similitudinis reliquit, quæ conceptum divinum perfecit : quod nulla umbra alterius facere potuit. Sic ergo umbra similis virtute Altissimi in uterum Virginis immissa, vocatur umbra. Sicut enim natura hominis generantis umbram sibi similem relinquit in semine, quæ partum et conceptum format humanum, sic supermundana et divina illa Patris virtus, umbram suam produxit in Virginem, quæ conceptum et partum formaret divinum. Et hæc est omnibus aliis melior expositio ab Origene accepta. Magni enim quantumvis montis umbra in speculo
<--- Page Split --->
parvo resultat, maxime si speculum animatum sit : unde tota umbra montis resultat in oculo muris. Et hujus causam dicunt Geometrae, quod forma visibilis in puncto anguli tota recipitur, sed in quantitate anguli videtur. Sed utrum hoc ideo sit, vel non, non est praesentis speculationis.
Sed hoc tenendum, quod umbra est simulacrum ejus cujus est umbra : et quantumcumque sit quod umbram facit, forma tota illius per umbram in speculo cognoscitur parvissimo, si animatum sit. Sic igitur virtus Altissimi infinita in purissimo speculo virginalis claritatis effigiata refulsit, quae divinum in ea conceptum formavit. Sapient. vii, 26: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius: in qua effulsit in imagine parva, ille qui est figura substantiae Dei Patris, et splendor gloriae 1. Et hujus causa est quam dicit Isaias, x, 22: Consummatio abbreviata inundabit justitiam, quia verbum abbreviatum faciet Dominus super terram. Ista est umbra de qua dicit, Psal. xvi, 8: Sub umbra alarum tuarum protege me. Alis enim his (quae sunt spiritus et virtus Altissimi) nobis advolans Dominus majestatis, in tali umbra et imagine nobis se configuravit : tantus existens quantus in speculo oculi nostri figurari posset : ut dum sic visibiliter Deum parvum cognoscimus, per hunc in invisibilium et infinitorum amorem rapiamur.
Sic igitur, o Virgo beata, virtus Altissimi obumbrabit tibi.
Sequitur :
« Ideoque et quod nascetur ex te. »
Infert ex praehabitis duo, interponens notam causalitatis. Quod enim nascetur erit sanctum, et vocabitur Filius Dei. Quid, ubi omni spiratione spirat Spiritus, et ubi omnem modum suae perficit san-
ctitatis, nasci potest nisi secundum ? « Ideo » igitur, quia Spiritus sanctus superveniet in te, quod nascetur ex te erit sanctum. Quid item, ubi totam in umbra se virtus Altissimi effigiat, natum vocari poterit nisi Filius Dei ? Hac igitur de causa de praedictis duobus, duo causata eliciens, dicit : Et quod nascetur esse sanctum, et vocandum Filius Dei.
Vides, ut dicit Beda, qualiter undique obstruit rimas peccati : et sicut cataractas quasdam coeli, vias aperit gratiarum. Quid enim ex parte ejus, quae gratia est plena, quae pro omnibus nobis gratiam apud Deum invenit, in qua plenitudo deitatis habitavit, quae fuit Spiritus sancti, virtutis Altissimi speculum purissimum, peccato daret ingressum ? Cantic. vii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Tritici enim nostri corporis, et sanguinis Domini nostri Jesu Christi collecta in hoc ventre sunt grana, de purissimis guttis sanguinis ejus tamquam ex granis : et ideo vallatus undique sanctitatis est liliis (quibus diximus) tamquam custodibus perpetue castitatis. Per talia enim lilia non peccati aditus datur, sed occluditur, et virginitas consecratur. « Ideoque, et quod nascetur ex ea sanctum. »
Item, considera causas operantes in partu, Spiritum sanctum in superadventu, Filium in carnis assumpte opere, Patrem in umbra virtutis Altissimi. Et videbis nullas rimas peccati, sed potius omnis gratiae fontes uberrime manantes: justis quidem gratiam, et veniam pœenitentibus. « Ideoque et quod nascetur ex te sanctum » est.
Adhuc, Nihil in concepto est, nisi vel Spiritu sanctificatum, antequam sit ad opus assumptum : aut a Deo creatum, et creando in vas mundum infusum : vel aeternum, in quod nihil potest intrare immundum propter suam munditiam. Ibi ergo quidem peccatum omnino exclusum est. Sapient. vii, 1 et 2 : Sum quidem
<--- Page Split --->
et ego mortalis homo similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Et, infra, Sapient. vni, 19 : Sortitus sum animam bonam. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. « Ideoque et quod nascetur ex te, » vocabitur et erit « sanctum. »
Dicit autem quod nascetur « ex te ». Non enim dicit, a te, quia tota causa efficiens Spiritui sancto, et virtuti Altissimi debetur. Sed supra dicens, in te, et notans locum conceptionis, hic dicit, ex te, notans concepti materiam. Causa enim efficiens datur Spiritui sancto, et virtuti Altissimi, sicut jam dictum est. Formans autem causa, est sapientia divina: dulcorans autem effectiva, est dulcedo divinae bonitatis. Et materiam, et locum administrat Beata Virgo Maria. Hoc autem satis aperte significatur, Genes. XVIII, 6, ubi magnus Patriarcha dicit uxori suae Sarai : Accelera, tria sata simile commisce, et fac subcinericios panes. Sara enim interpretatur princeps, et significat sapientiam divinam. Patriarcha autem summus pater multarum gentium Abraham, est Pater coelestis. Hic ergo dicit uxori suae : Accelera, tria sata simile commisce, et fac subcinericios panes, scilicet azymos. Sata enim simile sunt purissimi sanguines gloriosae Virginis Mariae. Tria sata tres mensurae corporis, et animae, et deitatis: corporis innovati de antiqua vetustate, animae de novo creatae, et deitatis aeternae. Commixtio autem horum, unio est. Quia hoc modo quo in naturis sumitur mixtio, nullam mixtionem passasunt tres naturae corporis, et animae, et deitatis. Ea enim quae in natura miscentur, sic miscentur quod utrumque transit et cum altero confunditur : et tertium quoddam quod neutrum istorum est ex utrisque consurgit : sicut aqua cum vino ad aequalitatem mixta neutrum est, et argentum cum auro quoddam electrum nominatur. Sic non est commixtionem pas-
sus Dei Filius : sed deitate manente, virtus aliorum manifestabatur : sicut dicitur, Matth. vni, 3, Tetigit eum, scilicet leprosum : et confestim mundata est lepra ejus. Ubi taclus, in eo quod extrema fuerunt simul, fuit corporis : in eo autem quod fuit sensus obviantis fuit animae : sed deitatis erat quod leprosus sanabatur.
Sic ista tria sata simile commixta, hoc est, unita sunt, et a divinitate assumpta. Matth. xni, 33 : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Fermentem autem non significat hic corruptionem, sed virtutem Altissimi divinam, quae attrahit ad se totum residuum : quia deitatem habet cujus ipsa est virtus : carnem penetrat, ut tactu carnis opus manifestetur deitatis : animam penetrat, ut claritas dietatis claritas sit animae : deitatis quidem, ut causae efficientis : animae autem ut claritatis formam in profundum sui per totum recipientis. In omnibus autem his Virgo materiam ministrat, et virtus divina operatur.
Hæc est igitur causa quod non dicit a te, sed ex te nascetur. Nascetur autem, quod tamen jam in ea natum est, Matth. 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Quia duas nativitates singulares habuit Christus : primam in utero in qua conceptus est in virum perfectum secundum corporeorum lineamentorum figuram et numerum et animationem, et ad deitatem unionem, siccut superius docuimus. Et ideo ista nativitas est singularis. Aliam autem ex utero, ubi egreditur non dissoluto, neque confracto, neque remoto repagulo pudoris, sicut radius de stella. Psal. xviii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Tabernaculum enim sui corporis in sole posuit : quando in utero Virginis, quae sole amicta est, clausus fuit. De thalamo autem uteri tamquam sponsus progressus est : quando ex ea genitus
<--- Page Split --->
non ut matrem violavit, sed tamquam sponsam non habentem maculam neque rugam consecrans, dilexit.
Hoc igitur est quod dicit : « Quod nasectur ex te. »
Sequitur :
« Sanctum. »
Non addit quid sanctum : quia quidquid adderet, minus esset dictum, quam in sancto intelligatur. Neutri enim generis est hic sanctum. Neutrum enim genus informem dicit essentiam, et omni forma formabilem.
Est autem sanctitatis forma dupliciter informans. Est enim sanctum, quod per essentiam sanctitatis sanctum dicitur, sicut Deus, qui omnibus sanctis causa est sanctitatis. Apud enim Philosophum principium est et regula, quod quidquid est in pluribus per unam rationem, primo et principaliter est in uno, quod omnium aliorum est causa. Et sic sanctitas per essentiam dicta in Deo existens, causa est omnium eorum quae sunt facta sancta.
Est etiam sanctum, quod dictum est sanctum, per sanctitatis informationem. Et hoc est dupliciter : habet enim aliquid ad sanctitatem profectionem, ita quod de non sancto fit sanctum : et aliquid habet eam, non per motum, sed per donationem sanctitatis ejus, quod essentialiter sanctum est. Nos enim non sumus sancti, nisi de non sanctis sancti efficiamur, operatione Dei : propter quod dicitur de nobis, ad Ephes. 11, 3, quod omnes nascimur filii irae 1. Et ideo oportet quod per sacramenta et gratiam Dei, de non sanctis sancti efficiamur. Aliquid autem participat sanctitatem, quod numquam de non sancto fit, sed confertur ei cum esse sanctitas a sancto Deo : sicut sola caro Christi et anima, quae numquam non sancta fuerunt. Et hoc est quod habet essentiam puram sanctitatis sine omni ad-
mixtione contrarii. Et hoc est sanctum sanctorum, quasi in demonstratione essentiae sanctitatis habens sanctitatem : ita quod aliorum quodlibet tantum habet sanctitatis, quantum accedit ad demonstrationem essentiae sanctitatis illius.
In his autem quae fiunt sancta, adhuc duo sunt modi. Quædam enim fiunt sancta ad puritatem perfectam sanctitatis sine admixtione contrarii. Quædam vero non puram recipiunt sanctitatem, sed aliquid habent de contrario admixtum : sicut etiam fit in his quæ de nigro fiunt alba. Et quæ quidem ad purum fiunt sancta, sunt sanctissima, ad puram accedentia et primam nominis impositionem, sicut dicitur in Sex principiis. Alia autem non accedunt ad nomen purum, sed aliquid intermiscent contrarium : sicut dicitur, Isa. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruate universæ justitiæ nostræ. Sanctissima igitur est caro Beatae Virginis, quæ numquam admisit aliquid sanctitati contrarium. Omnes autem Sancti contrarium aliquid admiserunt.
Sic igitur, istud quod nascetur, multas etdifferentes habet rationes sanctitatis. Est enim ut Deus, sanctum essentialiter : ut homo autem, sanctum sanctorum : et ut sumptum de Virgine, sanctissimum. Et forte ideo est, quod non est determinatum, quid sit illud quod nascetur sanctum : quia una determinatione non poterat determinari. Si enim dixisset sanctum quod est Deus, non satis esset. Et iterum si dixisset, sanctus homo, minus satis esset. Et quidquid aliud dixisset, minus sibi dixises videretur. Sed dicit indefinite : « Sanctum, » ut multis modis sanctitatis determinetur.
De sancto autem quod per essentiam est sanctum dicitur, Levit. xix, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. De eo quod in demonstratione essentiae sanctum est, Daniel. ix, 24 : Et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et unga-
<--- Page Split --->
tur Sanctus sanctorum. De sanctissimo, quod ad veram et ad puram accedit nominis sanctitatis impositionem, dicitur, II Machab. xiv, 31 : Venit ad maximum et sanctissimum templum, in quo habitavit divinitatis plenitudo corporaliter 1. Et propter istas tres sanctitates in Christo quiescentes, dicitur ter Sanctus, Isa. vi, 3 : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum.
Hoc autem sanctum est causa omnis sanctitatis : ut efficiens causa, ut formalis, et exemplaris, ut vas non materia, et ut finalis. Facit enim sanctitatem Christus : sicut dicitur, Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum, sibi attribuens quod in membris perficit. Formam autem sanctitatis ut exemplar ostendit, quando, ibidem, y. 17, dicit ad Patrem : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Quasi diceret : Fornam sanctitalis eis tribue, quam verbis ostendi, et operibus comprobavi. Vas autem omnis sanctitatis est Christus, quod significatur in pyxide, cujus odor unguenti totam domum replevit 2. Et hanc sanctitatem sacramentis infudit, ut in illis inveniatur et quaeratur. Finalis etiam causa est, quia ad ipsum omnis sanctitas ordinatur et consummatur. Eccli. xlvi, 12 : Viderunt omnes filii Israel, quia bonum est obsequi sancto Dei, hoc est, Deo sanctos consummari. De isto sancto dicitur, Daniel. iv, 10 : Vigil et sanctus descendit de cælo.
Onnibus ergo his modis erit quod ex te nascetur, Sanctum.
Sequitur :
« Vocabitur Filius Dei. »
Ideo enim quod potentia Dei in se ultimat, et ad virtutes se contrahit, sum-
mam et de altissimis Dei sumit operationem, et ad similitudinem Dei operationis educit effectum sola carne obumbratam. Ideo (inquam) quod nascetur, « vocabitur » et erit « Filius Dei. »
Vide nomen quod est super omne nomen. Filius enim Dei Deus est, et perfectus Deus est : quia Deus nihil generat imperfectum, Filius Dei perfectus Deus est : et quia perfectum in omni natura, tale alterum est, qualis est ipse qui genuit : ideo Filius Dei Deus est, et perfectus Deus est, et per omnia æqualis ei qui genuit : et ideo gignendo, dedit ei nomen quod est super omne nomen. In hoc enim nomine, omne nomen prophetia æ ad effectum suæ significationis deducitur : et quidquid in ipso speramus adimpletur.
Isaie, ix, 6, octo nomina signantur, quae omnia in isto nomine suae significationis sortiuntur effectum : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Et ante hoc, vui, 3 et 4 scilicet, vocatus est puer, Accelera spolia detrahere 3. Et parum ante hoc, scilicet vii, 14, Emmanuel est vocatus. Haec autem omnia nomina in hoc implentur nomine.
Quia in modo Incarnationis vocatur Admirabilis, in quo tam ex parte sui quam ex parte matris omnia mirabilia conjunxit. Judicum, xiii, 18 : Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile 4 ? Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum.
In modo vero Redemptionis est Consiliarius : quia hoc consilium æternum fuit, ut hominem non per potentiam, sed convenientissimo modo liberaret Dei Filius. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Dicitur enim Consiliarius a dante consilium,
<--- Page Split --->
et non a consilium quaerente. Est autem hoc consilium, immobilis definitio Dei de faciendis, ut dicit Gregorius.
Sic etiam dicitur Deus : sicut enim Dei Filius, Deus est : sic et hominis filius, homo est, idem ipse Deus Christus.
Fortis autem est in prostratione hostis. Luc. xi, 21 et 22 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet1.
Pater autem futuri saeculi dicitur ab effectu prudentissimae et benignissimae gubernationis. Isa. xxii, 21 : Erit quasi pater habitantibus Jerusalem.
Princeps autem pacis dicitur ab ea quam suis confert tranquillitatem mentis. Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
Dicitur autem, Puer, accelera spolia detrahere : quia virtute deitatis suae detraxit spolia, quae hostis antiquus abstulerat. Ad Ephes. iv, 8 : Captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, hoc est, quos diabolus captivaverat, ipse reduxit : et spolia gratiarum quae abstulerat, reddidit.
Emmanuel autem dicitur, in quantum est hominis et Dei Filius : nobiscum habens, quod homo est : et cum Deo, quod Deus est.
In hoc etiam nomine, omne habemus quod speramus. Voluimus enim habere Mediatorem, Redemptorem, Reconciliatorem, Pretium, et Sacrificium. Mediatorem, qui susceptione medius esset : Redemptorem, qui reducere deberet et posset : Reconciliatorem, qui audacter nos ad Deum introduceret : Pretium, quod damnum Deo illatum rependeret, et Sacriticium sive Hostiam, quae reprobari non possit.
Quod Mediatorem non habuimus, Job, ix, 33, conquerebatur cum dixit : Non est qui utrumque valeat arguere, et po-
nere manum suam in ambobus. Nunc autem, hoc est, Sanctum ex Beata Virgine datum, Filius hominis, et ex Deo natus Filius Dei, ponit manum deitatis in Patre, et manum humanitatis in nobis. Et ideo dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 3 : Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ad Galat. iii, 20 : Mediator autem unius non est : Deus autem unus est. Ad Hebr. viii, 6 : Melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancium est. Mediat enim inter nos et Deum, sicut bonus Pontifex futurorum bonorum .
Redemptor etiam est, quia Deus per justitiam suam ab eo qui peccavit satisfactionem exegit : et quoniam unde satisfaceret non habuit, mortem interminavit. Angelus autem pro nobis satisfacere nec debuit, quia non peccavit : nec potuit, quia totum quod erat et potuit, sicut et omnis alia creatura, pro seipso debuit : et quod pro nobis de suo daret, nihil penitus habuit : et ideo non debuit, et non potuit, nisi qui Deus et homo fuit.. Debuit enim, ut homo ex charitate superna pro nobis satisfaceret : et potuit, ut Dei Filius. Hic enim de suo pro nobis dare potuit, qui nulli quidquam debuit. Unde, Psal. lxxi, 14 : Ex usuris et iniquitate redinet animas eorum. Iniquitas enim fuit nummus deceptionis et promissionis, quem serpens obtulit et in peccatum detrusit. Usura autem mortis debitum, quod quotidie accrescit.
Reconciliator etiam fuit per gratiam quam obtulit. Joan. i, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Pretium etiam nostrum, damnum omne superabundanter restituens. Quod enim Deus in Adam perdidit, originalis justitia fuit, quam in omnes Adam (si stetisset) posteros transmisisset. Quae quidem potentia et virtute fuit infinita : quia si mundus in infinitum stetisset, semper in omnes talem propagasset justitiam. Sed quod Filius Dei reddidit justi-
<--- Page Split --->
tiam, est pretium universorum. Et si in infinitum staret mundus, omnes essent redempti, quia ipse pretium est omnium. Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas.
Est autem et irreprobabile sacrificium. Et hoc probat Augustinus in libro IV de Trinitate, per quatuor, quæ sunt in isto sancto, quod vocatur Filius Dei. Est enim unum cum eo qui offertur, et est unum cum eo cui offertur, et est unum cum eo quod offertur, et est unum cum offerente, et est unum cum eo pro quo offertur. Si ergo Pater non reprobat se ipsum,non reprobat oblatum, quia hoc est cum ipso sanctum. Et non reprobat offerrentem, quia hoc est unum cum ipso sanctum. Et non reprobat eum pro quo offertur, quia oblatum est unum cum eo pro quo offertur sanctum. Job, xlui, 8 : Job, servus meus, orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.
Sic ergo quod nascetur ex te, o Virgo, sanctum, vocabitur Filius Dei : imples omne nomen prophetarum, et omnem gratiam conferens nostrae redemptionis.
36
« Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. »
Miræ diligentiæ est etiam iste Angelus in peragenda legatione nostræ salutis. Ecce enim quod pacificus fuit suus ingressus, ostendit in salutatione. Quod mirabilium sacrorum fuit nuntius, manifestavit in legationis suæ apertione. Quod secretorum Dei conscius, declaravit in hoc, quod tanti mysterii modum reseravit. Nunc autem etiam addit de Elisabeth conceptione, quod scivit eo majore desiderio audire Virginem : quo, etiam audito, non sustinuit diutius quin iret ad salutandum novi præconis matrem. Probat se esse Legatum fidelem, qui sic undique sanat ejus ad quam missus est mentem.
Videtur autem quod ista interpositione,
vellet adstruere nihil eorum esse Deo difficile, quæ naturae et humanae rationi videntur obviare. Unde de Elisabeth tria proponit : quod videlicet cognata, et ideo Virginem debere ex affectu ejus bonis congratulari de conceptu præter vim ætatis : et inde debere Virginem admirari. Deinde, quod conceptum jam usque ad confortationem in utero tenuerit : et inde debere Virginem de aborsu cognatae minime timere : quæ omni raro conceptui earum, quæ præter legitimam ætatem concipiunt, frequentius solent evenire. Innuit autem totum hoc virtuti divinæ esse attribuendum, per hoc quod subjungit, nihil esse Deo impossibile.
Hæc autem omnia sequens declaratio manifestabit.
Dicit igitur primo tria. Primo quidem in evidenti ponens miraculum dicens : « Ecce. » Quasi in evidenti est. Conceptus enim sex mensium occultari non potest. Isa. xlui, 19 : Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea.
Si forte quæritur, Quare de conceptu Elisabeth sermonem adducit in medium ? Non enim fas est credere virginem per hoc velle ad fidem inducere, quæ numquam discredidit Dei sacramentum. Ad hoc quidam sancti ante nos plures et probabiles adduxerunt rationes, quarum prima est, ut dum nova et desiderata per Angelum novis adjunguntur, gaudium gaudio cumuletur. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.
Secunda est, ut Virgo sacramentum de nativitate præcursoris in proximo per homines divulgandum, non ab homine, sed a revelatione accipere cognosceretur. Hominum enim verba incerta sunt. Revelatio autem divina certissima. Ex hoc enim et certius Evangelistas et Apostolos docuit : et nos firmius credimus, habentes de cœlo testimonium veritatis. II Petr. ii, 16 : Non enim doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis.
<--- Page Split --->
Tertia ratio est, ne Virgo a Deo electa, secreta Dei ignorare, et ab homine discerevideretur . Genes . x v i i , 1 7 e t 1 9 : NumcelarepoteroAbrahamquægestu - russum ? . . . Sciocnimquodpræceptu - rusestfliissuis , etdomuisuæpostse , utcustodiantviamDomini . A m o s , i i , 7 : NonfacitDominusDeusverbum , nisipriusrevelaveritsecretumsuumadservossuosProphetas . Quomodoergofaceretverbum , quodnonpriusrevelave - ritmatri ?
Quarta ratio est, ut puella juvenis et carne conjuncta, audiens vetulam jam pondere partus gravatam et doloribus vicinam, et ex verecundia aliis secretum non libenter aperiens, ad obsequium in tam secreto et sancto partu praepararetur. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Et, ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portâle, etc. Ex hoc enim imitata est Filium, qui dicturus erat : Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat 1.
hoc videtur ipsa innuere Elisabeth quando dixit : Ut facta est vox salutationis tua in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo 2. Sicut enim mulier cum pepererit puerum, non meminit pressura propter gaudium, quia natus est homo in mundum 3, ita pro certo probabile est, quod ista non meminerit pressura propter gaudium : quia digna habita ut praesentem sibi sentiret Dominum per Beata Virginis et matris adventum. Unde in gaudio clamans dicit : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me 4 ?
Septima causa est, quia dignum fuit ut Virgo praesentaret Joanni suum conceptum : ut ubique perageret sua praecursinis officium. Et ideo nuntiatur Joannis aetas in utero, qui jam posset praecurrere Salvatoris conceptum. Et hoc dicit Ambrosius. Et idem dicit Hieronymus in Hymnis, dicens :
Ventris obstruso recubans cubili, Senseras regem thalamo manentem 5.
Quinta ratio est, ut opportunum tempus conceptus virginalis, ex instante nativitate praecursoris ostenderetur. Matth. xxiv, 33 : Vos cum videritis haec omnia, sciote quia prope est in januis, scilicet regnum Dei. Sicut enim astra matutina lucem praecurrendo ostendunt, et ad jubilum aves diem desiderantes excitant et praeveniunt : ita signa ista vicina, ortum lucis gratiae praevenerunt, et Sanctos in laudem evigilare fecerunt et gratiarum actionem. Job, xxxviii, 4 et 7 : Ubi eras... cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
Sexta ratio est, ut tanto gaudio (quod est in conceptu Virginis, quo Deum concepit) Elisabeth sicut gaudii particeps congratulans inveniretur : et ex hoc pondus uteri sui, et dolores mitigarentur. Et
Sensum enim hunc ostendit motu occursinis ad ipsum. Amos, iv, 12 et 13 : Praeparare in occursum Dei tui Israel. Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terra : Dominus Deus exercituum nomen ejus. Format enim montes, in quibus fundantur Ecclesiae, virtutes exercituum Ecclesiasticae fidei et potestatis. Jam incepit afflare ventus sancti Spiritus. Jam per Gabrielem enuntiavit eloquium. Jam excelsa terrae conculcavit, exinaniens seipsum, formam servi in seipso accipiens 6, et formam ancillae in matre. Iste est Dominus exercituum Angelorum, cui a vero Israel est occurrendum.
<--- Page Split --->
Octava ratio est, ut per Elisabeth conceptum sermo Angeli confirmaretur : non quidem ut dubius, sed sicut verum et certum aliquando rationibus adjuvatur, et sicut fides de credito divina juvatur ratione. Et haec est ratio Bede in Glossa Genes. xii, 32 : Quod autem secundo vidisti ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis judicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum.
Talibus igitur et tantis rationibus conceptus Elisabeth adducitur in medium.
Dicit igitur :
« Ecce Elisabeth. »
Elisabeth illa, quam non libido titillans incitavit, cui conceptum oratio Sanctorum impetravit, cui maritus incensum ponens fecunditatem promeruit, cujus conceptum Angelus prænuntiavit, cujus partum magno præconio Angelus extulit, et gaudium toti mundo edidit et effudit.
Etenim si libido titillans conceptum extorsisset, in ea locum haberet, quod dixit Raphael Angelus, Tobiæ, vi, 17 : Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vocent, sicut equus et multus, quibus non est intellectus, habet potestatem dæmonium super eos. Et talis non fuit hæc sancta Dei saturitas.
Huic etiam sanctorum conceptum impetravit oratio : unde supra dictum est, 7. 10, quod omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi, cum conceptus Joannis annuntiaretur. Simile, Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecca.
Zacharias etiam incensum ponens huic fecunditatem promeruit. Simile ei est
quod, I Reg. 1, 17, Heli sacerdos dixit ad Annam : Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem tuam. quam rogasti eum.
Hæc est cujus conceptum Angelus prænuntiavit. Simile fuit ei quod fecit, Judicum, xiii, 3 : Sterilis es, et absque liberis : sed concipies, et paries filium. Hoc enim dixit ei per maritum, supra, in eodem, 7. 13 : Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium.
Partum etiam ejus magno præconio extulit : quasi diceret illud Ruth, iv, 14 et 13 : Benedictus Dominus, qui non est passus ut defeceret successor familiæ tuæ, et vocetur nomen ejus in Israel : et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem.
Hæc est demum quæ gaudium toti mundo edidit et effudit : unde illud Genesis, xxx, 13, dicere potuit : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent omnes mulieres.
Hæc igitur est ista Elisabeth.
« Cognata tua, »
Quæ non tam propinquitate sanguinis, quam affinitate gratiae et virtutis se probat esse generosam. Quicumque fecerit, (inquam) voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est1. Beata consanguinitas ubi formatus in corde Christus matrem, ex uno patre generatio divina fraternitatem, et ordo charitatis totam perficit secundum diversos gradus generis propinquitatem. De primo enim horum, ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. In quo autem Christus formatur, mater est, et mater vocatur. De secundo, Joan. xx, 17 : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. De tertio, Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem.
Hæc igitur est Elisabeth cognata tua.
<--- Page Split --->
« Et ipsa concepit. »
Ecce conceptum proponit honorabilem, amabilem, et mirabilem. Honor.bilem quidem, quia Spiritu sancto et virtute plenum. Supra, §. 15 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Amabilem quidem, quia in gaudium mundi nasciturum. Supra, §. 14 : Multi in nativitate ejus gaudebunt. Admirabilem quia ex utero matris suae consecratus est Propheta. Eccli. xlix, 9 : A ventre matris consecratus est propheta.
ta : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Hic filius senectutis est ille de quo dicitur, Tob. v, 23 : Baculum senectutis nostra tulisti et transmisisti a nobis. Ruth, iv, 13 : Qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem, de nuru tua natus est, quae te diligit, etc.
Sequitur :
« Et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis :
« Filium. »
« Quia non erit impossibile apud 31 Deum omne verbum: »
Quod mirabile est : quia etiam fecunda, cum ex antiquitate virtus concipiendi deficere incipit, primo a filiis deficit in filias, et a filiabus in aborsum, et deinde deficit in totum secundum naturam. Haec autem concepit filium qui totum possideret parentum effectum, et haeres esset sanctitatis. Tob. vii, 7 : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. Eccli. xlvii, 14 : Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit potentiam omnium inimicorum.
« In senectute sua. »
Hoc omni admiratione dignum est. Senectus enim secundum naturam corruptio est, in qua membra sunt intus sicca, destituta, et extra madida humiditate corrupta et viscosa. In qua aetate etiam si quid concipitur corrumpitur : et numquam tamen aliquid concipi consuevit, maxime ex semine senis, et jam corruptione praepediti. Hoc igitur facit ad commendationem miraculi. Hoc enim illi non erat difficile qui suscitat mortuos, sicut dicitur, Ezechiel. xxxvii, 9 : Veni, spiritus,et insuffla super infectos istos, et reviviscant : maxime ubi senectus non est tantum a canitie corporis, sed a canitie virtutis : sicut dicitur, Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computa-
Miraculum commendat : quia si vetula aliquando concipiat propter destitutionem uteri a calido et humido subtili, vincentibus in ipsa frigido et sicco qualitatibus mortificativis, aborsum patitur. Nunc autem iste filius ad finem sexti mensis coaluit. Jam enim de Martio, qui erat sextus mensis non restabant nisi dies octo. Haec enim octavo Kalendas Aprilis peracta sunt· Et ideo intelligit, quod ejusdem virtute infans in ventre coaluit, cujus virtute et oraculo conceptus fuit. Virtus enim vetulae infantem non nutrit, sed destitutum dejicit. Unde et de Sara, Genes. xviii, 11, dicitur, quod desierant Sara fieri muliebria. Et, ad Roman. iv, 19, dicitur, quod emortua fuit vulva Sara. Et haec dicuntur in figura hujus.
Et addit :
« Illi quae vocatur sterilis, »
Ut et impotentiam naturae supra defectum accumulet aetatis. Non enim vocaretur sterilis, nisi a longo tempore fetu fuisset privata. Fecunda enim est, quae absque impedimento concipit. Conclusa autem in Scriptura vocatur, quae quidem impedita est ad susceptionem conceptus : sicut, I Reg. 1, 5, de Anna legitur, quod concluserat Dominus vul-
<--- Page Split --->
vam ejus. Et, Genes. xx, 18, quod conclusit Dominus omnem vulvam domus Abimelech. Sterilis autem est, quae naturale in obstrictione venarum et pororum matricis habet impedimentum ad seminis susceptionem. Et haec vocatur non vere sterilitas, nisi quando hoc post usum viri efficitur cognitum, et medicorum arte removeri non poterit impedimentum. Et ideo maledictioni subjacebat in lege. Et ideo, supra, y. 25, dixit: Quia sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
Sequitur hoc quod ex prehabitis intendit :
« Quia non erit impossibile apud, etc. »
Attende quod de his quae fiunt, quaedam dicuntur esse in natura, quaedam esse apud Deum, et quaedam in Deo abscondita.
In natura sunt, quorum causas seminales ut fiant Deus naturae indidit : sicut dicitur, Genes. i, 11 : Germinet terra herbam virentem. Dicit Augustinus, hoc est, virtutem germinandi in causis seminalibus accipiat. Et haec sola potentia sunt in elementis : quia generale principium Philosophi est, quod nihil est in potentia in aliquo, nisi quod in uno motore, et in unius speciei motore educitur de illo. Unde idolum non est potentia in cera, sed in arte. Et cuprum potentia in terra : quia cuprum uno motore educitur de terra, qui est calor solis : et non eodem, sed intellectu artificis educitur idolum de cupro.
Apud Deum autem sunt, quae in natura non habent nisi causam obedientiae, et perfectionem habent suae generationis apud Deum. Et illa non sunt in natura ut fiant, sed ut de ipsis naturalibus fiant, administrante virtute divina : sicut est
conceptus vetulae, et generatio senis : et quod in tali utero, et ex tali semine infans coalescat. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ?
In Deo autem absconditum est, quod omnino super naturam, et cujus potentiae in natura contrarium est : sicut est conceptus virginis, quae manet virgo, est sacramentum a saeculis in Deo absconditum 1. Et hoc facere, in Deo est : et non conceditur hujus operatio aliqui creatae naturae. Et hoc est quod dicit, quia non erit impossibile apud Deum. Et ideo, Jerem. xxxii, 27 : Numquid mihi difficile erit omne verbum ?
Dicit autem : « Omne verbum, » et non omne factum : quia in omnibus quae procedunt ab intellectu operativo, primum faciens, verbum mentis est. Sicut in eo qui facit arcam, primum faciens arcam, forma concepta in mente est, quia dicit arcam esse faciendam. Sic etiam omnis operatio intellectus divini est Verbum a quo procedunt facta omnia, et cujus formam induunt. Omnia enim per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est 2. Unde minus diceret si dixisset, omne factum, sed totum dicit quando dicit, « omne verbum. » Verbo enim Domini cœeli firmati sunt, quia sic dixit, et facta sunt 3. Et sic, Dixit Deus : Fiat 4 : hoc est, Verbum genuit in quo erat, ut fieret.
« Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus. »
Illud est ad quod laboratum est. Primo enim audiens turbata est ad speciem viri, et inconsuetum modum salutationis. Deinde, quasi confortata, modum quaesivit annuntiationis. Modo autem certa de oraculo, nec dubitans de nuntio, jam quasi se totam dat, ut totum adipi-
<--- Page Split --->
scatur. Et hoc est quod in ordine notatur verborum.
« Dixit autem Maria » Illa enim illuminata illuminatrix quid diceret, nisi quod mundo lucem pareret ? Processit in dicto, quasi aurora consurgens solem conceptura supernum. Quid vero stella orta ex Jacob dicto suo panderet, nisi solum de stella nasciturum, vel lucis æternæ radium sine omni sui corruptione mundum illuminaturum ? Quid item amarum pro salute generis humani mare, nisi consolationem toti mundo profuturam ? Quid tandem Domina mundi (quæ omnibus gubernationis ex sua benignate exhibet officium et subsidium defensionis) responderet, nisi quod ad suorum pertinet defensionis præsidium et prudentiam gubernationis ? Lumen enim mundi est, sicut scriptum est : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus 1 . O Beata Virgo, ostende igitur te illuminatricem, et per consensum tuum illumina eos qui in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 2 . Stellam te proba poli, ducens nos ad portum tuum et quietum, post tot tentationum jactationes. Nobis enim in te lux nova oriri visa est, et sol novus in conceptu, et fons parvus humilis gratiae tuæ crevit in fluvium maximum : et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos 3 , qui hactenus de sua gloriabantur dejectione. Cum enim omnes in amaritudine essemus, tu quasi mare amarum, amaritudinem omnium tuam fecisti. Et pro nobis, dolens, et pro te Jonam illum in figura filii tui ad hoc induxisti, ut diceret : Tollite me, et mittite in mare,... scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos 4 . Rursumque tu Domina omnium es, et Virgo virginum. Nisi ad
tuum florem declinet ille rhinoceros serviens tibi ad redemptionem (filius unicornium si es 5 ) quis liberabitur de cornu potestatis ejus ? Job. xxxix, 9 : Numquid volet rhinoceros servire tibi ?
Dic ergo, beata, et dic ad Angelum :
« Ecce ancilla Domini. »
Tria autem dicit : promptitudinem exsequendi, consensum sacramenti, et consonatiam verborum Angeli.
Promptitudinem exsequendi tangit, cum dicit : « Ecce ancilla Domini. » Ancilla enim dicitur ab àv, quod est circum : et xèlàw quod est movero, moveris, quia ubique mobilis 6 . Prompta est ad obsequendum, humilis ad serviendum, et devota ad obediendum, et prudens in omni commisso, sinul et fidelis.
Quod enim prompta. sit, ex nomine probat, quia circummobilis est in omne quod jubetur. Unde, Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. De humilitate, Infra, in eodem, §. 48 : Respexit humilitaten ancillæ suæ. De devotione ad obediendum dicitur in Psalmo cxxii, 2 : Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Oculi enim ancillæ adspiciunt ad nutum manus ut semper obediant, et devote subserviant. Prudens est etiam ista ancilla, Proverb. xxxi, 26 : Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. Sapienter enim sibi, et nobis clementer in hoc responso temporavit sermonem : quod in voto fuit et sermonem Angeli futurum exspectabatur, in oratione ponens, et dicens :
« Fiat mihi. »
Præsumptionis enim videretur si di-
<--- Page Split --->
ceret : Fiet mihi, quia hoc a gratia Domini quam nemo promeruit, speratur. Hoc ab Adam et a tota posteritate sua mirabiliter efflagitatur. Hoc ab Angelo exspectatur. Hoc ab omnibus fidelibus desideratur et oratur.
Quod enim a gratia Dei speretur, dicit Jeremias, Thren. iii, 22 : Misericordiae Dei, quia non sumus consumpti.
Quod autem ab Adam et posteritate sua efflagitetur, dicitur in Psalmo xii, 1 : Usquequo, Domine, oblivisc eris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ? Usquequo, id est, Cur.
Quod ab Angelo exspectetur, patet : quia nuntium hoc egit, et omnia fecit quae ad consensum Virginis pertinent inclinandum. Nunc autem exspectat salutare hoc responsum. Ac si diceret illud Genesis, xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.
Omnes fideles hoc desideraverunt, dicentes illud Isaïe, xxxiii, 2 : Domine, miserere nostri : te enim exspectavimus. Et illud ejusdem Isaïe, xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.
Hæc etiam attendens, et consensum præbens, orando cum aliis, dixit : « Fiat. » Non enim præsumpsit dicere, fiet, sed totam se divinæ dispositioni committens oravit, ut cunctis fieret salus quam Angelus nuntiavit. Scivit enim illud Jacob. iv, 6, quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Dicit autem :
« Mihi, »
Non ad me. Multifarie enim multisque modis factum est verbum Domini ad Prophetas : Abdiae quidem ad aures, quando dixit Abdias, y. 1 : Auditum audivi a Domino. Isaiae ad visum, quando dixit Isaias, 1, 1 : Visio Isaiae, etc.
Et quidem : Beati oculi qui viderunt, et beatae aures quae audierunt quae vos videtis et auditis . Alicui autem ad manus, sicut Aggaeo qui dixit, Aggaei, 1, 3, quod factum est verbum Domini in manu Aggaei. Et sic diversimode diversisque modis, et pro diversis factum est. Sed non sibi. Beatae Virgini Mariae fit, ad aurem quidem in oraculo annuntiationis et eulogio salutationis : ad visum autem, quia viderunt oculi sui salutare Dei sui a : ad manum etiam fit contrectationis : et ad brachium oblationis : et ad gremium sustentationis : et ad ubera lactationis : et ad viscera incarnationis : et aliis modis infinitis sibi soli notis, nato Verbo de se incarnato. Luc. xi, 27 : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
Sic ergo fiat mihi
« Secundum verbum tuum. »
Secundum : præpositio, vel adverbium, vel nomen ordinale. Primo quidem modo sensus est : « Secundum verbum tuum, » hoc est, juxta verbum tuum : et hoc est, sicut dixisti. Et hunc puto esse sensum litteræ. Marc. xii, 31 : Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt 3 : quinimo iota unum, aut unus apex non præteribit 4 . Isa. xxxiv, 16 : Requirité diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit. Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere tibi, et non feci ?
Potest etiam ly secundum, nomen esse ordinale, ut sit sensus : « Secundum verbum tuum, » quod in salutatione positum est inter ea quæ sunt de adipiscendis bonis. Hoc enim est, Dominus tecum. Primum autem, gratia plena. Gratia autem plena fuit ad sui sanctitatem. Dominus autem tecum ad nostram redemptionem. Sic enim dicent inter Gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis : siquidem magnificavit Dominus facere nobiscum :
<--- Page Split --->
facti sumus lætantes 1. Hoc enim est illud magnum nomen Emmanuel et uile nobis, quod est, Nobiscum Deus : in quo omnes evacuantur insidiae inimici. Per hoc enim continet in gremio cœlum terramque regentem, quem habemus hostium terrorem, piguus nostrae redemptionis, et contra omnia quae passi sumus Salvaterem.
« Fiat » hoc « secundum verbum tuum » mihi : sicut in aure auditum, et in corde creditum, et ore concessum : ita in visceribus incarnatum, ut possim laeta nuntiare fidelibus, dicens : Habete fiduciam : Verbum caro factum est, et habitavit nobis : et in proximo videbitis gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis 2. Haec igitur vox ab ore Virginis exsultationis et salutis audita est in tabernaculis juslorum.
Sequitur :
« Et discessit ab illa Angelus, »
Officio peracto. Tempus enim erat, ut reverteretur ad eum qui eum misit. Nos autem benedicamus Deum, et enarremus omnia mirabilia ejus 3. Discessus autem Angeli nihil aliud fuit, nisi quod visui humano se subduxit. Numquam enim ita ad obsequendum habuit Angelos, sicut ex quo Filium Dei Dominum Angelorum concepit. Ex tunc enim accesserunt ad eam Angeli, et ministrabant ei 4.
« Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda.
Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
Hic adhuc tria circa beatam Virginem
determinat Evangelista : quorum primum est, qualis fuit pietatis officio : secundum, quantæ gratitudinis in percepto Dei dono : tertium, quod continuo perseverans fuit in obsequio, quia permansit obsequens debili cognatæ tribus mensibus, donec cognata relevata fuit in utero.
De primo dicit tria : qualiter videlicet ad obsequendum se paravit, et qualiter festinavit, et quam benigne se exhibuit. Præparatio autem commendatur in duobus : a modo, et a tempore.
A modo autem, quia
« Exsurgens. »
Decompositum est : quia notat quod extra sursum fuit se agens, sicut corpore ita et mente. Per mirabilia enim dona munerata fuit, et supra statum priorem elevata, accedens ad cor altum : et sciens cui plus donatur, ab eo plus exigitur : volens exaltari in se Deum, hoc est, altum ostendere : ex priori statu altius sursum se proficiendo egit, audiens vocem dilecti clamantis, Cantic. ii, 14 : Surge, propera, amica mea,... et veni. Nihil enim vacat a significatione in tanta Virgine et Dei Matre. Si autem ipsa de alto in altius se egit, pudeat nos a sorde vitiorum non exsurgere. Sicut etiam monet Apostolus, ad Ephes. v, 10 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Haec enim Virgo et quieta, non vaga non garrula, non quietis impatiens, resederat in solitudinis et conscientiæ quiete. Sicut, Isa. Lit, 2 : Consurge, sede, Jerusalem. Nunc anima exsurgit in actionis utilitate et necessitate. Sedere autem eam fecit charitas veritatis, et recepit eulogium salutationis, et partum et conceptum divinæ annuntiationis. Nunc autem facit exsurgere eam veritas charitatis, quæ aliquando deliciis quietis
1 Psal. cxxv, 2 et 3. 2 Joan. 1, 14. 3 Cf. Tob. xii, 20 : Tempus est ut revertar ad
<--- Page Split --->
apponere cogitur necessitatem actionis. Pcal. cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Quamdiu enim pane isto arclo doloris sustentamur, necessitates proximi cogunt exsurgere in actionem obsequii. Exsurge ergo et tu primo quidem a stercore vitiorum : secundo, de virtute in virtutem, ad statum altiorem : et tertio, de contemplationis quiete ad actionem. Duobus autem modis Maria exsurrexit : de tertio autem non indiguit, sed ut tu exsurgere possis effecit.
« Maria. »
Cum conceptu virginali : quia qui portabatur, matrem portabat, et contra consuetudinem prægnantium fecit leviorem. Duobus eniin temporibus gravidatis motus interdictur a Physicis : in principio videlicet conceptionis, cum conceptus mollis est, facile a matrice solubilis : et in fine post quintum mensem vel sextum, quando gravis est et pondere suo per motum matris seipsum sua abrumpit gravitate. Ista autem ut divinum ostendat partum, statim primo exsurgit, et cum festinatione montana conscendit : quæ fieri non possent sine aborsu, si partus humanus et non divinus esset conceptus. Beatus ergo venter qui te, Christe, portavit, quia non humana sed divina virtute te tenuit et corroboravit 1. Ista enim Domina vas admirabile fuit in opus excelsi 2. Eccli. 1, 10 : Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Ornatum quidem omni lapide pretioso virtutum. Solidum, quod humana virtute moveri non posset, in divini conceptus præjudicium. Et forte sic virtus Altissimi obumbravit ei, ne conceptus moveretur impulsu obsequii.
Tangit autem præparationem temporis, cum addit :
« In diebus illis. »
Illustrationes clarissimas hæc Virgo habuit, ut dicit Ambrosius, dum « non « incredula fuit oraculo, non incerta de « nuntio, non dubitans de exemplo : sed « læta proposito, voto religiosa, proprie- « talis officio exsurgens, et festina præ « gaudio, vadit visitare Elisabeth : » probans illud Proverbiorum, iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, et continuis incrementis procedit et crescit usque ad perfectam diem. Hoc enim illi dies significant. Hæc enim est dies (quia isti incipiunt ) quam fecit Dominus oriri super terram : exsultemus et lætemur in ea. Dies, inquam, qui non sicut umbra declinaverunt, sed potius de quibus dicit Habacuc, iii, 11 : Sol et luna steterunt in habitaculo suo. Et de ipso habitaculo uteri, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ 3 : ut vere probent matrem esse lunam, et natum solem : quæ (inquam) luna concepit lumen solis, ut vere illuminatrix dici possit.
Deinde tangit modum itineris. Dicit enim quod abiit : et per quid : et qualiter.
Modus quidem eundi est, quod
« Abiit, »
Hoc est, a se recessit. Recessit enim a secreto orationis, a quiete contemplationis, a deliciis delectationis spiritualis : a secreto quidem orationis, procedens in publicum actionis : a quiete contemplationis, exiens in laborem necessitatis : a deliciis delectationis spiritualis, exsurgens in amaritudinem humanæ turbationis. « Abiit » ergo cum Sara filia Raguelis de secreto orationis 4 in publicum actionis. Cum Judith exivit de quiete contemplationis in laborem necessitatis 5. Cum sponsa autem Canticorum processit
<--- Page Split --->
de deliciis delectationis spiritualis in amaritudinem humanae turbationis. Dicitur enim sic, Cantic. vim, 5 : Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ?
Sic ergo abiit.
Per quid autem abierit subjungit :
« In montana. »
Vide quod asperitas itineris non retardat in ea obsequium pietatis. Non enim dicit cum Lot, Genes. xix, 19 : Non possum in montem salvari, ne forte apprehendat me malum. Sed omnia potens in eo qui eam confortat, audacter conscendit montium culmina. Facta sunt enim ex amore obsequendi prava in directa, et aspera in vias planas 1. Jam enim culmina virtutum mente conscenderat : et ideo juga montium transcendere leve reputabat. Culmina autem montium tria conscenderat : spiritus, virtutum, et intellectus : spiritus quidem in affectus altitudine, virtutum in honestatis sublimitate, intellectus vero in contemplationis summa arce. De primo dicitur, Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis, hoc est, spiritus elevationibus : quia in illa est spiritualis vitæ fundamentum. Si enim spiritus inclinatur, totum ruit spiritualis vitæ ædificium. De secundo, Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus. De tertio dicitur, Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem. Genes. xix, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. De secundo adhuc, Josuc, ii, 16 : Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobus revertentes. De tertio, Ezechiei. xii, 2 : Adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis.
Qualiter autem abiit dicit :
« Cum festinatione. »
Festinavit autem propter tria : ut videlicet cito publicum Virgo verecunda evaderet, ut obsequendi desiderio satisfaceret, ut cito dilectam videret. De primo, Proverb. iv, 12 : Currens non habebis offendiculum, quod vaga saepe invenit evagando : sicut Dina, Genes. xxxiv, 1 et seq. De secundo, Isa. xl, 31 : Current, et non laborabunt : ambulabunt, et non deficient, scilicet prae desiderio perveniendi. De tertio, Jerem. ul, 50 : Venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Eccli. xxxvi, 10 : Festina tempus, et memento finis. Quasi dicat : Si finis memor fueris, citius festinabis. Dicit enim Augustinus quod « qui plus dilexit, velocius cucurrit, et « citius pervenit. »
« In civitatem Juda. »
Ecce quo abiit : ad locum templi, ubi cultus erat Dei. Civitas enim Juda hic vocatur Jerusalem, eo quod principalior erat inter civitates. Psal. cxxi, 3 : Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas. Juda autem dicitur, non quod fuit de sorte Juda, sed potius in sorte Benjamin : sed quia Benjamin eam capere non potuit : ideo occupanti jure belli concessa fuit. Quia igitur David eam de manu Jebusæorum accepit, sibi data fuit, et sorti Juda adjuncta. In hanc igitur civitatem intravit, templum honorans auctore templi, quem in utero habuit. Malach. iii, 1 : Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quæritis, etc. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo, et confitebor nomini tuo. Nos etiam cum conceperimus Deum, deceret ad civitatem pacis pergere, et non in mundo par-
<--- Page Split --->
tum exstinguere. Eccle. x, 15 : Labor stultorum affliget eos qui nesciunt in urbem pergere : ubi sunt muniti. Civitas enim Juda urbs est confessionis et glorificationis : de qua, Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : Salvator ponetur in ea murus et antemurale.
xui, 12 : Salutate invicem in osculo sancto.
Sed quare non salutavit Zachariam ? Respondeo : quia adhuc erat propter incredulitatem mutus et surdus. Nec decebat pudorem virgineum cum viro nutibus signorum occupari. Talia enim lasciviam prætendunt.
« Et intravit in domum Zachariae, »
Sacerdotis senis et sancti : non secuta lascivias juvenum. Ruth, iii, 10 : Benedicta es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non es secuta juvenes pauperes, sive divites. Eccli. xvii, 23 : In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.
Quam etiam benigne se obsequio exhibuit subjungit, dicens :
« Et salutavit Elisabeth. »
Quam enim Dominus in benedictionibus dulcedinis prævenit, ipsa etiam omnes prævenit in salutis officiis. Et ideo quamvis major fuerit omni homine, et major a minore secundum illius terrae consuetudinem consueverit salutari, tamen ut perfecte humilis, inferiori se huniliat : et primo salutat columbina simplicitate cognatam præveniens in obsequiis charitatis.
Trium autem est signum salutatio, et tribus modis peragitur : verbo scilicet pacis, ut pacificus signetur ingressus : occursu corporis, ut concors in omne bonum notetur affectus : et osculo oris, ut mixtio et unio spiritus in charitate designetur. De primo horum dicitur, Luc. x, 5 et 6 : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. De secundo dicitur, ad Roman. xii, 16 : Idipsum invicem sentientes. De tertio, Cantic. 1, 1 : Osculetur me osculo oris sui. Ad Roman. xvi, 16, et II ad Corinth.
« Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth :
Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ?
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Et beata quæ credidisti, quoniam perficiientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino. »
Exposito quam benignam se exhibuit ad obsequendum, dicineps ostendit quam grata fuit ad gratias agendum.
In hoc autem dicit tria. Primo enim narrat Evangelista, qualiter Elisabeth dona gratiarum matris Dei reserat : et secundo, qualiter eadem in congratulatione proposuit : et tertio, quam magnificas Virgo Beata gratias egit.
Adhuc circa primum innuit duo. Dicit enim, quod auditu salutationis Elisabeth prævenit infantem : et secundo dicit, quod sensu præsentiae Dei et matris ejus, infans prævenit matrem. Et hæc sunt Dei mirabilia, quibus magnificavit et mirificavit Joannem.
De primo igitur dicit :
« Et factum est, »
Non quidem casu, sed divina virtute.
<--- Page Split --->
Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit. Sicut et Ezechiel, 1, 1, exorsus est dicens : Et factum est.
« Ut audivit, » hoc est, statim postquam auditu sensit, « salutationem, » hoc est, salutationis eulogium a Salvatore concepto vim trahens. « Mariæ Elisabeth. » Jam enim intra viscera clausum habuit Jesum salutis auctorem, cujus spiritus corporeus cum suo spiritu mixtus, vehiculum fuit verbi et materia vocis : et sic vox illa melliflua influebat auribus Elisabeth. Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Mixtus enim spiritus Filii cum spiritu matris, pro certo gratiam diffudit in labiis, et mel et lac faciebat sub lingua : gratiam quidem ad cor movendum, mel in dulcedine auditus, et lac in desiderio refectionis verbi quod proferebatur. Salutet igitur et loquatur, quia favus distillans sunt labia sua. Salutetur frequenter ut resaluet, quia a se salutantibus erubescit de silentio 4.
Sic ergo « ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, » miro modo ex virtute Christi in verbo matris factum est, quod in gaudio et sensu præsentiæ Dei, « infans, » non fari potens, nec liberas vitæ capiens auras, « exsultavit, » quod motum corporis sonat ex gaudio cordis procedentem, « in utero ejus, » adhuc pendens a radicibus uteri anilis et sterilis.
Attende quam lætus fuit aure in auditu iste infans, qui præsentiam Dei sensit in voce Virginis per aurem suæ matris : et prævenit eam, quæ vocem ipsam ante eum susceperat. Job, iv, 16 et 12 : Vocem ejus quasi aureæ lenis audivi,... et quasi furtive suscepit auris mea venas susruri ejus. Joan. ii, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis. Et Joannes quidem scit unde veniat, aut quo vadat, licet hi qui sunt magistri in Israel hoc ignorent. Ex motu igitur exsultationis infantis ad gestum præcursoris, probavit
quam verum sit quod dixit Angelus : Spiritu sancto replebitur adhux ex utero matris suæ 5. Et ex hoc etiam uterus sensit qui præsens erat in utero contra quem infans gestivit præcursoris officio. Ecce sic præsentem Deum in utero Virginis cognovit Elisabeth. Non enim Virgo verecunda de se tanta dixisset, nisi ipsa Elisabeth hoc a Deo didicisset. Jerem. xxxi, 34 : Non docebit ultra vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum. Isa. ut, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
Sequitur :
« Et repleta est. »
Ecce qualiter proponit, et quid.
Qualiter quidem, quia repleta Spiritu sancto, et clamans.
De primo horum dicit: « Et repleta est. » Modus iste repletionis est sicut quando aliquid habetur in habitu, et cum gaudio subito prorumpit in actum. Tunc enim gaudium spiritus diffunditur in corde simul et corpore, et replet pectus et coarctat, ut et ordinate propalari non possit. Et hoc quidem aliquando facit anxietas, sed impetuosius facit hoc gaudium. Anxietas quidem facit, sicut Buruch, iii, 1 : Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te. Gaudium autem facit hoc impetuosius, ita quod ad modum jubili prorumpit in vocem. Isa. liv, 1 : Decanta laudem, et hinni, quae non pariebas.
Hoc est ergo quod dicere intendit : « Et repleta est, » repletione premente, « Spiritu sancto Elisabeth. » Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, et exsultavimus, et delectati sumus in omnibus diebus nostris. Eccli. xxxvi, 16 : Reple Sion inenarra-
<--- Page Split --->
bilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. Psal. xv, 10 : Adimplebis me lxitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
« Et » ideo « exclamavit. »
Exclamare, hoc est, conceptum spiritum clamore valido excutiendo prodere : sicut Job, xxxii, 18 et 20 : Coarctat me spiritus uteri mei..... Loquar, et respirabo paululum. Sic etiam est quando proditur angustia in clamore : sicut, Daniel. xiii, 24, dicitur, quod exclamavit voce magna Susanna. Intensio enim clamoris notat intensionem maxime devotionis : sicut, Matth. xxvii, 30 : Jesus, clamans voce magna, emisit spiritum. Et de clamore in deliciis amoris, Cantic. viii, 6, Dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio.
« Voce. »
Vox dicitur quia cum imaginatione et intentione prolata. I ad Corinth. xiv, 11 : Si nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus.
« Magna, » quia de magnis. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis.
Mirabilis est virtus vocis, cui spiritus Jesu immixtus est, ut perveniat ad infantem, ut interius formet sermonem, ut extra proferat vocis virtutem, ut in auditu suam ostendat auctoritatem. Pervenit ad infantem hic. Et, Jerem. 1, 3 : Antequam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Prophetae autem de Spiritu sancto Dei loquuntur. Quod intus formet sermonem, Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, etc. Et extra etiam profert vocis virtutem, etc. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum
quæritis ejus, qui in me loquitur Christus? Quod in auditu suam ostendat auctoriatem, Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Et ideo dicit ad Moysen, Exod. iv, 12 : Ego ero in ore tuo.
Videamus autem quid clamat. Clamat matris Dei benedictionem, honorem, admirationem, et beatitudinem.
Benedictionem quidem duplicem : in se, et in fructu.
Benedictionem in se, dicens :
« Benedicta tu inter mulieres. »
Hoc quidem dixerat Angelus : dicit et Elisabeth. Angelus in persona Ecclesiae triumphantis quam Virgo reparavit : Elisabeth in persona Ecclesiae militantis, quam mortuam sua benedictione Virgo resuscitavit.
Dicit ergo : « Benedicta tu inter mulieres, » hoc est, bonis mulierum præ omnibus addicta est et consecrata. Mulier autem dicitur a mollitie molliente herum. Et quia mollis est, rectore indiget sub quo sit. Et ideo virtus mulieris propria, secundum comparationem ad virum, est humilitas qua subdita sit : in seipsa quia mollis est, virtus tuens mollitiem, est continentia ut casta sit. In comparatione autem ad domum est operositas, ut numquam otiosa sit. Unde Aristoteles dicit in Rethorica, quod « bonum mulieris est operositas. » Hæc tria bona præ cunctis habuit Virgo Beata : et ideo in mulieribus benedicta. De humilitate quidem habes : Quia respexit humilitatem ancillæ suæ 1. Et Filius, in Matthæo, xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De castitate, Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Omnes enim aliae mulieres spina sunt cruentatæ, sed ipsa sola spina nescia. De operositate, Proverb. xxxi, 27 : Panem otiosa non comedit. Matth. xx, 6, dicitur de aliis : Quid hic
<--- Page Split --->
statis tota die otiosi ? Multa enim mala docuit otiositas.
« Et benedictus fructus ventris tui. »
Et ideo venter benedictus. Ad Hebr. vi, 7 : Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Hoc est enim germen Domini quod est in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis 1.
« Fructus. » In quo solo fruendum est, hoc est, amore inhaerendum propter seipsum. Fructus speciosus in visu, fragrans in olfactu, purissimus in contactu, dulcissimus in gustu, suavissimus in sumptu, pretiosissimus in valore, nobilissimus in munere.
De speciositate fructus, Psal. xlIv, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum. Unde lignum vitae contra lignum Hevae, quod erat pulchrum visu, et adspectu delectabile 2. Hic enim fructus lignum vitae est his qui apprehenderunt eum 3. Cantic. 1, 15 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus, et rubicundus.
Fragrans est olfactu, Genes. xxvn, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Ibidem : Statim ut sensit vestimentorum fragrantiam illius, benedixit ei.
De puritate tactus ejus et virtute, Luc. vi, 18 et 19 : 'Omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Nihil impuritatis est in ipso, sed totum sanum, totum sanans, et ad puritatem reducens.
De suavitate in gustu, Cantic. ii, 3 : Fructus ejus dulcis gutturi meo. I Petr. ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxii, 9 : Gustate, et videte, etc.
De pretio valoris, quia datur omnibus
in pretium, Psal. cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, filii, merces, fructus ventris. Haeroditas nostra est merces Filii intransitive.
Haec merces qua est Filius, qui est fructus ventris, nobilis est : quia, Cantic. v, 10 : Electus est ex millibus. Genes. xlui, 11 : Sumite de optimis terrae fructibus, vel frugibus, in vasis vestris, et deferte viro munera, et erit vobis placabilis. Terra enim uteri virginalis hunc fructum portavit : et ideo beatus uterus.
Sic ergo in medium protulit quod est benedictionis.
Et subjungit quod est honoris, dicens :
« Et unde hoc mihi, etc. »
Hoc, quo pacto vel debito vel merito vel dignitate ? Prorsus nulla. Et non glorietur omnis caro coram illa. Sed quod non tibi, o Elisabeth, hoc sibi debetur : quae quanto major est, humiliat se in omnibus, sequens odorem et sentiens fructum sui ventris, qui dixit, Luc. xxi, 27 : Nam quis major est qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Joan. xiii, 13 et 14 : Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Sic exhibens se ad obsequium, jam dicit mater. Ac si dicat illud I Reg. xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Inde ergo tibi, o Elisabeth, ut veniat obsecutura mater Domini mei ad te, cujus tu es ancilla : dicente rege David, Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Et idem dicit magnificus Salomon, Sapient. ix, 5 : Servus tuus sum ego, et
<--- Page Split --->
filius ancillæ tuæ. Si autem sumus servi filii tui, sumus et servi matris Domini nostri. Et quod venit ad nos, suæ humilitatis est, clementiæ, et dignationis.
Hoc igitur est praeconium honoris, qui est praemium virtutum ejus apud nos. Honor enim est exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Hæc est enim illa mater de qua dicitur, Eccli. xv, 2 : Obviabit illi quasi mater honorificata. Et de qua dicitur, Ruth, u, 14 : Scit omnis populus,... mulierem te esse virtutis. Honorem igitur habebimus domine et matri nostre omnibus diebus vite nostra 1, memores uberum, quibus uberibus fudit lac concepte dulcedinis, veniens ad nos in spiritu dulcedinis, veniens ad nos in spiritu humilitatis et in obsequiis pietatis, inebrians nos lacte puritatis et dulcissime sue consolationis.
Et subjungitur id quod est praeconium admirationis, dicens :
« Ecce enim ut facta est vox, etc. »
Mixta cum spiritu Verbi tui incarnati et inviscerati, « salutationis tuæ. » Hæc enim est vox turturis audita in terra nostra 2. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis.
« In auribus meis, » quia vox tua est melos aurium mearum.
« Exsultavit in gaudio infans in utero meo. » Admiratione dignum est, quod infans applaudit in utero voci quam Adam timuit in paradiso : sicut dicitur, Genes. iii, 10 : Vocem tuam audivi,... et abscondi me. Ille de publico in absconditum fugit et latebras quaerit : infans de abscondito in lucem gestit, et omnibus indicare gestit Agnum qui tollit peccata mundi. Ille enim reus formidat judicem cujus præsentiam ferre non potuit. Iste autem conscius sibi de Spiritu sancto, quo plenus fuit : et agnoscens quod non misit Deus Filium suum
in mundum ut judicet mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum 3, omnes invitat ad eum, ut vitam habeant in ipso. Quasi diceret illud Canticorum, ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries enim est compago corporis. Fenestra lucis, munditia Virginis. Cancelli rime, gratie per quas se manifestavit.
« Et beata quæ credidisti. »
Ecce adjungit quod est beatitudinis. Si beatitudo est actus secundum perfectam animi virtutem, ista maxime beata fuit, quæ virtutum et gratia fuit plena, quæ tam prudens, quæ tanto fidei ut fide mereretur concipere, et fide totius Ecclesiæ fit fundamentum et columna. Credere autem, ut dicit Augustinus, est cum assensu cogitare, et tota devotione inniti credito. Assentiendo enim dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum : cogitando autem quæsivit modum : devotione autem quæsivit creditum, quando in oratione ad se traxit Verbum, dicens in spiritu illud Canticorum, ii, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi. Canticorum, viii, 3 : Innixa super dilectum suum.
Fides autem est, ut dicit Beatus Dionysius, lumen quod locat in credentibus veritatem, et veritas in ipsis locata. Ergo tota in prima veritate innitebatur sapientiae Dei, quæ Filius ejus est : sicut dicitur, I ad Corinth. i, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sic igitur « beata quæ credidisti, » quoniam de veritate contemplando cum admiratione cogitavit : plena fide et veritati assensit, et hac charitate veritatis in oratione devotissime quæsivit, et per conceptum invenit : per cognitionem in ipsa locata fuit, et per assumptionem carnis veritas fuit locata in ipsa. Genes.
<--- Page Split --->
xxvii, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Quia locus iste a Deo factus est inestimabile sacramentum. Cum enim in corde omnium fidelium locetur veritas, in beata Virgine etiam in ventre locata est. Non demus ergo somnum oculis nostris, neque palpebris nostris dormitationem, donec inveniamus locum Domino, tabernaculum Deo Jacob 1.
Ecce beata quae credidit.
« Quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.
Video quod fides est fundamentum rerum sperandarum 3. Fundamentum autem in corde Mariae nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, ut dicit Ambrosius. Haec est fides Christi Jesu. Eccli. xxvi, 24 : Fundamenta aeterna supra petram solidam, scilicet immobilis veritatis. Quidquid desuper aedificatur stabit in aeternum.
« Perficientur igitur quaecumque dicta sunt ei a Domino. » Quenam autem sunt illa ? Quenam, inquam, quae non sunt jam vere impleta ? Ecce gratia plena est. Dominus secum est, et in mente, et in ventre. Benedicta in mulieribus benedictum fructum ventris bajulat. Quid igitur adhuc restat ? Certe omnia restant sacramenta nostra redemptionis. Quae quamvis dicta non sunt ab Angelo, tamen a Prophetis sunt praedicta et ab Angelorum illuminatione comparata. Numer. xxui, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ?
Omnia ergo perficientur quae dicta sunt ei a Domino. Perfectum autem est, cui nihil deest, ut dicitur in III Physicorum Nihil autem est quod locutus est, quod non factum sit. Isa. xxxiv, 16 :
Requiritc diligenter in libro Domini, et legite : unum ex omnibus non defuit, alter alterum non quavisit. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Et, Mich. vi, 3 : Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi ? Et, Isa. v, 3 et 4 : Habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam, quid est quod debui ultra facere vinea mea, et non feci ei ? Perfecta igitur sunt omnia qua dicta sunt ei a Domino de se, et de nobis, et de ipso. Et ideo, Joan. xix, 30, in cruce pendens dixit : Consummatum est.
Demus ergo magnificentiam Deo nostro, quia perfecta Dei sunt opera redemptionis, sicut perfecta sunt opera creationis. Et speramus quod ita perficientur opera glorificationis : ut occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 4. Et cum ea cui dicta sunt perficienda, gratias agamus, dicentes :
« Et ait Maria : Magnificat anima 40 mea Dominum. »
Tandem jam per multa victus est pudor virginalis, jam effluit tota in gratiarum actione. Cum enim jam in publicum propositum sit a cognata, de benedictione prae omnibus mulieribus recommendata, de benedictione fructus ventris omnibus Gentibus danda, de dignitate matris Domini omnium creaturarum, de effectu vocis mixtae cum Spiritu Filii eum qui fere nondum fuit excitante ad gaudium et praecursum, de magnitudine fidei et beatitudine ipsius tam ulterius non ferens seipsam, ne ingrata reputetur ad Dei dona.
« Et, » ut exemplo suo excitet alios ad gratias agendum. Quasi dicat : Ma-
<--- Page Split --->
gnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum 1.
« Ait Maria. » Eccli. xlvii, 12 : Dedit, scilicet in hoc cantico, in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ. Usque hodie enim et in æternum cantatur hoc canticum in honorem ipsius in laudibus vespertinis. Conciniut enim altera Maria canticum, quando transierunt lilii Israel de manu Pharaonis liberati 2. Conciniut Debora, quando liberati sunt de manu Sisaræ 3. Hæc igitur non cantabit liberatorem enixa, qui per Mare rubrum eduxit in baptismo, de Pharaone, hoc est, de diabolo liberavit ? Cantabit certe et dignius aliis, qui figuram hujus sacramenti tantum decantaverunt. Cantavit item Moyses legem donans, et per canticum populum ad servantam legem contestans 4. Cantavit et Anna Prophetam fidelem generans 5. Dignius autem et cænāt Maria, quæ et legislatorem protulit et Dominum Prophetarum. Judic. v, 3 : Ego sum, ego sum quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Cogitavit enim quod dicitur, Eccli. xxxii, 14, quod est verecundia adducens gloriam 6. Et hanc hactenus in taciturnitate tenuit. Et quod est verecundia adducens ignominiam, quæ claudit os a confessione laudis : et hanc ulterius tenere noluit.
« Et » ideo, aperiens os suum, « ait Maria. » Sapient. x, 21 : Sapientia ajeruit os multorum, dum in corde conciperetur, et linguas infantiam fecit disertas. Quanto magis sapientia Verbum in carne factum, reserabit os matris in laudem Dei decantantis ? Quæ umquam fucrunt nuptiae tam solemnes, in quibus non cantaretur epithalamium ? Nubere enim non poluit caro gloriosius, maritari noluit Verbum Patris altius. Mater ergo
sponsi, quæ simul etiam thalamus est, digne cantabit.
Ait ergo Maria cantando :
« Magnificat anima mea Dominum. »
Duo autem facit in hoc cantico. Dicit enim modum laudis divinæ, et materiam.
Modum autem exprimit in duobus : in laude, et exsultatione.
In laude quidem tangit tria : modum laudis, quid in ea potissimum laudet, et quid laudatur.
Modus autem laudis exprimitur, cum dicitur : « Magnificat anima mea, » hoc est, laude extollit magnifica. Eccli. xliii, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major est enim omni laude.
Magnificatur autem Dominus quinque modis : laude scilicet, opere, profectu virtutis in nobis, et membrorum augmentatione, et miraculis.
De magnificatione laudis est in excellentia suæ bonitatis, Psal. lxviii, 31 : Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude. De operibus, Eccli. xviii, 3 : Quis investigavit magnalia ejus ? Non est minuere, neque addere, neq investigare magnalia ejus. De profectu virtutis in nobis, ad Philip. i, 20 et 21 : In omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Dominus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Et hoc est quod dicit Ambrosius : « Magnificatur, non quod humana « vox ei aliquid adjungat, sed quia ma- « gnificatur in nobis. » De magnificatione, quæ est in membrorum augmentatione, dicit Isaias, xxxii, 5 : Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in
<--- Page Split --->
excelso : implevit Sion judicio et justitia. Hæc autem augmentatio fit, quando fideles et populus Deo serviens numero augetur et merito. Psal. xxxiii, 4 : Magnificate Dominum mecum. De magnificatione in miraculis est, quando mirabilia ejus prædicantur : maxime mirabilia quæ in Incarnatione. Daniel. iii, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quorum non est numerus, quia fortia. Job, v, 9 : Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia absque numero.
Igitur his quinque modis magnificat
« Anima mea. »
Anima autem est pars animæ quæ animat corpus vegetando et sensificando : a quo etiam dicitur animalitas. Hæc enim in gloriosa Virgine et beata principaliter magnificat : quia in animalitate illa, in visceribus ejus fovetur et nutritur et crescit secundum quantitatem corporalem. Et ideo etiam licet spiritus pars animæ dignior sit, tamen in hoc conceptionis sacramento, anima est conjunctior Verbo incarnato, et ideo plus inducitur laudans. Psal. cii, 1 : Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus : sanguis, viscera, et totum quod intrinsecus latet. Anima enim est actus corporis, operans ut foveatur et nutriatur et coalescat et crescat sanctus iste conceptus. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Hæc est enim anima principium vitæ et causa : sicut dicit Aristoteles in libro II de Anima, quæ jam vitam et fontem vitæ fovet et nutrit. Deuter. vi, 5 : Diliges Dominum Deum tuum... ex tota anima tua, o Virgo beata : ut totum ad conceptum in te Deum referas vitam tuam.
Sic ergo, Magnificat anima mea. Et quem ?
« Dominum. »
Præter alias Domini proprietates duas tangit Dionysius, quod videlicet dominationis incessanter appetitivus, et quod numquam dominatio legitur missa ad exterius ministerium aliquod. Neque est ambitionis, quod dominationem vere Dominus existens appetit : quia dominatio sibi naturalis est : et caderet a natura, si scabellari appropinquaret subjectioni, vel servili conditioni se subjiceret. Adhuc autem si exterioribus ministeriis occuparet se, altero quodam superiore ad exteriora ministrando mitteretur : et sic Dominus non superponeretur. Si ergo hæc in angelicis dominationibus et hominum ita se habent, pensandum est quantæ dignationis sit, quod Dominus majestatis quasi dominationis oblitus, formam servi induit, et in extremis et humillimis servitiis servis suis ministravit. Omni laude profecto dignus est, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens,... et habitu inventus ut homo est '. Ultra quam lingua exprimere potest magnificandus, qui cum major esset, et ut Dominus recumbere deberet, erat in medio nostrum sicut qui ministrat '. Et forte magnalia hujusmodi humilitatis notans, dicit :
« Magnificat anima mea Dominum. » Plus enim potest anima cogitatu quam lingua effatu. Lingua autem dignam laudem his magnalibus referre non potest, neque etiam anima. Sed efferentes anima, nihil habemus in nobis quod aliquid amplius possit. Quis enim digna laude efferat Dominum majestatis, carnis sacco indutum, obsequio humili humiliatum, morte mactatum, et corpore turpatum ? Eecli. xliii, 29 : Multa dicemus et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
<--- Page Split --->
Sic igitur, « Magnificat anima eam Dominum. »
47 « Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. »
Tangit hic modum laudis et cantici. In jucunditate enim hoc canticum editum est, et cum exsultatione spiritus prolattum : sicut dicit Apostolus : Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 1.
Dicit autem et hic tria : modum videlicet laudis ex parte laudantis, et quid in ea laudat, et quid potissimum in Domino laudatur.
Laudis quidem modus est exsultationis, ut exsultatio sit quaedam exsultatio in jubilo, cum cordis gaudium saltat in corporis jucunditatem. Tunc patet quod exsultare spiritum, est jucundari spiritum, etiam in tripudio corporis. Zachar. ix, 9 : Exsulta satis, filia Sion : jubila, filia Jerusalem : ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator. Psal. cxlix, 5 : Exsultabunt sancti in gloria. Et, infra, y. 6 : Exaltationes Dei in gutture eorum.
Et quid exsultabit? « Spiritus, » inquit, « meus. » « Spiritus, ut dicit Am- « brosius, est pars mentis nostrae superior, « quæ ad imaginem Dei est insignita. » Hæc ergo pars merito exsultat, suscipiens eum qui est imago Dei invisibilis 2 : per quem cum imaginem nostram assumsperit, et ipsa spiritus imago erit reformanda. Sicut dicitur, Job, xxxiii, 23 et 24 : Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem : miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Et hanc auctoritatem jam superius exposuimus : et ideo transmius. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.
« In Deo salutari meo. »
« In Deo, » inquit, « salutari meo. » Ac si diceret : In Deo Jesu meo : quia Jesus salvator, vel salutaris interpretatur. Ipse enim est qui imaginem reformando a peccatis salvat. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.
Sequitur :
« Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. »
Hic beneficia commemorat, quæ extollendo laudat.
Et primo quaedam specialia, secundo generalia ponit, et tertio ponit ea quæ pertinent ad veritatem promissam de Incarnatione.
De se autem specialiter dicit duo. Unum quidem quod est in ipsa per humilitatis meritum : secundum autem, quod est in Domino per potentiae divinae effectum. Id autem quod est in ipsa per humilitatis meritum, est prædicatione suæ beatitudinis : secundum autem quod est in ea per potentiae effectum, est operatio magnitudinis per nomen sanctitatis.
Circa primum dicit duo : respectum videlicet meriti, et per congruitatem adaptationem præmii.
De respectu meriti dicit : « Quia respexit humilitatem. »
Et dicit tria : respectum divini beneplaciti, et acceptationem meriti, et talis meriti devotissimam exhibitionem.
Sic continua : Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia omnem sic canentem Deo excitat aliquod bonum divinum : ideo et ego cano.
« Quia » Dominus Deus salutaris meus « respexit, » oculo beneplaciti sui approbando. Sic, Genes. iv, 4 et 5 :
<--- Page Split --->
Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ad Cain vero, et ad munera illius, non respexit, sed potius eum et munera ejus despexit.
Attende, quod respicere est visum in id quod posterius relictum est reducere. Humana enim natura post tergum Dei relicta fuit post ejectionem Adae de paradiso (ubi in praesentia Dei relicta fuit, et oculos suos ibi super ea posuit) : nunc autem per beatae Virginis humilitatem visum super eam reduxit : misericordiae primo, et gratiae consequenter, et beneplaciti tertio, et deinde oculos quasi fixos super eam firmavit. Misericordia enim primo ad nos faciem Dei convertit. Gratia quae gratos fecit, intueri nos fecit. Beneplacitum autem quod est placens voluntas, oculos in nobis ne iterum averterentur tenuit. Suffragium vero Virginis in nobis eos fixit et firmavit. De primo dicit David, Psal. xxiv, 16 : Respice in me, et miserere mei. De secundo, item in Psalmo lxxxiii, 10 : Protector noster, adsipce, Deus, et respice in faciem Christi tui, hoc est, uncti chrismate gratiae. De tertio, item in Psalmo lxxvii, 18 : Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et, Isa. lxiv, 9 : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. De quarto, adhuc in Psalmo xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos.
Aliter enim Dominus respicit communiter homines, aliter obstinatos, aliter pœenitentes, et aliter perfectos sive electos.
Communiter enim omnes respicit, gressus eorum discutiendo, Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem ostrom, respicienx per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries enim corpus est, post quem solus in rectitudine stetit. Cancelli sunt rimae luminis, quibus conscientias illustrat. Fenestra, illustrationes apertae quibus opera ponderat et manifestat.
Obstinatos autem respicit condemnando, iratum vultum ad eos convertendo. Exod. xiv, 24 et 23 : Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interficit exercitum eorum: et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Et de hoc respectu dicit Ihabacuc, 1, 13 : Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?
Pcenitentes autem respicit respectu misericordiae, dissolvendo glaciem cordis eorum, Luc. xxii, 61 et 63 : Conversus Dominus respexit Petrum :... et egressus foras Petrus, flevit amare. Nec mirum quia oculi Domini sunt sicut flamma ignis 1, et a facie ignis dissolvitur glacies. Psal. lxvii, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Electos autem et perfectos respicit oculo beneplaciti sui, Sapient. iv, 13 : Respectus ejus in electos illius. II Reg. xix, 38 : Mecum transeat Chamaan, hoc est, transmutatus, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, etc.
« Humilitatem. »
Non dicit : Castitatem : quia sicut dicit Augustinus in libro de Sancta virginitate : « Plus humilitas virginis quam « castitas placuit, quando cum humili- « tate ea qua« non casta fuit placuit : « sicut mulier qua« erat in civitate pec- « catrix 2. » Numquam autem placuit castitas sine humilitate. Unde virgines latua« vanitate superbiae evanescentes dissplicuerunt 3. Humilitas autem ab humo dicitur, eo quod se in hunum in infimo prosternit. Spernit enim mundum, spernit nullum, spernit sese, spernit se sperni. Unde beatus Malachias versu :
<--- Page Split --->
Spernere mundum, spernere nullum, spernere [sese,] Spernere se sperni : quatuor haec bona sunt.
Et ideo dicit Beatus Bernardus : « Ve- « rus humilis vilis vult reputari, et non « humilis prædicari. » Hoc solo sane superbit quod laudes contemnit.
De contemptu mundi, Isa. xxxvii, 22 : Despexit te,... virgo filia Sion : post te caput movit, filia Jerusalem.
De hoc quod nullus spernatur, Isa. LVIII, 7 : Carmen tuam ne despexeris. Ad Roman. xiv, 10 : Tu quare spernis fratrem tuum?
De contemptu suiipsius, ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.
Quod autem et contemnat se contemni, I ad Corinth. iv, 3 : Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Psal. lii, 6 : Qui hominibus placent, hoc est, placere intendunt, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. i, 10 : Si adhuc hominibus placerem, hoc est, placere quaererem, Christi servus non essem.
Quæ ad omnem nutum parebat et circummovebatur, ad omne obsequium Domini parata. Et hoc est quod dicitur, Cantic. v, 14 : Manus illius tonalites aureæ, plenæ hyacinthis. Aurum enim in manibus splendorem divinæ sapientiae significat in operibus : tonalititas, obedientiam volubilem ad omne signum voluntatis : hyacinthi (qui cœlestis sunt) in omnibus his cœlestem intentionem. Ecce vere ancilla Domini, sapiens in ordine obsequii, volubilis in celeritate ministerii, et omnino cœlestis intentione.
Respexit ergo humilitatem ancillæ « suæ. » Pro certo in qua nihil juris invenit alienus. Unde confidenter dicit illud Genesis, xxxi, 37, ad diabolum, et ad mundum : Quid invenisti, scilicet in me, de cuncta substantia domus tuæ? Et illud Joannis, xiv, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
Et ideo congruum hujus meriti sequitur præmium.
« Ecce enim ex hoc beatam. »
Hæc fuit gloriosæ Virginis humilitas, quæ mundum sprevit, et ideo cultum muliebrem non quæsivit 1. Quæ nullum sprevit, quia omnibus matrem pietatis se exhibuit. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut latanium omnium habitatio est in te. Quæ se sprevit, et ideo se inferiori servituram exhibuit, I Reg. xxv, 41 : Ecce famula domini mei. Sprevit se sperni, et ideo castitatem vovit, quæ in lege improperio et maledicto subjacebat. Unde Elisabeth dixit : Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines 2.
Sic ergo « respexit humilitatem. »
Modus autem quo humilitatis meritum exhibuit subjungitur, quando dicit :
« Anciilæ, »
Tangit autem circa hoc quatuor : evidentiam, causam, præmium, et a quibus.
Evidentiam tangit cum dicit : « Ecce : » quia jam pignus et arrham in utero clausit. Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua, hoc est, in carne coronata cum lapide pretioso virtutis : in die desponsationis illius, quando sibi nostram naturam desponsavit : et in die laetitiæ cordis ejus, quo in utero tam florigero tam delectabiliter quievit.
« Ex hoc, » hoc est, ex nunc : vel, « ex hoc, » hoc est, ex isto humilitatis meæ merito. Cantic. i, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus enim humilis est frutex, optimi odoris, et redolentiam significat humilitatis. Odorem enim secutus
<--- Page Split --->
rex coelestis in accubitu uteri delectatus est, ita ut seipsum exinaniret.
« Beatam me dicent, »
Hoc est, nominabunt. Et ideo, sicut secundum Poetas tonans nominatur Jupiter : et Paulus secundum Sanctos intelligitur, cum dicitur Apostolus : ita cum dicitur Beata Virgo, intelligitur mater Dei. Nec aliter est nominanda quam Beata Virgo, ex quo ipsa sibi hoc nomen dicit ab omnibus deberi.
Beata igitur dicetur : quia quatuor sunt Beati diffinitiones, quas omnes sibi Beata Virgo singulariter vindicavit. Dicit enim Tullius, ut dicit Augustinus, quod « Beatus est, cui omnia optata succedunt. » Augustinus autem dicit, quod « Beatus est, qui habet omnia quæ vult, et nihil mali vult. » Aristoteles autem dicit, quod « Beatus est habens actus secundum perfectam animi virtutem. » Boetius autem in libro de Consolatione philosophiae dicit, quod « Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. »
Beata igitur hæc sola fuit, cui omne quod voluit, in uno solo volito et læto ad votum successit. Psal. lxxii, 25 : Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram ? Quasi diceret : Nihil.
Hæc etiam fuit quæ nihil umquam mali voluit, et ideo numquam peccavit : quia voluntas mala causa est peccati, sicut dicit Augustinus. Et ideo, Cantic. v, 2, dicitur immaculata columba, et tota formosa 1. Habens ergo omne quod vult, et nihil mali volens, beata est Virgo.
Hæc sola est etiam, quæ secundum perfectam animi virtutem semper operata est : quia aliter in vacuum plenitudinem gratiae accepisset. Contra quod dicitur, II ad Corinth. vt, 1 : Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipia-
tis. Et ideo dicta est gratia plena, quia gratiam in omni virtute animi ad perfectum eduxit. Et ideo dictum est ei, quod perfecta sunt ea quæ dicta sunt ei a Domino.
Hæc etiam sola fuit, quæ omnium bonorum congregatione statum habuit perfectum : quia præter bona quæ clausit in utero, virgo fuit et mater, virgo et matrona sancto matrimonio juncta, quod sanctissimum fuit pari voto continentium et vidua : postea tamen commissa fuit Joanni Apostolo 2. Proverb. xxxi, 29 : Tu supergressa es universas. Psal. xlix, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, fulgore divinitatis circumamicta. Beatificatur Virgo ab omnibus hominibus, varietate omnium bonorum congregatione perfecta.
Merito igitur eam simpliciter et universaliter dicent beatam.
« Omnes generationes. »
Cum enim Dominus salutem nostram operatus sit in ipsa, tamquam in medio terræ operatus est eam. Ipsa enim medium terræ dicitur : proprietate illa medii, qua ad ipsam omnia extrema sicut ad reparatricem respiciunt. Coelestium quidem generatio, quia per eam quæ in cœlo corruerant sunt restaurata. Terrestrium vero, quia omnes qui veniunt ab Oriente et Occidente et ab Aquilone et Meridie, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno cœlorum 3, sunt reconciliati. Infernorum autem, quia tam in his qui in limbo patrum Christum exspectabant, quam in illis qui in purgatorio continuo purgantur, per ipsam sunt a captivitate reducti. Unde ipsa est mulier quæ in cœlo amicta sole apparuit in splendore divino, et coronam duodecim stellarum, hoc est, claritatis Sanctorum restauratæ ruinæ habuit in capi-
<--- Page Split --->
te 1. Ipsa est item, quae in mundo gratia plena effulsit: de qua dicitur, Ruth, nu, 11: Scit omnis populus,... mulierem te esse virtutis. Ipsa est, de qua ejulantes clamant apud inferos daemones: Una mulier Hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor, qui diabolum significat 2.
Vel adhuc, « Omnes generationes » virorum, mulierum, conjugatorum, virginum et viduarum, viventium, morientium, et mortuorum.
Virorumenimgeneratiodicitbeatam : quiaadvirospereampropagatabene - dictio , sicutperprimammatremmale - dictio . Etenimsicutdixitvir : Mulierquamdedistimihisociam , deditmihideligno , scilicetvetito , etcomedi 3 : itanuncdicat : Mulierquamdedistimihidominam , deditmihilignumvitæ , etmaledictumprimumademit . Sicenimdicitur , Eccli . x x v i , 1 : Mulierisbonæbeatusvir . IadCorinth . v u , 1 4 : S a n - ctificatusestvirinfidelis , scilicetnimiumincredulusverbisconjugis , permulieremfidelem , inquaperfectasuntquæcum - quedictasunteiaDomino .
M ulierum autem generatio beatam dicit, quia per eam liberata est a maledictionis opprobrio. Genes. xxx, 13 : Hoc pro beatitudine mea : Beatam quippe me dicent mulieres.
Virginum generatio dicit beatam : quia Virgo virginum est, et flos florum, florem servans pudicitiae, quae numquam emarcuit. Cantic. vi, 8, secundum antiquam translationem : « Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt4. »
Viduæ autem prædicant beatam in Annae persona, Luc. ii, 38 : Anna confitebatur Domino, et loquebatur de illo.
Conjugatae autem in persona Elisabeth clamant : « Beata quæ credidit, quoniam perficientur a Domino quæ-
cumque sunt dicta 5. » Omnes enim fuerunt filiæ suæ per gratiam, quas visceribus charitatis progenuit, et visceribus carnis redemptorem edidit.
Beatamdicent , Proverb . x x x i , 2 8 : Surrexeruntfliiejus , etbeatissimamprædicaverunt : eccegeneratiomorien - t i u m . Generatioenimviventiumest , dequadiciturinPsalmoxxvi , 1 3 : CredoviderebonaDominiinterraviventium . Hæcergobeatamdicit , quiadecuscæ - lesteetsinilitudinemimmortalisvitæinterramorienscælibatumostendit . Matth . x x i i , 3 0 : Inresurrectionenequenubent , nequenubentur , sedsuntsicutAngeliDeiincælo .
Generatioautemmortuorumbeatamdicit , quæsuæbeatitudinisfructumetgustumetiamininfernogustavit : cumChristusinplenitudinedivinitatisde - scenderetadinferos . I s a . i x , 2 : Habitan - tibusinregioneumbræmortisluxortaesteis . Undehæcestmulierdequadi - citur , Proverb . x x x i , 1 8 : Gustavit , etviditquiabonaestnegotiatioejus : nonexstingueturinnoctelucernaejus .
U n d e , Judith , x v , 1 0 e t 1 1 , dicitur : TugloriaJerusalem , ethocdicunthiquisuntinpatria : TulætitiaIsrael , ethocdicuntquiadhucsuntinvia : Tuhonoriffentiapopulinostri , ethocdicitgeneratiomulierum : Quæfecistivirili - t e r , ethocdicuntquiredemptisuntabinferis , quosacaptivitateabsolvit : « Eoquodcastitatemamaveris , ethocdicuntvirgines : Etpostvirumtuumalterumnescieris , ethocdicuntviduæ .
Velsic : DixitDominusadAbraham , quodserviturumsitgenussuumqua - dringentisannisinterranonsua : g e n e - rationeautemquartarevertenturhuc 5 . ReductoresdeservituteÆgyptiacafue - runtdetribuLevi : Moyses , etAaron . Etideoquatuorgenerationessecundum
<--- Page Split --->
tribum Levi computatae, significant omnes generationes de servitute diaboli liberatas. Levi ergo genuit Chaat. Chaat genuit Amram. Amram genuit Aaron. Aaron genuit Eleazar. Intravit autem in Ægyptum Chaat cum patre suo Levi : et Aaron cum filio suo Eleazar exivit de Ægypto. Erant ergo generationes quatuor, Chaat, Amram, Aaron, Eleazar. Chaat vero dolens interpretatur, qui significat pœnitentes : Amram pater excelsus, qui significat innocentes : Aaron montanus, qui figura est Prælatorum : Eleazar separatio Domini, qui significat jam beatos a miseria separatos. Et hae omnes generationes beatam dicunt. Ipsa enim est spes veniæ dolentium et expiantium peccata in mundo. Et in inferno ponent exemplum, miraculum Theophili, quem per veniæ gratiam reformavit. Excelsi autem in gratia innocentes, habent eam canalem gratiæ, qua a peccato custoditi sunt. Eccli. xxiv, 41 : Sicut aquæductus exivi de paradiso. Prælati venerantur ut Dominam, cui nihil negatur a summo pastore Filio. III Reg. ii, 20 : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam. Beati refundunt in eam, sicut in causam suæ beatitudinis, gloriam. Psal. viii, 2 : Elevata est magnificentia tua, hoc est, magnificata mater tua, super cælos, Deus.
Sic ergo beatam me dicent omnes generationes, dicit Virgo Beata.
40
« Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. »
Hic tangit quod est in ipsa per divinæ potentiae effectum.
Dicit autem tria. Primo, tangit effectum: secundo, potentiae facientis modum: tertio, laudem secundum nomen Dei sanctum.
Sic ergo continua : Magnificat ideo
anima mea Dominum, « Quia fecit mihi magna. »
Vel, ideo beatam me dicent omnes generationes, « Quia fecit mihi magna. » II Machab. i, 11 : De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi. Et hoc quantum ad continuationem primam. Quantum autem ad secundam, Psal. xcv, 4 : Magnus Dominus, et laudabilis nimis, scilicet in civitate Dei nostri : quæ tota matrem veniæ, gratiæ, et gloriæ beatam dicit.
Hic ergo qui potens est, fecit mihi magna. Et quaenam magna fecit in humili ancilla ? Magna quidem quantitate gratiæ, majora vero per administrationem virtutis angelicæ, maxima autem per mirabilia virtutis divinæ.
Magna autem in quantitatem gratiæ perfecti quatuor. Perfecti in utero santificationem, in virtute perfecti vitæ puritatem, in voto primam virginitatis oblationem : et quod omnibus majus est, in tot bonis humilitatis profunditatem.
Secundum primum est ipsa arca de lignis setim perfecta', quæ sunt ligna spina alba imputribilia et incombustibilia, sicut dicunt Sancti. Spina enim alba, est compungens pœna sine culpa. Nigra enim spina, est pœna cum culpa. Quamvis enim culpam traxerit, tamen ante ortum ejus ex utero, spina per santificationem dealbata fuit, imputribilis per libidinem contractam, incombustibilis per concupiscentiam alienam.
Quantum autem ad vitæ puritatem, dicitur, Cantic. iv, 11, quod odor vestimentorum ejus est sicut odor thuris quo thurificatur Deo : quia tota conversatio ejus in odore Domini fragrabit cultus et devotionis.
De voto autem virginitatis intelligitur hoc quod dicitur in Psalmo xliv, 13 : Adducentur regi virgines post eam : quia ipsa prima fuit : etexemplo ejus post eam secutæ sunt aliæ quæ se offerunt in templum regi Domino.
<--- Page Split --->
De profundo humilitatis in tot bonis, intelligitur hoc quod dicitur, Cantic. ii, 1, sicut lilium convallium 1. Valles enim humiles sunt: convalles autem profunde et humiles. Psal. lxiv, 14: Valles abundabunt frumento, quia in vallibus multiplicavit humilitatem ipsius: seminatum est granum illud frumenti quod de cœlo descendit: et sicut germen Domini in omnem justitiæ frugem abundavit, ita quod omnes Ecclesiæ jam albæ sunt ad messem.
Per angelicam etiam administrationem fecit quatuor magna, vel etiam majora : magnum videlicet salutationis, magnum conforationis, magnum annuntiationis, et magnum expeditionis suæ quaestionis. Salutationis quidem, quando ingressus Angelus salutavit eam in signum pacis : conforationis, quando trepidantem confortavit in signum specialis amoris : magnum annuntiationis, in signum sublimis honoris : magnum expeditionis quaestionis, in signum altissimæ admirationis.
Primum significatur per olivam speciosam in campis 2. Sic enim fundit pinguedinem pacis in omnes, in tota latitudine campi habitantes.
Quoad secundum, exaltata est quasi palma in Cades 3. Cades autem sancta interpretatur. Palma autem vietorie est signum, quia confortata et vicit, et sancitatem perpetue gratiae invenit. Quod signum fuit specialis amoris.
Quoad tertium, exaltata est quasi plantatio rose in Jericho 4, quia per illud jam rosa fulgoris aeterni rubens sanguine plantari jam incipit in defectibus nostris. Jericho enim interpretatur defectus.
Quoad quartum, exaltata etiam est quasi platanus juxta aquam in plateis 5. Platanus procera et celsa est ar-
bor: et significat, quia omnes transeuntes plateas Scripturarum latas, juxta aquas intelligentiae Spiritus sancti, altitudinem mirantur hujus mysterii (quod auditum et cognitum est) in exemplo quaestionis Virginis. Unde Augustinus non satiabatur illis diebus prae dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii divini super salutem humani generis 6.
Magna igitur et alta, et ideo majora fecit ei Dominus.
Maxima autem fecit sibi per seipsum, in Spiritus divini superventione, in virtutis Altissimi obumbratione, in Filii incarnatione, in sui in omnibus his in integritate conservatione. Magnum enim est, quod Spiritus quoad dona gratiarum in aliquem venit : majus, quod per seipsum : maximum autem, quod de supernis mirabilibus venit ad istius sacramenti effectum.
Quantum ergo ad primum, quod est in Spiritus superventione, dicitur, Eccli. xxiv, 21: Quasi balsamum non mistum odor meus. Per balsamum enim quod in toto redolet, significatur sancti Spiritus unctio, quæ in toto redolentiam ponit unctionis spiritualis. Isa. lxi, 1: Spirtus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me.
Quantum autem ad umbrationem virtutis Altissimi, dicitur, Eccli. xxiv, 21: Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam. Habitatio enim illa fuit uterus ipsius, numquam incisus, sed integer et intemeratus Libanus, qui candidatio interpretatur. Umbra enim illa in candore custodivit, et virtus evaporans suavitatem in fragrantia.
Quantum ad tertium dicitur, ibidem, y. 23: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Ipsa enim est terra, in qua vitis illa plantata est, quæ dicit :
1 Cant. ii, 4 : Ego flos campi, et lilium convallium. Cf. Eccli. xxiv, 19 : Quasi oliva speciosa in campis. 3 Ibidem, xxiv, 18 : Quasi palma exaltata sum
in Cades.
4 Ibidem, xxiv, 18.
5 Ibidem, xxiv, 19.
6 Cf. S. AUGUSTINUM, Lib. X Confessionum.
<--- Page Split --->
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est 1. Et addit Ecclesiasticus, ibidem : Et flores mei fructus honoris et honestatis : quia omnes boni et honesti sunt palmites et flores et fructus vitis hujus : palmites in spiritu, flores in virtutibus, et fructus in operibus.
Quantum ad quartum vero, comparatur myrrhae electae, quae dedit odoris suavitatem 2. Myrrha enim conservativa est corporis a putredine. Et haec est gratia divina, quae in maternitate conservavit virginitatem, in gravidatione levitatem conservavit, in puerperio conservavit sine omni dolore maximam jucunditatem.
Sic ergo fecit mihi magna : et hoc nemo facere potuit nisi
« Qui potens est. »
Sunt autem quatuor modi potentiae imperfectae : privata videlicet potentia, obligata, determinata, et limitata. Quas potentias sequitur quinta, quae sola est perfecta, quae plena est, et absoluta. Privata est materialis. Obligata est addicta materiae, et extra congruentiam illius nihil agens penitus. Determinata est quae extra terminos suos nihil agit vel poterit. Limitata vero est illa cui superior potentia modum praefigit et limitem.
Privata quidem et materialis est, quae nihil expedite poterit : sicut claudicantis potentia ad gressum. Et talis est potentia ejus quod peccato vulneratum est, sicut in libro de Libero arbitrio dicit Augustinus. De qua dicitur, Matth. vii, 18 : Non potest arbor ma'la bonos fructus facere. Luc. x, 30 : Plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Jerem. xiii, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
Obligata est quae quidem non saucia,
vel privata, sed tamen non potest aliquid ultra proportionem naturae suae : sicut visus potentia in oculo non potest aliquid, nisi ad quod complexionatus est : potentias multas Deus posuit in corpore, ut pro invicem sollicita sint membra. I ad Corinth. xu, 15 : Si dixerit pes : quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore ? Et sic sunt potentiae gratiarum in membris corporis mystici : ubi quod potest Doctor, non potest Procurator vel Præpositus, et sic de aliis. Et quod potest sapiens, non potest ille, qui accepit gratias curationum. Et de omnibus subditur, I ad Corinth. xii, 11 : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. I ad Corinth. vii, 7 : Unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. Et hoc potest ad quod accepit donum ut possit.
Sunt autem potentiae determinatae, quae licet in multa possint, et universaliter possint in illa ad quae acceperunt potentiam, tamen determinatas habent potentias : sicut in naturis intellectus qui potest in omnia intelligibilia, sed tamen in alia non potest, quae non sunt intellectualia, et his potentibus similia. Sunt autem gratuita, quae sunt sicut capita, quae potestatem in multa alia membra acceperunt. Psal. xvii, 44 : Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium.
Potentia autem limitata est potentia potestatum ordinatarum a Deo, quae limitatae sunt, nec possunt ultra quam sibi concessum est. Ad Roman. xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Et secundum hoc dicit Apostolus, II ad Corinth. xiii, 8 : Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Potentia autem absoluta est, quae nec privatione, nec obligatione, nec termino,
<--- Page Split --->
nec limite a quoquam posito vel ponendo potest coarctari. Et ista est potentia Dei. Et ideo simpliciter dicit sine determinatione adjuncta : « Qui potens est. » Numer. xxiii, 22, et xxiv, 8: Cujus fortitudo similis est, scilicet potentia, rhinocerotis, in uno cornu potestatis, omnia quæcumque vult facientis. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis. Luc. xxiv, 24: Potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
Hic est ergo qui potens est.
« Et sanctum nomen ejus. »
Meminimus nos in expositione Evangelli secundum Matthæum dixisse t, quod nomen quoddam imponit natura : quoddam autem est ab impositione. Natura quidem imponit nomen cujus formam donat : sicut hoc nomen homo a natura imponitur, quantum ad causam impositionis. Sic etiam nomen divinum imponitur ei, cui Deus suam largitur deitatem, secundum quod de quibusdam, in Psalmo lxxxii, 6, dicitur : Ego dixi : Dii estis, et filii excelsi omnes. Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.
Hoc est nomen, quod nomen a Deo imponitur, clarificatur, et sanctificatur. Imponitur autem, ut dictum est, in prima participatione : clarificatur in depuratione : sanctificatur in consummatione.
De primo dicitur, Jerem. xiv, 9 : Tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos. Per hoc enim invocatur, quod in nos vocatur, et participatur a nobis. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
De clarificatione nominis, Joan. xii, 28 : Pater, clarifica nomen tuum. Hoc enim intelligitur non in se, sed in mem-
bris : in quibus depuratur, ut in eis auferatur quidquid contrarium est nomini.
Et sanctificatur, quando mundum et sine omni terrenitate confirmatur. Et consummatur ut sit Deus in nobis, omnia in omnibus : sicut dicitur, I ad Corinth, xv, 28 : Erit Deus omnia in omnibus. Matth. vi, 9 : Sanctificetur nomen tuum.
Et sic fuit in Beata Virgine, in qua nihil fulsit nisi divinum. Anselmus : « Decebat ut ea puritate Virgo illa nite- « ret, quam Deus Pater Filio suo (quem « de corde suo genitum tamquam se- « ipsum diligebat) matrem præparaverat : « et quam Spiritus sanctus ei (de quo « ipse secundum dignitatem procedebat) « in matrem sanctificavit : et quam Fi- « lius (qui est speculum sine macula Dei « majestatis, et imago bonitatis illius) « sibi in matrem elegit. »
Hoc ergo nomine in ipsa sanctificato, effectum est quod magna cum ipsa fecit qui potens est.
« Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. »
Hic tangit beneficia communia Sanctorum, et duo tangit : primo quidem beneficia misericordiæ : secundo autem beneficia potentiae.
Beneficia quidem misericordiæ dicit continua esse, et timentibus eum debita.
Dicit igitur : « Et misericordia. » Quasi diceret : Sic fecit mihi qui potens est : et hoc fecit maxime nomen sanctum ejus, cui debetur omne quod Deus facit nobis. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Propter idem autem nomen, « misericordia ejus, etc. »
Attende quod secundum Joannem Chrysostomum, duplex est misericordia : liberans videlicet, et relaxans. Liberans
<--- Page Split --->
est quae in toto dimittit : relaxans autem est, quae absolvit in parte. Relaxans igitur est in omnibus operibus Dei, sicut dicitur : Misericordia ejus super omnia opera ejus 1. Quia secundum illam punit, quos punit, citra condignum. Et illa est de qua dicit, Jacob. n, 13: Superexaltat autem misericordia judicium. Misericordia autem liberans illa est absolvens in totum. Psal. LVIII, 11 : Misericordia ejus praeveniet me, scilicet omnibus diebus vitae meae. Prima igitur misericordia est a progenie in progeniem omnibus tintentibus, et non tintentibus Deum. Exod. xx, 5 : Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem : tamen cum dulcore misericordiae relaxantis partem peneae, et faciens misericordiam in millia his qui timent nomen meum.
Haec igitur misericordia Dei magna est, continua, et multa, suavis, et discreta.
Magna, quia magna remittit, sicut dicitur in Psalmo 1, 3 : Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et iterum, Psal. lxxxv, 13 : Misericordia tua, Domine, magna est super me : et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Continua autem est, quia numquam deficit : proprium enim non derelinquit subjectum suum. Dicit autem Gregorius quod « natura Dei dulcedo est, proprium « autem misereri et parcere. » Unde, Thren. nn, 22 : Misericordiae Dei quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. »
Multa vero est, quia multis et multa remittit : et ideo dicitur suavis et mitis et copiosus in misericordia omnibus invocantibus. Psal. 1., 3 : Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Isa. LV, 7 : Multus est Dominus ad ignoscendum.
Suavis autem est misericordia sua : quia dulciter ignoscit sine impropera-
tione. Psal. CVII, 21 : Tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Sapient. VII, 1 : Disponit omnia suaviter. Psal. XXXII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus.
Discreta autem est misericordia paterna, quae per flagella corripit et corrigit, ne gladio extremi judicii interficiendo saevire cogatur. Isa. LIV, 7 et 8 : Ad punctum in modico dereliqui te : et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, in misericordia sempiterna misertus sum tui, hoc est, ad tempus tribulationibus te exposui, ut in aeternum misericordia sempiterna te colligerem. II Machab. VI, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Sapient. XII, 1 et 2 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Ideoque eos qui exerrant partibus, corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. Dicitur autem hic spiritus ira, quia irati sufflant spiritum per nares. Et ille bonus est in nobis : quia partibus, hoc est, particulariter corrigit et admonet, ut relicta malitia credamus in Deum fide operante per dilectionem.
Sic igitur misericordis Domini est proprium.
Proprium autem misericordis est, exspectabilem esse, patientem, longanimem, praestabilem, et benignum. Expectabilem, in non statim ulciscendo. Patientem, in non statim irascendo. Longanimem, in diu cum aequanimitate dissimulando. Praestabilem, in facile condonando. Benignum, in dulciter suscipiendo.
De expectatione habes, Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri, hoc est, ut misericordia locum habeat in vobis.
<--- Page Split --->
De patientia, Isa. xlui, 14 : Tacui semper, silui, patiens fui. Ad Roman. 1x, 22 et 23 : Sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
De longanimitate, ad Roman. ii, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ?
De præstabilitate, Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiae, et præstabilis super malitia.
De benignitate, ad Roman. ii, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad penientiam te adduxit ? Exemplum de filio prodigo, quem pater cum adhuc longe esset cum amplexibus et osculo suscepit, prolato annulo, et stola prima, et calceamentis in ornatum 1.
Est autem misericordia differens a miseratione : quia misericordia dicit habitum, et miseratio dicit actum. Misericordia autem habitus, non est sine passione, et ideo non cadit in Deo nisi metaphorice, et non proprie. Et cum dicitur Deus misericors, intelligitur per humanam similitudinem, hoc est, quod habet se sicut homo in opere misericordiae, in hoc quod afflicto condescendit et subvenit. Osee, vi, 6 : Misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Et hac similitudine dicitur in Psalmo cxi, 4 : Misericors, et miserator, et justus Dominus. Et iterum, Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Haec igitur copia divitiarum misericordiae apud Deum est.
« A progenie in progenies. »
A progenie videlicet coelesti, in progenies terrestres : et a progenie Judaeorum, in progenies Nationum sive Gentium : et a progenie patrum, in proge-
nies filiorum : et a progenie Sanctorum, in progenies peccatorum.
De progenie coelestium et terrestrium dicitur, ad Ephes. iii, 14 et 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Est enim prima progenies, hoc est, generis sive naturae propagatio ex Patre in Filium per æternam generationem : et a Patre et Filio in Spiritum sanctum per æternam charitatis spirationem. Et est secunda progenies in coelo a Trinitate beata, et luminis, et beatiudinis in angelicam naturam propagatio. Et tertia coelestis progenies, ab Angelo in Angelum, luminis a Deo accepti per assimilationem illuminationis et transfusionem informatio, et in Deum reducrio. Sic enim, ut dicit Dionysius, fiunt dii, et deorum patres, et deorum filii. Dii quidem per acceptam illuminationem a Deo : deorum autem patres, per illuminationis transfusionem : deorum autem filii, per similem unius ex altero ad lumen informationem. I ad Corinth. vn, 5 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi et domini multi). Ibi Glossa, « quod sunt qui participative dii sunt, et dicuntur. » Et haec participatio est per dictum modum.
Quia igitur haec participatio a Deo et Angelis etiam in homines, ad similem utcumque luminis informationem descendit, et hoc ex Dei misericordia nobis in hoc subveniente : est misericordia Dei « a progenie » coelestium « in progenies » terrestrium. Job, xxxvni, 33 : Numquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra ? Apocal. xxi, 2 : Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de coelo. Et ut de aliis taceam, in hoc sacramento sic per misericordiam Dei factum est : quia a Deo in Gabrielem, et a Gabriele in Beatam Virginem, et a Beata Virgine in omnem mundum sic
<--- Page Split --->
est propagatum, Psal. LXVII, 9: Terra mota est : etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Sic rorant caeli desuper, et nubes pluunt justum : aperitur terra et germinat Salvatorem 1. Sic efficimur et nos Dei progenies, Act. XVII, 28 et 29: Ipsius et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus estimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile.
Est etiam « a progenie » Judaeorum « in progenies » Nationum sive Gentium. Isa. n, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et praecedit ibi, quod ex hoc fluent ad montem Domini omnes Gentes. Ad Roman. XV, 8 et seq. : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis... ad confirmandas promissiones patrum : Gentes autem super misericordia honora re Deum, sicut scriptum est :... Laetamini, Gentes, cum plebe ejus. Act. XI, 18 : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
Est etiam « a progenie » patrum « in progenies » filiorum. Psal. XXI, 42: Annuntiabitur Domino generatio ventura. Et adjungit de progenie caelestium dicens : Et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus : per hujus gratiae informationèm. Deuter. XXXI, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Psal. LXXVII, 6 et 7 : Filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Sic etiam reputantur filii legitimi, qui in timore et fide Dei suscipiuntur, et in timore Dei nutriuntur.
Est etiam « a progenie » justorum « in progenies » peccatorum : quia sic peccatores efficiuntur justi, et justorum filii. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in nobis. Isa. LX, 21 et 22 : Populus
tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus (hoc est, humilis) in gentem fortissimam. Unde subdit :
« Timentibus eum. »
Eccli. 1, 28 : Qui sine timore est, non poterit justificari : et ideo non valet ei hæc propagatio. Timentes autem Deum, multis modis timent : qui omnes modi boni sunt ex misericordia Dei. Sunt timentes magnitudinem ejus, et sunt timentes ejus justitiam. Magnitudo ejus timetur timore admirationis, et timore reverentiae. Admirans enim Deum timet, stupens in seipso : eo quod fugit in impotentiam suam : eo quod non valet in id quod non videt, cognoscendo causam, vel operando aliquid simile. Et de hoc dicitur, Job, XXV, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Exod. XX, 18 : Perterrili, ac pavore concussi, steterunt procul. Non enim aliquid mali, sed multum de magnitudine viderant sic pavore concussi. Facit enim magna et incrustabilia et mirabilia, quorum non est numerus : et ideo parvum cor humanum credens hoc stupet, et pavet in seipso, et suspenditur cogitando magnitudinem ejus. De timore autem reverentiae dicitur, Malach. 1, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Reverentia enim Domino debetur majestatis.
Timor autem mali est servilis recedens ab actu peccati ex concussione creditæ pœnæ. Et timor initialis simul ex timore pœnæ et amore justitiae. Et timor filialis qui timet iram non occidentis, sed corrigentis patris. Et timor sponsalis, quo sponsa timet differri sponsi amplexus.
De primo horum dicit Beda : « Cum « judex sic timetur, quod facies judicis « non amatur, timor ex timore est, et
<--- Page Split --->
« non ex charitate. » Et de hoc habes, I Joan. iv, 18 : Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. De hoc dicitur quod introducit sapientiam, sicut seta introducit filum, de filo nihil existens. Sic enim iste timor nihil est de sapientia. Genes. xxi, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Filius enim manet in domo in æternum. Joan. xv, 15 : Servus nescit quid faciat dominus ejus.
De initiali autem dicitur, Eccli. 1, 27 : Timor Domini expellit peccatum. Iste enim timor non actum solum peccati, sed cum actu formidat peccandi affectum.
De tertio dicitur in Psalmo xviii, 10 : Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi. Item, Psal. xxxiii, 10 : Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
De quarto dicitur, Proverb. xxxi, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
Omnibus igitur sic timentibus Deum concessa est ista misericordia, sicut dicitur, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus.
51
« Fecit potentiam in brachio suo. »
Hic tangit effectus potentiae.
Et tangit primo quidem potentiam efficientem : secundo autem, quinque effectus tam in bonis quam in malis.
Primo quidem tangit dispositionem potentiae efficientis per metaphoram cum dicit : « Fecit. » Dicitur autem Deus facere, cum se fecisse demonstrat. Potentia sicut supra dictum est, est potentia absoluta, de quam jam ante dictum est.
Hanc autem potentiam fecit « in brachio suo. » Brachium enim Filius incar-
natus est : quia sicut brachium de corpore, et de brachio manus, sic Filius de Patre, et de Patre et Filio est Spiritus sanctus. Unde cum adjutorium bonorum fecit in Filio, tunc potentiam fecit in brachio. Propter quod etiam superior pars brachii, quae est inter cubitum et humerum, apud Naturales vocatur adjutorium, quia in illo est fortitudo adjutorii. Isa. 11, 9 et 10 : Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini : consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ? Numquid non tu siceasti mare, aquam abyssi vehementis : qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ? Bis dicit, Consurge, et tertio quod induat fortitudinem, et quarto quinque ponit effectus fortitudinis ejus. Consurgit enim hoc brachium adversus diabolum fortem, et adversus mundum. Contra carnem enim Christus in se non pugnavit. Contra diabolum, Matth. iv, 3-11, et Luc. iv, 3-14, ubi in tentatione vicit diabolum. Contra mundum, Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Fortitudinem autem exercuit in reducendo captivitatem, Luc. xi, 21 et 22, et Matth. xii, 29, ubi intravit in domum fortis fortior, et omnia vasa ejus distribuit in quibus confidebat.
Quinque autem effectus ejus sunt. Primus quidem, quod percussit superbum in statu et pompa sæculi, per humilitatem sui et suorum. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Habacuc, iii, 13 : Percussisti caput de domo impii, hoc est, superbiam.
Secundus est, quod vulneravit, non exstinxit draconem, hoc est, pectore et ventre repentem concupiscentiam per abstinentiam et carnis austeritatem. Unde non legitur delicatis usus, sed pane hordeaceo et pisciculis, qui minores sunt quam parvi pisces, et paucis. I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis prædicavero, ipse reprobus efficiar.
<--- Page Split --->
Tertius est, quod siccavit mare fluctibus ambitionis hujus saeculi per contemptum mundi : quia cum quaereretur ad regnum, abscondit se 1. Et coram Pilato dixit : Regnum meum non est de hoc mundo 2.
Quartus est, quod siccavit aquam abyssi vehementis, quæ est aqua avaritiae hujus saeculi : quæ sunt aquæ de fontibus Tantali.
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ :
sicut dicit poeta. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Matth. vn, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet ».
Quintus est, quod in mari, hoc est, in mundo, dedit viam omnibus suis ut transeant liberati : et hoc per viam studii spiritualis, cui nihil adhaeret de cogitationibus seculi. Psal. cxxxv, 13 : Qui divisit Mare rubrum in divisiones. Habacuc, u, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Equi enim quibus insidet Dominus ut proelietur in fortitudine brachii sui, sunt viri spiritualis vitæ studium habentes.
Est autem hoc brachium formans nos in forma Dei, adversarios expugnans, suos liberans, liberatos protegens, protectos congregans et portans, portatos autem gubernans et regens, et quos rexerit amplexans.
De formatione, Eccli. xxxviii, 32 et 33 : Figulus sedens ad opus suum,... in brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
De brachio expugnationis, Isa. lxiii, 5 : Salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea auxiliata est mihi.
De brachio liberationis, Psal. xcvii, 1 : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
De brachio protectionis, Psal. xvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
De brachio congregationis et portationis, Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit : feitas ipse portabit.
De brachio gubernationis et regiminis, inPsalmo cxxxv, 11 et 12 : Eduxit Israel de medio eorum, in manu potenti et brachio excelso : in quo rexit eos quos eduxit et deduxit. Psal. lxxxvni, 22 : Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
Duobus autem brachiis amplexatur dilectos, Cantic. viii, 3 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Omnia haec fecit Dominus, postquam fecit potentiam in brachio suo, hoc est, in Filio suo incarnato : cui Pater vitæ et mortis et omnium dedit potestatem. De potestate vitæ et mortis, Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem. Joan. x, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quod autem omnium habeat potestatem, Matth. xxvii, 18 et 19 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.
Sic ergo fecit potentiam in brachio suo. Et hoc præsciens Propheta oravit, dicens, Psal. cxliv, 7 : Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me.
« Dispersit superbos mente cordis sui. »
Quinque tangit effectus potentiae brachii : quorum primi duo sunt contra superbos : duo autem in humilibus, et unus in divitibus hujus saeculi.
Primus est quod « Dispersit, » hoc
<--- Page Split --->
est, in diversa sparsit : quia non sunt unius voluntatis ambitiosi, sicut nec luxuriosi, et sicut nec avari. De ambitiosis quidem dicitur, Genes. xi, 9 : Inde dispersit eos Dominus super faciem emctarum gentium, evellens eos de campo, scilicet, Sennaar, qui ædificaverunt turrim Babel : et illi fuerunt superbi. Sic dispersi sunt luxuriosi : quia non unum diligunt, sicut dicitur in Psalmo lxxxii, 11 : Disperierunt in Endor : facti sunt ut stercus terrae. Endor enim interpretatur fons generationis. Sapiens autem, Eceli. ix, 10, dicit quod mulier quae est fornicaria, quasi sicut stercus in via, ab omnibus praetereuntibus conculcabitur. Avari etiam dispersi sunt in diversa volita, sicut habetur. Exod. v, 12 : Dispersus est populus... ad colligendas paleas, hoc est, temporalia.
Sic ergo dispersit « superbos, » hoc est, supervios, hoc est, super alios in omnibus viam excellentiae habere quarentes.
Superbia autem triplex est : specialis, generalis, et generalissima.
Specialis, ut dicit Augustinus, est improba voluntas excellendi alios in dignitatis honore et potestate. Generalis est improba voluntas excellendi in laude cujusque rei. Generalissima est voluntas, sive fastus efferens se extra praeceptum et praecipientem : cui tamen subesse tenetur.
Prima est Luciferi et suorum, qui dicit, Isa. xiv, 13 et 14 : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis :... similis ero Altissimo. Hoc enim adhuc dicunt hi qui præter vocationem et merita cathedras et gradus dignitatum concupiscunt. In cælum enim conscendere quærit, qui ad domum Dei quærit ascendere. Super astra solium locare, est super bonos quærere dominari. In monte testamenti sedere, est in eminente dignitate quiesce-
re. In lateribus Aquilonis (quæ plaga est frigida et tenebrosa) exaltari, est ad modum dæmonis (cum sit zelo animarum, et charitatis destitutione frigidus) quærere dignitate excellere. Hos dispersit Dominus de loco dignitatis ejiciens, et in infimum sempiterni opprobrii projiciens. Ezechiel. xxviii, 17 : In terram projecí te : ante faciem regum dedi te, hoc est, in exemplum superborum. Isa. xiv, 15 : Ad infernum detraheris in profundum laci.
Generalis est, quæ vocatur excellentia sive in nobilitate, sive in victoriis, sive in scientiis, sive in quibuscumque aliis. Et hi sunt qui volunt sibi acclamari vocibus Dei et non hominum, in omni laudabili facto. Et ideo significantur per Herodem 1. Et hos dispersit Deus. Unde, ibidem, yv. 22 et 23, populo acclamante voces Dei, et non hominum, Angelus Domini percussit Herodem, et consumptus a vermibus exspiravit. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Generalissima superbia proprie voratur tumor vel inflatio cordis. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? Gregorius : « Timor mentis obstaculum « est veritatis. » Isti significantur, Exod. ix, 9, ubi dicitur, quod erant in hominibus et jumentis ulcera et vesicae turgentes. Et, ibidem, y. 10, dicitur, quod steterunt turgentes in conspectu Pharaonis. Hæc superbia est initium omnis peccati. Eccli. x, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Quia statim ut homo peccare proponit, voluntatem præcepto Dei et Deo non subjicit. Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Hos dispergit Deus, sicut beato Job loquitur, dicens : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem
<--- Page Split --->
humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo 1.
Hos igitur omni modo superbos dispersit
« Mente cordis sui. »
te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. I Machab. 11, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
Mens autem, ut Joannis Damascenus, dicit, a metiendo dicitur : quia mente ea quae corde tractamus mensurantur. Mens igitur superborum mensura est eorum, qualiter fastum et altitudinem quam corde tractant, ad effectum perducant. A mente autem cordis dispersi sunt, quando inique conceptum et tractatum perficere non possunt. Job, v, 12 : Dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant. Isa. viii, 10 : Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet. II Reg. xv, 31 : In/atua, quxso, Domine, consilium Achitophel.
« Potentes, »
Hoc est, in potestate gloriantes, et potestate abutentes : de quibus dicitur, Sapient. vi, 3 et 6 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicatis, nec custodistis legem justitie, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis : quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet.
Sunt autem hujusmodi potentes, qui non nisi potentia utuntur ad pauperum oppressionem : de quibus dicitur, Sapient. u, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est inutile invenitur.
52 « Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. »
Hic tangit secundum effectum brachii Domini in superbis. Et continuatur sic : Dispersit enim superbos : et modus quidem dispergendi est, quia « Deposuit potentes de sede. »
Tria autem notantur in hoc effectu. Primum est, quod dejiciuntur inviti. Secundum autem est, quod scilicet obnitantur, tamen nihil perficiunt per potentiam saeculi. Tertium est, confusio prioris honoris indigne accepti.
Dicit igitur : « Deposuit, » quod sonat dejectionem involuntariam : non enim per se cedunt, sed contra voluntatem deponuntur. Isa. xxi, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Hi significantur per Saul, qui contra voluntatem depositus est, I Reg. xv, 28 : Scidit Dominus regnum Israel a
Et isti sunt qui proprie vocantur tyrami : quia potestas est quae stat circumterminata limitibus justi' et æqui : sicut dicitur, ad Roman. xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Hi ergo potentes sunt in tyrannide potentiam exercentes : qui nomine usuali potentes vocantur, et potentia ad voluntatem, non ad rationem utuntur. Potentia autem tali etiam utuntur, quia perversa potestate contra Deum in peccatis abuttur. Isa. lvii, 10 : Vitam manus tuæ invenisti, hoc est, perversæ potestatis ad peccandum. Isa. v, 22 : Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, scilicet usque ad vesperam, ut vino æstuetis, hoc est, sæculari gaudio.
Hos igitur potentes deponit Dominus. Job, xii, 21 : Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
<--- Page Split --->
« De sede »
Honoris : ut ullimum genus miseria eorum infelicitatis sit, recordari de pristino statu suæ gloriæ. Eccli. x, 11 : Omnis potentatus brevis vita. Et, Infra, Ibidem, x. 18 : Radices gentium superbarum arefecit Deus. Et, Ibidem, x. 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Ibidem, x 19 et seq. : Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. Memoriam superborum perdidit Deus.
« Et exaltavit humiles. »
Humiles sunt ab humo cui prostrati sunt, dicti : eo quod nihil inferius se reputant nisi humum, et se conculcandos omnibus exhibent : et isti exaltari propter hoc merentur. Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Placet enim Deo ut quaelibet creatura sibi congruentia cogitet. Et ideo qui factus est de humo, humiliari debet : et exaltatio sibi non debetur, nisi per humilitatis meritum. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
Debentur autem humili quatuor premia per quatuor quæ sunt ipso. Est enim in eo sui depressio, sensus suæ vacuitatis, exiguitas, et abjectio. Per depressionem, debetur ei exaltatio : per vacuitatem, impletio : per exiguitatem, gratia : per abjectionem autem sui, gloria.
De primo dicitur, Luc. xiv, 11 : Omnis qui se humiliat, exaltabitur. De secundo dicitur, IV Reg. iv, 5 et 6, quod mulier offerentibus sibi filiis implevit vasa vacua, non pauca. De tertio, Jacob. iv, 6, et I Petr. v, 5 : Humilibus dat gra-
tiam. De quarto, Proverb. xxix, 23 : Humilem spiritu suscipiet gloria.
Sic ergo exaltavit humiles. Ad Philip. II, 7 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et sequitur, x. 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.
« Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. »
Ecce secundus effectus brachii in bonis : quia « Esurientes, etc. »
Est autem esuries, ut dicit Aristoteles in libro II de Anima, appetitus desiderii naturalis : et est appetitus refectionis secundum naturam : quod est calidum et siccum quod reficit et restaurat substantiam. Unde esurientes sunt, qui appetunt cibum qui non perit 1, quem Pater cœelestis dat petentibus se.
Est autem hæc esuries gratiae, Eucharistiae, sapientiae, et consolationis Spiritus sancti.
De esurie gratiae, Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. I Reg. ii, 5 : Famelici saturati sunt. Et, I ad Corinth. iv, 11 : Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus.
De esurie Eucharistiae dicitur, Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Anima enim ibi dicitur desiderium animale, quod desiderat refectionem. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea, supple, desiderat, esurit et sitit. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Et sequitur, x. 21 : Deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod
1 Joan. vi, 32 : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus
<--- Page Split --->
quisque volebat convertebatur. Voluntas enim hic dicitur esuries.
De esurie sapientiæ dicitur in Psalmo lxxx, 11 : Dilata os tuum, hoc est, desiderium tuum, et implebo illud. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum. Isa. xxi, 14 : Occurrentes sitienti ferte aquam :... cum panibus occurrite fugienti. Cum panibus (inquam) gratiæ, Eucharistiæ, et sapientiæ. Luc. xi, 3 et 6 : Commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. Qui de via venit, propter via laborem, refectionem esurit.
De esurie consolationis Spiritus sancti, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient. Dulcedo enim illius consolationis semper excitat desiderium ut iterum accipiatur, et amplius infundatur, et etiam ut habita continuetur.
Sic igitur esurientes implet Deus.
Et hoc est quod dicit :
« Implevit, »
Hoc est, intus plenos fecit. Ut in hoc notet, quoniam mentem reficit, non ventrem, neque esurientem avari crumenam. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, etc. Act. ii, 14 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Hoc enim implet, quod desiderium satiat et quietat. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati sunt nimis : et desiderium eorum attulit eis Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo.
Taliter ergo esurientes implevit
« Bonis. »
Bonum quidem in tria dividitur : quorum tamen primum est in secundo, sed non convertitur : et secundum et primum sunt in tertio, sed non convertitur. Hæc autem tria sunt : utile, delectabile, et honestum. Omne igitur vere delectabile
est utile, sed non convertitur : et omne vere honestum est delectabile et utile, sed non convertitur. Primum horum est adminiculans ad meritum, secundum trahens desiderium. tertium autem perficiens ad virtutis actum. Primum est sicut instrumentum quo utimur, secundum autem sicut dulcedo qua provocamur, et tertium sicut quoddam præmium ad quod vocamur. Primum est quod ad aliud referimus, ut quod appetendum est obtineamus : sicut necessaria ad vitæ sustentationem, vel ad morum emendationem, vel ad peccati per pœnam emundationem, sive expiationem : sicut, Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, rcverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum erudiebant nos secundum suam voluntatem : hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Sapient. viii, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam et virtutem : quibus utilius nihil est in vita hominibus. De bono delectabili dicitur in Psalmo xv, 10 : Delectationes in dextera tua usque in finem. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ : et torrente voluptatis tuæ potabis eos. De bono honesto (quod optimum est), Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Fructus enim est quo fruimur. Dicit autem Augustinus, quod « fruimur « cognitis, in quibus voluntas delectata « conquiescit. » Eccli. xxiv, 12 : Rami mei honoris et gratia.
Hæc bona duplicem habent saporem animæ secundum naturam delectabilem : dulcem videlicet, et pinguem : qui soli sapores sunt secundum naturam delectabiles. Dulce solum nutrit, et pingue facile resolvitur in spiritum.
De dulci, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat. Eccli. xxiv, 27 : Spi-
<--- Page Split --->
ritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
De pinguedine dicitur in Psalmo lxii, 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Isa. lv, 2: Audite, audientes me, et comedite bonum: et delectabitur in crassitudine anima vestra. Hos esurientes ut sic esuriant esurit Deus, et comedens et bibens incorporat eos sibi. Matth. xxv, 35: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere. Joan. xix, 28 et 30, cum penderet in cruce dixit: Sitio. Et statim postea: Consummatum est.
Sunt autem alii esurientes, quos numquam replet Deus. Et isti sunt triplices: esurientes videlicet pompam saeculi, res hujus mundi, et lacerationem famae proximi. Prima est esuries vana, secunda avara, tertia detractoria. Vana, est ambitiosorum : avara, cupidorum : detractoria, est canum. De prima dicitur, Isa. xxix, 8: Sicut somniat esuriens et comedit,... et sicut somniat sitiens, et bibit et postquam fuerit expergefactus. lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est : sic facti sumus. De secunda, Isa. lxv, 13: Ecce servi mei comedent, et vos esuerietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Et causa redditur, Eccle. v, 9: Avarus non implebitur pecunia. De tertia dicitur, Isa. lvi, 11: Canes impudentissimi nescierunt saturitatem, quia detractor non ponit finem detractionibus. Hi ergo numquam saturabuntur : sed alii boni implentur bonis Domini, sicut dictum est.
« Et divites dimisit inanes. »
Tertius effectus brachii divini in malis.
Dicit autem tria. Primum est circa quos est iste effectus: secundum, efficiendi modus: et tertium, est ipse effectus: qui tamen potius defectus est appellandus.
Hi autem circa quos est iste brachii potentis effectus, sunt « divites. » Divites, inquam, qui hujus saeculi sunt divi-
tes. Et divites hypocritae qui se divites ostentant in spiritualibus.
De divitibus saeculi, I ad Timoth. vi, 17: Divitibus hujus saeculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Nam, ibidem, supra, §. 9: Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in taqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
De divitibus qui sola ostentatione divites sunt, sicut Judæi et hypocritæ, dicitur, Apocal. ni, 17: Dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius ego: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. I ad Corinth. iv, 8: Jam divites facti estis: sine nobis regnatis. Hos divites extollit divitiarum jactantia, Sapient. v, 8: Divitiarum jactantia quid contulit nobis ? Unde, Luc. xvi, 19, legitur de divite qui epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et bysso. Bysso quidem, propter resolutam mollitiem : et purpura, propter divitiarum jactantiam et ostentationem.
De his dicit, quod brachium Domini « Dimisit inanes. » Non dicit fecit, sed dimisit : quia etiam ante inanes fuerunt. Quando enim bona intus implentia non contulit, tunc inanes reliquit : sed apparentem ad tempus plenitudinem in eis divitiarum jactantia prætendit : sicut sol tenebrosum relinquit, quod suo non implet lumine. Psal. lxxx, 12 et 13: Non audivit populus meus vocem meam : et Israel non intendit mihi. Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum : ibunt in adinventionibus suis. Sic dimissus, est a Deo derelictus, et a Sanctorum bonis satiantibus derelinquendus. Osee, iv, 17 et 18: Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. Separatum est convivium eorum. Dives enim idololatra, sicut dicitur, ad Ephes. v, 5: Avarus, quod est idolorum servitus. Iste a veri boni possessoribus præcipitur dimitti, quia separatum ab eis habet convivium : sicut,
<--- Page Split --->
Luc. xvi, 19 et seq., dives purpuratus a Lazaro paupere. Et ideo sicut boni veri possessor primum ab eo dimissus est, ita postea in inferno dives a Lazaro absque consolatione dimissus est vacuus, cum Lazarus jam sederet in mensa convivii regalis : de quo dicitur, Luc. xxii, 30 : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Unde sequitur ille qui est ex tali dimissione defectus : fiunt enim « inanes » sive vacui. Job, xxvn, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Divites enim hujus saeculi nihil habent in futuro saeculo, quia hic receperunt bona in vita sua. Et ideo si divitiis suis non mercantur cœelestia a pauperibus, quorum est regnum, nihil invenient in futuro saeculo. Unde dicitur, Luc. xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Simul enim taliter divites defraudantur incerto divitiarum, et spe quam habent in ipsis : quae est spes sufficientiae ex divitiis. Et ideo dicitur, Psal. lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere.
Et causa redditur, Sapient. v, 15 : Spes impii quasi lamugo est, quae a vento tollitur : et tamquam spuma gracilis, quae a procell a dispergitur : et tamquam fumus, qui a vento diffusus est. Tria enim sunt in divitiis, et tria in judicio divitis. Tria in divitiis, flos saeculi qui arescit ut lanugo : fastus jactantiae, qui in ampullas surgit ut spuma : amaritudo sollicitudinis, quae est sicut fumus excaecans oculos. In divitibus autem sunt aculei spinarum in difficultate acquirendi, et timore perdendi : quae significantur per carduum ferentem florem, qui arescit in lanuginem. Instabilitas quae significantur per aquam, quia dives undique persequitur fugientes divitias : et ignem in aestu cupiditatis, qui
elevat fumum quemdam instabilem et amarum tetrarum divitiarum.
Tria judicia divitis sunt : ventus irae Dei, procella, impetus in eum insilientis penae. Ventus autem diffundens funum est vapor debilis vitae separatus ab omni consolatione, Jacob. iv, 13 : Quae est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens : et deinceps exterminabitur. Sic igitur divites dimisit inanes. Genes. 1, 2 : Terra erat inanis et vacua, hoc est, terrenorum cupidus affectus. Jerem. iv, 23 : Adspexi terram, et ecce vacua erat, et nihil. Quia etiam seipsum dives eviscerat, Eccli. x, 10 : Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Job, xx, 13 : Divitias quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Et ergo dimittitur inanis talis dives.
« Suscepit Israel puerum suum. »
Tertia pars est hujus Cantici, propter quam totum introduc tum est canticum.
Et dicuntur in ea tria. Primum est humanae naturae in divinam personam susceptio : secundum est, Dei ab antiquo irascentis nunc ad misericordiam conversio : tertium est, promissorum omnium in hoc verificatio.
Sed attende primo ad litterae constructionem : quia sicut jacet non habet congruam grammaticam. Ordina ergo sic : Deus ipse « suscepit Israel puerum suum, sicut locutus est ad patres nostros. » Et hoc fecit, « recordatus misericordiae suae Abraham, » hoc est, Abraha exhibendam, « et semini ejus usque in saeculum. »
Revertanur ergo nunc ad primum, dicentes :
« Suscepit Israel. »
Tria dicit : unionis videlicet modum, et assumptum, et assumpti actum.
<--- Page Split --->
In unionis modo duo sunt : unum quidem ex verbi supposito subintellecto, quod est assumens : et secundum ex verbi significatione, quod est assumptionis modus.
Suppositum verbi est, quod primo in Cantico inductum est, cum dixit : Magnificat anima mea Dominum : quia Dominus est assumens, vel brachium Domini, in quo Dominus fecit hanc potentiam.
Dicamus igitur : Ipse Dominus in brachio suo potente « suscepit, etc. » Non enim hoc facere poterat nisi Dominus : nec conveniens erat facere nisi in brachio, quod est Filius. Non enim Pater ab alio est : et ideo neque æternaliter, neque temporaliter nascibilis est. Spiritus autem sanctus quamvis ab alio sit, tamen nascibilis non est, et ideo Filius inconvenienter esset. In brachio ergo quod est Filius, qui et ab alio est, et nascibilis, ut dicit Hilarius, hanc perficit potentiam operationis. Isa. xl., 11 : In brachio suo congregabit agnos. Joan. 1, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ad Hebr. ii, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Frater enim non esset, qui per nativitatem non processisset ex eodem patre, nec participavit naturam fratrum. Et ideo Pater in se non suscipere debuit, nec Spiritus sanctus : sed Filius ut frater esset, et fratres reconciliaret, et in regnum Patris introduceret susceptos. Psal. xxix, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me.
Hic est ergo assumens sive suscipiens.
Susceptionis autem modus est in compositione quaerendus. Quod verbum componitur a sursum et cepit, quia assumendos nos, sursum erexit. Suscepit enim in naturam, in gratiam, in defensionem, in gubernationem, et in beatitudinem.
Per assumptionem quidem in naturam, erexit nos extra mortem, et Dei Patris iram : per assumptionem autem in gratiam, extraxit nos extra culpam : per assumptionem in defensionem, nos erexit extra hostis victoriosam impugnationem : per assumptionem in gubernationem, nos eduxit extra viae periculosam dubitationem : per assumptionem in beatitudinem, nos extraxit extra miseriam.
De assumptione autem in naturam, ad Hebr. n, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Jerem. xii, 11 : Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Jerem. xxii, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans.
De susceptione in gratiam, dicitur in Psalmo cvi, 17 : Suscepit eos de via iniquitatis eorum : propter injustitias enim suas humilitati sunt. Et ipsa humana natura dicit : Non discedimus a te : vivificabis nos, Domine, et nomen tuum invocabimus 1.
De susceptione autem in defensionem contra hostis impugnationem dicit, Psal. cxviii, 122 : Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi. Psal. xxix, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me. Job, xvii, 3 : Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
De susceptione in gubernationem, Genes. xliii, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum, nisi reduxero et reddidero eum tibi. Psal. cxviii, 116 : Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam : et non confundas me ab exspeculatione mea.
De susceptione in beatitudinem dicit, Psal. lxix, 3 : Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis.
Per primam assumptionem homo est unctione deitatis inunctus. Per secun-
<--- Page Split --->
dam autem est per gratiam sanctificatus. Per tertiam, per virtutem deitatis defensus. Per quartam, per lucem divinam secure deductus. Et per quintam, omni beatitudine glorificatus. Primam fecit Deus per seipsum : secundam, in quantum gratia plenus : tertiam, in quantum est virtus Patris : quartam, in quantum veritate plenus et sapientia Patris : quintam, in quantum est solus beatus qui solus habet immortalitatem. et habitat lucem inaccessibilem 1.
quia purus puro corde, et pure implevit omne genus servitutis ad salutem nostram pertinens. Unde, Act. iv, 27 et 28, dicunt discipuli in oratione ad Deum : Convenerunt vere, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus,... facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Sequitur :
« Recordatus misericordiæ suæ. »
Sic igitur « Suscepit Israel. » Quidam voluerunt Israel, hic esse nominativi casus, ut sit sensus : Israel plebs Judæorum suscepit puerum suum sibi promissum in lege. Isa. ix, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Sed ista expositio non videtur esse conveniens. Sed dicamus quod Israel accusativi casus est, ut sit sensus : Suscepit Israel, hoc est, Israelem. Israel enim suscepit, quando semen Israel suscepit. Ad Roman. xv, 7 : Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Ad Philip. iii, 12 : Sequor, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
Et hoc est assumptum.
« Puerum suum. »
Ecce tangit assumpti actum. Et secundum consuetudinem hebraici sermonis, puerum ponit pro servo. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Matth. xx, 28 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Isa. lii, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
Iste autem puer a puritate dictus est :
Videbatur enim Dominus diu oblitus generis humani ex ira primi peccati. Sed tandem pietate victus, « recordatus est, » hoc est, ad modum recordantis se habuit, « misericordiæ suæ. » Habacuc, iii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Est enim prima promissio redemptionis facta ex misericordia. Sed impletio promissionis est ex veritate. Infra, in eodem, §. 78 : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Et subjungit de veritate, dicens :
« Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. »
Ad Hebr. 1, 1 : Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis. Locutus est enim per seipsum 4. Locutus est per Angelos 5. Locutus est per Moysen 6. Locutus est per ora omnium Prophetarum 7. Locutus est nobis tandem in Filio 8. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium meum in potente, et exaltavi ele-
<--- Page Split --->
ctum de plebe mea. Locutus est etiam in corde per Spiritum sanctum. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam.
Ecce sic « locutus est ad patres nostros, » quorum nos sumus hæredes. Nec tantum locutus est, sed sicut dicitur ad Hebr. vi, 17 et 18 : Consilii sui interposuit juscirandum, ut per duas immobiles res quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum habeamus solatium. Infra, in eodem, x. 73 : Juscirandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.
Sequirir:
stus. Hoc est enim est semen in quo benedicendæ sunt omnes gentes. Isa. LXV, 23 : Semen benedictorum Domini est : et nepotes eorum coram eis. Eccli. XLIV, 12 : In testamentis stetit semen eorum. Isa. LX, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
« In sæcula, » hoc est, usque in æternum : quia hoc est sæculum, finis horum temporalium sæculorum. Exod. xx, 6 : Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodium præcepta mea. Non enim est finis misericordiæ quamdiu durat nostra miseria. In sæculo autem futuro finitur miseria : et ideo usque in illud sæculum fit misericordia.
« Abraham. »
Hoc continuatur ad hoc quod dixit. Recordatus misericordiæ suæ exhibendæ Abraham, hoc est, Abrahæ. Hunc igitur specialiter nominat, quia illi primo misericordia ista promissa est. Et quia ipse pater est promissionis filiorum, sicut dicitur, ad Galat. iii, 6 : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Unde dictus est pater multarum gentium. Data est autem promissio Abrahæ, primo quidem in præputio 1 : deinde etiam in circumcisione 2. Et dicit Apostolus, ad Roman. iv, 11 et 12 : Et signum accepit circumcisionis, signacuilum justitiæ fidei quæ est in præputio, ut sit pater omnium credentium per præputium :... ut reputetur et illis ad justiliam, et sit pater circumcisionis. Sic enim pater est multarum gentium.
Unde sequitur :
« Et semini ejus in sæcula. »
Apostolus, ad Roman. ix, 8 : Non qui filii sunt carnis,... sed qui sunt filii promissionis, æstimantur in semine. Semen enim hoc est de quo dicitur, ad Galat. iii, 16 : Semini tuo, qui est Chri-
« Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. »
Hic significatur quare ad montana conscendit, ut videlicet vetulæ prægnanti obsequeretur. Cum enim tres quartæ anni sint tempus imprægnationis mulieris secundum naturam : in primis duabus quartis, mulier prægnans non multum est gravis : et ideo in illis fere per totum occultavit Elisabeth. In ultima vero gravidatur de die in diem, plus et plus. Et ideo tunc revelatus est partus ejus ab Angelo juvenculæ matri Domini, ut veniat ad obsequendum : et ideo per totam illam quartam mansit cum ea mater Dei usque ad partum.
Et hujus sunt quatuor causæ. Prima quidem, ut non otiositatis causa discurrisse videatur. Secunda autem, ut quamdiu durat necessitas proximi, ab ipsa exemplum obsequendi præbeatur. Tertia autem, ut virtus matris Joannis et nati augeatur ex mansione sua. Quarta tandem, ut hæc quæ ab Angelo dicta sunt de præcursore, oculis fidelibus ab ipsa conspiciantur.
<--- Page Split --->
Otiosc enim discurrentes non diu valent in uno loco pedibus suis consistere 1. I ad Thessal. iv, 11 : Operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis. Inquietudo enim tam in viris quam in mulieribus vituperatur. II ad Timoth. iii, 3 et 6 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes. Et hos devita : ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Talis enim discursus non est, nisi ut hauriantur undique libidinis fomenta. Sapient. ii, 9 et 8 : Ubique relinquamus signa letitiae :... nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Mansio autem talis significatur, Genes. xvii, 2 et seq., ubi etiam in adventu Angelorum sancta femina Sara inventa est in tabernaculo.
Dat etiam exemplum non parumper, sed tamdiu obsequendi, donec finiatur indigentia proximi. Sic enim probat verum esse quod dixit : Ecce ancilla Domini 1. Sunt enim oculi ancille semper in manu dominae 3. Talibus enim obsequiis non indiget in se, sed in membris et necessitatibus suorum. Proverb. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suae, non platerarum, et panem otiosa non comedit. Domus enim congregatio conjunctorum ibi vocatur : unde de domo sua fuit cognata ejus Elisabeth. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris.
Genes. xxx, 27 : Inveniam gratiam in conspectu tuo : experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.
Quarta causa etiam in Glossa est, ubi dicit : « Tamdiu mansit ut videret praecursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. » Job, xlui, 5 : Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te. Simile, Genes. xlvi, 28 : Sufficit mihi,... vadam, et videbo illum.
His ergo de causis mansit Maria
« Cum illa quasi mensibus tribus. »
Quasi dicit temperando locutionem propter parvas dieculas, quibus forte plus vel minus mansit. In mensibus autem tribus, tres sunt lunae renovationes ex mutuato lumine solis : quae significant tres ex illuminatrice (quod sonat Maria) mutuatas illuminationes, quas Glossa attribuit fidei, spei, et charitati. « Fides « enim, ut dicit Augustinus, ad lumen « oculos aperit, spes erigit, charitas figit. » Eceli. xlui, 4 : Tripliciter sol exurens montes, radios ignees exsufflans. Inde dicitur, Proverb. xxxi, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Omnes enim irradiat : eo quod ipsa est amicta sole, et luna sub pedibus ejus 4. Omnes irradiat pietatis officio, sanctitatis merito et exemplo, et plena illuminationis verbo : nihil in tenebris permanet, ubi illuminatrix intravit. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebra tua erunt sicut meridies.
Ex hoc etiam profecit virtus tam Elisabeth quam Joannis. Unde Beda in Glossa : « Nec sola causa familiaritatis « tamdiu mansit, sed ut toto tempore « Elisabeth et Joannis cresceret profe- « ctus. » Nam si in primo adventu Mariae Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.
« Et reversa est in domum suam. »
Genes. xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideam domui meae. Mansit igitur quietam se demonstrando, tribus mensibus. Mansit obsequium pietatis usque in finem perficiendo. Reversa est, non semper circa alia, sed aliquando cir-
<--- Page Split --->
ca propria intendendo. Exivit in pietatis actionem, et reversa est ad familiaria in veritatis contemplatione. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris corruscantis. Cantic. vi, 12 : Revertere, revertere, Sulamitis : revertere, revertere, ut intueamur te. Sulamitis (quae captiva interpretatur) est anima capta jam amore et dulcedine contemplandæ veritatis, inter quas regina fuit anima Beata Virginis. Huic sodales sponsi clamant : Revertere ab occupatione curae familiaris, revertere ab obsequio pietatis, revertere ab actione exercendæ virtutis, revertere ad limpidam speculationem veritatis, ut in lumine divino radiantem intueamur te.
Sic ergo reversa est « in domum suam. » Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius.
Istud tamen dictum est per anticipationem, quia non rediit nisi Joanne jam nato : sed Evangelista anticipat, ut continua sit historia de nativitate præcursoris.
« Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. »
Hic incipit Evangelista agere tam de nativitate præcursoris, quam de nativitate Salvatoris, infra, cap. ii.
Et primo, sicut congruit, de nativitate præcursoris, de qua tria scribit. Primo enim de nativitatis ortu : secundo, de sacramento et sanctitatis et opinionis progressu : tertio vero, de conversationis profectu describit.
De nativitatis quidem ortu describit duo : ordinem videlicet generationis, et modum congratulationis : ordinem generationis quo editus est ad lucem, modum congratulationis in omnibus sibi conjunctis per loci confinitatem vel per sanguinem.
Ordo autem generationis est descriptus in quatuor : nam in parente ex nomine ad tantum natum significatur idoneitas : in tempore, congruitas : in parturitione, virium ad enitendum integritas : in nato vero nobilitas.
Parentis quidem ad tantum vatem pariendum ex nomine idoneitas prænotatur, cum dicitur : « Elisabeth, » quod interpretatur Dei mei saturitas. Quam quidem saturitatem quidam fastidiunt, quidam esuriunt, quidam saporant, quidam gustant, quidam non ad satietatem sumunt, quidam autem ea saturantur, et quidam usque ad eructationem et ebrietatem replentur.
Eamdem fastidiunt quidem desides, Numer. xi, 6 : Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man. Et, ibidem, Numer. xxi, 5 : Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Et isti sunt mali, palatum cordis infectum habentes.
Esuriunt autem jam ad satietatem redeuntes, de quibus dicitur, Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Unde dictum est ab Augustino : « Cibus sum « grandium : cresce, et manducabis me. »
Saporant autem qui per saporem spiritualem hujus cibi aliquantulum sentiunt dulcedinem quasi per odoratum, Cantic. 1, 3 : Memores uberum tuorum super vinum. Unde dicitur, Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua.
Gustant autem qui jam ipsam sentiunt dulcedinem, I Petr. n, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et isti sunt parvuli quibus in primis rudimentis instillatur veritas, I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam.
Comedunt qui plus profecerunt, de quibus dicitur, Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. I Reg. xiv, 29 : Illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto.
Saturantur autem quibus omne desi-
<--- Page Split --->
derium suum facit Deus. Proverb. xiii, 25 : Justus comedit, et replet animam suam. Psal. lxxvii, 29 : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum, etc. Isa. xvii, 13 : Comedamus et bibamus, etc.
Eructant autem istius saturitatem, de quibus dicitur in Psalmo cxliv, 7 : Memoriam abundantiae suavitatis tuæ eructabunt. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Cantic. v, 1 : Inebriamini, charissimi.
Talis igitur fuit ista parens, et ideo dicta est Elisabeth.
Et dicit temporis congruitatem, cum subdit :
« Impletum est tempus pariendi. »
Glossa : « Verbum impletionis sacra Scriptura in bonorum tantum ortu, vel obitu, vel actu, ponere consuevit : quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat : ut ibi, Luc. ii, 6 : Impleti sunt dies Mariae ut pareret : et hoc est de ortu. Implevit Salomon aedificare domum 1 : et hoc de actu. Defunctus est Abraham plenus dierum 2 : et hoc est de obitu. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, etc. 3. Econtra dies impiorum sunt inanes et vacui. » Et haec quidem sunt verba Glossae.
Et videntur habere instantiam per illud Genesis, xv, 16 : Necdum enim impletæ sunt iniquitates Amorrhæorum. Et, Isa. 1, 13 : Manus vestræ sanguine plenæ sunt. Et ad hoc dicendum secundum Glossam, quod omnis plenitudo, perfectionis est et boni. Sed cum dicitur impleta est iniquitas, est plenitudo quæ non est in iniquitate vel peccante, sed potius in sententia justitiæ. Impleta enim est iniquitas, quæ non est amplius toleranda, sed præscindenda per sententiam. Et ideo impletio iniquitatis non est in ip-
sa, sed potius est in ea quæ dicitur justitia judicis : et ideo ab eo potius est justitia plena quam iniquitas : sicut dicit Psalmus xlvii, 11 : Justitia plena est dextera tua.
Istud autem tempus pariendi non est plenum secundum periodum spatii naturalis impregnationis, sed potius secundum impletionem sacramentorum istius nativitatis. Hujus enim initium fuit annuntiatio angelica et supermundana. Decursus autem habuit quinque : conceptum videlicet sterilis et anus ex sene, supernaturalem formationem partus, divinam sanctificationem in utero, privilegiatam exsultationem ad præsentiam Christi in utero existentis, singularem sensum vocis salutantis Beatae Virginis mirabilem : quem sensum vocat Ambrosius intellectum. Primum fuit Angelicum ministerium : secundum fuit super naturam et ætatem existens miraculum : tertium fuit rarus effectus prædestinationis : quartum, privilegiatae sanctificationis : quintum, singularis inspirationis. In primo horum notatur Joannis dignitas : in secundo, divina potestas : in tertio, Dei bonitas : in quarto, divina gratitudo : in quinto, sapientiæ divinæ fortitudo.
His ergo sacramentis tot et tantis additur ad complementum nativitas ex utero ante illuminationem mundi, ne ante tempus pariens abortivum faciat imperfectum. Hæc est plenitudo temporis pariendi quam præfinitiv Deus, et de qua supra dixit Angelus, quæ implebuntur in tempore suo 4. Eccle. iii, 1 et 2 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. Tempus nascendi, et tempus moriendi.
« Et peperit. »
Hic notatur virium ad pariendum per-
<--- Page Split --->
fectio, et integritas supra impotentiam aetatis, quae frigida erat et sicca. Ex frigiditate quidem conserens carnes, corrugans pellem, et per consequens impotentiam faciens pariendi. Ex siccitate autem mortificans fœtum, sicut de quibusdam dicitur, Isa. xxxvii, 3: Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Propter quod et Rachel, Genes. xxxv, 18: Vocavit nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei. Similiter etiam, I Reg. iv, 19 et seq., uxor Phinees sacerdotis periclitata est in partu cum capta esset arca, et moriens vocavit filium inglorium, quod interpretatur Ichabod. Haec autem cui vires non natura, sed gratia ministrat, « peperit, » integra manente virtute. Isa. xxvi, 17 et 18: A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum.
Rachel autem periclitata in terra promissionis, impregnnata ex semine Patriarchae, significat religiosos sive clericos viribus propriis ad superna nitentes, quos deficere est necesse : quia ratio humana deficit in lumine divino, quod humanam virtutem transcendit. Uxor autem Phinees qui interpretatur os multum, significat eos qui os a divinis laudibus claudunt: et ideo in divinis moriuntur per dubitationem, vel errorem : et filium inglorium per errorem morientes gignunt. Haec autem divina virtute praedita parit, quae divina virtute concepit.
Sequitur :
« Filium. »
Quamvis enim, sicut dicitur, Eccli. xxxvi, 23, Filia sit aliquando melior filio 1, tamen, ut dicit Philo in libro suo Exodi : « Imperfecta generatio est filia. » Aut enim bona est, aut mala : si bona est, est facta in adjutorium viro, Genes. ii, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Idem, Tobiae, vui, 8 : Tu fe-
cisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. In quantum enim homo animal conjugale est, facta in adjutorium viri est, et non propria intentione facta : et sic est imperfecta generatio. Si autem mala est filia, est exemplum dissolutionis, fomentum libidinis, conturbatio cognationis, et excidium patriæ. Omnia hæc probantur in Dina, filia Jacob 2 : et in historiis Gentilium de Helena. Hæc igitur virtutem partus a Deo habens, nihil imperfectum protulit, sed filium peperit : exemplum habens ubi Ecclesia sub specie mulieris parturientis inducitur, Apocal. xii, 1 et 5, quæ amicta sole peperit filium masculum, qui raptus est ad Deum, et ad thronum majestatis divinæ.
Sic ergo explicat ordinem generationis.
« Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. »
Modum autem congratulationis ponit in quatuor : quorum primum est, facilis tanti miraculi auditus : secundum autem, omnium conjunctorum hilaris et laetabundus concursus : tertium, est auditus laetus et jucundus : quartum autem, congratulationis modus.
De primo dicit : « Et audierunt. » Quatuor sunt facientia auditum facilem, quorum primum, quod sit auris audiendi, et non auris non habens auditum. Matth. xiii, 43: Qui habet aures audiendi, audiat. Hoc autem fit per vitalem et sensibilem et intellectualem spiritum diffusum in auribus, qui diffunduntur in auribus spiritualium virorum. Apocal. ii, 7: Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
<--- Page Split --->
Secundum autem est, quod auris lenis sit, quae de facili locutione spiritus immutetur. Job, iv, 16 : Vocem quasi aure lenis audivi. Secundum naturam autem duris fit dura, frigiditate indurante et spiritu averso, cum quo calor et vita retrahitur. E contra per spiritum et calorem in aurem protensa lenis efficitur auris. Unde, ibidem, y. 12, dicitur : Et quasi furtive suscepit auris mea venas susruri ejus.
Tertium est quod sit zelus, hoc est, amor contendens ad audiendum. Sapient. 1, 10: Auris zeli audit omnia.
Quartum est quod sit patula et intendens ad auditum porrecta, hoc est, auscultans. Cantic. viii, 13 : Quæ habitas in hortis, amici auscultant. Joan. iii, 29 : Amicus sponsi qui stat, et audit eum, hoc est, auscultat ad vocem sponsi et sponsæ.
Ex his igitur causis facile audierunt omnes qui tunc spirituales erant, et venturum in carne Christum per præsentiam desideraverunt. Et ideo de præcursore quidquid poterant libenter audierunt.
« Vicintl et cognati ejus. »
Ecce lætus omnium amicorum concursus. Vicini enim sunt nobiscum in eodem vico commorantes. Cognati autem ex uno progenitore nobiscum per generationem egredientes.
Vicini ergo nostri sunt nobiscum unius vici, hoc est, unius civitatis habitatores. Et hoc quidem sunt convicanei in terra vocati. In cœlo autem habitant nobiscum Angeli supernam civitatem. Ruth, iv, 17 : Vicinæ mulieres congrulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noemi. Cantic. iii, 2 : Per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.
Cognati vero nobiscum ex uno progenitore Deo. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Joan.
1, 12 et 13 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex volumtate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. I Joan. iii, 9 : Qui natus est ex Deo peccatum non facit, sed generatio Dei conservat illum. Psal. xxiii, 6 : Hæc est generatio quærentium Dominum. Isti ergo sunt vicini et cognati. Ad Ephes. ii, 19 : Non estis hospites et advenæ, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, hoc est, de domo Dei nati.
Ecce venerabilis amicorum concursus.
Sequitur lætissimus auditus :
« Quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa. »
« Dominus, » inquam, qui potuit, sicut jam ante dictum est : Qui potens est, et sanctum nomen ejus 1.
« Magnificavit, » hoc est, magnifica liberalitate fecit. Ipse enim est magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia 2. Sic enim per magnifica dona elevata est magnificentia sua super cœlos, supercœlestibus donis ditans Elisabeth, ut patet per ante dicta.
« Misericordiam suam, » quæ per effectum nostram aufert miseriam : opprobrium sterilitatis recompensans uno plurimos valente filio, et impotentiam anilem divino supplens fecunditatis miraculo. Isa. lxxvi, 9 : Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus ? Hanc misericordiam opprobrium tollentem notavit superius, ubi dixit : Sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines 3. Misericordia enim ista prævenit annuntiando et fecundando : subsecuta autem est formando, et sanctificando, et ad lucem luciferum perducendo. Thren. iii, 22 : Non defecerunt misera-
<--- Page Split --->
tiones ejus. Isa. lxiii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus.
« tempore revelatæ gratiae baptismus « conferre consuevit. » Isa. lii, 1 : Non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
« Et congratulabantur ei. »
Congratulatio est jucunda gratiarum actio de gratis accepto dono. Luc. xv, 6 : Congratulamini mihi, quia inveni ovem quæ perierat. Attende ergo, quod congratulari non poterant, nisi et ipsa gratularetur. Et ideo licet tristitiam in partu habuit, quia venit hora ejus 1, tamen jam non meminit pressuræ, sciens per Spiritum quia talem et tantum genuit filium. Isa. liv, 1 : Lauda, sterilis, quæ non paris : decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas.
Tertia est, ut circumcisus legi congruat. Et sic Joannes jam in utero sanclificatus circumcisus erat : non ut remedium acciperet, sed ut legi congrueret. Sicut enim dicitur, Matth. xi, 12 : Omnes Prophetæ et Lex usque ad Joannem. Et, antea, y. 11 : A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et ideo Joannes medium est inter Legem et Evangelium. Medium autem participat utriusque extremi aliquid. Et ideo sicut per simile elementum, et similem actum baptismatis sui, baptismo Christi et Evangelio congregbat, ita per susceptionem circumcisionis congregbat legi et circumcisioni : et ideo circumcisus est.
« Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum. »
Sequitur de sanctitatis istius Præcursoris progressu.
Et hoc est quod dicit : « Et factum est in die octavo. »
Tangit autem hic duo, quæ significant sanctitatis ejus progressum : quorum unum est congruentia legis, secundum autem per multa indicia fama sanctitatis.
Ut enim legi congrueret, Joannes suscepit circumcisionem. Circumcisio autem quatuor de causis suscipiebatur : quarum una est, ut præceptum circumcisionis impleatur. Genes. xvii, 14 : Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
Secunda est, ut remedium ex circumcisione contra peccatum acquiratur. Beda : « Idem salutiferæ curationis confe- « rebat in veteri lege circumcisio, quod
Quarta causa est, ut susceptio circumcisionis circumcisionem et legem terminaret. Et sic Christus accepit circumcisionem. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Et ideo post Christum circumcisio nihil conferebat. Ad Galat. v, 2 : Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Dabatur autem circumcisio in signum justitiæ cordis. Ad Roman. iv, 11 : Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei. Signum enim erat quod sicut superfluum pelliculæ circumciditur in corpore ubi viget concupiscentia, ita superfuum concupiscentiæ circumcidi deberet in corde. Ad Roman. ii, 28 et 29 : Non enim qui in manifesto, Judæus est, neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : sed qui in abscondito, Judæus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. De taliter circumcisis dicitur, Deuter. x, 16 : Circumcidite igitur præpulium cordis vestri, et cervicem vestram durissimam ne induretis
<--- Page Split --->
amplius. Jerem. iv, 4 : Circumcidimini Domino, viri Juda, et auferte præputia cordium vestrorum.
Fiebat autem « in die octavo » propter octavam resurrectionis, in qua præcidetur ab electis omnis corruptio. Vel forte melius dicitur, quod quia res significata et causata in circumcisione, est circumcisio superfluitatis concupiscentiae et delectionis : concupiscentia autem et delectatio nihil penitus habens superfluum est admirabilis, pura, et firma, ut docet Aristoteles : tunc quando omnia alia præciduntur, homo spiritualiter est circumcisus. Delectatio autem admirabilis est, per hoc quod est alta. Pura autem, per hoc quod contrario nullo est admixta. Firma vero, per hoc quod est certa et essentialis secundum seipsam delectans.
Tria autem faciunt altissimam. Primum quidem restrictio carnalis voluptatis in complexione : secundum autem, cohibitio passionis sive tentationis in voluntate : tertium autem, custodia cordis sive exaltatio cordis in sancti Spiritus illustratione.
Et de primo quidem horum dicitur, I ad Timoth. iv, 12 : Nemo adolescentiam tuam contemnat, hoc est, fac ut non contemptibilem habeas adolescentiam. Unde alibi, scilicet II ad Timoth. ii, 22 : Juvenilia desideria fuge. Nomen enim incontinentiae, ut dicit Philosophus, ad puerilia et juvenilia peccata transfertur. Haec igitur illustratio gratiae super voluptatem carnis est prima dies.
De secundo habes, Eccli. xvn, 30 et 31 : Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Et haec est secunda illustratio super passionem in cogitatu et voluntate.
De tertia dicitur, Proverb. iv, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Et hoc fit cum continetur in alta spiritus consolatione. Psal. lxiii, 7 et 8 : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.
Haec igitur tria faciunt delectationes altissimas et mirabiles. Psal. xv, 10 : Delectationes in dextera tua usque in finem.
Duo autem sunt quae faciunt puras delectiones, quorum primum ad rationem conversio sensualitatis sive brutalitatis : quia si ad sensuum oblectamenta convertatur, statim inducit impuritatem. Secundum autem est, ut ratio sive spiritus in simpliciter spiritualibus exerceatur.
De primo, Proverb. xxvn, 23 : Diligener agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Vultus a volendo dicitur, hoc est, per rationis intentionem quid velit sensualitas discute, et motus pecorinos tuos cohibe. Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te : et ego semper tecum. Jumentum enim apud Deum est jumentinus motus per spiritum relatus in Deum. Et haec est illustratio quarta, et dies quartus.
De exercitio autem spiritus in spiritualibus dicitur, I ad Corinth. u, 13 : Spiritualis homo judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Et haec est illustratio quinta. Licet enim animalis motus sit naturalis, tamen est communis et non purus, nisi ad spiritum purum referatur.
Haec igitur duo puram et non habentem contrariam faciunt delectationem.
Tria autem sunt quae faciunt eam firmam, quae sunt separatio a tribus : ut ipsa quidem nulla sit species mali, nulla species insipidi, nulla species imperfecti. Et haec tria notantur, ad Roman. xii, 2 : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Bona, simplicem formam habens boni, nihil mali admixtum. Beneplacens autem est voluntas pascens, quæ pascitur in volito. Et hoc non potest esse transitorium, quia hoc est insipidum. Perfecta autem est, cui nihil deest. Et haec nihil habet imperfectum. Delectatio igitur nihil habens carnalitatis, nihil passionis inordinatae, sed multum habens altitudinis. Item, in qua animalitas tota conversa est
<--- Page Split --->
ad spiritum, et spiritus exercitatus in Deum, quae est de delectabili bono beneplacente et perfecto, facit optimam delectionem.
Et hi sunt octo dies, in quibus circumciditur a delectatione id quod est superfluum.
« Venerunt, »
Supple, vicini et cognati ejus, de quibus jam dictum est. Isa. ix, 4 : Fili tui de longe venient, et filiae tua de latere surgent. Psal. cxxi, 4 : Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
« Circumcidere, » superfluum concupiscentiae et delectationis deponendum significare. Genes. xxxiv, 22 : Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
« Puerum, » a puritate dictum : quia si exspectaretur ad aetatem adultam, circumcisio de se peccatum actuale non curasset : sed si dimissum fuisset, hoc esset de misericordia Domini. Genes. xvii, 12 : Infans octo dierum circumcidetur.
« Et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. »
Ecce indicium future sanctitatis ex nomine.
Et dicuntur hic duo, quorum primum est impositio nominis, secundum autem nominis impositi effectus et prodigium.
Impositio nominis quatuor habet diversitates : unam quidem patris nomen imponere volentium : secundam autem, matris contradictionem : tertiam, patri ut nomen promulget innuentium : quartam autem, patris cum matre consensum.
Dicit igitur :
« Et vocabant, » hoc est, vocandum
censebant, « nomine patris sui, » ut sicut imago patris profusa est in filio, ita nomine ipsius prænotaretur : et hoc judicabant legi divinæ esse consonum, Deutel. xxv, 5 et 6, ubi sic dicitur : Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubat alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris suis : et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Ex hoc enim argumentati sunt, nomine patris primogenitum esse multo magis appellantum, ut non deleatur nomen ejus ex Israel Et hoc quidem satis rationabiliter existmabatur ab ignorantibus mysterium, quod de nova gratia et novo populo Angelus revelavit. Si enim lex mansisse debuisset, et Israel populus antiquus, congruum esset et nomen sacerdotis in populo remanere. Sed quia sacerdotium jam erat transferendum : et, sicut dicitur, ad Hebr. vii, 12 : Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat : ideo nec puer sacerdotio patris successerat, nec nomen ab ipso remanendum accipere debuit, sed nomen erat delendum sicut et sacerdotium. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quamvis enim pater fuerit venerabilis et omni honore dignus, tamen nomine suo et statu significat transferendum esse sacerdotium : quod non nisi in memoria, et non in observatione debuit remanere.
« Zachariam. » Et ideo etiam memor Domini interpretatur. Jerem. LI, 50 : Recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Isa. XLIII, 18 et 19 : Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini : ecce ego facio nova, et nunc orientur.
« Et respondens mater ejus, dixit. »
Ecce secunda diversitas : contradictio matris per maritum edoctæ mysterium novæ gratiae, quod præfiguratur in novo nomine.
<--- Page Split --->
Et ideo etiam contradicendo respondet : « Nequaquam. » Simile, Genes. xxxv, 10 : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, quod rectissimus est in quo est gratia Dei, scilicet, Joannes in quo est gratia.
Et hoc est quod sequitur :
« Sed vocabitur Joannes. »
Hoc enim est nomen aliud, nomen novum, nomen quod os Domini nominavit, nomen gratiae, et nomen amicum, nomen ea quae sunt legis novae prætendens sacramenta. Aliud enim est quod notam facit melioris status. Nomen mandatorum novorum et innovantium est figura. Nomen quod os Domini nominavit, qui solus hanc gratiam dare potuit. Nomen gratiae quam lex vetus non contulit. Nomen amicum quod reconciliatis et amicis competit.
Quod enim aliud sit, Isa. lxv, 15 et 16, dicit : Servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen.
Quod autem sit novum, Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum. Et subjungitur : Quod os Domini nominabit. Quia solus Deus hoc nomen ad initium nostrae salutis invenit.
Nomen etiam est gratiae, quia Joannes sonat gratia Dei. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Nomen etiam amici ad amicum. Joan. ii, 29 : Amicus sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
Sequitur :
« Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine.
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. »
Tertius paragraphus, matri obtinettium, et patri de nomine innuentium. Et ideo iste paragraphus duo continet.
Obtinuntur enim voluntati matris, dicentes : « Quia nemo est. » Pleonasmus est more hebraici idiomatis, et abundat conjunctio, quia. Vel, sic legatur : Volumus nomen patris imponere, et non tibi consentire, « quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. » Et ideo secundum legem præindustam, hoc nomen puero non esse imponendum videtur. Significant autem isti, sicut dicit Glossa, eos qui paternas æmulantur traditiones, et zelant statum veteris legis : de quibus dicitur, ad Galat. i, 14 : Proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Significant autem et illos qui antiquas antecessorum suorum consuetudines æmulantur, et ad nova meliora suis transire dedignantur : contra hoc quod dicitur, Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus, projicietis. Quando est error, vel perversitas, vel imperfectio in veteribus, deserenda sunt : quia quanto mala consuetudo diutius tenetur, tanto miserabilius miseram animam tenet obligatam. Ad Hebr. vni, 13 : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Baruch, ni, 10 et 11 : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es ? inveterastin terra aliena. Isti ergo sic vetera æmulantes dicunt : « Quia nemo est in cognatione tua, » quae tota est perditorum generatio : quia, ad Hebr. vii, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Ad Roman. iv, 15 : Lex iram operatur. Iterum, ad Roman. v, 20 : Lex subintravit ut abundaret delictum. Nemo ergo est in cognatione eorum qui sunt sub lege, qui vocetur hoc nomine divinae gratiae. Lex enim per Moysen data est, scilicet in onus et figuram : gratia autem et veritas per
<--- Page Split --->
Jesum Christum facta est 1. Ad Ephes. 11, 3, omnes nascimur filii iræ 2.
Amplius autem adhuc zelantes,
« Innuebant patri ejus. »
Ex isto patet, quod pater factus fuit surdus et mutus : quia si surdus non esset, locuti fuissent, et non nutibus innuissent eidem. Fuit autem ista innuitio per nutus, vel per scripturam, vel per alium quemcumque modum in quo vis nulla.
Et per nutus illos interrogabant, « quem vellet vocari eum, » quia pater potior est quam mater, et magis est de filio interrogandus. Isa. xlV, 11 : Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi. Præsünebant enim quod pater in filio zelaret permanentiam sui nominis, sicut et in natura filium protulit vice pignoris.
Attende autem tria esse in facto patris. Scripsit enim, et in pugillari scripsit, et jam existere non imponendum nomen significavit. Scripsit quidem ob æternam novæ legis memoriam. Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem : quia civitas a Joannis nomine per gratiam prædicatam incepit. Scripsit autem in pugillari, ut semper in pugno ad manum paratum habeatur : ut pro tanta gratia semper agatur gratiarum actio. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Significat autem nomen præexistere, quia non dicit, erit, sed, est dicit. Isa. xlix, 1 : Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Sequitur de effectu cum dicit :
« Et mirati sunt universi, »
De patris et matris in uno nomine consensu. Cum ante pater matri nihil de hoc potuerit esse locutus. Eccli. xxv, 1 et 2 : In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus : concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene consentientes. Hic enim ex consensu viri et mulieris nata est concordia fratrum, et cognationis vis, et amor proximorum in omnibus vicinis.
« Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. »
Ecce quartus paragraphus, de patris cum matre consensu.
« Apertum est autem illico os ejus, etc. »
Et tangit duo : consensum, et effectum in aliis.
De primo dicit : « Et postulans, » nutu quo poterat, « pugillarem, » a pugno dictum (et est tabula pugno clausa) « scripsit, dicens, » quia voce non poterat, nec expressum determinati nominis signum dare poterat.
« Joannes est, » jam ante ab Angelo impositum, non ab alio imponendum, « nomen ejus, » non mutandum.
Ecce nominis effectus in patre. Et causatur effectus duplex : sanitas videlicet in corpore, et prophetiæ in mente.
De effectu quidem sanitatis in corpore tangit duo : miraculum videlicet in corpore, et stuporem in adstantibus.
De miraculo quidem dicit duo : miraculum scilicet, et miraculi probationem.
<--- Page Split --->
Circa miraculum tangit duo : oris videlicet apertionem, et linguæ solutionem. Apertio oris dicit instrumentorum loquelæ reserationem in se. Linguæ autem solutio dicit resolutionem eorumdem in comparatione ad auditum. Dupliciter enim ligata fuerunt : in seipsis enim habebant ligamen quod movere non poterant ad loquela modulos formandos : et in comparatione ad auditum impedimenta habebant, ita quod spiritus qui est in aure non advexit eis formas auditorum. Habent enim collimitationem instrumenta oris cum aure, quia aliter non esset obedientia auditui. Et hujus signum est, quia stridor acutus et durus excitatus in auribus dissolutivum dolorem excitat in dentibus. Et sic dupliciter solvuntur instrumenta oris.
De primo dicit : « Apertum est autem, » per gratiam quam sonat Joannes, « illico, » hoc est, statim. Quia si non statim esset reseratum « os ejus, » putaretur ex alia quadam causa provenisse, quando statim sic impletur verbum Angeli qui dixit : Non poteris loqui, usque in diem quo haec fiant,... quæ implebuntur in tempore suo 1. Gratia enim inchoata per Joannem statim diffudit sanitatis effectum. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
Et tangit secundam reserationem in comparatione ad auditum : « Et lingua ejus. » Marc. vii, 35 : Statim aperta sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. Luc. xi, 14 : Locutus est mutus, et admirata sunt turbæ.
Et ideo sequitur signum duplex, naturæ, et gratia.
Naturae quidem, quia
« Et loquebatur benedicens Deum. »
Gratiae quidem, quia benedixit Deum. Dicit igitur : « Loquebatur. » Marc.
vii, 37 : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. Isa. xxxv, 5 et 6 : Aures surdorum patebunt,... et aperta erit lingua mutorum. Isa. xxxii, 4 : Lingua balborum velociter loquetur et plane.
Et subjungit effectum gratiae : « Benedicens Deum. » Tob. xii, 20 : Vos, benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. Gratia enim accepta exigit quod gratiae agantur. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Gratia enim aperit os in gratiarum actione.
Attende quod moraliter quidem sex sunt quæ claudunt os, et sex per antidottum quæ aperiunt os. Claudunt peccati conscientia, Scripturæ ignorantia, labia per nugas sæpe polluta, potestas terrens tyrannica, malitia audientium obstinata, immemoria de accepta gratia.
De primo horum dicitur, Ezechiel. xvi, 62 et 63 : Scies quia ego Dominus : ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua.
De secundo dicitur, Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus cæci omnes, nescirent universi : canes muti non valentes latrare.
De tertio dicit Bernardus : « In ore « idiotæ nugaæ sunt : in ore autem sacer- « dotis nugaæ sacrilegia sunt. » Job, xxxix, 34 : Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua. Isa. vi, 5 : Væ mihi, quia tacuì, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito.
De quarto dicitur, Isa. x, 14. in persona diaboli et tyrannorum : Universam terram ego congregavi : et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Et hoc improperat Dominus, Ezechiel. xiii, 5, dicens : Non ascendistis ex
<--- Page Split --->
adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini. Psal. xxxvii, 14 et 15 : Sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
De quinto, Ezechiei. in, 26 : Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans : quia domus exasperans est.
De sexto, Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, hoc est, quia non fui memor ex multis beneficiis mihi collatis. Matth. xxv, 24 et seq., dicitur de servo pigro, qui donum domini ad lucrum non convertit : cum sustinere t de hoc increpationes, quod respondere non potuit. Et de illo qui intravit absque veste nuptiali quod obmutuit, quia gratus non fuit invilanti 1.
Sex autem quae e contrario aperiunt os sunt : in Spiritu sancto conscientiae testimonium, sacrae Scripturae cor armarium, os in bonis et magnis exercitatum, contra tyrannos cor imperterritum, populi audientis devote collegium, bonorum acceptorum semper os gratum.
De primo horum, II ad Corinth. vi, 11 : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Cum enim cor in conscientiae bona testimonio dilatatum est, os ad prædicandum et ad redarguendum est patulum.
De secundo habes, Sapient. x, 21 : Sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. Ezechiei. iii, 2 : Aperui os meum, et cibavit me volumine.
De tertio, Matth. v, 2 et 3 : Aperiens os suum docebat eos, dicens : Beati, etc. Ibi Glossa : « Aperuit os magna locuturus, non scurrilia. »
De quarto, Act. x, 34 : Aperiens Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus. Eecli. xlviii, 13 : In diebus suis non pernimuit principem.
De quinto, Eecli. xxiv, 2 : In ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Quia ecclesia liberter audiunt.
De ultimo dicitur, Tob. xiii, 1 : Aperiens Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum.
Sequitur :
« Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? Etenim manus Domini erat cum illo. »
Ecce hic ponitur id quod est effectum gratiae consequens in cordibus eorum qui tantum viderunt prodigium.
Sunt autem effectum hunc signa quatuor consequentia : timor videlicet admirationis, divulgatio tantæ operationis, repositio rei in memoria cordis, et omnium qui ista viderunt, de futuro statu pueri stupor inquisitionis.
De primo horum dicit : « Et factus est timor, » hoc est, motus secundum systolem cordis ex magna apparitione. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. Quia, ut dicit Psalmus xxxix, 13 : Non potui ut viderem, scilicet causam ipsorum quæ apparuerunt per effectum. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me.
« Super omnes vicinos eorum, » quia illi visu prodigiorum percussi sunt, et illi magis territi sunt quam hi ad quos tantum fama pervenit. Videbant enim patrem propter incredulitatem horum præ-
<--- Page Split --->
dictorum acriter punitum : et ideo se si discrederent his qui in præsenti viderunt, timuerunt acrius esse puniendos. Job, iv, 14 et 15 : Pavor tenuit me, et tremor :... et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Job, xxxvii, 1 : Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
enim Tullius in fine secundæ Rhetoricæ, quod « rarum et magnum firmiter locatur in memoria. »
Sic ergo posuerunt « omnes in corde suo. » Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Psal. cxviii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua. « Dicentes : »
« Et super omnia montana Judææ, etc. »
« Quis, putas, puer iste erit ? »
Ecce facti divulgatio. Montana enim Judææ sunt, in quibus habitabant illi qui fuerunt de sorte Judæ, ubi fuit regnum Judæorum. Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Significant autem montana ista verlices Ecclesiarum, in quibus ista miracula divulgata sunt. Ezechiel. xxxvi, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel.
« Divulgabantur, » hoc est, ore vulgi prædicabantur : quia in ore eorum omnium erant ista magnalia.
« Omnia verba hæc, » hoc est, digna relatu, de quibus sunt verba. Isa. xii, 5 : Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Psal. xcvii, 7 : Moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum, et qui habitant in eo. Jerem. xxxi, 10 : Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt.
« Et posuerunt. »
Ecce tantæ rei positio in memoria cordis.
Et hoc est quod dicit : « Et posuerunt. » Positio firmam notat in corde locationem : sicut, Isa. xxvii, 16 : Ecce ego ponam 1 in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem. Ipsa enim rei magnitudo et raritas facit ad firmam in memoria locationem. Dicit
Ecce quæstio admirationis, quam vel quilibet quærit intra ipsum in corde : vel mutuo a seipsis in admiratione. Et non est quæstio ignorantium, sed stupentium de hoc, quid portendant hæc magnalia in futurum. Ista enim apparentia in puero, flores quidam sunt, mirabiles in futuro fructus portendentes. Et ideo dicitur, Zachar. iii, 8 : Audi, Jesu, sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Inter amicos autem Domini nostri Jesu Sacerdotis magni. præcipuus est Joannes, et ille præcipue magna portendit : et ideo dicunt omnes : « Quis, putas, puer iste erit ? »
Huic autem quæstioni a quatuor personis quadruplex aptatur responsio. Respondetur enim ab Angelo, a patre Joannis, ab ipso Joanne, et a Christo.
Ab Angelo, in præhabitis: Hic erit magnus coram Domino, et vinum et siceram non bíbet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ 2. A patre Joannis, infra in eodem, 3. 76 : Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ab ipso Joanne, Joan. 1, 23 : Ego vox clamantis in deserto.
A Christo, Matth. xi, 9 et 10 : Quid existis in desertum... videre? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam. Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto Angelum
<--- Page Split --->
meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
In prima istarum responsionum notatur vitæ sanctitudo : in secunda, sapientia perfectio : in tertia, officii et obsequii promptitudo : in ultima, dignitatis celsitudo.
Et ideo quærunt : « Quis, putas, puer iste erit ? »
Et subjungunt rationem quaestionis, dicentes :
« Etenim manus Domini erat cum illo.
est Spiritu sancto : et prophetavit, dicens. »
Sequitur de effectu hujus nominis quoad gratiam, cum infert : « Et Zacharias, pater ejus, » qui sciens translationem sacerdotii futuram, noluit nomen suum imponi puero, sed nomen gratia : ut sicut non transmisit sacerdotium, sic nec nomen transferret ad posteros, sciens in priori statu non esse plenum gratia nomen. Hic, inquam, merito nomen filii quod gratiam inchoat, licet Christus eam perficiat.
« Repletus est Spiritu sancto. »
Manus plasmans, et formans, operans, protegens : plasmans quidem in conceptione, formans in sanctificatione, operans in virtutum perfectione, protegens in asperrima Sacerdotum et Pharisæorum et Scribarum redargutione.
De prima dicitur, Jerem. xvii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Job, x, 8 : Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu.
De manu formante, Jerem. 1, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te. Et intelligitur de forma gratia. Psal. cxvii, 73 : Manus tuæ fecerunt me, hoc est, formaverunt me.
De manu operante dicitur, Isa. lxiv, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos : quia sine eo nihil possumus facere.
De manu autem protegente, Isa. xlix, 2 : In umbra manus suæ protexit me.
His igitur modis, quia « manus Domini erat cum illo, » ad mirabilia ostendenda, sicut dicitur, I Esdræ, vii, 6 : Et dedit ei rex, secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. Et in eodem, infra, §. 28 : Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, etc.
Spiritus sanctus hic non quoad habitum accipitur, sed quoad actum : secundum habitum enim prius habuit Spiritum sanctum, sed hic secundum actum tetigit eum, et incepit diffundi in ipso. Ad Roman. v, 3 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Cum enim audiret, et videret, et sentiret in eo tot mirabilia, tum ex oraculo Angeli, tum ex visitatione Beatae Virginis, tum etiam ex gestu et exsultatione pueri, tum ex congratulatione cognatorum et vicinorum, tum etiam ex vaticinio uxoris, quasi multis psaltibus concrepantibus tactus est spiritu prophetico : sicut Eliseus, IV Reg. ui, 15, qui dixit : Adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Omnibus enim psallentibus impossibile est donum sancti Spiritus non tangere cor ad novam devotionem.
Et ideo dicitur quod « repletus est Spiritu sancto, » quando Spiritus sanctus diffudit in eo donum devotionis.
« Et prophetavit. »
« Et Zacharias, pater ejus, repletus xiii
Congruus ordo ut prius impleatur quis 11
<--- Page Split --->
Spiritu sancto, et postea prophetet. Sic enim accidit in Apostolis, Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et caperunt loqui. Sic etiam praecepti Dominus, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et cum accepissent Spiritum sanctum missi sunt ad praedicandum.
Hoc etiam notandum est, ut dicit Glossa, quod magna largitas est divinae pietatis. Ecce enim loquela quae sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiae restituta est credenti. Quod enim Zacharias in praemissis et surdus dicitur fuisse, hoc etiam falsum est, in quantum auditus ordinatur ad loquelam, quia sine auditu non valet locutio. « Locutio « enim, ut dicit Basilius, est ut nobis « invicem affectus et intentiones nostras « pandamus. »
Et ad hoc idem est locutio : « Dicens, » in gratiarum actione, et cunctis ea quae creditit nota faciendo. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Psal. cxy, 10 : Credidi propter quod locutus sum. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem
Est autem attendendum, quod Elisabeth repleta Spiritu sancto paucis prophetavit, sed Zacharias repletus Spiritu sancto plura dixit. Et hoc congruit, I ad Corinth. xiv, 34 et 35 : Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui :... si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. I ad Timoth. ii, 11 : Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Unde Glossa : « Elisabeth paucis, Zacharias multis praedicat vel prophetat. Uterque Spiritu sancto repletus loquebatur : sed disciplina servatur, ut mulier magis discere studeat quae divina sunt quam docere. »
Istud canticum in duo dividitur : in quorum primo beneficia generalia gratias agens commemorat : secundo, tangit specialia facta circa puerum.
Circa generalia duo facit : primo enim enumerat, secundo tangit finem.
In enumeratione iterum tangit duo : gratiarum videlicet actionem, et gratias de quibus grates agit.
Gratiarum actio ponitur in hoc quod dicit :
« Benedictus, etc. »
Benedictus, inquam, cum in ipsum per relationem bonum suum est dictum. Sic enim fluminis impetus bonitatis Dei large fluens in nos, laetificat civitatem Dei 1. Et sicut dicitur, Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium,... in aquas plurimas redundavit, scilicet gratiarum : ut in ipsum per gratiarum actionem, et nostri reductionem revertatur. Tob. xii, 20 et 18 : Vos benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. Ipsum benedicite, et cantate illi. Eccli. xlui, 32 et 33 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
Sic ergo sit benedictus
« Dominus, »
Qui possidet omnia humilia, solus altus omnibus superpositus. Proverb. viii, 22 : Dominus possedit me in initio viarum suarum. Sapient. ix, 5 : Servus tuus sum ego, et filius ancillae tua.
« Deus, » qui creavit. Eccli. xlui, 37 : Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Psal. cxxxv, 3 et 4 : Confitemini Domino dominorum,... qui facit mirabilia magna solus.
« Israel, » Cujus non est, nisi per be-
<--- Page Split --->
neficium. Exod. iii, 15 : Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum. Semper enim est benefacturus Deus, et beneficentia largitatis ejus non finitur. Deuter. xxxii, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? Est autem Dominus servi volentis percipere et observare legem Domini sui, sicut dicit Augustinus. Et ideo ab initio non dicitur Dominus nisi formatione hominis : quia bos, vel asinus non est servus. I ad Corinth. ix, 9 : Numquid de bobus cura est Deo ? Glossæ ibidem : « De bobus et cæteris brutis non est cura Deo, ut eis legem imponat : sed de homine talem curam gerit. »
Legem ergo ponens est « Dominus Deus, » aut observationes legis discutiens. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
« Israel » autem est per benedictionem, quia ejus totum semen est in benedictione : cui populo etiam notitiam suam ostendit. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israel, quia et hic notitiam novæ gratia exhibuit. Psal. cxLVII, 20 : Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis.
Sic ergo : « Benedictus Dominus Deus Israel. »
« Benedictus Dominus Deus Israel. »
Quare autem benedictus sit, subjungit, quinque beneficia commemorans : visitationis per carnis assumptionem, redemptionis per passionem, erectionis potestatis per Ecclesiæ exaltationem, veritatis promissæ per promissorum impletionem, salvationis per periculorum evasionem.
De primo dicit :
« Quia visitavit. »
Glossa : « Apparens in carne, quos longius a se recedentes justificata carne curavit. » Ergo visitavit sicut medicus infirmum, sicut largus benefactor pauperem tribulatum, sicut magister discipulum, sicut sponsus sponsalem amplexum, sicut prælatus subditum, sicut pastor gregem desolatum, sicut vinitor suam vineam, sicut paterfamilias operarium. Medicus quidem in infirmo quærit sanitatis signum, beneficus in paupere tribulato subventionis solatium, magister in discipulo professionis studium, sponsus in sponsa amoris amplexum, prælatus in subdito disciplinæ moralis profectum, pastor in grege fecunditatem et utilitatem pecorum, vinitor in vinea jucunditatis fructum, paterfamilias in operario sive servo sive filio sive mercenario actum operosum.
De visitatione infirmi præcipitur, Matth. xxv, 36 : Infirmus fui, et visitastis me Augustinus : « Magnus advenit « medicus, quia magnus ubique ja- « cebat ægrotus. » Matth. ix, 12, dicit de se : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et ideo tulit corpus suum et animam tamquam pyxidem gratiarum : quod Maria significavit, Joan. xii, 3, quæ fracto alabastro fudit unguentum super caput ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Pyxis enim, corpus : unguentum, gratia : domus impleta, Ecclesia. Eccli. xxxviii, 1 et 2 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. A Deo est enim omnis medela. Et, ibidem, §. 7 : In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
De visitatione benefactoris, Jacob. 1, 27 : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, t immaculatum se custodire ab hoc sæulo. Exod. iii, 7 et 8 : Vidi afflictio-
<--- Page Split --->
nem populi mei in Ægypto : et clamorem ejus audivi :... et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum.
De visitatione magistri dicitur, infra, in eodem, yj. 78 et 79 : Visitavit nos oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Isa. L, 4 : Dominus erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Joan. xm, 13 : Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. Et, Matth. xxm, 10 : Magister vester unus est. Joan. m, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.
De visitatione sponsi, Judicum, xv, 1 : Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticea messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hodum de capris. Samson, sol fortis, Christum significat : uxor autem, genus humanum, cui tulit hodum sacrificium pro peccatis offerendum : de capris, de similitudine peccatorum sumplum. Genes. t, 24 : Deus visitabit vos : asportate ossa mea vobiscum. Voluerunt enim patres esse in illa copula, qua Deus sponsam sibi humanam naturam visitavit, et non cum Ægyptiis sepulti manere.
De visitatione praelati, Job, x, 12 : Visitatio tua custodivit spiritum meum. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exallet in tempore visitationis.
De visitatione pastoris, Ezechiel. xxxiv, 12 : Sicut visitat pastor gregem suum,... sic visitabo oves meas. Proverb. xxvii, 23 : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.
De visitatione vinitoris, Psal. lxxix, 15 et 16 : Respice de cælo, et vide, et visita vineam istam : et perfice eam quam plantavit dextera tua. Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ.
De visitatione patrisfamilias, I Reg. xvn, 18 : Fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt,
disce. Genes. xxxvn, 14 : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur.
Primum fecit Christus ut medicus per gratiam sacramentalem : secundum, ut dives magnificus per dona virtutum : tertium, ut sapientia Patris per doctrinae verbum : quartum, ut Ecclesiæ sponsus per amoris osculum et amplexum : quintum, ut Ecclesiæ caput per motus et sensus in corpus Ecclesiæ influxum : sextum, sicut pastor bonus per pastorale officium : septimum, sicut plantator cælestium gaudiorum : octavum et ultimum, sicut cultor meritorum bonorum. I ad Corinth. m, 9 : Dei agricultura estis.
Attende autem, quod in visitatione sunt consideranda septem : quorum primum est, ut sine verbo corda præparare non veniat. Secundum, ut seipsum primo discutiat, et secundum se visitet alios. Tertium, ut finem debitum visitationi contingat. Quartum, ut spiritus eorum quos visitat semper custodiat. Quintum, ut sciat quid corrigat. Sextum, ut sicut pater corrigibiles puniat. Septimum, ut sicut judex gladio incorrigibiles præcidat.
De primo dicitur in Psalmo lxiv, 10 : Visitasti terram, et inebriasti eam : multiplicasti locupletare eam. Quod de irrigatione doctrinae intelligitur.
De secundo, Job, v, 24 : Visitans speciem tuam, non peccabis, hoc est, considerans teipsum. Ad Galat. vi, 1 : Vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu teneris.
Finis autem visitationis est triplex : quorum primus est in moribus, ut visitati effulgeant in moribus inter electos Dei. Secundus, ut de emendatione laetentur in plebe Dei. Tertius, ut in eis accrescat laus Dei. Et haec notantur in una auctoritate, in Psalmo cv, 4 et 5 : Visita nos in salutari tuo : ad videndum in bonitate electorum tuorum : ecce primum. Ad latentdum in laetitia gentis
<--- Page Split --->
tuæ : ecce secundum. Ut lauderis cum hæreditate tua, etc., ecce tertium.
De quarto, scilicet de custodia spiritus, Job, x, 12: Visitatio tua custodivit spiritum meum. Unde etiam Apostolus etsi fornicatorem tradidit Satanae, I ad Corinth. v, 3, tamen fecit hoc in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
De quinto, quod scilicet sciat quod non nisi iniquitatem corrigat, et non aliquid aliud persequatur. Psal. lxiii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Non dicit : Quia operati sunt, quia illi forte penitent, sed qui nunc in praesenti operantur : illi enim non sunt correcti.
Sextum est, ut sciat qualiter corrigat corrigibiles qui sunt filii, ut dicit Psalmus lxxxvii, 33 et 34 : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum : misericordiam autem meam non dispergam ab eo.
Septimum, ut sciat qualiter præcidat incorrigibiles, Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus... super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. Vectis, rigidus est et inflexibilis : tortuosus, est dolosus et in astutiis ambulans ; cetus autem in mari, est arrogans, qui se magnum reputat, et in amaritudine seditionum confidit.
vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.
De copiositate, in Psalmo cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Dapsile autem sive non refutabile est, sicut id quod de gazophylacio Dei sumptum est, Psal. cx, 9 : Redemptionem misit, scilicet Dominus, populo suo, mandavit in æternum testamentum suum.
Damnum etiam solvit et restituit, sicut dicitur, Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas.
Pignus etiam recuperat, hoc est, captivitatem liberat, Infra, xi, 22 : Si autem fortior eo supervenens vicerit eum, scilicet fortem, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, etc. Ad Ephes. iv, 8 : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem.
Sic ergo fecit redemptionem « plebis suæ, » quæ paupercula fuit. Psal. x sec. Hebr. 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Plebeii enim sunt pauperes de vulgo. Jacob, ii, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
Omnibus his modis in se, et suis visitavit nos.
« Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. »
« Et fecit redemptionem plebis suæ. »
Per suæ crucis passionem, et pretii solutionem. Pretium autem redimens debet esse pretiosum, abundans sive copiosum, dapsile non refutabile, damnum solvens, et pignus recuperans. Et hæc quinque fecit pretium redemptionis nostræ.
De pretiositate ipsius habetur, I Petr. 1, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro,
Ecce tertius effectus gratiae de erectione potestatis.
Et hoc est quod dicit : « Et erexit, » hoc est, exaltavit, hoc sursum erigendo, « cornu, » quod signum est ecclesiasticae potestatis, « salutis, » quia salus est in ecclesiastica potestate, « nobis, » hoc est, ad nostram utilitatem.
In cornu autem notantur natura, positio, usus, et collatio quam confert animali.
Natura est, quia mollificatur caliditate,
<--- Page Split --->
et riget frigido, et non liquescit umquam. Et sic potestas regni Christi qua» mollificatur charitate sicut igne, et perlucida est veritate, et non liquescit remissione, nec frangibilis est terrore : sed rigescit contra eos qui frigidi sunt charitate. II ad Corinth. xiii, 8 : Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Et, ibidem, parum infra, 1. 10 : Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Sic ergo charitate mollescit, et veritate lucet, et contra frigidum cor et tenebrosum riget.
Positione autem est altum, quod non inclinatur vilibus intus vel affectu carnali, I Reg. ii, 1 : Exaltatum est cornu meum in Deo meo.
Usus autem cornu est in arma. Ecclesiastica etiam potestas est arma quibus vincuntur hostes Ecclesiæ. Psal. cxxxii, 17 et 18 : Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea, hoc est, fortitudo mea.
triarcharum potestatem unam habentium, quae est regni Christi. Hoc cornu regni Christi ventilat inimicos, sicut dictum est 1.
Sic ergo crexit nobis cornu salutis, et hoc « in domo, » hoc est, in familia « David, » de qua carnem assumpsit, « pueri sui. » Hoc enim regnum infrangibile et incomminui bile est : sicut dicitur, Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et in signum hujus David cornu olei inunctus est 2 : Saul autem, cujus regnum corruptibile est, inunctus est lenticula olei 3. Lenticula autem est vas fictile, comminui bile. Sic enim David fuit puer suus, quia secundum cor Dei electus est. I Reg. xiii, 14 : Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum, scilicet qui faciet omnem voluntatem suam.
« Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus. »
Confertur autem animali cornu gratis a Deo, contra eos qui dicunt, Amos, vi, 14 : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
Dicitur autem cornu singulariter, et non cornua : quia principatus ecclesiasticae potestatis unus est, licet particulares potestates eorum in partem sollicitudinis vocatae, sint multae. Et ideo mitra episcoporum duo habet cornua propter duo testamenta, vel propter duas potestates clavium. Mitra autem summi Pontificis, qua coronatur quando electus est, non habet nisi unum : sicut sacrum diadema monarchae non habuit nisi unum cornu. Psal. xci, 11 : Exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Et ideo dicitur Christus filius unicornium, hoc est, pa-
Ecce tangit hic quartum effectum gratiae qui est veritatis, dicens : « Sicut locutus est. » Quasi dicat : Erexit nobis cornu salutis, « sicut locutus est, » enuntiatione immobilis veritatis, « per os. » Singulariter dicit, quia omnes Propheta uno ore, hoc est, uno Spiritu sunt locuti. II Petr. 1, 21 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Isa. 1, 30 : Os Domini locutum est.
« Sanctorum » prophetarum, quia prophetae quidam fuerunt non sancti : sicut Balaam, Numer. xxii, xxiii et xxiv : et Sedecias, III Reg. xxii, 14, qui Spiritu sancto saepe locuti sunt falsa : et ideo talibus non in omnibus creditur. III Reg. xxii, 22 : Ero spiritus mendax in
<--- Page Split --->
ore omnium prophetarum ejus. Sed sancti prophetae non dixerunt nisi verum. Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et, ibidem, 3. 17 : Suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Deuter. xvii, 13 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
« Qui a sæculo sunt, prophetarum ejus, » hoc est, ab initio sæculi : quia licet non prophetaverunt patriarchæ ab initio sæculi verbis, factis tamen prædicaverunt. Sicut Adam, Abel, Henoch, Noë, Seth, et cæteri. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum, hoc est, in operibus. Ad Hebr. 1, 1 : Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis.
7 1
« Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. »
Tangit quintum effectum gratiae, qui est evasio periculi inimicorum. Inimici autem sunt duplices : homines, et daemones. Daemones antiqui sunt hostes : homines autem novi, qui daemonibus concitati nos persequuntur.
Et hoc est quod dicit : « Salutem, » in nomine Jesu qui salus, vel salvator, vel salutaris interpretatur. Act. iv, 12 : Non aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. « Salutem » ergo periculi evasionem habemus in Jesu nos visitante, qui erexit cornu salutis nobis. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus. Jerem. xxxi, 11 et 12 : Redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. Et venient, et laudabunt in monte Sion : et confluent ad bona Domini, etc. Psal. xxxvi, 39 et 40 : Salus justorum a
Domino : et protector eorum in tempore tribulationis. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos : et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Et hoc est quod subdit : « Ex inimicis nostris, » quia multi sunt. Psal. iii, 2 et 3 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. Singula enim vitia persuadentes, singulæ sunt acies inimicorum. Isti sunt exercitus regis Syriæ, missus ad capiendum Eliseum 1. Isti sunt etiam exercitus Ægypti, egressus ad persequendum filios Israel 2.
Et tangit inimicos veteres :
« Et de manu, »
Hoc est, de potestate, « omnium, » qui tamen multi sunt, « qui oderunt nos. » Odium est inveterata ira, ut dicit Gregorius. Et isti daemones inveteratam iram contra nos habentes, Apocal. xii, 12 : Væ terræ et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequititiae in cælestibus. Sic ergo sunt inimici et odientes, ex quibus salvamur, sicut dicit Psalmus xliii, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Sunt autem inimici, caro et mundus. Odientes autem nos, daemones. Caro quidem ut domesticus hostis movet seditiones. Mundus autem insurgens facit conturbationes et impeditionos. Daemones aperti hostes insurgunt ad bella. Unde dictum est :
« Mundus, caro, daemonia, Diversa movent preelia. Incursu tot phantasmatum Turbatur cordis sabbatum. »
<--- Page Split --->
Caro autem per quatuor oppugnat, et quatuor nos perficientia impugnat. Quatuor quibus oppugnat sunt ponderositas, opacitas, infirmitas, et fomitis malignitas. Ponderositate oppugnat ad bonum habilitatem, opacitate oppugnat intellectum ad veritatem, infirmitate oppugnat robur ad virtutem, fomitis mala igneitate oppugnat ad honestum et expediens naturalem voluntatem, qua quis condelectatur legi Dei secundum interiorem et naturalem hominem 1.
De pondere dicitur, Isa. lviii, 6 : Omne onus dirumpe. Et, ibidem : Solve fasciculos deprimentes, qui sunt in carne ex malo contracto per originale, et ex malo contracto per actuale. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Ad Hebr. xii, 1 : Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.
De opacitate dicitur, Sapient. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
De infirmitate, Matth. xxvi, 41, et Marc. xiv, 38 : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Daniel, x, 16 : Soluta sunt compages mea, et nihil in me remansit virium.
De mala fomitis igneitate, ad Roman. vii, 23 : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mea, et captivantem me in lege peccati qua est in membris meis. Ibidem, 1. 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.
Propter istas quatuor cohortes inimicorum in corpore existentium exclamat Apostolus, ad Roman. vii, 24 et 25, dicens : Infelix ego homo ! quis me libera-
bit de corpore mortis hujus ? Et respondet : Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ac si dicat : Ille qui erexit cornu salutis nobis, ille et non alius liberabit.
Mundus etiam nos impugnat per quatuor, et oppugnat in nobis quatuor. Quatuor quibus oppugnat, sunt excellentia dignitatum, divitiæ cupiditatum, deliciæ voluptatum, et spectacula vanitatum. Excellentia dignitatis expugnat in homine humilem sui status cognitionem. Divitiæ cupiditatum expugnant naturalem Dei donorum communionem. Deliciæ voluptatum expugnant necessitatis humanæ sufficientiam. Spectacula vanitatum per occupationem animæ in vanis, expugnant bonorum studiorum diligentiam.
De primo dicitur, Isa. xiv, 13 : In celum consendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti. Sicut enim dicit Psalmus lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : et nusquam ponit terminum.
De secundo dicitur, Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. Psal. lxi, 11 : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
De tertio dicitur, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Daniel. xiv, 5 : Non videtur tibi esse Bel vivens Deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ? Et de luxuria, Numer. xxv, 3 : Initiatus est Israel Beelphegor : et ita deceperunt nos insidiis per idolum Phegor. Phegor est idolum tentiginis, et pingebatur extenso veretro ad coeundum : in cujus templo sacerdos fuit Maacha, mater Asa regis 2.
De his tribus simul dicitur, I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, quoad voluptatem, et concupiscentia oculorum, quoad cupidi-
<--- Page Split --->
tatem, et superbia vitæ, quoad honoris dignitatem. Proverb. xxx, 13 et 16 : Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit. Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Infernus hic dicitur superbia diaboli : per metonymiam enim continens ponitur pro contento. Os autem vulvæ est voluptas deliciarum. Terra quæ non saturatur, est avaritia quoad actum retentionis illicite acquisitorum. Ignis autem qui numquam dicit : Sufficit, eadem avaritia est quoad secundum actum ipsius, qui est acquisitio injustorum lucrorum.
De vanitate autem spectaculorum in ludis, et aliis multis, dicit Ecclesiastes, 1, 2 : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Et dicit quinquies vanitatem : quia quinque sunt vana ab omni studio retrahentia. Vana enim exercitia sunt choreæ, et torneamenta, et hujusmodi : ludi vani, sicut musica vana, et hujusmodi : societates vanæ cum hominibus vanis : pulchritudines vanæ ut pratorum et mulierum : et sollicitudines vanæ de non conferentibus ad bonam vitam.
Similiter autem et dæmones qui nos oderunt, movent bella quadruplici odio : odio gratis inflicto, odio iniquo, odio pro amore debito reddito, et odio pertinaci. Odium gratis inflictum, est odium cum invidia quæ persequitur bonum. Odium iniquum, est odium contra naturam, quam æquum est diligere. Odium pro amore inflictum, est odium contra grattudinem quæ debetur benefactori. Odium pertinax, est irre implacabilis.
De primo dicitur in Psalmo cxix, 7, et Joan. xv, 23 : Odio habuerunt me gratis. Psal. cxix, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
De secundo dicitur in Psalmo xxiv, 19 : Odio iniquo oderunt me. Psal. cxvii, 161 : Principes persecuti sunt me gratis. III Reg. xix, 14 : Derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam.
De tertio dicitur in Psalmo cvn, 4 et
3 : Pro eo ut me diligerent, hoc est, diligere deberent, detrahebant mihi : ego autem orabam. Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Jerem. xvn, 20 : Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ ? Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
De quarto dicitur, Habacuc, ii, 3 : Dilatavit quasi infernus animam suam : et ipse quasi mors, et non adimpletur. Non enim ponit finem malis. Job, xvi, 3 : Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est si loquaris ?
Sic ergo fecit salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.
Se quitur :
« Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti. »
Hoc est secundum primæ partis cantici, in quo ponit usum sive utilitatem præcedentium quinque quæ fecit.
Dividitur autem in duo. Fecit enim præcedentia, ut perficeret in nobis inchoatam in illis nostris patribus misericordiam, et ut ostenderet promissæ gratiae immobilitatem.
De primo quidem dicit sic : « Ad faciendam. » Sic continua : Erecti nobis cornu salutis visitando et redimendo, « ad misericordiam, » inchoatam per promissa, « cum patribus nostris faciendam, » hoc est, perficiendam in nobis. Sic enim dicitur Ecclesiæ in Psalmo xliv, 17 : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, hæredes solvendæ promissionis factæ patribus. Misericordia enim fuit, quod nullis nostris meritis promisit, et multis nostris obstantibus demeritis exhibuit. Deus enim nulli obligatur, et nulli aliquid debet, ut dicit Hieronymus, sed sibi omnis creatura debet totum quod est, et quod
<--- Page Split --->
habet, et quod potest : quia ipse fecit nos, et non ipsi nos. Unde nihil habemus dicere nisi illud Threnorum, nii, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti : quia non defeceruni miserationes ejus. Et illud Psalmi xxxii, 3 : Misericordia Domini plena est terra. Et si aliquando propter demerita iratus est, tamen misertus est nobis. Unde unus patrum dixit, Genes. xxxii, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate. Iste sunt enim misericordiae de quibus dicit David, Psal. lxxxviii, 2 : Misericordias Domini in æternum cantabo. Et, Psal. xxiv, 10 : Universæ viae Domini misericordia et veritas.
Unde subjungit :
« Et memorari testamenti sui sancti. »
Et hoc est secundum istius particulae : et habet duos paragraphos, quorum primus est de veritate simplicis promissionis.
Dicit ergo : « Et memorari, » hoc est, ut memor sit « testamenti sui, » immobilis ordinationis voluntatis suæ, « sancti, » hoc est, firmi et immobilis. Ad Hebr. ix, 17 : Testamentum in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Sed hoc est ideo quod humana voluntas mobilis est, et nulla est immobilis nisi ultima, quia illi non supervenit alia : non autem fit ultima nisi per mortem. Sed omnis voluntas beneplaciti in Deo est immobilis, quia beneplacitum Dei mutari non potest : et ideo voluntas beneplaciti in Deo testamentum est.
Et hoc est quod dicit : « Memorari, » hoc est, ut memoretur, quia diu fecerat ac si esset oblitus. Unde, Psal. xliii, 23 et 24 : Exsurge, quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostræ et tribulationis nostræ ? Psal. xii, 1 : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? Isa. xlix, 14 : Dixit
Sion : Dereliquid me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Ut hoc ergo amoveat, dicit : Et memorari testamenti sui sancti, » hoc est, firma et confirmatae promissionis suæ. Quod enim primum est misericordiae divinae, hoc per promissionem exhibitam factum est veritatis : quia sic justificatur, hoc est, verificatur in sermonibus suis. Ad Titum, 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Ad Roman. nii, 4 : Est autem Deus veraz : omnis autem homo mendaz. Hoc est quod perit, Eccli. xxxvi, 17 : Suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores.
Quia autem dupliciter loquitur Deus, scilicet, secundum sententiam verborum, sumens causam locutionis ex opere nostro. Et hoc aliquando mutat. Loquitur etiam et ex consilio suo quod est immobilis prædestinatio futurorum. Mutat autem Deus aliquando sententiam quam verba faciunt, eo quod illa est comminatio sumpta ex opere vel promisso : sicut patet in hoc quod dicit, Jonæ, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et illud Isaiæ, xxxviii, 1 : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. Quod tamen mutatum est. Et ratio additur, Jerem. xviii, per totum : ubi dicit Dominus, quod si mala comminatur alicui genti, et illa gens pœnitentiam egerit, quod et ipse Dominus pœnitebit de verbo suo, et non inducet malum. Et si bona promittit, et illa gens perversa egerit malum, revocabit verbum suum, et inducet malum. Quia sicut lutum est in manu figuli, sic nos sumus in manu Domini. Quamvis enim figulus incipiat vas facere super rotam in honorem : si lutum est nodosum et malum lutum, ex figulo confringitur, et facit vas in contumeliam. Et e contra : si incipit facere vas in contumeliam, si præter spem aptatur lutum, et exhibet se ad honorem, conversus figulus facit inde vas ad honorem. Sed quando loquitur Dominus non ex opere nostro, sed ex suo eterno consilio, numquam mutatur. Ho-
<--- Page Split --->
mo autem nescit, utrum ex sententia tantum, vel ex consilio loquatur : et ideo dubitat utrum sermo Dei immobilis sit : propter quod propter infirmitatem dubitationis hominis, Deus apposuit verbo suæ simplicis promissionis jusjurandum. Et hæc fuit causa quare Deus juravit.
Et hoc est quod dicit :
« Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. »
Attende autem, quod juramentum nihil aliud est, nisi confirmatio veritatis mobilis, de qua dubitari potest, per invocationem veritatis immobilis. Et cum immobilis veritas non sit nisi in Deo, non potuit Deus jurare nisi per semetipsum. Homines mobilem habentes veritatem in semetipsis per majorem sui jurant : sed cum Deus jurat per semetipsum, tunc super veritatem sententiæ invocat veritatem sui consilii, quæ est immobilis. Unde, ad Hebr. vi, 16 et 17 : Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis suæ hæredibus immobilitatem consilii sui, quia non habuit per quem juraret majorem, interposuit jusjurandum, scilicet juravit per semetipsum. Et hæc fuit causa quare opportunum fuit quod Deus juraret, et quod juraret per semetipsum.
Attende iterum, quod duo sunt in substantia juramenti : dicta veritas mobilis, et confirmans veritas immobilis. Et hæc duo sunt de per se bonis. Et ideo juramentum est per se bonum et optimum. Est autem frequentia ejus prohibita propter incautelam. Hominis enim dictum est valde mutabile, cum omnis homo sit mendax, quando loquitur ex propriis. Et ideo valde timendum est, ne invocetur ad confirmandum divina veri-
tas super hoc, quod divinæ veritati non congruit. Et ideo dicitur, Eccli. xxiii, 9 : Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.
Adhuc autem, sicut dicitur, Jerem. iv, 2, tres sunt comites juramenti : judicium, veritas, et justitia. Judicium quidem quo discernat quid, quando, qualiter, et qua de causa jurandum sit. Veritas autem scita quæ est ita sicut res habet. Justitia autem quam ordo causæ et juris expostulat : quando videlicet judex exigit juramentum propter incredulitatem agentis, tunc etiam homo meritorie jurat. De hoc autem et similibus multa notata sunt a nobis super illud Matthæi, v, 34 : Ego autem dico vobis non jurare omnino 1.
Hoc ergo est quod dicit :
« Jusjurandum. »
Et hoc est secundum illius partis, in quo tangit suæ veritatis plenitudinem.
Tangit autem tria : juramenti confirmationem, et quid juravit, et propter quid.
De juramento autem dicit sic : « Jusjurandum quod juravit. » Psal. cix, 4 : Juravit Dominus, et non pænitebit eum. Quid autem Abrahæ juravit, habes, Genes. xii, 2 et 3, et xv, 3, et xxii, 16 et 17 : Per memetipsum juravi, dicit Dominus ; quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi. Jerem. xi, 4 et 5 : Ero vobis in Deum, ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle. Et in hoc falluntur hæretici dicentes, quod Deus sicut omnipotens jurare potuit, sed nobis jurare interdixit. Quia omnis actus quem nobis communicabilem Deus fecit, non facit Deus nisi exemplum nobis dando : sed incommunicabiles nobis actus, sicut miracula, facit ut nos in sui trahat admirationem.
Sic ergo jusjurandum habuit.
1 Cf Enarrationem in cap. v Matthæi, § 34.
<--- Page Split --->
« Ad Abraham patrem nostrum, »
Et redditum. Ad Hebr. vi, 17 et 18 : Consilii sui interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus. Duae autem res immobiles sunt promissionis veritas, et jurisjurandi. Abraham ideo nominat, eo quod ipse primus fuit cui ista promisit, licet non primus fuerit cui juraverat. Ante eum enim juravit Noe, sed non de promissione seminis. Dicitur autem Abraham in hoc pater noster, quia promissionem acceperit ante circumcisionem in præputio, et post circumcisionem. Ante quidem, Genes. xii, 2 et 3, et xv, 5. Post autem, Genes. xviii, 10 et xxii, 18. Et reddit Apostolus causam, ad Roman. iv, 11 et 12 : Ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam : et sit pater circumcisionis, etc.
Hoc est igitur quod dicit : « Ad Abraham patrem nostrum. »
Sequitur quid juravit :
« Daturum se nobis, »
Hoc est, quod daret se nobis, quia dando se nobis, omnia nobis secum donavit. Ad Roman. viii, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Dedit autem se nobis in medicamentum, in cibum, in refugium, in redemptionis pretium, in laboris præmium.
De primo horum, Eccli. xxiv, 41 : Ego quasi fluvii Dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Dioryx interpretatur medicamentum generationis. Et quatuor fluvii sicut flumina paradisi de corpore Christi exiverunt : sudores sanguinei, fluvius sanguinis de vulneribus quinque, fluvius aquæ de latere Christi, fluvius lacrymarum in oratione. Ad Hebr. v, 7 :
In diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
De cibo, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
De refugio, Psal. lxxxix, 1 : Domine, refugium factus es nobis.
De redemptionis pretio, I ad Corinth. vi, 20 : Empti estis pretio magno : glorificate et portate Deum in corpore vestro.
De laboris præmio, Genes. xv, 1 : Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Medicamen quidem est in peccati infirmitate, cibus in spiritualium virium ex longa famis squalore destitutione, refugium in tentationis tribulatione, merces in reatus obligatione, præmium autem in meritorum lassitudine.
« Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. »
Ecce hic tangit propter quid juravit se daturum nobis : quia scivit quod sine ipso nihil potuimus facere ' . Causa ergo est, ut serviamus illi.
Et ideo tria dicit : primum est modus servitutis, qui est in liberatione ab impedientibus, et retrahentibus a servitio : secundum est ipsa servitus qua servimus : tertium est modus serviendi per expedientia ad serviendum.
Modus autem qui est per liberationem ab impedientibus, est ut sine timore et sine causa timoris serviamus.
De primo dicit :
« Ut sine timore, »
Supple, mundano, humano, et servili. Timor mundanus est quo aliquis deserit
<--- Page Split --->
veritatem timore perdendarum rerum humanarum : unde de Sanctis hunc timorem postponentibus dicitur, ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Timor humanus est quo aliquis propter timorem corporis deserti veritatem. Luc. xii, 4 et 5 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam 1. De utroque istorum timorum simul dicitur Job, ii, 4 : Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua.
De timore servili qui est, ut dicit Beda, cum poena judicis sic timetur, quod facies judicis non amatur : in quo vivit peccandi voluntas, et sequeretur in quo opus, si speraretur impunitas. Et de hoc dicitur, I Joan. iv, 18 : Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem.
Sic ergo sine timore, sed non sine timore casto et sancto, filiali. De his enim dicitur, Psal. ii, 11 : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Proverb. xxvii, 14 : Beatus homo qui semper est pavidus. Ad Roman. xi, 20 : Noli altum sapere, sed time. Beatus Bernardus : « Experimento didici quod nihil « tantum valet ad gratiam Dei acquiren- « dam, retinendam, recuperandam, quam « numquam altum sapere, sed timere. »
« De manu. »
Tangit causam timoris ablatam.
« De manu. » Duæ sunt manus « inimicorum » dæmonum : quarum una est potestas nocendi, altera potestas malum suggerendi sive tentandi. Potestas utraque justa est : quia a Deo propter pro-
fectum justitiæ promissa et ordinata est.
De prima dicit, Job, i, 12 : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Hæc manus composita est ex quinque, quasi ex digitis. Est enim nocendi potestas in rebus, in corpore, in fama, in proposito boni, et vexandi animas in inferno vel purgatorio post mortem. Et hæc omnia facit aliquando per se diabolus : et aliquando per malos homines, sicut per membra sua. Unde, Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Potestas tentandi est, de qua in Psalmo xxxv, 12 : Manus peccatoris non moveat me. Prima est manus tenens, et secunda est manus impellens. Et hæc etiam componitur ex quinque quasi digitis : est enim tentatio levis et aperta, et levis occulta, et gravis et aperta, gravis et occulta : et ea quæ judicatur non esse tentatio, quæ tanto periculosior quanto non sentitur, et ideo non cavetur.
De hac igitur manu inimicorum sumus « liberati. » Joan. viii, 36 : Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.
Sequitur :
« Serviamus illi. »
Hoc enim dignum est et justum, æquum et salutare. Dignum quidem, quia Pater : justum, quia Dominus : æquum, quia beneficus : salutare, quia servire Deo est regnare. Dignum enim quod Pater a quo sumus, et quidem de suo in nobis habet imaginem, videlicet in qua creati sumus. Dominus autem, cujus nati sumus, quia nos emit. Beneficus autem qui omnia nobis dedit, et qui nobis cum non teneretur, servivit. Salutare, quia suum servitium non facit servitutem, sed de servo facit liberum, et de libero dominum, et de domino regem in honore regio fulgentem. De primo horum dicitur, ad Hebr. xii, 9 et 10 :
<--- Page Split --->
Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri, spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Luc. xv, 29 : Dixit filius patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi.
Justum autem est servire Domino. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius an- 'cillæ tuæ. Judith, uu, 6 : Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro.
Æquum est servire benefico, qui nos suis donis et obsequiis prævenit. Donis quidem per sua omnia, et per suos serviens nobis. Per sua quidem, Matth. v, 43 : Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Per suos Angelos custodes, ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis? Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Prævenit etiam obsequiis. Isa. xlui, 24 : Servire me fecisti in peccatis tuis. Ad Philip. ii, 7 : Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Psal. lxxx, 7 : Manus ejus in cophino servierunt. Unde æquum est servire sibi. Sic enim dicit, Isa. xlix, 3 : Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Sic enim beneficiis et donis format nos ex utero servos sibi 1.
Salutare etiam est : quia non servitur ei nisi in usu virtutum intellectualium et moralium. Et quanto sumus magis in usu illarum, liberiores efficimur, de servitute vacuati, et de liberis efficimur domini, et de dominis reges. Et hoc patet : dicit enim Aristoteles, quod servus est qui impeditis viribus et operationibus
impotens est regere seipsum, sed indiget regimine alieno. Liber autem qui in regimine causa sui est, et sufficit sibi : sed nullo bono habitu regiminis supponitur alteri. Dominus autem qui possessione bonorum et pulchrorum supponitur multis, et sibi sufficit et subjectis. Rex autem in quo clarent tam divina bona quod suis bonis sufficit genti. Cum igitur, Joan. vni, 34, dicatur : Qui facit peccatum, servus est peccati, et deprimitur pondere servitutis : per servitium Dei deposito peccato redditur liber. Ad Galat. v, 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. De liberis autem, bona gratiarum cumulando, efficimur domini et principes. Isa. xxxu, 5 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major, hoc est, dominus. Et infra, §. 8 : Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit. De dominis autem et principibus efficimur reges, adveniente in nos regno cœelorum. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Isa. xlix, 7 : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israel qui elegit te.
Sic ergo serviamus illi.
Etiam tangit modum serviendi per informationem ad bonum dicens :
« In sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. »
Tangit autem quatuor. Tangit quoad se, sanctitatem : quoad proximum, justitiam : quoad Deum, intentionem rectam : quoad acquirendam beatitudinem, perseverantiam.
De primo dicit : « In sanctitate, » hoc est, corporis et cordis munditia. Levit. xix, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Ad Hebr.
<--- Page Split --->
xii, 14 : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniarn, sine qua nemo videbit Deum. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Quoad proximum dicit : « Et justitia. » Unde justitia dicitur lux. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.
Quoad rectam intentionem dicit : « Coram ipso, » hoc est, coram Deo : ita, ut dicit Gregorius, « quatenus opus « nostrum sit ad aedificationem proximi « in publico, intentio autem qua soli « Deo placere desideramus, maneat in « occulto : ut et de bono opere proximis « praebeamus exemplum, et tamen per « intentionem qua soli Deo placere quae- « rimus, semper optemus secretum 1. » Matth. vi, 22 et 23 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Et propter hoc dicunt quidam, quod intentio nomen operi imponit. Et hoc est verum in per se bonis et indifferentibus. In his autem quae mox nominata conjuncta sunt malo, et per se mala sunt, verum est quod numquam possunt bona intentione fieri : sed semper fiunt aut mala intentione, aut stulta. Et ideo peccat qui diviti furatur ut det pauperi, et tenetur ad restitutionem. Et condemnatur lex Atheniensium, quam in commento Ethicorum recitat Eustratius, quod scilicet semper punitur adulterium, nisi quando matrona civis admittit tyrannum adulterum ut in sinu suo capiatur : sicut Dalila admisit Samsonem in sinu suo 2. Adulterium enim numquam alicujus boni praetextu est faciendum.
De perseverantia autem adjungit cum dicit : « Omnibus diebus, » hoc est, il-
lustrationibus gratiae, « nostris, » id est, vitae nostrae : quia in gratia vivimus, in peccato autem mortui sumus. I ad Timoth. v, 6 : Quae in deliciis est, vivens mortua est. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ideo, Levit. ni, 9, praecipitur in sacrificio Dei cauda offerri, quae ultima pars est animalis. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus.
Sequitur :
« Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : preibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. »
Ecce secunda pars cantici divisa contra praecedens totum, ubi apostrophat convertendo sermonem ad puerum. Cum enim beneficia communiter mundo impensa recitaret, et gratias ageret : subito ne de propriis in filio receptis per ingratitudinem tacere videretur, convertit sermonem ad puerum. Nec puerum alloquitur tamquam non intelligentem. Eodem enim spiritu quo in utero matris sensit sermonem Beatae Virginis, sentit et sermonem prophetantis patris.
Dicit autem duo in parte ista : in quorum primo mentionem facit de dono et ministerio et officio pueri : in secundo autem de omnium bonorum auctore misericordia Domini, referens in eam quidquid boni est in puero.
In horum primo tangit tria : donum videlicet pueri, officium, et officii finem et doni.
De dono quidem dicit sic : « Et tu, » qui per discretionem et significantiam singulariter, « puer » es a puritate dictus : quia purior aliis. I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. I Petr. ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite.
<--- Page Split --->
« Tu » ergo, singulariter sic « puer » existens : adhuc puer existens
« Propheta. »
Jerem. i, 5 : Antequam exires de vulva sanctificavi te, et Prophetam in Gentibus dedi te. Cum enim propheta dicatur, quia fatetur circa ea quae procul sunt super nostram cognitionem, iste plus quam Propheta est, qui antequam nasceretur, ea quae humanam vincunt cognitionem effatus est per Spiritum sanctum. Fatur enim Propheta in præteritum quae procul sunt : sicut Moyses facturam mundi cognovit, et lucide descripsit 1. Fatur in procul quae præsentia sunt : sicut Eliseus, IV Reg. v, 26, dixit : Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Fatur procul in futurum : sicut, Isa. 1, 1 : Visio Isaie, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem. Hæc omnia fecit Joannes in ventris obstruso positus cubili : in præterito Deum concepisse cognovit Beatam Virginem, cujus vocem implente Deo sensit per aures matris : in præsenti futurum suum officium præsignans in gestu gaudiorum et exsultationum.
Sic ergo congrue dicitur, « Tu, puer, propheta. »
« Altissimi vocab eris : »
Quia ejus quem formandum prævenit obumbrando virtus Altissimi, et ejus qui accepit donum altissimum, hoc est, gratiam secundum esse facientem Filium Dei, et qui Spiritum habuit non ad mensuram : et ideo, Luc. ii, 14, Angeli canunt gloriam in altissimis Deo. Altissimum enim posuit iste puer refugium suum, sic existens « Propheta Altissimi. » Et ideo non additur comparatione quorum sit altissimus, quia simpliciter est Altissimus, Altissimi virtute perfectus, et Spiritu immenso ditatus, et
in Altissimis Dei glorificatus. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
« Vocaberis, » ore omnium celebratus : quia tantum bonum commune, ore omnium celebrari debuit. Aliter enim officium suum inutile foret. Isa. xlix, 1 : Audite, insulae, et attendite, populi de longe. Vicini autem et cognati, et habitantes super montana Judaeae, audiverunt et attenderunt haec de prope. Et sic ore omnium prope et longe positorum « Propheta Altissimi vocaberis. » Et hoc est donum pueri.
Sequitur :
« Præibis enim ante faciem Domini. »
Hic tangit officium.
Tangit autem duo : officium, et officii modum.
Officium cum dicit : « Præibis ante faciem Domini, » hoc est ante præsentiam Domini. Supra, i, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu, et virtute Eliae. Hinc consuetudinem accepit Ecclesia in profestis diebus ante Evangelium utendi uno cereo : in festis autem ante Evangelium utitur duobus cereis : quia dies profesti pertinent ad laborem eorum qui in sexta aetate ab adventu primo Christi sunt usque ad finem mundi : in quo adventu solus Joannes ut lucerna Verbum Patris præcessit. Psal. cxxxv, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Dies autem festi referuntur ad quietem quiescentium in septima, et ad beatitudinem resurgentium in octava : et hoc post secundum adventum Christi, quem præcedent Elias et Henoch tamquam duo luminaria. Apocal. xi, 4 : Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes. Sic ergo, « præibis ante faciem Domini. » Malach. ii, 1 :
<--- Page Split --->
Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.
« Parare vias ejus, »
Ut faciles Domino, ad eundum ad cor hominum. Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Parantur autem viae, cum penitentia et charitate dilatatur et præparatur cor, ut ad ipsum sine offensione perambulet. Psal. .cxxvii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Præparantur viae Domino per amotionem impedimentorum, et per appositionem ad viam expedientium.
Per amotionem impedimentorum præparantur viae octo modis : tortuosa scilicet et flexuosa dirigendo, et montuosa et valliculosa complanando, saxosa pedibus obviantia æquando, lutosa cænulenta siccando, spinosa et vepribus consita evellendo, periculosa a latronibus obsessa ad securitatem reducendo, prolixitate tædiosa ad brevitatem compendiosam convertendo, et dubia compita ad certitudinem signando. Est enim via flexuosa per perplexitates, montuosa per ambitiones, lapidosa per scandalorum exempla, lutosa et lubrica per libidines luxuriosorum, spinis et vepribus consita per sollicitudines avarorum, periculosa per occasiones tentationum, tædiosa prolixitate sæcularium negotiorum, incerta et dubia propter dubietatem non determinate bonorum operum. Quæ omnia a via Christi sunt removenda.
De primo, Isa. xxx, 21 : Hæc est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Numer. xx, 17 : Gradiemur via publica, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinantes. Isa. lx, 3 : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
De secundo, Isa. xl, 4 et 5 : Omnis
vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur :... et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Vallis est inordinate depressus per desperationem, et mons inordinate elatus in superbiam.
De tertio, Eccli. xxi, 11 : Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi. Psal. cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Scand alum est obex in via recta pedi objectus ut cadat. Isa. lxii, 10 : Planum facite iter, eligite lapides. Jerem. l., 26 : Tollite de via lapides.
De quarto dicitur, Habacuc, iii, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Psal. lxxviii, 15 : Eripe me de luto, ut non infigar. Psal. xxxiv, 6 : Fiat via illorum tenebrae et lubricum : et Angelus Domini persequens eos.
De quinto, Proverb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ. Ista sunt viae Sion plenavepribus, quæ lugent quod non sunt qui veniant, depositis curis temporalium ad solemnitatem jucunditatis spiritualis 1.
De sexto dicitur, Luc. x, 30 : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Gregorius : « In via sumus, qua ad patriam « tendimus. Maligni autem spiritus quasi « quidam latrunculi iter nostrum obsi- « dent : » et ideo vita eligenda est occasiones tentationum minus habens.
De septimo dicitur, II Reg. xvii, 23, quod Achimaas cucurrit per viam compendii, et citius venit ad David. Et hæc est semita consiliorum. Isa. xxvi, 8 : In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ. Econtra, Numer. xxi, 4 : Tædere cæpit populum itineris.
De octavo, Proverb. xiv, 12 : Est via
<--- Page Split --->
quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Expeditur autem via, ut sit recta per justitiam, luminosa per litterarum studium et scientiam, speciosa per virtutis pulchritudinem, secura per conductus securitatem, secreta per paucorum frequentationem, nimis arcta, ne impediat pedum ordinatam mobilitatem.
De primo horum, Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
De secundo, Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
De tertio et quarto, Proverb. ii, 17 : Via ejus via pulchra, et omnes semita illius pacifica.
De quinto, Matth. vii, 14 : Arcta via est qua ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
De sexto, Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas aequitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui.
Sic puer debet « parare vias ejus. »
« Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum. »
Ecce tangit modum præparationis via et præcursionis. Hoc enim est ad hoc, quod detur scientia salutis plebi.
Sic ergo continua : Præibis ante faciem ejus, o puer, « ad dandam, » non vendendam. Isa. lv, 1 : Qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite. Ibidem : Venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac, hoc est, pastum rudis infantia in facibus Scripturae, potum inebriantis letitia in subtilium penetratione. Hoc emite fide et devotione, non auro neque argento, quibus emitur humana sapientia. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date, scilicet scientiam, non pecuniam.
Est autem hic scientia communiter accepta ad omne donum quod cum ratione divina est illuminativum, ad verum intelligendum, vel ad bonum faciendum, vel appetendum. Proverb. iii, 13 et 14 : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia : melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. Sapient. xm, 1 : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei.
Vult autem beatus Dionysius, quod scientia sit duplex : quamdam enim scientiam vocat discursivam, et quamdam vocat intellectivam et divinam. Illam vocat discursivam, quae ratione conferente praemissa ad invicem, et haec ad conclusionem, accipitur : sicut ea scientia quae est per studium, et ea quae est ex conjecturis allegoriarum vel moralitatum et hujusmodi. Intellectivam vero vocat simplicem captum intelligentiae per lumen infusum per Spiritum sanctum in revelatione. Ad primam hortalur Apostolus, I ad Timothy. iv, 16 : Attende tibi, et doctrinae. De secunda, Joan. vi, 43 : Scriptum est in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Et ista est certior et melior : et illam habuit, ideo et dedit populo. Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Augustinus et Beda : « Scientia donum est Spiritus sancti, docens nos bene conversari in medio prave et perversae nationis. » Docet autem practice : sicut molendinarius nesciens speculative subjectum et passiones molendini, tamen scit molere, et scientiam demonstrat per actum. Practice enim scientiae stant ad opus, sicut dicitur in primo de Anima. Ad Titum, 1, 1 et 2 : Secundum agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est, in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus. Et, infra, y. 9 : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhor-
<--- Page Split --->
tari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
Hanc igitur scientiam dat, non quidem saeculi, vel carnis, vel diaboli. Jacob. ut, 13 : Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Baruch, ut, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, qui interpretatur Auster, et significat mundi pulchritudinem, quam multi inquirunt, fabulatores et exquisitores prudentiae et intelligentiae : viam autem sapientiae nescierunt.
Hanc ergo scientiam non dat, sed « salutis, » in qua est vera salus. Ad Hebr. xii, 10 : Pater spirituum erudit nos ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Eccli. xxx, 13 : Salus animæ in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento. In hac enim requiescit spiritus scientiae et pietatis 1.
Hanc igitur scientiam salutis non dat altis et ambitiosis, neque immundis, sed humilibus, scilicet « plebi, » iis qui per humilitatem sunt de plebe, et per devotionem sunt « ejus. » Matth. xi, 25 : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ca parvulis. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Eccli. xxxvii, 26 : Vir sapiens plebem suam erudit.
Hanc autem scientiam salutis dat « in remissionem peccatorum eorum » qui sunt de plebe ejus. Ad Roman. ix, 25 : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam 2. Isa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me.
Hoc autem totum fit
« Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. »
Tangit hic gratiam Dei, ne sibi aliquid attribuere videatur. Et tangit tria, quorum primum est motivum ad istud donum, secundum in quo perfecta misericordia quae movet, tertium autem est opus ipsius proprium.
De primo horum dicitur : « Per viscera misericordiae Dei nostri, » hoc est, per intimam pietatem et misericordiam Dei nostri, quae ad hæc quae dicta sunt movet et inclinat. Ad Coloss. ii, 12 : Induite vos sicut electi Dei sancti, et dilecti, viscera misericordiae. Isa. lxiii, 15 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se. Genes. xliii, 30 : Commota fuerant viscera ejus super fratre suo. Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus.
« In quibus visitavit nos. »
Ecce in quo perfecta est misericordia viscerosa. In visceribus enim illis visitavit nos, assumpta nostra cum penalitatibus carne. Et de hoc supra dictum est satis. Exod. iv, 31 : Audierunt quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. Et ex hoc invaluit usus in religionibus in die Annuntiationis et Navitatis, adorare in terra in gratiarum actionem, cum ex kalendario annuntiatur visitatio Domini. Exod. iii, 7 et 8 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum.
<--- Page Split --->
Iste autem visitationis modus magnificus est, quia « visitavit nos »
« Oriens, »
Nobis, « ex alto » sinu Patris. Non quidem dimittens quod erat, sed assumens quod non erat: non commixtionem passus in assumente et assumpto, neque divisionem in unione assumentis et assumpti, sicut dicit Nicæna Synodus. Zachar. vi, 12: Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. Psal. xviii, 7: A summo cælo egressio ejus. Sapient. xviii, 13: Omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus venit. Et hoc magnum fuit tantæ majestatis Dominum, de summis cælorum ad carnis susceptionem, ad obsequii servilis humiliationem, ad crucis ignominiosæ ire turpationem. Jerem. xii, 7: Reliqui domumm eam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
Sic enim et in hoc ortus est nobis ex alto.
Tertio autem tangit actum sive opus visitatoris. Et hoc est quod dicit :
Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen.
Hoc enim lumen est similitudo lucis æternæ, dissipans tenebras, dissolvens cordis gelicidium, movens ad germina, formans ad pulchritudinem illuminata.
De primo horum, Sapient. vii, 26 : Cendor est lucis æternæ, et speculum sine macula.
De secundo dicitur, Joan. i, 5: Lux in tenebris lucet. Dicit Chrysostomus, « ad dissipationem tenebrarum. » Isa. lviii, 10: Tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
De tertio dicitur, Eccli. xlii, 4: Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans. Et, ibidem, y. 3: In meridiano exurit terram. Isa. lxiv, 1 et 2: Utinam dirumperes cœlos, et descenderes: a facie tua montes (superbiæ) defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent, etc.
De quarto dicitur, Eccli. xliii, 2: Sol in adspectu annuntians in exitu, vas admirabile opus Excelsi : totam enim bonitatem cœli deponit ad . terram. Job, xxxviii, 33: Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra?
« Illuminare his quis in tenebris et in umbra mortis sedent. »
Sic continua: Ortus est, dico, « illuminare, » hoc est, ad illuminandum.
Tangit autem hic quatuor: beneficium scilicet illuminationis, quibus datur hoc beneficium, beneficii necessitatem, et utilitatem.
Beneficium quidem est : « Illuminare, » hoc est intus in eis lumen accendere. Joan. i, 9: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, hoc est, lumen notitiae suæ et voluntatis suæ dare. Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ad Hebr. i, 3: Cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus.
De quinto dicitur in Psalmo lxvii, 9 : Terra mota est, etenim cœli distillaverunt, scilicet per illuminationem. Isa. xlv, 8: Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Hic enim ros lucis est vehiculum. Isa. xxvi, 19: Ros lucis ros tuus.
De sexto, II ad Corinth. iv, 6: Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu, in quo sunt omnes forma pulchritudinis divinæ. Propter hoc ministri Novi Testamenti lucent formis divinis plusquam Moyses, cujus lumen vultus in scientia legis evacuatur. II ad Corinth. iii, 18: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in
<--- Page Split --->
eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Ecce quantam lucem lucifer Joannes post se surgere ostendit. Unde Dominus ad eum dicit, Job, xxxviii, 12 : Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ? Quasi dicat : Hoc non erit ex te, sed ex me fecisti.
Sic ergo ortus est « illuminare his, » scilicet nobis. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Eccli. xliii, 10 : Mundum illuminans in excelsis Dominus.
Et subdit hujusmodi illuminationis necessitatem, dicens :
« Qui in tenebris et in umbra mortis »
Conclusi « sedent. » Tenebræ Ægypti sunt ignorantiæ intelligendorum, credendorum, appetendorum, et faciendorum. Genes. i, 2 : Tenebræ erant super faciem abyssi, hoc est, super faciem non stabilem in Deo cordis. Jerem. xvii, 9 : Pravum est cor omnium et inserutabile. Et sic est abyssus. Job, ii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? Super faciem enim cordis hominis sunt tenebræ intelligendorum ex peccato : abscondita autem: est ab eo via lucis per ignorantiam credendorum : sedet in tenebris appetendorum. Et una catena tenebrarum omnes erant colligati, sicut dicitur, Sapient. xvii, 17, per ignorantiam agendorum.
Umbra autem mortis triplex est. Ex morte enim peccati primi objecta est primo umbra divinæ oblivionis : secundo, umbra ignorantiæ qualitatis mortis, et status sequelæ mortis : et umbra tenebrarum claustri infernalis.
De prima dicitur, Isa. ix, 2 : Habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
De secunda in Psalmo xxi, 4 : Si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala : quoniam tu mecum es.
De tertia, Job, ii, 5 : Obscurent eum tenebræ, et umbra mortis.
Omnibus autem his illuxit : primis per verbum et exemplum, secundis per sepulturam, tertiis per descensum ad inferos.
De primorum illuminatione dicitur, Isa. ix, 2 : Ecce tenebræ operient terram, et caligo populos : super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. De secundorum illuminatione dicitur, Eccli. xliv, 43 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. De tertiorum illuminatione dicitur, Isa, lviii, 10 et 11 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Et ideo hoc capitulum Isaie in quibusdam ecclesiis legitur in obsequiis mortuorum.
« Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. »
Congruus ordo ut primo illuminetur intus, et postea dirigatur extra.
Tangit autem tria : directionem, et pedum directionem, et quo dirigantur.
Directionem, Psal. lxxxix, 16 : Respie in servos tuos, et in opera tua : et dirige filios eorum, per illuminationem tuam. Psal. xlii, 3 : Emite lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
« Pedes nostros. »
Duo sunt pedes animæ : intellectus tendens in verum, et affectus tendens in bonum. Ad Hebr. xii, 13 : Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
<--- Page Split --->
Psal. xvi, 3 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
« In viam pacis, »
Hoc est, securitatis et tranquillitatis. Malach. ii, 6 : In pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Haec est pax Dei, quae exsuperat omnem sensum 1. Haec est pax ubi vera quies est animae. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam et requiescam. « Haec enim pax est, ut dicit Augustinus, in civitate concordia fruendi Deo, et invicem in Deo qui est pax celestis civitatis. » Baruch, ii, 14 : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
Haec autem omnia in cantico isto invenire poteris.
per augmentum virtutis in virtutem, et per profectum humanae virtutis ad divinam.
De radicatione quidem, Isa. xxxvii, 31 : Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
De augmento de virtute in virtutem, Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
De profectu in virtutem divinam, Joan. x, 35 : Illos autem dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Di i estis, et filii Excelsi omnes. I Joan. iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus. Divinam autem dico virtutem quando fit, ut dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
« Et erat in desertis »
« Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. »
Post nativitatem istius pueri agit de incremento et conversatione juventutis ejus usque ad tempus prædicationis.
De incremento autem dicit : « Puer autem crescebat » corpore. Genes. xxi, 8 : Crevit igitur puer, et ablactatus est. Et secundum incrementa ætatis fuit incrementum intellectus ipsius et gratiae. Ad Ephes. ii, 21 : In quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.
« Et confortabatur spiritu. »
Tripliciter : per radicationem spiritus,
Agens. Dicit autem Beda quod viginti annis fuit in deserto : et tunc intravit desertum decem annos habens, et exivit habens triginta annos : sicut patet, Infra, iii, 1. Dicit tamen Evangelium Nazareorum, quod Herode quaerente pueros ad perdendum, pater quidem Zacharias, eo quod noluit perdere puerum, interfectus est : mater autem fugit cum puero in desertum : et cum a persequentibus angustiaretur de puero abscondendo, aperuit se lapis montis scissus, et eum intra se cum puero clausit : et sic evacuata sollicitudo quaerentium. Et ex tunc matre post aliquos paucos annos mortua, puer in solitudine remansit : et ex usu puerilis ætatis locustas comedere didicit, et mel silvestre, quod super folia in desertis invenit. Dicitur etiam quod sanguis patris in vasis a sacerdotibus receptus, in
<--- Page Split --->
templo servatus, continuo bullivit quoties aliquis de familia Herodis in templo apparuit.
Quare autem in desertis fuit, dicit Hieronymus :
Antra deserti teneris sub annis Civium turmas fugiens, petisti, Ne levi posses maculare vitam Crimine linguæ 4.
In deserto enim tumultus frequentantium fugitur. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Ibi etiam Moyses magnam vidit hujus salutis visionem 2. Ibi Dominus agebatur a Spiritu, et perfecit jejunium quadraginta dierum. Ibi Elias fugiens Jezabel, invenit Angelum se cibantem, et Dominum se alloquentem. Ibi populus pastus mannate accepit le-
gem. Requiescitur enim ibi a tumultu impedientium. Revelantur ibi mysteria secretorum. Cibus ibi ministratur consolationis Angelorum. Ibi est refugium a turmis persequentium. Ibi in cordis quiete percipitur Dei eloquium. Ibi auditur a Domino suarum æquitas legum. Sicut patet in auctoritatibus per ordinem inductis.
Et ideo erat ibi Joannes « usque in diem ostensionis suæ : » quando a Spiritu sancto cognovit, quod in verbo prædicationis ostenderet se « ad Israel. » Luc. iii, 2 et 3 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pænitentiæ.
Sic igitur finita sunt quae dicenda sunt de Joannis nativitate.
<--- Page Split --->