D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PRÆDICATORUM ,

IN SACROSANCTA EVANGELIA

LUCULENTA EXPOSITIO.

PROEMIUM

BEATI LUCE

IN EVANGELIUM SUUM.

  1. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt rerum,

  2. Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :

  3. Visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile.

  4. Ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

<--- Page Split --->

Toti huic operi Lucas praemittit procemium, in quo facit quinque quae facienda sunt in principio cujuslibet operis : necessitatem ad scribendum cogentem, et induentem materiam de qua scribendum est : perfectionem auctoris : formam quam tenet in scribendo, et finem. Omnis enim sapiens scriptor praestituit finem, quem contingere vult scribendo : quem cum contingit, perfectum est scriptum. Necessitas autem cogens, est multitudo Pseudo-Evangelistarum conatu propriae praesumptionis scribentium frivola spiritu proprio et non veritatem Spiritus sancti. Materia de qua scribendum est, res sunt sacramentis plenae, quae per Christum completae sunt in nobis. Scriptor perfectissimus est Lucas, assecutus omnia per eos qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Sicut enim perfectus medicus non est, vel medicinae scriptor, qui medicinae artem non est assecutus a praeceptoribus medicinae : neque perfectus Grammaticus, nisi grammaticam sit assecutus a praeceptoribus grammaticae : et sic de Geometricis, et Dialecticis, et omnibus aliis. Ita perfectus scriptor Evangelii non est, nisi qui a praeceptoribus Theologis assecutus est scientiam Evangelicorum Sacramentorum. Modus sive scribendi forma historiam Evangelicam est, ut ex ordine et diligenter Sacramenta cum suis circumstantiis et adjunctis scribantur. Finis vero intentus et utilitas est, ut Theophilus, et in ipso Deum amantes cognoscant Apostolicae et Evangelicae fidei (de qua instructi sunt cum fidem susceperunt) liquidam et perspicuam veritatem.

Dicit ergo :

« Quoniam quidem, »

unitate in multitudinem et in multas sectas se diviserunt multi haeretici. Judicum, xv, 4 et 5, Vulpes Samsonis capita divisa habent, caudis colligatis, hoc est, intentione veritatis impugnandae. Eccle, 1, 15 : Stultorum infinitus est numerus. De quibus dicit Apostolus, ad Coloss. n, 48 et 19 : Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione Angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus, per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei.

Isti autem in divisa multitudine existentes,

« Conati sunt, »

Propriis viribus et conatibus innitentes : cum tamen dicat Apostolus, II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare, etc. Eccli. xliii, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum. Isti e contra de suis praesumentes viribus conantur. Isa. xvi, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.

Et quia superbi sunt et inflati sensu suo, non aedificati spiritu divino, ideo non veritati studentes conati sunt

« Ordinare, »

Hoc est, limpida oratione dicere « narrationem, » falsam et pulchram, non veram et simplicem. Contra quod dicitur, II ad Corinth. ii, 1 : Veni ad vos non in sublimate sermonis, aut sapientiae, etc.

Hoc est, certe, « multi, » qui unitatem Catholicam non servaverunt, dequa Paulus, ad Roman. xii, 3 : Multi unum corpus sumus in Christo. Cantic. vii, 8 : Una est columba mea. A qua

« Quae in nobis completae sunt rerum. »

Ecce secundum quod est materia tam pseudo quam verorum Evangelistarum.

<--- Page Split --->

Et est sensus : Conati sunt ordinare narrationem earum, quae in nobis, non a nobis, « completæ sunt, » hoc est, perfectæ sunt. Alia littera : « Redundarunt, » quod notat plenitudinem exuberantem.

« Rerum »

Sacramentalium Christi. Res autem hic dicitur, non a reor, reris, quod est opinor, aris : quia sic et phantasiae haereticorum res essent. Sed dicitur res hic, ens ratum et fixum, sicut sunt omnia dicta et facta Christi. Matth. xxiv, 33 : Cælum et terra transibunt, etc. Psal. ct, 27 et 28 : Velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 1.

Dicit autem : « In nobis, » hoc est, inter nos. Vel, « in nobis, » hoc est, ad salutem nostram : non a nobis. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, etc.

Vel, « Redundarunt. » Est enim triplex plenitudo, sufficientiae, exuberantiae, et redundantiae. Plenitudo sufficientiae sufficit ad salutem. Plenitudo exuberantiae exuberat et effluit in quosdam. Redundantiae autem exuberando diffundit, et replet omnes. De prima, Act. vi, 8 : Stephanus plenus gratia et fortitudine. De secunda, Job, xxxii, 18 : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. Et, idem, j. 19 : Coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo. Et, Psalmo lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, etc. De tertia, Act. ii, 4 : Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, etc. Per loquelam enim redundabat Spiritus in omnes.

Dicit autem : « Completæ sunt, » quia Deus de facturá sua nihil relinquit imperfectum. Aut enim perfectam rem

facit, aut rei a se factæ virtutem unde se perficiat indidit. Sicut lunam novam in initio noctis fecit, sed tamen motum in circulo suo unde procederet ad oppositionem solis, et sic perficeretur in lumine indidit : sic dicit Augustinus. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.

« Rerum. » Ut ens ratum dicat : quia quamvis verbum nostrum sit transitorium, et sicut dicit Horatius :

Semel emissum volat irrevocabile verbum :

et sicut dicit Philosophus : « Quod dictum est semel, amplius resumi non potest. » Tamen verbum Dei, ut dicit Glossa, substantivum est : et non transit, sed permanet. Ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ. Psal. lxviii, 89 : In æternum, Domine, verbum tuum permanet.

« Sicut tradiderunt. »

Ecce tertium. Et ,incep e constructionem, ibi, « Visum est. » Sic : Ita quidam fecerunt Pseudoevangelistæ. Et quoniam ita est, « Visum est et mihi, » inter alios Evangelistas, qui ante me scripserunt. Mihi, dico, « assecuto, » per studium et memoriam « omnia » facta, verba et sacramenta, « a principio » incarnationis, et ascensionis Domini Jesu. Assecuto, dico, « sicut tradiderunt nobis » discipuli fideli traditione, illi « qui ab initio » incarnationis « viderunt. » Nam,

Segnius irritant animum demissa per aurem, Quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus 2.

« Et » non tantum viderunt, sed per fidem plenam, « ministri, » per obsequium et opus, « fuerunt sermonis, » hoc est, rerum, de quibus est sermo. Ecce perfectio Auctoris, qui merito facilitatem

<--- Page Split --->

scribendi accepit. Sic ergo credamus sicut tradiderunt nobis. I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Neque tamen Lucas et Marcus tantum didicerunt ab aliis, sed et Matthæus et Joannes : quia quaecumque de ortu, et nativitate, et infantia Salvatoris scripserunt : hæc et ab aliis didicerunt : et præcipue a beata Virgine et Joseph, et Magis, et Pastoribus. Sic enim discere præceptum est Prophetae, Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Eccli. xi, 31 : Appropriate ad me, indocit, etc. Deuter. xxxii, 3 : Qui appropinguant pedibus ejus, accipient de docrina illius.

« Qui ab initio ipsi. »

magis respicitur in Doctore exemplum quam verbum. Unde Philosophus in Moralibus : « Sunt quidam ad rationem confugientes, qui quaerunt philosophari et esse boni : aliquid simile facientes ægris, qui quidem medicos audiunt studiose, faciunt autem operandorum nihil. Et quemadmodum isti numquam bene habebunt corpore sic excruciati, ita nec illi mente bene habebunt sic philosophantes. » Propter quod, Levit. 1, 13, præcepit Deus os turturis retorqueri ad ascellam in sacrificio : ut ori conjungatur actio, quæ per ascellam designatur : et visioni scientiae ministerium conjunctum sit actionis. Isa. xlil, 20 : Qui vides multa, nonne custodies ? Sed de nostri temporis doctoribus possumus dicere : Qui cadens apertos habet oculos 2.

Act. i, 21 : Oportet ex his viris qui nobiscum sunt congregati, etc.

« Viderunt, » non tam corpore quam mentis fide. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident, etc. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, etc. Job, xlil, 5 : Auditu auris audivi te, nunc, etc.

Sed quia non sufficit videre, nisi addatur opus, ideo subjungit :

« Et ministri fuerunt sermonis, »

Scilicet operatores. Jacob. i, 22 : Estotefactores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Ibidem, x. 25 : Qui permanserit in lege, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Sic enim capit Jesus facere, et docere 1. Unde Augustinus dicit, quod medico dicenti herbas esse venenosas quas comedit, et salubres quas nullo modo gustat, nemo credit. In omnibus enim scientiis suadentibus virtutes et opera,

« Visum est, »

Inter alios : non visione videntis tantum (sicut multi vident visiones capitis sui) sed visione rei : quia res ipsa hoc exigit. Sicut fuit visio Isaie filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem 2.

« Et mihi, » inter alios, sive præ aliis frivola docentibus, et de sapientia sæculari præsumentibus. Sicut filii Agar, qui exquisierunt sapientiam, quæ de terra est 4. Abdiaæ, y. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.

« Assecuto. »

Quia discipuli est sequi, donec assequatur doctrinam magistri. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.

« A principio, » initii sermonis. Ad Hebr. ii, 3 : Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, etc.

<--- Page Split --->

PROGEMIUM S. LUCAE.

« Omnia. »

« Tibi, optime Theophile, »

Distributio est pro generibus singulorum, non pro singulis generum, quae vocatur accommoda distributio, pro his quae pertinent ad salutem. Per singula enim nemo umquam intellexit omnia, quae vera et facta sunt de Verbo incarnato. Joan. xxi, 23 : Nec ipsum arbitror mundum capere, etc. Eccle. xii, 12 : Faciendi libros plures nullus est finis.

Qui es persona potens, per quem multi fidem Deo dante percipient, et qui es amans Deum, et figuram omnium Domini prætendis amantium. Eccli. xxxii, 18 : Respicite quoniam non mihi soli laboravi, etc.

Et adjungit finem intentionis ad finem operis, dicens :

Consequenter tangit modum in scribendo :

« Scribee diligenter ex ordine. »

Scribee autem est propter memoriam rei gestæ. « Diligenter, » ut nihil negligatur necessariorum, quamvis forte non omnia scripserit quae assecutus est : quia non oportet omnia omnibus revelari. II ad Corinth. xii, 4 : Audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.

« Ex ordine » autem, ne historia sacramentorum Jesu confundatur. Scribere enim expedit, sicut dicitur, Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ad intellectum humanum rationabilem. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurr at facile qui legerit eum.

« Diligenter, » ut nihil necessariorum omittatur. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præterebit a lege. Et, « ex ordine. » I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Deuter. xxxii, 2 : Fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herban, et quasi stillæ super gramina. In stillis enim una post aliam cadit : et significat ordinem sacri eloquii. Job, xxix, 32 : « Super illos stillabat eloquium meum.

Deinde tangit finem :

« Ut cognoscas, »

Per scripturæ hujus testimonia, « eorum verborum, » scilicet Dei, « de quibus eruditus es, » extra ruditatem gentilitatis et infidelitatis positus es, « veritatem. » Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, etc., et cognoscetis veritatem, etc. III Esdræ, iii, 12 : Super omnia vincit veritas. « Veritas autem, ut dicit Philosophus, est adæquatio rerum ad intellectum. » Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Veritati autem opponuntur vanitas, falsitas, et mendacium. De vanitate, Jerem. ii, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. De falsitate, Job, xvi, 9 : Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. De mendacio, Sapient. i, 11 : Os quod mentitur, occidit animam. Et hæc tria competunt hæreticis, qui vani sunt in pulchritudine sermonis, falsi in re ipsa, et mendaces in seipsis. Fuerunt autem isti hæretici Basilides et Appelles : et alii quidam, sub nomine Thomæ et Mathiæ multa frivola de Salvatore scribentes. Unde etiam sub nomine Thomæ induxerunt, quod paradisus terrestris sit in quodam monte adeo alto, quod usque ad lunarem globum attingit : quod nullo modo permittit natura. Et multa alia ad odium Scripturæ et veritatis induxerunt, prælibatis Apostolis sua mendacia imponentes.

<--- Page Split --->