Caput XII

Apud Martham et Lazarum receptus, unguento a Maria ungitur, murmurante Juda fure : cogitarunt autem principes sacerdotum etiam Lazarum occidere : Jesus asello vectus, cum honore Jerusalem ingreditur : et gentilibus eum videre cupientibus, dicit horam suæ clarificationis instare, sed granum frumenti prius mortificandum : vox Patris auditur de clarificando nomine suo : princeps hujus mundi foras ejiciendus : de excæcatione Judæorum prophetata ab Isaia : in Christo honoratur aut spernitur Pater.

  1. Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, venit Bethaniam1, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.

  2. Fecerunt autem ei cœnam ibi : et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

  3. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.

  4. Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

  5. Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

  6. Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur portabat.

  7. Dixit ergo Jesus : Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

  8. Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

  9. Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est : et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

  10. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent,

  11. Quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.

  12. In crastinum autem, turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

  13. Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et cla[465]mabant : Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel!

  14. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est2 :

  15. Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.

  16. Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

  17. Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

  18. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.

  19. Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

  20. Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

  21. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

  22. Venit Philippus, et dicit Andreæ : Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

  23. Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis.

  24. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,

  25. Ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam3.

  26. Si quis mihi ministrat, me sequatur : et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

  27. Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.

  28. Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cœlo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

  29. Turba ergo quæ stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.

  30. Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.

  31. Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

  32. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

  33. Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.

  34. Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum4 : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis?

  35. Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant : et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.

  36. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc lo[466]cutus est Jesus : et abiit, et abscondit se ab eis.

  37. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.

  38. Ut sermo Isaïæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est5?

  39. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaïas:

  40. Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos6.

  41. Hæc dixit Isaïas, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

  42. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

  43. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

  44. Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

  45. Et qui videt me, videt eum qui misit me.

  46. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat.

  47. Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum : non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

  48. Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die7.

  49. Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.

  50. Et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

  51. « Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. »

Hic manifestatur Verbum ut sanctificativum. Hæc autem sanctificatio triplex est : est enim in præparatoriis ad sanctificationem, et in Verbo sanctificante, et in passione quæ per sanguinem sanctificat.

Et ideo in tres partes dividitur.

Præparatoria enim in hoc capitulo et in sequenti determinantur. Verbum autem sanctificans a decimo quarto capitulo proponitur. Sanctificatio autem per passionem a decimo octavo usque ad vigesimum seriatim describitur.

Præparatoria autem ad sanctificationem, sunt duorum modorum. Quædam enim præparant per modum instructionis, et quædam per modum significationis sacramentalis. De his ergo quæ præparant per modum instructionis, agitur in

VIII, 10 ; Act. XXVIII, 26 ; ad Roman. XI, 8. [467] hoc capitulo duodecimo. De his autem quæ præparant per modum sanctificationis sacramentalis, agitur in capitulo decimo tertio.

Ea autem quæ præparant per modum instructionis, omnia instruunt de sanctificatione præparante ad sanctificationem Passionis.

Et hæc habent tres differentias. Primo enim inducuntur spectantia ad familiares, hoc est, Judæos. Secundo, inducuntur spectantia ad sanctificationem Gentilium, ibi, ℣. 20 : « Erant autem quidam Gentiles, etc. » Tertio autem, inducuntur ea quæ faciunt ad hoc quod inexcusabiles sint, qui se ex ista doctrina ad sanctificationem non præparaverunt, ibi, ℣. 37 : « Cum autem tanta signa fecisset, etc. »

Prima harum partium dividitur in duo, penes duo quibus præparantur ad fidem patientis et passionis scilicet. Præparantur enim ex cœna Lazari cum eo, cujus comestione verum esse miraculum probatur, et ex solemni occursu turbæ introducentis eum in Jerusalem : et hoc tangitur ibi, ℣. 9 : « Cognovit ergo turba multa, etc. »

Adhuc autem, prior pars dividitur in tres partes : in quarum prima præparatio venientium ad fidem sanctificationis describitur a convenientia temporis, et loci : in secunda, a convenientia cœnæ, et ejus quod factum est in cœna ministerii : in tertia autem, præparantur ab instructione murmurantium contra effusionem unguenti. Secunda incipit ibi, ℣. 2 : « Fecerunt ergo ei cœnam ibi. » Tertia, ibi, ℣. 4 : « Dixit ergo unus ex discipulis suis, etc. »

Primo dicit tria : tempus scilicet, et locum, et causam adventus : ex quibus maxime aliquem conveniebat præparari.

Tempus quidem dicit :

« Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, »

Hoc est, decima luna mensis Aprilis, hoc est, in sabbato ante ramos palmarum, quando, sicut legitur, Exod. XII, 3 et seq., præceptum est ut agnus immolandus a grege separatus inferretur in domos eorum qui per sanguinem agni erant sanctificandi. Exod. XII, 3 : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Ex convenientia ergo hujus temporis monebat ad præparationem sanctificationis : quando etiam in Veteri Testamento agnus sanctificans ad sanctificandos afferebatur. Genes. II, 2 : Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. Et ideo etiam sex dies in opere recreationis insumpsit Deus ad præparationem, ut septimum sanctificaret, hoc est, diem veneris sequentem post sabbatum palmarum, hoc est, ante palmas. Ideo etiam post iter suum perfectum, hora sexta sedit super fontem8 : quia sex diebus præparavit nostram ablutionem, et tunc fonte nos lavit sanguinis sui.

Hoc est ergo quod dicit : « Jesus ergo, ante sex dies Paschæ, » hoc est, solemnitatis Paschalis, quæ fuit luna decima quarta ad vesperam. Et hoc fuit in quinta feria ad noctem.

« Venit Bethaniam, »

In domum obedientiæ, tamquam in castra adductus agnus : ut ex ipso loco sciretur illud Apostoli, ad Philip. II, 8, quod factus est obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, et in nullo contrarius. Nec mortem passus est quam non ex obedientia Patris elegit. Unde etiam alii dixit, Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata : quia nemo sanguine Christi sanctificatur, nisi qui mandata observat. Sic ergo etiam ex loco præparat ad sanctificationem : sicut et [468] Christus ad mortem devenit per obedientiam.

« Ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. »

In quo signatur quod sanguis vivificativus est, quem erat fusurus. Et hoc est tertium in quo ex facto illo, ad futuram præparabat sanctificationem. Ezechiel. XXXVII, 13 : Cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus.

  1. « Fecerunt autem ei cœnam ibi : et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

  2. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. »

Inducit hic præparationem a cœna et factis in cœna : et ideo in duo dividitur.

Facta autem in cœna distribuuntur per tria, scilicet, factum Marthæ, factum Lazari, et factum Mariæ.

Dicit ergo : « Fecerunt autem ei cœnam ibi. » Fecerunt cœnam amici devotissimi. Cœna autem ultima refectio est diei : et ideo hanc fecerunt in memoriam jam in proximo passuri Domini : quæ cœna refectionem signat in deliciis sacramenti Domini, quod quinto die ab illo daturus erat in cœnam. Apocal. III, 20 : Ego sto ad ostium, et pulso : si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Debet enim homo de suis virtutibus primo parere Domino refectionem in corde antequam gustet cœnam Domini in sacramento. Genes. XLIII, 16 : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi in meridie, hoc est, in plenæ caritatis et veritatis fervore. Levi quidem Domino paravit convivium magnum9. Simon etiam leprosus paravit prandium10. Sed nunc isti cœnam præparaverunt. Primum est in conversione peccatorum, secundum est in devotione pœnitentium, tertium est in sanctitate obedientium. Et laudatur etiam hic istorum trium hospitalitas secundum sensum moralem, qui tam laute Dominum cum sua familia exceperunt. Ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt11 quidam, Angelis hospitio receptis : sicut Abraham12, et Lot13. Sic ergo patet quod ex ipsa cœna præparat ad suæ cœnæ sanctificationem.

« Et Martha ministrabat, etc. »

Martha per quam activa vita designatur quæ in cœna fructificante ministrat : quia per ministerium virtutis in activa vita homo ad cœnam sanctam præparatur. Psal. CXXVII, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Luc. X, 40 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Ad Hebr. VI, 10 et 11 : Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, quia ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem. Advertendum est autem, quod mulier clari generis et dives, non ministrasset per seipsam nisi charo affectu hoc faceret, et magnam exinde exspectaret sanctificationem.

« Lazarus vero erat unus ex discumbentibus cum eo, » ut ex hoc, quod post suscitationem suam publice cibum sume[469]ret, non phantastica sua resuscitatio esse probaretur : et ex hoc exemplo scirent omnes Christum esse mortuorum vivificatorem per corpus suum quod in cœna erat exhibiturus : sicut dicitur, Joan. VI, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hinc est quod, Marc. V, 43, dixit dari illi, scilicet puellæ, manducare.

« Maria ergo accepit libram unguenti, etc. »

« Maria ergo, » quæ statum prætendit vitæ contemplativæ, « accepit libram unguenti. » Libra autem pondus est duarum marcharum. Unguentum autem erat odoriferum, et lenitivum. Odoriferum autem propter species : lenitivum autem propter pinguedinem, et penetrativum propter calorem, et vaporativum in omnem domum propter spiritualitatem, et gratum sive placens propter odoris suavitatem. Primum autem refertur ad virtutum odorem, II ad Corinth. II, 15 : Christi bonus odor sumus Deo. Secundum refertur ad orationis devotionem, Psal. LXII, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Tertium autem refertur ad charitatem, Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Quartum vero ad intellectum spiritualem comparatur, ex quo homo ad omnes bona fama diffunditur, Cantic. I, 2 : Fragrantia unguentis optimis.

« Nardi. » Nardus, ut dicit Isidorus, frutex est humilis et calida, quæ folia habet acuta in spicas superius porrecta, et spicæ illæ magis sunt odoriferæ : et signat charitatis Christi humilitatem, qua pro nobis est passus. Cantic. I, 11 : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Coram summo enim rege nardus humilis charitatis odorem fudit : ut illectus odore suavitatis, omnibus pro quibus passus est, benediceret.

Genes. VIII, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis. Item, XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

« Pistici. » Græcum est, et latine sonat fidelis : quia nullo vitio fuit admixtum, sed omnia lenitiva erant, quæ ad confessionem ejus sunt recepta. Eccli. XXXVIII, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis.

« Pretiosi, » quia toto quod habere potuit comparati. Matth. XIII, 46 : Vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

« Et unxit pedes Jesu, etc. »

Qui pedes eam a diabolo exemerant. Luc. VII, 38 : Stans retro secus pedes ejus, scilicet Domini, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat. Habacuc, III, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus. Et de hoc, Luc. VII, 38, a nobis multa sunt notata 14. Pedes autem lassatos, et læsos in via, unxit præ membris cæteris, et primo.

« Et extersit capillis suis, » quia illi erant molliores ad tergendum : et ideo ut ornatum naturæ converteret in devotionem gratiæ. Adhuc autem, ut ea quæ fluunt a mente, tamquam capilli a capite, designaret esse retorquenda in obsequium Dei, et Redemptoris nostri, et redemptionis nostræ. Cantic. IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui, hoc est, charitate affecisti me propter simplicitatem oculorum me contemplantium, et propter simplicitatem tuarum cogitationum quæ in me continuo diriguntur. Hoc enim modo devotionis extergitur a pedibus Christi quidquid in eis lassitudinis et tarditatis est, quibus ad nos aliquando tardat venire.

Objicitur autem hic de contrarietate aliorum Evangelistarum. Nam, Matth. XXVI, 2, dicitur, quod post biduum Pascha [470] fuit, quando Maria Dominum unxit, et non ante sex dies Paschæ. Similiter, Marc. XIV, 1, qui præmittit huic facto, quod erat Pascha et azyma post bi-duum.

Ad hoc autem dicendum, quod pro certo sic factum est ut hic dicitur : sed alii Evangelistæ narrant istud factum per recapitulationem, ponentes in secunda cœna quod factum est in prima. Et hoc signant verba. Marci, XIV, 3, qui dicit sic : Cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput ejus. Constat autem quod ultima cœna fuit in Jerusalem : et ideo per recapitulationem est dictum ab aliis.

Adhuc autem objicitur, quod alii tres Evangelistæ concorditer dicunt, quod ipsa unguentum effudit super caput ejus recumbentis. Hic autem dicitur quod effudit supra pedes.

Ad hoc autem dicit Augustinus, quod utrumque factum est : sed primo effudit supra pedes, sicut hic dicitur : effudit autem quamdam partem, quia pedes magis indiguerunt ; et postea residuam partem effudit super caput ipsius, ut per totum corpus distillaret : præsignans quod unguentum gratiæ sanguinis ejus in totum corpus mysticum esset descensurum. Psal. CXXXII, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, hoc est, in Apostolos qui Christo capiti adhærent, et descendit in oram vestimenti ejus, hoc est, in quoslibet etiam inferiores de vestimento Christi quod est Ecclesia.

« Et domus impleta est ex odore unguenti. »

Quod signat odorem sanctitatis Christi implesse Ecclesiam : ad quem odorem omnes festinant. Cantic. I, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum.

Hæc ergo sunt facta eorum, quorum quodlibet instruit aliquid de cœna futura corporis Christi, quæ est cœna perfectæ sanctificationis.

« Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur portabat. »

Hic incipit instructio tertia quæ est ad sanctificationem præparatoria, ex his quæ respondet Dominus murmuranti de effusione unguenti.

Dividitur autem in tria. Primo enim tangit murmurationem, secundo murmurantis secundum malitiam descriptionem, tertio hujus mulieris factum commendatur.

« Dixit ergo unus, » qui malitia erat unicus ab omnibus aliis exceptus, « ex discipulis ejus, » solo numero, non merito. II ad Corinth. XI, 26 : Periculis in falsis fratribus.

« Judas, » falso nomine : quia Judas confitens interpretatur. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Joan. VI, 71 : Ex vobis unus diabolus est.

« Iscariotes, » hoc est, talis villæ civis, quæ interpretatur memoria mortis : quia mortem Domino continuo meditabatur.

Et hoc est quod sequitur : « Qui erat eum traditurus. » Et ex hoc ipso tradendi firmavit propositum : ut pretio sanguinis recuperaret quod pretio unguenti sibi perditum reputavit. Unde odor unguenti qui aliis erat in vitam, isti fuit in mortem. II ad Corinth. II, 15 et 16 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis [471] qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam.

Est autem objectio, quia, Matth. XXVI, 8, dicitur : Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc15? Ergo non solus iste murmuravit.

Ad hoc dicendum, sicut dicit Beatus Augustinus, quod in veritate solus Judas ex intentione istam murmurationem incepit : alii autem ignorantes causam, ex simplicitate consenserunt. Et ideo nominat iste solum Judam. Alii autem factum et non intentionem facti considerantes, dicunt quod omnes alii murmuraverunt.

Et hoc est :

Quare hoc unguentum non vendit, etc.?

Ecce murmuratio.

Et duo dicit. Conqueritur enim perditionem ejus quod corpori Domini ex pietate est impensum. Et ne hoc notetur ab his qui circumstabant, allegat misericordiam in pauperes. Simile aliquid faciunt qui omne quod per devotionem impenditur Deo in oratione vel contemplatione, dicunt esse perditum, dicentes nos semper debere intendere utilitatibus proximorum. Et hoc est quare hoc unguentum non venditur. Matth. XXVI, 9 : Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

« Trecentis denariis. » Marc. XIV, 5 : Plus quam trecentis denariis. Sed non determinatur quanti plus venundetur. Et Scriptura de minutiis non curat. Decima autem trecentorum denariorum est trigesima denarii. Et quia vidit subtractum sibi esse pretium unguenti, recuperavit in pretio Domini quod perditum reputavit in unguento. Unde, Marc. XIV, 4 : Ut quid perditio ista unguenti facta est?

« Et datum est egenis. » Hoc dicit ut se per hoc justificaret coram hominibus : quia Dominus dixerat, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Ex his credebat quod subtrahendum erat corpori Christi, et dandum esset egenis : non attendens quod dicitur, ad Roman. XIII, 7 : Reddite ergo omnibus debita. Marc. XII, 17 : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari.

Unde et malitiam ipsius detegit Evangelista, dicens :

« Dixit autem hoc, non quia de egenis, etc. »

« Dixit autem hoc, » scilicet Judas, « non, » hac intentione, « quia de egenis pertinebat ad eum. »

Sed objicitur, Imo pertinebat, quia bursarius Domini erat : et ideo ex officio pauperibus solitus erat dare. Joan. XIII, 23 et seq., putabant Apostoli quod injungeret ei Dominus quod aliquid daret egenis, cum diceret Dominus : Quod facis, fac citius.

Sed ad hoc dicatur, quod est pertinentia ex officio, et hoc modo bene pertinebat ad eum : et pertinentia ex cura affectuosa, et sic non pertinebat ad eum : quia non curabat de miseria egenorum. Thren. IV, 3 : Filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto, quæ etiam de propriis ovis non curat. Sed sub prætextu pauperum furabatur, et dixit se pauperibus erogasse.

Et hoc est quod sequitur : « Sed quia fur erat, » quia semper voluit clam furari. Et sic etiam de pretio unguenti voluit subtrahere.

Unde autem habuit subtrahendi facul[472]tatem, subdit : « Et habebat, » ex officio sibi procurationis injuncto, « loculos, » hoc est, bursas, « et ea quæ » ab amicis fidelibus « mittebantur » Domino in solatia sumptuum, « portabat » cum Domino. Vel, « portabat, » ut dicit Glossa, hoc est, asportabat et furabatur. Joan. X, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Isa. III, 14 : Vos depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. Osee, VII, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Quanti putas sunt in Ecclesia factum Judæ detestantes, et tamen continuo Judæ malitiam exercentes? Habentes enim facultates Ecclesiæ, ex injuncto officio loculos Christi habent : et ea quæ vel divino cultui, vel pauperibus erogare deberent, proprio retinere quæstui non reverentur. Luc. XIX, 21 : Tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti16. Genes. XXXI, 1 : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus. Hæc est vox querulantium pauperum de Prælatis Ecclesiarum. Ad Ephes. IV, 28 : Qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Sed objicitur hic, quod videtur hoc, quod cum Dominus sciret Judam esse furem, non debuit ei loculos commississe : quia ex hoc sibi dedit peccandi facultatem, et faciendi damnum sibi et pauperibus.

Adhuc autem, Quare non corripuit eum, cum sciret talem?

Adhuc autem, Quare non prodidit eum, cum latitatio in tantum vergeret damnum?

Ad hæc et similia dicendum, quod Dominus de temporalibus semper nos minorem curam habere docuit. Et ideo contemptibiliores ad curam temporalem ponere docuit : sicut patet, Act. VI, 2 et seq., ubi Petrus posuit alios ad procurandum viduas, ministerio quotidiano temporalium. De se autem dixit : Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.

Ad aliud dicendum, quod quando commissi sunt ei loculi, fur non erat, sed justus secundum præsentem justitiam : et ideo postea facultatem habens, factus est fur. In quo nos docuit, quod in electionibus sufficit nobis præsentem justitiam attendere : quia de futuris qualis quis erit non possumus scire.

Ad aliud dicendum, quod ideo non corripuit, quia non scivit ut homo, sed ut Deus : docens nos nullum debere corripere de his quæ non nisi ut Deus scimus.

Ad aliud dicendum, quod prodere non debuit ea quæ tantum ut Deus scivit. Unde Glossa : « Novit furem, sed non prodit : docens tolerare malitiam. »

Adhuc autem ulterius quæritur, Cum Dominus miserit discipulos, dicens : Nihil tuleritis in via17, qualiter ipse habuit secum loculos? quia ipse videtur debuisse confirmasse exemplo quod docuit verbo.

Adhuc autem, quia dixit, Matth. VI, 31 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus?

Adhuc autem, ibidem, ℣. 34 : Nolite solliciti esse in crastinum.

Ad hæc omnia jam satis alibi est responsum. Sed hic dicendum, quod non prohibuit secum portare nisi in prima missione quando misit ad Judæos, apud quos semper fuit reposita decima pauperum ad quam recipiebantur. Quando autem ad alios misit, et quando jam exosi fuerunt hominibus, dedit auctoritatem portandi loculos18.

Ad aliud dicendum, quod loculos portare voluit, ne discipuli cogerentur esse [473] solliciti sollicitudine suffocante verbum Dei. Unde Glossa super illud Matthæi, IV, 11 : Cui Angeli ministrabant « Loculos habebat in sumptus pauperum condescendens infirmis. »

« Dixit ergo Jesus : Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

Pauperes enim semper habebitis vobiscum : me autem non semper habebitis. »

Hic ponitur facti hujus commendatio, et per hoc proditoris subocculta admonitio.

Et habet duo, scilicet, commendationem facti circa seipsum, et eruditionem ejus quod in pauperes debet fieri.

De primo dicit : « Sinite illam, » in officio pietatis quod fecit circa me. Et non dicit : Sinite, ut sit unum de permittendis, sed potius de concedendis et commendandis. Sed hoc dicit propter fremitum discipulorum, qui fremebant in eam19.

« Ut in diem sepulturæ meæ servet illud. »

Sed quomodo est servatum quod jam erat effusum?

Ad hoc dicunt quidam, quod partem servavit quam Judas vendere voluit : et de illa parte in die sepulturæ ungere Dominicum corpus proposuit. Et hoc nihil est : quia tunc, sicut legitur, Luc. XXIV, 1, et Marc. XVI, 1, nova aromata cum sanctis aliis mulieribus emit, ut venientes ungerent Jesum. Ideo dicendum est, quod servatum dicitur, quod non est perditum. Perditum autem Judas putavit, quod est ex pietate in corpus Christi effusum. Contra quod dicit Jesus : « Ut servet, » non perdat opus quod fecit, « in diem sepulturæ meæ, » quia tunc ungendus essem si feritas Judæorum permitteret. Et ideo sicut in sepultura morientium non est perditum unguentum, sed servatum, quia significat eos delibutos unguento gloriæ resurrecturos : ideo servatum est quod ungitur in me, quia gloriam in qua resurgam designat : et quod sic erudit ad fidem non est perditum, sed servatum. Et sic est sensus : « Sinite illam ut servet, » scilicet non perdat, « in diem sepulturæ meæ, » in qua die suam habebit significationem. Unde, Marc. XIV, 8 : Prævenit ungere corpus meum in sepulturam.

Hoc est ergo quod dicit. In hujus figuram, Genes. L, 2, Joseph præcepit servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

Et de cura pauperum subjunxit Jesus, Matth. XXIII, 23 : Hæc oportuit facere, et illa non omittere.

« Pauperes enim semper habebitis vobiscum, etc. »

Deuter. XV, 11 : Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ. Et injungit hic provisionem pauperum. Unde, Marc. XIV, 7, additur : Cum volueritis, potestis illis benefacere.

« Me autem non semper habebitis, » secundum præsentiam corporalem : licet, sicut dicitur, Matthæi, XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi, secundum præsentiam divinitatis et gratiam gubernationis. Et ideo mihi impensum non reputetis perditum. Joan. XVI, 16 : Modicum, et jam non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Similiter respondit Herodi quærenti eum interficere, Luc. XII, 32 : Dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Vult enim proditori innotescere, quod præsciat mortem et horam mortis, et quod non sit in potestate proditoris eum tradere, nisi quando elegerit : et per hoc cognoscat eum esse Deum, et resipiscat a malitia. [474]

  1. « Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt : non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

  2. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent.

  3. Quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. »

« Cogitaverunt ergo principes sacerdotum, etc. »

Hic ponit instructionem ad sanguinis sui sanctificationem, per factum processionis qua in Jerusalem est honorifice deductus.

Dividitur autem hæc pars in duas partes : in quarum prima tangitur conventus turbæ propter miraculum factum : in secunda autem tangitur processio turbæ cum laude deducentis eum, ibi, ℣. 12 : « In crastinum autem turba multa, etc. »

Prima subdividitur in duo : in quorum primo tangitur turbæ cum admiratione congregatio : in secundo, inde excitata sacerdotum maligna machinatio.

In primo horum tanguntur quatuor, scilicet, cogitatio trahens, et quod de Judæis qui signa petunt fuit turba, quantitas turbæ, et signum quod maxime mirabantur.

Dicit ergo : « Cognovit ergo, » per famam publicam, « turba multa, » quæ ex tota terra propter festum Paschæ celebrandum convenerat, « quia illic, » hoc est, Bethaniæ, « esset. » Isa. II, 2 et 3 : Fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Isa. LX, 3 : Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.

« Et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent quem » Dominus « suscitavit a mortuis : » et sic suscitantem et suscitatum videre desiderabant. Hoc est enim maximum miraculorum, quod putrefactum et fœtidum resuscitavit. Isti enim curiositate ducti fuerunt, sed non fuit mala illa curiositas, ex qua ad fidem induci potuerunt. Joan. VI, 2 : Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

« Principes sacerdotum, » in quibus residebat auctoritas excitati ad persequendum ex concursu turbæ confluentis, « cogitaverunt ut et Lazarum interficerent. » Sed, ut dicit Augustinus : « Stulta fuit cogitatio, quia poterat resuscitare interfectum, quem prius resuscitavit fœtidum et putrefactum. » Isa. XIX, 11 : Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. I ad Corinth. I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Isa. XXX, 1 : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum.

« Quia multi propter ipsum abibant ex Judæis, etc. »

« Abibant, » ad illum. I ad Corinth. I, 22 : Judæi signa petunt, etc.

« Et credebant in Jesum, » convicti signo maximo, et inducti ad fidem. Luc. VI, 19 : Omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Jerem. XXXI, 8 : Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo vos ab extremis terræ : inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. Hoc ergo modo multi veniebant. Marc. VI, 31 : Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.

[475]

« In crastinum autem, turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel! »

Hic tangit exauditionem ex processione.

Et dividitur hæc pars in quinque partes : in quarum prima dicit, qualiter turba obviam Christo honorifice processit : in secunda ostenditur, qualiter Jesus cum eis Jerusalem rediit : in tertia, qualiter discipuli in hoc verificatam Scripturam post passionem et resurrectionem cognoverunt : in quarta, qualiter devoti de turba propter suscitationem Lazari, veritati testimonium perhibuerunt : in quinta, qualiter indevoti cum Pharisæis de hoc scandalizati fuerunt.

In prima harum quatuor dicuntur, scilicet, qua intentione turbæ ad diem festum venerunt, quæ de Christo audierunt, qualiter ei obviam processerunt, et quid in laudem ejus decantaverunt.

Dicit ergo : « In crastinum autem, » quod erat dies Dominica palmarum, ante quinque dies festi Paschæ. Genes. XXX, 33 : Respondebit mihi cras justitia mea. De talibus obviantibus Christo dicitur, II Paralip. XX, 17 : Cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

« Turba multa, » de omnibus tribubus Israel, « quæ convenerat ad diem festum » Paschæ. III Regum, VIII, 2 : Convenit ad regem Salomonem universus Israel in solemni die. Exod. XXIII, 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum coram Domino Deo tuo.

« Cum audissent quia Jesus venit Jerosolymam, » tamquam agnus immolandus pro salute mundi. Luc. XIII, 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem : Jerusalem enim voluit pati. Luc. XVIII, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis20.

« Acceperunt ramos palmarum, etc. »

Rami palmarum sunt signa victoriæ. Levit. XXIII, 40 : Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. Fructus enim arboris pulcherrimæ, est fructus crucis. Rami autem ligni densarum frondium, sunt rami sanctorum Doctorum, quia folia emittunt pulcherrima, hoc est, fidei, et Scripturæ verba. Spatulæ autem palmarum sunt extensiones crucis, victoriam significantis. Cantic. VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Psal. XCI, 13 : Justus ut palma florebit. Matth. XXI, 8 : Alii cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via.

« Et processerunt ei obviam, » in signum quod tota terra et mundus reflorescere debebat sub ipso. II Regum, XXIII, 5 : Cuncta salus mea, subaudi est, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet.

« Et clamabant : Hosanna! etc. »

« Clamabant, » intensa laude devotionis laudantes : « Hosanna! » Hieronymus : « Hosanna tantum est ac si dicatur : Osi anna. Osi autem interjectio optantis, magis affectum signans quam intellectum, et tantum valet : Utinam salvemur : quia anna est gratia. Vel, salvemur. Ac si dicat : Obsecramus ut in gratia tua salvemur. »

« Benedictus, » hoc est, omni benedictione plenus, « qui venit, » in signorum magnalibus, « in nomine Domini, » hoc est, in notamine Domini : quia ex operibus nota potentiae ejus ostenditur. Luc. [476] XIX, 37 et 38 : Cæperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes : Benedictus qui venit rex in nomine Domini! pax in cœlo, et gloria in excelsis!

« Rex Israel. » Gloriam deitatis sunt professi, nunc autem confitentur justitiam regnandi. Jerem. XXIII, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Psal. II, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus, etc. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.

  1. « Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :

  2. Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.

  3. Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. »

Ecce secundum, in quo ostenditur qualiter Christus cum eis redivit in Jerusalem. Ostendit autem in hoc Scripturæ veritatem, allegoriæ significationem, et suam humilitatem.

Dicit ergo : « Et invenit Jesus, etc. » Breviter transit quod alii Evangelistæ plene scripserunt, qualiter de Bethphage misit duos discipulos, et qualiter asina et pullus adducti sunt ad eum, et qualiter Apostoli vestimenta sua super asinam posuerunt, et eum desuper sedere fecerunt. Quod autem hic dicit quod « invenit asellum, » intelligi dicunt quidam, quod primo insedit pullo : sed cum indomitus calcitraret, tunc super asinam sedit. Ego tamen non puto esse verum, quod aliquod animal quantumcumque indomitum calcitraret cui insideret Dominus : sed scio et credo propter veritatem Scripturæ, et propter mysterium, totum esse factum : quia asina Judæos, et pullus Gentiles significat. Et ideo primo insedit asinæ, quam primo legis fræno domuerat, et postea pullo (cui nullus hominum insiderat, hoc est, gentilitati) per Apostolorum prædicationem : sicut diximus supra Matthæum, XXI, 7, et super Lucam, XIX, 3021.

« Sicut scriptum est, etc. »

Hæc sunt verba Evangelistæ, dicentis qualiter ex hoc Scriptura sit verificata. Zachariæ, IX, 9 : Exsulta satis, filia Sion.

« Noli timere, filia Sion, » hoc est, Ecclesia, quæ est filia speculationis æternæ veritatis. Sophon. III, 14 et 15 : Lauda, filia Sion : jubila, Israel : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos : rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. Isa. XXXIII, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.

Et hoc est quod dicit : « Ecce rex tuus venit. » Apocal. XIX, 16 : Rex regum, et Dominus dominantium. Unde etiam coronam spineam pro diademate voluit portare, et arundinem pro sceptro, et crucem super humerum pro throno. Cantic. III, 11 : Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua.

« Sedens super pullum asinæ, » quod novum erat, quia Gentilibus indomitis, et nullo fræno legis domesticatis incepit insidere. Zachar. IX, 9 : Super asinam et super pullum filium asinæ. Et hæc in editionis nostræ. [477] antehabitis exposita sunt, et super Matthæum, XXI, 7, et super Lucam, XIX, 30 : et non oportet quod ibi dicta, hic repetantur22.

« Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum, etc. »

« Hæc non cognoverunt, » propter carnalitatem, « discipuli ejus primum, » quamdiu carnales erant, « sed quando glorificatus est Jesus, » per gloriam corporis in Resurrectione, per gloriam et locum in Ascensione, et per gloriam missionis Spiritus sancti in Pentecoste. Supra, VII, 39 : Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

« Tunc recordati sunt. » Luc. XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent, scilicet Scripturas.

« Quia hæc, » in Propheta, « scripta erant de eo. » Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

« Et hæc fecerunt ei, » secundum Scripturæ præfinitionem. Matth. V, 18 : Iota unum aut unus apex, etc. Luc. XXII, 37 : Ea quæ sunt de me finem habent.

  1. « Testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

  2. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. »

Istud dicitur per recapitulationem : quia hæc est causa omnium præcedentium.

« Testimonium ergo perhibebat turba. » Turba intelligitur illa multitudo Judæorum quæ fuit cum sororibus defuncti, ad consolandum eas : et illa testimonium perhibuit veritati de facto miraculo.

Et hoc est quod dicit : « Quæ cum eo erat » Bethaniæ, « quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. » Act. X, 39 : Nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum et Jerusalem. Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.

« Propterea et obviam venit ei turba, etc. »

Turba procedens de Jerusalem quæ ad diem festum celebrandum convenerat. Amos, IV, 12 : Præparare in occursum Dei tui, Israel.

« Quia audierunt eum fecisse hoc signum, » quia maxime quod traxit eos, signa fuerunt. Joan. IV, 49 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Daniel. III, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

« Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit. »

Ultimum est hujus secundæ partis, in quo ostenditur excitata esse invidia Pharisæorum ex beneficiis aliorum.

« Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos, » quia ad alios aperte dicere non audebant. Unde, Matth. XXVI, 5 : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Act. VII, 54 : Audientes autem hæc, discabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Job, V, 2 : Parvulum occidit invidia : quia se aliorum bonis [478] reputat minorari. Proverb. XIV, 30 : Putredo ossium invidia.

« Videtis quia nihil proficimus. »

Profectum enim aliorum invidi suum reputant defectum : et dum malam suam consequuntur voluntatem, tunc reputant se proficere. II ad Timoth. II, 16 et 17 : Multum proficiunt ad impietatem : et sermo eorum ut cancer serpit. Ibidem, III, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes.

Quare ergo dicunt quod non proficiunt? II ad Timoth. III, 9 : Sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus.

« Ecce mundus totus post eum abiit. »

Quod magis est verum de futuro quam de præsenti, sicut et Caiphas ignorans prophetavit. Daniel. VII, 14 : Omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient. Psal. XVIII, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Isa. LX, 10 : Gens et regnum quod non servierit tibi peribit.

  1. « Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

  2. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

  3. Venit Philippus, et dicit Andreæ : Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. »

Hic incipit pars illa in qua ostenditur sanctificatio sanguinis fore propaganda ad Gentiles.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ostenditur sanctificatio ad Gentiles esse facienda : in secunda autem, ostenditur hoc voce Patris testificatum, ibi, ℣. 28 : « Venit ergo vox de cœlo, etc. »

In primo quatuor continentur : primo desiderium scilicet Gentilium ad sanctificationem : secundo, modus sanctificans, ibi, ℣. 23 : « Jesus autem respondit eis dicens : Venit hora, etc. » Tertio, per quid fiet sanctificatio, ibi, ℣. 27 : « Nunc autem anima mea turbata est. » Quarto, ad hoc ponit rationem, ibi, ℣. 28 : « Pater, clarifica nomen tuum. »

In primo horum tria dicuntur, scilicet, Gentilium devotio ad intercessores, Gentilium accessio, et intercessorum apud Dominum interpellatio.

Dicit ergo : « Erant autem Gentiles quidam, » hoc est, ex Gentibus proselyti, maxime de Galilæa Gentium : quia illi sæpe viderant signa Christi, et audierant docentem, « ex his qui ascenderant » Jerosolymam in festo, « ut adorarent. » Jam enim fidem et ritum unius Dei assumpserant.

« In die festo. » Totum reputabatur tempus quo ante festum ad sanctificationem præparaverant. Simile est, Zachar. VII, 2 et 3 : Miserunt ad domum Dei, Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini : ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis? Isti enim erant proselyti qui deprecabantur in templo, et sanctificabant se jejuniis, et pro captivitate Babylonica abbrevianda. Act. VIII, 27 et 28 : Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem. Et revertebatur, sedens supra currum suum, legensque Isaiam Prophetam. Item, Act. X, 1 et 2 : Vir quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, religiosus, ac timens Deum cum

[479]

omni domo sua. Tales ergo multi erant inter Gentiles devoti, qui idola non adoraverunt : sicut etiam multi Samaritanorum, qui Christum audierant. Quia etiam Salomon, cum templum ædificavit, orabat ut tales in templo orantes exaudirentur, III Regum, VIII, 41 et 42 : Alienigena qui non est de populo tuo Israel, cum venerit et oraverit in hoc loco, tu exaudies in cœlo. Sic ergo in ascensu ad orationis locum, ostenditur devotio Gentilium.

« Hi ergo accesserunt ad Philippum. »

Secundum est de accessu ad intercessores : quia se non reputabant dignos ut per seipsos venirent. Gradatim enim proficiunt : quia Gentiles ad Philippum, Philippus ad Andream, hi simul ad Christum.

Et hoc est : « Hi ergo, » scilicet Gentiles, « accesserunt ad Philippum, » sicut ad intercessorem et anadotum. Qui enim extra perceptionem sunt sacramentorum, indigent anadoto, ut dicit Dionysius, sicut, Matth. XXI, 1, ad Jesum per discipulos asellus est adductus. Ad Philippum autem accedunt tamquam ad notum et compatriotam, natum a Bethsaida Galilææ, in qua Gentiles illi habitabant. Fuit autem Philippus benignus et fervens ut multos ad fidem Christi converteret : cujus signum est quod, Joan. I, 45, statim adduxit Nathanael : et, Act. VIII, 27, adduxit eunuchum Candacis reginæ. Et ideo ad eum accesserunt præ aliis. Unde et os lampadis interpretatur, qui ab ore suo illuminabat eos qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes eorum in viam pacis23.

« Qui erat a Bethsaida Galilææ. » Locum pro ratione allegat propter quem ad ipsum plusquam ad alium accesserunt.

« Et rogabant eum dicentes, etc. »

Ecce devotio propter quam digni erant exauditione.

« Domine, volumus Jesum videre. » Tria ponunt in verbis : ad intercessorem reverentiam, dicendo : « Domine ». In corde profitentur devotionem, cum dicunt : « Volumus. » In Christo dicunt se appetere visionem, dicendo : « Jesum videre. » Prælatis enim honor reverentiæ exhibendus est qui sunt nostri manductores. Augustinus : « Honore Prælatus coram vobis sit. » Ad Hebr. XIII, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

« Volumus. » Devotionem exponunt cordis. Voluntas enim affectus est cordis. II ad Corinth. V, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Deum. Daniel. III, 41 et 42 : Quærimus faciem tuam. Ne confundas nos. Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Ac si dicant : Tota voluntate, et tota anima, et toto spiritu ad hoc vigilamus, ut videamus faciem Christi.

« Jesum, » Salvatorem salutis auctorem, « videre. » Hunc enim Angeli desiderant videre : nam hujusmodi visus lætificat. Hunc videre beatitudinem confert, gaudium spirituale infundit, consummat justitiam, facit in homine radicari immortalitatem, fugat ignorantiae tenebras. De primo, I Petri, I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. De secundo, Luc. X, 23 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis. De tertio, Job, XXXIII, 26 : Videbit faciem ejus in jubilo. Tob. V, 12, per contrarium : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo? De proposito, Eccle. XI, 7 : Dulce lumen, et delectabile est videre oculis solem. De quarto et quinto, Sapient. XV, 3 : Nosse

[480]

te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. De sexto, Michææ, VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.

Iste est ad vivendum decorus, oculis gratus, adspectu gratiosissimus, et toti animæ desiderabilissimus. De primo, Psal. XLIV, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. De secundo, Cantic. II, 14 : Ostende mihi faciem tuam, ... facies tua decora. Esther, XV, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum. De tertio, Cantic. V, 16 : Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis.

Hic visus salvat a perditione, illuminat in veritate, confirmat in virtute. De primo, Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. De secundo, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et sequitur, ℣. 32 : Lumen ad revelationem gentium, etc. De tertio, Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.

Hunc ergo « volumus videre. »

« Venit Philippus, et dicit Andreæ, etc. »

Secundus gradus processionis ad Jesum. Andreas enim magis familiaris erat Domino quam Philippus : et ideo illius consilio et auxilio tentat adducere Gentiles ad Dominum. Causa autem hujus hæsitationis quod non statim adducit, erat, quia ex factis Domini ad utramque partem habuit rationem. Dixerat enim, Matth. X, 5 : In viam gentium ne abieritis. Et ex hoc putare potuit quod eos nollet videre. Intraverat autem civitatem Samaritanorum : et benigne curavit servum Centurionis24 : filiam Chananeæ Syrophæniæ curavit a dæmone25. Et ex benignitate Domini æstimare potuit quod etiam nunc recipiendi erant benigne : et sic hæsitando accessit ad Andream, consilium quærens de faciendo vel non faciendo, et auxilium quærens de proficiendo si faciendum judicaret. Eccle. IV, 9 : Melius est duos esse simul quam unum : habent enim emolumentum societatis suæ. Luc. X, 1 : Misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Significat autem Philippus veritatem, quia os lampadis dicitur : Andreas vero virilis, significat virtutem : quæ duo intellectum et affectum Christo adducunt in conversione animarum. Proverb. XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma.

« Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. » Unde dicit Ptolomæus Philosophus in Proverbiis Almagesti : « Intercessor est petentis ala. » Matth. XVIII, 19 : Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in cœlis est. Zachar. IV, 14 : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt dominatori universæ terræ. Isti enim et misericordes et illuminantes fuerunt in conversione Gentilium.

« Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. »

Hic tangitur modus præparationis Gentilium ad sanctificationem.

Tangit autem tria : modum per metaphoram, modum per metaphoræ explanationem, et modum per exemplum.

In metaphorâ tria dicit : genus rei in quo sumitur metaphorâ, factum, et fructum.

Circa primum dicit : « Nisi granum. » In grano enim frumenti sumit metaphoram. Et quia grano frumenti se comparat, ideo sacramentum Eucharistiæ de alio confici non potest grano. Est autem attendendum primo, quod non compa[481]rat se paleæ Christus, quia illa est cibus jumentorum. Dicitur enim, Genes. XXIV, 25 : Palearum et fæni plurimum est apud nos. Et igni apta ad comburendum : vacua etiam est et sonora. Quia multi sunt vacui sonantes in pompa mundi jumentis insipientibus in pabulo propositi. Isa. XI, 7 : Leo quasi bos paleas comedet, hoc est, superbus et insipiens qui in mundo laborat, vacuis pascitur ad peccati nutrimentum. Quod autem ignibus aptæ sunt dicitur, Luc. III, 17 : Paleas comburet igni inextinguibili. Sic ergo non comparat se paleæ, sed grano frumenti.

Sed tamen præmittit, dicens :

« Venit hora ut clarificetur Filius hominis, »

Hoc est, ut claritas ejus diffundatur amplius quam diffusa est. Et ideo tali metaphora claritatis usus est in Isaia, XLIX, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Hæc est enim claritas ejus de qua dicitur, Sapient. VII, 26 : Candor est enim lucis æternæ. Nubes enim infidelitatis Judæorum obstabat, quod in claritate sua sol iste redire non poterat. Sed modo exhibentibus se Gentibus ad fidem, venit hora ut clarificetur. Matth. V, 15, ut lucerna ponatur super candelabrum, et non amplius abscondatur sub modio, hoc est, in terminos unius gentis cohibeatur : ut luceat omnibus, non Judæis tantum, sed omnibus qui in domo sunt, hoc est, in mundo. II Machab. I, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Modo enim me occidendo repellunt verbum : et ideo tempus est et hora, quod Filius hominis in Gentium vocatione clarificetur. Isa. LX, 3 : Ambulabunt Gentes in lumine tuo.

Quomodo autem hoc fiat, dicit :

« Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,

  1. Ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. »

Duplicem adhibet confirmationem : quia et spiritualia vult adstruere per temporalia, et vitam per mortem : quæ videntur opposita.

Et hoc est quod dicit : « Nisi granum frumenti, » scilicet, granum frumenti inter grana cibo naturali convenientia, solum perfectum est, figura columnale, colore rubeum, quantitate magnum, in substantia purum, complexione conveniens ad nutriendum, dulce ad gustum, præstans et adhærens membris nutrimentum.

Solum enim perfectum est granum : quia siligo viam habet ad illud, et est infirmior ad istud : sicut cætera metalla ad aurum. Et sic Christus, solus perfectus est cibus animarum. Zachar. IX, 17 : Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? hoc est, frumentum (quod perfectum est) perfectos facit : et vinum sanguinis quod facit virgineas mentes.

De figura columnali, quæ componitur ex proprietate caloris, et virtute cœlesti : quia calor prolongat, et virtus cœlestis inducit rotunditatem : et hæc duo significant charitatem cum conversione cœlesti : et ideo iste panis cœlestis vocatur. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ex cœlo enim habet quod habet in se omne delectamentum. Et in hoc habet figuram cœli in quo est omne delectamentum.

De colore rubeo extra, et intra niveo candido propter patientiam sanguinis et innocentiae candorem. Cantic. V, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus.

[482]

De quantitate magnitudinis, ut dicit Augustinus, accipienda est quantitas virtutis : et ideo desideratur ad cibum : quia magnum existens magnam præstat virtutem, sicut dicitur, Deuter. XXXIII, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cœlique caligabunt rore. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Quod non facit nisi ex magna virtute.

De puritate substantiæ ipsius dicitur, Genes. XLV, 18 : Ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. Medulla enim terræ est frumentum depuratum, quod in isto mundo (ubi est mæror et tenebræ) non habetur nisi in corpore Christi.

De complexione convenienti ad nutriendum : eo quod, sicut dicunt medici, citius omnibus aliis cibis nutrit. Ezechiel. XXVII, 17 : Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. Juda est terra confitentium in laude : Israel autem terra rectorum in justitia, in opere, quæ est in terra Ecclesiæ : quæ proponunt frumentum primum, convenientissimum ad nutrimentum fidelium, quod est balsamum in odore famæ, mel in dulcedine gratiæ, oleum in devotionis pinguedine, resina in adhærentia perseverantiæ. Et hoc proponitur spiritualibus emptoribus in nundinis Ecclesiæ, ut seipsos commutent pro ipso.

De dulcedine ad gustum dicitur in Psalmo CXLVII, 14 : Adipe frumenti satiata. Adeps autem dulcis est valde. Isa. LV, 2 : Delectabitur in crassitudine anima vestra.

De hoc autem quod nutrimentum præstat quia membris adhæret, dicitur, Joan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

Et ideo comparat se grano frumenti.

« Cadens in terram. »

Hic tangit fructum in quo fit metaphoræ similitudo. Est autem hic casus seminationis in terram : qui casus debet esse dispersus, et ordinatus, et tempore debito factus, et in terram non lapideam, non in viam, nec inter malas stirpes : sed in terram bonam, cultam, pinguem, calidam, humectatam, æquatam. Et hoc quidem debet esse sparsum, ut quælibet terra granum suum habeat : quia congesta semina putrescunt, sparsa autem in fructum multiplicantur. Unde, Matth. XIII, 3 : Exiit qui seminat, seminare, hoc est, spargere semen suum. Et ita hic vult dicere quod spargendum sit hoc granum in agrum cordium Gentilium.

De ordine autem dicitur, Isa. XXVIII, 25 : Ponet triticum per ordinem. Quia omnia secundum ordinem debent fieri, ut dicitur, I ad Corinth. XIV, 4026. Et sine ordine etiam id quod bonum esse videtur, non est acceptum. I ad Corinth. XV, 23 : Unusquisque in suo ordine. Tempus autem debitum seminandi hoc granum Verbi incarnati, est quando aperta sunt corda audientium. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Eccle. III, 1 : Omnia tempus habent. Et ideo dicitur, Eccli. XX, 22, quod ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Sic ergo cadit semen in terram, quæ est cor bonum.

Quod enim cecidit in petrosa, hoc est, in corda dura, nulla pietate infusa, natum aruit, et quia non habebat humorem pietatis, non convaluit27. Quod autem secus viam strepitus mundani fastus, cecidit, volucres cœli, scilicet dæmones, in viis gloriæ comederunt. Quod vero inter spinas sollicitudinis curæ divitiarum, suffocatum est28. [483]

Terra autem bona est disciplina corporali culta. Ad Hebr. XII, 11 : Omnis autem disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudii, sed mæroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Pinguis autem est terra pinguedine devotionis et misericordiae. Isa. V, 1 : In cornu filio olei. Translatio Theodocionis habet : « In loco pingui. » Calida autem est calore dilectionis Austro afflata. Cantic. IV, 16 : Surge, Aquilo : et veni, Auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Humecta humore lacrymarum pro peccatis, et præsenti vitæ incolatu et misericordiae, et pro dilatione patriæ. Judicum, I, 15 : Dedit Caleb irriguum inferius, et irriguum superius. Æquata est per æquanimitatem patientiæ et concordiae. Isa. XXVIII, 25 : Nonne cum adæquaverit faciem ejus, scilicet terræ, seret gith, et cyminum sparget? et ponet triticum, hoc est, frumentum, quo valles, id est, humiles, abundabunt, sicut dicit Psalmista, Psal. LXIV, 14 : Et valles abundabunt frumento : dum montes, hoc est, superbi, destituentur.

« Mortuum fuerit. »

Adhuc tangit fructum cui comparatur seminatio fidei. Ad litteram enim granum seminatum moritur in esse individuali, ut multiplicetur in multo fructu suæ speciei. Et sic Christus moritur in se, ut in multis resurgat. Moritur autem, ut dicit Augustinus, in cordibus Judæorum, ut resurgat in fide Gentium. Moritur non sua quærens, ut resurgat in fructum proximorum. Moritur nudus, resurgit multiplici decore vestitum. I ad Corinth. XV, 36 et seq. : Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus cæterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult. Ita granum illud sive incarnatum Verbum resurgit vestitum omni virore virtutis. Jerem. XVII, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mitit radices suas.

Hoc est quod dicit : « Ipsum solum manet. » Et non diu manet, quia putrescit. Et ideo expedit ut moriatur : et sic in gloriam venit fructus resurrectionis. I ad Corinth. XV, 42 et seq. : Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. II ad Corinth. IX, 6 : Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam æternam.

Si autem « mortuum fuerit, » omnibus modis qui dicti sunt, « multum fructum affert. » Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis. Sic enim germinat in Gentibus quod orbem replet. Isa. XXVII, 6 : Florebit et germinabit Israel, et replebunt faciem orbis semine. Sic multiplicatur in utilitate proximorum. Joan. IV, 35 : Videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. Multiplicatur in fructu beatitudinis. Psal. CXXV, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.

« Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. »

Hic incipit explanatio metaphoræ.

Et tangit duo : unum in perdendo animam, aliud in custodiendo. Dicit ergo quod granum seminatum, in sui substantia perditur : quia terræ tempestatibus vel frigori et calori mortificantibus, ipsum exponitur propter fructus.

Similiter ergo : « Quicumque amat animam suam, » tamquam granum quoddam verbo Dei ad germen habens potentiam : si amat eam ad fructum meritorum et proximorum, « perdet eam, » hoc est, his quibus perditur exponat [484] eam, hoc est, exsilio, paupertati, tribulationi. His enim perditur anima, hoc est, animalis vita : quia illa vivere quærit in deliciis carnis. Eccli. XVIII, 31 : Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Sic enim dicitur hic anima. Dicitur etiam anima ab animeitate, quæ est substantia spiritualis, quæ est interior homo in corde : de quo dicitur, Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte. Et sic dicit Psalmista, Psal. X, 6 : Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. Et est sensus : Sicut ego ut granum morior propter fructum, ita quicumque imitator meus esse voluerit, mortificantibus se exhibeat, ut fructum afferat : ex quo corda Gentilium se præparant ad seminis suspensionem. Unde dicit, Matth. IX, 37 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et, Joan. IV, 35 : Videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.

Et per oppositum hoc iterum demonstrat :

« Et qui odit animam suam in hoc mundo, » abstrahens eam ab his in quibus mundus delectatur, « in vitam æternam, » hoc est, in fructu vitæ æternæ, « custodit eam, » ubi numquam perditur de cætero. Judicum, V, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Et, ibidem, V, 2, dicit : Qui sponte ad pericula obtulistis animas vestras, benedicite Domino. Isa. XLIX, 7 : Hæc dicit Dominus ad contemptibilem animam. Ibi habent Septuaginta : « Sanctificate eum qui despicit animam suam. » Non ita, ut dicit Augustinus, quod aliquis sibi mortem inferat : sed ita quod pro fructu meritorum et præmiorum, ad utilitatem proximi se tribulationibus exponat. Ad Roman. XIII, 14 : Carnis curam ne feceritis in desideriis. Ad Galat. V, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis illa facitatis. Sic dicitur, ad Coloss. III, 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Et de fructu sic mortui per odium animæ subdit, ℣. 4 : Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

  1. « Si quis mihi ministrat, me sequatur. »

Dat exemplum implendi hoc quod dixit in seipso.

Dicit autem duo, scilicet, exemplum de perditione animæ in hoc mundo sive seminationis grani, et exemplum de fructu.

De primo dicit : « Si quis mihi ministrat, » hoc est, nomine, officio, et affectu quærit esse meus minister : ille « me sequatur, » seminando se et perdendo animam : sicut ego me semino et perdo animam, tribulationibus eam pro salute mundi exponendo. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. LXI, 6 : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Proverb. XIV, 35 : Acceptus est regi minister intelligens : iracundiam ejus inutilis minister sustinebit. Est autem inutilis qui propter amorem animalis vitæ et bona domini dissipat, et fructum quem facere posset, negligit. Luc. XVI, 1 : Diffamatus est villicus apud illum, scilicet dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius. Matth. XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, etc. Hinc est quod in spe fructus de hoc ministerio mortis animæ Paulus gloriatur, ad Galat. VI, 17, dicens : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

« Et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. »

Hic tangit de fructu in præmio dupli[485]citer, scilicet, in fructu dignitatis, et in fructu honoris.

Dicit ergo : « Et ubi sum ego, » in dignitatis et exaltationis præmio, « illic, » in fructu beatitudinis et dignitatis, « et minister meus erit. » Matth. XXIV, 28 : Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. Joan. XIV, 3 : Accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Joan. XVII, 24 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.

« Si quis mihi ministraverit, etc. »

« Si quis mihi ministraverit, » ut prius dictum est, in animæ odio, et sui seminatione et mortificatione. I Regum, III, 1 : Puer Samuel ministrabat Domino coram Heli29 : quia prius erat a Deo postulatus. Numer. VIII, 24 et 26 : Ministrent, scilicet levitæ, in tabernaculo fæderis... eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fæderis, ut custodiant quæ sibi fuerint commendata.

« Honorificabit eum Pater meus. » Glossa : « Ut ibidem sit adoptatus ubi est unicus, hoc est, in throno regni se deat : sicut ego passione merui thronum regalem. » Apocal. III, 21 : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Sapient. III, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. Luc. XII, 37 : Transiens ministrabit illis. Esther, VI, 9 : Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. In sedibus enim duodecim sedentes cum Domino judicabunt. Sapient. X, 10 : Honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

  1. « Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora, Sed propterea veni in horam hanc.

  2. Pater, clarifica nomen tuum. »

Tangit hic per quid fiet ista seminatio : quia per passionem turbationis quæ in proximo sibi imminebat. Continuat autem ad præcedens. Quia dixerat de perditione et odio sensualis animæ, et ideo hujus turbationem ostendit in seipso omnibus ministris sequentibus.

Dicit autem quatuor : animæ scilicet turbationem, rationis regimen in turbatione, orationem ad Patrem, et turbationis utilitatem.

Dicit ergo : « Nunc anima mea, » sensualis, « turbata est » : et ideo ad modum odientis me habeo ad ipsam, et semino granum in lacrymis. Matth. XXVI, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Marc. XIV, 33 : Cæpit pavere et tædere. Matth. XXVI, 37 : Cæpit contristari et mæstus esse. In hoc enim ostendit in se esse sensualem animam quæ refugiebat mortis pericula. Psal. VI, 3 et 4 : Conturbata sunt omnia ossa mea : et anima mea turbata est valde. In hoc ergo similis est nobis effectus.

« Et quid dicam? »

Non est verbum angustiati, sed verbum ex ratione eligentis. Et hoc est : « Quid dicam? » Glossa : « Scio quid agam. » Job, XXIII, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Ac si dicat : Non recedam a cepto proposito propter timorem periculorum : sed ex ratione sensualitatem superans, voluntatem meam voluntati divinæ conformabo. In hoc nobis dans exemplum ut similiter faciamus. II Paralip. XX, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Et hoc est quod dicit :

« Pater, salvifica me ex hac hora, »

[486]

Hoc est, salva me, educens ex hac hora angustiæ. Quam orationem, ut dicunt antiqui Præpositivus et Gulielmus, formabat ratio pro sensualitate : sicut advocatus alicujus in causa proponeret pro aliquo, qui nesciret advocare pro seipso. Matth. XXVI, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Job, V, 15 : Salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Job, XXII, 30 : Salvabitur innocens : salvabitur autem munditia manuum suarum.

« Sed propterea, » supple, ut per passionem clarificer, « veni in hanc horam » passionis. Ad Hebr. XII, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusionem contempta : atque in dextera sedis Dei sedet. Et in hoc patet quod voluntate passus est, licet sensualitas mortem abhorruerit. Isa. LIII, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Psal. LIII, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi.

« Pater, clarifica nomen tuum. »

Tu enim clarificaberis, me a mortuis suscitando : quia in hoc nomen tuum, id est nota potestatis tuæ quam prædicavi, apud omnes clarificabitur. Daniel. III, 52 : Benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum. Ezechiel. XXXVI, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Et infra, ℣. 32 : Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis. Psal. XL, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis.

« Venit ergo vox de cœlo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. »

Hic inducitur derivandæ ad Gentiles sanctificationis testimonium.

Pars ista dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur per Patris testimonium quod ad Gentes derivanda est sanguinis sanctificatio, per transitum a Judæis ad Gentes : in secunda, hoc figurative describitur in facto, ibi, ℣. 36 : « Hæc locutus est eis Jesus, etc. »

Prima harum habet tres partes : quarum prima dicit cœlestis vocis testificationem, secunda de voce ortam discrepationem, tertia autem intentionis vocis explanationem.

Dicit igitur : « Venit ergo vox » Patris, « de cœlo, » summo in aere sonans : sicut enim sonuit in baptismo per sacramenti regenerationis sanctificationem 30 : et sicut sonuit in monte transfigurationis per gloriæ ostensionem 31. Hic autem testimonium perhibet ad sanguinis sanctificationem.

Et hoc est : « Et clarificavi, » in baptismo et transfiguratione, « et iterum clarificabo. » Psal. XVII, 14 : Intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Exod. XIX, 16 : Cæperunt audiri tonitrua, et micare fulgura. Clarificabit autem eos veritatis participatio. Judicum, V, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Joan. XIII, 31 : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

« Turba ergo quæ stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est. »

Hic ponit de voce audita disceptationem.

Habet autem duas partes : quarum una quæ intelligere non potuit, sed tantum sonum audivit, dicebat tonitruum esse.

Et hoc est quod dicit : « Turba autem quæ stabat, » coram Domino, « et audierat » sonum sine syllabarum distinctione, « dicebat tonitruum esse fa[487]ctum : » tamen hoc dicebant factum esse propter Dominum. I Regum, II, 10 : Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in cœlis tonabit. Item, ibidem, VII, 10 : Intonuit Dominus fragore magno super eos. Apocal. VIII, 5 : Facta sunt tonitrua, et voces.

« Alii autem dicebant : » qui voces articulatas intellexerunt : et illi plusquam alii ad intellectum cœlestium dispositi sunt : « Angelus ei locutus est. » Angeli enim semper ad ministerium se exhibuerunt Christo : et loquebantur præcipue in agonia passionis pro eo. Luc. XXII, 43 : Apparuit Angelus de cœlo, confortans eum. Matth. XXVI, 53 : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum.

  1. « Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.

  2. Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. »

Hic tangitur explanatio intentionis vocis.

Et habet duas partes. Ponit autem explanationem, et de explanatione subortam solvit dubitationem.

In prima dicit quatuor : in quorum primo dicit vocantis de cœlo intentionem : in secundo, ostendit intentionis illius per effectum significationem : in tertio, innuit per quid ad effectum perducit intentionem : in quarto, Evangelista omnium illorum explanationem dicit.

De primo dicit : « Non propter me, » qui testimonio non indigeo, « venit hæc vox, » de cœlo testificans, « sed propter vos, » qui indigetis testimonio : ut sciatis quod non sunt fabulæ quæ dico, sed veritas. II Petri, I, 16 et 17 : Non doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui : ipsum audite.

« Nunc judicium est, etc. »

Ostendit in quo propter eos facta est vox ista, quia pro eis.

« Nunc, » isto tempore passionis, « judicium est mundi, » non condemnationis, sed discretionis. Quia discernebat inter potestatem tenebrarum, et potestatem lucis : et pro mundo, liberando a potestate tenebrarum, judicabitur. Joan. XIV, 30 : Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Psal. XXXIV, 1 et 2 : Judica, Domine, nocentes me : expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, etc.

« Nunc, » hoc tempore passionis, « princeps hujus mundi, » hoc est, diabolus, qui isti mundo (qui in mundanis hominibus consistit) principatur, « ejicietur foras. » Ezechiel. XXIX, 4 : Extraham te de medio fluminum tuorum. Hoc dicit de diabolo quem Christus extraxit virtute suæ passionis de cordibus fluidorum inconstantium et mortalium hominum. Job, XL, 20 : An extrahere potes leviathan hamo, aut armilla perforabis maxillam ejus? Hamo enim deitatis (quem gluttire voluit in passione diabolus, dum manum extendit in eum in quo nihil juris habuit) extraxit de possessione eorum quos ante habuit : et armilla ornamenti dexteræ Dei Patris (quæ ipsa et quoddam ornamentum est ejus passionis) perforavit maxillam diabolice potestatis, et inde traxit ex faucibus ejus quos ante quieto jure possedit. Job, XXVI, 13 : Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Luc. XI, 22 et 23 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet

[488]

in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet32.

  1. « Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

  2. Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. »

Tangit modum per quem adimplebitur, dicens : « Et ego si exaltatus fuero a terra, » in cruce : ut modus mortis significet exaltationem redemptionis. Joan. III, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Isaïæ, LII, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Numquam enim adeo sublimis apparuit virtus ejus, sicut quando in cruce exaltatus fuit : quando cœlum et terra et totus mundus clamaverunt virtutem ejus eximiam. Psal. XX, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Cantic. VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus.

« Omnia traham ad meipsum » per fidei devotionem quam excitabo in cordibus Gentilium per verbi prædicationem, et per signorum virtutem.

Dicit autem : « Omnia, » quia etiam Gentiles qui ante non trahebantur ad se traxit. Ad Roman. III, 30 : Unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Cantic. I, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Joan. VI, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.

« Hoc autem dicebat, etc. »

Interpretatur Evangelista omnium quæ dicebat intentionem.

« Signans qua morte esset moriturus, » quia morte exaltationis per crucem : ut morte significaret, qualiter propter humilitatem crucis esset exaltandus, ut exaltaret suos. Ad Philip. II, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.

« Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? »

Hic ponitur, suborta dubitatione, disceptatio cum sua explanatione.

Habet autem duas partes, scilicet, de suborta dubitatione, et ejusdem solutione.

In suborta dubitatione dicit duo : legis in contrarium allegationem, et de quo intelligatur quod dixit, inquisitionem.

Dicit ergo : « Nos audivimus ex lege, etc. » Lex enim hic non decalogus, nec quinque libri Moysi vocantur : sed totum Vetus Testamentum, in quo libri Prophetarum continentur. Isa. IX, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et hæc dicta sunt de divinitate Christi quæ finem non habet. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus.

« Et quomodo tu dicis, »

Hoc est, dicendo intelligis : « Oportet exaltari Filium hominis, » in quo nos non nisi unam intelligimus naturam : et [489] ideo nescimus quomodo maneat in æternum, et quomodo sit in cruce exaltatus moriturus. Exaltatio in cruce facit victoriam super mundi principem : sicut dicitur, Exod. XVII, 11 : Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Isa. LXV, 2 : Expandi manus meas tota die ad populum incredulum.

« Quis est iste Filius hominis? »

Hoc est, cujus naturæ est, qui et exaltari poterit moriens, et manere in æternum? Non enim secundum unam naturam hæc competunt ei : tamen hoc signatum est, ad Hebr. XI, 21, ubi Jacob adorabat fastigium virgæ Joseph, signans futurum esse aliquando pendere Deum, ab omnibus adorandum in virgæ fastigio, hoc est, in crucis cacumine. Habacuc, III, 4 et 5 : Cornua in manibus ejus. Hypallage, hoc est, manus ejus in cornibus crucis : ibi abscondita est fortitudo ejus. Ante faciem ejus ibit mors, fugata passione crucis : et egredietur diabolus ante pedes ejus, fugatus etiam virtute crucis.

  1. « Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant : et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.

  2. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. »

Solutio est dubitationis.

Dicit autem tria, scilicet, ad modicum lucis comprehensionem, ad perfectum comprehensionis invitationem, et invitationis rationem.

Dicit ergo eis : « Adhuc modicum. » Chrysostomus dicit, hoc est, ad modicum tempus, « lumen, » hoc est, ego qui sum lumen, « in vobis est, » quia post quinque dies recedam a vobis.

Augustinus autem exponit sic : « Adhuc, » dum estis incipientes, « modicum lumen, » hoc est, imperfectum fidei lumen, « in vobis est, » quia me non putatis nisi in una natura subsistere, cum ego subsistam in duabus naturis. Et hæc est modica fides. Apocal. III, 8 : Modicam habes virtutem. Matth. XIV, 31 : Modicæ fidei, quare dubitasti?

« Ambulate, » hoc est, proficite in virtute, fide et sanctitatis illuminatione, « dum lucem, » me scilicet præsentem, « habetis. » Vel, in præsenti vita dum in fide proficere potestis. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Diversimode enim in luce proficitur. I ad Corinth. XV, 41 : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum : stella enim a stella differt in claritate. Cantic. VI, 9 : Progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.

« Ut vos tenebræ » infidelitatis, vel mortis per cor obstinatum, « non comprehendant. » Job, XXIX, 2 : Splendebat lucerna ejus super caput meum : et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Jerem. XIII, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ : vel infidelitatis secundum Augustinum, vel mortis secundum Chrysostomum. Thren. III, 2 : Me minavit et adduxit in tenebras, et non lucem.

« Et qui ambulat, etc. »

Ecce damnum quod incurrit qui in luce non proficit : quia « qui ambulat, » vitæ hujus passibus, « in tenebris » ignorantiae et cæcitatis, « nescit quo vadat, » quia nescit ubi cadit, faciendo et non cognoscendo. Job, III, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit

[490]

eum Deus tenebris. Joan. XI, 10 : Qui ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

Et ideo,

« Dum lucem habetis, etc. »

« Dum lucem habetis » præsentem in concepta fide, « credite, » hoc est credendo proficite, « in lucem, » ut tendatis in fidei perfectam illuminationem. Ad Roman. XIII, 12 et 13 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. II Petri, I, 19 : Cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus vestris.

« Ut filii lucis sitis, » a Patre lumen in formam lucis formati et generati. Ad Ephes. V, 8 : Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Isaïæ, LX, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, Isa. II, 5 : Ambulemus in lumine Domini.

« Hæc locutus est Jesus : et abiit, et abscondit se ab eis. »

Hic typo facti ostendit esse quod docuit.

Dicit ergo : « Hæc, » ad illuminationem gentium, « locutus est Jesus, » qui est lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum33.

« Et abiit, » recedendo a Judæis persecutoribus suis, « et abscondit se ab eis, » faciem cognitionis ejus eis subducendo. Quod excæcationem eorum signabat, et transitum fidei a Judæis ad Gentes. Deuter. XXXII, 20 : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Ad Roman. XI, 25 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. LVII, 17 : Abscondi faciem meam a te, et indignatus sum. Joan. VIII, 59 : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

« Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum. »

« Ut sermo Isaïæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? »

Hic tangit inexcusabilitatem non credentium, qui se sanctificationi sanguinis non præparaverunt.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ostendit infidelitatis eorum excæcationem : in secunda, ostendit eorumdem in judicio inexcusabilitatem, ibi, ℣. 44 : « Jesus autem clamavit et dixit, etc. »

Adhuc autem, prima dividitur in tres partes : in quarum prima dicit quod cæcitas infidelitatis eorum non curabatur per signorum quæ Christus fecit magnitudinem : in secunda, ostendit ad hoc prophetiæ congruitatem, ibi, ℣. 38 : « Ut sermo Isaïæ prophetæ impleretur. » In tertia, per culpam ipsorum ostendit ad credendum eorum impossibilitatem, ibi, ℣. 39 : « Propterea non poterant credere, etc. »

In prima parte dicit sic : « Cum » Christus « tanta signa, » hoc est, tam magna signa, sicut fuit suscitatio Lazari, et alia quamplura, « fecisset, » propria virtute, « coram eis : » et hæc signa erant innegabilia et incontradicibilia, « non » tamen « credebant in eum. » Et hoc præfiguratum fuit, Exod. IV, 1, ubi dixit Moyses ad eos missus : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. Act. VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.

[491]

« Ut sermo Isaïe prophetæ impleretur, etc. »

Hoc est secundum, ubi ostenditur ad hoc prophetiæ congruitas. Deus enim qui simplici visione et non visionis causalitate videt, etiam mala quæ futura sunt, isti Prophetæ futura revelavit. Et sic ea sermo propheticus enuntiavit.

Et hoc est quod dixit : « Ut sermo, etc. » Ut aliquando notat causam finalem, sicut cum dico : Oro ut vitam æternam promerear. Aliquando autem non notat causam finalem, sed tantum terminum ad quem opus absque intentione operantis terminatur : sicut cum dicitur : Iste vadit in aquam ut submergatur. Vel, iste dimittit stabulum apertum ut equus perdatur : quia sepe perditio equi sequitur ad apertionem stabuli, et submersio ad introitum in aquam : cum tamen nec intratur in aquam ut submergatur, nec stabulum apertum dimittitur propter hoc ut equus perdatur. Ita etiam hic, ut non notat causam, sed terminum : quia non propter hoc revelationem accepit Isaïas ut non crederent, nec isti propter hoc non crediderunt ut Isaïas verum diceret. Sed quia isti hoc non crediderunt, Deus prævidit simplici visione, et Isaïæ veritatem revelavit : et isti non crediderunt. Et unum sine omni causalitate secutum est ad aliud. Et hoc est quod dixit Præpositivus in talibus, quod ut est terminale, non causale, vel consecutivum.

Sic ergo dicit : « Ut sermo, » quia hoc secutum est sermonem Isaïæ, et sermonis veritas apparuit in isto : cum tamen sermo veritatem non trahat ab inspiratione divina qua hoc prævidit. Sed quia sermo dependebat ad futurum, ideo cum factum est in opere, veritas sermonis ostensa fuit. Et hoc est : « Ut sermo Isaïe prophetæ impleretur, » secundum quod a futuro dependebat secundum enuntiationem factam, « quem dixit : Domine34, quis credidit auditui nostro? » hoc est, ei quod a te audivimus, vel ex parte tua auditum populo nuntiamus. Hoc enim Filius tuus dixit sermonibus nostris probatum. Abdiæ, ℣. 1 : Auditum audivimus a Domino : et legatum ad gentes misit. Jerem. VII, 25 et 26 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo, et mittens : et non audierunt me, neque inclinaverunt aurem suam.

« Et brachium Domini, » hoc est, Christus brachium fortitudinis Dei in prodigiis, et signis ostensum, « cui, » hoc est, quam paucis « revelatum est, » ex Judæis? Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israel atrita fronte est et duro corde. De brachio dicit in Psalmo XCVII, 1 : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Et, Psal. CXVII, 16 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me.

  1. « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaïas :

  2. Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

  3. Hæc dixit Isaïas, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

  4. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

  5. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. »

Hic incipit secundum.

Et dicit tria : in quorum primo tangit impotentiam eorum ad credendum : in secundo, auctoritatem laudat quam in[492]ducit ad hoc probandum : tertio, a generalitate non credentium quosdam excipit qui in occulto crediderunt in Christum.

Dicit ergo : « Propterea non poterant credere, » scilicet in Christum.

Sed objicitur, quia si non poterant credere, non est eis imputandum. Et hoc non est verum.

Ad hoc dicendum, quod est non posse ex naturali impotentia, vel excæcationis violentia : et hoc non posse excusat a toto : et hanc impotentiam isti non habuerunt. Est alia impotentia, quæ est ex contrarii habitus dispositione : sicut ille qui contrariis principiis alicujus scientiæ imbutus est, non potest credere veritatem scientiæ illius : et hæc impotentia est magis quam simplex ignorantia vituperabilis, et imputatur dupliciter, scilicet, quia non potest, et quia non credit. Et hanc isti habuerunt : quia ita erant imbuti erroribus carnalis sensus in lege, et traditionum suarum, quod principia veritatis erant eis incredibilia : et ideo veritatem recipere non potuerunt.

« Quia iterum dixit 35. Isaïas » Nec impotentia credendi veritatem causabat dicti Isaïæ, nec e converso, sicut supra dictum est, unum in opere secutum est ad aliud.

« Excæcavit oculos » cordis « eorum », hoc est, excæcari permisit. Deus enim non excæcat ejiciendo aliquid ab oculis, sed lumen non immittendo : vel quando non est qui velit recipere, vel quando est qui obicem ponit lumini. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, et nescierunt vias ejus.

« Et induravit cor eorum, » eo quod obicem ponentibus auditum suum non immisit. Sapient. II, 21 : Excæcavit illos malitia eorum. Jerem. VII, 28 : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.

« Et induravit cor eorum. » Eccli. III, 27 : Cor durum habebit male in novissimo. Exod. IV, 21 : Ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Ad Roman. IX, 18 : Cui vult miseretur, et quem vult indurat. Nullum autem indurare vult nisi quia obicem ponit erroris, vel malæ voluntatis.

Et hoc est : « Ne videant oculis » cordis veritatem, quos clausit error malæ dispositionis. Proverb. XXX, 17 : Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ! Sic Judæi subsannaverunt Patrem Deum, et despexerunt filios matris Ecclesiæ fideles : et ideo nigri dæmones corvi suffoderunt eis oculos cordis, et filii aquilæ, scilicet Romani, quorum signum est aquila, comederunt eos.

« Et intelligant corde, » quia corde debuerunt videre principia, et ex illis intelligere dictorum Christi veritatem. Omnis enim veritas enuntiata, suis cognoscitur principiis, sicut diximus. Ad Roman. I, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Eccli. XXV, 24 : Obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit in medio proximorum36. Ad Ephes. IV, 18 : Tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, per ignorantiam quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum.

« Ut convertantur, » compuncti corde de errore suo. Jerem. V, 3 : Renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Jerem. VIII, 4 et 5 : Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est

[493]

non revertetur? Quare ergo aversus est populus meus aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.

« Et sanem eos, » in intellectu et affectu per veritatem et virtutem. Jerem. X, 19 : Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. Jerem. XXX, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.

« Hæc dixit Isaïas, etc. »

Commendatio est inductæ de Isaia auctoritatis. Non enim quocumque tempore dixit verba istius auctoritatis, sed quando vidit Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum37. In quo notatur excæcationis istius judicium.

Dicitur autem ibidem, in eadem visione, quod templum est impletum fumo, et commota sunt superliminaria templi a voce clamantis38. In quo significatur templi et sacerdotii et sacrificiorum Judæorum abjectio. Quærit autem hic propheta dicens : Usquequo, Domine? et respondet Dominus : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta39. In quo pro peccato quod commiserunt contra Dominum notatur Romanorum captivitas.

In eadem etiam visione clamabant Seraphim stantia super solium : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus40. In quo notatur de universa terra Gentium vocatio ad fidem Domini. Et hanc revelationem recepit Isaïas cum visione gloriæ Domini : et ideo magis est authentica quam alia.

Et hoc est quod dixit : « Hæc dixit Isaïas, quando vidit gloriam ejus, » hoc est, apparentem Dominum in gloria judicii, omnia ista decernentem : « et quando locutus est de eo » Isaïas vel Dominus, hoc est, quando locutus est ad litteram de hoc facto excæcationis, et obstinationis Judæorum.

« Verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum, etc. »

« Multi ex principibus, » sicut Nicodemus, Gamaliel, Joseph ab Arimathæa, et alii quamplures : sicut dicitur, Joan. III, 1 et VII, 32 : et, Matth. XXVII, 57, de Joseph ab Arimathæa.

« Sed propter Pharisæos non confitebantur. » Hic exprimit Pharisæos et non pontifices : quia Pharisæi propter zelum suæ religionis Christo magis fuerunt infesti.

« Non confitebantur, ut e synagoga, » tamquam excommunicati, « non ejicerentur. » Joan. IX, 22 : Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Hoc tamen fuit timoris humani, qui abjiciendus fuerat. Marc. VIII, 38 : Qui me confessus fuerit et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Luc. XII, 8 : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei, etc. Qui autem me negaverit coram hominibus, etc.

Hujusmodi autem imperfectionis subinfert causam, dicens :

« Dilexerunt enim gloriam hominum, etc. »

Gloriam quam dant homines in dignitatibus, et honoribus, et laudibus humanis. Joan. V, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis? Ad Galat. I, 10 : Si adhuc ho-

[494]

minibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

« Magis quam gloriam Dei. » Soli enim Deo debetur gloria. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Isa. XLII, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Item, dixit Paulus ad Galatas, VI, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.

  1. « Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

  2. Et qui videt me, videt eum qui misit me. »

Hic ostendit non credentium Christo inexcusabilitatem.

Et ista pars habet duas partes : in quarum prima auctoritatem sui confirmat et conformat sermonis : in secunda autem ostendit, quod ille sermo inevitabiliter convincit non credentes de judicio condemnationis, ibi, ℣. 47 : « Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, etc. »

Adhuc autem, in prima harum dicit tria : in quorum primo fidei in ipsum confirmatur auctoritas : in secundo, fidei certitudo : in tertio autem, fidei veritas.

Dicit ergo : « Jesus autem clamavit, et dixit. » Intensionem devotionis notat vis clamoris. Psal. LXVIII, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ.

« Qui credit in me, » tendens per fidem in me, « non credit in me » privatum, et a Patre separatum : quia Pater in me manens, facit opera ex quibus credit : « sed in eum qui me misit, » scilicet Patrem : quia ab illo habeo virtutem et substantiam operum propter quæ credit. Et sic sua prima est auctoritas, propter quam credit. Joan. XIV, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Sic enim fidelis reducit fideles ad Patrem. Et quia unus est in alio, Pater in Filio, sicut lux in splendore, ideo dicitur, Joan. III, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Et hoc ideo est, quia ille etiam incredulus est Patri, qui in virtute sapientie Filii demonstratur.

« Et qui videt me, videt eum qui misit me. »

Visio autem hæc, rationis est reflexæ ad visum corporeum, quo miracula et opera ejus videbantur : quia operibus visis, cognoscebatur virtus a qua opera processerunt. Virtute autem cognita, cognoscebatur deitas cujus erat virtus, sicut per digiti demonstrationem. Et hoc est quod dicitur, Joan. XIV, 9 et 10 : Qui videt me, videt et Patrem. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Demonstratio enim Patris est Filius. Et ideo, Luc. XI, 20, digitus Dei dicitur : Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei : hoc est, in demonstratione deitatis Patris. Sed forte Judæi dicunt, quod demonstratam tantam deitatis lucem videre non poterant. Sed ad hoc respondet Beatus Augustinus : « Si quis alii digito solem demonstraverit, et ille solem non viderit, culpet potius oculi sui lippiditatem quam digiti demonstrationem. »

  1. « Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. »

Ostendit hic dictorum suorum et fidei veritatem : et quia luminosa sunt dicta, miraculis tamquam luce plenæ manifestationis demonstrata.

Et ideo dicit : « Ego » sum « lux » illuminans ad fidei veritatem omnem hominem venientem in hunc mundum41. [495]

« In mundum veni. » Est autem lux manifestativa veritatis, dissolutiva algoris, causativa vitæ spiritualis, adductiva refloritionis.

De primo horum dicitur, Joan. I, 9 : Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. De secundo, Job, XXXVIII, 24 : Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? De tertio, ad Ephes. V, 14 : Exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, hoc est, ad vitæ lumen præbe te quod vivificabit ad vitam æternam. Et hoc est quod dicit Glossa : « De alio non dicitur : Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »

« Ut omnis qui credit in me, » lucem quæ venit in mundum, « in tenebris » dubietatis, et ignorantiae, et infidelitatis, « non maneat. » Joan. VIII, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Item, Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

  1. « Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum : non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

  2. Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

  3. Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.

  4. Et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. »

Hic tangit qualiter offendens ipsum, qui tantæ est auctoritatis, et veritatis, in judicio est inexcusabilis.

Et habet duas partes. In prima ostendit quod ipse talem in judicio non judicabit. Sed ne putetur pertransire judicium, ostendit quis judicabit eum, ibi, ℣. 48 : « Qui spernit me, etc. »

In primo duo dicit, scilicet, quod non judicat, et propter quod non judicat eum.

Dicit ergo : « Et si quis audierit verba mea, » probata per Scripturas, et miracula, « et non custodierit ea, » per fidei devotionem, et testimonium operum. Jacobi, I, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, etc. Psal. CX, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.

« Ego non judico eum, » judicio condemnationis nunc. Joan. III, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. In futuro autem judicabit eum, quia de illo judicio dicitur, Joan. V, 22 : Neque Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, etc.

Et hoc est quod sequitur : « Non enim veni, » in hoc adventu, « ut judicem mundum, sed ut » in isto adventu per gratiam redemptionis, « salvificem mundum. » Ideo dicitur, I ad Corinth. IV, 5 : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

« Quis spernit me, etc. »

« Qui spernit me, » in me, vel in meis. Ad Hebr. X, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? I Regum, II, 30 : Qui contemnunt me, erunt ignobiles.

[496]

« Et non accipit verba mea, etc. » Ostenditur in quo spernitur, quia verba sua non accipiunt. Act. VII, 57 : Continuerunt aures suas. Jerem. VII, 24 : Et non audierunt, etc. Ad Hebr. XII, 19 : Excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Quidam ergo continent aures per non audiendi voluntatem : sicut probant tres inductæ auctoritates. Quidam autem habent ad sermonem displicentiam, propterea quia vitio contrario habent infectam animalitatem. Eccli. XXI, 18 : Audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post tergum suum. Quidam autem non curant, quia reputant simplex. III Regum, XIV, 9 : Me projecisti post corpus tuum. Quidam autem contemnunt propter superbiam et fastum sæculi. I Regum, XV, 26 : Projecisti sermonem Domini, et projiciet te Dominus ne sis rex super Israel.

Hic ergo talis « habet qui judicet eum, » non quidem ut judex sapientiam dictando, sed sicut adversarius accusationem contra eum proponendo et probando.

« Sermo enim quem locutus sum, etc. »

Sermo in quo omnibus doctrinam fidei et vitæ ostendi, « ille judicabit eum, » non nunc in primo adventu, sed « in novissimo die, » vel vitæ suæ, quando judicium fiet de anima : vel « in novissimo die » mundi, quando judicium fiet de mundo. Daniel. VII, 10 : Libri aperti sunt. Apocal. XX, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos;...et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Zachar. V, 1 et 3. Ecce volumen volans:... quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, etc.

Hujus autem ostendit causam cum dicit :

« Quia ego a meipso non sum locutus, etc. »

« Quia ego a meipso, » privatus a Patre, « non locutus sum. » Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, scilicet Patris. Ideo, Matth. X, 20, et de aliis qui suam proponunt doctrinam dicit : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

« Sed qui misit me Pater. » Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Luc. XII, 12 : Spiritus sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere42.

« Ipse mihi mandatum dedit quid dicam » in meipso, in corde sermonem formando, « et quid loquar » ad alios, sermonem proponendo. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

« Et scio quia mandatum ejus, etc. »

« Et scio, » per natam a Patre scientiam, quia ego ipse sum genitus a sapientia ingenita : unde per indivisam ab eo scientiam scio « quia mandatum ejus, » quod mihi venienti in mundum injunxit, « est vita æterna, » hoc est, causa vitæ æternæ in redemptis. Ezechiel. XX, 11 : Dedi eis præcepta, quæ faciens homo vivet in eis. Unde, Ezechiel. XVIII, 9, de servante mandata dicitur : Vita vivet, et non morietur. Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Psal. XXXIII, 13 : Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?

« Quæ ergo ego loquor, etc. »

Conclusio est ex omnibus prædictis. « Quæ ergo ego loquor, » docens in mundo, « sicut dixit mihi Pater, » qui sum Verbum ejus, « sic loquor. » Ad Hebr. I, 2 : Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.


  1. Matth. XXVI, 6; Marc. XIV, 3.↩︎

  2. Zachar. IX, 9. Cf. Matth. XXI, 7 ; Marc. XI, 7 ; Luc. XIX, 35.↩︎

  3. Matth. X, 39 et XVI, 25 ; Marc. VIII, 35 ; Luc. IX, 24 et XVII, 33.↩︎

  4. Psal. CIX, 4 et CXVI, 2 ; Isa. XL, 8 ; Ezechiel XXXVII, 25.↩︎

  5. Isa. LIII, 1 ; ad Roman. X, 16,↩︎

  6. Isa. VI, 9 ; Matth. XIII, 14 ; Marc. IV, 12 ; Luc.↩︎

  7. Marc. XVI, 16.↩︎

  8. Joan. IV, 6, 9.↩︎

  9. Cf. Luc. V, 29.↩︎

  10. Cf. Marc. XIV, 3.↩︎

  11. Vulgata habet latuerunt.↩︎

  12. Cf. Genes. XVIII, 1 et seq.↩︎

  13. Cf. Genes. XIX, 1 et seq.↩︎

  14. Cf. editionem hanc novam Operum B. Alberti, Tom. XXII.↩︎

  15. Cf. Marc. XIV, 4.↩︎

  16. Cf. Matth. XXV, 24.↩︎

  17. Luc. IX, 3.↩︎

  18. Cf. Luc. XXII, 35 et 36.↩︎

  19. Marc. XIV, 4.↩︎

  20. Cf. Matth. XX, 18.↩︎

  21. Cf. expositionem datam, Matth. XXI, 7 et Luc. XIX, 30. Tom. XXI et XXIII hujusce novæ editionis nostræ.↩︎

  22. Vide enarrationem in Matth. XXI, 7 et in Luc. XIX, 30. Tom. XXI et XXIII novæ editionis nostræ.↩︎

  23. Cf. Luc. I, 79↩︎

  24. Cf. Matth. VIII, 5-13.↩︎

  25. Cf. Marc. VII, 26.↩︎

  26. I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant.↩︎

  27. Cf. Matth. XII, 5.↩︎

  28. Cf. ibidem, ℣℣. 6 et 7.↩︎

  29. Cf. I Regum, II, 18↩︎

  30. Cf. Matth. III, 17; Marc. I, 11 et Luc. III, 22.↩︎

  31. Cf. Matth. XVII, 5 et Luc. IX, 35.↩︎

  32. Cf. Marc. III, 27.↩︎

  33. Joan. I, 9.↩︎

  34. Cf. Isa. LIII, 1. Verbum Domine non est in prophetia Isaïæ.↩︎

  35. Isa. VI, 9 et 10 : Et dixit, scilicet Dominus : Vade, et dices populo huic : Audite audientes me, et nolite intelligere : et videte visionem, et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures aggravava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.↩︎

  36. Vulgata habet, Eccli. XXV, 24 et 25 : Obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus ingemuit vir ejus, etc.↩︎

  37. Cf. Isa. VI, 1.↩︎

  38. Ibidem, VI, 4.↩︎

  39. Ibid., ℣. 14.↩︎

  40. Ibid., ℣. 3.↩︎

  41. Joan. I, 9.↩︎

  42. Cf. Marc. XIII, 11.↩︎