Caput VIII

Mulierem in adulterio deprehensam scribens in terra absolvit ab accusatoribus : dicit se lucem mundi, et pharisæos in peccato suo morituros : qui etiam vere sint ejus discipuli, quive servi aut liberi : dicit illos neque ex Deo neque ex Abraham, sed ex patre diabolo esse, qui veritatem dicenti non crederent : blasphemantibus dicit se dæmonium non habere, sed Patrem honorificare, et antequam Abraham fieret, se esse : volentibusque eum lapidare, auferens sui prospectum exit de templo.

  1. Jesus autem perrexit in montem Oliveti.

  2. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit [325] ad eum, et sedens docebat eos.

  3. Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio,

  4. Et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.

  5. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare1. Tu ergo quid dicis?

  6. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.

  7. Cum ergo perseverarent interrogantes, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat2.

  8. Et iterum se inclinans, scribebat in terra.

  9. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

  10. Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?

  11. Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.

  12. Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi3 : qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

  13. Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes : testimonium tuum non est verum.

  14. Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni, et quo vado : vos autem nescitis unde venio, aut quo vado.

  15. Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam :

  16. Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego, et qui misit me, Pater.

  17. Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est4.

  18. Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso : et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

  19. Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

  20. Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.

  21. Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.

  22. Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire?

  23. Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

  24. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

  25. Dicebant ergo ei : Tu quis es? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. [326]

  26. Multa habeo de vobis loqui, et judicare. Sed qui me misit, verax est5 : et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.

  27. Et non cognoverunt quia patrem ejus dicebat Deum.

  28. Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :

  29. Et qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.

  30. Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.

  31. Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.

  32. Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

  33. Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis?

  34. Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati6.

  35. Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.

  36. Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.

  37. Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

  38. Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.

  39. Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.

  40. Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

  41. Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus, Deum.

  42. Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me : ego enim ex Deo processi et veni : neque enim a me ipso veni, sed ille me misit.

  43. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.

  44. Vos ex patre diabolo estis7, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

  45. Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

  46. Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?

  47. Qui ex Deo est, verba Dei audit8. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

  48. Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?

  49. Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

  50. Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.

  51. Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, [327] mortem non videbit in æternum.

  52. Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ : et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.

  53. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?

  54. Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est.

  55. Et non cognovistis eum, ego autem novi eum : et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

  56. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

  57. Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?

  58. Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

  59. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

In Caput VIII Joannis — Enarratio

« Jesus autem perrexit in montem Oliveti.

Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum : et sedens docebat eos. »

Hic incipit pars quæ est de illuminationis causa per Verbum.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur illuminationis documentum : in secunda, doctrinæ illius confirmatio per miraculum, et hæc incipit in sequenti capitulo.

Hoc autem capitulum in duas partes dividitur. In prima ostenditur illuminatio ad judicium : in secunda illuminatio ad veritatis et fidei intellectum, ibi, ℣. 12 : « Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. »

Prima harum dividitur in quatuor : in quorum primo proponitur commune illuminationis beneficium : in secundo, contra lucem machinatio insidiantium, ibi, ℣. 3 : « Adducunt autem Scribæ, etc. » In tertio, confutatio malitiæ per sapientiæ responsum, ibi, ℣. 6 : « Jesus autem inclinans se deorsum. » In quarto autem, in judicio impenditur liberationis beneficium, ibi, ℣. 10 : « Erigens autem se Jesus, dixit ei. »

Adhuc autem, in primo horum quatuor dicuntur, scilicet, contemplationis et quietis in misericordia instructio, ad docendum fervoris diligens intentio, audientium devotio, et doctrinæ promulgatio.

Secundum autem litteram sciendum est et notandum, quod hæc historia a græco translata non invenitur, nec a Commentatoribus græcis exposita est : nec Chrysostomus, qui præcipuus est inter Expositores græcos hanc historiam exposuit. Et sic capitulum incipit : « Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi. » Cujus rationem translator commenti dicit esse, quod hæc historia apud Græcos non est in canone, [328] sed interposita : sicut Danieli apposita est historia de Susanna et idolo Belis. Et videtur potius confictum arte hominis quod hic dicitur, quam quod factum sit divinum. Alii autem dicunt, quod licet a Joanne hæc historia primo isti libro non fuerit inserta, tamen postea ab ipso Joanne libro fuit addita : et ideo quidam libri habent eam, et quidam non habent eam. Et nos istis consentientes exponemus eam secundum præinductam divisionem.

Dicit ergo :

« Jesus autem perrexit, etc. »

« Jesus autem, » ut auctor salutis contentioni locum dans. Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ. Et ideo Dominus, cum dissentirent inter se, cessit, et dedit locum. Poeta :

Dum furor in cursu est, currenti cede furori.

Et ideo tunc a furore contentiosorum se subducens, « perrexit in montem Oliveti, » propter duas causas mysticas, et unam litteralem. Una causarum mysticarum fuit, quod per hoc ostendere voluit, quod fuit unctus oleo lætitiæ præ participibus suis : et ideo in montem unctionis perrexit. Isaïæ, LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Psal. XLIX, 8 : Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ.

Alia ratio mystica fuit, quod misericordiæ visceribus abundabat in hominum miseriam sublevandam. Eccle. IX, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat.

Tertia causa litteralis fuit, quia exivit in Bethaniam gratia hospitalitatis : quia alibi veritatem docens, hospitari non poterat : et ideo hospitium quærere extra civitatem oportebat. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Hæc ergo est causa quare in sero perrexit in montem Oliveti. Luc. XXI, 37 : Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti. Zachar. XIV, 14 : Stabunt pedes ejus in die illa supra montem Olivarum. Marc. XI, 1 : Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum.

« Et diluculo iterum venit in templum, »

Quia dum in nocte quieti et contemplationi vacaverat, in die iterum prædicationi et doctrinæ intendebat. Psal. XLI, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Et ideo summo mane prævenit alios ad doctrinam. Sapient. VI, 14 : Præoccupat, scilicet sapientia, qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Proverb. VIII, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Matth. XX, 1 : Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Osee, VI, 3 : Quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

« Et omnis populus venit ad eum. »

Tangitur audientium devotio : quia summo mane concorditer ad eum venerunt. Isa. II, 2 : Fluent ad eum omnes Gentes. Luc. XXI, 38 : Et omnis populus manicabat ad eum, hoc est, mane præoccupabat in templo audire eum.

« Et sedens docebat eos, » quia docentis est sedere, prædicantis autem stare. Sessio autem significabat tranquillitates residentis cordis, a quo quiescente doctrina procedat. Prædicator autem ut concionator stat, ut remotius audiatur. Matth. V, 1 et seq. : Cum sedisset, ... docebat eos, dicens : Beati pauperes, etc. Luc. II, 46 : Invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum. II Regum, XXIII, 8 : Sedens in cathedra sapientissi[329]mus princeps inter tres, sicut veritas sedet in medio legis et prophetiæ. Et ideo Matth. XVII, 3, et Luc. IX, 30, apparuerunt cum eo in monte Moyses et Elias.

Sic ergo tranquille doctrinam promulgavit.

« Adducunt autem Scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio,

Et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.

In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?

Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. »

Hic ponitur contra lucem insidiantium machinatio.

Et in hac parte quinque dicuntur. Primo enim dicitur mulieris accusandæ in medio statutio : secundo, reæ mulieris accusatio : tertio, accusationis per legem allegatam confirmatio : quarto, iudicii a Domino expetitio : quinto et ultimo, malitiosa eorum intentio.

Dicit ergo : « Adducunt autem, » ista opportunitate, « Scribæ, » qui præsumebant de sapientia, ut contra allegata eliderent, « et Pharisæi, » qui de religione gloriabantur, ne aliquid contra præsentantes eam excipere possit. Matth. XXIII, 27 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ. Scribæ autem doctores legis, quasi principes in populo illo fuerunt. Et sic probaverunt quod supra, VII, 48, dixerunt : « Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis? » Augustinus : « Attende qualiter ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. Scribæ enim erant scientes in lege, Pharisæi prætendebant bonitatem, cum eam non haberent. Hi insidiantur Christo : quia hi sunt qui maxime persequuntur. Hi invidentes scientiæ illius : hi autem bonitati. »

« Mulierem. » Bene mulierem : quia emollita concupiscentiis, illicita admisit.

« In adulterio deprehensam, » cui non unus suffecit, sed alterum superinduxit. Isa. LVII, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum : dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus : dilexisti stratum eorum manu aperta. Eccli. XXIII, 32 et 33 : Mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio, peccavit : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, etc.

« Et statuerunt eam in medio, » ut omnium ore damnaretur ad mortem. Eccli. LI, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret. Psal. CXVII, 12 : Circumdederunt me sicut apes, etc. Isti autem licet adulteram extrinsecus caperent, tamen interius adulteri fuerunt : nec adulterium punire desiderabant, sed Christum in sermone capere. Isa. LVII, 3 et 4 : Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.

Tales ergo talem ut accusandam statuerunt in medio.

« Et dixerunt ei. »

Ecce adulteræ accusatio.

« Magister. » Magistrum vocant, ut dicit Chrysostomus, cujus nolunt esse discipuli. Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, etc. Hoc etiam in dolo dixerunt.

« Hæc mulier modo, » in recenti : et ideo sine scandalo factum ejus dissimulare non potest, quia nulla intercessit penitentia : « in adulterio, » quod secundum locum tenet in pœnis, ut dicit Hie[330]ronymus, « deprehensa est, » vel confessione peccati, vel in iudicio, vel convictione idonei testimonii, vel lege zelotypiæ. His enim tribus modis et non aliis poterat deprehendi : per confessionem, quando peccati fuit evidens propagatio sive evidentia : per testes, quando peccatum quibusdam manifestum, sed communiter occultum : per legem zelotypiæ, quando omnibus occultum, et de hac lege habetur, Numer. V, 29 et seq. Hæc autem per facti evidentiam videtur deprehensa, quia aliter quæstio sequens locum non haberet : quia mulier inficiari posset. Osee, II, 2 : Judicate matrem vestram, judicate : quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Jerem. III, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Ezechiel. XVI, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti.

« In lege autem Moyses mandavit nobis, etc. »

Ecce confirmatio accusationis per allegationem legis. Levit. XX, 10 : Si mæchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. Deuter. XXII, 22 : Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera.

« Hujusmodi lapidare. » Hoc autem non videntur dicere preinductæ leges, sed simpliciter quod ambo moriantur. Ad hoc respondent quidam, quod amara mors est lapidatio : et quia scelus magnum est, ideo dicunt quod per mortem lapidatio intelligitur. Deuter. XXII, 23 et 24 : Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.

Et ab illa lege formabant accusationem.

« Tu ergo quid dicis? »

Ecce iudicii a Domino expetitio. Quarunt autem dolose, sicut infra patebit. Proverb. I, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Sapient. II, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius operibus nostris. Et ideo sic formabant accusationem. Quod aut contra mansuetudinem et misericordiam damnandam diceret : et sic sibi contrarius esset, qui dixit, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Osee, VI, 6 : Misericordiam volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Jerem. III, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis, etc. Aut diceret liberandam : et sic diceret contra legis justitiam et contra Moysen. Et sic sicut transgressor, et discessionem a Moyse docens, contra justitiam accusaretur.

« Hoc autem dicebant tentantes eum. »

Hic ostenditur malitiosa eorum intentio. « Ut possent eum accusare : » et non causa intelligendæ justæ sententiæ, quia de justitia nihil curabant. Matth. XXII, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ? Job, XIX, 3 : En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. De hoc enim nihil erubescebant, quod mala intentione suæ temptationis Dominum opprimere nitebantur : ut accusabilem possent facere in iudicio Pilati, quando caperetur ad mortem. Unde, Matth. XXVI, 59 et 60 : Summus autem sacerdos, et omne consilium quærebant falsum testimonium contra Jesum... Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent.

« Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. »

Hic ponitur confutatio malitiæ per sapientiæ responsum.

Habet autem quinque paragraphos : [331] in quorum primo in humilitate discutere judices docet sententiam differendo, et non pronos esse ad iudicandum : in secundo, qualis debeat esse criminis iudex : in tertio, ad humilitatem se convertens, docet qualiter judices etiam post sententiæ dictationem, se debent discutere ante sententiæ promulgationem : in quarto, jam hujus doctrina confutati judices, recedunt ab accusatione : in quinto et ultimo, ostenditur qualiter soli Jesu mulier relicta est ad condemnationem vel liberationem.

Dicit ergo : « Jesus autem inclinans se. » Augustinus : « Cum de duobus (scilicet veritate et mansuetudine) inimici insidiantis livore torqueretur malitia : sic juxta iter (in quo scandalum posuerunt) servavit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, justitiam ut cognitor secretorum. » Propter quod dicitur in Psalmo XLIV, 5 : Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam : et deducet te mirabiliter dextera tua. Ita ut in nullius insidias caderet insidiantis inimici. Et hoc est quod facto ostendit.

« Jesus autem. » I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ezechiel. XVIII, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, etc.

« Inclinans se, » a rigiditate inflexibilis justitiæ. Psal. CXLIII, 5 : Domine, inclina cœlos tuos, et descende. Et descendere : quia rigorem justitiæ rectitudinis cœlestis oramus, sed ad liquidum tenere non possumus.

« Deorsum, » per nostræ infirmitatis experimentum. Ad Hebr. V, 8 : Didicit ex iis quæ passus est obedientiam. Et, ad Hebr. IV, 15 : Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Inclinare autem se deorsum, est nos docere infirmitati terrenæ condescendere.

« Digito scribebat in terra, » hoc est, aperto iudicio infirmitates nostras characteribus manifestis declarabat : quia digitus iudicium signat : terra autem infirmitatem, et scriptura fragilis conditionis characterem. Et in hoc accusantes docuit ut suæ conditionis memores, ab alterius iudicio et accusatione cessarent : et inter deliberandum ipse sententiam damnationis differret tamdiu, donec dilatam iuste auferre posset, et sic peccatricem liberaret. Jerem. XXII, 29 et 30 : Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Ter dicit terra : pro terrena concupiscentia in muliere, et pro terrena præsumptione in accusatione, et pro terrena infirmitate in iudice terreno : quæ terra audire debet sermonem Domini : quia in ipsa terra scribenda est viri temerarii sterilitas, et quod in æternum extrema infirmitate non prosperabitur : ut in ipsis terræ characteribus legat qualiter proximum iudicare debeat. Et hoc manifestius est in translatione Septuaginta, quæ sic habet : « Terra, terra, terra, absorbe hos viros abdicatos. » Ipsa enim infirmitas terrena absorbere debuit, non in natura, sed in præsumptione viros abdicatos, qui faciunt se judices scelerum, quorum similia committunt. Unde Hieronymus dicit, quod hæc ad litteram Dominus Salvator in terra digito descripsit. Ambrosius autem dicit, quod quosdam descripsit apices, in quibus quilibet legere posset peccata sua.

Et si quæratur, Qualiter tot apices tantæ diversitatis peccatorum tot hominum ita breviter descripsit? Respondet, quod quosdam apices descripsit, qui in quodam numero finiti fuerunt, sed in conversione ad quemlibet, aliam et aliam habebant virtutem repræsentandi peccata singulorum : sicut vox Apostolorum una quidem fuit in ore vocantis et loquentis Apostoli, et tamen in comparatione ad aures audientium accepit virtutem lo[332]quelæ, quam ille intellexit qui audivit 9. Et sicut manna in se unius saporis fuit : et tamen comparatum ad desiderium comedentis, in cujus ore desideratum saporem accepit 10.

Dicunt autem alii, quod scripsit : « Terra terram accusat. » Et sic de præsumptione eos redarguit. Matth. VII, 1 : Nolite judicare, ut non judicemini.

  1. « Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.

8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.

9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit Jesus solus, et mulier in medio stans. »

Hic ostendit qualis debeat esse judex criminis.

Dicit autem duo : necessitatem compellentem qua illud dixit, et ipsum dictum.

Dicit ergo : « Cum autem perseverarent, » in temeritate ad conscientiam propriam, propter inclinationem et scripturam Deum non reverentes, « erexit se, » rectitudinem quæ in judice esse debet, statura corporis demonstrans. Psal. X, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.

« Et dixit eis, » verbo, quod facto demonstraverat per corporis erectionem : « Qui sine peccato est vestrum, » hoc est, sine peccato simili. Ad Roman, II, 1 : Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas : in quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. Matth. VII, 2 : In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini.

« Primus in illam lapidem mittat. » Deuter. XVII, 7 : Manus testium prima interficiet eum. Sapient. I, 1 : Diligite justitiam, qui judicatis terram.

Sed secundum hoc videtur quod crimina puniri non possint : quia nullus judex vel accusator vel testis invenitur qui sit sine peccato. Ad hoc autem dicendum, quod quamvis non sit homo sine peccato, tamen multi sunt qui sunt sine criminali peccato. Crimen enim est quod accusatione est dignum in judicio. II Paralip. VI, 36 : Non est homo qui non peccet. Psal. XIII, 2 et 3 : Non est justus, non est intelligens, aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Accusatione autem digna sunt quæ fiunt cum injuria proximi, commoventia multitudinem : et sine talibus sunt multi.

Sed adhuc objicitur, quod secundum hanc solutionem, non debet esse judex qui est in crimine : quod non est verum, quia multi etiam Ecclesiastici judices sunt criminosi : et tamen non ejiciuntur a judicio. Ad hoc dici potest, quod existens in crimine notorio, et crimine simili ei quod condemnat in altero, non potest esse judex : quia scandalum est quod judicet judicandus. Et de illis dicitur, Matth. VII, 5 : Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Quando enim occultum est crimen, tunc ad minus sine scandalo judicat : quamvis, ut puto, non judicat sine peccato, nisi non possit alius haberi judex, et judicare sit necesse propter accusantium instantiam : tunc cum timore judex qui ex officio judicare tenetur, potest exhibere justitiam. Intelligitur autem ex sermone Domini, quod illi in simili peccato fuerunt : sicut illi qui, Daniel. XIII, 57, Susannam accusaverunt. Unde dixit Daniel : Sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis, hoc est consenserunt in coitum vobiscum. Isa. LVII, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et [333] fornicariæ. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.

« Et iterum se inclinans scribebat in terra. »

Per inclinationem iterum docens, quod judex ad seipsum inclinatus, per sui considerationem characteres Dei in terra scriptos, debet intueri ante sententiæ prolationem, non quod odio personæ, sed odio vitii sententiam proferat in eos, quos ut malefactores condemnat. Psal. XVI, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat : oculi tui videant æquitates. Si enim considero vultum terrenæ naturæ, et considero characteres fragili conditione depictos, quos Deus ideo in eo descripsit, ut in ipsis legatur nostra fragilitas, et sic æque alii ut nobis judicium proferamus : tunc oculi nostri vident æquitates : quia æquitas, ut dicit Chrysostomus, est justitia dulcedine misericordiæ temperata. Psal. XLIX, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Jerem. II, 19 : Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Eccli. XXXVIII, 23 : Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : Mihi heri, et tibi hodie.

« Audientes autem unus post unum exibant. »

Recessus impiorum a judicio per confutationem Domini. Quod autem dicitur : « Exibant, » hoc est, a consilio judicii et a foro recedebant. Quod dicit : « Unus post unum, » ideo dicitur, quod quilibet timuit quod alii per Dominum manifestaretur : et ideo non simul, sed quilibet sigillatim confusus abscessit. II Regum, V, 20 : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Deuter. XXXII, 30 : Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? Nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?

« Incipientes a senioribus, » qui cæteris magis fuerunt perversi et criminosi. Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. I Esdræ, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressionem hac prima. Et attende misericordiam Domini quod se inclinaverit dum exirent : ne verecundia respectus ejus percussi, locum exeundi non haberent, et sic in malitia indurati, in condemnatione mulieris remanerent. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Isa. LVII, 11 : Neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns, etc.

« Et remansit Jesus solus. »

« Jesus solus » ut justus, quem nulla peccati macula removit a judicio. Psal. VII, 12 : Deus judex justus, fortis, et patiens.

« Et mulier, » ut rea, et notorio crimine convicta. Psal. IX, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.

Et debet sic ordinari littera : « Remansit solus Jesus et mulier, » ita ut « in medio stans » referatur ad utrumque. Jesus autem remansit in medio stans : quia ad neutram partem deflexus a rectitudine declinavit. Deuter. I, 17 : Ita parvum audietis ut magnum, ... quia Dei est judicium. Luc. XXIV, 36 : Stetit Jesus in medio. Et mulier stetit in medio stans, ut omnes intenderent in eam sicut accusandam. Daniel. XIII, 34 et 35 : Consurgentes autem duo presbyteri, in medio populi posuerunt manus suas super caput ejus, scilicet Susannæ. Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

  1. « Erigens autem se Jesus, dixit ei : [334] Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?

  2. « Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. »

« Erigens autem se Jesus dixit ei, » cui soli relicta fuit mulier ad condemnandum, vel ad solvendum. Absolvit mulierem, et ideo dicit hic duo : absolutionem a calumniatione accusantium, et absolutionem a criminis condemnatione.

Dicit ergo : « Erigens ergo se Jesus dixit ei, » hoc est, erigens misericordiam et justitiam ad mulieris defensionem. Psal. LXVII, 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Item, Psal. XLIII, 26 : Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

« Mulier, ubi sunt qui te accusabant? » Ac si dicat : Vide quod conscientia similis criminis eos effugavit. Ad Roman. VIII, 33 et 34 : Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus, etc. Isa. L, 8 : Juxta est qui justificat me : quis contradicet mihi?

Et hoc est quod sequitur : « Nemo te condemnavit? » Ad Roman. VIII, 33 : Si Deus pro nobis, quis contra nos? Isa. L, 9 : Ecce Dominus Deus auxiliator meus : quis est qui condemnet me?

« Quæ dixit : Nemo, Domine. »

Psal. III, 7 : Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Item, Psal. LV, 11 : In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.

« Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo. »

Ecce absolutio peccatricis ab eo qui potuit solus absolvere et condemnare. Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium.

Sed objicitur, Quia Dominus dedit legem de occidenda adultera. Videtur ergo contra fecisse quando absolvit eam. Et sic videtur favere criminibus, qui cum potest non punit crimina. II ad Timoth. II, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Negaret autem se, si justitiam desereret. Videtur ergo quod justitiam negavit, et seipsum esse justum neget, quando absolvit criminosam.

Ad hoc dicendum, quod aliud judicium Dei, et aliud hominis. Deus enim iudicat de corde : homo autem non nisi de opere manifesto, et quando accusatur ab eo qui accusare potest et debet, hoc est cujus interest. Et ideo Deus in judicio non utitur teste nisi conscientia rei qui iudicatur : homo autem exterioribus indiget testibus. Cum ergo omne judicium condemnationis fiat ad cautelam futurorum malorum, quem conscientia a futuris per propositum de cætero non faciendi, et dolorem commissi absolvit, ille in judicio Dei absolvitur, et non condemnatur : et quem testes exteriores absolvunt, in judicio hominis absolvitur et non condemnatur. Et sic Christus hic, ut homo per evacuationem testium absolvit, ad litteram absolvit juste a judicio hominum : et ut Deus penitentem absolvit a judicio divino. Et in utroque justus et detestator fuit criminis. Sed crimen accusantium detestatus fuit ut homo, et crimen adulteræ detestatus fuit ut Deus, quando penitentiam dedit in illius criminis abolitionem.

Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod contra legem nihil fecit : quia et lex divina et humana nihil intendit nisi criminis detestationem : et hoc ostensum est quod illam et ut homo, et ut Deus plene exhibuit in facto isto.

Ad aliud dicendum, quod nec se justum, nec justitiam denegavit : quia ple[335]nam justitiam exhibuit, sicut jam dictum est. Nec fautor est criminis, sed detestatur et naturæ salvator : et ideo non peccare de cætero imperavit.

Et hoc est quod dicit : « Nec ego te condemnabo, » ab accusatoribus tuis ereptam, et per pœnitentiam interiorem emendatam. Joan. III, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Luc. XIX, 10 : Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.

Ut detestator autem criminum subdit : « Vade, et jam amplius noli peccare. » Joan. V, 14 : Jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ille enim, ut dicit Augustinus, perfectus est detestator, qui facit ut crimina non amplius committantur, sed destruantur. Luc. VII, 48 : Remittuntur tibi peccata tua. Et parum infra, ℣. 30 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

  1. « Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. »

Tangit hic partem quæ est de illuminatione, ad fidei intellectum veritatis pertinentem.

Habet autem tres partes secundum tres lucis effectus. Videmus enim quod lux corporea primo post se manifestando pellit tenebras : secundo, immittendo se inferioribus, compressa obligatione terreni frigoris, deobligat et liberat : tertio, vitalem calorem excitat et vivificat : et hoc videmus isto ordine fieri quando sol ad nos accedit.

Et secundum hunc ordinem dividitur ista pars de luce spirituali in partes tres : in quarum prima ostenditur qualiter hæc lux illuminat, et tenebras purgat : in secunda, qualiter a servitute deobligat et liberat, ibi, ℣. 31 : « Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos. » In tertia, ostendit qualiter vivificat, ibi, ℣. 31 : « Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit. »

Prima autem harum partium in duas dividitur : in quarum prima lux omnibus erroribus absoluta manifestatur : in secunda vero, ostenditur qualiter ab excæcatis lux hæc inquiritur et non invenitur, ibi, ℣. 21 : « Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me. »

Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima lux ista, ut dictum est, manifestatur : in secunda autem, qualiter visus cæcutiens in oculo ægri ista luce offenditur : quia, sicut dicit Augustinus : « Oculis ægris odiosa est lux, quæ puris est amabilis. » Ibi, ℣. 13 : Dixerunt ergo ei Pharisæi : Tu de teipso, etc. »

In primo horum quatuor dicuntur : quorum primum est iterata istius lucis manifestatio : secundum, generalis per lucem illuminatio : tertium, lucis istius utilis progressio : quartum, digna sequentium hanc lucem præmiatio.

Dicit ergo de primo : « Iterum, » hoc est, iterato radio lucis, « locutus est eis Jesus, » qui fuit lumen informans judicium, iterum informat ad veritatis intellectum. Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Non enim cessat influere lucis beneficium, et arguere tenebras : et ideo iterum et iterum instat ad illuminandum. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune, etc.

« Ego sum lux mundi. »

Ecce generalis lucis illuminatio.

« Ego, » qui sum candor lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et emanatio claritatis omnipotentis Dei sincera, et imago bonitatis illius, [336] scilicet divinæ lucis 11. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. « Ego, » inquam, de quo dicitur in Psalmo CIX, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante Luciferum genui te.

« Sum lux. » Eccli. XXIV, 6 : Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens, quod est lumen sapientiæ et veritatis. Sapient. VI, 23 : Diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. Ibidem, VII, 29 et 30 : Est enim hæc speciosor sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia.

Sic ergo in demonstratione sapientiæ altissimæ Filius Dei lux est « mundi : » non particulariter unius gentis, sed totius mundi. Joan. I, 9 : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Eccli. XLIII, 10 : Mundum illuminans in excelsis Dominus. Isa. XLIX, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Mundus enim dicitur hic mundi creatura, propter quam omnis alia creatura facta est, quæ est in mundo. Sic ergo lux est mundi in veritatis manifestatione primo facta Judæis, et postea Gentibus. Luc. II, 32 : Lumen ad revelationem Gentium.

« Qui sequitur me, etc. »

Ecce quam utilis istius lucis progressio de claritate in claritatem per omnia lucis sacramenta. Præcedit enim lux, et illuminat sequentes, et umbras tenebrarum projicit retrorsum, ne impediant sequentes.

Et ideo dicitur : « Qui sequitur me, » imitando doctrinam per veritatis fidem et cognitionem, et sequendo exemplum per imitationem : sicut dicitur, Matth. IV, 19 : Venite post me. Joan. XI, 9 : Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lumen hujus mundi videt. Job, XXIX, 3 : Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Quid autem? Præsumptuosi de sua justitia sicut Pharisæi præsumentes et superbi, luci isti subdi non volentes, nituntur præcedere hanc lucem : et ideo in suis ambulabant umbris et tenebris, sicut et hi qui lucem præcedunt corporalem : de quibus dicitur, Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Sed qui sequitur lucem, plene illuminatur : et si quæ tenebræ in ipso sunt, retrorsum abjiciuntur. Ad Roman. XIII, 12 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, etc.

« Non ambulat in tenebris. »

Quia lux circumfulget et præstringit eum : ut undique fugatis tenebris circumdetur lumine. Michææ, VII, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos, etc. Qui ergo sequitur Christum, in tenebris non ambulat. I Joannis, II, 8 : Tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.

« Sed habebit lumen vitæ. »

Psal. XXXV, 10 : Domine, apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Lumen enim vivificat omnia, et quæ accedunt ad lumen. Malach. IV, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Sic ergo procedit lumen, ad nos appropinquando. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque in perfectam diem.

  1. « Dixerunt ergo Pharisæi : Tu de [337] teipso testimonium perhibes : testimonium tuum non est verum. »

Hic ostenditur qualiter oculi ægri offenduntur.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur ostensio ægrorum oculorum ad hanc lucem : in secunda, ostenditur quod licet offensi erant, tamen nihil contra eum facere poterant nisi quando volebat, ibi, ℣. 20 : « Hæc verba locutus est Jesus, etc. »

Adhuc, prior harum in duas partes dividitur : in quarum prima ostenditur Pharisæorum ad lucem offensio : in secunda vero, quia luminis testimonium mittit ad Patrem, ideo fit inquisitio de Patre, ibi, ℣. 19 : « Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? »

In prima parte duo dicuntur : in quorum primo dicitur ægroti visus ad lumen offensio, et ideo contra lumen objectio : in secundo autem, per objectionis solutionem ostenditur quod hæc objectio non procedit ex imperfectione luminis, sed ex ægritudine videntis, ibi, ℣. 14 : « Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego, etc. »

Dicit ergo : « Dixerunt Pharisæi, » præ cæteris lumen veritatis non ferentes. Matth. XXIII, 16 : Væ vobis, duces cæci, etc. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, etc.

« Tu de teipso perhibes testimonium, » hoc est, laudem tuam prædicas. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum, etc.

« Testimonium tuum non est verum. »

Non enim habet veram rationem testimonii, sicut in ante habitis dictum est, nisi sit ab alio factum testimonium. Falsum tamen dicunt, quia non tantum Christus testimonium perhibet de se, sed omnes Prophetæ testimonium perhibent. Joan. I, 15 : Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, etc. Unde falsum dicunt. Tamen hoc modo testimonii, quo Christus testimonium vocat, Christus de se poterat ferre testimonium : quia hoc est testimonium operum : hoc est enim testimonium quod Deus homo, et Propheta debet ferre de se : et per aliud testimonium non potest probare, quod ipse sit verax. Supra, V, 36 : Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo stulti fuerunt isti et cæci, qui aliud quærebant testimonium : quia per aliud testimonium probari non poterat quod ipse esset Propheta in lege promissus, vel Christus. Eccli. XXXVI, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt. Et parum ante, ℣. 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Hoc enim est signum per quod probatur Propheta et Deus.

  1. « Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado : vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. »

Nunc autem vult elidere errorem cæcorum in lucem offendentium.

Duabus autem rationibus elidit hunc errorem : et ideo habet duas partes. Primo enim elidit propositionem eorum per instantiam, et secundo elidit per testimonii veri sufficientiam, ibi, ℣. 15 : « Vos secundum carnem iudicatis, »

In primo dicuntur tria : in quorum primo instat propositioni generali quam proponunt : in secundo, causam instantiæ ponit quam inducit : in tertio, arguit eos de hac instantiæ ignorantia.

Dicit ergo : « Et si ego testimonium perhibeo de meipso. » Ac si dicat : Aliud est de testimonio meo, et aliud de testimonio causæ humanæ. In testimonio enim causæ humanæ quæritur veritas rei dubiæ, quam homo per seipsum testificari non potest. In testimonio autem [338] meo : eo quod ego sum lux mundi et Filius Dei, non potest quidquam probari per aliud. Quia quod sum lux, oportet probari per meipsum. Quia lux etiam corporalis per seipsam se probat esse lucem, quia est manifestatio suiipsius et aliorum : et ita si ego facio opera lucis et actus, ego per meipsum probavi me esse lucem. Et sic probatur Propheta esse Propheta : quia facit in signis et prodigiis opera Prophetæ. Et Filius Dei quia facit opera Filii Dei, et hoc non probat per alium, sed per seipsum probat, et de seipso.

Verum est ergo quod si ego per opera, testimonium perhibeo de meipso, quod nemo alius facere potest, « verum est testimonium meum. » Et si alius perhibet de me testimonium, hoc testimonium est imperfectum. Supra, III, 32 : Quod vidit et audivit, hoc testatur. Causa autem hujus quod hic dicitur est. Quod enim homo sit Propheta vel Deus, per virtutem prophetalem vel divinam probari habet. Virtus autem non potest probari nisi per actum et opera. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Unde Pharisæi ignorabant, quod non de omni re, eodem modo testimonium est perhibendum : quia aliud est testimonium in causa, et aliud est testimonium quando alicui probatur inesse virtus divina.

« Quia scio unde veni, et quo vado. »

Causa est veritatis testimonii quod perhibet de seipso. « Quia scio, » in me, et scire facio omnem hominem per ipsum testimonium, « unde veni: » non enim tale testimonium per vocem et opera confirmaretur per Patrem, nisi ego substantialiter a Patre per generationem et auctoritatem a Patre venirem. Nec iterum hoc a Patre acceptaretur factum, nisi per ipsum sicut per opus quod ipse approbat, ad Patrem irem.

Et ita, quia scio « unde veni, et quo vado, » verum est pro certo testimonium meum. Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Hæc enim duo in omni opere ostendit : et ideo testimonium quod de se perhibuit, non solum verum, sed necessarium, hoc est, immobilis fuit veritatis. Ad Titum, I, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Joan. XIII, 3 : Sciens, scilicet Jesus, quia a Deo exivit, et ad Deum vadit.

« Vos autem, » quærentes testimonium de virtute divina in me habitante, sicut quæritur testimonium in causa humana coram homine judice, « nescitis unde venio, aut quo vado. » Psal. LXXXI, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant. Hujus autem causa fuit, quia opera ejus per fidem inspicere noluerunt : et ideo dicit Ambrosius, quod periculosissime peccat qui ignorat. I ad Corinth. XV, 34 : Evigilate, justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent. Supra, III, 8 : Vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat.

  1. « Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam : »

16 Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui me misit, Pater.

17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso : et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. »

Secunda ratio est in qua elidit errorem istorum per testimonii veri sufficientiam.

Dicit autem tria in hac ratione : in quorum primo reprehendit judicantium se temeritatem et cæcitatem. Secundo, [339] ostendit iudicii sui sufficientiam et firmitatem. Tertio, confirmat hoc per legis auctoritatem.

Dicit ergo : « Vos secundum carnem iudicatis : » et ideo iudicium carnaletum quod sit per testes, observandum circa me esse censetis : et sicut de homine ponitur, quia nihil virtutis divinæ in se demonstravit, sentiendum esse dicitis. Jacobi, II, 4 : Judicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum. Joan. VII, 24 : Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.

« Ego, » qui possem, « non iudico quemquam, » iudicio condemnationis in primo illo adventu : quamvis possem, quia do locum pœnitentiæ12. Alia translatio : « Dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam. » Ad Roman. XII, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus. Et ideo quamvis possem condemnare vos, non facio, sed parco. Sapient. XII, 1 et 2 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

« Et si iudico ego, etc. »

Ostendit iudicii sui sufficientiam et firmitatem, hoc est : Si vellem iudicare in isto primo : vel, quia in secundo adventu meo iudicabo.

« Judicium meum verum est, » quia de illo iudicio verum est quod dicitur, Joan. V, 22 : Pater non iudicat quemquam : sed omne iudicium dedit Filio. Quia licet Pater in illo iudicio iudicet auctoritate, tamen ministerio Filii hominis exercebitur iudicium. Psal. CXVIII, 137 : Justus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Psal. XVIII, 9 : Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda : præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

Et reddit causam sufficientiæ, et veritatis, et firmitatis : « Quia solus non sum, » qui iudico : nec iudico per me solum sicut a Patre divisus, sicut vos me a Patre divisum dicitis. Joan. XVI, 32 : Non sum solus, quia Pater mecum est. Et, ibidem, VIII, 29 : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper.

Et hoc est quod subdit : « Sed ego et qui me misit, Pater. » Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Joan. III, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur.

Videtur autem quod nihil dicat : quia in iudicio humano in quo testes requiruntur, patris de filio suspectum est testimonium : ergo nihil videtur esse quod dicat.

Adhuc, Joan. X, 30, dicit : Ego et Pater unum sumus : sed unum unius testimonium in substantia non est sufficiens : ergo per Patrem testimonii sui non probat sufficientiam.

Adhuc autem, Si Patris valet testimonium, tunc ipse non est nisi unus testis. Dicitur autem, Deuter. XIX, 15, quod non stabit testis unus contra aliquem. Et sic adhuc non esset sufficiens testimonium.

Adhuc, Cum Filius in iudicio judex erit in forma humana : idem autem in natura et persona, non potest esse judex et testis. Et sic iterum non videtur Filius posse esse testis.

Ad hæc dicendum, quod in veritate Filius provocat Judæos hic ad intellectum iudicii divini, quod non est ad formam iudicii humani. In iudicio autem divino sufficientia est quando Patris accedit auctoritas, et Filii justitia et veritas. Et ideo dicit quod non est solus : quia Pater secum est iudicans auctoritate. Et hoc modo iudicium Patris cum Filio nullam generat suspicionem : sed confert [340] auctoritatem et firmitatem. Sic ergo patet solutio ad primum.

Ad aliud autem dicendum, quod ideo, quia Pater unum est cum Filio, probatur certius esse judicium : quia judicium Patris non vacillat aliqua dubitatione. Et cum Filius unitur Patri, tunc judicium Filii firmatur firmitate judicii Patris.

Ad tertium dicendum, quod non dicitur hic Pater esse cum Filio propter testimonium humanum, sed propter testimonium divinum : sicut jam supra dictum est, quod est in demonstratione claræ veritatis per effectum : quia etiam multa testimonia humana non faciunt nisi veritatis opinionem. Deus autem per opinionem non iudicat, sed per certitudinis demonstrationem.

« Et in lege vestra scriptum est 13 : »

« Quia duorum hominum testimonium verum est. » Argumentum est, non a lege, sed a minori. Sic, minus videtur quod testimonium duorum hominum firmet judicium, quam testimonium duarum personarum divinarum : firmat autem judicium hominum secundum legem, testimonium duorum hominum : ergo multo magis judicium divinum firmat testimonium certum duarum personarum. Deuter. XIX, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. I Joannis, V, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt.

« Ego sum qui testimonium, etc. »

Ecce adaptat dicens : « Ego sum qui testimonium » infallibile « perhibeo, » per opera quæ nemo alius facere potuit, « de meipso, » quod sum lux, et vita, et creator mundi. Joan. I, 3 et 4 : Quod factum est in ipso vita erat, etc.

« Et testimonium perhibet de me, » quod sim Filius Dei, « qui misit me Pater, » attestatione vocis et operum. Luc. III, 22 : Vox de cœlo facta est : Tu es Filius meus dilectus 14. Hoc enim clamabat Pater et voce, et opere, et æternæ gloriæ demonstratione, scilicet, in monte transfigurationis. I Joannis, V, 9 : Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo.

  1. « Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. »

Ecce pars illa in qua occasione testimonii quod induxit de Patre, quærunt, ubi sit Pater?

Habet autem duas partes : in quarum prima ponitur ignorantium quæstio : in secunda, cæcitatis infidelium redargutio.

« Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus? » Joan. XIV, 8 : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Carnales enim nihil intelligunt de Patre cœlesti.

Attendendum autem est, quod non quærunt, quis sit pater : quia hoc scire putabant, scilicet, quod Joseph pater esset, et mater Maria, et fratres ejus se cognoscere putabant. Sed quærunt : « Ubi est Pater tuus? » ut temeritatem hujus missionis qua Filium suum mittere auderet ad docendum, in eum vindicarent : quia Patrem celestem intelligere non potuerunt. Unde, Joan. VIII, 27 : Non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat esse Deum. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam.

« Respondit Jesus, etc. »

Ecce cæcitatis et infidelitatis redargutio.

II Petri, I, 17. [341]

Et dicit duo, scilicet, quod nesciebant, et quod viam cognoscendi Patrem scire non volebant.

Dicit ergo : « Neque me scitis, » quem scire Deum esse per opera possetis si velletis. Sed quia opera scire nolebant : et ideo quamvis figuram exteriorem nossent corporis, tamen virtutem deitatis æstimare non potuerunt : et ideo Patrem scire non potuerunt. Quia in omnibus spiritualibus in quibus substantia sensibus non subjacet, necesse est per opera venire ad virtutem, et per virtutem venire ad essentiam : et ideo si vidissent opera Filii, virtutem deitatis agnovissent. Et cum virtus sit una, substantia est una : et cognoscendo substantiam in Filio, cognovissent substantiam in Patre, Item, Cognoscendo opera Filii, et per opera substantiam : facile scire poterant, quod hanc substantiam non a se, sed a Patre habuit : et ideo cognovissent Patrem. Sed infidelitas et invidia clausit eis oculos, quod hac via incedere non potuerunt.

Et hoc est quod dicit : « Neque me scitis, » hoc est, per virtutes et opera scire non vultis. Joan. XIV, 9 et 10 : Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. Et, ibidem, ℣. 12 : Alioquin propter opera ipsa credite.

« Neque Patrem meum, » quia ego in operibus clarificando me, clarificavi Patrem. Joan. XVII, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Et sic dicitur propter unitatem substantiæ et virtutis, et operationis. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, etc. Joan. V, 37 et 38 : Nec vocem ejus, scilicet Patris, umquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, vos non creditis.

« Si me sciretis, etc. »

« Si me sciretis, » sicut scire possetis, noscendo virtutem per opera. Ad Roman. V, 2 : Per quem, scilicet Jesum, et habemus accessum per fidem in gratiam istam, etc. Joan. XIV, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

« Forsitan. » Non est nota dubitationis in Deo, sed mobilitatis eorum in libero arbitrio : quia certa via ad Patrem est Filius. Unde Augustinus dicit, quod dicendo « forsitan, » non dubitat, sed dubitantes irridet et increpat : quia certissima via est per effectum cognoscere causam, et per causam ulteriorem causam : sicut per opera cognoscere virtutem infinitam, et per virtutem infinitam essentiam divinam. Facile enim scitur, quod divina substantia incommutabilis est, et quod non multiplicatur : et ita eadem substantia est quæ hæc operatur, et una virtus : et quod inter mittentem et missum est distinctio personalis. Et ideo alia est persona Patris, et alia Filii : quamvis sit una substantia. Et sic culpantur qui hoc non cognoverunt. Sed « forsitan » dicit, quia hæc aversio potest esse tota voluntatis perversæque rationis.

Et hoc est quod dicit : « Forsitan et Patrem meum sciretis. » Joan. XIV, 7 : Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis.

Sed videtur esse contradictio. Joan. V, 37 : Neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis. Ergo Patrem, neque per Filium, neque per alium cognoverunt. Ad hoc dicendum, quod in veritate ductu rationis per opera Filii, et per Scripturas poterant cognoscere Filium, quia Filius Dei est, et sic novissent et Patrem. Sed per aversionem invidiæ et perversæ voluntatis, ad hanc collationem non pervenerunt. Et ideo dicitur quod Patrem non cognoverunt.

  1. « Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et [342] nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. »

Incipit hic pars, in qua ostenditur deitas Christi in eo quod licet provocaret eos verbis, tamen in eum nihil facere potuerunt antequam voluit. Quia divinum aliquid lucebat in fronte illius, unde exteriti fuerunt : sicut supra diximus 15.

Dicit ergo : « Hæc verba, » provocantia Judæos contra se, « locutus est Jesus. » Et determinat locum : « In gazophylacio, docens in templo. » De quo supra, II, 13 et seq., notatum est, quod huic doctrinæ sufficit : quia triplex erat oblationum reservatorium, Musach, et Corbona, et Gazophylacium. Erat autem gazophylacium locus Judæorum in atrio, qui totus erat in potestate Judæorum et Pharisæorum : et tamen ibi Domino nocere non potuerunt. Unde, Matth. XXVI, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Item, Luc. XXII, 53 : Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

Et hoc est quod sequitur : « Et nemo apprehendit eum, » cum tamen ad hoc conarentur. Unde, supra, VII, 32, dicitur, quod miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.

« Quia necdum venerat hora ejus, » non fatalis, sed electionis. Joan. XII, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc.

  1. « Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. »

Hic ostenditur qualiter ab excæcatis hæc lux quæritur et non invenitur.

Dividitur autem hæc pars in duas particulas : in quarum prima ostenditur, quod quamvis lux ab excæcatis quærat, tamen non invenitur. In secunda autem ostenditur, quod etiam quando extincta putatur ab eis, maxime orietur et cognoscetur, ibi, ℣. 28 : Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis, etc.

Adhuc, prior earum in tres dividitur. In prima ostenditur quod lux ab excæcatis quæsita non invenitur. In secunda, causa cæcitalis aperitur, ibi, ℣. 22 : « Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, etc. » In tertia, quod lux palam ostensa a cæcis non videtur, designatur, ibi, ℣. 25 : « Dicebant ergo ei : Tu quis es? »

In prima harum quatuor dicuntur : in quorum primo lux ista significat sui processus transitum ad omnem illuminationem : in secundo, lucis istius ab excæcatis signat inquisitionem : in tertio, inventionis impossibilitatem : et in quarto, istius impossibilitatis signat ex parte cæcorum causalitatem.

Dicit ergo : « Dixit ergo iterum eis, » litteratas ingerens illuminationes, « Jesus, » auctor salutis. Luc. II, 32 : Lumen ad revelationem Gentium. Lumen enim semper spargit illuminationem. Isa. LVII, 10 : Orietur in tenebris lux tua : et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Quia semper varias intulit illuminationes tenebrosis, ut notitiam lucis traderet.

« Ego vado. » Tripliciter : quia « vado, » hoc est, sicut lux ad illuminationem omnium procedo : et « vado, » quia ad fontem lucis redeo : et « vado, » quia sicut superiores, ita inferiores partes illumino.

De primo dicitur, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Perfecta autem dies est, quando sol totum mundum illuminat. Ita Sol justitiæ ortus in Judæis in luce processit ad Gentes : ut nullus esset qui lumen ejus non perciperet. Joan. I, 9 : Erat [343] lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ad Ephes. III, 9 : Illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo. Et ideo dicit ad Filium Pater cœlestis, Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Sic ergo « vado » procedendo ad omnem mundi partem quasi procedens lux,

« Vado » etiam, quia per Crucem, et Resurrectionem, et Ascensionem, ad Patrem sicut ad meæ lucis fontem redeo. Unde de sole dicitur in Psalmo XVIII, 7 : A summo cœlo egressio ejus, etc. Item, Psal. LXVII, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi. Quia cum occumberet, merito occasus cum suis ad Patrem ascendit : quod non faceret nisi Dominus mortis et vitæ esset. Eccle. I, 5 : Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur.

« Vado » iterum, quia inferiores per meipsum sicut superiores illumino. Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Sic ergo ego vado continuis profectibus illuminationum. Joan. VII, 33 : Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Item, Joan. XVI, 5 : Et nunc vado ad eum qui misit me : et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis? Ita enim manifestâ luce procedo, quod non est opus ut quis interroget cunctis scientibus : quia ad Patrem sicut ad fontem lucis clare procedo. Isa. XVIII, 4 : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est. Sic enim quiescit in summo cœli in dextera Patris, et considerat cæcitatem infidelium, et fidelium per fidem illuminationem.

« Et quæretis me, etc. »

Hic lucis ab excæcatis ostendit inquisitionem. Et hæc facta est tripliciter. Quia verum solem nolentes recipere, alium quemdam quærunt et exspectant. Joan. V, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, etc. II ad Thessal. II, 10 et 11 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, etc. Ad Roman. XI, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, cæteri vero excæcati sunt.

Adhuc autem : « Quæretis me » persequenda in Apostolis ut exstinguatis nomen meum. III Regum, XIX, 14 : Derelictus sum ego solus : et quærunt animam meam.

Adhuc, « Quæretis me » per legis observationem, quæ tunc jam mortua erit et mortifera. Isa. LVIII, 2 : Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit. Amos, VIII, 12 : Circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.

Et hoc est quod dicit : « Et non invenietis 16 », sed secundum primam expositionem, invenietis pro me Antichristum, erroris et mendacii operatorem. Secundum aliam, non invenietis me, ad extinguendum me. Secundum tertiam, non invenietis, sed meritum æternæ condemnationis recipietis. De primo, Joan. VII, 34 : Quæretis me, et non invenietis. De secundo, Cantic. III, 1 : Per noctes quæssivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni, hoc est, per noctem tempestatis et persecutionum excæcitatem procedentium. De tertio dicitur, Sapient. XVII, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati. Job. III, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. [344]

« Et in peccato vestro moriemini. »

Et ideo me non invenietis, quia in vestro peccato infidelitatis vestræ moriemini. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravata, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

Sed videtur, quod Deus revelaverit eis suam damnationem. Et hoc videtur inconveniens : quia secundum hoc coegit eos desperare. Hoc autem inconveniens est, cum scientia et revelatio sit pietatis fructus : desperatio autem cum pietate nihil commune habet. Sed ad hoc tripliciter est respondendum, quod non coegit eos desperare : quia illud præmonitio est sicut in omni prophetia commissionis, in qua semper subintelligitur quod mutari potest sicut mutantur merita : quia non intelligitur nisi secundum causam meritoriam, quæ si mutatur, mutatur et pœna quæ prædicitur : sicut, Jonæ, III, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Jerem. XVIII, 7 et 8, ubi dicit, quod si loqueretur de subversione alicujus regni vel civitatis : et illa gens pœnitentiam egerit, pœnitebit etiam Deus de verbo quod locutus fuit. Et ideo illud quod hic dicit, intelligitur de obstinatione Judæorum præsenti. Et nisi pœnitentiam agant de illa, ipsi in peccato suo morientur. Aliter potest dici, quod in communi dixit : et ideo non ad singulos retulit nisi cum hac conditione, scilicet, nisi recedant ab incredulitate. Tertio solvitur, quod est prævisio futuræ cæcitatis, et non causa. Et ideo cum causalitas excæcationis fuerit ex parte eorum, et non in Deo, ex parte ipsorum fuit excæcatio. Et cum voluntas excæcationis fuerit ex parte ipsorum, non fuit aliqua in peccato remanendi necessitas, sed voluntas. Et ita non fuit aliqua causa desperationis. Numer. XXVII, 3 : Pater noster mortuus est in deserto..., sed in peccato suo mortuus est. Hoc enim non fuit causa desperationis, quia mutare potuit si voluit.

« Quo ego vado, vos non potestis venire.

22 Dicebant ergo Judæi. »

Hic tangit inventionis impossibilitatem.

Dicit ergo : « Quo ego vado, » sive illuminando per prædicationem, sive redeundo ad Patrem, sive per eorum qui sunt in inferno illuminationem, « vos non potestis venire. » Idem, Joan. XIII, 36, dicit Petro : Non potes me modo sequi. Sed ibi addit modo, quia postea fide confirmatus, sequi poterat. Isti autem confirmati et radicati in infidelitate, sequi non poterant. Ad Hebr. III, 18 et 19 : Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem : et ita nullam viarum suarum sequi poterant. Psal. LXXVI, 20 : Vestigia tua non cognoscentur. Nec enim venientis ad fidem gentium, nec ad thronum dexteræ Patris, nec etiam ad liberationem defunctorum : sed potius excæcati, deficietis ab his omnibus. Et hujus causa est, quia in peccatis vestris vultis permanere : et quia ad sequendum me non estis parati.

« Dicebant ergo Judæi, »

Sicut infideles, et sicut excæcati, et sicut animales divina non sapientes, et sicut indevoti, et impatientes ad audiendum sermonem Dei. De infidelitate eorum dicitur, Joannis, V, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis? De cæcitate, Matth. XV, 14 : Cæci sunt, et duces cæcorum. De animalitate, I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter exa[345]minatur. De impatientia, Act. VII, 57 : Exclamantes autem voce magna, continuaverunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

Et hoc ostendit dictum eorum :

« Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire? »

Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis (alias, superius) sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis mihi quia ego sum, moriemini in peccato vestro. »

In hac enim parte secunda causa cæcitatis eorum aperitur.

Et habet duos paragraphos : in quorum primo ostendit ipse cæcitatis eorum signum in cæca interrogatione quam faciunt ad se invicem. In secundo, cæcitatis ostenditur vera causa.

Dicunt ergo : « Numquid interficiet semetipsum. » Et subditur, unde hujus dicti habuerunt occasionem : « Quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire. » Hic exclamant simul Chrysostomus et Augustinus de fatuitate Judæorum. Interficere enim seipsum non est ire : sed potius per mortem remanere. Adhuc autem, Si interficere se, esset ire : et ipsi hac via possent ire, quia ipsi multo magis possent seipsos interficere. Adhuc autem, Non interficit seipsum (sicut dicit Philosophus) nisi qui et apud se et apud alios turpis est et amarus et complexione et moribus : quia illi nec apud se pacem nec apud homines inveniunt. Mors eis est eligibilior quam vita. Christus autem in complexione, et ad deitatem unionem, et omnis gratiæ et virtutis plenitudine, et sibi et omnibus aliis Sanctis delectabilissimus fuit. Et ideo vita sua et sibi et aliis jucundissima fuit. Et ideo numquam ad hoc inclinari posset ut interficeret seipsum. Ipsi autem omni bono privati, potius ad hoc inclinarentur. Et ideo omnis cæcitatis signum fuit hæc quæstio eorum. Hoc enim Deus maxime inhibuit. Psal. CIV, 15 : Nolite tangere christos meos, etc. Zachar. II, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Sed Achitophel et Judas proditores interfecerunt seipsos : quorum isti in proditione contra Christum jam tunc concepta, socii fuerunt. Act. VII, 52 : Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis. Et ideo multum fuit vicinum eis ut interficerent seipsos. Sed fatuam hanc quæstionem fecerunt, ideo quia nihil jam aliquid meditabantur nisi Christi interfectionem. Et ideo modica verborum occasio induxit eos ut de illa quocumque modo loquerentur ad invicem. Luc. VI, 45 : Ex abundantia cordis os loquitur. Et ibidem : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro profert malum.

« Quia dixit : Quo ego vado, etc. Mors enim Christi profectus est et non defectus. Et hoc est : « Quo ego vado, vos, » qui non nisi per me accessum ad lumen et ad Patrem habere potestis. Ad Ephes. II, 18 : Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Et quia accessum non habetis per me : ideo « non potestis venire. » Joan. XIV, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Joan. III, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, etc. Et quia vos non adhæretis Filio hominis, ideo ubi ego sum, venire non potestis.

« Et dicebat eis, etc. »

Ostendens causas verissimas demonstrativas suæ cæcitatis.

Et tangit duo, scilicet, causam, et effectum. Causam autem duplicem tan[346]git : naturam corruptam, et corruptum affectum.

Naturam tangit in hoc quod dicit : « Vos de deorsum estis. » Natura enim humana in gratia innocentiæ et in manu formatoris Dei fuit in summo : et ab hac altitudine cecidit, quando peccato acquievit et in corruptione tunc depressa fuit : et pondere corruptionis continuo in pejus trahitur. II ad Timoth. III, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Tales fuerunt isti qui continuo pejus et pejus in ista corruptione defecerunt. I ad Corinth. XV, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni, hoc est, qualiter corruptus fuit terrenus pater, tales sunt terreni filii, quos ad imaginem et similitudinem suæ corruptionis profudit. Sapient. XII, 11 : Semen enim erat maledictum ab initio. Et immutari non poterat naturalis malitia eorum, quia continuo illi malitiæ dederunt incrementa. Joan. III, 31 : Qui de terra est, de terra loquitur.

« Ego, » per oppositum, « de supernis sum, » quia quoad naturam divinam, sum de æqualitate Patris : et quoad naturam humanam, de altitudine immunitatis peccati et innocentiæ, et plenitudinis gratiæ, quam ab instanti conceptionis accepi, et numquam deserui, sed semper ea plenus fui. Joan. III, 31 : Qui de cœlo venit, super omnes est. I ad Corinth. XV, 48 : Qualis cœlestis, tales et cœlestes. Sapient. XVIII, 15 : Omnipotens sermo tuus de cœlo, a regalibus sedibus... prosilivit.

« Vos, » per affectum et voluntatem, « de mundo hoc estis. » Non de mundo simpliciter, sed « de hoc, » signanter, « mundo, » in malitia fundato. I Joannis, V, 19 : Mundus totus in maligno positus est. I Joannis, II, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Ad Roman. VIII, 5 : Qui secundum carnem sunt, quæ carnis sunt sapiunt. Ad Philip. III, 19 : Gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

« Ego, » per oppositum vobis affectum, « non sum de hoc mundo, » sed potius de cœlo, et cœlestis Patris affectu et voluntate. Joan. XVII, 14 : Non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Joan. XVIII, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Et quia tales estis, obscuritati terrenæ commixti, et nihil in vobis est de lumine cœlesti : ideo cæci estis. Terra enim non confert visum, sed lumen cœleste.

« Dixi ergo vobis, »

Hoc est, hac de causa, « quia moriemini in peccatis vestris » obstinati : quia lumen visus veritatis, per quem visum de peccatis exeatis, recipere non vultis. Joan. III, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam : sed ira Dei manet super eum. Unde patet quod dictum Domini non imponit necessitatem : sed potius declarat hoc quod sequitur eorum in malo obstinatam voluntatem. Hi enim qui per pondus malitiæ semper descendunt, et augent malitiam : de se spem nullam dant exeundi de peccato, sed sunt diffidentiæ filii, de quibus dicitur, ad Ephes. II, 2 : Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ. Item, V, 6 : Venit ira Dei in filios diffidentiæ. Et hoc signatur, Exod. XV, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis. Ezechiel. XXXII, 27 : Descenderunt ad infernum cum armis suis, ... et iniquitates eorum in ossibus eorum. Jerem. XVII, 1 : Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum : ut indelebile sit factum. Et quia sermo Christi non facit desperationem istam, sed potius obstinatum cor eorum, ideo addit :

« Si enim non credideritis mihi quia ego sum. »

Ecce via salutis per quam solam exire possunt de peccatis. Quamvis aut fides [347] donum Dei sit, hoc tamen nulli negatur credere volenti : et sic in voluntate nostra est obicem ponere fidei, vel consentire ad credendum : et per consequens in voluntate nostra est in peccatis mori, vel de peccatis exire.

Et hoc est quod dicit : « Si enim non credideritis. » Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum. Ad Roman. III, 28 : Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. Item, ad Roman. X, 9 : Si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

« Quia ego sum, » hoc est, quia vere sum : quia idipsum semper sum. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Exod. III, 14 : Ego sum qui sum. Quod verum est nomen Dei, a quo fluit omne esse.

« Moriemini in peccato vestro. » Et sic a vero esse deficitis : nec resurgere, nec redire ad verum esse potestis. Joan. I, 3 : Sine ipso factum est nihil. Augustinus : « Peccatum nihil est : et nihil fiunt homines dum peccant. » Ezechiel. XXVIII, 19 : Nihil factus es, et non eris in perpetuum. Et qui sic ad nihil appropinquat, continuo moritur : nec umquam redibit ad esse, ad quod vobis reditus non patebit nisi per fidem, quam vos cæci non habetis, nec habere vultis, nec habere quæritis : quia cæcitatem vestram non cognoscitis, et in ea vos pacem habere putatis. Sapient. XIV, 22 : In magna viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.

  1. « Dicebant ergo ei : Tu quis es? »

Hic tangitur qualiter lux cæcis ostenditur, nec tamen videtur.

Dicit ergo : « Dicebant ergo ei. »

Hic duo dicuntur : in quorum primo quæstio est de lumine : in secundo autem ostenditur lumen, nec tamen videtur.

Dicit ergo : « Dicebant ergo ei, » adhuc infideles Judæi. Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.

« Tu quis es? » in persona, vel nomine. Hanc quæstionem faciebant occasione ejus quod dixerat supra, ℣. 24 : « Si non credideritis mihi quia ego sum. » Unde quærunt : « Tu quis es? » in persona, vel nomine. Unde Glossa : « Quia dixisti quia ego sum : et non addidisti quis, nunc ergo dicunt : Quis es? ut credamus. » Isa. XLV, 15 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Est autem istorum cæcitas, quia voluerunt quod nomine diffinito de se responderet, qui indiffinibilis est et infinitus. Genes. XXXII, 29 : Cur quæris nomen meum? quia est mirabile.

« Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. »

Hic in responsione tanguntur duo : in quorum primo lux ostenditur : in secundo, cæcitas eorum qui lucem non vident arguitur.

In primo horum tria dicuntur : in quorum primo lux vera monstratur : in secundo, judicium de his qui lucem hanc calumniantur ostenditur : in tertio, veritas de lucis demonstratione aperitur.

Dicit ergo : « Principium, qui et loquor vobis. » A duobus se lux ista quæsit ostendit : ab origine, et a propria operatione. Ab origine cum dicit : « Principium. » Augustinus : « Pater dicitur principium non de principio, a quo alius, id est, Filius, qui dicitur principium de principio, id est, a Patre, per quem omnia. Omnia enim per Filium Pater operatus est. Ipse enim est manus, et dextera, et fortitudo, et sapientia, et verbum est Patris. Principium autem se dicit Filius : quia licet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sint unum principium omnis creaturæ, et Pater sit principium totius divinitatis : tamen si principium in ratione causæ efficientis et formalis sumatur, tunc secundum modum intelligendi Filio appropriatur ratio principii : [348] quia ipse in quantum virtus Patris, est formalis causa principii. » Et sic quidem bonitas (quæ attribuitur Spiritui sancto) ad causandum inclinat. Sic etiam Pater cui attribuitur potentia, causat. Sed rationem causalitatis adhibet ars et sapientia, quæ Filio attribuitur. Et sic secundum rationem, Filius proxima causa est effectui. Et hoc modo divina nomina ordinat Dionysius. Proxima autem causa maxime nota est quoad nos. Et ideo ostendit quis sit, per hoc quod maxime notum erat eis. Psal. CIX, 3 : Tecum principium in die virtutis tuæ, etc. Apocal. I, 8 : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.

« Qui et loquor vobis. »

Ecce lucis proprius actus. Sicut enim omnium principium est per hoc quod omnia per ipsum facta sunt, ita etiam proprius ejus actus est diffundere lumen et spargere. Et hoc proprie facit verbum per loquelam. Sic enim verbum lumen suum ad cor propalat. Joan. XV, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Loquendo enim lumen spargit, et omnes illuminat. Ad Hebr. I, 1 : Multifariam multisque modis, etc. Unde, ibidem dicitur, ℣. 3 : Qui cum sit splendor gloriæ. Quia in loquendo se ostendit splendorem esse. Et ideo sic se manifestavit per originem et actum.

Si autem quæritur, Per quid trahitur hoc quod dico principium, ad standum pro Filio, cum hoc nomen principium conveniat tribus personis? Jam patet ex dictis : quia Verbum dicit rationem principii proximam creaturæ, et per hanc appropriationem stat pro Filio. Tamen quamvis sic legamus secundum Augustinum et Bedam, non habet hanc litteram Chrysostomus : sed dicit in græcis codicibus, in veris exemplaribus esse hanc litteram : « Et a principio dixi vobis. » Et sic exponit : Vos quæritis, quis sum? et hoc non oportet : quia « a principio » prædicationis meæ « dixi vobis » quis sum, et quia Filius Dei sum : et unde sum, quia a Deo Patre missus sum. Et hoc dixi verbo, et probavi per effectum in opere : quia sum Filius Dei secundum divinam generationem, et Filius hominis secundum humanam. Joan. XX, 31 : Ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Tamen Augustinus dicit, quod in græco patet quod principium est accusativi casus, et fœminini generis. Ac si dicat : Veritatem credite me esse : quia illa est omnium principium. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.

  1. « Multa habeo de vobis loqui, et judicare. Sed qui me misit, verax est : et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.

27 Et non cognoverunt quia patrem ejus dicebat Deum. »

Hic ostendit judicium futurum de his qui lucem hanc calumniantur.

Duo autem dicit, scilicet, quod suum est de talibus judicare, et quod differt judicium usque ad tempus præfinitum a Patre.

Dicit ergo : « Multa, » male contra me per calumniam facta, « habeo de vobis loqui, et judicare. » Et si objicitur quod supra, III, 17, dicitur, quod non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum : dicit Augustinus, quod aliud est nunc judicare, hoc est, nunc verba condemnationis proferre, aliud multa judicare habere in futuro : quando cum tempus acceperit, justitias judicabit. Matth. VII, 2 : In quo enim judicaveritis, judicabimini.

Sic ergo : « Multa habeo de vobis loqui, » docendo si credideritis. Ezechiel. III, 10 et 11 : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te assume in corde tuo, et auribus tuis audi : et [349] vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis : Hæc dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.

« Et judicare » in futuro : quamvis condemnationis verba modo non proferrum. Isa. III, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus. Michææ, VI, 1 : Surge, et contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Isa. V, 3 : Judicate inter me et vineam meam.

« Sed qui misit me, » Pater, « verax est » in judicio, et personam non accipiet nec munera : et ideo ad judicium illius refero me. Verax enim est Pater ex se : ex quo sum ego veritas quam gerit ex se. Et ideo ut veritas, et filius veritatis, vera dico et judico : et ideo quæ habeo judicare, non manebunt indiscussa. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Act. X, 34 : Non est personarum acceptor Deus, nec etiam munerum acceptor. Proverb. VI, 35 : Nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

« Ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. »

Et ideo veritatis habet auctoritatem. Audire autem Filium a Patre, est veritatem in signo veritatis percipere. Signum autem veritatis est verbum. Verbum autem est, et percipit se esse Filius, in quantum est sapientia genita, profluens a sapientia ingenita. Et ideo diximus supra, quod Filius videt a Patre per indifferenciam essentiæ, sed audit per distinctionem personæ in quantum est Filius Verbum. Joan. V, 30 : Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Dicit ergo : « Hæc loquor in mundo. » Ad Hebr. I, 2 : Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.

« Et non cognoverunt, etc. »

Ecce cæcitas quæ sibi lucem clare ostensam non videt. « Non » enim, istis omnibus declarationibus adhibitis, « cognoverunt, » per discretionem certam et fidem, « quia patrem ejus » naturalem et consubstantialem, « dicebat Deum, » supple, esse. Ad Roman. I, 21 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Abdiæ, ℣. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.

  1. « Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :

29 Et qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper. »

Hic incipit ostendere quod etiam cum hæc lux maxime exstincta ab eis esse putatur, tunc maxime orietur, et ostendetur, et cognoscetur.

Dicit autem hic duo, scilicet, quod lux Christus post mortem maxime cognoscetur. Dicit etiam et causam illius.

Dicit ergo duo. In primo, cognitionem scilicet naturæ post mortem : et cognitionem veritatis, scilicet in sermone.

Dicit ergo : « Cum exaltaveritis. » Mors filii Dei exaltatio dicitur : quia per ipsam ascendit, et in cognitione, et in virtute, et in redemptione, et in beatitudine, et in cœlum. In cognitione, ad Philip. II, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, etc. : et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. De virtute, quam exaltatus ostendit, quia totus mundus contremuit, Psal. XX, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. In redemptionis opere, Joan. XII, [350] 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. De exaltatione autem beatitudinis, Psal. XXIX, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, hoc est, ad beatitudinem tuam me sublevasti. De cœli exaltatione, Psal. VIII, 2 : Elevata est magnificentia tua super cœlos, Deus. His de causis dicitur exaltatio, mors Christi. Et quamvis isti exaltationes istas non intenderent, tamen Deus Pater causavit eas in pessimis voluntatibus eorum, sicut dicit Augustinus : « Deus optimus numquam malum fieri permitteret, nisi sciret bona quæ ex malis eliceret. »

Et quia hoc bonum ex malo elicitum est, ideo dicit : « Cum exaltaveritis Filium hominis, » quia secundum quod Filius Dei, secundum conditionem naturæ divinæ et proprietatem, pati non potuit. Joan. III, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.

« Tunc cognoscetis quia ego sum, » quia tunc secundum Psalmistam, Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Unde Centurio dixit : Vere hic homo Filius Dei erat17. Luc. XXIII, 48 : Omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

« Et a meipso facio nihil. »

Tunc enim ipse Pater ostendit quod omnia quæ fecit Filius, ab ipso fecit : quia tunc omnia per maxima prodigia confirmavit. Joan. V, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Horum autem maximum fuit, quod virtute propriæ deitatis Christus resurrexit. Per hæc enim omnia probata sunt : sicut optime, Judicum, XVI, 2, significatur, quod cum Philisthini Samsonem (qui sol fortis interpretatur) dormientem se conclusisse gaudebant, iste vincula confregit, et verticem montis ascendit. Quia Judæi cum Christum dormientem somno mortis se apud inferos conclusisse gaudebant, ille ut sol fortis, lumen ubique sparsit, et fractis vinculis mortis et portis inferni, in cœli verticem cum suis se exaltavit. Et sic omnia quæ fecit, a Patre cœlesti se habere probavit. Psal. XV, 11 : Notas mihi fecisti vias vitæ : adimplebis me lætitia cum vultu tuo. Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

« Sed sicut docuit me Pater. » Docere Patrem Filium est, sicut aliam personam generantem, alii a se personæ ab ipso genitæ, per hoc quod Verbum suum est, et in lumine suo Verbum de ipso procedit, tradere notitiam. Ad Coloss. II, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Psal. LXX, 17 : Docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea.

« Hæc loquor, » quia una est doctrina Patris docentis et Filii docti. Et ideo sicut docet Pater, hæc loquitur Filius. Os enim Patris est Filius. Joan. XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.

« Et qui me misit, mecum est, etc. »

Horum quæ dixit tangit hic propriam causam. Hoc enim dicit propter essentiæ unitatem, et propter consensus conformitatem. De essentiæ quidem unitate dicitur, Joan. XIV, 10 : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est. Joan. X, 30 : Ego et Pater unum sumus. De consensus conformitate, Jerem. I, 8 : Ne timeas a facie eorum, quia ego sum tecum ut eruam te, dicit Dominus. Psal. XC, 15 : Cum ipso sum in tribulatione. [351]

« Et non reliquit me solum, » quia numquam sum relictus ab ipso, cujus deitati sum unitus, et voluntati per omnia conformis. Ad Hebr. XIII, 5 : Non te deseram, neque derelinquam.

Et rationem hujus ulterius assignat : « Quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper, » cum continuitate et perseverantia, numquam interrumpens, numquam deficiens. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus, scilicet Patris. Et ideo Pater dicit de Filio, Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus : in te complacui mihi.

SED CONTRA hoc quod dicitur : « Non reliquit me solum, » videtur esse quod dicitur, Matth. XXVII, 46 : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Sed ad hoc dicendum, quod numquam dereliquit quoad unionem et beneplacitum. Sed dicitur dereliquisse quoad exteriorum hominis assumpti defensionem : quando hominem illum passionibus et tribulationibus exposuit, et a Judæorum pessima voluntate non defendit. Ad Roman. VIII, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, etc.

  1. « Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. »

Hic incipit pars illa quæ est de Verbo Dei, et luce, secundum quod a servitute est liberativa.

Et habet duas partes : in quarum prima doctrinæ hujus ex auditoribus sumitur occasio : in secunda autem, doctrina ponitur per ordinem.

Dicit itaque : « Hæc » ergo « illo, » Salvatore nostro ut luce vera, « loquente, » et omnes illuminante, « multi, » de turba, « crediderunt in illum, » non perfecta fide sed infirma. Et ideo post modicum, ut dicit Chrysostomus, conversi sunt ad contumelias. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Erant de illis tamen de quibus dicitur, Luc. VIII, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore temptationis recedunt.

Tamen quia infirmis fovenda est fides donec convalescant, ideo loquitur eis Dominus, dicens :

  1. « Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,

32 Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. »

« Dicebat ergo Jesus, » monita salutis dans eis, « ad eos qui crediderunt ei. »

Hæc pars est in qua per ordinem ponitur libertatis doctrina. Et dividitur in duas partes : in quarum prima veræ libertatis doctrina ponitur : in secunda vero, quomodo contumelia pro tanto beneficio Christo a Judæis irrogatur, ibi, ℣. 48 : « Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos, etc. »

Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima veræ libertatis principia ponuntur : in secunda autem, gloriantibus in falsa libertate causæ gloriationis excluduntur, ibi, ℣. 33 : « Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus. »

Quinque autem in prima harum partium notantur : quorum primum est, ad quos ista doctrina refertur, quia ad eos qui jam liberi esse inceperunt : secundum est veræ libertatis principium : tertium, veræ libertatis incrementum : quartum est perfectionis libertatis perfectivum : quintum vero, totius libertatis complementum.

  1. « Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei. » Quia illi jam incipiebant esse liberi, per hoc quod ad fidem sunt vocati. Ad Galat. V. 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Fides enim est libertatis initium, quia facit sci[352]re quæ sit libertas in gratia. Et ideo illis tamquam libertatem intelligentibus loquitur. Job, XXXIV, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.

« Si vos manseritis, » perseveranter, et intelligibiliter, et obedienter, « in sermone meo. » Perseveranter, ut in illo meditemini per studium : intelligibiliter, ut in illo intelligatis sancti Spiritus mysterium : obedienter, ut illum impleatis per operis exercitium. De quorum primo dicitur, ad Hebr. XII, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : filii autem Dei sunt liberi. De intelligibilitate verborum, II ad Timoth. II, 7 : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Psal. XXXI, 8 : Intellectum tibi dabo, etc. De obedientia, Deuter. XXVII, 26 : Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Deuter. XXVIII, 1 : Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra, hoc est, in affectu terreno : quia tu eris liber et earum dominus. Ecce veræ libertatis principium est sic in sermone Domini manere.

« Vere discipuli mei eritis. »

Discipulus enim verus est, qui vere doctrinis sui magistri sine errore est imbutus. Et hoc est libertatis incrementum. Studia enim liberalia, ut dicunt Philosophi, liberant hominem. Dicit enim Philosophus, quod liberum dicimus hominem, qui causa sui est. Homo enim ut dicitur in X Ethicorum, solus intellectus est : quia alia non sunt humana quæ sunt in ipso sed sunt bruta. Intellectus disciplinis divinis perficitur, et non in aliis. Ad Hebr. XII, 8 : Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Ac si dicat : De semine libero nati non estis, sed de spurio et servili. Isa. I, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Joan. XII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem : quia dilectio vos facit tenere meam disciplinam. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Discipulus enim verus est, qui ita tenet disciplinam prout tradita est a magistro. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

« Et cognoscetis veritatem. »

Ecce veræ libertatis perfectivum. Cognitio autem veritatis est cognitio ejus per quod res vere est id quod est. Et hoc non est nisi ars et sapientia divina in verbis Dei proposita. Per artem enim et sapientiam Dei est vere id quod est. Et per quælibet alia principia cadit a veritate suæ entitatis, per hoc, quod materialia et mutabilia sunt, et a vero esse nutantia. Joan. XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Joan. I, 14, dicitur de Verbo : Plenum gratiæ et veritatis. Item, XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. III Esdræ, III, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, etc. Et ibidem, V, 11 : Super omnia vincit veritas. Et ideo liberat a vanitate mutabilitatis, et est perfectivum principium ipsius libertatis.

Et hoc est quod sequitur : « Et veritas liberabit vos. » Et hoc est veræ libertatis complementum. Ad Roman. VIII, 21 : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei. Ad Galat. IV, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Sic ergo sermo Domini per hoc quod est veritas, liberat a coactione et obligatione vanitatis. Per hoc quod est sermo gratiæ, liberat a culpæ et iniquitatis servitute. Per hoc autem quod est [353] sermo omnipotentis Dei, liberat a servitudine miseriæ. Primo dat libertatem naturæ, secundo dat libertatem gratiæ, et tertio dat libertatem gloriæ.

  1. « Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis? »

Hic excluditur gloria eorum qui in libertate gloriantur.

Et habet duas partes : in quarum prima excluditur gloria libertatis carnalis : in secunda, quæ sit vera libertas aperitur, ibi, ℣. 34 : « Respondit eis Jesus : Amen, amen, etc. »

In prima quæstione duo supponuntur, et unum inquiritur. Supponunt enim, quod semen sunt liberi Abrahæ, per liberam matrem nati : dicentes : « Semen Abrahæ sumus. » Supponunt etiam, quod non se in servitutem redegerint per opus degenerationis a tanto patre, cum dicunt : « Et nemini servivimus umquam. »

Et hoc est : « Responderunt ei, » scilicet Judæi, carnalem intellectum habentes : et ideo in sermone Christi per intellectum spiritualem non remanentes. Psal. LXXXII, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant. Sapient. II, 21 et 22 : Excæcavit illos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.

« Semen Abrahæ » carnale « sumus, » nati per liberam Saram : credentes quod per hoc essent liberi. Non intellexerunt isti, quod dicit Apostolus, ad Galat. IV, 23 : Qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem. Et ita qui non est filius promissionis gratiæ, non est spiritualiter filius liberæ. Isti ergo qui se corruptionis carnalis filios esse probabant, erant filii ancillæ. Isa. I, 4, ideo vocantur semen nequam : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semen nequam, filiis sceleratis. Sapient. XII, 10 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.

« Et nemini servivimus umquam. »

Hic videntur falsum dicere. Genes. XV, 13 : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti. Isa. XLIX, 7 : Hæc dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Videtur ergo quod servierunt. Unde Augustinus : « O pellis inflata! Non est vera magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum temporis libertatem, quomodo verum dixistis? Joseph venundatus est, Prophetæ in captivitatem ducti sunt, populus in Ægypto in luto et latere servierunt, vos ipsi tributa solvebatis. »

Sed ad hoc dicendum, quod duplex est servitus : una quidem conditionis, et altera violentæ oppressionis. Conditionis est quando aliquis natus est servus, vel a domino suo, vel a seipso, vel propter peccatum aliquando addictus est servituti : et hoc modo dicunt se servos non esse. Per violentam autem oppressionem erant a multis in servitutem subjecti : et sic loquuntur auctoritates inductæ. Levit. XXV, 44 : Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt, etc. Et sequitur post pauca, ℣. 46 : Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. Unde de Salomone dicitur, quod de filiis Israel neminem servire constituit18.

Sic ergo quoad conditionem servitutis dicunt quod « nemini servivimus umquam. » [354]

« Quomodo tu dicis, etc. »

Ecce quæstio ex duobus suppositis.

« Liberi eritis, » quia qui liber est, jam non potest fieri liber : quia de spirituali libertate nihil intellexerunt. Ad Galat. IV, 31 : Non sumus ancillæ filii, sed liberæ.

Est autem notandum, quod Christus quatuor dixerat, scilicet, quæ erant facientia libertatem, quorum unum est manere in sermone ejus : secundum, discipulos ejus esse : tertium, cognoscere veritatem : et quartum, liberos esse vel fore. Et isti non faciunt vim nisi de uno, scilicet, de ultimo. Et ad hoc dicendum secundum Chrysostomum, quia de aliis nullam curam habuerunt : quia illa spiritualia fuerunt. De quarto autem, quia gloriam sæculi prætendebant, magnam vim faciebant.

  1. « Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

35 Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.

36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. »

Secundum est in quo excludit hujus libertatis gloriam.

Habet autem tres pares : in quarum prima ostendit rationem veræ et spiritualis servitutis : in secunda ostendit, quis liberare potest a conditione hujus servitutis : in tertia, excludit objectionem quam faciunt de conditione libertatis.

In prima harum duo facit : in quorum primo ostendit servitutis originem, et veram causam : in secundo, ostendit servi a Domino abjectionem.

Dicit ergo : « Respondit eis, » de libertate falsa gloriantibus, « Jesus, » vere liber natus Dominus.

« Amen, amen dico vobis. » Bis dicit

Amen, quia dictum ejus dupliciter confirmatur, scilicet, ex ratione naturali, et ex sermone divino. Psal. CXVIII, 89 : In æternum, Domine, permanet verbum tuum.

« Omnis qui facit peccatum. »

Aliud est facere peccatum, et aliud pati peccatum. Qui enim facit peccatum, mente et voluntate descendit a dignitate libertatis divinæ, et naturæ, et gratiæ, et gloriæ. Quia dicit Damascenus, quod peccatum est recessio ab eo quod secundum naturam, in id quod est præter naturam. Et ita recedit a libertate in qua factus est : quia liber erat ex Dei imagine perfective : liber erat a coactione per naturæ libertatem : liber erat ad gratiam, per eam quam habuit ad gratiam habilitatem : liber erat ad gloriam, per eam quæ est gratiæ ad gloriam ordinationem. Et ab omnibus his descendit, et pretio delectationis peccati se vendidit voluntarie in servitutem.

Qui autem patitur peccatum, tripliter patitur. Aut enim injacentem fomitem peccati patitur, eumdem tamen fomitem refrænans. Ad Roman. VII, 20 : Si autem quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Glossa : Hoc est, fomes peccati. Aut patitur peccatum insurgens contra se : sicut Laurentius passus est tyrannidem Decii. I Machab. II, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Et hoc modo patitur homo peccatum diaboli in tentatione. Aut patitur peccatum permittendo peccatum : sicut Deus patitur peccatum hominum et viri sancti, ne pejus fiat, vel ut majus bonum eliciat. Cantic. II, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, hoc est, sicut virtus inter vitia, sic amica mea inter filias. Iste sic patiens non cadit a libertate.

« Servus est peccati. » [355]

In toto servus efficitur : quia mente libera a dignitate libertatis descendit. Et hoc patet ratione et lege : ut dupliciter confirmetur. Rationem enim servitutis Philosophi assignant, dicentes eum esse servum, qui impedita mente et ratione, impeditas ad proprium regimen habet operationes. Ille enim causa sui esse non potest, sed indiget ut alio regatur, qui liber et non impeditus est in istis. Sapient. XVII, 19 et 20 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erant. Peccatum enim tenebra est spiritualis, tenens mentem et rationem et voluntatem ne liberis actibus operetur. Lege autem hoc probatur duplici : divina, et civili. Divina quidem lege, Genes. IX, 23 et seq., ubi propter peccatum patris Chanaan, puer addictus est servituti. Ubi dicitur, ℣. 25 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Civili autem, quia servus dicitur servatus : quia qui primo in bellis injustis quæ movebant a civibus capti et superati, a morte servabantur ad vilia opera et obsequia, servi fuerunt et dicebantur. II Petri, II, 19 : A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et si sit superatus delectatione peccati, servus est peccati.

Attende autem, quod licet aliquis servus sit peccati, propter quod voluntarie se peccato subjicit, tamen peccatum non est dominus, quia non habet in se aliquid unde superponatur aut dominetur : sicut quando aliquis est servus servorum, qui in se nihil habet unde superpositionem habeat. Et ideo peccator est servus servorum, non servus alicujus domini. Isa. XLIX, 7 : Ad contemptibilem animam, et ad abominatam gentem, ad servum dominorum. Genes. IX, 25 : Servus servorum erit fratribus suis. Et ideo qui facit peccatum, nec in eo cujus servus est, nec in se habet libertatem. Et hoc notat Dominus in eo quod non dicit simpliciter : Qui facit peccatum, servus est : sed cum additione dicens : « Servus est peccati. »

« Servus autem non manet in domo in æternum. »

Ostendit hic servi a domo abjectionem.

Dicit ergo : « Servus, » qui dicto modo est servus : sive servituti addictus, tum ratione, tum lege, « non manet, » dignitate libertatis quam a patre habuit amissa, « in domo, » hoc est, in familia patrisfamilias : quia domus patrisfamilias est libera ex patre : « in æternum, » hoc est, numquam manet. Quia si maneret in familia existens servus, jam divideret hæreditatem cum liberis : et sic libera bona patrisfamilias ad alienam manum indignam derivarentur, scilicet, ad eum cujus ille jam servus effectus est, qui est liberi patrisfamilias hostis et inimicus. Unde, Genes. XXI, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Psal. C, 7 : Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam.

« Filius autem manet in æternum, » quia ille libertatem in qua natus est conservat : et ideo in hæreditate patrisfamilias bona conservatur et honore domus. Ad Roman. VIII, 17 : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt.

Objicitur autem contra ea quæ dicta sunt, Numer. XII, 7 : At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ad Hebr. III, 5 : Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant. Luc. XII, 42 et 43 : Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus, etc. Ergo servus non tantum manet [356] in domo, sed etiam præest familiæ domus.

Ad hoc dicendum, quod servitus hinc inde æquivoce sumitur. Servitus enim in communi dicta notat subjectionem. Est autem subjectio ad optimum et honorabilissimum : sicut ad Deum, et ad bonum divinum. Et per hanc servitutem, libertati et dominationi appropinquatur. Et ideo dicit Gregorius, quod servire Deo regnare est. Est etiam servitus per suppositionem ad vilissimum per affectum. Et per hanc servitutem homo vilificatur et vere servus efficitur. Est enim homo natura media : et per meliora appropinquat summo, et per viliora appropinquat infimo. Et ideo per superiora liberatur et extollitur : quia ad illa ordinatur ex natura. Per inferiora autem vilificatur : quia illa sunt casus a natura ipsius. Et hoc modo appropinquando superioribus, loquitur de servitute in auctoritatibus inductis. Ad Roman. VI, 20 : Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. Et hæc est mala servitus. Cum autem consequenter dicit, ℣. 22 : Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam : hoc dicit de bona servitute et de bona libertate. Et per hoc patet solutio ad totum.

Servus tamen simpliciter dictus, in malam sonat servitutem propter sex causas. Prima est : quia vilis est servus. Isa. XLIX, 7 : Ad abominatam gentem, ad servum dominorum. III Regum, I, 21 : Si regnaverit Adonias, erimus ego et filius meus Salomon peccatores, hoc est, servi viles : qui in omni actu nostro peccatores reputabimur.

Secunda est : quia vilibus vescitur. Luc. XV, 15 et 16 : Misit eum in villam suam ut pasceret porcos. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.

Tertia causa est : quia vilibus operibus mancipatur. Exod. I, 14 : Ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Quarta causa est : quia viliter tractatur. Jerem. XVI, 13 : Servietis diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Thren. V, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

Quinta causa est : quia reputatur inutilis. Osee, VIII, 7 : Culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam.

Sexta causa est : quia alienus est a Domini familiaritate et a Dei honore. Joan. XV, 15 : Servus nescit quid faciat dominus ejus. Ideo dicitur, ad Roman. VIII, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus : Abba (Pater).

His ergo de causis, malæ conditionis est qui simpliciter servus est, et vilibus, scilicet peccato et diabolo suppositus : filius autem est in spiritum libertatis natus, vel a filio libero ad libertatem vocatus. Et ideo dicit Psalmista, Psal. L, 14 : Spiritu principali confirma me. Principalis enim spiritus princeps liberos facit.

Et hoc est :

« Si ergo Filius, etc. »

Et tangit hic libertatis veræ principium, per quod ad libertatem possent reduci.

« Si ergo Filius, » qui vere liber est et potens in domo libertatis, « vos liberaverit, » hoc est, per spiritum libertatis libertate donaverit : tunc « vere liberi eritis, » inferioribus vobis non suppositi. Ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ. Et in illo regno sumus liberi : in potestate autem tenebrarum sumus servi. Apocal. V, 9 et 10 : Redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et natione : [357] et fecisti nos Deo nostro regnum, etc.

Ecce absolutio a mala servitute, et qualiter donati sumus bona libertate.

« Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. »

Ecce conclusio tacitæ objectionis. Quia posset aliquis instare de libertate conditionis carnalis : et ideo dicit quod in hac non est instantia, quia de hac non loquitur.

Et ideo dicit : « Scio » quidem, quia hoc est manifestum, « quia filii Abrahæ estis, » carnales, et carnali conditione liberi : « sed quæritis me interficere, » quod vobis a patre Abraham libero non est innatum.

Et ideo hæc pars dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit, quod actus servitutis ex patre libero non est innatus : in secunda hoc explanat.

In prima harum sunt quinque. Primum est hoc quod dicit : « Scio quia filii Abrahæ estis, » scilicet quod liberi estis per carnis conditionem : quæ minima est inter omnes libertates. Quid valet liberos esse ab hominibus secundum carnem, et servos esse vitiorum et dæmonum secundum spiritum?

Secundum autem est quod dicit :

« Sed quæritis me interficere. »

Quod est causa servitutis spiritualis. Et bene dicit : « Quæritis, » quantum in vobis est : quia opere implere non potestis, nisi quando ego elegero. Psal. CVIII, 17 : Persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. Sapient. II, 20 : Morte turpissima condemnemus eum.

Tertium est :

« Quia sermo meus, etc. »

Et est causa servitutis, « quia sermo meus, » liberans hominem a mala servitute, « non capit in vobis. » Sicut enim dicit Augustinus : « Sermo Domini est sicut hamus : qui dum capit, capitur : et dum capitur, capit. » Qui si caperet sermo in vobis, traheret vos ad libertatem : non enim capit ad perniciem, sed ad salutem. Job, XL, 20 : An extrahere poteris leviathan hamo?

Est etiam sermo Domini sicut gladius : qui dum capit, secat in profundum, et solvit, et liberat ab alligatis. Ad Hebr. IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum. Hæc est ergo causa veræ servitutis. Servitutem enim corporalem si dura esset, effugere quis posset : servitutem autem istam secum fert quocumque vadit, quicumque servus est. Augustinus : « O miserabilis servitus! Plerique homines cum malos habent dominos venales se petunt : non quærentes dominum se non habere, sed mutare. Servus vero peccati quid faciet? Quem interpellet? Servus aliquando duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit. Servus vero peccati quocumque fugiat, secum trahit conscientiam malam. Non est quo eat : non enim recedit a semetipso. »

« Ego quod vidi, etc. »

Quartum est istud, ubi ostendit signum veræ libertatis : ut per oppositum pateat designatio veræ servitutis.

Dicit ergo : « Ego, » qui sum natus liber et in libertatem, « quod vidi, » hoc est, in unitate essentiæ et sapientiæ cognovi, « apud Patrem, » hoc est, in æqualitate Patris, « loquor, » docendo et manifestando. Joan. V, 19 : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quia [358] filius Patrem imitatur. Ad Ephes. V, 1 : Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.

« Et vos quæ vidistis, etc. »

Quintum est, ubi veram per signum ostendit servitutem.

Dicit autem : « Quæ vidistis, » intus, quæ diabolus in corde ostendit. Joan. XIII, 2 : Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ.

« Apud patrem vestrum, » hoc est, apud diabolum, « facitis. » Ezechiel. XVI, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Luc. III, 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? quia suggestionibus populi obeditis.

  1. « Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. »

Hic incipit explanatio dictorum.

Et dicuntur duo : quorum unum est allegatio patris carnaliter, et secundum quod ille sit pater eorum conceptis contra Christum malis.

Dicunt ergo : « Pater noster » carnalis « Abraham est, » quia putant quod reputentur in semine qui carnales sunt filii. Contra quod Apostolus dicit, ad Roman. IX, 7 et 8 : Non qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : ... id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Ad Roman. II, 28 et 29 : Non qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Si enim gloria esset in carnali patre sive paternitate, Ismael et filii ejus, et Esau et filii ejus gloriarentur de libertate. Et hoc non est verum. Jacobi, II, 23 : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est19. Isa. LI, 2 : Attendite ad Abraham, patrem vestrum, ... quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

« Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.

Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

Vos facitis opera patris vestri. »

Ostendit quod Abraham non est pater eorum in malis.

Et dicit quatuor : quorum primum est, quod servent jus allegatæ paternitatis et libertatis. Dicit enim Philosophus, quod sicut filius exit a patre, cum parte substantiæ patris : et sicut exit de domo, cum parte facultatis domus patris : ita exit de patre ut vivat cum eruditione disciplinæ patris, et custodia legum, et disciplina patris. Ad Hebr. XII, 9 et 10 : Patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

Unde dicit : « Si filii Abrahæ estis, » cum jure filiationis : sicut naturæ, ita et disciplinæ. Genes. XVIII, 17 et 19 : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum? ... Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se, ut custodiant viam Domini, etc.

« Opera Abrahæ facite, » quæ ex præcepto Dei Patris, posteros suos docuit. Isa. LI, 2 : Attendite ad Abraham, pa[359]trem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos.

« Nunc autem, etc. »

Secundum est, quod hoc non faciunt.

Et hoc est : « Nunc autem » hæc non facitis : sed « quæritis me interficere. » Jerem. XVIII, 18 : Venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Joan. VII, 25 : Nonne hic est quem quærunt Judæi interficere?

Causa autem notatur in hoc quod dicit : « Hominem, » apud vos innocentem. Joan. XVIII, 38 : Ego nullam invenio in eo causam, scilicet mortis20.

« Qui veritatem vobis locutus sum, » quæ mihi est causa persecutionis. Amos, V, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

« Quam audivi a Patre meo : » et ideo est authentica, cui contradicere non licet. Joan. III, 34 : Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.

« Hæc Abraham non fecit. »

Hic tertium est : et ideo vere filii Abraham non estis. Daniel. XIII, 56 : Semen Chanaan, non Juda. Sapient. IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas.

« Vos facitis opera patris vestri? »

Quartum est : et subticet id quod sequitur ex immediato hoc quod sint veri Abrahæ filii : sed per opera ostendunt cujus patris sunt filii. Act. VII, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis. Matth. XXIII, 31 et 32 : Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

« Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus, Deum. »

Hic incipit pars illa in qua nituntur extra se excludere servitutem spiritualem, et gloriari in spirituali libertate. Intelligentes enim de libertate carnali non loqui Christum, tandem revertuntur ad spiritualem libertatem, et in illa volunt gloriari.

Et ideo dividitur hæc pars in duas, scilicet, in falsam gloriam libertatis spiritualis, et in exclusionem gloriæ illius.

De prima dicunt duo, scilicet exclusionem servitutis, et gloriam libertatis.

Dicunt ergo de primo : « Nos, » Judæi unius Dei cultores, « ex fornicatione » spirituali gentilitatis (quæ fornicatur de Deo in Deum, et cum multis diis simul), « non sumus nati, » sed in fide unius Dei. Psal. LXXII, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Osee, I, 2 : Fornicans fornicabitur terra a Domino. Melius hos novit Dominus, quam ipsi seipsos : ut dicit Isaias, LVII, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. Et iterum, ibidem, ℣. 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Jerem. II, 20 : Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ezechiel. XVI, 25 et 26 : Multiplicasti fornicationes tuas, et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium. Et constat quod omnes isti de idololatria loquuntur.

« Unum patrem habemus, Deum, » spiritualem : quia in hoc gloriabantur. Sed dicit Moyses, Deuter. XXXII, 18 : [360] Deum qui te genuit dereliquisti, etc. Et ideo gloriatio eorum exclusa est. Et hoc est quod intendit.

  1. « Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. »

Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima Deum, ipsorum non esse patrem spiritualem ostendit : in secunda, diabolum ostendit esse eorum patrem per imitationem. Sed quia possent dicere quod veritas non esset acceptanda in tali correptione, quia ipse est in simili crimine cum ipsis, ideo in tertia parte dicitur quod recipienda est veritas, quia ipsa est sine crimine. Secunda pars incipit ibi, ℣. 44 : « Vos ex patre diabolo estis. » Tertia autem, ibi, ℣. 45 : « Ego autem si veritatem dico. »

Primum probat duplici signo : quorum primum est secundum affectum : alterum autem secundum intellectum.

In primo sunt tria, scilicet, signum, causa confirmans signum, et probatio causæ.

Dicit ergo : « Si Deus, » qui per creationem pater est omnium, quos fecit ad imaginem et similitudinem suam, « esset pater vester, » per dilectionem, quæ semper est inter patrem et filium, et per imitationem : vos « utique diligeretis me, » quia eorum quæ ab uno procedunt, mutua est dilectio in eo illo, a quo procedunt : qui aliquid sui habet in utroque. Pater enim aliquid sui habet in filiis qui procedunt ab ipso : et in illo uno filii diligunt se ad invicem. Illud autem unum, quod Pater cœlestis habet in Filio naturali, et in filio per adoptionem, est Spiritus : quia ipse nos diligit Spiritu sancto : et nos eum, et nos ad invicem nos diligimus Spiritu sancto. Unde, ad Galat. IV, 6 : Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Item, ad Roman. V, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, etc.

Causam autem hujus dilectionis subjungit, dicens :

« Ego enim ex Deo »

Patre per essentialem generationem, « processi, » Deus verus, Patri æqualis, et plenus Spiritu suæ dilectionis : « et veni, » incarnatus in mundum. Michææ, V, 2 : Egressus ejus ab initio a diebus æternitatis. Eccli. XXIV, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Sed quia hæc negare possent, confirmat probando, dicens : « Neque enim veni » in mundum « a meipso. » Quia sicut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate : « Mitti, est cognosci quod ab alio sit qui mittitur. »

« Sed ille, » Pater, « me misit, » sicut continuo demonstro per potestatem suam quam in operibus ostendo. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitu eorum. Unde cognoscentes eum esse Filium dicunt, Matth. XXI, 38 : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. Ad Hebr. I, 2 : Locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum. Sic ergo me pro certo diligeretis. Sed a destructione consequentis, me non diligitis. Ergo a Deo patre spirituali vos per imitationem non estis : imo odistis me, quia ego arguo vos in malis. III Regum, XXII, 8 : Ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum. Joan. XV, 25 : Ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis21. [361]

« Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. »

Ecce secundum signum quod est ex parte intellectus. Qui enim sunt ex disciplina patris, cognoscunt verba quæ sunt de patris disciplina.

Et hoc est quod dicit : « Quare loquelam meam, » in doctrina Patris, « non cognoscitis? » Qui enim sunt ex una domo patris, eamdem cognoscunt loquelam. Joan. VII, 17 : Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Loquela enim Dei magis cognoscitur ex virtute operativa verborum, quæ perficit omne quod vult loquens, quam cognoscatur ex verborum significatione. Quia Verbum Dei illuminat cæcos, claudos dirigit, mortuos suscitat, et cætera hujusmodi facit. Sicut enim verbum, rerum et intentionum significativum, est angelus sive nuntius intellectus speculativi : ita verbum operativum et rerum constitutivum, est angelus et nuntius intellectus activi. Et quando agit sine ministerio instrumenti et medii ad solam voluntatem, procul dubio est nuntius et angelus intellectus agentis divini : quia procul dubio hoc non potest facere nisi Deus. Et hanc loquelam cognoscere debuit, qui est a Deo. Et hoc est quod dicitur, Isa. XXVIII, 11 : In loquela labii, et lingua altera loquetur ad populum istum: et nec sic audierunt Dominum. Matth. XXVI, 73 : Loquela tua manifestum te facit.

« Quia non potestis, » odio mei et veritatis, « audire, » hoc est, exaudire « sermonem meum: » et hoc odium et invidia fecerunt. Act. VII, 54 : Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Isa. XXX, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel.

« Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. » 44

Probato quod pater eorum non sit Deus, continuo probat quod pater eorum per imitationem est diabolus.

Dicit autem hic tria. Primo enim præmittit propositum : secundo, dicti ostendit causam : tertio, declarat probationem quam facit per causam.

Dicit ergo : « Vos, » pessimi, « ex patre diabolo estis, » per imitationem, et illius doctrinam et malitiam vos sequimini. Sapient. II, 25 : Imitantur autem illum, hoc est, diabolum, qui sunt ex parte illius. Ille enim pater generat et vos format in malitia. Isa. XLIII, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Primi enim interpretes patris diaboli, qui voluntatem ejus interpretati sunt, primi parentes fuerunt. Sapient. IV, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. Hoc autem intelligitur de filiis, qui sunt filii per imitationem malorum parentum.

Et tangit dicti hujus causam, dicens : « Et desideria, » hoc est, quia desideria illius « patris vestri vultis facere, » scilicet, innocentem occidendo. Desiderium enim illius non est nisi interficere. Habacuc, I, 17 : Semper interficere gentes non parcet. Ibidem, III, 14 : Exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.

« Ille homicida erat ab initio. »

Ostendit in quo volunt perficere desideria patris.

Et hoc ostendit in duobus : in homicidio, et in veritatis negatione sive in mendacio.

Dicit ergo : « Ille homicida erat ab initio. » Cogitavit enim addere morti suæ mortem hominis : et ideo dicitur leviathan, hoc est, additamentum eorum : [362] quia damnationi suæ damnationem addidit hominis. Et sicut ipse damnatione sua mortuus fuerat, ita per mortem hominem cogitabat damnare. Unde, Apocal. XII, 1, dicitur, quod draco stetit ante mulierem, ... ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Quia quoscumque parit filios mater Ecclesia, illos ad mortem absorbere intendit.

Sed objicitur contra hoc quod dicit, quod homicida erat ab initio. Initium enim est primum temporis punctum indivisibile. Et si homicida fuit ab illo, tunc numquam fuit bonus, sed fuit in peccato creatus. Factor autem mali, causa est mali in effectu. Et sic non per se, sed per factorem malus est. Idem videtur per hoc Psalmistæ, Psal. CIII, 26 : Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Ex hoc videtur, quod draco factus sit. Ergo malus factus est. Et sic quod malus est, sibi non imputandum est.

Adhuc autem, Job, XL, 14 : Ipse est principium viarum Dei. Ergo a principio factus est behemoth et leviathan. Et ita numquam fuit bonus.

Hæ autem sunt objectiones Manichæorum hæreticorum. Et ad hæc et similia dicendum, quod Deus fecit Angelum bonum : qui postea per superbiam propriam factus est malus.

Quod autem dicit quod homicida erat ab initio. Dicendum, quod præpositio, ab, notat remotionem. Sicut si dicerem quod ab Jerusalem descenderat in Jericho. Non enim tunc verum est, quod in Jerusalem pars descensus fuerit, sed continuo post Jerusalem. Ita et hic : Ab initio dicitur : non quod in initio homicida fuerit : sed quod continuo post modicum, quod post initium fuit, homicida fuit. Quia parum stetit in bona voluntate. Et initium non dicitur hic temporis indivisibile nunc : sed potius mora modica, in qua Angelus tempore creationis suæ bonitate innocentiæ bonus fuit.

Ad aliud dicendum, quod non statim fuit draco. Nec est sensus quod creatus fuerit draco : sed quod creatus fuit in substantia bona, et quod mala voluntate factus est draco. Sicut ego dico : Vas istud stercorum factum est a figulo. Non enim factum est vas stercorum : sed potius factum est vas, et postea adhibitum est ad stercora. Ita etiam intelligitur, quod behemoth et leviathan sunt principium viarum Dei : non in quantum est leviathan, sed in quantum fuit sublimior Angelus : qui malitia propria leviathan est factus.

Hoc est ergo quod dicitur : « Ille homicida erat ab initio. »

« Et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. »

Tangit hic de veritatis negatione. Veritas autem hic vocatur consideratio rerum, ut sunt in Verbo : in quo ostenditur vere res, secundum hoc quod vere est. In illa enim veritate non stetit, quia cito a Verbo, et veritatis consideratione se deflexit.

Hic autem tria dicit, scilicet, deflexum a veritate, causam deflexus, et signum.

De primo dicit : « Et in veritate non stetit, » immobili rectitudine : sed ab ea se deflexit. III Regum, XXII, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus. Apocal. XVI, 13 : Vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ, spiritus tres immundos in modum ranarum : qui sunt tria genera mendaciorum perniciosorum, scilicet in veritatis doctrina contra fidem, in doctrina contra virtutem et contra veritatem, et in doctrina boni naturæ contra vitam naturalem. Hæc enim sunt tria mendacia perniciosissima, sicut dicit Augustinus.

« Quia non est veritas in eo, » per affectum : quia non diligit veritatem. Et hæc est causa præcedentis. Isa. XXVIII, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et [363] mendacio protecti sumus. Et ideo persuasio quam fecit homini mendacium fuit : Nequaquam morte moriemini22 : in quo mentitus fuit. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.

« Cum loquitur mendacium, etc. »

Ecce signum quod veritas in eo non est. Qui loquitur ex propriis rei de qua loquitur, numquam mendacium loquitur, sed semper veritatem, et numquam mentitur. Qui autem loquitur ex his quæ sunt proprii cordis et non rei, semper loquitur mendacium : (cum veritas, ut dicit Philosophus, sit adæquatio rerum ad intellectum), qui ad affectum proprium adæquat intellectum, non adæquat eum rei : et ideo « ex propriis tunc loquitur, » et mentitur, hoc est, vadit contra mentem, quæ ideo mens dicitur a metiendo : quia rei commensurari debet. Et hoc non fit : et ideo mentitur et fallit. Osee, XII, 1 : Tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Job, XIII, 4 : Prius vos ostendam fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

« Quia mendax est, » odio veritatis. Daniel. XIII, 35 : Recte mentitus es in caput tuum.

« Et pater ejus, » hoc est, mendacii quod ipse invenit primus. Et ideo dicitur spiritus mendax. Et quia vos veritatem oditis, et me interficere quæritis, filii homicidæ et mendaces estis. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi. Item, Psal. IV, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?

Hoc est ergo quod dicit.

  1. « Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. »

Responsio ad tacitam objectionem : quia possent dicere, quod ipse esset in simili crimine : et ideo eos corripere non deberet.

Et dividitur hæc pars in duas partes : in quarum prima se vere corripientem ostendit : in secunda, quia respondere iniquitas non potuit, ad contumeliam se extendit.

In prima harum ostendit, quod odio veritatis veritati contradicunt : in secunda autem, in signum hujus ostendit, quod non est in eo peccatum, propter quod contradicere possint.

Dicit ergo : « Ego autem, » qui veritas a veritate processi, « si veritatem dico vobis, » odio veritatis « non creditis mihi. » Joan. III, 19 : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Ad Galat. III, 1 : O insensati Galatæ! quis vos fascinavit non obedire veritati?

  1. « Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? »

47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. »

Hic ostendit quod sibi simile ab eis objici non poterit : et sic de odio veritatis eos corripere potuit.

Dicit autem hic duo, scilicet, non esse in se peccatum unde dicta ab eo veritatis non recipiantur : in secundo, concludit propositum per convertibile et proprium signum, scilicet quod non sint ex Deo nati sicut gloriantur.

In primo horum duo facit : ex ratione enim se sine peccato esse ostendit : et secundo, quod propter hoc veritas ab ipso dicta recipi debuit.

Dicit ergo : « Quis ex vobis, » coram quibus palam docui et miracula feci, « arguet me de peccato? » II ad Corinth. [364] IV, 2 : Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. I Petri, II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Exod. XII, 5 : Erit agnus sine macula, masculus, anniculus.

Et quia me de peccato arguere non potestis : « Si veritatem dico, » quæ omnibus debet esse amabilis, eo quod divina est, et eo quod veritas est : quia illa dirigit in quantum est veritas, et ad Deum dirigit in quantum est divina. Psal. XLII, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Malach. II, 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.

« Quare ergo non creditis mihi? » Nulla hujus causa infidelitatis vestræ potest esse, nisi odium quod habetis ad me et ad veritatem. Joan. XV, 25 : Odio habuerunt me gratis. Psal. CVIII, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.

« Qui ex Deo est, verba Dei audit. »

« Qui ex Deo est, » sicut vos falso gloriamini, « verba Dei audit. » Hoc est convertibile signum. Joan. III, 29 : Amicus sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis. Psal. CXVIII, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!

« Propterea, » per contrarium hujus signum, « vos, » qui estis inimici veritatis, « non auditis. » Psal. LVII, 5 : Sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium.

Act. VII, 56 : Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

« Quia ex Deo non estis. » Ezechiel. III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Isa. XXX, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate, etc. II ad Timoth. IV, 3 et 4 : Ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent, etc.

« Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? »

Hic ex veritate non valentes resistere, ad contumeliam se convertunt.

Dividitur autem in duo : in quorum primo describitur illata Domino contumelia : in secundo, a Domino opponitur patientia.

Dicit ergo : « Nonne bene dicimus nos? » Hi sunt qui omne maledictum benedictum reputant : per quod Doctores veritatis infamant. Job, XVI, 3 : Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? Quasi diceret : Non : quia se bene dicere reputat, cum contumeliam irrogat. Psal. V, 11, et Psal. XIII, 3 : Sepulcrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est.

« Quia Samaritanus es tu, »

Scilicet alienus a lege divina.

Hujus autem dicti erant tres causæ. Una, quia Samaritanis prædicaverat, et a Samaritanis cum jucunditate receptus fuerat23. Secunda, quia judicabant quod [365] aliquid de lege reciperet, et alia quædam abjiceret, sicut fecerunt Samaritani : sicut imponebant ei quod sabbatum non veneraretur, et alia mandata custodiret. Joan. IX, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Tertia causa est, quia in parabolis Samaritanos laudavit, et extulit in miraculis. In parabolis, Luc. X, 33 et seq., Samaritanus quidam descendit, et appropians alligavit vulnera ejus. In miraculis : sicut in curatione decem leprosorum, ubi laudavit eum qui redivit cum gratiarum actione, et dixit illum esse Samaritanum 24. Et ex his causis dixerunt eum factum esse Samaritanum.

« Et dæmonium habes. » Hoc ideo dicebant, quia videbant eum signa facere : et illa non Deo, sed dæmonio attribuebant. Luc. XI, 15 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, ejicit dæmonia 25.

  1. « Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

  2. Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet. »

Ista responsio dividitur in duas partes : in quarum prima negat falsitatem, et confitetur veritatem : in secunda iudicio Dei committit hoc quod blasphematur.

Dicit ergo : « Ego dæmonium non habeo. » Quod est negatio falsitatis. Quod per hoc ostendo, quia ejicio dæmonia. Matth. XII, 26 et 28 : Si Satanam Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo stabit regnum ejus? ... Si autem ego in spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Exod. VIII, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, demonstratio divinæ potestatis. Nec potest idem esse digitus Dei et digitus Satanæ. Ergo dæmonium non habeo.

Sed tunc quæritur; Quare non negat se esse Samaritanum : cum etiam hoc fuerit ei impositum. Ad quod dicendum, quod ad minus spiritualiter fuit Samaritanus : quia fuit hominum custos : et ideo hoc non negavit, sed tacuit. Job, VII, 20 : O custos hominum, quare me posuisti contrarium tibi? Isa. XXI, 11 : Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Psal. CXX, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Vel dicatur, quod per hoc quod dæmonium eum habere dicebant, spiritui gratiæ (qui ab ipso procedit) contumeliam faciebant : et ideo negavit, et correxit. Sed per hoc quod eum Samaritanum dicebant, sibi humanam degenerationem attribuebant : et ideo illam humilis dissimulavit. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

« Sed honorifico Patrem meum. »

Ecce veritatem quam de se, et illis confitetur. De se, cum dicit : « Honorifico Patrem meum. » Malach. I, 6 : Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Exod. XX, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram. Honor autem iste est exhibitio reverentiæ : quem honorem semper Patri Christus exhibuit. Ad Hebr. XII, 9 : Patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?

« Et vos inhonorastis me. » Veritas est quam confitetur de illis. Quia enim inhonoraverunt eum, etiam improperia ei dicentes propter honorem quem Patri exhibuit : ideo inhonoratio et improperium redundat ad Patrem. Psal. LXVIII, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 26. Item, ibidem, 8 : Propter te sustinui opprobrium : operuit confusio faciem meam. [366]

« Ego autem gloriam meam non quæro. »

Modo enim in isto adventu humilis, non quæro gloriosus esse per vindictam quam faciam in vos. Ad Galat. VI, 14 : Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Si enim gloriosus esse vellem, tunc jam statim vindicarem. Hieronymus : « Qui non quærit gloriam, non dolet de illata ignominia. » I ad Corinth. I, 29 : Non glorietur omnis caro coram illo. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria.

« Est qui quærat » gloriam meam. Infra, Joan. XII, 28 : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

« Et judicet » ille de contumelia mihi illata. Ille enim iudicabit qui gloriam meam quærit. Judicet judicio non condemnationis, sed discretionis : ut discernat inter me et illos. Psal. XLII, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, etc. Jerem. XI, 20 : Tu autem, Domine Sabaoth, qui iudicas iuste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.

  1. « Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. »

Hic in ultima parte ostenditur qualiter sermo Christi vivificat.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostenditur, quod sermo Christi vivificat : in secunda autem, removet calumniam Judæorum contradicentium, ibi, ℣. 52 : « Dixerunt ergo Judæi. »

Dicit ergo in primo duo, scilicet, sermonis confirmationem, et sermonis observati effectum.

Dicit ergo : « Amen, amen. » Apocal. III, 14 : Hæc dicit Amen, testis fidelis, hoc est, confirmata veritas.

« Si quis sermonem meum servaverit, » per amorem et operis impletionem. Psal. CXVIII, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Joan. XIV, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Dicit autem, servaverit, non dicit, servat, ut denotet perseverantiam. Matth. X, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

« Non gustabit mortem, » hoc est, æternæ mortis amaritudinem non experietur, « in æternum. » Eccle. VIII, 5 : Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Sapient. VI, 19 et 20 : Custoditio legum consummatio incorruptionis est : incorruptio autem facit esse proximum Deo. Augustinus autem legit hanc litteram : « Mortem non videbit in æternum. » Et hic sensus in idem revertitur : quia non videre, est non experiri. Matth. XVI, 28 : Sunt de hic stantibus qui non videbunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Videtur autem falsum esse : quia boni videbunt æternam mortem impiorum. Luc. XVI, 23, dives malus, cum esset in tormentis, scilicet inferni, vidit Abraham a longe, etc. Sed objectio nulla est : quia, sicut diximus, videre hic et gustare, est experiri : simplici autem visione boni vident et videbunt mortem impiorum. Isa. LXVI, 24 : Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me. Hæc enim mors damnationis est mors in æternum durans : ubi homo sic moritur quod numquam permoritur.

  1. « Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetæ : et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. »

53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et Pro[367]phetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? »

Hic excluditur calumnia contra dictum Domini.

Et habet duo : in quorum primo calumnia inducit : in secundo, excluditur, ibi, ℣. 54 : « Respondit Jesus. »

In primo quatuor dicuntur : in quorum primo, ex dicto (quod secundum eos veritatem non habet) arguunt, quod ante blasphemantes dixerunt. In secundo, arguere videntur Christum de arrogantia sermonis : quia se patribus præferre videbatur. In tertio, inducunt etiam de arrogantia, quia se Prophetis anteponere videretur. In quarto, quasi quærentes arguunt, usque ad quem finem arrogando se extolleret.

Dicunt ergo : « Nunc, » in isto sermone, « cognovimus » quod ante diximus : « cognovimus » per signum. Job, XV, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?

« Quia dæmonium habes. » Joan. X, 20 : Dæmonium habet, et insanit : ut quid eum auditis? Act. XVII, 18 : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse.

« Abraham mortuus est, » qui tantæ fuit dignitatis, quod Deus de eo dixit, Genes. XXII, 18 : In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et hic talis mortuus est27. « Et » mortui sunt « Prophetæ, » qui tantæ dignitatis erant, quod eis Deus occulta revelavit. Psal. I, 8 : Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Et illi etiam mortui sunt. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram.

« Et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. » Quasi dicerent : Mirum est quod hæc dicis : et nisi insanires, non dices. Et hoc fuit ideo, quia putabant Christum loqui de morte temporali, cum ipse de morte æterna loqueretur. Eccle. II, 16 et

17 : Moritur doctus similiter ut indoctus : et idcirco tæduit me vitæ meæ. Psal. LXXXII, 6 et 7 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini.

« Numquid major es patre nostro Abraham? »

Hic videntur Dominum arguere de arrogantia sermonis in comparatione ad patres : et ideo quærunt si se majorem esse reputet Abraham, quem Deus a morte temporali non supportavit. Genes. XXV, 8 : Et deficiens, scilicet ætate, mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum.

« Et Prophetæ mortui sunt. » Et ideo arrogantia est, quod dicis illos a morte esse supportandos, qui tuum servant sermonem : cum a morte non supportentur, qui verbum Dei audiunt et sermonem. Daniel. XII, 13 : Tu autem, Daniel, vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. III Regum, XIX, 4 : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei.

« Quem teipsum facis? »

Hoc est, in magnitudine arrogantiæ cui te comparabis, ex quo summis et maximis te anteponis? Christus autem non se fecit magnum, sed Pater genuit eum magnum : et ipse formam hominis accipiens fecit se parvum. Ad Philip. II, 7 : Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.

  1. « Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est. »

Hic exponitur conclusio calumniæ. Habet autem duas partes contra duo [368] quæ per calumniam Christo imposuerant. Dixerunt enim sermonem ejus esse falsum et arrogantem : et ideo Christus primo ostendit sermonem suum esse verum : et secundo, ostendit eum non esse arrogantem, ibi, ℣. 56 : « Abraham, pater vester, » etc.

Dicit ergo in primo tria, scilicet, quod in sermone suo non habet a Patre privatam gloriam, quod Patris Dei habet gloriam, quod hic glorificatus a Judæis est ignotus et a Christo cognitus.

Dicit ergo : « Si ego, » privata gloria, « glorifico meipsum. » Et est locutio per hypothesim. Ac si dicat : Si ego privatam gloriam a Patre haberem sicut vos mihi imponitis, et illa privata gloria glorificarem meipsum, « gloria mea nihil est, » et minus quam nihil : quia vana esset illa gloria. I Machab. II, 62 et 63 : Gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam. Osee, IV, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo.

« Est Pater meus, etc. »

« Est Pater meus, » substantialis, « qui glorificat me, » voce et signis, in humana forma latentem. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Isa. XXII, 23 : Erit in solium gloriæ domui patris ejus.

« Quem vos dicitis quia Deus vester est. » Ille enim quod ipse sit Pater, et glorificator meus, testimoniis Scripturæ, et vocis, et operibus ostendit. Exod. XV, 2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. Baruch, III, 36 : Hic Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. Exod. XV, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?

  1. « Et non cognovistis eum, ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. »

Arguit Judæos de ignorantia Dei quem invocabant.

Et dicit quatuor : redargutionem ignorantiæ, confessionem suæ scientiæ, abdicationem ignorantiæ, ostensionem scientiæ.

Dicit ergo : « Et non cognovistis eum, » quamvis per opera in me demonstratum. Isa. I, 3 : Israel me non cognovit, et populus meus non intellexit.

Si autem objicitur, quod ipsi in Lege et Prophetis Deum cognoverunt. Respondendum, quod ipsi Deum ut creatorem cognoverunt : sed Deum ut Patrem in Filio operantem non cognoverunt. Et hujus causa fuit, quod eum cognoscere noluerunt : quia de facili Patrem in Filio cognoscere potuerunt : et ideo improperatur eis ista ignorantia. Isa. XLV, 4 : Assimilavi te, et non cognovisti me. Erant enim de illis de quibus dicitur, ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.

« Ego autem, » per substantialem scientiam qua sum ab eo, « novi eum. » Joan. I, 18 : Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ad Coloss. II, 3 : In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi.

« Et si dixero quia non scio eum, » per falsam humilitatem, propter vos qui hoc arrogantiæ imputatis, quod ego me per consubstantialitatem dico nosse Deum Patrem : tunc veritatem de me negans, « ero similis vobis, » ex patre diabolo, « mendax. » Et est locutio per hypothesim. Ac si dicat : Si possibile sit quod veritatem negare possim (quod tamen est impossibile), tunc ero similis vobis mendax. II ad Corinth. I, 18 : Non est in illo Est et Non. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut men[369]tiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur. Sic ergo excludit arrogantiam. Augustinus : « Sic arrogantia vitetur, ut veritas non negetur. »

« Sed scio eum, etc.

Hic ostendit quod scit : quia « sermonem ejus servo, » quem mihi injunxit quando me misit. Joan. XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. I Joannis, II, 4 : Qui dicit se nosse eum, scilicet Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.

« Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. »

Ecce quod respondet ad id quod attribuerunt arrogantiæ, quod se Patribus et Prophetis comparet.

Et in hoc duo dicuntur, scilicet, veritatis responsio, et calumniantium objectio.

De primo dicit : « Abraham, pater vester, » secundum carnem et secundum promissionem, « exsultavit » in spiritu, « ut » fide et oculis cordis « videret diem meum, » hoc est, lucem quæ de me fulget, et pellit ignorantiæ tenebras. Genes. XVIII, 1 et 2 : Apparuit ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri.

« Vidit, » in spiritus cognitione, quod per conceptum Isaac ego essem incarnandus, et peccati tenebras purgaturus : « et gavisus est. » Eccli. XLVIII, 27 : Spiritu magno vidit ultima. Daniel. VII, 13 : Adspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, etc. Genes. XVIII, 17 et 18 : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam? In hac ergo visione spiritus gavisus est. Isa. X, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Luc. X, 24 : Multi reges et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, etc.

« Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? » 57

Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 58

« Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. » 59

Ecce insurgit hic contra dictum et calumniam Judæorum.

Et dicuntur tria, scilicet, calumnia insidiantium, responsio veritatis per Dei Filium, et insurrectio contra veritatem per lapidationem, cui Dominus opponit patientiam in exemplum nostrum.

Dicunt ergo : « Quinquaginta annos nondum habes. » Allegant ætatem quæ videbatur, ut per hoc probent dicti impossibilitatem. Chrysostomus legit : « Quadraginta annos nondum habes. » Et hæc littera videtur esse convenientior ætati Domini : quia tunc triginta annorum erat : et propter morum gravitatem, et sapientiam, interpretabantur ætatem suam circa quadraginta annos. Job, VIII, 9 : Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam dies nostri sicut umbra sunt super terram. Isti enim non videbant nisi eam quæ ab ætatis experientia est sapientiam. Unde Plato in Timæo, in prima parte : « Græci, pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia. » Sed Dominus secundum hoc quod erat Deus, ab æterno vidit quæ vidit. Et secundum hoc quod erat homo, ab instanti conceptionis omni sapientia et scientia plenus fuit. Sapient. IV, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum [370] numero computata : cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.

« Et Abraham vidisti, » qui ante mille annos est mortuus? Ac si dicant : Hoc est impossibile. Ignorant enim quod sibi secundum deitatem semper præsens fuit Abraham, neque mortuus erat qui vitam bibit in fonte vitæ. Unde, Exod. III, 6 : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Et infra, ℣. 15 : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum. Quod esse non posset nisi apud ipsum viveret. Matth. XXII, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium.

« Dixit eis Jesus, etc. »

Hunc errorem repellens, « dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis. » Bis confirmat ut melius imprimat. Genes. XLI, 32 : Quod vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Ita et hic Filius bis confirmat.

« Antequam Abraham fieret, » temporali generatione, quam prævenit tempus et subsecutum est, « ego sum. » Non dicit : Fui, vel, eram : quia æternitas non habet nunc præteritum. Sed, ut dicit Boetius, nunc stans et non movens sese semper facit æternitatem. Et hoc notat quando dicit : « Ego sum: » quod est verbum substantivum præsentis nunc temporis. Quod tamen hic non dicit nunc temporis, sed nunc æternitatis, cui, ut dicit Anselmus in Monologio, omnis differentia temporis ita præsens est, sicut nostro nunc temporis præsens est omnis locus et omnis loci differentia. Eccli. XXIV, 14 : Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam. Joan. XVII, 5 : Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

« Tulerunt ergo lapides, etc. »

Considerantes, quod æternitas non nisi Deo convenit, et quod se per æternitatem Deum esse profiteretur, et quod pro tali blasphemiam esset lapidandus : et non valentes sapientiæ quæ loquebatur resistere, et operibus quæ probabant suos sermones : convertunt se ad lapides, ut illum lapidibus obruant, cujus sermoni resistere non valebant. Quamvis enim omne dictum firmatum sit, tamen iniquitatis error omittitur : quia innititur placentibus, et non persuadetur veritate proposita.

Sic « ergo tulerunt lapides » Judæi, lapidea contra veritatem corda habentes, « ut jacerent in Jesum » Act. VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Matth. XXIII, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti!

« Jesus autem, » non timore mortis : quia, Joan. XVIII, 4, crucifixoribus occurrerit : neque impotentia resistendi, quia uno verbo in infernum omnes præcipitare potuit. Sapient. XVIII, 15 et 16, cujus sermo, « durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, ... et stans, replevit omnia morte. Tamen nunc dispensative « abscondit se, » cedens furori eorum usque dum veniret hora Passionis, quam præfinivit Pater. Et sic docet nos furorem hostium pro tempore declinare. Ad Roman. XII, 19 : Non vos met ipsos defendentes, charissimi : sed date locum iræ. Isa. XVI, 3 et 4 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei. Et ibidem, XXI, 15 : A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.

« Et exivit de templo, » ab eis : designans derelictionem illorum et transitum ad Gentes. Matth. XXIII, 38 : Ecce relin[371]quetur vobis domus vestra deserta. Ezechiel. III, 12 : Benedicta gloria Domini de loco sancto suo, supple, recedit. Deuter. XXXII, 20 : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum. Sic ergo dispensative recessit.


  1. Levit. XX, 10.↩︎

  2. Deuter. XVII, 7.↩︎

  3. I Joan. I, 5.↩︎

  4. Deuter. XVII, 6 et XIX, 15; Matth. XVIII, 16; II ad Corinth. XIII, 1; ad Hebr. X, 28.↩︎

  5. Ad Roman. III, 4.↩︎

  6. Ad Roman. VI, 15 et 16; II Petr. II, 19.↩︎

  7. I Joan. III, 8.↩︎

  8. I Joan. IV, 6.↩︎

  9. Cf. Act. II, 6 et seq.↩︎

  10. Cf. Sapient. XVI, 20.↩︎

  11. Sapient. VII, 25 et 26.↩︎

  12. Sapient. XII, 10.↩︎

  13. Deuter. XVII, 6 et XIX, 15.↩︎

  14. Cf. Luc. IX, 35 ; Matth. III, 17 et XVII, 5.↩︎

  15. Cf. expositionem, Joan. II, 24.↩︎

  16. Hæc verba non sunt de hoc capitulo, sed de præcedenti, ℣℣. 34 et 36.↩︎

  17. Marc. XV, 39.↩︎

  18. Cf. III. Regum, IX, 22.↩︎

  19. Cf. Genes. XV, 6 ; ad Roman. IV, 5 ; ad Galat. III, 6.↩︎

  20. Cf. Luc. XXIII, 22.↩︎

  21. Cf. Psal. XXIV, 19.↩︎

  22. Genes. III, 4.↩︎

  23. Cf. Joan. IV, 9.↩︎

  24. Cf. Luc. XVII, 16.↩︎

  25. Cf. Matth. XII, 24 et seq.↩︎

  26. Ad. Roman. XV, 3.↩︎

  27. Genes. XXV, 8.↩︎