Caput IX

Cæcum a nativitate sabbato illuminat : cujus miraculi gloriam Pharisæi multis technis laborant Christo detrahere : et quia is qui cæcus fuerat Christum tueretur, extra synagogam ejicitur : sed a Christo edoctus credit, et adorat ipsum, qui in judicium se in mundum venisse ait.

  1. Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate.

  2. Et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?

  3. Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.

  4. Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari.

  5. Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

  6. Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus.

  7. Et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

  8. Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant : Quia hic est.

  9. Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.

  10. Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi?

  11. Respondit : Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.

  12. Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.

  13. Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat.

  14. Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

  15. Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

  16. Dicebant ergo ex Pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.

  17. Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit : Quia propheta est.

  18. Non crediderunt ergo Judæi de [372] illo quia cæcus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat.

  19. Et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt?

  20. Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est.

  21. Quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus : ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.

  22. Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

  23. Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

  24. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.

  25. Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio : unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

  26. Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?

  27. Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?

  28. Maledixerunt ergo ei, et dixerunt :

Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

  1. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus : hunc autem nescimus unde sit.

  2. Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos.

  3. Scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

  4. A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.

  5. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

  6. Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus est totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.

  7. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei?

  8. Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum?

  9. Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

  10. At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.

  11. Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, et qui vident cæci fiant.

  12. Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus?

  13. Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum : nunc vero dicitis : Quia videmus : peccatum vestrum manet.

In Caput IX Joannis — Enarratio

[373]

« Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate. »

Hic incipit pars illa, quæ est de doctrina illuminationis Verbi incarnati, secundum quod illuminativum ostenditur per corporale factum.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima signum illuminationis cum suis pertinentiis plene describitur : in secunda autem, doctrina illuminationis in signo significata proponitur, ibi, . 35 : « Audivit Jesus quod ejecerunt eum foras. »

Adhuc, prima pars in tres dividitur partes : in quarum prima signum perficitur : in secunda, veritas signi certificatur, ibi, . 8 : « Itaque vicini, et qui viderant eum prius. » In tertia autem, signum manifestatur, ibi, . 13 : « Adducunt eum ad Pharisæos. »

In prima harum partium tria dicuntur, scilicet, opportunitas ad faciendum miraculum, modus utilis ad perficiendum, et obedientia illuminati ad beneficium miraculi suscipiendum.

Opportunitas autem ad faciendum miraculum est in quatuor, scilicet, in cæci miseria, in discipulorum instructione necessaria, in temporali ad miracula facienda congruentia, et in Salvatoris benevolentia.

Cæci quidem miseria exprimitur per hoc quod dicit : « Et præteriens, » quando exivit de medio peccatorum : et non stans in via peccatorum. Luc. iv, 30 : Ipse autem, scilicet Jesus, transiens per medium illorum, ibat. Psal. 1, 1 : In via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

« Vidit. » Chrysostomus : « Diligenter, oculo fixo et visu, adspectum spectum ad cæcum direxit : ut ex hoc se misericordem ad miserum ostenderet, et discipulos in admirationem et ad quærendum provocaret. »

De primo, Tobiae, iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Thren. v, 1 : Intuere, Domine, et respice opprobrium nostrum. Thren. i, 20 : Vide, Domine, quoniam tribulor. Exod. iii, 7 : Videns vidi afflictionem populi mei.

De secundo, in Psalmo xxxi, 8 : In via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos. Ad hoc enim præteriit ut omnibus se exhiberet. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Sicut enim, Joan. iv, 27 : Mirabantur, scilicet discipuli, quia cum muliere, id est, cum paupercula et peccatrice, et alienigena femina loquebatur: ita hic mirantur quod despectis multis spectaculis, visum suæ dignationis figit in pauperem mendicum cæcum : hominem ad imaginem Dei creatum deturpatam faciem habentem.

« Cæcum, » visu carentem. Et quod major miseria est, « a nativitate, » qui numquam hujus mundi lucem viderat. Job, iii, 16 : Qui concepti non viderunt lucem. Et hoc facit ad gloriam miraculi : quia in cæco nato magis profundata fuit causa cæcitatis quam in eo qui aliquando vidit. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.

« Et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. »

Ecce instructio discipulis necessaria.

Et habet duo : interrogationem dubitationis, et responsionem illuminationis.

  1. Dicit ergo : « Et interrogaverunt eum discipuli ejus, » excitati ad modum visus, ad cæcum directi. Deuter. xxxii, 7 :
[374]

Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : maiores tuos, et dicent tibi.

« Rabbi. » Magistrum confitentur : cujus volunt esse discipuli. Joan. iii, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Joel. ii, 23 : Dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum.

« Quis peccavit, hic aut parentes ejus ? » Isti supponebant quoddam falsum, scilicet, quod nullus punitur a Deo nisi pro peccato. Hoc autem falsum est, sicut patet in Beato Job. Et ideo quærunt.

Videtur tamen, sicut dicit Augustinus, quod stulta sit hujusmodi quæstio : quia pars ejus est contra Legem et Prophetiam, et pars ejus contra rationem. Contra Legem est, quod propter peccata parentum iste sit punitus. Deuter. xxiv, 16 : Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus suis : sed unusquisque in peccato suo morietur. Contra Prophetiam autem, Ezechiel. xviii, 20 : Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Altera autem pars fuit contra rationem : quia antequam iste nasceretur, peccare non potuit : quia liberam vitam ad respirandum non habuit. Ergo ista quæstio in toto stulta fuit, et super positionem falsi fundamenta.

Ad hoc autem dicendum, quod quæstio quidem fuit simplex : sed non penitus stulta. Et ideo voluit eos Dominus ad quærendum provocare. Quia quamvis æternaliter filius pro patre non puniatur, nec etiam temporaliter filius puniatur pro patre : tamen malus pater aliquando punitur in filio temporaliter, ut filium videndo torqueatur : sicut, Genes. ix, 25, Cham, filius Noe, punitus est in filio suo Chanaan : in hoc quod servituti et maledictioni sit addictus, et ad liberos actus patris sui non sit idoneus. Et sic dicitur, Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Quia per tertiam et quartam generationem patres frequenter vident filios et nepotes. Et sic simplex quidem et non stulta fuit hæc quæstio ex parte parentum. Et quod Lex dicit, et Prophetia, refertur ad pœnam æternam. Quantum autem ad secundam partem, quæstio fuit bona : quia de peccato originali intelligitur quod trahitur a parentibus primis : sicut dicitur in Psalmo l, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

Et est sensus : « Quis peccavit ? etc. » Hoc est, Utrum peccatum actuale in parentibus, an tantum originale fuerit hujus cæcitatis causa ? Ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii iræ, sicut et cæteri. Filius autem iræ merito punitur. II Regum, xix, 28 : Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi.

Si autem objiciat aliquis, quia sic quilibet puniendus esset, cum quilibet in originali concipiatur et formetur in utero matris. Dicendum, quod misericordiæ divinæ est quod alicui parcitur : justitiæ autem est quando aliquis punitur. Thren. iii, 22 : Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.

Ad hoc autem quod supponunt, quod nullus puniatur nisi pro peccato, auctoritatem pro se habuerunt, Eccle. vii, 21 : Non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. III Regum, viii, 46 : Non est enim homo qui non peccet. Job, xv, 14 : Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ? I Joannis, i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. Et ideo dicit Hieronymus : « Quidquid patitur, peccata nostra promeruerunt. » Gregorius : « Nulla nocet adversitas, si nulla dominetur iniquitas. » Thren. v, 16 : Væ nobis, quia peccavimus.

Ad hæc et similia dicendum, quod pro certo peccatum est pœnae prima causa, etsi non proxima : et hæc causa consuevit vo[375]cari a Sanctis causa sine qua non, et remota : quia si non esset culpa, non esset pœna. Sed hæc non est causa proxima meritoria pœnæ in eadem persona, quæ punitur. Quia et Christus punitus est propter peccata : non quæ fecit ipse, sed quæ fecerunt primi parentes et posteritas eorum. Isa. liii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Et sic intelliguntur omnes inductæ auctoritates.

Et sic patet quod simplex fuit quidem quæstio, sed non stulta, neque suppositio est omnino falsa.

Dicit enim Damascenus, quod multis de causis punitur aliquis. Primo enim infligitur alicui pœna propter reatum culpæ : sicut Maria, soror Moysi, percussa est lepra propter peccatum murmuris1. Et Giezi propter simoniam2. Secundo, ad virtutis probationem et manifestationem sicut Job3 et Tobias. Tob. xii, 13 : Quia placuisti Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Tertio, ad virtutis conservationem : sicut Paulo, II ad Corinth. xii, 7 : Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet. Quarto, propter divini consilii dispensationem, ut in Christo. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Quinto, ad divinæ virtutis in Christo latentis manifestationem : ut divinæ virtutis operatio manifestata, multis fiat occasio salutis : sicut hic in isto cæco. Sexto, ut in aliis gloria passionis impigra fiat. Ad Hebr. xii, 3 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Septimo, ut mors judicii æterni jam in ipsum præveniat : sicut, Act. xii, 23, Herodes consumptus a vermibus, exspiravit. Octavo, ut ostendatur quam acerbum in peccatores erit. II Petri, ii, 4 : Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, etc. Luc. xxiii, 31 : Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? Sic ergo patet quod in toto non fuit falsa discipulorum suppositio. Et ideo locum habuit quæstio.

Et hoc est quod dicunt : « Rabbi, quis peccavit ? » Ad Roman. iii, 23 : Omnes enim peccaverunt, et egent gratia4 Dei.

Dederat etiam Dominus occasionem huic quæstioni : quia paralytico dixerat, Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Ubi innuit propter peccatum fuisse punitum. Baruch, iii, 10 et seq. : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ? Dereliquisti fontem sapientiæ. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.

« Hic aut parentes ejus. »

Sic, supple, quod vindicatum est peccatum ista cæcitate. Et ideo, Tobiæ, iii, 3, dicitur : Et nunc, Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.

Et hoc est quod sequitur : « Ut cæcus nasceretur, » in vindictam talis sui vel parentum peccati : quia Deus non punit sine peccato, sicut dictum est.

« Respondit Jesus : Neque hic, etc. »

« Respondit Jesus, » desiderantibus suas ingerens illuminationes. Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum.

[376]

« Neque hic peccavit. » Job, xvii, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Ibidem, xvi, 18 : Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. Ibidem, vi, 2 : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !

« Neque parentes ejus. » SED CONTRA hoc objicitur, Isa. xliii, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Sed hoc solvitur per ea quæ dicta sunt : quia peccatum non est causa pænæ, nisi sine qua non. Sed non oportuit quod peccatum sit istius peccati causa meritoria.

Et ideo addit : « Sed ut manifestentur opera Dei in illo. » Ac si dicat, quod non est cæcus natus ad punitionem peccati : sed potius dispensativa est cæcitas ista, ut manifestato opere miraculi, virtus divina appareat, et sic ad fidem ædificentur credentes.

Sed si objicitur, quod Deus bonorum nostrorum non indiget ad hoc quod nobis benefaciat : multo minus indiget malorum nostrorum, ut virtutem suam ad ædificationem nostræ fidei ostendat : quia multis modis aliis in salutem nostram ostendere potest. Ad hoc dicendum, quod quidem aliter ostendere potuit : sed nullus modus ita familiaris et conveniens nobis fuit. Et ideo defectum quem meruimus, incidere permisit ut salutem desideremus : et oblata salus gratam faciat nobis Salvatoris gratiam. Et hoc modo cæcitatem istam Deus dispensavit. Et hoc est quod dicit, Joan. xi, 4 : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Eccli. xliii, 26 et 27 : Audientes auribus nostris admirabimur. Illic præclara opera et mirabilia, etc.

  1. « Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari. »

Hic tangitur temporis ad miracula facienda congruentia.

Et dicuntur duo, scilicet, congruitas, et necessitas.

Congruitas tangitur, cum dicit : « Me oportet, » hoc est, opportunum est : quamvis non necessarium, sed voluntarium, quod oportet « operari opera ejus qui misit me, » scilicet Patris. Joan. vi, 29 : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Et ideo opera fidem ædificantia, sunt opera a Patre Filio inuncta, et a Filio impleta et perfecta. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Luc. ii, 49 : In his quæ Patris mei sunt oportet me esse.

« Donec dies est. »

Dies hic est præsentia lucis super nos : et dupliciter, scilicet, per corporalem præsentiam, et per fidem dum vivimus : quia post vitam non valet nobis operatio solis. Psal. ciii, 23 : Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Præsentia enim lucis, et ostendit quid operemur, et juvat ad operationem, et operatur in nobis, sicut præsentia solis in mundo. Malach. iv, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Ideo dicitur, Eccli. xliii, 2, quod sol est vas admirabile opus Excelsi. Si ergo occidat sol a nobis, non valebit nobis ipsa operatio solis.

Et hoc est quod sequitur :

« Venit nox, etc. »

Nox quæ a nocendo dicitur : quæ nox [377] nihil aliud est, nisi absentia lucis nos ad operandum adjuvantis, quando operatio ulterius non proderit. Matth. xx, 8 : Cum sero factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, etc. Tunc enim non est tempus operis, sed recipiendæ divinæ mercedis. Apocal. xiv, 13 : Opera enim illorum sequuntur illos. Sapiens. xvii, 16 et 17 : Si rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem : una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Et ista nox, tenebræ sunt exteriores, in quas projiciuntur desperati. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.

Et hoc est quod dicit : « Quando nemo potest operari, » quia solis justitiæ lumen tunc non juvat ad operationem. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non illustretur lumine : quia illa est nox æternæ damnationis. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.

« Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. »

Ecce benevolentia Salvatoris, quæ sola benevolentia semper fluit in beneficiis lucis.

Dicit ergo : « Quamdiu sum in mundo, » vel præsentia corporali, vel præsentia fidei : quod tempus constitutum est ad merendum, et dies est hominis. Ad Roman. xiii, 12 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus.

« Lux sum mundi. » Et sicut lux semper radios emittit, ita ego emitto spirituales radios beneficiorum. Joan. xii, 36 : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Esther, viii, 16 :

Judæis nova lux oriri visa est. Et iterum, ibidem, x, 6 : Et in lucem solemque conversus est.

Sic ergo spargo lucis beneficia.

« Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus. »

Et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. »

Hic tangitur modus miraculo convenientissimus. Sicut enim emissa de capite Domini sapientia, lutum primo fecit in factura primi hominis : ita nunc descendente de capite Christi saliva (quæ est humor salsus, eo quod sal sapientiam signat), iterato temperato luto facit lutum in temperationem hominis : ut ostendat se eumdem Salvatorem et Creatorem. Sic ergo et tali de causa, et modo tali, fecit lutum ex sputo. Job, x, 9 : Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me.

Scias autem, quod lutum materiam substantiæ nostræ signat. Ad Roman. ix, 21 : An non habet potestatem figulus luti, etc.? Jerem. xviii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, domus Israel. Job, xxxiii, 6 : De eodem luto ego quoque formatus sum. Virtus autem animæ, et ratio, et intellectus, sunt ex humore descendente a capite : et sapor gratiæ est ex sale salivæ. Hoc signatum est, I Regum, xxi, 13, ubi defluebant salivæ in barbam David, ubi immutavit os suum : sic Filius Dei, immutans ad infirmitatem hominis et ad stultitiam crucis vultum suæ majestatis, talem in nos salivam illuminationis immisit. Hoc est collyrium de quo dicitur, Apocal. iii, 18 : Collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Hoc est unguentum, de quo dicitur in Psalmo cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, hoc est, in omnes capiti Christo adhærentes.

[378]

Sic ergo Christus sapientiam Verbi luto nostræ naturæ admiscens, cæcum illuminavit.

Et hoc est quod dicit :

« Exspuit in terram, »

Deitatem humanæ naturæ associans : « et fecit lutum, » contemperando terram sapientiæ divinæ. Job, xxxviii, 14 : Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Quia signaculum imaginis Patris, ut lutum restitutum est a casu pristino, et in Verbo ipsum assumente stabit sicut assumpti habitus vestimentum. Ad Philip. ii, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

« Exspulo, » a capite suo descendente, in quo omnis virtus est capitis. Ad Coloss. ii, 3 : In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, Dei scilicet, absconditi.

« Et linivit super oculos ejus » lutum de natura terræ. Iste quidem etiam videns, excæcari debuit propter terræ obscuritatem. Sed de natura salivæ virtus sanativa in luto fuit : et ideo linivit, quia lutum fecit ad magnitudinem miraculi : saliva vero perfecit virtutem. Unde, Beda : « Exspuit in terram, et lutum fecit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. »

« Et dixit ei : Vade, lava, etc. »

Ad quid lavare oportebat si supra oculos unguentum fuit? Sed ad hoc dicendum, lavandi fuit causa non saliva, sed terra : quia causa cæcitatis peccatum fuit. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

Ubi autem lavet, determinat : In natatoria Siloe. » Est autem Siloa fonticulus ad radices montis Sion, non jugibus fluens aquis, sed in certis horis : et ideo indiget receptaculo, quod aquam aliquando forte stillantem recipiat et reservet. Et hoc vocatur natatoria pluraliter, quia multis natatoriis parum fluit ad utilitatem hominis. Et ideo dicitur, Isa. viii, 6, quod aquæ Siloe vadunt cum silentio, quia sonum undarum non habent.

Et subdit Evangelista : « Quod interpretatur Missus, » quia potius sunt aquæ de pluviis cœli missæ, quam de propriis thesauris aquarum erumpentes. Significant autem hæ aquæ stillas divini eloquii, quasi quæ totæ de cœlo missæ sunt, et non cum tumore syllogismorum, aut colore rhetorum descendunt : sed in silentio humilitatis et pacis et quieti cordis. Isaïæ, lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Ezechiel. xxxvi, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, etc. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri.

« Abiit ergo, etc. »

Ecce illuminati obedientia, quæ est in tribus.

« Abiit ergo, » quia a causis et locis cæcitatis recessit. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

« Et lavit, » quia a se maculas contagionis terrenæ emundavit. IV Regum, v, 14 : Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

« Et venit videns, » propter mysterii secretum, et obedientiæ meritum. I Regum, xv, 22 : Melior est obedientia quam victimæ. Venit autem per fidei devotionem, et vidit per credibilium intellectum [379] in proximo. Psal. XLV, 9 : Venite, et videte opera Dei, quæ posuit prodigia super terram.

« Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.

Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. »

Hic incipit pars, quæ est de miraculi certificatione.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur certificatio ejus in quo miraculum est perfectum : in secunda, certificatio ejus qui fecit miraculum, ibi, ℣. 10 : « Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? »

Adhuc, prima harum dividitur in tres partes : quarum prima ponitur de eo, in quo factum est miraculum, dubitatio : in secunda, disceptatio : et in tertia, certificatio.

Dicit ergo : « Itaque, » tam magno subito apparente prodigio, « vicini, » qui parentes et natales ejus cognoverunt, « et qui viderant eum prius, » ex communi et connutritia familiaritate, « quia mendicus erat, » quia a notis maxime petebat. Luc. I, 58 : Audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam cum illa, et congratulabantur ei. Et præ nimia lætitia vix credere potuerunt. Mendicus autem erat qui ab aliis quærebat, et ille a pluribus notus fuit. Semper autem Dominus mendicis plus gratiæ impendit : quia illis similis esse voluit, et impendere misericordiam, ut homines ad similia provocaret. Jacobi, II, 5 : Nonne Deus pauperes elegit in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ? II ad Corinth. VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

Hi autem qui propter Deum noti erant ejus, propter subitam in facie ejus apparentem mutationem, « dicebant, » ex pietate potius quam ex ignorantia dubitantes : « Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? » Cæci enim sedent, quia vestigia non vident. Mendicant autem : quia artes operum unde lucentur discere non possunt. Act. III, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi.

« Alii autem dicebant, etc. »

Ecce disceptatio. Qui contra gratulantes ei dicebant : « Quia hic est » vere qui beneficium a Salvatore recipit. Joan. VI, 14 : Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum.

« Alii autem : Nequaquam, etc. »

« Alii autem, » volentes offuscare miraculum, dicebant : « Nequaquam, » supple, est ille, « sed similis est ei. » Isa. V, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Act. XIII, 41 : Opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.

« Ille autem dicebat, » miraculum in seipso certificans : « Quia ego sum. » Nulli enim ita constabat de ipso sicut sibi. II Machab. III, 36 : Testabatur omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. Tobiæ, XII, 6 : Coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.

« Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? »

Hic incipit certificatio ejus qui fecit miraculum.

Et tanguntur hic duo, scilicet, modi

10 [380] inquisitio, et ejus qui fecit miraculum certificatio.

Dicit ergo : « Dicebant ergo ei. » Chrysostomus : « disceptantes de miraculo » : « Quomodo aperti sunt tibi oculi ? » Quæstio est admirantium, et modum operationis divinæ virtutis ignorantium : quia ad illum humana ratio non potest. Luc. I, 34 : Quomodo fiet istud ? Eccle. I, 8 : Cunctæ res difficiles : non potest eas homo explicare sermone. Et ideo nulla quæstio est : quia modus ille divinæ sapientiæ operantis profundari non potest. Job, xxxvi, 24 : Memento quod ignores opus ejus, scilicet Dei, de quo cecinerunt viri. Laudare enim opera Dei debemus, et admirari, sed investigare non possumus modum. Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.

Ex modo etiam loquendi videtur, quod iste pupillas clausas ungula habuit, quia sic quærunt : « Quomodo aperti sunt tibi oculi ? » et non dicunt : Quomodo dati sunt tibi oculi ? Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt.

11 « Respondit : Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.

12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio. »

Ecce certificatio ejus qui fecit miraculum.

Tanguntur autem hic tria : revelatio factoris per nomen, et modus operationis ipsius, et occultatio ipsius per absentiam secundum locum.

Dicit ergo : « Ille homo. » Qui præcipuæ dignitatis est inter homines, qui in hominum est forma, homines curans. Ad Philip. II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

« Qui dicitur Jesus. » Nomine non vacuo Salvator appellatur : quia, sicut dicitur, Eccli. XLVI, 1 et 2 : Fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. Ad Philip. III, 20 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, etc. Quidquid enim peccatum deformavit, Salvator reformavit. Et hoc signatur, Jerem. XVIII, 4, ubi dicitur de figulo : Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.

Ille ergo qui vere Jesus dictus est,

« Lutum fecit, » ex sputo salivæ sui capitis : quod gratia est, descendens a deitate, condita sale suæ sapientiæ : quæ gratia in lutum ex quo factus sum commixta est, et mihi decus naturæ reddidit, et abstulit deformitatem : sicut figulus addit partem confractam in opere luti. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum. Genes. II, 7 : Formavit Deus hominem de limo terræ. De eodem enim et naturali principio et efficiente fit uniuscujusque rei prima formatio, et reformatio si depravatur : et ideo certum est hunc esse Creatorem hominis.

« Et unxit, » luto sic commixto, « oculos meos, » hoc significando, quod gratia luminis suæ deitatis in oculos meos descenderet, et me illuminaret, causam cæcitatis meæ repellendo. Actuum, IX, 18 : Confestim, scilicet sub manu Ananiæ, ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit. Ananias enim donum gratiæ Dei interpretatur.

« Et dixit mihi, » præcipiendo : « Vade, » profectu gratiæ et laudis divinæ. Psal. LXXXIII, 8 : Ibunt de virtute in virtutem.

« Ad natatoria Siloe, » ubi stillicidium divinæ sapientiæ in concham congregatum est, sicut in Christo homine. Ad Coloss. II, 3 : In ipso sunt omnes the[381]sauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ille enim Siloe fonticulus humilis est : quia ad hoc nostrum lutum quod ipse ut Creator miscuit, missus est. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealabor.

Et hoc est quod dicit : « Et lava. » Joel, III, 18 : Fons de domo Domini egreditur, et irrigabit torrentem spinarum, hoc est, hispidorum et deformium peccatorum. Unde post modicum sequitur, ℣. 21 : Mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram.

« Et abii, » per obedientiam, hoc est, a propria voluntate recessi, et suae appropinquavi. Isa. LVIII, 13 et 14 : Si non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino : et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui.

« Et lavi, » continua expiatione immunditiam luti purificavi. Psal. VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo, hoc est, delectationem peccati, in qua turpiter jacens quievi.

« Et video, » hoc est, visum recepi. Act. IX, 17 : Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu sancto.

Sed quæritur, Quare luto curavit istum, et quare misit ad Siloam?

Ad quod dicendum secundum Chrysostomum, quod lutum posuit, quod etiam cæcitatem, et opacitatem, et terrenitatem, lumini contrarium fuit oculorum, ut magnitudo miraculi appareret : et ostenderetur quod potentia divinæ virtutis, quæ in ipso erat etiam in his quæ contrarium operantur suæ voluntati, facit effectum. Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Misit autem lotum ad locum publicum, tum propter regni solium, tum propter aquæ refrigerium : ut omnibus notum fieret tantæ potentiae miraculum.

« Et dixerunt ei : Ubi est ille ? »

Dolose quærunt ut accusent. Joan. VIII, 21 : Quæretis me, et non invenietis, et in peccato vestro moriemini.

« Ait, » illuminatus : « Nescio, » quia indigni estis ut vobis indicetur. Joan. V, 13 : Jesus declinavit a turba constituta in loco. Cantic. V, 6 : Ille declinaverat, atque transierat.

13 « Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat. »

14 Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

15 Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

16 Dicebant ergo ex Pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos. »

Hic post confirmationem miraculi, ponitur publicatio ipsius, quæ etiam facta est Pharisæis invitis.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima nituntur reprehensibile factum ostendere : in secunda, nituntur Christum hujus miraculi factorem non esse probare, ibi, ℣. 17 : « Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis ? » In tertia autem, in his ambobus deficientes, factum nituntur obumbrare et minuere, ibi, ℣. 24 : « Vocaverunt ergo rursum hominem. »

In prima harum tria dicuntur, scilicet, reprehendentium sollicitudo, reprehensionis quæsita occasio, et reprehendentium dissensio.

In primo horum adhuc tria sunt, scilicet, cæci ad judicium Pharisæorum præsentatio, temporis quando miracu[382]lum factum est determinatio, et Pharisæorum dolosa de modo miraculi investigatio.

Dicit ergo Evangelista : « Adducunt » vicini, et qui noverant istum prius, « eum, » cæcum illuminatum, « ad Pharisæos, » quorum judicio probaretur vel improbaretur miraculum, « qui cæcus fuerat. » Psal. lxxvii, 31 : Congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excluant eos qui probati sunt argento. Isti enim tauri fuerunt qui cornibus potestatis et iudicii omnia ventilabant. Alii autem inferiores vaccis comparantur, propter libidinem carnis, qui cum eis conveniunt. Et hoc permittit Deus, ut excludant, hoc est, sicut opere exclusorum, eminere et fulgere faciunt eos qui probati sunt et Deo accepti : argento, hoc est, discussione tinnula et sonora per disputationem. Exclusores enim dicuntur argentarii et aurifices, qui speciem faciunt anaglyphi in argento et auro. Sic isti dum sollicitantur qualiter facta Christi ventilentur ad reprehensionem, magis faciunt ea eminere et fulgere ad laudem : dum sollicite quærunt reprehendere, et non inveniunt.

« Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, »

Quia hoc videbatur esse manuale et servile, « et aperuit oculos ejus, » per luti appositionem. Luc. vi, 7 : Observabant autem Scribæ et Pharisæi si sabbato curaret. Majorem enim curam habebant de sabbato quam de homicidio vel de adulterio. Matth. xxiii, 24 : Li-quantes culicem, camelum autem glutientes.

« Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi, »

Ad quos productus fuerat dolose agentes. Eccli. xiii, 14 : Ex multa lo-quela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

« Quomodo vidisset. » Quia factum calumniari non poterant, modum requirunt, ut illum reprehendant : quia ex modo volebant ostendere quod esset maleficus et non divinus. Joan. viii, 48 : Samaritanus es tu, et dæmonium habes. Matth. xii, 24 : In Beelzebub, principe dæmoniorum, ejicis dæmonia.

« Ille autem » intrepidus confitebatur, et simpliciter veritatem simplicem confitens, « dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos. » Cum tamen secundum Platonem oculi ex igne, secundum Aristotelem autem ex aqueo limpido conficiantur. Et ignis quidem fulgor caligat ex luto, et aquæ limpiditas turbatur : ut per contrarium naturæ, divina virtute sanatus esse intelligatur.

« Et lavi, » gratia Dei, et limpiditate sapientiae Scripturarum lutulentam substantiam purgavi. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote.

« Et video, » tenebris absolutis cæcitatibus. Michææ, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Matth. xx, 34 : Tetigit oculos eorum, et confestim viderunt, et sequebantur eum.

« Dicebant ergo ex Pharisæis quidam. »

Ecce istorum dissensio : quia quidam coacti ab ipsa veritate, jam ad devotionem deflecti videbantur : quidam autem malitia obstinati, persistebant in pertinacia.

Et hoc est : « Non est hic homo, » nam Deum nolunt confiteri, « a Deo, » eo quod contra præceptum Dei facere videtur, « qui sabbatum non custodit, » quia sabbatum et opere et præcepto est sanctificatum. Opere : quia requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat5. Præcepto autem, Exod. xx, ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

[383]

8 : Memento ut diem sabbati sanctifices.

« Alii autem, » inclinati ad devotionem, « dicebant : Quomodo potest homo peccator, » qui cum Deo nihil habet commune, « hæc signa facere ? »

CONTRA hoc est quod dicitur, Matth. VII, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Responsio est ad hoc, quod sicut sæpe diximus, quod isti non attendebant tam factum quam modum faciendi : quia ut potestatem habens, non cum clave supplicationum vel exorcismorum ista faciebat, sicut sæpe diximus. Unde, Matth. VII, 29 : Erat docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.

« Et sic schisma erat inter eos. » Et hoc voluit Dominus, quia concordia malorum est mala. Isa. XIX, 14 : Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis : et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Act. XXIII, 7 : Facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos : et soluta est multitudo.

17 « Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia Propheta est.

18 Non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat.

19 Et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? Quomodo ergo nunc videt ? »

Tangit hic negationem ejus qui fecit miraculum. Et sicut in præcedenti, ita et hic ex hoc magis publicatur.

Tanguntur autem hic quatuor, scilicet,

Pharisæorum versutia ad quærendum, duritia eorum ad credendum, diligentia ad investigandum, et parentum cæci timiditas ad veritatem testificandam.

« Dicunt ergo. » Quærabant enim versute a simplici : « Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? » Ac si dicerent : Secrete illum nosti, et aliquid mali te non latet : dic hoc. Jerem. IX, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Chrysostomus : « Intuere quot modis tentant miraculum obumbrare. Sed hæc est natura veritatis ut per hæc potior fiat, per quæ intenditur obumbrari. » III Esdræ, III, 12 : Super omnia vincit veritas. Et, ibidem, IV, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum.

« Ille autem dixit, » constans athleta veritatis. Eccli. IV, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, etc.

« Quia Propheta est. » Propheta magnus et fidelis in conspectu Domini. Lucæ, VII, 16 : Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.

« Non crediderunt ergo, etc. »

Ecce ad credendum duritia. Quia licet illum videntem cernerent, et testimonium omnium esset quod prius cæcus fuerat, tamen non crediderunt de illo quia cæcus esset. Et hæc fuit crassa infidelitas. Isa. IV, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est ? Exod. IV, 1 : Respondens Moyses ait, scilicet Deo : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.

« Donec vocaverunt parentes ejus qui viderat, » hoc est, qui illuminatus fuerat : quia parentes non libenter confitentur turpia de filiis. Turpe autem est cæcum natum genuisse. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, et ignoraverunt vias ejus, et nescierunt semitas ejus. Chrysostomus : « Putabant aborti[384]vum facere miraculum, unde semper rebellare nitebantur. »

« Et interrogaverunt eos, dicentes. »

Ecce quanta diligentia ad quærendum. Non enim suffecit quærere a cæco, nisi etiam parentes et noti vocarentur.

Faciunt autem hic duas quæstiones, et implicant tertiam ante duas quas faciunt. Et ideo parentes responderunt ad duas, et ad tertiam non respondent propter timorem.

Prima quam implicant quæstio est hæc : « Hic est filius vester? » hoc est : Estne hic filius vester? Videbant enim manifestum factum in homine, et constantiam ad confitendum : et ideo de illo nesciunt aliquid sui propositi investigare. Act. iv, 14 : Hominem videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

« Quem vos dicitis quia cæcus natus est. » Secunda quæstio est. Chrysostomus : « O inquinati per omnia scelera, quis eligeret pater talia loqui de filio ? » Unde dicunt : « Quem vos dicitis. » Ac si dicerent : Etsi dicatis, dictum vestrum non stabile reputatur. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.

« Quomodo ergo nunc videt? » Tertia quæstio est. Dolosi sic quæstiones componebant, ut quidquid diceretur, inconveniens reputaretur. Job, vi, 26 : Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

20 « Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est. »

Ecce timiditas parentum non audentium confiteri miraculi veritatem.

« Scimus quia hic est filius noster. » Hæc est responsio ad primam quæstionem, quam implicite proponebant. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris. Ibidem, xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Proverb. xxxi, 2 : Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? Hanc autem quæstionem natura negare non permittit.

« Et quia cæcus natus est. » Quod confiteri non verecundum est, tamen veritas id confiteri compellit. Ad Romanos, ix, 1 : Veritatem dico in Christo : non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Ad Ephes. iv, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

« Quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus : ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. »

Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. »

Ecce hic timore confusionis divertunt a veritate.

Unde hic duo dicuntur, scilicet, quod a veritate divertunt, et qua de causa diverterunt.

Dicunt duo : de modo miraculi, et de auctore.

  1. De modo miraculi dicunt : « Quomodo autem nunc videat, nescimus. » Hoc non erat verum : quia ex quo cæcus eis

22

23 [385] qui erant vicini, et his qui noverant eum, prius modum prædicaverat, multo magis hoc prædicaverat parentibus sibi de recepto visu congratulantibus. Sic Petrus negavit Dominum, et veritatem, Luc. xxii, 34 : Non cantabit hodie gal-lus, donec ter abneges nosse me6. Sic filius negat patrem, et pater filium, Matth. x, 34 et 35 : Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, etc.

« Aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. » Hoc non quærebant : sed isti sciebant quod statim si de modo videndi respondissent, quæsituri essent de tanti miraculi auctore : et ideo præveniunt respondendo se nescire. CONTRA quod dicitur, Eccli. iv, 24 et 25 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confusio adducens peccatum : et est confusio adducens gloriam et gratiam.

« Ipsum interrogate. » De se ponunt responsionem super filium.

« Ætatem habet, » hoc est, sufficientem ad regimen vitæ intellectum : et ideo à tutela nostra est absolutus.

« Ipse de se loquatur. » Act. xxvi, 1 : Permittitur tibi loqui pro temetipso.

« Hæc dixerunt parentes ejus, etc. »

Causam reddit Evangelista propter quam parentes diverterunt a veritate, scilicet « quoniam timebant Judæos, » quod tamen facere non debebant. Isa. LI, 12 : Quis tu ut timeres ab homine mortali ? Luc. XII, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant7.

Causa autem timoris fuit : « Jam enim conspiraverant Judæi. » Conspiratio est obligatio in malum. Jerem. xI, 9 et 10 : Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Jerusalem.

Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, etc.

« Ut si quis eum confiteretur esse Christum, » hoc est, Messiam in lege promissum, et unctum a Deo divinitatis unctione, « extra synagogam fieret, » tamquam anathema ab omnibus ejiceretur. Jerem. xI, 19 : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.

« Propterea parentes ejus dixerunt, etc. »

« Propterea parentes ejus dixerunt, » accusationem suam in filium convertentes : « Quia ætatem habet, ipsum interrogate. » Ad Galat. IV, 1 et 2 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad præfinitum tempus a patre. Ac si dicant : A jugo nostro obedientiæ est absolutus, et a cura. I ad Corinth. XIII, 11 : Quando factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Sic ergo nitentes istos inducere ad negandum, non potuerunt : sed magis veritas emicuit.

24 « Vocaverunt ergo rursus hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.

25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio : unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quid iterum vultis audire ? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? » [386]

Hic notatur quod miraculum nituntur obnubilare. quia negare non possunt : ut saltem nomini Christi non attribuatur. Et ad hoc inducunt blanditias, ut illiciant : versutias, ut decipiant : concivias, ut ad impatientiam moveant : injurias, ut terroribus cogant.

Et hoc est : « Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, » ut blandiendo emollirent eum : ut alii miraculum quod negari non poterat attribueret, et non Christo. Jerem. xx, 10 : Audivi contumelios multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum : ... Si quo modo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. Daniel. vi, 4 : Principes et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli, scilicet ut moverent eum, ex latere regis : nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt.

« Et dixerunt ei, » cæco nato blandientes : « Da gloriam Deo, » de te jam sanato. Et hoc attribue Deo, et non Christo : et hoc stultum est, quia dare gloriam Deo, est confiteri veritatem. Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, etc.

« Nos scimus quia hic homo, » non Deus, « peccator est, » quia sabbatum non custodit. Isa. liii, 4 : Nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Matth. xi, 19, dicunt quod est vorax, potator vini, peccatorum et publicanorum amicus.

« Dixit ergo eis ille, etc. »

« Dixit ille, » blanditiis non illectus : « Si peccator est, nescio, » hoc est, non approbo. Vel, « Si peccator est » simpliciter, hoc « nescio, » et pro certo scirem in meipso si esset : quia tunc curatus non essem. Et ideo quia nescio peccatorem, ipse pro certo non est peccator.

« Si peccator est, nescio. » Chrysostomus : hoc est, modo non enuntio. Vel dicatur sicut jacet littera : Ego nescio eum esse peccatorem. Et hæc habet duas causas veritatis, scilicet, si peccator est in conspectu vestro, ego hoc nescio, hoc est, non approbo. Vel, si peccator est simpliciter, hoc nescio : et pro certo scirem in meipso, si esset, quia tunc curatus non essem. Et ideo quia nescio peccatorem, ipse pro certo non est peccator. Joan. viii, 46 : Quis ex vobis arguet me de peccato ? I Petri, ii, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

« Unum scio, » per experimentum, « quia cæcus cum essem » prius, « modo, » beneficio gratiæ ipsius, « video. » Tobiæ, xi, 17 : Benedico te, Domine, Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce video Tobiam, filium meum. Isaiæ, xlix, 9 : Ut dices his qui vincti sunt : Exite : et his qui in tenebris : Revelamini.

« Dixerunt ergo illi, etc. »

Hic astutiis et versutiis nituntur illum decipere.

« Quid fecit tibi ? » Ecce una quæstio, in qua quærunt quid fecerit : Utrum factum fuerit contra legem. Et sic ostenderent merito illius facti, Christum esse peccatorem, et non curatum esse cæcum merito facti illius. Eccli. viii, 14 : Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. Proverb. i, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra.

« Quomodo aperuit tibi oculos ? » Hoc ideo quærunt, quia si cataplasma, aut malagma aliquod apposuisset, tunc ei non adscripsissent. Proverb. xii, 5 : Consilia impiorum fraudulenta, verba impiorum insidiantur sanguini. Item, Proverb. xxiv, 15 : Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

« Respondit eis : Dixi vobis jam, etc. »

[387]

« Respondit eis » ille immobilis veritatis- tatis confessor. Psal. xxxviii, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

« Dixi vobis jam, et audistis, » hoc est, explanatum verbum meum simplicibus verbis intellexistis. Job, vi, 27 : Super pupillum irruistis, et subvertere, etc.

« Quid iterum vultis audire ? » Si enim iterato velletis audire ex fide et devotione, paratus essem dicere : sed quia tentando et dolose quæritis, nolo dicere. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Proverb. xviii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde suo.

« Numquid et vos, » qui usque hodie hunc persequimini, modo deposita malitia, « vultis discipuli ejus fieri ? » quia tam diligenter quæritis de factis ejus. Tunc enim oporteret humiliari ad ipsum : Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Oportet etiam sequi eum, imitando et observando præcepta ejus : quorum nihil vultis facere. Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

« Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

Nos scimus quia Moysi locutus est Deus : hunc autem nescimus unde sit. »

Ecce hic se convertunt ad convicia.

Et dicuntur duo, scilicet, convicia Pharisæorum, et sapientissima responsio illuminati.

In convicio duo sunt : maledictio illuminati, et qualiter Moysen præferunt Christo ipsi pessime excæcati.

Dicit ergo : « Maledixerunt ergo ei, »

scilicet cæco; « et dixerunt. » Sed hæc maledictio convertitur in benedictionem. Zachar. viii, 13 : Sicut eratis maledictio in Gentibus, domus Juda, et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Genes. xxvii, 29 : Qui benedixerit tibi, sit ille benedictus : et qui maledixerit tibi, sit ille maledictus.

« Et dixerunt : Tu discipulus ejus sis. » Genes. xxvii, 13 : In me sit ista maledictio. Luc. vi, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

« Nos autem Moysi discipuli sumus, » quem Christo præferunt. Et hæc est blasphemia : et tamen in hoc falsum dicunt. Quia si essent discipuli Moysi, per Moysen venirent ad Christum. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. Luc. xvi, 29 : Habent Moysen et Prophetas : audiant illos.

« Nos scimus quoniam Moysi locutus est Deus. »

Ratio est apparens, non existens, quare Christo præferunt Moysen : « Nos scimus, » per auctoritatem legis, « quoniam Moysi locutus est Deus. » Numer. xii, 8 : Ore ad os loquar ei, sicut homo solet loqui ad amicum suum. Exod. xxxiii, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem. Sed noluerunt scire quid intenderent locutione : quia mysteria loquebatur de Christo, et ad hoc habebant cor velatum. II ad Corinth. iii, 15 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

Et ideo dicunt : « Hunc autem nescimus unde sit. » Et contradicunt sibi. Nam supra, vii, 27, dicebant quidam ex Jerosolymis : Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Sed ibi loquitur Evangelsita de origine carnali : hic autem de

[388]

origine divina. Quia noluerunt scire utrum potestas ejus esset a Deo vel a diabolo. Matth. xxi, 23, principes sacerdotum et seniores populi dicebant Christo docenti in templo : In qua potestate hæc facis ? aut quis dedit tibi hanc potestatem ?

30 « Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos.

31 Scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.

33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. »

Ecce sapiens cæci illuminati respondum.

Et dicit quatuor : primo miratur de eorumdem dicto, cum ratio unde sit, appareat in facto : rationem adhibet, et rationem confirmat : et postea contra eos concludit.

Dicit ergo : « In hoc enim » dicto vestro, « mirabile est, » quia mirandum est quod a sapientibus dictum stultitiæ procedit. Proverb. xxvii, 22 : Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Et hoc miserabile est et mirabile. Marc. vi, 6 : Mirabatur propter incredulitatem eorum.

« Quod vos, » sicut dicitis, « nescitis unde sit, » cum ex operibus potestatem divinam, et ex potestate naturam et personam possetis cognoscere : « et aperuit meos oculos, » quod eo modo quo solo fecit imperio : applicans etiam ea quæ secundum naturam in contrarium operantur, non posset facere nisi Deus esset cum eo. Joan. xiv, 12 : Propter opera ipsa credite. Ibidem, x, 25 et 26 : Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, etc.

Videtur autem hoc fallax argumentum : quia, Matth. vii, 22, dicitur, quod etiam mali signa faciunt. Sed ad hoc jam sæpius responsum est, quod in operibus Christi consideratur non tantum factum, sed multo plus modus faciendi. Et sic iste loquitur hic.

« Scimus autem quia peccatores Deus non audit, etc. »

Ecce ratio confirmans quod dixit : « Scimus autem, » per Scripturam, « quia peccatores Deus non audit. » Psal. cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Proverb. I, 26 : Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, etc.

Sed ad hoc dicendum, quod Deus peccatores recedentes a peccatis audit, sicut publicanum8 : quia sunt pœnitentes. Sed peccatores qui manent in peccatis, non audit ad fructum vitæ æternæ.

Sic ergo dicit : « Scimus quia peccatores, » in peccatis manere volentes, « Deus non audit, » hoc est, exaudit. Proverb. xv, 29 : Longe est Dominus ab impiis. II Machab. ix, 13 : Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.

« Sed si quis Dei cultor est, » in veritate cultus, qui describitur, Joan. iv, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Unde, Isa. xix, 21, cum loqueretur de Ægyptiis, conversus ad Dominum dixit : Cognoscent Ægyptii Dominum in die illa : et colent eum in hostiis et in muneribus : et vota vovebunt Domino, et solvent. [389] Job, XLII, 8 : Job, servus meus, orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.

« Et voluntatem ejus facit, » in observatione mandatorum. Deuter. IV, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Unde, Luc. I, 13, ubi dicitur Zachariæ quod exaudita est oratio ejus, præmittitur, ℣. 6 : Erant autem justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

« Hunc exaudit. » Unde, Psal. XVI, 1 : Exaudi, Domine, justitiam meam. Aliter enim diceretur illud Jeremiæ, XII, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

« A sæculo non est auditum, etc. »

Ecce ostendit quam inconsueta est infidelitas istorum.

« A sæculo non est auditum quia quis, » per naturalem potentiam, vel peccator propria potestate, « aperuit oculos cæcinati. » Isa. LXVI, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Ibidem, XLIII, 19 : Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea.

« Nisi esset hic a Deo, etc. »

« Nisi hic, » scilicet Salvator, « esset a Deo » in se manente, « non posset facere quidquam. » Et hæc est conclusio qua concludit totum propositum. Joan. III, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ibidem, XVII, 2 : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, etc.

« Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras. »

Hic convertuntur ad injurias, et convicia, et quasi ad minas. Unde inferunt convicium, et ejiciunt tamquam excommunicatum.

De primo dicunt : « In peccatis natus es totus. » Totum dicunt natum in peccatis, quia et corpore judicio Dei deformatum, et a Deo damnatum, et animo reputant eum protervum : eo quod non consensit persuasionibus eorum. Job, IV, 7 et seq. : Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit : aut quando recti deleti sunt ? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. Accipiebant etiam occasionem dicti ab hoc quod dicit, Exod. XX, 3 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Et ideo in ipso videntes pœnam, dixerunt ipsum pro omnibus punitum. Et forte discipuli occasionem suæ quæstionis acceperunt ab hoc errore Judæorum et Pharisæorum.

« Et tu doces nos ? » Hoc ex indignatione dicunt : quia a nullo hominum doceri volebant. Diligens autem veritatem, paratus est ab omni homine veritatem audire. Unde poterat iste dicere illud Joannis, VIII, 45 : Ego si veritatem dico vobis, quare vos non creditis mihi ? Sapient. III, 11 : Sapientiam et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

« Et ejecerunt eum foras, »

Hoc est, a synagoga ipsorum projecerunt. Supra, ℣. 22 : Jam conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Et hoc quidem fuit gloriosum. Quia, sicut dicitur, Apocal. II, 9 : Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Eccli. III, 30 : Synagogæ superborum non erit sanitas. Ibidem, XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. A talibus ergo ejicitur bonus, sicut pretiosum a vili. [390]

35 « Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et eum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?

36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?

37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

38 At ille ait : Credo, Domine. Et procedens adoravit eum. »

In parte ista ponitur istius miraculi fructus.

Tanguntur autem hic duo, quæ facta sunt per miraculum : ædificatio fidei, et publicatio, scilicet, justitiæ divinæ, et iudicii, ibi, ℣. 39 : « Et dixit Jesus : In iudicium ego in hunc mundum veni, etc. »

In primo horum tria dicuntur : quæstio exhibens illuminationem ex parte Christi, quæstio petens distingui fidem ex parte cæci, et fides distincta ex parte illuminati.

In primo horum tria dicuntur, scilicet, consolatio ejecti, evectio ad fideles exprobrati, et allocutio instruendi.

Dicit ergo : « Audivit Jesus. » Audivit quidem quod ante scivit : licet ut homo etiam audire vellet, ut nobis formam daret inquirendi et audiendi veritatem, antequam procedamus contra aliquem. Genes. xviii, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui pervenit ad me, opere compleverint.

« Quod ejecissent eum foras, » et ideo congregavit eum ad se. Jerem. xxiii, 3 : Ego congregabo reliquias gregis mei, de omnibus terris ad quas ejecero eos. Ezechiel. xxxiv, 16 : Quod perierat requiram, et quod abjectum fuerat reducam.

« Et cum invenisset eum, » hoc est, intus venisset per gratiam quam ei apposit. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter donec inveniat.

« Dixit ei, » benigna allocutione qua consolaretur desolatum. Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua ejus.

« Tu credis in Filium Dei ? »

Quæstio est exhibens illuminationem. Sed objicitur de hoc quod Beda dicit, quod nullum Dominus curavit in corpore, quem non ante curavit in mente. Et constat, quod iste mente curari non potuit sine fide : quia dicitur, ad Hebr. xi, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Si ergo fidem prius habuit, qualiter modo de fide sua quærit Christus ?

Ad hoc dicendum, quod omne opus Dei perfectum factum est : sicut, Deuter. xxxii, 4, dicitur : Dei perfecta sunt opera. Sed, sicut dicit Augustinus, dupliciter Deus perfecta sua facit opera. Quædam enim facit in toto perfecta : sicut fecit perfectum solem, cui nec addi nec minui posset. Quædam autem inchoavit in tali perfectione, quod in seipsis haberent unde se perficere possent : sicut lunam in initio noctis accendit lumine, et posuit in tali orbe per quem mota contra solem, se totam lumine impleret. Et sic fecit in hominibus : quia suis primo dedit fidem inchoatam lumine indistincto, quæ vocatur fides implicita : et ideo aliquando modicæ fidei dicuntur, sicut, Matth. xiv, 31 : aliquando tardi corde ad credendum, sicut, Luc. xxiv, 25. Sed gratia quæ est in fide indistincta, continuo movet et perficit in eis usque ad fidem, cum distinctione perfectam et explicitam, per eruditiones et illuminationem acceptam. Et ita quærit hic Dominus, cum dicit : « Tu credis, » distincta fide et explicita, « in Filium Dei, » qui tibi jam distinctam manifestavit virtutem ? Ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Joan. xiv, 1 : Creditis in Deum, et in me credite.

« Respondit ille, et dixit, etc. »

[391]

Petitio est illuminationis ad explicitam et distinctam fidem.

« Quis est, » tam in persona, quam in natura, et virtute? Sic enim quærit: quia ante et nomen et personam noverat, quando dixit: Ille homo, qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos9. Sed sicut in naturis non sufficit cognoscere quid est, nisi habeatur cognitio accidentium propriorum: ita in fide oportet cognoscere articulum cum suis propriis determinationibus. Et sic quærit hic cognoscere Filium Dei, cum dicit: « Quis est, Domine, » hoc est, cujus substantiæ et excellentiæ et virtutis est, « ut credam in eum? » Cum non sit credendum, nisi in aliquid quod perfecte est explicitum, si fide explicita credatur in eum.

Sed tunc quæritur, Quare Christus voluit quod ille fide gaudens implicita, disputans staret coram Pharisæis. Si enim statim dedisset perfectam sui notitiam et fidem, melius respondisset.

Ad hoc dicendum est secundum Chrysostomum. Et dicit Chrysostomus: « Hunc ignorat pro quo tantum disputavit, ut discat veritatis amorem. Quia si explicitam habuisset Christi notitiam, putaretur quod amore personæ, et non amore veritatis disputasset. » Luc. xxiv, 16: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent Joan. xx, 14: Vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.

« Et dixit ei Jesus. »

Ecce distinctæ fidei et illuminationis de cognitione Filii Dei plena collatio.

Unde dicit: « Et vidisti eum: » in signis exterioribus deitatem ejus perpendisti, et hoc in præterito: « et qui loquitur jam tecum, » de tua interiori illuminatione plena et distincta, « ipse est. » Ad hoc enim Verbum caro factum est, ut nobis carnalibus ad modum nostrum loqueretur, et loqui posset. Joan. iv, 26:

Ego sum qui loquor tecum. Ibidem, viii, 25: Ego principium, qui et loquor vobis. Baruch, iii, 38: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Sunt autem quidam qui objiciunt de hoc: « Et vidisti eum: » quia fides est de his quæ non videntur. Sed hæc objectio nulla est, et in antehabitis soluta: quia et fides et explicatio fidei semper ex sensibus oriuntur quantum ad credere, licet ipsum donum fidei sit lumen a Deo collatum.

« At ille ait, etc. »

Consensum præbet ad fidei explicationem.

« Credo, Domine. » Corde illuminato consensum fidei præbeo. Ad Roman. x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Habacuc, ii, 4: Justus autem in sua fide vivet10.

« Et procidens, » pronus in terram, « adoravit eum, » ea quæ dicitur latria adoratione. Matth. ii, 11: Et procidentes adoraverunt eum. Josue, vii, 6, Josue pronus cecidit in terram coram area Domini. Prostrationem enim debemus Creatori, in signum quod magni Creatoris de nihilo erecti sumus.

39 « Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.

40 Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?

41 Dixit eis Jesus. Si cæci essetis, non haberetis peccatum: nunc vero dicitis: Quia videmus: peccatum vestrum manet. »

Ecce secunda pars quæ est de propa[392]lata ratione divini iudicii per miraculum istud.

Habet autem duas partes : in quarum prima Domini iudicium propalatur : in secunda, murmur Pharisæorum compescitur.

De primo dicit : « In iudicium, » non quidem damnationis. Joan. iii, 17 : Non misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Sed in iudicium discretionis bonorum ad me congregandorum, et malorum mihi resistentium. Psal. xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.

« Ego in hunc mundum, » qui complectitur bonos et malos, « veni, » per incarnationem, « ut qui non vident videant. » Non notat hic causam, scilicet, quod ad hoc non venit finaliter ut aliquis excæcaretur. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed notat terminum : quia adventus ejus terminatus fuit ad hoc : sicut solis calor in fumosa terra, terminatur ad nebularum tenebras : et sicut medici boni operatio, in desperatis terminatur ad mortem : et sicut boni viri virtus, apud perversos terminatur ad indignationem.

« Ut qui non vident, » interius et exterijs, et devote illuminationem petunt, « videant, » a me illuminati. Joan. i, 9 : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Luc. xviii, 42 : Respice, fides tua te salvum fecit.

« Et qui vident, » hoc est, propria præsumptione se videntes reputant per scientiam legis, sicut Scribæ et Pharisæi indurati et indevoti, « cæci fiant, » in corde. Genes. xix, 11 : Et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitatem, a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Sic similiter isti ostium fidei et Ecclesiæ quod est Christus, non inveniunt. IV Regum, vi, 18 : Percute, obsecro, gentem hanc cæcitatem. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei. Matth. xxiii, 24 : Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

« Et audierunt quidam ex Pharisæis. »

Tangitur hic murmur Pharisæorum quorumdam, « qui cum ipso, » scilicet cum cæco illuminato, « erant, » adhuc adspicientes et admirantes miraculum.

« Et dixerunt ei : Numquid et nos, » qui religiosi et litterati sumus in lege, « cæci sumus? » qui spiritualiter visum spiritualem illuminatum habemus. Ad Roman. ii, 19 : Confidis teipsum ipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt. Isa. xliii, 8 : Educ foras populum cæcum, et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt.

« Dixit eis Jesus. »

Jesus qui est lux vera quæ omnia videt antequam fiant : « Si cæci essetis, » vestra reputatione. Vel etiam, memores quod nihil visus in corde habetis, « non haberetis peccatum, » quia tunc vel ad me converteremini, vel impossibiles essetis ad cognitionem percipiendam. II Petri, ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

SED CONTRA hoc objicitur, I ad Corinth. xiv, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur.

Sed ad hoc dicendum, quod loquitur ibi Apostolus de ignorantia crassa, et supina sive affectata, qua scilicet isti ignorabant. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Illi autem qui simplicem habent nescientiam, excusantur. Genes. xx, 4 : Num gentem ignorantem et justam interficies? quia hoc iudicium esset injustum. Unde, Jacobi, iv, 17 : Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

[393]

Et hoc est :

« Nunc vero dicitis : Quia videmus, etc. »

Scientiam enim litteræ habere sine spiritu illuminante, est sicut oculus non coadunatum habens visum sed confusum. Psal. cxiii, 5 : Oculos habent, et non videbunt.

« Peccatum vestrum manet, » quia non quæritis veniam, nec convertimini ad fidem. Joan. iii, 36 : Qui incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Et hæc de capitulo nono.


  1. Numer. xii, 9 et seq.↩︎

  2. IV Regum, v, 20 et seq.↩︎

  3. Cf. Job. i, 6 et seq.↩︎

  4. Vulgata habet gloria.↩︎

  5. Genes. ii, 2. Et infra, ℣. 3. Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in↩︎

  6. Cf. Matth. xxvi, 34 ; Marc. xiv, 30.↩︎

  7. Cf. Matth. x, 28.↩︎

  8. Cf. Luc. xv, 1, tres parabolas de misericordia, et xviii, 9 et seq.↩︎

  9. Supra, ℣. 11.↩︎

  10. Cf. Joan. iii, 36; ad Roman. i, 17; ad Galat. iii, 11; ad Hebr. x, 38.↩︎