Caput VI

[234] Quinque panibus et duobus piscibus satiat quinque virorum millia : fugit volentes ipsum facere regem : super mare ad discipulos vento agitatos ambulat : de pane cœlesti docet, quodque ipse sit panis vitæ, et caro ejus cibus quem oporteat manducare, sanguisque ejus potus quem oporteat bibere : quidam discipuli offensi ejus sermone deserunt ipsum, Apostoli autem cum eo permanent, quorum tamen unum dicit esse diabolum.

  1. Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis1 :

  2. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

  3. Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis.

  4. Erat autem proximum Pascha, dies festus Judæorum.

  5. Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi?

  6. Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

  7. Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

  8. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

  9. Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos?

  10. Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

  11. Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant.

  12. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

  13. Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

  14. Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

  15. Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus2.

  16. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. [235]

  17. Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant, et non venerat ad eos Jesus.

  18. Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

  19. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

  20. Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

  21. Voluerunt ergo accipere eum in navim : et statim navis fuit ad terram in quam ibant.

  22. Altera die, turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

  23. Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

  24. Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

  25. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

  26. Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis, quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.

  27. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus3.

  28. Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

  29. Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille4.

  30. Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? quid operaris ?

  31. Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cœlo dedit eis manducare5.

  32. Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum.

  33. Panis enim Dei est, qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo.

  34. Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

  35. Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam6.

  36. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis.

  37. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras.

  38. Quia descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

  39. Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

  40. Hæc est autem voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. [236]

  41. Murmurabam ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi.

  42. Et dicebant : Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem, et matrem7? Quomodo ergo dicit hic : Quia de cœlo descendi?

  43. Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem.

  44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

  45. Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei8. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

  46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem9.

  47. Amen, amen dico vobis : Qui credit in me, habet vitam æternam.

  48. Ego sum panis vitæ.

  49. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt10.

  50. Hic est panis de cœlo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

  51. Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi.

  52. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

  53. Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?

  54. Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

  55. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

  56. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus11.

  57. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

  58. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

  59. Hic est panis qui de cœlo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

  60. Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

  61. Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

  62. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat?

  63. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?

  64. Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

  65. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

  66. Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

  67. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. [237]

  68. Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire?

  69. Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes.

  70. Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei12.

  71. Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est?

  72. Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

In Caput VI Joannis — Enarratio

  1. « Post hæc abiit JESUS trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem JESUS, et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Judæorum ».

Hic incipit agere de manifestatione Verbi secundum potestatem, quæ creaturas transmutat ad seipsum.

Et hæc pars habet duas partes : in quarum prima præmittitur miraculum hujus potestatis ostensivum : in secunda autem ponitur doctrina ex miraculo sumpta, ibi, ℣. 26 : « Amen, amen dico vobis, quæritis me, non quia vidistis signa, etc. »

Adhuc, Anterior istarum partium dividitur in duas : in quarum prima ponitur miraculum panum, qui sacramentum Eucharistiæ signant. In secunda autem declarat suam potestatem ad hoc faciendum in electis, ibi, ℣. 15 : « Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent, etc. »

Adhuc autem, Prima istarum partium in tres dividitur : in quarum prima ponuntur ea quæ antecedunt hoc miraculum sicut moventia ad hoc quod fiat : in secunda ponuntur ea quæ faciunt ad hujus miraculi perfectionem, ibi, ℣. 10 : « Dicit ergo Jesus : Facite homines discumbere, etc. » In tertia ponuntur consequentia hoc miraculum, et ipsum magnificantia, ibi, ℣. 12 : « Ut autem impleti sunt, etc. »

In prima harum quinque notantur. Tangitur primo necessitas miraculi ex parte loci communis qui erat desertum, in quo esculentum non inveniebatur. Secundo, tangitur necessitas ex parte multitudinis, quæ ex viæ longitudine laboraverat, et ad loca refectionis venire non poterat. Tertio, tangitur necessitas ex parte loci proprii qui montibus cinctus fuit et aqua : ita ut facilem discessum ad loca propria remeandi non præbebat. Quarto vero, tangitur convenientia ex parte temporis festivi, in quo aliquid divinum ostendendum fuit quod cenam futuram Eucharistiæ demonstraret. Quinto vero, necessitas describitur ex parte sumptuum, qui aliunde nisi per miraculum non suppetebant.

Dicit ergo primo :

« Post hæc. » [238]

Non quidem continuo, quia præcedens factum est in festo Pentecostes, et transiit totum tempus illius anni usque ad Pascha futurum : quando Joanne jam incarcerato, Dominus in secundo anno prædicationis ante Pascha hoc perfecit miraculum. Et omnia facta illius anni transiit Joannes, tum propter hoc quod ab aliis Evangelistis vidit illa sufficienter esse descripta, et non voluit superfluus esse : tum etiam propter hoc, quia illa suo proposito non aperte congruunt. Istud tamen ponit quod etiam, Math. xiv, 13 et seq, et Luc. ix, 12 et seq., et Marc. vi, 32 et seq., continetur, propterea quod quædam ad instructionem discipulorum pertinentia de potentia divinitatis Verbi, vidit ab aliis omissa : et maxime, quia doctrinam cœnæ corporis et sanguinis ejus (quæ ex hoc miraculo orta sunt) omnes communiter omiserant : et ideo etiam hoc miraculum non nisi ad hoc inducit ut locum habeat sequens instructio, quam Verbum incarnatum principaliter intendit. Deuter. viii, 3 : Ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, etc. Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus, Domine, hos qui in te crediderint conservat. Hac ergo de causa inducit hoc miraculum ab aliis positum, quod facere non consuevit Evangelista.

Hoc est ergo quod dicit : « Post hæc. » Non continuo tempore, sed interposita tota æstate, autumno, et hieme, in cujus fine fecit hoc miraculum.

« Abiit, » a tumultu secedens, ut quietius doceret discipulos, et longius a tumultu turbas abstraheret. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Exod. iii, 1 et seq. Moyses minabat gregem ad interiora deserti, et vidit visionem magnam.

« Jesus, » auctor salutis : ut omnia relinquenda doceret. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Genes. xii, 1 : Egrederere de terra tua, et de cognatione tua.

« Trans mare Galilææ. »

Non erat salsum, sed lacus qui Jordanis fluentis infunditur. Mare tamen vocatur more Hebræorum qui omnem congregationem aquarum vocant mare. Genes. i, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria.

« Galilææ » autem vocatur, quia Galilææ civitatibus adjacet, et ad eas effunditur. Et hoc est quod dicit :

« Quod est Tiberiadis. » Tiberia vocatur civitas Galilææ, quæ in honore et nomine Tiberii Cæsaris est ædificata, et adjacet mari Galilææ. Transiit autem Jesus mare illud ad signum solitudinis quæ ultra lacum fuit (sicut diximus), ut discipulos mundum qui per mare significatur, transire debere ostenderet. Psal. ciii, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Causa autem litteralis fuit mors Joannis, quæ sibi nuntiata fuit, et tunc rabiem Herodis in desertum declinavit, nos docens furorem hominum pro tempore caute declinare. Marc. vi, 29 et seq. : Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant et docuerant. Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant, et rediebant multi, et nec spatium manducandi habebant. Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

Sic ergo et ista de causa abiit in hoc desertum.

« Et sequebatur eum. »

Hic tangitur secundum, scilicet necessitas ex parte multitudinis quæ exivit. Marc. vi, 33 : Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc, [239] et prævenerunt eos. Tanta enim erat aviditas audiendi eum, et videndi desiderium quod obliti propriorum, ad eum undique conveniebant. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde : et timeamus te, et quærimus faciem tuam. Osee, vi, 3 : Vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum.

« Multitudo magna, »

Ex diversis generibus, et locis. Quidam enim sequebantur ut verbo vitæ instruerentur. Joan. vi, 69 : Verba vitæ æternæ habes. Quidam ex curiositate, ut miracula visa admirarentur. Psal. xlv, 9 : Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram. Tertii autem, ut in se, vel amicis ab infirmitatibus curarentur. Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum, scilicet IESUM : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes13. Quartii, ut cum eo reficerentur, vel ubi invitatus fuit, vel ubi ex propriis homines refecit. Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Quinti, ut insidiarentur et caperent eum in sermone, vel facto, et accusarent, sicut Pharisæi. Matth. xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Ex diversis autem causis magna fuit multitudo, quæ sequebatur. Significat autem multitudinem fidelium quæ sequitur Christum ad refectionem Eucharistiæ. Psal. ciii, 27 : Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore.

Causa quare sequebantur, sequitur :

« Quia videbant signa quæ faciebat. »

Ex quibus quidam ad fidem ædificabantur : quidam autem curiositatem pascebant : quidam autem invidentes observabant. Joan. iii, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, etc.

« Super his qui infirmabantur. » Non enim inutiliter, et ex vanitate fecit signa : sed necessitatibus, et utilitatibus hominum subvenientia : sicut dicit Petrus Apostolus in Itinerario Clementis. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Luc. ix, 11 : Excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant curabat. Matth. xiv, 14 : Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

« Abiit ergo in montem IESUS, »

Quia desertum fuit montuosum. Et in montem abiit, ut turbam oculis misericordiæ undique confluentem videre posset, et ut etiam discipulos turbas adspicere doceret. Et hic mons, eminentia est vitæ cum gradu dignitatis seu prælationis. Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Matth. v, 1 : Videns Iesus turbas, ascendit in montem.

« Et ibi sedebat, » ut a quiescente doctrina veritatis efflueret, « cum discipulis suis, » quos specialiter instruere intendebat, ut per eos postea totus orbis instrueretur. Eccl. xxxviii, 23 : Sapientia scribæ in tempore vacuitatis. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, etc. Et attende, quia quod alii Evangelistæ vocant desertum, Joannes propter situm vocat montem : quia et desertum erat et montuosum : et sic difficilem recedendi et accedendi præbebat accessum et abcessum.

« Erat autem, etc. »

Tangit temporis congruentiam : quia in Pascha futura erat cœna, sacramentum Eucharistiæ significans : et ideo [240] conveniens miraculum facere, ex quo doctrina Eucharistiæ habet exordium, ut suo tempore cœnantes scirent quid in mysterio cœnæ significaretur.

Et hoc est quod dicit : Erat autem proximum Pascha, » in quo multos oportebat ascendere Jerosolymam, qui forte ad Jesum confluebant ut cum eo ascenderent.

« Dies festus, » antonomastice : quia hoc festum majus fuit, « Judæorum. » Exod. xii, 11 : Est enim Phase (id est transitus) Domini. I ad Corinth. v, 7 et 8 : Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, etc.

  1. « Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. »

Hic tangitur necessitas miraculi ex parte defectus sumptuum, qui aliunde non suppetebant.

Dicuntur autem hic quatuor. Primum est misericordiæ respectus in multitudinem : secundum autem, interrogatio ad Philippum propter instructionem : tertium autem, devotio Andree quod habet exhibentis ad refectionem : quartum autem, signum perfectionis fidei Andree, ad tot et tantarum turbarum saturationem.

Dicit ergo : « Cum sublevasset ergo oculos Jesus: » oculos, inquam, misericordiæ suæ. Marc. viii, 2 : Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, etc. Joan. xvii, 1 : Sublevatis oculis in cœlum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.

« Et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. »

Quæ totius mundi significabat multitudinem ad Christum concurrentem. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, in regno cœlorum. Isa. xliii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Hoc enim est gaudium et finis incarnationis et legationis ejus, ut omnes veniant ad eum. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

  1. « Dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi?

Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esse facturus.

Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. »

Tangitur hic instructionis discipuli interrogatio.

Et dicit tria : instructoriam interrogationem, et interrogantis intentionem, et pusillæ fidei in discipulo instruendo responsionem.

Dicit ergo : « Dixit ad Philippum. » Si quæratur quare Philippo potius fecit interrogationem quam aliis? Duæ sunt causæ. Una quidem Chrysostomi dicentis, quia hic Apostolus rudior fuit, et magis indigens instructione : quod patet, infra, xiv, 8, ubi dixit sicut rudis : Domine, ostende nobis Patrem. Et hoc in antehabitis dictum est. Secunda causa est, quia Philippus de illis partibus fuit, ut dicunt, et magis de multitudine curavit. Sed hæc nulla causa esse probatur : quia et Petrus et Andreas de illis partibus fuerunt, et tamen ab illis nihil quæsitum fuit.

« Dixit ergo ad Philippum, » ut specialiter instrueret. Proverb. i, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Psal. cxviii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. [241]

« Unde ememus? »

Hoc est : Unde suppetit facultas pretii, cum pauperes simus nihil habentes ?

« Panes, » quia in pane est necessitas refectionis. Non enim superflua curavit Dominus. Eccli. xxix, 28 : Initium vitæ hominis aqua, et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.

« Ut manducent hi ? »

Videtur autem contrarium esse ei quod hic dicitur, Matth. xiv, 15 : Accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Ergo discipuli dixerunt hoc Domino, et non ipsi Philippo. Ad hoc respondet Augustinus dicens, quod utrumque verum fuit. Sed prius dixerunt ea quæ Matthæus dicit, discipuli Domino. Et tunc respondit quod ibi dicitur : Non habent necesse ire. Et illud : Date illis vos manducare14. Et tunc specialiter dixit Philippo hoc quod hic dicit. Chrysostomus tamen dicit, quod Dominus ex benignitate sua sæpe pavit turbas, et quod aliud miraculum est istud, et aliud quod refert Matthæus, quamvis in multis concordent. Et tunc objectio nulla est. Dicit ergo volens erigere Philippum ad divinitatis potentiam, et ideo primo per quæstionem eum excitat, ut consideret quia ex pretio nulla emendi suppetebat facultas : ipse enim tam potens fuit ut ex quo vellet pasceret.

Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistæ :

« Hoc autem dicebat tentans eum. »

SED CONTRA hoc iterum objicitur, Jacobi, i, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, etc.

Sed ad hoc dicendum, quod duplex est tentatio. Una est, quæ est impulsio tentatoris ad illicitum, et tentat utrum movere possit a bono, et inclinare ad casum. Et sic dicit Jacobus, i, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Et sic tentator est diabolus, qui insidiando circumvolat, et promittendo decipit, et suadendo blanditur, et opprimendo rapit, et minando terret, et desperando frangit, ut dicit beatus Gregorius super Job. Habet autem quasi instrumenta quibus hoc perficit concupiscentiam, et improbam voluntatem, et alia quibus in peccatum inclinat hominem : sicut dicitur, Jacobi, i, 14. Est autem alia tentatio experimenti acceptio : et hæc est duplex, scilicet, hominis qui probat seipsum quid habeat in seipso. I ad Corinth. xi, 28 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Alia est tentatio Dei, qua non Deus sibi experimentum accipit : sed potius homini de se, vel de alio experimentum facit. Quia prodest homini aliquando ut seipsum cognoscatur, ut vel magis de se confidat, vel magis se humiliet. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos, et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 24 : Et vide si via iniquitatis in me est, hoc est, fac me videre, vel alios. Et sic tentavit Abraham15. Sicut etiam hic tentat Philippum ut imbecillitatem fidei suæ cognoscatur, et fidem omnipotentiæ Verbi accipiat.

Sic ergo dixit hoc « tentans eum. »

« Ipse, » Christus, ut Deus, « sciebat. » Et ideo non sibi, sed discipulo intendit facere probationis experimentum. Genes. xlii, 15 : Jam nunc experimentum vestri capiam. Sapient. iii, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

« Quid esset facturus : » ex potentia suæ divinitatis sine pretio facultatum terrenarum. Act. iii, 6 : Argentum et aurum [242] non est mihi, etc. Isa LV, 1 : Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione.

« Respondit ei Philippus, »

Per se, et pro omnibus aliis ex pusilla fide quam adhuc habebant Apostoli :

« Ducentorum denariorum » empti « panes non sufficiunt eis. » Putabat enim pretio emendos esse panes. Et pretium tantum forte habebant in loculis Judæ, ut quidam dicunt : et ideo quantitatem hujus pretii exhibebant. Marc. vi, 37 : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabinus eis manducare.

« Ut unusquisque modicum quid, » minus quam reficiendæ sufficiat necessitati, « accipiat » in manum, potiusquam discumbat ad manducandum, Luc. ix, 13 : Nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

Sed tunc quæritur : Quare hanc quæstionem non fecit potius Judæ qui loculos habebat et pretia portabat quam Philippo ? Ad hoc dicendum, quod in veritate quamvis Dominus propter præsentem justitiam elegerit Judam, tamen ab initio sciebat quod ipse eum traditurus erat : et ideo instructionis suæ quæstiones ei non faciebat : quia inutile fuisset. Et docuit nos quod in electionibus nostris, nos debemus in homine considerare quid est in præsenti, et non quid erit in futuro : quia hoc scire non possumus. Eccle. vii, 14 : Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille, scilicet Deus, despexerit.

  1. « Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ? »

Tangit hic tertium : Andreæ scilicet devotionem, qui majorem quam Philippus habuit fidem, non tamen sufficientem : et « dicit ei », Jesu, « unus, » id est, unus : quia devotior. Joan. i, 40 : Unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

« Andreas, frater Simonis Petri, » qui jam per fidem, licet insufficientem pabulo doctrinæ Domini respondebat.

« Est puer unus hic. »

Vel ex discipulis unus, vel aliquis de turba sibi notus et Domino devotus, qui quod habuerit facile offerret in obsequium Domino. I Paralip. xxix, 14 : Quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

SED CONTRA hoc videtur quod dicitur, Luc. ix, 3 : Nihil tuleritis in via, neque peram, neque panem. RESPONSIO. Dicendum, quod hoc dictum fuit Apostolis in prædicationem missis : sed modo fuerant de prædicatione reversi, et in solitudinem venerant tarde, et ideo aliquis nocturnam cœnam secum portaverat : quod Dominus permisit propter hoc quod adhuc erant imperfecti.

« Qui habet quinque panes, »

Ex quibus cor confortetur potius, quam venter saturetur, « hordeaceos, » ne delicati esse credantur : quia hordeum grossum et asperum potius est cibus jumentorum quam hominum. Isa. xxx, 24 : Pulli asinorum qui operantur terram, commixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est. Migma autem est hordeum cum palea. Chrysostomus : « Nos qui voluptati attendimus, qui concupiscentiæ vacamus, discamus quid comederint illi mirabiles et magni viri, et quantitatem eorum quæ inferebantur, et qualitatem, et utilitatem mensæ eorum attendamus. » Amos, vi, 4 et seq. : Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

« Et duos pisces, » quibus pro dulco[243]ramento utebantur, contra panis asperitatem. Et erant eis pisces pro pulmento. Joan. xxi, 5 : Pueri, numquid pulmentarium habetis ?

Moraliter simul et allegorice et anagogice faciemus quinque panes, scilicet pœnitentiæ, doctrinæ, et refectionis æternæ.

Pœnitentiæ quinque sunt panes : panis compunctionis ex consideratione peccati, panis afflictionis ex consideratione Passionis Christi, panis compassionis ex consideratione defectus proximi, panis timoris et tremoris ex consideratione futuri supplicii, panis suspirii et devotionis ex consideratione dilationis præmii. De primo dicitur in Psalmo lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum, etc. III Regum, xxii, 27 : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ. Iste panis subvertit castra diaboli. Judicum, vii, 13 : Videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.

De secundo pane dicitur, Deuter. xvi, 3 : Septem diebus comedes absque fermento, afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto, ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ.

De tertio, Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Transeuntes aquas sunt pauperes. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum.

De quarto pane, Tob. ii, 5 et 6 : Manducavit panem cum luctu et tremore, memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos Prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.

De quinto pane dicitur in Psalmo xli, 4 : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. Omnes isti panes sunt hordeacei : ideoque sunt cum amaritudine sumpti.

Pisces autem duo sunt spes veniæ, et dulcedo vitæ æternæ, quam pœnitentia restituit. Ezechiel. xlvii, 9. Erunt pisces multi satis. Isti enim sufficiunt et satis sunt ad pœnitentiam peragendam.

Panes autem allegorice sunt, ut dicit Glossa, quinque libri Moysi, hordeacei propter litteræ duritiam, reficientes tamen spiritualiter intellecti. I ad Corinth. xiv, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Duo autem pisces sunt, ut dicit Glossa, dulcedo prophetiæ, et dulcedo Psalmorum. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

Anagogice autem panes ad quos suspiramus, et ex quibus reficimur in æternitate etiam quinque sunt.

Unus est præsentia Dei. Ad Philip. i, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. II ad Corinth. v, 8 : Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

Secundus est pulchritudo visionis faciei Dei. Cantic. ii, 14 : Ostende mihi faciem tuam, etc. Psal. xliv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. I Petri, i, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere.

Tertius autem est societas Angelorum, inter quorum sortes est sors nostræ beatitudinis. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. Deuter. xxxii, 8, secundum translationem Septuaginta : « Statuit terminum populorum juxta numerum Angelorum Dei 16. »

Quartus panis est suspirium ad consortium Sanctorum qui cum Christo regnant in cœlis. Unde Ecclesia canit : « O quam

Israel. [244] gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes Sancti, amicti stolis albis : sequuntur Agnum quocumque ierit! » Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Sapient. iii, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ, etc.

Quintus panis est suspirium internæ beatitudinis qua gaudent beati, et quam hic parumper experimur. Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.

In omnibus his hordeum est dilatio suspirantis ad ista. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!

Dulcedo autem duorum piscium consolantium, est certitudo conscientiæ, et certitudo fidelitatis divinæ. I ad Corinth. iv, 4 : Nihil mihi conscius sum. II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Qui est piscis qui descendit ad hamum Petri, in cujus ore invenit redemptionem a tributo17. De secundo autem pisce dicitur, Matth. xiii, 48 : Elegerunt bonos in vasa sua. Boni enim sunt qui in fidelitate Domini multa habent reservata. II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc.

Et hoc est quod dicit : « Qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces. »

« Sed hæc quid sunt inter tantos? »

Hic notatur aliquantula pusilla fides. Quæ licet in se exigua et nulla sint, tamen in manu Domini sufficientia fuerunt in multo plures. Psal. lxxvii, 19 : Male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Matth. xiv, 16 : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

  1. « Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. »

Tangitur hic miraculi perfectio.

Et dicit quinque, scilicet, credentium discubitum, comedentium commodum, comedentium numerum, faciendi miraculum modum divinum, et quod omnibus satisfactum est ad appetitum.

De primo dicit : « Facite homines discumbere. » In hoc autem quod dicit, « facite, » officium notat Prælatorum, quorum est ordinare discubitus Ecclesiæ a Christo reficiendarum. Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Unde dicitur in alio Evangelio quod discubuerunt per familias et familias18. Aliter enim ordinandi sunt Religiosi, et aliter Sæculares, et aliter Laici, et aliter Clerici, et sic de aliis.

« Homines, » quia rationales, et non animales debemus esse in mensa Dei. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terreni sapiunt. Homines enim sunt qui non minus verbum Dei esuriunt, quam cibum sumunt corporalem. Augustinus : « Non solæ vobis fauces sumant cibum : sed et aures esuriant verbum Dei. »

« Discumbere, » quod est cœnantium, quando sessio fit commoda : ut ex labore fatigationis interim dum cibus sumitur membra quiescant. Genes. xviii, 4 et 5 : Requiescite sub arbore : ponamque bucellam panis. Isa. xxviii, 12 : Hæc est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium.

« Erat autem fœnum multum in loco, » [245]

In quo fatigati per triduum poterant habere quietis commodum. Aliter autem fœnum carnem significat. Isa. XL, 6 : Omnis caro fœnum. Nec ad mensam Dei digne sedere poterit, qui carnem per servitutem spiritus non subjicit. I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.

« Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia, »

Præter parvulos et mulieres. Matth. XIV, 21 : Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Marc. VI, 44 : Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. Luc. IX, 14 : Erant autem fere viri quinque millia. Et notantur debere esse viri, qui manducant cœnam Domini, non in concupiscentiis emolliti sicut fœminæ, nec puerilem sensum habentes sicut pueri. De primo dicitur, ad Hebr. XIII, 10 : Habemus altare, sive mensam, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt, hoc est, corpori, sicut ibidem dicit Glossa. De secundo dicitur, ad Hebr. V, 14 : Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, ad discretionem boni ac mali. Sic ergo sensu et virtute mentis debent esse viri qui cum Domino manducant.

Dicit autem : « Quasi, » ut notetur quod si parum plures erant vel pauciores, quod Scriptura minutias non curat.

« Quinque autem millia » dicuntur : quia quinarius pertinet ad quinque sensuum delectationes : millenarius ad virtutis cubicam perfectionem, qui surgit ex denario sicut ex radice. Denarius ergo ad decalogum : quadratura ad virtutis quadraturam, scilicet, prudentiæ, fortitudinis, justitiæ, et temperantiæ. Ductus autem duplex denarii, scilicet, in se, et denarii in quadratum, est quod virtutis modum accipiat denarius : quia aliter non habet boni rationem et totius : nisi ductus in formam charitatis, sine qua nihil est meritorium : sicut enim dicitur, I ad Timoth. I, 5, quod finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta : quia sic totum completur charitate. Sic ergo sunt quinque millia.

  1. « Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant. »

Tangit modum quo perfectum est a Domino istud miraculum.

Dicit ergo : « Accepit ergo Jesus panes, » ut tactu suæ manus virtus in panem ageret suæ divinitatis. Luc. VIII, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. Luc. VI, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

« Et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, »

Sicut in omni mensa facere consuevit : ut nos doceret, non sine gratiarum actione, et verbo orationis panem sumere. Et ideo cum alia miracula sine tactu et oratione perfecerit, hic et tangit propter benedictionem, et gratias agit propter divinæ largitatis donationem. I ad Timoth. IV, 4 et 5 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione accipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Luc. IX, 16 : Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cœlum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

« Similiter et ex piscibus, quantum volebant. »

« Quantum, » quia uniuscujusque satisfecit desiderio. Sapient. XVI, 21 : Et deserviens uniuscujusque voluntati, ad [246] quod quisque volebat convertebatur. Psal. LXXVII, 29 et 30 : Desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Hoc enim, ut dicunt Patres, habuit esca Domini, quod voluntati credentis plus aliis escis deservivit. Psal. LXIV, 10 : Parasti cibum illorum, quoniam ita est præparatio ejus.

Quærunt autem quidam : Quare non (sicut in miraculo vini) optimum vinum fecit ex aqua : ita et in miraculo panum, id est, panem triticeum, panem de frumento fecit ex panibus hordeaceis? Ad hoc autem dicendum, quod aliud est hic, et aliud ibi. Illud enim miraculum deservivit jucunditati nubentium : et ideo conveniebat aquam mutari in liquorem jucunditatem facientem. Istud autem deservivit necessitati communis turbæ, et ideo a forma necessitati deservienti, illum panem non mutavit. Maxime, ut dicit Chrysostomus, ne gulæ deservire videretur.

Quæritur autem ulterius : Cum illud miraculum Eucharistiam principaliter significet, quare non dedit panem de frumento, sicut Eucharistia non fit nisi de pane ex frumento. Ad hoc autem dicendum, quod istud est signum remotum : et ideo expressam similitudinem in materia non habuit. Sed si proprium convertibile signum esset, tunc objectio locum haberet. Quia in multis Eucharistia figurabatur, quæ etiam in materia nullam habebant convenientiam : sicut in manna, et in carnibus agni, et quibusdam aliis. Signum propinquum in sacramento dari non convenit, nisi in elemento ipsius sacramenti, quia sacramentum est signum : et si signum propinquum haberet, tunc signi propinqui esset propinquum signum, quod omnino inconveniens est, et contra omnem artem. Unde etiam pisces qui dulcedine sua et castum præbent nutrimentum, dulcedinem gratiæ sacramentalis designant, et tamen non sunt signum nisi remotum sacramenti, et non secundum materiam sunt signum conveniens.

Si autem quæratur, quid est quod hic duo pisces significant? Dicendum, quod unus significat corporis edulium, et alter significat animæ pretium.

  1. « Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. »

Tanguntur hic consequentia, quæ faciunt ad miraculi magnitudinem.

Dicuntur autem hic duo, scilicet, signa magnitudinis miraculi, et magnitudo præconii divini.

De primo dicit tria : impletionem esurientium, præceptum collectionis superfluorum, et quantitatem remanentium.

Dicit ergo : « Ut autem impleti sunt : » esuriei, et lassitudini, et labori, et desiderio satisfacientes. Luc. I, 53 : Esurientes implevit bonis. Psal. LXXVII, 29 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. I Regum, II, 5 : Famelici saturati sunt. Luc. IX, 17 : Manducaverunt omnes, et saturati sunt. Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.

« Dixit discipulis suis, » ut instrueret eos quod turbas etiam temporali subsidio cum possent tempore indigentiæ pascere deberent. Joan. XXI, 17 : Pasce oves meas.

« Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. » [247]

Quæritur : Quare Dominus superflua ministravit, cum hoc vitium quoddam dicatur? Ad hoc dicendum, quod non est vitium, sed virtutis largissimæ indicium, quando superfluum convertitur ad utilitatem pauperum : sicut hic, Nehemiæ seu II Esdræ, viii, 10 : Ite, comedite pingua, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi. Hunc enim modum adhuc tenet Dominus : quia habentibus agros multo plus ministrat quam indigeant, ut habeant unde tribuant pauperibus. Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ideo enim præcepit colligi, ut collecta pauperibus distribucrentur. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. Hæc autem collectio facta ab Apostolis, ut dicit Glossa, significat illa subtilia sacramenta, quæ a simplicibus in præsenti capi non possunt, quæ Apostolis colligenda committuntur : quia per panem significatur panis verbi Dei, per cujus rudimenta pascuntur simplices, et per ejus subtilia Prælati illuminantur ad fidei defensionem et ædificationem. I Petri, iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe.

« Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, etc. »

Cophinus est sporta magna, quæ suspensa in brachiis in dorso portatur, sicut ea in qua fimus et purgamenta portantur de plateis. Et sic patet quod superabundantia excrevit panum quinque, in effectu saturitatis, et superfluitate remanentium. In quo signatur, quod semen quod seminat quis in eleemosynam in pauperes, in præmio et hic superabundat, et in futuro excrescet in immensum. II ad Corinth. ix, 10 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ. Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Matth. xiv, 20 : Tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. III Regum, xvii, 14 : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur. IV Regum, iv, 5 : Illi offerebant vasa, et illa infundebat.

« Ex quinque panibus, » qui quasi primum semen fuerunt in manibus Christi, sicut primo dixit, Genes. i, 28 : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

« Hordeaceis : » quia hic panis delicatus non est gustandus, sed in futuro. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi. Psal. ci, 10 : Cinerem tamquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.

« Qui superfuerunt, » in pauperum sustentationem, « his qui manducaverant. » Job, xxxi, 17 : Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Dicit autem hic Chrysostomus, quod magis miratur quod cophini superexcrescentes saturitati comedentium excreverunt ad numerum Apostolorum, quam quod in tantum panes sunt multiplicati. Et dicit, quod innuit sensum spiritualem : quia scilicet, de reliquiis verborum Christi, quæ per quinque panes signantur, excrescit doctrina Apostolica in saturitatem mundi. Isa. xxiii, 18 : Non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Ad hoc enim congregata sunt superflua Ecclesiæ.

« Illi ergo homines, etc. »

Homines scilicet aliquid de ratione habentes, « cum vidissent » potentiam divinam per effectum probatam. Per hoc enim ad fidem fuerunt ædificati.

« Quod fecerat signum, » in quo se Deum esse probavit. Joan. iv, 48 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. [248]

« Dicebant, » Deum magnificantes : « Quia hic est vere Propheta, » de quo dicitur, Deuter. xvii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.

« Qui venturus est in mundum, » secundum dictum legis.

Sed videtur esse dubium quod dicit : quia Christus comprehensor fuit, et per speciem facie ad faciem Deum vidit. Prophetæ autem vident in speculo, et ista visio non congruit comprehensori. Ergo Christus non est Propheta. Ad hoc dici posset, quod Christus in veritate Propheta non fuerit, sed comprehensor et Dominus Prophetarum. Sed turbæ hoc dixerunt imperfectam fidem de ipso habentes. Non enim crediderunt ipsum esse Deum, sed aliquem divinum et Prophetam pro quo Deus ista magnalia faceret.

Potest etiam dici quod Dominus in Deuteronomio Prophetam se suscitaturum promisit, quod ille fuit Joannes Baptista, qui plusquam Propheta fuit. In hoc enim quod inspirationem divinam habuit, Propheta fuit. In hoc quod non in futurum prædixit, sed in præsenti indicabat, fuit plusquam Propheta. In hoc autem quod legis promissa ad gratiam exhibitam terminavit, et terminatam esse ostendit, fuit finis et terminus Prophetarum. Matth. xi, 13 : Prophetæ et Lex usque ad Joannem. Matth. xi, 9 : Sed quid existis videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam. Luc. i, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Et sic fuit et terminus Prophetarum, et Propheta promissus in lege.

Tunc dicimus quod tria sunt quæ Prophetam constituunt ut substantialia Prophetæ : quorum unum est inspiratio divina : secundum autem est enuntiatio de futuro : tertium autem est immobilis veritas quæ est in utroque, scilicet, in enuntiatione et in inspiratione. Et non dicitur Christus Propheta nisi quoad tertium : quia immobile est omne quod Christus enuntiatur. Marc. xiii, 31 : Verba mea non transibunt. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, verbum tuum permanet.

Sic ergo dicunt : « Hic est vere Propheta, » a veritate immobilitatis dictorum suorum. Luc. xxiv, 19 : Qui fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Aggæi, ii, 8 : Veniet desideratus cunctis Gentibus, et implebo domum istam gloria. Joan. iv, 19 : Domine, video quia Propheta es tu. Hoc enim fuit dictum turbarum. Matth. xvi, 13 et 14 : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis.

  1. « Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. »

Hic incipit pars in qua in electis turbæ et discipulis, Dominus ostendit suam potestatem ad faciendum omnia quæ vult : ut qui eum Prophetam esse dicebant, nunc fidem deitatis ejus accipiant.

Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima ostenditur qualiter deventum est ad hoc miraculum, quod tria in se continet miracula : in secunda ponitur miraculorum istorum perfectio, ibi, ℣. 18 : « Mare autem, magno vento flante, exsurgebat. » In tertia autem ponitur admiratio ex miraculo illo consequens, ibi, ℣. 22 : « Altera die, turba quæ stabat. »

In primo autem istorum dicuntur tria, scilicet, qualiter Dominus a discipulis est separatus, qualiter discipulorum ex imperio Domini navigio procuratus est recessus, et qualiter impulsus ex tempestate contra navim est exortus.

Dicit ergo : « Jesus ergo, » qui panes [249] multiplicaverat, « cum cognovisset, » signis exterioribus sensibiliter cognovit, quod semper in sapientiam suæ divinitatis præscivit. Eccli. xxiii, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.

« Quia venturi erant, » scilicet illi qui manducaverant, « ut raperent eum. » Novit enim eos, ut dicit Chrysostomus, quia tam faciliter multos procuravit : et ideo ab ipso otiosam, et resolutam, et gastrimarginosam putabant ducere vitam, qui omnibus abundarent, et nihil laboris vel impensarum impenderent : et ideo corruptam eorum noverat esse intentionem.

« Ut facerent eum regem. » Videbant enim quod non oporteret quod pro ipso arma sumerent : quia seipsum ab omnibus posset defendere. Et hanc resolutionem Dominus in eis detestabatur, quia mala fuit. Quamvis enim ipse rex esset terrenus, hæreditariæ successionis, et cœlestis a Patre. Psal. ii, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Luc. i, 32 et 33 : Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Quamvis, inquam, ita fuerit rex, tamen non consentiens resolutæ otiositati et gulositati eorum, « fugit » ab eis : quia quamvis bonum vellent, tamen non bene voluerunt. Joan. xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Augustinus : « Fugit Christus cum eum voluerunt facere regem. Omnia enim bona terrena contempsit homo Christus, ut contemnenda monstraret. Omnia mala sustinuit, ut nec in illis quæreretur felicitas : nec in istis timeretur adversitas. »

« Fugit iterum in montem ipse solus, » a quo jam turba recesserat, et solitarius erat. Mons enim sibi competebat, qui mons fuit eminentia quidem naturæ, dignitatis, et sanctitatis. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. De eminentia dignitatis, Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium. De monte sanctitatis, Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Ita ergo congruenter fugit ad montem gratias acturus Patri de beneficio, et oraturus pro turba et discipulis, ut daretur eis fidei jam inchoatæ complementum, et ut ostenderet se longe a discipulorum navigio : et ideo in montem ascendit, ne alibi in ripa maris putaretur accepisse navigium.

  1. « Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant, et non venerat ad eos Jesus. »

Ecce secundum in quo ostenditur quod discipuli ejus suo imperio sine ipso inceperunt navigium.

Dicit ergo : « Ut autem sero factum est. » Hoc ideo dictum est ut sciatur post omnes remansisse : quia discipulorum navis ultimo fuit separata a ripa, et in illa non fuit.

« Descenderunt discipuli ejus ad mare, » ex imperio Domini. Matth. xiv, 22 : Statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

« Et cum ascendissent navim. »

Secundum præceptum Domini navigantes « venerunt, » hoc est, venire inceperunt « trans mare, » hoc est, trans lacum illum Genesareth : quia Tiberias in altera ripa sita est. Et ultra lacum navigantes per Bethsaidam, tandem « venerunt in Capharnaum, » ubi descendentes de navi, dimiserunt navigatio[250]nem. Et sic solvitur contrarietas quæ videtur esse inter Lucam, qui dicit quod venerunt Bethsaidam19, et Joannem hic. Nec statim venerunt Capharnaum : sed venire intenderunt navigio in navigando, transeunte hora vesperarum.

« Et tenebræ » noctis et nubium « jam factæ erant, » tum ex nocte, tum etiam ex nubibus obscurantibus aerem : et ideo jam oblata erat nautis via ad miraculum. Joan. xii, 35 : Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

« Et non venerat ad eos Jesus, » salvationis præsentia, quæ est causa salutis navis : sicut absentia ejus causa est periclitationis navis. Exod. xxxiii, 15 : Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo Deus alienus.

  1. « Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo eum accipere in navim, et statim navis fuit ad terram in quam ibant. »

Tangit miraculum.

Dicit autem quatuor : in quorum primo tangitur in quo factum est miraculum : in secundo, tangitur Salvatoris super elementa dominium : tertio, tangitur eorum qui erant in periculo Salvatoris salvantis auxilium : quarto, tangitur qualiter sine mora attigerunt salutis portum.

Dicit ergo : « Mare autem » stagni illius, « magno vento flante, » qui in nocte propter frigus noctis fortior erat, « exsurgebat » inundans. Jonæ, i, 13 : Mare ibat, et intumescebat super eos. Matth. viii, 24 : Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus.

« Cum remigassent ergo, etc. »

Secundum est in quo primo tangit locum in quo ostendit dominium super elementa.

« Cum ergo remigassent » per lacum, « quasi stadia viginti quinque aut triginta. » Hoc ideo dicit, quia circa hoc fuit, et Scriptura de minutiis non curat. Hunc autem locum sic diligenter mensuratum a Tiberiade, designat : quia ibi erat major maris profunditas, et majus periculum.

« Vident Jesum ambulantem supra mare : » non tamen cognoverunt quod Dominus Jesus erat. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, etc. Matth. xiv, 24 : Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim eis contrarius ventus. Et ideo ambulabat super mare : ut dominium suum super elementum liquidum, et super aerem eum habere cognoscerent : et in omni periculo salutis suæ firmam spem in eo haberent.

Et ideo dicit : « Et proximum navi fieri. » Isa. xliii, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Psal. xxxiii, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde.

« Et timuerunt. » Matth. viii, 25 : Domine, salva nos, perimus. Matth. xiv, 30 : Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, etc. Jonæ, i, 10 : Timuerunt viri timore magno.

« Ille autem dicit eis. »

Scilicet Salvator, quia tunc tempus [251] erat quod alloquens consolaretur eos : quia phantasma putaverunt. Matth. xiv, 26 et 27 : Videntes eum super mare ambulantem turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere, scilicet, habete fiduciam, quia ego sum.

Et hoc est quod sequitur : « Ego sum. » Quasi diceret : Ego sum qui stabile esse, et in æternum habeo : et ideo etiam in liquidis sto elementis. Defluentibus enim his quæ circa me sunt, ego sum stans, ego idem ipse sum. Psal. ci, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

« Nolite timere, » quia in mea permanentia non peribitis. Et in hoc intelligitur quod statim facta est tranquillitas : quod est secundum miraculum. Matth. viii, 26 : Surgens, scilicet Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Isa. lxiii, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem.

« Voluerunt ergo eum accipere, etc. »

« Voluerunt ergo » Apostoli « accipere eum, » Salvatorem, « in navim, » sicut causam salutis navis.

SED CONTRARIUM hujus dici videtur, Matth. xiv, 28 : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. Et infra, ℣. 31 : Et continuo Jesus, extendens manum, apprehendit eum. RESPONSIO. Dicendum, quod utrumque fuit. Primo enim in navim voluerunt recipere eum. Et cum veniret, Petrus venit ad eum supra mare, et cum eo ad ripam, ad quam venerat ante eum Jesus. Tamen Chrysostomus dicit, quod aliud hic, et aliud in Matthæo narratur miraculum : quamvis in multis conveniant.

« Et statim navis fuit ad terram ad quam ibant. » Quod jam tertium est miraculum : quia sine moræ dispendio quam tempestas facere consuevit, venerunt ad portum. Isa. lxiii, 11 : Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Job, xxxviii, 11 : Usque huc venies, et non procedes amplius : et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Est autem quæstio quorumdam hic de miraculo illo primo, quod Dominus gravi mole corporis super liquidum elementum ambulavit. Utrum hoc fuit ex hoc quod elementum solidum fecit, aut ex hoc quod elemento liquido remanente corporis gloriosi spiritualitatem et agibilitatem assumpsit, vel utroque modo ? Et videtur beatus Gregorius primam partem divisionis asserere : quia dicit quod mare se sub pedibus suis calcabile præbuit. Et Magister Hugo de sancto Victore dicit secundum, quod Dominus tunc dotes duas, spiritualitatem et agilitatem ad tempus assumpsit : sicut claritatem assumpsit in monte transfigurationis, et impassibilitatem in die cœnæ, quando corpus suum ad manducandum exhibuit.

Sed videntur hæc omnia non esse de intentione Evangelii. Quia per istud miraculum intendit ostendere, quod de creaturis facit quod vult, ut dicit Ambrosius : sed hoc non ostenderet, si super calcabile elementum ambularet. Nec aliquod esset miraculum, si spirituale et agile corpus super liquidum ambularet. Et ideo sine præjudicio dico, quod nec in elemento, nec in corpore aliquid effecit, quod de natura utriusque fuit, ut veritas simplex simpliciter operaretur et nihil fingeret. Sed quædam fecit miracula, ubi miraculose reddidit naturæ corruptæ organum et potentiam : et tunc illa natura naturaliter operabatur per naturale suum instrumentum : sicut quando claudis reddit gressum per restitutam tibiam, et cæcis visum per restitutum oculum, et hujusmodi. In quibusdam autem majoribus miraculis adhibuit actum sine potentia, vel cum potentia ad contrarium : sicut erat Virginis partus. Et tale miraculum in argumentum deitatis fecit hic, quando super liquidum ma[252]nens, liquidum ponderoso corpore ambulavit, et Petrum ambulare concessit. Et hoc intendit Evangelium Joannis, qui semper aquilinis oculis Verbi deitatem nititur ostendere.

Ex hoc iterum patet quod consuevit quæri de historia præcedente Utrum scilicet Dominus multiplicavit panes, novam materiam creando, vel materiam elementarem in formam panis invisibiliter inducendo, vel in seipsis nihil penitus creando, vel factum inducendo. Quamvis enim quodlibet istorum trium salva fide Catholica dici posset, tamen probabilius dicitur quod nihil addendo panes in seipsis multiplicavit. Non quidem exendendo ut quidam dicunt, sed multiplicando ad libitum, in suæ deitatis argumentum. Et hoc maxime competit secundum Chrysostomum qui dicit, quod aliud fuit miraculum panum factum hic, et in aliis Evangelistis. Joannes enim semper intendit deitatis potentiam in Verbo incarnato demonstrare.

  1. « Altera die, turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agentes Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti? »

Hic convenienter post miracula tria, ponitur miraculum illud quod super undas ambulavit.

Et dicuntur hic tria, scilicet, argumenta veritatis miraculi, insecutio turbæ post Christum qui fecit miraculum, et quæstio admirationis.

Argumenta veritatis sunt duo : quorum unum sumitur ex conjecturis, et alterum ex nuntio veritatis.

Conjecturæ autem sunt duæ : una quidem quam dicit : « Altera die, » post noctem in qua ambulaverat Jesus supra mare, et discipuli fuerunt periclitati, « turba quæ stabat trans mare, » in loco unde navigaverant discipuli, « vidit, » conjecturando veritatem miraculi, « quia navicula alia non erat ibi, » in ripa ubi discipuli navim ascenderant, « nisi una. » Si enim alia fuisset posset æstimari quod in illa Jesus transivisset.

« Et quia » in illam unam « non introisset Jesus cum discipulis suis in navim. » Sapient. xiv, 4 : Ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte20 aliquis adeat mare.

« Sed soli discipuli ejus abiissent. »

Hæc est secunda veritatis conjectura. Quia sicut solus Noe cum familia sua salvatus est, ita sola familia Christi salvatur in undis : nec alii sunt cum eis. Sapient. xiv, 6 : Spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.

« Aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade. »

Secundum est in quo continetur nuntium veritatis.

« Juxta locum ubi manducaverant panes » multiplicatos in quinque millia hominum, « gratias agentes Domino. » I ad Timoth. iv, 4 : Nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur, etc. Et istæ naves idem nun[253]tiaverunt, quod scilicet Dominus Jesus sine adminiculo navis mare transierat.

« Cum ergo vidisset turba, etc. »

« Cum ergo, » istis conjecturis et nuntiis, « vidisset turba, » id est, certitudinaliter cognovisset, « quia Jesus non erat ibi, » sed in undis mare transivisset, « neque discipuli ejus, » quos ante se navigare præceperat, « ascenderunt in naviculas, » timentes quod ad ipsos iterato non esset reversurus : quia discipulos evocaverat.

« Et venerunt Capharnaum, » ad locum ad quem discipuli navigaverant, non sustinente separari ab eo. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos. IV Regum, iv, 30 : Vivit Dominus, et vivit anima tua : non dimittam te.

« Quærentes Jesum » videre præ magnitudine miraculorum, et spe refectorii. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum dum inveniri potest. Cantic. iii, 2 : Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea.

« Et cum invenissent eum trans mare. »

Hæc est quæstio admirationis.

« Dixerunt ei, » admirantes : « Rabbi. » Forte putabant quod sapientia sua faceret quod fecit : et ideo vocant eum Magistrum, qui sciat ea quæ circa Deum sunt, ex quibus miracula posset efficere. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti Magister : nemo enim potest hæc signa facere, etc.

« Quando huc venisti ? » qui navem non intrasti. Minus autem dicit hic : quia in Matthæo, xiv, 33, dictum fuerat : Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. Unde quæstionem admirationis primo fecerunt, et cognoscentes miraculum postea adoraverunt.

Moraliter autem mare mundus est : navicula, pœnitentia vel crux Christi est. Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem, liberati sunt. Motus autem maris, motus est tentationum ex flatu dæmonum. Psal. xcii, 4 : Mirabiles elationes maris. Item, Psal. cvi, 23 et 24 : Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Eccli. xliii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Discipuli soli sunt in navi : quia pœnitentia quæ est participatio crucis et Passionis Christi, non continet nisi discipulos Domini, sicut, Genes. vi, 18, figuratur : Ingredieris arcam tu, et filii tui, etc. Exod. xv, 1 : Equum et ascensorem dejecit in mare : hoc est, superbum, et concupiscentiis deservientem. Jesus non est in navi : quia pœnitentia non indiget, eo quod aquas concupiscentiæ calcavit. Isa. liii, 9 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Hæc est secunda tabula post naufragium, ut dicit Hieronymus, sine qua nullus venit ad littus solidæ vitæ æternitatis. Jesus auctor salutis inducit tranquillitatem, quia sedat temptationem. Psal. lxxxviii, 10 : Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Admirantur etiam turbæ, quia nihil talis tranquillitatis in se experiuntur. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, etc. Et, Isa. xlviii, 22 : Non est pax impiis, dicit Dominus. Alia autem de hac materia super Matthæum, Marcum et Lucam 21 notata sunt. Et omnes auctoritates super litteralem sensum hic inductæ valent etiam ad sensum moralem. [254]

  1. « Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis, quæritis me. »

Hic incipit instructio per miraculum intenta.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima de spirituali manducatione perfectam ponit doctrinam : in secunda autem, carnalium compescit scandalum discipulorum, ibi, ℣. 61 : « Multi ergo audientes ex discipulis. »

Adhuc, doctrina dividitur in duas partes : in quarum prima tota doctrina ponitur : in secunda, locus publicus ubi doctrina facta est ostenditur, ne in angulo facta credatur, ibi, ℣. 60 : « Hæc dixit in synagoga docens. »

Adhuc, prima harum in tres subdividitur partes : in quarum prima doctrina ponitur : in secunda, murmur de doctrina exortum comprimitur, ibi, ℣. 41 : « Murmurabant ergo Judæi, etc. » In tertia, lis de intellectu doctrinæ quæ contineri videbatur dirimitur, ibi, ℣. 53 : « Litigabant ergo Judæi, etc. »

Adhuc, in prima harum duo sunt : in quorum primo reprehensio ponitur non ex devotione doctrinæ Christum sequentium : in secundo autem, doctrina seriatim Judæis instruendis exhibetur, ibi, ℣. 27 : « Operamini cibum qui non perit. »

In primo tria facit : confirmat veritatem, ponit quærentium inquisitionem, et malam eorum manifestat intentionem.

Dicit ergo : « Amen, amen. » Notat duplex confirmatio veritatem, ne negent hoc quod habent in corde, quod solus Deus scire poterat. I Regum, xvi, 7 : Dominus intuetur cor. Psal. vii, 10 : Scrutans corda et renes, Deus.

« Quæritis me, » exterius sequendo. Isa. lviii, 2 : Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit.

« Non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. »

Aperit inquirentium se intentionem, et duo dicit. Ostendit enim primo quod nec curiosorum habebant intentionem, et secundo ostendit quod habuerunt intentionem turpem.

Dicit ergo : « Non quia vidistis signa, » sicut curiosi quærunt, et sicut multi de turba quærebant. Joan. vi, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

« Sed quia manducastis de panibus, » sicut gulosi quærunt, quos gastrimargos vocat Joannes Chrysostomus, a græco γαστήρ quod est venter, et μαργαῶ, quod est insanio, insanis : quasi pro ventre insipientes. Eccli. vi, 10 : Est autem amicus socius mensæ, et non permanet in die necessitatis. Proverb. xix, 6 : Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

« Et saturati estis. » Hoc sonat in voracitatem. Eccle. ii, 25 : Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? Daniel. xiv, 5 : An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? Ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.

  1. « Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. »

Hic incipit instructio de cibo spirituali.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima in generali ostendit esse spirituali cibo intendendum : in secunda autem explicat hoc in speciali, ibi, ℣. 28 : « Dixerunt ergo ad eum. »

In prima dicit tria : spiritualem esse cibum operandum, et ostendit illum a se esse accipiendum, et in tertia dicit ra[255]tionem unde de hoc habet facultatem.

Dicit ergo : « Operamini, » laborando tamen. Aliud est opus, et aliud labor : quia opus proprie dicitur actum virtutis : quia hoc et opem fert et opes a quibus opus derivatur. Et sic dicit : « Operamini, » opere virtutis, « non cibum qui perit, » quia in illo et opus et opera perdita sunt. Isa. lv, 2 : Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Aggæi, i, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum : comedistis, et non estis satiati : bibistis, et non estis inebriati : operuistis vos, et non estis calefacti : et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.

Videtur ergo secundum litteram istam, quod laborans pro temporalibus male facit. Matth. vi, 31 et 32 : Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus ? Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Adhuc, Matth. x, 10, reprehenduntur qui peram portant, et sacculum.

Ad hoc dicendum, quod Dominus non intendit quod inertiæ studendum sit : sicut quidam male intelligentes locum hunc, dixerunt : sed cibum qui non perit operatur omnis ille, qui intentionem spiritualium ad lucrum temporale non refert, sicut illi qui Dominum sequebantur ad hoc quod corporaliter pascerentur. Qui autem laborem corporalem per intentionem refert ad spiritualia, hic operatur cibum qui non perit. Et secundum hunc intellectum loquitur Dominus.

Quod autem objicitur : Nolite solliciti esse, jam super Matthæum et Lucam est solutum. Quia interdicit ibi sollicitudinem suffocantem spiritualia, et non interdicit sollicitudinem provisionis necessariorum. Labor ergo, ut dicit Hieronymus, exercendus est, sollicitudo tollenda. Tamen Dominus pro certo non hic loquitur nisi de eis qui superflua ad temporalia referunt. Illi enim tam in spiritualibus, quam corporalibus cibum operantur qui perit : quod non est faciendum.

« Sed qui permanet in vitam æternam. »

Hic autem cibus est verbi Dei, pro cujus devotione sequi debuerant. Isa. xl, 8 : Verbum Domini nostri manet in æternum. Joan. xv, 16 : Fructus vester maneat. Ad Roman. vi, 23 : Gratia autem Dei vita æterna. Cibus ergo verbi et cibus gratiæ est qui permanet in vitam æternam. Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. Panis scilicet gratiæ, et aqua sapientiæ in doctrina verbi veritatis.

« Quem Filius hominis, » de thesauro Patris, « dabit vobis. » Ille enim, sicut dicitur, Matth. xxiv, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus, etc. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat Filium hominis, qui pinguibus medullatis suos pascit.

Hoc est ergo quod dicit.

« Hunc enim Pater signavit Deus. »

« Hunc enim, » Filium hominis, « Deus Pater signavit, » hoc est, plenitudine suæ divinitatis, ad hoc ut pascat, ab aliis distinxit. Ipse enim habet unde pascat : alii autem non habent nisi ab ipso accipiant. Ad Hebr. i, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Aggæi, ii, 24 : Ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Sic ergo habetur cibus iste a Christo.

  1. « Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? »

  2. « Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. »

Hic incipit determinare de opere cibi spiritualis in speciali.

Et dividitur hæc pars in duas : in qua[256]rum prima tangit de opere quo acquiritur hic panis : in secunda autem, ostendit hunc panem per suppositum, ibi, ℣. 48 : « Ego sum panis vitæ. »

In prima harum dicit tria : in quorum primo tangitur opus quo cibus acquiritur : in secundo, certitudo operis illius exponitur : in tertio, desiderium ad cibum illum accenditur.

In primo horum dicit adhuc duo, scilicet, quæstionem de opere, et determinationem operis

Dicitur ergo : « Dixerunt ergo ad eum, » Judæi volentes ad cibi corporalis operationem Christum provocare : « Quid faciemus ? » Psal. vi, 6 : Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?

« Ut operemur opera » bona « Dei, » hoc est, Deo accepta, propter quæ nobis semper det cibum sine corporali labore. Simile habetur, Luc. xviii, 18 : Quid faciens vitam æternam possidebo ? Marc. x, 17 : Quid faciam ut vitam æternam percipiam ? Matth. xix, 16 : Quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? Ita isti opera Deo accepta, propter quæ cibum sine labore Deus concederet, petebant. Dicit quidem Salomon, Proverb. xii, 11 : Qui operatur terram suam satiabitur panibus. Sed isti sine labore manuum inertiam sequentes, satietate potiri desiderabant : contra hoc quod dicitur, II ad Thessal. iii, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. I ad Thessal. iv, 11 : Operamini manibus vestris, sicut præcepimus vobis. Hoc enim non est contrarium ei quod est : « Operamini non cibum qui perit 22 : » dummodo labor referatur per intentionem ad spiritualia.

« Respondit Jesus et dixit eis. »

Hic determinat opus.

« Hoc est opus Dei, » hoc est, quod acceptat Deus, « ut credatis in eum, » hoc est, credendo tendatis in eum. Ad hoc autem quinque exiguntur : ut scilicet veritati assentiatur, ut fides per dilectionem operetur, ut forma virtutis opus fidei informetur, ut de credito cum discretione cogitetur, ut consilium divinum in his credens admiretur.

De primo dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hoc autem fit per assensum veritatis.

De secundo, ad Galat. v, 6 : Fides quæ per charitatem operatur.

De tertio, Jacobi, ii, 18 : Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Et, ibidem, ℣. 20 : Fides sine operibus mortua est. Hoc enim intelligitur de operibus virtutis.

De quarto, Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hæc enim notitia consistit in cogitatione, et scientia crediti in articulis fidei.

De quinto et ultimo, Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum.

Hoc enim est in visu consilii divini, quod hanc viam salutis per fidem invenit.

Sic ergo opus Dei est, ut credatis in eum « quem ille misit. » Ad hoc enim misit, ut in ipsum crederetis. Joan. iii, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat. Ad Hebr. xi, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Et addit Gregorius : « Quinimo displicere necesse est. »

Videtur autem non esse opus necessarium, sed fides sola. Ad Roman. iii, 28 : Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. Adhuc, ad Roman. iv, 6 : David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus 23. Et loquitur de credentibus.

Ad hoc autem dicendum, quod opus proprie differt ab actu, et facto, et labore, sicut notavimus alibi. Opus enim est [257] quod opem præstat : et hoc est virtutis vel practicæ, vel intellectualis. Actus autem sunt effectus, vel effectiones formales in quolibet, sicut hominis ratiocinari, et intellectus intelligere, et hujusmodi. Facta autem sunt extrinsecus facta super materiam, vel circa materias exteriores. Sed labor est quod fit cum difficultate ejus qui facit, et lassitudinem inducit. Et ideo si proprie sumatur opus, tunc credere est opus, et actus fidei. Tamen aliquando opus large sumptum ponitur pro actu, et facto, et labore.

Ad hoc autem quod objicitur, quod non est opus legis. Dicendum, quod hoc verum est : quia legis opus consistebat in extrinsecus operatis, sicut in hirco immolato, vel agno, et hujusmodi. Credere autem est intrinsecum opus, sine quo numquam fuit justitia. Eodem modo dicendum ad sequens : quia sine talibus legis operibus Deus accepto propter fidem fert et donat justitiam.

Adhuc autem objicitur : quia, Jacobi, II, 20, dicitur, quod fides sine operibus mortua est. Et Glossa ibidem dicit, quod per opera reviviscit. Ergo videtur insufficienter loqui, cum dicit, quod « hoc est opus Dei, ut credatis in eum : » quia etiam exteriora opera oportet habere. Propter hoc dixerunt antiqui dicentes, quod opus est operans, et opus operatum. Opus operans est quod est in operante virtutis opus, vel a virtute elicitum, vel quod est essentialis actus virtutis : et sine illo nihil valet virtus ad salutem. Opus autem operatum est extrinsecum factum quod apothelesma vocant Sancti, sicut operatum legis est sacrificium factum, vel circumcisio facta, vel tale aliquid. Et sine illo bene justificat fides cum operibus virtutum interioribus.

Hoc est ergo illud quod dicit : « Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. »

  1. « Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? quid operaris ?

  2. Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cœlo dedit eis manducare. »

Hic exquiritur certitudo operis quo spiritualis cibus acquiritur.

Dividitur autem in duos paragraphos : in quorum primo ponitur petitio certitudinis, et subinfertur opinio erroris : in secundo autem removetur deceptio erroris, et subinfertur doctrina veritatis.

In primo dicit tria. Petitur enim signum veritatis, provocatur Christus ad exhibendum signum certitudinis, et quia intendebant cibum alienum, ideo tertio provocatur ad signum faciendum quod deserviat gulæ et otiositati.

Dicit ergo : « Quod ergo tu facis signum ? » Propheta enim hoc quod dicit, signis probare debet : et ideo dicunt : « Quod ergo tu facis signum ? » I ad Corinth. I, 22 : Judæi signa petunt. Moyses enim cum signis primo ostendebat quod sibi esset credendum.

« Ut videamus » illud signum, « et credamus tibi, » si verbum Dei in ore tuo sit verum. III Regum, XVII, 24 : In isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

« Quid operaris ? »

Provocatio est. Quasi dicerent : Nihil est quod operaris : hordeaceis enim panibus pascere semel, valde parum est.

« Quid » ergo « operaris ? » Parum enim est. Sed cogita quod magnum aliquid facias. Antiqui enim magna fecerunt. Opera enim tibi dare debent testimonium. Joan. X, 25 : Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me.

« Patres nostri manducaverunt manna in deserto. » [258]

Ac si dicant : Da cibum perpetuum, quia antiqui exhibuerunt cibum per totam viam deserti per quadraginta annos : tu autem una vice tantum. Exod. xvi, 15 : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

« Sicut scriptum est. » Psal. LXXVII, 25 : Panem Angelorum manducavit homo. Item, ibidem, ℣℣. 23 et 24 : Januas cœli aperuit eis, et pluit illis manna ad manducandum. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

« Panem de cœlo dedit eis manducare. » Exod. xvi, 8 : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras. Cœlum autem hic secundum intentionem istorum vocatur cœlum aereum, ut dicit Chrysostomus : quia de aere panis ille cecidit supra castra eorum : quia ad litteram cum rore descendit. Et ros quidem fuit. Et mane quando ros jacuit colligebatur. Et post horam roris quando sol accensus fuit, liquefactus fuit panis. Et ita intendunt provocare Dominum ad similia faciendum.

  1. « Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dabit vobis panem de cœlo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc. »

Hic removet errorem, et inducit ad veritatem. Illi enim per hoc quod Moysen fecisse hoc credebant, Moysen Christo præferre volebant.

Et ideo dicit : Amen, amen dico vobis. » Duplex confirmatio aufert errorem, et inducit veritatem.

« Non Moyses, » qui minister fuit, « dedit vobis panem de cœlo : » quia et illius panis non nisi minister fuit, et ille panis de cœlo vero non fuit. Sed ille qui signatur per istum, ille est de cœlo Trinitatis. Sed contra, I ad Corinth. x, 3 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Sed responsio ad hoc est, quod illi spiritalem escam manducaverunt, non in re, sed in figura. Et illi qui inter eos hanc figuram intellexerunt spiritualiter, panem de vero cœlo manducaverunt.

« Sed Pater meus, » qui est in cœlo Trinitatis. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cœlis.

« Dat vobis, » spiritualiter, « panem verum, » hoc est, vere ad vitam æternam reficientem, « de cœlo, » scilicet Trinitatis : quia dedit vobis me, qui cibus sum in vitam æternam vegetans : per hoc quod sum Verbum, id est, vera veri Patris notitia. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in, etc. Est enim panis Sacramenti qui spiritualiter vegetat hominem, et omnia spiritualis vitæ deperditæ in nobis restaurat. Psal. ciii, 1 : Panis cor hominis confirmat.

Dicitur autem panis verus propter sex causas : quarum tres sunt tres veri panis effectus : quorum unus est quod sedat esuriem quæ est ex defectu spirituali. Psal. xvi, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua. Secundus est, quod restaurat deperditum. Et sicut deperditio inducit debilitatem, sic instaurando inducit confirmationem. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Tertius est, quod continuat vitam. Et sic iste panis continuat ad vitam æternam. III Regum, xix, 8 : Ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Quarta causa est, quia panis ubique in omni parte sua est ejusdem generis cibus. Et similiter Christus in omni gratia sui cibus est fidelium. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus. Quia panis [259] ille ad intellectum relatus, in omni gratia sua cibus est fidelium. Quinta causa est, quia absconditus est cibus ille, nec exterius-rius, sed in spiritu videtur. Apocal. ii, 17 : Dabo ei manna absconditum..., quod nemo scit nisi qui accipit. Sexta causa est, quia ad veritatem vegetat spiritus, et ad minoritatem animalitatis. Psal. cXLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te. Item, Psal. LXXX, 17 : Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Hic enim panis cibat vere, cujus vegetatio non transit, sed permanet in vitam æternam : quia nos membris Christi incorporat, et dulcedine deitatis delectat. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus in Christo, omnes qui ex uno pane participamus. Sic ergo est panis verus, non quidem veritate panis naturaliter, sed veritate vegetationis : quia vegetat ad divinum esse et æternum.

Et hoc est quod subdit :

« Panis enim Dei est, »

Scilicet panis verus veritate quæ dicta est : « qui de cœlo » Trinitatis « descendit, » dum factus est homo, et cibus hominis. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrere fugienti. Terra Austri terra luminis est, et caloris. Luminis in veritate, et caloris in charitate. Et hi sunt cœlestes, qui terram istam inhabitant, et cum panibus æternæ refractionis nobis occurrunt in pane uno sacramenti : qui candidus est veritatis puritate, et decoctus charitatis calore.

« Et dat vitam mundo. » In hoc enim differentia est materialis panis ad panem spirituale : quia panis materialis mutatus in carnem et sanguinem, a nobis accipit vitam : panis autem spiritualis nos ad se mutans, dat nobis vitam suam. Unde dictum est Augustini : « Cresce, et manducabis me, nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, etc.

« Dixerunt ergo ad eum. »

Hic elevat ad hunc panem (quamvis non intellectum) audientium desiderium.

Dicunt ergo : « Domine. » Chrysostomus : « Dominum confitentur audientes quia de thesauro Patris panem exhibiturus esset cœlestem, et putantes hunc carnalem esse in cujus refectione otiosam et marcidam agerent vitam. »

« Semper da nobis, » non ad unum tempus, ut sine sollicitudine et labore vivamus, « panem hunc, » sicut Samaritana adhuc carnalis dixit, Joan. iv, 15 : Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Sed Deus hoc non vult : sed vult ut homo laboret pro cibo suo, ne inertia dissolvatur. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis.

  1. « Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in æternum.

  2. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis. »

Hic determinat per suppositum hunc panem.

Dicit autem hic tria : in quorum primo panem illum in omnibus figuris antiquis signatum determinat : in secundo, incredulitatem hoc non credentium redarguit : in tertio, viam ad hunc panem veniendi declarat.

Dicit ergo : « Ego sum panis vitæ. » Panis vitæ ex corpore vivifico habet refractionem : ex anima, redemptionem : et ex deitate habet vitæ beatæ saporem. Sic enim panis qui est Christus a manibus sapientiæ æternæ tamquam ex tribus satis confectus est. Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. Cinis autem sub quo [260] coctus est panis iste, est cinis mortalitatis et humilitatis hujus. Matth. xiii, 33 : Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. Fermentum est charitas Dei ad nos, quæ sub dictis satis est absconsa, donec totum calore charitatis penetratum est, præbeat (ut diximus) corpus in cibum, animam in pretium, et deitatem in condimentum. Psal. cXLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te.

« Qui venit ad me non esuriet. »

Quomodo enim esuriet qui omnium bonorum in se habet abundantiam, et nullius rei defectum? Apocal. vii, 16 : Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus.

SED CONTRA hoc videtur quod dicitur, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient. Sed ad hoc dicendum, quod duplici de causa surgit esuries spiritualis. Est enim fames desiderium, ut cibus spiritualis non habitus habeatur : et sic non esurit qui ad panem vitæ pervenit. Et iterum fames sive esuries ut jam habitus cibus continuetur : et sic continuo esurit qui ad panem vitæ pervenit. Et sic loquitur Ecclesiasticus. Quod autem hic dicitur : « Qui venit, » intelligitur sic : Quod ille venit qui continuo illi pani appropinquat per fidei devotionem, per spei protensionem, et per charitatis unionem, et per assimilationis incorporationem, et per internam dilectionem. De venientibus per fidei devotionem dicitur in Psalmo xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, et facies, etc. Fidei enim est illuminare, et certa veritas cui fides innititur non permittit confundi. De venientibus per spem et æternorum exspectationem, ad Philip. ii, 13 : Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Et supra, ℣. 12 : Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum. Hæc est enim protensa spes, quæ semper sequendo se protendit ut comprehendat. De appropinquantibus per dilectionem ut dilectionis unionem, Cantic. i, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Panis enim iste, quia omni pinguedine unctus est, hujus unctionis odor venit ad diligentem. Numer. xi, 8 : Manna erat saporis panis oleati. De appropinquantibus per internum saporem, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, etc. Sic enim trahitur ad panem vitæ.

« Et qui credit in me, etc. »

Credens assentit primæ veritati propter se, et super omnia. Et hoc est, ut dicit Dionysius ad Apollophanem, dare veritati manus. Qui autem dat veritati manus, ducitur a veritate : et hic non errat. Unde Dionysius : « Dedisti veritati manus, et falsitatis et erroris nexibus es absolutus. » Hic enim est de quo dicit Psalmista, Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, etc. Hic enim qui sic credit, intus veritate jam pascitur, dulcedine veritatis afficitur : et dicit : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua24, etc. Unde Glossa : « Qui credit in me, et comedit. » Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus : non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Qui enim charitate veritatis pascitur, dulcedine veritatis afficitur : et hujus veritatis lucerna, in nocte falsitatis et erroris non exstinguitur.

Et hic sic nutritus pane vitæ, qui de ore Dei procedit, « non sitiet. » Glossa : « Idem est non sitiet, et non esuriet : utroque enim verbo æterna signatur satietas. » Sed est intelligendum quod triplex est sitis. Una quidem, quando cibus indigestus ex stomacho fumat ad viam æsophagi et pectoris, et exsiccat illas vias. Et hæc sitis quanto plus bibitur, tanto magis invalescit : nec sedatur nisi [261] per somnum, et digestionem. Et hæc sitis similis est desiderio carnalis delectationis, qui quo plus hauritur, tanto plus sititur. Joan. iv, 13 : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Et Poeta :

Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.

Alia causa sitis est cibi siccitas et soliditas, qui per membra non decurrit nisi humore fluere incipiat. Et hæc est sitis naturalis quæ potu dulci et delectabili sedatur. Et huic similis est sitis consolationis Spiritus sancti et justitiæ : quia sine dulcedine ejus, cibus virtutis non reficit, et per membra animæ non discurrit. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter, etc. II Regum, xxiii, 15 : O si quis daret mihi potum aquæ de cisterna quæ est in Bethleem! Hoc est, de refrigerio consolationis, quæ est in domo panis, hoc est, in Christo a quo fluit consolatio Spiritus sancti.

Tertia causa sitis est membrorum omnium a proprio nutrimento destitutio, quæ non sedatur nisi bono cibo membris exhibito. Et hæc sitis est cui per metaphoram ista sitis comparatur, et est virtutis esuries. Et ideo dicit Glossa quod idem est esurire et sitire. Tamen in destitutus et arefactis, citius subvenitur membris per liquidum quam per siccum : ideo natura in illis sitit citius quam esuriat. Et sic est in pane veritatis soliditas virtutis quæ pascit, et liquiditas veritatis quæ infundit et potat. Et ideo ad virtutem est esuries, et ad veritatem est sitis. Et hac siti Christus videns se membris suis destitui, cum ex timore fugerent, dixit, Joan. xix, 28 : Sitio. Et, sicut dicit Augustinus, incorporavit sibi latronem ad membrorum confortationem. Isa. xxi, 14 : Occurrentes sitienti ferte aquam. De istis duabus aquis dicitur, Joan. iv, 13 et 14 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiæ salutaris potavit illum. Isa. xxxiii, 16 : Panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

« Sed dixi vobis, etc. »

Ecce incredulorum redargutio. Marc. xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis,

« Quia et vidistis me, et non creditis. » Videre Christum in corporali visione non prodest ad fidem. Et de hac non loquitur hic : sed de visione interiori, causata ab exteriori. Videbant enim exterius opera quæ nemo alius fecit, sicut dicitur, Joan. xv, 24 : et ex hoc visu potentiam divinam in eo latentem viderunt, per interiorem mentis considerationem : vel de facili videre potuerunt. Joan. iii, 2 : Nemo potest hæc signa facere, etc. Joan. ix, 32 et 33 : A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Videbant sicut sæpæ diximus modum in istis : quia non clave utebatur, sed faciebat sicut potestatem habens : non per supplicationes, vel exorcismos, sed in plena potestate divina. Propter quod hæc opera digitum Dei vocabat25. Per hæc enim, infallibilia indicia viderunt et cognoverunt.

SED CONTRA hæc objicitur, I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Act. iii, 17 : Fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed ad hoc dicendum, quod principes sacerdotum, et scribæ in lege doctissimi, ex his quæ dicta sunt, vel cognoverunt vel cognoscere potuerunt eum. Quia etsi humilitate carnis obumbrata videretur esse divinitas, tamen fulgebat in modo operum, et in ipsis operibus : et sic de facili vincibilis erat ignorantia ex carne causata : et ideo imputandum erat eis si non [262] cognoverunt. Et quod dicitur de Apostolo et de Actibus, dicendum, quod quidem ignoraverunt, hoc est, perfectam de ipso cognitionem habuerunt velatam, sicut diximus, et ideo remedio pœnitentiæ peccatum eorum purgari poterat. Tamen viderunt et cognoverunt, sicut hic dicitur : quia infallibiliter ostendebat se illis. Ipsi autem avertendo se ab eo, viderunt, et ideo imperfecte cognoverunt : et hujus imperfectionis causa ipsi fuerunt. Avertens enim se per indignationem et indevotionem, videt quidem, licet imperfecte figit oculum quem avertit. Et hoc modo dicitur hic, quod viderunt eum. Et de talibus dicitur in Psalmo xciv, 10 : Offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. Et ideo proximum quidem viderunt : sed avertentes se ab ipso, figere oculum non curaverunt. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.

Sed adhuc objicitur de hoc quod dicit Augustinus, quod fides est earum rerum quæ non videntur. Et sic videtur non bene dicere : « Et vidistis me, et non creditis. » Sed ad hoc dicendum, quod fides, per assensum quem habet, est invisibilium : sed per inducentia ad fidem, est visibilium, et audibilium, et generaliter sensibilium. Et hoc modo loquitur hic : et ideo improperat dicens : « Et non creditis, » cum tot inducentia ad fidem habetis. Joan. xx, 29 : Quia vidisti me, Thoma, credidisti, etc. Joan. ix, 36 et seq.: Quis est, scilicet Filius Dei, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. Hi autem penitus indevoti, et viderunt eum indicio infallibili suæ deitatis, et non crediderunt. Joan. i, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Ibidem, v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Joan. iii, 11 : Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur : et testimonium nostrum non accipitis.

  1. « Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. »

Hic incipit ostendere vias veniendi ad illum, quem verum panem vitæ esse ostendit.

Dicit autem hic tria : in quorum primo ostenditur quis venit : in secundo, quam benigne venientem suscepit : tertio, causam illius susceptionis diligenter describit.

Dicit ergo : « Omne quod dat mihi Pater. » Pater enim est qui paterno affectu dat gratuito, et dat Filio per generationem quem diligit sicut seipsum. Pater autem ideo pater est, et vocatur : quia paterno Spiritu format Filium ad similitudinem Patris. Hoc enim fieri non potest nisi Spiritu paterno formetur affectus ad Patris veram innovationem. Spiritus autem Patris æterni, est Spiritus idem Filii, plenitudine copiæ manans ex ipso : et ideo in Spiritu illo cognoscitur quia Pater est Filii pater, et in Spiritu cognoscitur quod Pater Deus est Filii Dei Pater. Ad Galat. iv, 6 : Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Ad Roman. viii, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritui nostro quod sumus filii Dei : si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Luc. xi, 13 : Pater vester de cœlo dabit Spiritum bonum petentibus se. Sic ergo in hoc Spiritu dat : et quidquid dat, in hoc Spiritu dat. Et in hoc Spiritu omne quod dat Pater Filio per æternam electionem et præsentem inspirationem « venit ad me, » hoc est, ad Filium, quia Patris donum fluit ad Filium, et in ipso Spiritu (qui donum est) Filius cognoscitur naturalis esse Filius Patris, qui eumdem spiritum non ad mensuram accepit. Unde Glossa : « Veniet ad me, » hoc est, per fidem mihi unitur. » Et alia Glossa : « Pater trahit ad Filium illos, qui ideo credunt in Fi[263]lium, quia credunt eum Patrem habere Deum. »

« Et eum qui venit ad me, etc. »

Tangit benignam hic susceptionem. Eum enim qui venit passibus fidei, et virtutum profectu, et fructu bonorum operum. Venit autem ille, et pervenit, qui fidei cognitione percipit quod est Deus Dei Filius, qui virtute se sibi per mansionem conjungit, qui fructu operum non vacuis manibus accedit. Hic est de quo dicitur, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Sic enim venit qui cum Christo unus Spiritus efficitur.

Eum ergo qui sic venit « non ejiciam foras, » quia ille, sicut dicit Glossa, manebit in secreto beatitudinis. De qua, Matth. xxv, 21 : Intra in gaudium domini tui. Quinimo inducam interiora secretorum. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? Foris enim stant qui ad familiam domus non pertinent, et qui non communicant. Isa. lvi, 5 : Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Hic enim mecum cœnabit in pane vitæ. Apocal. iii, 20 : Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Omnis ergo talis introducitur in convivium meum.

  1. « Quia descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est enim voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. »

Hic ponit horum quæ dixit causam.

Dicit autem hic tria : in quorum primo tangit causam. Sed quia causa est voluntas paterna, ideo specificat secundo voluntatem paternam. Tertio autem ostendit quo merito venitur ad illam.

Dicit ergo : « Quia descendi, » ideo non ejiciam foras mihi hærentem humilem, « de cœlo, » secundum naturæ servilis assumptionem, secundum status humilitatem, secundum fortunæ paupertatem, secundum humanam reputationem, secundum asperitatis laborem, secundum exsilii tædiosam peregrinationem, et secundum redemptionis difficultatem. De naturæ servilis assumptione dicitur, ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De status humilitate dicitur, Isa. liii, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus, unde nec reputavimus eum. Et, ibidem, ℣℣. 2 et 3 : Vidimus eum..., despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, etc. De fortunæ paupertate, Psal. cviii, 22 : Egenus et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est intra me. De hominum reputatione, I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ita quod homines nos reputant esse tales, qui expurgandi essent de mundo. De asperitate laboris, Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ, etc. De exsilii tædiosa peregrinatione dicitur, Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, etc.! De redemptionis difficultate, Luc. i, 68 : Fecit redemptionem plebis suæ.

Sic ergo « descendi de cœlo, » cœle[264]stia terrenis ingerens. Omnes autem divitias cœli asportavit. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.

Sic ergo « descendi de cœlo, » visibilis factus in terra, ut dicit Glossa, ut humilem Deum sequatur ille, quem puderet sequi hominem humilem.

« Non ut faciam voluntatem meam » discretam : quæ si præiret voluntatem Patris, mea esset, et mala, et propria. Omnis enim voluntas quæ præit voluntatem Patris, propria est, et mala.

« Sed voluntatem ejus qui misit me, » scilicet Patris : et ideo merito sua voluntas præit voluntatem meam. Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ad Hebr. x, 36 : Voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem. Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tuas, etc.

« Hæc est enim voluntas ejus qui misit me, Patris, etc. »

Specificat hic voluntatem Patris etiam in Filii missione : quia Pater in illa missione bona cogitavit de nobis. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, cogitationes pacis et non afflictionis. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, etc. I ad Thessal. iv, 3 : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

« Ut omne quod dedit mihi, » ab æterno eligendo, et secundum præsentem justitiam vocando ad me. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam. Joan. xvii, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

« Non perdam ex eo » aliquid quod datum est : quia ex me conservatur. Et si perditur, ipse perdit seipsum. Osee, xiii, 9 : Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Joan. xvii,

12 : Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

« Sed resuscitem illud, » etiam in eo quod corporaliter periit, « in novissimo die, » quando commune erit omnium judicium. Unde quod non perdo in anima, fit prima resurrectione : quod resuscito in die novissimo, fit resurrectione secunda : sicut dicit Glossa. Luc. xii, 7 : Capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Ad Roman. viii, 11 : Qui suscitavit Christum a mortuis,... vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ad Philip. iii, 20 et 21 : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum qui reformabit corpus, etc.

« Hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me, etc. »

Hic tangit meritum, quo ad bonam Patris voluntatem pervenitur. Psal. l, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. Isa. LXII, 4 : Vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te.

« Ut omnis qui » oculo interioris cogitationis « videt Filium, » eum per opera Filium Dei recognoscens. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

« Et, » ex tali visione, « credit in eum, » assentiens veritati : et per amorem tendens in ipsum, « habeat vitam æternam, » indeficientem in fonte suo hauritam, et totam simul, et perfecte possessam, ut dicit Boetius. I ad Corinth. xv, 54 : Absorpta est mors in victoria. Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit. I ad Corinth. xv, 26 : Inimica destruetur mors. Joan. xiv, 19 : Ego vivo, et vos vivetis.

« Et eum » talem sic credentem, « ego resuscitabo. » Quamvis enim Pater resuscitet, et Spiritus sanctus, tamen ego per meam resurrectionem causa ero resurrectionis suæ. Et, sicut dicit Augusti[265]nus : « Christi resurrectio causa est efficiens nostræ resurrectionis. » Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. I ad Thessal. iv, 13 : Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt, etc.

« In novissimo die, » quando lux hujus mundi obtenebrabitur, et incipiet claritas vitæ æternæ. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

  1. « Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. »

Hic incipit hujus doctrinæ secunda pars, in qua compescitur murmur exortum de doctrina.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima ponitur exorta Judæorum murmuratio : in secunda autem ad murmur facta a Domino responsio, ibi, ℣. 43 : « Respondit ergo Jesus. »

In prima duo dicuntur, scilicet, quod murmurabant, et de quo.

Dicit ergo : « Murmurabant ergo Judæi. » Murmur, ut dicit Ambrosius, est occulta detractio. Detrahebant ergo veritati sermonis, et murmurabant occulte. Quia adhuc recens erat miraculum de multiplicatione panum, nec aperte sermoni contradicere audebant. Sapient. i, 11 : Custodite vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detracione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. Ad Roman. i, 29 et 30 : Susurriones, et detractores, Deo odibiles.

« De illo, quia dixisset, » scilicet Jesus. Ecce de quo murmurabant.

Et tanguntur duo, scilicet, de quo murmurant, et modus murmuris.

« Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : » quod etiam totius ante habitæ doctrinæ fuit fundamentum :

« Ego sum panis vivus, » intus reficiens, « qui de cœlo descendi. » Murmurabant autem maxime de ista parte quod dixit : « Qui de cœlo descendi : » de cœlo dicens suam originem esse, cum ipsi suam originem humilem in terra, et a terra cognoverunt. Joan. iii, 31 : Qui desursum venit, super omnes est. Ibidem, xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Joan. viii, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum.

  1. « Et dicebant : Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? Quomodo ergo dicit hic : Quia de cœlo descendi ? »

Tangit modum murmurationis.

Et dicit duo, scilicet, originem terrenam, et ex hoc impossibile esse quod dixit. « Nonne, etc. » Quærit unus ab alio ut ex communi omnium notitia magis impossibile quod dixit appareat.

« Nonne hic est Jesus, » quem novimus nomine ? quamvis significatum et effectum nominis non cognoverunt. Sed hoc nomen putabant esse terrenum, et ab hominibus impositum, non ab Angelis, et annuntiatum, et ab æterno sibi innatum. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis.

« Filius Joseph. » Luc. iii, 23 : Ut putabatur filius Joseph : quia altor Christi fuit.

« Cujus nos novimus, » (hoc putative dixerunt) « patrem et matrem. » Matrem quidem veram noverunt, sed Patris nullam habuerunt notitiam veram. Et hujus causa tangitur, I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravata, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo [266] intelligat, et convertatur, et sanem eum.

« Quomodo ergo dicit, etc. »

Ac si dicant : Quomodo potest secundum veritatem dicere : « Quia de cœlo descendi, » cum terrena ejus origo contrarium attestetur nobis omnibus? Proverb. xviii, 2 : Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. Huic autem sermoni respondet Dominus, Joan. vii, 28 : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

  1. « Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem. »

Hic incipit responsio Domini.

Et habet duas particulas : in quarum prima ponitur responsio ad murmurantes, et in secunda ad murmurationem.

In prima responsione tria dicuntur, scilicet, murmurationis repressio, et quare murmurantes non veniant ad eum ostensio, et viæ per quam ad eum venitur declaratio.

Dicit ergo : « Nolite murmurare in invicem. » I ad Corinth. x, 10 : Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, etc. Eccli. x, 28 : Vir prudens et disciplinatus non murmurabit. Eccli. xxxiii, 5 : Præcordia fatui quasi rota carri. Glossa : « Quæ fœnum portat et murmurat. » Isa. xxvi, 16 : In tribulatione murmuris doctrina tua eis.

  1. « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in Prophetis : Et erunt docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam. »

Duo tangit, scilicet, quare ad eum non venitur, et quid utilitatis consequuntur venientes.

Dicit ergo : « Nemo, » qui ab humo factus est, « potest, » cum non sit in ipso nisi humi potentia. Joan. iii, 31 : Qui de terra est, de terra loquitur.

« Venire ad me, » qui de cœlo sum, « nisi Pater, » qui est in cœlis, « qui misit me, » per hoc quod incarnari præcepit, « traxerit eum. » Ac si dicat : Ideo per consensum fidei verborum meorum non venitis ad me, quia Pater meus vos non trahit. Tractus autem iste intelligitur tractus interior, qui fit duplici fune, scilicet, veritatis, et delectationis. Veritas quidem trahit intellectum ad consensum : sed delectatio trahit voluntatem per amoris vinculum. Dicitur autem Pater trahere, quia hoc de Filio revelat. Matth. xvi, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est.

Trahit autem Pater per Filium in revelatione veritatis. Et trahit ad Filium, quando per veritatem revelatam ad Filium fidei devotione acceditur. Trahit ad Filium per Spiritum sanctum, quando per amorem veritatis Verbi incarnati Filius diligitur. Trahit ad Spiritum sanctum per Spiritum, scilicet, quando per amorem Spiritus in donis suis percipitur. Et quia prima auctoritas missionis est in Patre, ideo Pater per appropriationem trahere dicitur. Sicut et in corporalibus primo dicitur trahere, qui primo ad se movet quod distat. Trahit autem Filius ad Patrem per modum inducentis : quia veritas revelata inducit ad Patrem. Trahit etiam Spiritus sanctus ad Patrem, quando amor in cordis desiderio docet et movet ad invocandum Patrem. Propter quod dicitur, ad Galat. iv, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, cla[267]mantem : Abba, Pater26. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans. Sic dicitur, Joan. xii, 32 : Omnia traham ad meipsum.

Sed objicitur : Si enim non veniunt nisi tracti a Patre, non videtur eis esse imputandum si non venerint : quia tracti non fuerunt. Sed ad hoc dicendum, quod isti obicem Spiritui sancto et Patri posuerunt. Quia cum fides sit ex auditu27, et ex sensibus (ut in antehabitis dictum est), ex his quæ viderunt, venire potuerunt, et tunc tracti fuissent. Et ideo sibi imputent si tracti non fuerunt. Cantic. i, 3 : Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum.

Et ideo sequitur :

« Et ego resuscitabo eum, »

Talem sic tractum ad me tamquam membrum, quod pertinet ad unitatem corporis mei, resuscitabo ad vitam gloriosam, « in novissimo die. » Quia sicut omnia membra mea Spiritu vivificantur, ita et uno Spiritu ad æternam vitam resuscitabuntur. Ad Roman. viii, 11 : Qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, etc. I ad Corinth. xv, 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur, etc. Joan. xi, 25 : Ego sum resurrectio, et vita, etc. Sic ergo patet causa quare ad ipsum isti murmurantes non veniunt.

Quæ autem sit via veniendi, ita ut sint inexcusabiles, aperit cum subjungit :

« Est scriptum in Prophetis, »

Non in uno, sed in multis. Eccli. xxxvi, 17 : Suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo Prophetæ priores. Sicut enim dicit Glossa : « Omnes Prophetæ uno eodemque Spiritu, licet diversa prophetarent, tamen ad idem ire intendebant. »

« Et erunt omnes docibiles Dei. » Ac si dicat : Si obicem non poneretis, docibiles essetis a Deo : sicut testantur Prophetæ, et per hanc doctrinam ad me traheremini. Jerem. xxxi, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum. Joel. ii, 23, ubi nos habemus : Dedit vobis doctorem justitiæ : ibi habet translatio Septuaginta : « Erunt omnes docibiles Dei. » Isa. liv, 13 : Ponam..... universos filios tuos doctos a Domino. Joel. ii, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ. Sic ergo in multis Prophetis scriptum est.

Si ergo vos non trahimini, vobis imputetis. Quia

« Omnis qui audivit a Patre, etc. »

Explanatio est ejus quod est, docibiles esse Dei, vel trahi a Patre. Quia omnis qui audivit auditu interiori, causato ab exteriori. Si enim audivissent auditu interiori ea quæ viderunt exterius et audiverunt, tunc scivissent quod a Patre omnia didicisset quæ fecit.

Et hoc est quod addit : « Et didicit, » quia interius oportet discere, et exterius audire, et generaliter percipere. Isa. xxviii, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? ablatatos a lacte, avulsos ab uberibus. Qui enim interius percipere sciunt, non infantilem doctrinam, sed quæ loquitur Spiritus, illi audiunt a Patre. Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Job, xxxiii, 16 et 17 : Aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia. [268]

Qui ergo sic interius didicit, « venit ad me » per fidei devotionem. Sicut ergo dicitur, Apocal. xxii, 17 : Qui audit, dicat : Veni. Qui enim audit Patrem sic vocantem, omnia sua invitat, et venit.

Sed ne credant quod exterius appareat Pater ut homo docens, ideo subdit :

« Non quia Patrem vidit quisquam, »

Perfecta comprehensionis visione, « nisi is, » Filius, « qui a Deo est, » per substantialem generationem, « hic, » consubstantialis existens, « videt Patrem. » Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. xi, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Pater enim trahens, non exterius apparet, sed interius revelans veritatem. Quamvis tamen invisibilis sit, tamen nemo credit veritatem in Christi dictis vel factis, nisi ipse docuerit.

« Amen, amen dico vobis, etc. »

Confirmatio est veritatis ex dictis. Quasi diceret : Ex quo enim ego vidi Patrem trahentem, et revelantem, certum est omne quod dico.

« Qui credit in me, » quia illum Pater trahit, « habet vitam æternam, » nunc in causa, et in futuro in effectu. Ad Roman. iv, 5 : Credenti in eum qui justificat impium, reputabitur fides ejus ad justitiam. Non ergo discredatis, quia ego sum panis vitæ, ex quo credentes in me vivifico.

Sic ergo terminata est responsio facta ad murmurantes.

  1. « Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. »

Hic est responsio facta ad murmurationem.

Habet autem tres paragraphos : in quorum primo panem veræ vitæ distinguit a pane figurali : in secundo, manifestat hunc panem per originem et per operationem effectus proprii : in tertio, declarat eumdem per veritatem suppositi et signati proprii corporis sui.

In primo horum tria dicit secundum quod ipse est panis, et quod deficit ab ipso panis figuralis, et quod in ipso invenitur veritas omnium quæ deficiunt in figura.

Dicit ergo : « Ego sum panis vitæ : » quia vere facio vitæ effectum.

Quod ut melius intelligatur, sciendum quod panis qui vere panis est, panis est de frumento : et hic quatuor facit vitæ opera. Conservat enim vitam, incorporatur membris, fortissime adhæret, et inter grana propter suæ substantiæ puritatem naturæ magis convenit. Et primum Christo convenit. Secundum autem ei non convenit : quia nos Christo (et non ipse nobis) incorporamur. Unde dictum est Augustini : « Non tu me mutabis in te, etc. » In hoc tamen simile est : quia ipse nobis unitur, ut dicit Hilarius, naturæ suæ assumptæ unitione. Joan. xvii, 21 : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te : ut et ipsi in nobis unum sint. Sic enim adhæremus Domino. Deuter. iv, 4 : Vos, qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. De puritate autem substantiæ. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus. Non enim secum est unus panis, qui secum puritate non convenit. Sic ergo est panis vitæ, quo vitam sui spiritus participamus, quo totum vivificatur eorum qui corpus participant. Eccli. xv, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus, etc. [269]

« Patres vestri, etc. »

Distinguit hunc panem a pane figurali.

Et ideo dicit : « Patres vestri, » non tam carne quam infidelitate, « manducaverunt manna, » quod hunc panem figuravit, et non intellexerunt : « et » ideo « mortui sunt in deserto, » utraque morte, carnali et spirituali. Psal. LXXVII, 30 et 31 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Numer. xi, 34, Judæi mortui sunt in sepulcris concupiscentiæ28.

« Hic est » verus « panis, » non figurativus, « de cœlo » Trinitatis, non aereo, « descendens. » I ad Corinth. x, 16 : Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est ? Unde verus panis hic præponitur figurali pani de cœlo Trinitatis descendens. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Verus enim panis dicitur quadrupliciter, scilicet, veritate effectus primi, et veritate effectus sacramenti, et veritate effectus nutrimenti, et veritate formali.

Veritate effectus primi : sic Filius Dei Verbum increatum, dicitur verus panis : quia veritatem facit effectus, qui est confortare. Hoc enim quod faciat panis, accepit a veritate prima. Psal. ciii, 15 : Panis cor hominis confirmat.

Veritate autem sacramenti panis, est panis sub quo continetur corpus Christi. Ille enim veritatem continet sacramenti, et ideo sacramentum dicitur veritatis : et de hoc dicit : Hic est panis verus qui de cœlo descendit.

De veritate autem effectus nutrimenti, sic aliquando gratia sacramentalis dicitur panis, in his qui spiritualiter manducant panem Christi : quia spiritualiter manducans, vere manducat : quia vere ad vitam reficitur. Sacramentaliter autem manducans aliquando istam non habet refectionem : sed aliquando, ut dicit Augustinus, usque ad sacramenti perceptionem manducat, et non usque ad perceptionem rei sacramentalis. Unde Augustinus : « Ut quid paras dentem, et ventrem ? Crede, et manducasti. » Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter accepta vita sunt.

Panis autem in veritate formæ panis, est panis quem dentibus atterimus, qui corpus vegetat ad vitam mortalem. Tribus ergo veritatibus primis et maxime in primo sensu dicitur hic : « Hic est panis de cœlo (Trinitatis) descendens. » I ad Corinth. xi, 23 et 24 : Accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum. Psal. LXXVII, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

« Ut si quis ex ipso manducaverit, »

Spiritualiter, ut dicit Glossa, intus in corde intelligendo, et amando : « non moriatur, » morte æterna, quantum est de virtute sacramenti : quia si per se aversus cadat a virtute sacramenti ut Judas, morietur, qui non ex defectu vegetationis sacramenti, sed ex peccato proprio aversus mortuus est æternaliter : quia in spiritu corpus Christi vegetante non remansit. Joan. vi, 58 : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

  1. « Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendit, »

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. » [270]

Declarat hic hunc panem a proprio effectu dicens : « Ego sum panis vivus, » hoc est, vivificans, a quo vita fluit in omnes sumentes, « qui de cœlo descendi, » a quo non descendit nisi vivum. Cœlum enim vitæ principium est universis : quia omnia in cœlo vivunt, et in cœlis est vita beata. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.

« Si quis manducaverit ex hoc pane, »

Sacramentali et spirituali manducatione, « vivet in æternum, » quantum est de effectu panis manducati, quia ille vivificat in æternum vita gloriæ : quia id quod nunc in specie sacramenti gerimus in gratia, aliquando rerum veritate capiemus. Quia sicut nunc Christum sumimus hic invisibiliter in specie sacramenti, ita influet se nobis aliquando in veritate dulcedinis suæ deitatis, sicut dicit beatus Dionysius. Isa. LXVI, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Luc. xxii, 30 : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.

« Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. »

Declarat hunc panem per significationem suppositi, quæ est res et sacramentum in Eucharistiæ sacramento, dicens : « Et panis, » hoc est, signatum per panem, « quem ego, » ut summus Sacerdos, de quo in Psalmo cix, 4, dicitur : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.

« Dabo » ei spiritualiter manducanti, supple et sacramentaliter manducanti, quia « caro mea est, » latens sub specie panis. Genes. xiv, 18 : Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei, etc.

« Pro mundi » totius « vita, » sufficienter : et si non efficienter efficit in quibusdam, culpa est eorum. Luc. xxii, 19 : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur29. Hoc enim sacramento nos sibi Christus univit, et sic spiritui vitæ conjunxit : ut spiritu vitæ omnes vivificemur. Unum enim corpus uno spiritu Christi vivificatur. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, et unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus.

Sic ergo de pane vitæ determinatum est.

  1. « Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? »

Hic tangitur pars tertia, inducta contra litigium Judæorum.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima tangitur Judæorum litigatio : in secunda autem, litigii sedatio per sapientiæ responsionem.

In prima duo dicuntur, scilicet, lis, et de quo litigabant.

Dicit ergo : « Litigabant, » quia murmuratio occulta jam in apertum proruperat : sicut dicitur, II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines, et seductores, proficient in pejus : errantes, et in errorem mittentes. Et sic occulta rebellio ad verba Domini processit ad litem apertam. Non autem poterat esse lis, nisi ex discordia : quia ex ipso discordabant. Aliqui enim devoti, sermones ejus reverenter receperunt, quamvis non intelligerent : et in mansuetudine exspectaverunt, donec ipse sermones suos exponeret. Jacobi, i, 21 : [271] In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Alii autem sermonem impossibilem reputaverunt : et ideo murmurabant litigantes. Et hi maxime qui propter ventris concupiscentiam sequebantur : quia illis videbatur ex sermone quod corporalem cibum ulterius nollet exhibere. Jacobi, iv, 1 : Unde bella et lites in vobis ? Nonne hinc ? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?

« Litigabant ergo Judæi, » quia ipsi semper fuerunt carnales, carnalia desiderantes. Unde etiam, Numer. xxi, 5, dicunt : Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo, manna fastidientes : et flagrabant desiderio carnium. Ita et nunc cœlestem cibum fastidientes, carnalem appetebant.

Litigabant autem « ad invicem, » non cum discipulis, vel Apostolis : quia illi propter reverentiam Magistri aperte contradicere non audebant. Unde, Proverb. vi, 14, dicitur de apostata : Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. De discipulis autem dicitur, Isa. l, 4 : Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. II ad Timoth. ii, 14 : Noli contendere verbis : ad nihilum enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Protervus enim et non discipulus est, qui contradicit. Osee, iv, 4 et 5 : Populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti : et corrues hodie, et corruet tecum Propheta. II ad Timoth. ii, 24 : Servum Domini non oportet litigare.

« Dicentes. » Ecce de quo litigabant.

« Quomodo potest hic, etc. »

Non quærunt modum : quia omnem modum sermonis illius reputant impossibilem, non attendentes quod dicitur, Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

« Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? » Quia carnalibus cogitationibus pleni, argumentabantur quod si carnem dat de se, carnem abscindere oportet, et sic moritur : et si moritur, dare non potest : quia mortuus nihil dat.

Adhuc, Humana caro non est munda vel licita ad sumendum : et quod non congruit in cibum sumere, dare non poterat.

Adhuc autem, Pauca sunt animalia quæ suæ speciei carnibus vescuntur. Ergo innaturale est, quod nobis carnem suam det ad manducandum.

Adhuc, Inter feralia vitia ponitur a Philosophis carnes humanas comedere. Ergo inhumanum est, quod det nobis carnem suam ad manducandum. Istæ carnales rationes inter eos causam dederunt litigio. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei.

  1. « Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. »

Contra litigium, sapientiæ opponit responsum.

Dividitur autem ista pars in duas partes : in quarum prima plene ostendit effectum panis, quem prius dixit esse in seipso : in secunda, ostendit quod manna, quod fuit hujus panis figura, deficiebat ab eodem effectu, qui est in isto pane.

In primo tria dicit : in quorum primo confirmat quæ dixerat : in secundo, veritatis dicti sui causam convenientem assignat : in tertio autem inducit causam causæ, qua totum sermonem probat.

In prima autem in qua confirmat quæ dixerat, quatuor facit, scilicet, confirmat per negationem, consequentiam sermonis manifestat per affirmationem, propositum concludit per vitam quæ ex vivifico suo [272] est corpore, potentiam ad vitæ resurrectionem talibus inesse declarat.

Dicit ergo : « Amen, amen dico vobis, » hoc est : Vere, vere dico vobis, quia et veritate præfigurationis, et veritate divina signo. Præfigurabat enim in lege, cibans eos signo hujus panis, per totum exsilii eorum tempus, quo ad patriam tendebant. Quod figurabat, quod cibo panis Eucharistiæ cibandi essent per tempus hujus exsilii, quo ad patriam cœlestem tendimus. Veritate autem divina dicit : quia ipse est unigenitus, qui est in sinu Patris 30, cujus omnia verba cum reverentia sunt accipienda.

« Nisi manducaveritis, »

Hoc est, si non manducaveritis « carnem Filii hominis, » quia quod carnem habet manducabilem in sacramento, hoc est, in hoc quod est Filius hominis : « et nisi biberitis ejus sanguinem. » Hæc est consequentia. Et fundatur in hoc, quod non est nisi unum vitæ principium, quo ea quæ unius generis sunt vivificantur. Secunda autem propositio est, quod oportet principium vitæ et conforme et connaturale esse his qui vivificantur. Tertia propositio est, quod oportet uniri vitæ principio, omnes qui participant vitam ipsius. Cum ergo Filius Dei, qui vitam habet in semetipso, sit vitæ principium : per carnem assumptam fit connaturalis nobis, nec sibi possumus uniri nisi per carnis suæ manducationem, qua sibi incorporamur : sequitur necessario quod, « nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, » quæ vita non habetur in vobis, nisi principium vitæ sit in vobis. Hæc ergo est consequentia, et necessaria, et ideo compescit litigantes.

Dicit ergo : « Nisi manducaveritis carnem, » vivificam ad vitam gratiæ et gloriæ, « Filii hominis, » qui ex homine habet carnem, et vitæ principium a Patre cœlesti. Exod. xii, 8 : Et edent carnes nocte illa assas igni. Numer. xi, 18 : Sanctificamini : cras enim comedetis carnes, hoc est, in futuro. Job, xxxi, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ? Viri tabernaculi Christi, omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ fuerunt, qui omnes in spiritu saturitatem corporis Christi desiderabant.

« Et biberitis ejus sanguinem. » Quia sicut carne accipitur vivificum restaurativum spiritualis et divinæ vitæ in nobis deperditæ, ita per sanguinem accipitur intimorum aspersion, et emundatio contra omnem fœditatem impedientem. Ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Exod. xii, 22 : Aspergite ex eo, scilicet ex sanguine agni, superliminare, et utrumque postem, scilicet ostii. Ostium autem quo tota vita volvitur, et movetur ad introitum et exitum, est cor : in quo duo postes sunt intellectus et affectus. Intellectus linitur fide sanguinis, affectus autem dilectione sanguinis ejusdem. Ad Hebr. ix, 12 : Per proprium sanguinem introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa.

« Non habebitis, » nec vos nec alii, « vitam, » hoc est, pignus vitæ gratiæ et gloriæ, « in vobis. » Causa hujus dicitur, Joan. i, 4 : In ipso vita erat. Et ideo qui in ipso non est, et in quo ipse non est, non habet vitam, per causam vitæ et pignus. Et ideo pignus vitæ vocatur Eucharistia a beato Gregorio. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, etc. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Adhæret autem Deo, qui Domino incorporatur.

Quæritur autem hic, Utrum intelligatur istud de spirituali manducatione, vel sacramentali ? Si de spirituali : CONTRA hoc videtur, quia parvuli spirituali manducatione non manducant per fidem, et dilectionem : cum virtutes non habeant [273] in usu, sed in munere, et tamen vitam habent in semetipsis. Si autem de sacramentali intelligitur manducatione, tunc non videtur verum : quia multi sacramentaliter non manducant : et tamen habent vitam in seipsis.

Ad hoc non est difficile respondere. Dicendum ergo est, quod spiritualis manducatio est, per quam Christo incorporamur, et sacramentalis manducatio non facit hoc nisi cum spirituali. Et sic dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 3 et 4 :

Omnes, scilicet patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra : petra autem erat Christus). Quod autem objicitur de parvulis, potest dici, quod sicut parvuli habent fidem, et dilectionem non in usu sed in munere : ita habent etiam Christi incorporatione, et ita nihil sequitur inconveniens.

Si autem quæratur, Quare spiritualis manducatio, dicitur manducatio, et per quas similitudines a corporali hoc nomen transfertur manducatione ? Dicendum, quod in corporali manducatione sunt sex a quibus transfertur ad spiritualem manducationem : quorum primum est attritio cibi : quod natura ideo facit quod unumquodque a qualibet minima parte sugi possit id quod est conveniens in cibo. Secundum est deglutitio, tertium est digestio, quartum est puri suctio, quintum est ad membra delatio, et sextum est unio qua unitur membris et de corpore efficitur.

Attritio autem est frequens reditio mandibularum et oris super idem : cui respondet in spirituali manducatione frequens reditus mentis et rationis super cibum spiritualem : ut bene dijudicetur, quid, a quo, et in quo affectu, et propter quid accipitur. I ad Corinth. xi, 29 : Judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Et, ibidem, ℣. 28 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.

Deglutitio autem est in sumptione cibi : ita quod cibus sit in manducante. Et sic in spirituali manducatione cavendum est, ne manducans extra cibum remaneat per infidelitatem vel dissensum, nec quod cibus remaneat extra ipsum per gratiæ privationem. Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

Digestio autem quæ est separatio puri ab impuro, tota refertur ad comedentem, quia in cibo isto nihil est impurum. Sed impurum aliquando etiam in comedente impedit nutrimentum, et tunc oportet quod humor malus digeratur et ejiciatur. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

De suctione autem qua interius per venas nutrimentum sugitur maxime est attendendum : quia illa perficitur desiderio incorporandi in Christo, quo desiderio ipsum in nos trahamus, et nos in ipsum. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Et, ibidem, ℣. 11 : Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.

Delatio autem ad membra spiritualiter perficitur, quando cibus iste singulis virtutibus cordis immittitur : ut in ratione sit claritas lucis, in voluntate fervor dilectionis, in memoria conservatio meditationis absque oblivione, in concupiscibili desiderium boni, in irascibili dedignatio peccati, insensibili imaginatio exempli, in tota anima dulcedo spiritualis cibi. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic in omnibus interioribus suis infusus fuit, qui dixit, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Isa. lv, 2 : Audite, audientes me : et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Unio autem perficitur in hoc quod [274] Christo unimur, et spiritu ejus vivificamur; quia iste cibus non mutatur in nos, sed nos in ipsum, et meliores efficimur. Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Sic per cibum sacramenti etiam nos nova efficimur conspersio. I ad Corinth. v, 7 : Ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.

Sed tunc quæritur, Quare ad istam manducationem oportuit addere de spirituali potu? Ad hoc dicendum, quod cibus sine potu esse non potest. Quinque enim facit potus conveniens in corpore, sine quibus non perficitur cibi operatio. Hæc autem quinque sunt : quia lavat sordida ne cum cibo commisceantur. Secundum, quia exstinguit incensa. Tertium, quia humectat arida ut cibo præparentur. Quartum est, quia lubricat aspera ut per ea cibus moveatur. Quintum est, quod subtiliat grossa in cibo et membris ut facile penetrent et penetrentur.

Hæc autem quinque sanguini Christi spiritualiter conveniunt. Hic enim lavat omnia sordida, per hoc quod est sanguis expiationis. Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Exstinguit incensa, per hoc quod est sanguis redemptionis, redimens nos a peccati incendiis et concupiscentiæ. Ad Hebr. xii, 24 : Accessistis... ad sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Quia sanguis Abel clamavit vindictam : Christi autem sanguis clamat redemptionem et remissionem. Hic est qui humectat arida, per hoc quod est sanguis pietatis. Quia omni pietate major fuit quod sic sanguinem suum non tantum fudit pro nobis : sed etiam infundit nobis. Sic enim omne cor ad pietatem deducitur, et ariditatem amittit. Sicut dicitur, Luc. xxii, 44, quod factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram : ut scilicet cor tuum terrenum currere faciat. Lubricat autem aspera et ad lenitatem adducit, per hoc quod est sanguis Agni mansueti. I Petri, i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi. Subtiliat autem grossa, per hoc quod est sanguis sacramenti. Sic enim inducit ad subtilitatem intelligentiæ spiritualis. Et sic vocatur sanguis testamenti, quo spiritualia confirmantur. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.

Hac ergo de causa tangit de potu sanguinis.

  1. « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. »

Hoc quod hic dicit vim conclusionis habet. Infertur enim si destruatur consequens antecedentis consequentiæ sic : Si non manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Ergo si vitam habetis in vobis, manducabitis carnem Filii hominis. Et quia causa immediata est carnis manducatio, tunc convertitur propositio, quod si manducabitis carnem, habebitis vitam. Non enim ponit hic aliquam consequentiam, nisi eam quæ est causæ ad effectum : et e converso.

Et hoc est ergo quod dicit : « Qui manducat meam carnem, » quæ pignus est vitæ et principium, quia in carne est deitas quæ vivificat. Exod. xii, 9 et 10 : Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis...: et si quid residuum fuerit, comburetis igni.

« Et bibit, » spirituali potu, « meum sanguinem. » Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Matth. xx, 22 : Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? I ad Corinth. xi, 28 : Probet autem seipsum homo, etc.

« Habet vitam æternam, » quia habet [275] principium vivificans in æternum. Hic est fructus ligni vitæ in medio paradisi, hoc est, in medio Ecclesiæ 31. Proverb. iii, 18 : Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Apocal. ii, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.

« Et ego resuscitabo eum in novissimo die. »

Quartum est in quo tangitur, quod ex ipso habetur potentia ad vitæ resurrectionem. Quia sicut Christus virtute in se latentis divinitatis resurrexit, ita omnes qui in Christo resurgunt, virtute illius principii vivifici in se latentis resurgere habent. Virtute enim illius et destruitur mors, et fit resurrectio. Apocal. xx, 6 : Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non potestatem habet. Et quamvis alii resurgant, non tamen resurgunt ad vitam, sed ad mortem. Psal. i, 5 : Non resurgent impii in judicio, etc. II Machab. vii, 14 : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit.

  1. « Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

57 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. »

Hic tangit dictorum veram causam.

Dicit autem duo, scilicet, quod caro Christi est vitæ cibus, et quod per carnis suæ manducationem homo manet in ipso, in quo est fons vitæ perpetuæ.

Dicitur ergo : « Caro enim mea, » unita deitati, « vere est cibus. » Cibus enim in veritate cibi, facit id quod cibus accepit facere in prima causa, quæ fecit ipsum esse cibum. Hoc autem est vegetare ad vitam. Sed hæc est vita verissima quæ primæ vitæ est simillima : et hæc est vita gratiæ et gloriæ. Et ideo verissime cibus iste vegetat ad vitam divinam quæ est gratiæ et gloriæ. Hic enim cibus maxime habet rationem ciborum, eo quod nihil est in ipso impurum.

« Et, » similiter dicit, « sanguis meus, » totus purus, « vere est potus. » Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum vindemiæ defæcatæ. Et ideo vere cibus est, et potus : quia nihil habet admixtum de contrario.

Ex quo sic est quod iste cibus transmutat ad se eum qui sumit illum, tunc consequenter,

« Qui manducat meam carnem, »

Ut spiritualem cibum. Matth. xxvi, 26 : Accipite et comedite : hoc est corpus meum. Psal. xxii, 5 : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.

« Et bibit meum sanguinem, » ut spiritualem potum. Matth. xxvi, 28 : Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Cantic. vii, 9 : Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

Hic ergo talis « in me manet, » per incorporationem fidei, et devotionis, et charitatis, quibus fit spiritualis manducatio : et a spiritu meo vivificatur, et vegetatur. Ad Ephes. iv, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. I ad Corinth. xii, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro.

« Et ego in eo, » per gratiæ inhabitationem, et sicut vitæ principium est in vivificatis. Joan. xiv, 23 : Ad eum ve[276]niemus, etc. I Joannis, iv, 8 : Deus charitas est, etc. Sacramentum enim Eucharistiæ est sacramentum charitatis, et unionis.

Hoc ergo est quod dicit.

  1. « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. »

Hic tangit causam causæ quæ est principium et causa primæ vitæ, in qua stat omnis intellectus, et nihil ultra quærit. Et per illud tota solvitur lis Judæorum.

Est autem contextio ex tribus.

Primum est quod dicit : « Sicut misit me, » ad mundum vivificandum et salvandum, « vivens Pater. » Sic enim misit quod vitæ omnis causa est in me ipso per ipsum. I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Apocal. iv, 9 : Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, etc.

« Et ego vivo propter Patrem, » quia ab ipso habeo divinitatem, quæ est vitæ principium : quia præpositio, propter, quæ ponitur hic, notat principium quod est in habitudine causæ efficientis vel quasi efficientis, et non in habitudine causæ finalis. Apocal. i, 17 et 18 : Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves mortis et inferni. Ad Romanos, vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur.

« Et qui manducat me, » manducatione spirituali, quæ dicta est : quia ille mihi incorporatur et a spiritu meo vivificatur. Non enim est aliquod membrum Christi quod non vivat Spiritu Christi, ut dicit Augustinus. Joan. xi, 25 : Ego sum resurrectio, et vita, etc.

« Et ipse vivet propter me : » hic vita gratiæ, et in futuro vita gloriæ. Et præpositio, propter, iterum denotat causam efficientem. Ad Galat. ii, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, ut scilicet me a morte liberaret : et tradidit semetipsum mihi, ut in me esset æternæ vitæ principium. Ad Coloss. iii, 3 et 4 : Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Sapient. v, 16 : Justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum.

Hoc est ergo quod intendit.

  1. « Hic est panis qui de cœlo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. »

Tangit hic distinctionem istius panis ab antiqua hujus panis figura.

Dicit autem tria quæ perficiunt distinctionem, scilicet, veram originem, cum dicit : « Hic est panis, » in quo et vera et pura est refectio, « qui de cœlo, » non aereo, sed de cœlo Trinitatis, « descendit, » tamquam ab esse et loco perpetuæ vitæ, ubi vita omnium est et nemo moritur. Osee, xiv, 8 : Convertentur sedentes in umbra ejus : vivent tritico, et germinabunt quasi vinea : memoriale ejus sicut vinum Libani. Hic est adeps tritici in quo nihil est impurum, quo omnes illud participantes vivunt, et in gaudio spiritus germinabunt, et in memoria habent gaudium vini Libani, quod de monte candoris æterni exoritur. « Hic » ergo « panis » vivificus « de cœlo descendit » per carnis assumptionem visibilis apparens : factus est panis hominum, qui prius fuit panis Angelorum.

« Non » autem descendit de cœlo aereo, neque est panis, « sicut patres vestri manna, » hoc est, panem de cœlo [277] aereo, « manducaverunt, » corporaliter manducantes, et sacramentum futuræ significationis non intelligentes : sicut nec vos in pane vobis exhibito spirituallem intellectum habetis. Et ideo illi, patres vestri sunt non carne solum, sed etiam carnalis sensus et infidelitatis imitatione. De illis enim dicitur in Psalmo lxxvii, 30 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, etc.

« Et mortui sunt » in deserto propter lites et murmurationes, quas moverunt contra Dominum. Numer. xiv, 23 : Non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum : nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. Psal. xciv, 11 : Sicut juravi in ira mea, etc. Et hæc est causa admonitio (ex quo enim probatum est quod per manducationem spiritualem habetur æternæ vitæ principium et pignus) quod caveant sibi ne propter incredulitatem amittant, sicut illi amiserunt.

« Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. »

« Qui autem manducat, » spirituali manducatione, « hunc panem, » sub quo corpus meum exhibeo, « vivet in æternum : » nec umquam mori potest, habens vitæ principium in seipso, in me (ut dicit Glossa) qui sum vita. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. Unde, Apocal. xix, 9 : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.

  1. « Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. »

Hic tangit locum doctrinæ, ostendens quod solemnis erat locus, ubi multi erant sapientes, et contradicere non potuerunt quamvis ante murmuraverint et litigaverint.

Unde dicit : « Hæc dixit in synagoga, » in qua locus publicus erat docendi. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

« Docens. » Docere est quando causa assignatur eorum quæ dicuntur, ut audiens cogatur assentire, Philosophus : « Signum et omnino scientis est, posse docere. » Eccli. xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.

« In Capharnaum, » quæ fuit civitas solemnis Galilææ : ne credatur in rure et in occulto factum fuisse. Eccli. xxiv, 2 : In Ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Psal. cvi, 32 : Exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

  1. « Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? »

Hic incipit pars quæ est de scandalo discipulorum propter sermones auditos et non intellectos.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima tangit discipulorum scandalum : in secunda autem tangit discipulorum discretionem, per hoc quod quidam abierunt, quidam autem perstiterunt, ibi, ℣. 67 : « Ex hoc multi discipulorum ejus, etc. »

Adhuc autem, in priori harum partium sunt tria : in primo ponitur discipulorum scandalum : in secundo, sedatio scandali quantum debuit fieri : in tertio autem, verbum Evangelistæ, in quo deprehenditur quod Christus virtute suæ deitatis hoc scandalum in discipulis deprehendit, cum esset occultum.

In primo horum duo dicuntur : quorum primum est quod etiam discipuli scandalizabantur : secundum autem de quo scandalizati sunt.

Dicit ergo : « Multi ergo audientes, » et propter cæcitatem cordis non intelli[278]gentes, « ex discipulis ejus, » qui minus scandalizari debuerunt. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.

« Dixerunt » ergo scandalizati, hoc est, turbati : « Durus est hic sermo, » hoc est, difficilis : quia dicit quod non est salus ad vitam sine carnis ejus manducatione, cum inhumanum sit et ferinum ejus carnes comedere. « Et quis potest eum audire ? » ita quod fidem adhibeat sermoni. Durum autem putabant ad intelligendum, inaudibile vero ad faciendum.

In sermone enim illo quatuor esse arbitrabantur, scilicet, inhumanum, ferinum, impossibile, et non divinum. Inhumanum quidem : quia abominationem generabat carnem humanam dare ad manducandum. Ferinum quoque : quia hoc ferale est et nulli virtuti consonum, lacerare carnes crudas suæ speciei et devorare illas, quod non faciunt nisi ad furiam et caninam famem redacti homines : sicut dicitur, Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos (ad mensuram palmi) : facti sunt cibus earum, in contritione filiæ populi mei. Falsum autem et impossibile dicebant : quia non considerantes potentiam Dei, putabant quod abscissis carnibus et comestis, ipse vivus remanere non posset, et sic dare non posset carnes suas. Indivinum vero : quia Deus ipse dixerat, Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis. Et noluit etiam quod sanguis biberetur 32. Et ideo, Deo, et rationi, et naturæ, putabant hunc sermonem esse contrarium. Et ideo dicebant durum, et inaudibile homini.

  1. « Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus. »

Et habet quatuor partes : in quarum prima ostendit Evangelista perfectionem ejus qui dixit sermonem : in secunda, hunc sermonem facit esse credibilem : in tertia, sermonis dat quamdam explanationem : in quarta autem, inter audientes facit discretionem.

Dicit ergo : « Sciens autem Jesus, » per virtutem divinitatis, quæ sola novit cogitationes et intentiones cordium. Ad Hebr. iv, 12 : Discretor cogitationum, et intentionum cordis. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum.

« Apud semetipsum, » nullo nuntiante. Joan. ii, 25 : Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

« Quia murmurarent de hoc » occulte « discipuli. » Proverb. i, 25 : Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

« Dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

  1. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? »

Ecce secundum in quo duo facit : infirmitatem increpat, et sermonem omnem facit credibilem.

Dicit ergo « Hoc vos scandalizat ? » Interrogative, et est interrogatio nota increpationis. Ac si diceret : Erubescite infirmitatem fidei vestræ, quibus tot secreta mystica disserui. Marc. iv, 34 : Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Quia per tot experimenta miraculorum potentiam meæ divinitatis ostendi. Joan. ii, 11 : Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ, et manifestavit gloriam suam, scilicet coram discipulis suis, quibus tot modis veritatem consilii æterni revelavit. Joan. xv, [279] 15 : Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis.

Adhuc, Hoc dictum, quod præ omnibus amorem meum ad vos ostendit, et vos mihi, et me vobis unit, vos scandalizat? quod potius ad incomparabilem dilectionem vos debet adstringere. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi.

Quæritur autem, Cum Dominus docuerit multum cavendum esse a scandalo infirmorum 33, quare modo occasionem præstitit scandalo? Ad hoc dicendum, quod aliquando causa datur scandalo directe, scilicet quando dicto minus recto quantum est de se, dat causam ruinæ. Isa. iii, 5 : Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Et hoc scandalum nullo modo est faciendum : quia fieri non potest sine mortali peccato. Aliquando autem proximus accipit occasionem scandali et ruinæ, non a dicto vel facto quod videt, sed potius a dispositione quam habet in se malam, quæ contraria est dicto vel facto recto quod videt in alio, sicut Pharisæi propter carnalem intellectum legis et naturæ, et amorem suarum traditionum, scandalizabantur circa verba veritatis. Matth. xv, 12 et 14 : Scis quia Pharisæi, audito verbo hoc, scandalizati sunt? Et respondit Dominus : Sinite illos, cæci sunt, et duces cæcorum. Et hoc scandalum quia est in patiente et non in docente, non impedit doctrinam veritatis. Et tale est scandalum, quo hic discipuli sunt scandalizati. Et hoc quidem sedatur, sed doctrina veritatis propter hoc non dimittitur. Hoc enim scandalum vertitur in increpationem. Isa. viii, 14 : Erit... in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel.

« Si ergo videritis, etc. »

Facit credulitatem sermonis, Vel, credibile esset quod dixit, dicens : « Si ergo videritis, » oculis cordis et corporis, « Filium hominis, » in persona, « ascendentem, » localiter secundum humanam naturam, « ubi » in dextera Patris « erat » ab æterno, « prius » quam carnem assumeret, et sumendo visibilis appareret. Et locutio est defectiva. Et sic supplenda : « Si ergo videritis ascendentem, » Patri coæqualem esse intelligetis, et sermonem suum esse in potestate qui omnia compleat quæ dicit. Ascensio enim Christi ostendit dignitatem, potestatem, et ad Patrem omnino conformem voluntatem. Dignitas attenditur : quia ad æqualitatem Patris in natura humana quam suscepit ascendit. Ad Coloss. ii, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens. Potestas autem, quia et omnia subjecit, et de omnibus triumphavit, mundo, et morte, et inferno. Psal. lxvii, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi. Dominus autem nomen est potestatis, ut dicit Ambrosius. Dominum autem perfectæ potestatis se demonstravit, quando super occasum, hoc est, per mortem et super mortem ad Patrem se elevavit. Concordem etiam voluntatem ad Patrem ostendit : quia discors voluntas a cœlo in infernum projecta est. Omnino autem concors ejus voluntas monstrata est, quando eum in dextera Pater collocavit, et omnes inimicos ejus qui eum a Patre discordare dicebant, conculcavit. Psal. cix, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede, etc.

Unde, Joan. xvi, 8 et seq., dicit quod Paraclitus, id est spiritus veritatis, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Et singulorum subjungit rationes : De peccato quidem, quia non crediderunt in me, quod antonomastice peccatum est, cum tot miraculorum argumentis et per tot modos miracula faciendi, probaverim quod ex propria potestate naturæ miracula fecerim, et ipsi tamen non crediderunt. De judicio autem, quia in hoc quod me judicave[280]runt damnantes ad mortem, princeps hujus mundi jam iudicatus est. Et sic patet quod meum quod ab eis sustinui iudicium non fuit malefactoris, sed redemptoris qui damnari non debuit. De justitia vero, quia ad Patrem vado per Ascensionem, per quam patet quod nec dicto nec facto fallax vel injustus fui : sed omnia probantur esse consona veritati et justitiæ et voluntati Patris, quæ regula est omnis dicti vel facti recti : quia aliter per dicta vel facta non ad Patrem, sed ad infernum irem. Sic ergo per hoc quod ascendit, omnia dicta et facta sua in rectitudine consistere probavit. Unde, in Psalmo xcii, 4, cum dixisset : Mirabilis in altis Dominus, statim subjunxit : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

Est ergo sensus litteræ : « Si ergo vos, » qui sensu vestro sermones meos auditis et non creditis, sed scandalum ruinæ in eis accipitis, « videritis, » oculis corporis, « Filium hominis, » hoc est, personam istam divinam quæsub forma latet filii hominis, « ascendentem, » sua propria virtute. Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, cantabimus et psallemus, etc. Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ?

« Ubi, » in æqualitate, « erat prius, » ab æterno. Tunc, inquam, cum hoc videritis, oculata fide probabitis istos sermones esse dictos in potestate, et non in infirmitate. Act. i, 9 : Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et, ibidem, ℣. 10 : Cumque intuerentur in cœlum euntem illum, etc. Et hoc signatum est, IV Regum, ii, 10 : Rem difficilem postulastis, etc. Ac si dicat : Quod nunc difficile esse putatur, tunc facile fiet et facile intelligetur. Quia tunc tanta erit notitia virtutis et potestatis meæ quod omnia quæ nunc dico, dicta in potestate et non in infirmitate credentur et intelligentur. Quod scilicet in manducatione sacramenti dentes comedentium non divident carnes meas, sed formas sensibiles panis et vini : nec ego mutabor in naturam comedentium, sed mihi eos uniam, et in spiritu meo vivificabo, et comestus vivus manebo, et divisis sacramenti formis, ego integer sanus manebo. Nec quidquam in his est abominabile, vel ferinum : sed totum sacramentaliter divinum, et salutiferum.

Et hoc est quod dicere intendit.

Si autem quæratur, Utrum ista verba conveniant naturæ, vel personæ? Dicendum, quod conveniunt personæ in natura humana accepta. Hac enim ratione naturæ humanæ ascendit illuc ubi prius fuit in æqualitate Patris, secundum quod fuit eadem persona ab æterno. Malach. ii, 6 : Ego Dominus, et non mutor. In his enim quæ assumpsit, sicut dicit Chrysostomus et Nicæna synodus, nec commixtionem passus, neque divisionem, neque mutationem aliquam sustinuit. Assumpsit enim quod non erat, manens quod erat. Psal. ci, 28 : Tu idem ipse es, et anni tui non deficient.

Ad hanc autem explanationem inducit hoc per quod dicitur, et sequitur :

  1. « Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. »

Et dicit duo : in quorum primo dicit datorem intellectus verborum istorum : in secundo, dicit ipsum esse verborum intellectum.

Dicit ergo : « Spiritus, » qui a Patre procedit, et a Patre qui me misit, « est qui vivificat » omnes mihi adhærentes, et vitalem tribuit intellectum. Ezechiel. xxxvii, 10 : Ingressus est in ea spiritus, scilicet vitæ, et vixerunt.

« Caro » autem, hoc est, carnalis in verbis istis intellectus quem vos habetis, « non prodest quidquam, » sed multum [281] obest : quia vos venire ad me per fidem non permittit. Propter quod, Joan. xvi, 7, dicit : Expedit vobis ut ego vadam, etc. Nisi enim subtrahatur præsentia infirmitatis (quæ corda vestra detinet, qua omnia dicta mea infirmitati attribuitis) non veniet ad vos spiritus virtutis, qui docet omnia esse dicta in potestate et virtute. II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Matth. xvi, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, etc.

« Verba quæ ego locutus sum vobis, etc. »

« Verba quæ ego locutus sum vobis, » ad utilitatem vestram de sacramento Eucharistiæ, « sunt, » per causam, « spiritus et vita. » Totum enim quod operatur in sacramento potestas est spiritus, et totius sacramenti est vita.

Quod qualiter sit verum, notandum quod in sacramento sunt octo, quæ non sunt nisi in potestate divini spiritus. Id enim quod in sacramento est sacramentum tantum, species est sive accidentia, et formæ panis et vini : et hoc est primum. Secundum autem, est id quod in sacramento est res et sacramentum, et est corpus Christi verum, quod accepit in Virgine, et in quo vixit in humanæ naturæ veritate, et in quo pependit in cruce, et resurrexit in beatitudine. Tertium autem, quod vocatur continentia corporis Christi veri sub specie sacramentali : et sic totus Christus est sub forma panis, et totus sub forma vini, et totus sub qualibet parte utriusque speciei. Quartum autem, divisio specierum sacramentalium, ad quarum divisionem non dividitur corpus Christi, sed manet integrum et salvum. Quintum, sumptio corporis, qua immutabiliter corpus Christi et impassibiliter se habet in omnibus quæ sunt in illa sumptione. Sextum est, quod est in forma sacramenti, quæ licet sit ab ore prolata sacerdotis, tamen ex vi illa operatur, qua Verbo processit increato. Septimum est, quod forma non operatur extra intentionem : quia etiamsi in altari multæ hostiæ essent, dummodo circa eas non intendit sacerdos operari, forma verborum circa eas nihil operatur. Octavum est, quod licet hæc forma divisa sit indivisibiliter, tamen operatur ex totalitate sua circa sacramenti species.

Hæc autem omnia per causam non facit nisi Spiritus divinus operans in sacramento. Species enim sacramenti, quæ in sacramento videntur, sunt ibi sine omni subjecto. Et hujus causa est, quia in quocumque essent sicut in subjecto, illud afficerent, et mutarent, et in illud per suas proprietates ducerent. Corpus autem Christi cum sit immutabile, talibus accidentibus affici non potest : et ideo inesse non possunt. Si autem essent in circumfuso aere, sicut quidam dixerunt, tunc in illud ducerent, sicut in illud quod nutriret cibando et potando, quod esset falsitas in sacramento veritatis : quia aer non cibat, nec potat.

Adhuc autem, in substantia panis et vini non sunt : quia substantia illa non manet : et ideo relinquitur quod in nullo sunt sicut in subjecto. Et hoc non potest conferre accidentibus, nisi Spiritus divinus ad compositionem sacramenti. Cum enim corpus passibile, inanimatum, materiale, transsubstantietur in suum altius, scilicet in corpus impassibile, animatum, gloriosum, divinum, consequens est ut id quod non transit (sicut species accidentales) ad minus ad proprietatem substantiæ in hoc transeant, quod per se existentia sint in sacramento : ita quod sapor et color sint in quantitate : quantitas in nullo, sed stans in seipsa remaneat. Et hoc quidem in divinis valde frequens est, quod creaturæ mutantur, vel ad vindicandum contra injustos, vel etiam ad consolandum propter bonos : sicut patet in plagis Ægypti, in quibus ignis in aqua ardebat, et aqua naturam extinctivam et virtutem non habuit. In filiis autem Israel ipsum tormentum accepit virtutem consolationis. Unde, Sapient. xvi, 24 : Creatura enim tibi Factori de[282]serviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et levior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.

Secundum autem, in corpore Christi (quod est res et sacramentum) hoc mirabile est accipere, quod quamvis ipsum fuerit passibile quando dedit in cœna, et impassibile sit hodie, et semper fuerit post resurrectionem, et cum ipsum dederit ut cibum in sacramento : tamen nullam in sacramento, vel tunc, vel postea sustinuit passionem. Non enim ibi exhibuit ut passibile vel non passibile : sed ut passibile exhibuit in cruce in redemptionem, ut impassibile in cœlo exhibet ut glorificativum nostrorum corporum : sed ut spiritualem cibum exhibet in sacramento. De exigentia autem talis cibi non est ut patiatur, sed potius ut nos ad se et in se convertat. Et in hoc salvatur veritas nos spiritualiter cibantis : quia spiritualiter cibat, sive spiritualiter sive sacramentaliter manducetur. Et ideo non exhibet in sacramento corpus suum nisi in veritate substantiæ, et in veritate cibantis. Ad veritatem autem substantiæ corporis Christi, et ad veritatem cibationis, non exigitur quod sit passibile vel impassibile. Et ideo nec actum passionis, nec actum impassibilitatis ibi exhibet. Sed in veritate substantiæ suæ exhibet ibi actum vere cibantis. Et hoc est quod dixit supra, ℣. 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Tertium autem erat continentia corporis Christi veri sub specie sacramenti, quæ non est continentia loci : quia quod loco continetur, illi principium et medium et finis assignatur in loco : quod non potest fieri in corpore Christi sub forma sacramentali. Sed hæc continentia perficitur ex duobus, scilicet ex continentia signati sub signo, et ex continentia locati in loco. Habet enim cum continentia in loco, quod vere præsentialiter corpus Christi est in speciebus illis, sicut vere locatum præsentialiter corpus Christi est in eo. Et habet cum continentia signi sub signato, quod sicut signatum significatur in qualibet parte signi totum, et in toto totum : ita corpus Christi verum est in qualibet parte speciei sacramentalis totum, et in toto totum. Circulus enim significat vinum, et totum vinum signatur in qualibet parte circuli, et totum signatur in toto circulo. Similiter fumus significat ignem. Ignis autem in qualibet parte fumi totus integraliter significatur, et totus integraliter signatur in toto fumo. Et sic continentia Christi sub specie sacramenti, similitudinem trahit a duabus continentiis : loci scilicet, et signi. A continentia loci habet veritatem præsentiæ secundum substantiam : sed loci continentia deficit ab ea, in hoc quod locatum non totum est sub loci qualibet parte. Cum continentia autem signi convenit in hoc, quod totum est sub toto, et totum sub qualibet parte : sed signi continentia deficit ab ipso, in hoc quod signum non semper continet signatum secundum veritatem substantiæ, et præsentiæ, sed species sacramentales semper continent totum Christum secundum veritatem substantiæ et præsentiæ suæ. Et ideo dixerunt antiqui quod corpus Christi est in speciebus sacramentalibus in loco, sicut Deus est in loco, et non sicut corpora naturalia sunt in loco. Deus enim est in loco. ita quod in loco toto est totus, non inclusus : et in qualibet parte loci est totus, non inclusus : tamen est in loco et in qualibet parte loci essentialiter, potentialiter, et præsentialiter : ita corpus Christi est in speciebus totum non inclusum in toto, ita quod etiam non sit extra : et in qualibet parte speciei totum non inclusum, et tamen et in tota specie et in qualibet parte speciei est essentialiter, potentialiter, et præsentialiter. Unde ipse dixit, Luc. xxii, 17 et 19 : Accipite, et dividite inter vos... Hoc est corpus meum. Quod verum non esset, si in qualibet forma panis divisa et discipulis porrecta Christus non fuisset.

Quartum autem divisio est : quia licet formæ dividantur, tamen frangendo formas, non dividitur Christus. Et hujus [283] causa est, quia non afficiunt corpus Christi species illæ, sicut diximus : sed id quod per se ibi dividitur, est quantitas, et ad illius divisionem dividuntur et color et sapor. Quamvis autem fractura ad corpus Christi non pertingat, tamen significat divisionem quæ est in corpore mystico quod est Ecclesia : quæ tripartita est : quædam enim pars ejus triumphat in cœlis, jam unita capiti per gloriam : quædam autem militat in terris, unita capiti per gratiam : quædam autem purgatur in pœnis, exspectans capitis misericordiam, et tamen unita capiti per gratiam et spem certissimam. Et ideo etiam fracturæ fiunt tres : ut una sit laus pro triumphante, una autem intercessio pro militante, et una supplicatio pro ea quæ purgatur in pœnis. Ad Philip. ii, 10 et 11 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris : unus, integer, laus beatorum, gratia merentium, et propitiatio liberandorum. In his fractionibus specierum sacramentalium antiqui dixerunt exemplum de speculo : in quo quando opponitur rei alicui, tota imago illius repræsentatur in toto speculo, et nihil amplius, et si frangatur speculum in multas partes, tota imago in qualibet parte fracturæ speculi repræsentatur. Dederunt etiam quidam exemplum de anguilla, vel serpente, in quo toto est una anima, motiva, et sensibilis : et si dividantur in multas partes, dicit Augustinus, quod hæc eadem anima per sensum et motum manifestatur in qualibet parte divisa. Et quamvis ista exempla deficientia sint ad tantam excellentiam, quæ est in sacramento : tamen aliquo modo imperfecte declarant Christi sub sacramento indivisibilitatem.

Unde si quis dicat objiciens : Si in qualibet parte fractæ hostiæ est totus Christus, eo quod indivisus sit Christus : et ideo ubi est pars, ibi est totum. Ergo ubi est oculus, ibi est manus : et ubi est pes, ibi est caput. Illud est vel monstruosum, vel commassatum. Patet quod non valet hujusmodi sophistica argumentatio. Quia jam dictum est, quod corpus Christi sub forma sacramenti non est absolute sicut locatum in loco : sed in multis est sicut significatum in signo, licet in paucis sit ibi sicut in loco. Et ideo non sequitur quod ubi sit oculus, ibi sit manus : sed potius quod ubi significetur oculus, ibi significetur et manus. Et hoc est verum : quamvis in illo signo sit essentialiter, et potentialiter, et præsentialiter totus Christus. Et hoc ideo est : quia, sicut dicit Innocentius Papa in libro de Sacramentis : « Christus per tria quæ sunt in ipso, invenitur in tribus. Per hoc enim quod est Deus, est ubique in omni loco. Per hoc autem quod habet corpus humanum diversis figuris membrorum distinctum, est in cœlo. Per hoc autem quod est cibus fidelium, est in sacramento : et ideo non refertur ad sacramenti continentiam per hoc quod habet corpus sub diversitate figurarum in membris distinctum, quod Philosophi vocant heterogeneum : sed secundum rationem cibi fidelium. Et ideo sicut quælibet pars speciei sacramentalis, signum est cibi : ita Christus in qualibet parte continetur ut cibus. » Et ulterius ex illa propositione nihil potest inferri : quia species sacramentales per similitudines corporales, spiritualia signant, et hoc quidem metaphorice habent. Ex metaphoricis autem non potest aliquis arguere ultra similitudinem quam ponunt : quia peccatum est in problematibus, ut dicitur in II Topicorum. Sicut si dicam hominem esse platanum, sequitur quod homo ille sit longus vel altus. Et non sequitur quod homo ille sit arbor vel lignum : quia platanus ponit similitudinem non ad naturam, sed ad staturam. De ista autem indivisione in sacramento, quod ad divisionem specierum non dividitur, dicitur, I ad Corinth. i, 13 : Divisus est Christus ? Quasi dicat : Non divisus est. Exod. xii, 46 : Nec os illius confingetis. Joan. xix, 33 : Non fregerunt ejus crura. Et [284] ibidem, ℣. 24, quia partiti sunt vestimenta mea, quæ signant species sacramentales quibus vestitur corpus Christi : sed tunica inconsutilis, quæ integritatem Christi significat, integra et indivisa permansit.

Quintum autem est vera sumptio veri corporis Christi sacramentalis, in qua corpus Christi impassibile et immutabile permanet. Quia in illa sumptione nec dentibus teritur, nec digestione mutatur et coquitur, nec ad comedentis naturam mutatur : quia sic periret cum comedentis natura. Sed potius sumptione illa sumentibus, ut dicit Hilarius, naturaliter (hoc est, secundum propriam naturalem substantiam) infunditur, et in visceribus eorum infunditur : tamdiu manens in eis, quamdiu manent species sacramentales. Sed sic sumptum nos sibi attrahit, et nos in melius alterat, et nos sibi incorporat, et unit, et vivificat vita Spiritus sancti. Unde dictum est Augustini : « Crede, et manducabis me : nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » In eo autem qui sacramentaliter manducat et indigne, a specie non transit in animam, sed potius transit in cœlum : et non incorporat illum sibi, sed abjicit sicut Judam. Joan. xiii, 27 : Post buccellam introivit in eum Satanas. Et hoc intendit, Cantic. v, 1 : Comedite amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Quia sicut ebrius non manet in se, sed mutatur in vini virtutem : sic sumens illum cibum et potum, non in se manet, sed mutatur ad virtutem Christi. Hinc est quod dicitur, III Regum, xix, 8, quod Elias ambulavit in fortitudine cibi sumpti ab Angelo, et non in fortitudine propria, usque ad montem Dei Horeb. Quia ipse mutatus fuerat ad cibi illius fortitudinem qui in isto cibo figuraliter significabatur. Et hic est cibus sacramenti illius.

Sextum est, quod est in forma istius sacramenti, quæ consistit in forma verborum Christi, quæ verba super corpus quidem sunt ista : Hoc est corpus meum. Conjunctio, enim, quæ interponitur sic : « Hoc est enim corpus meum, » ponitur ad conjungendum orationem cum præcedenti clausula, quæ dixit : Accipite, et comedite ex hoc omnes : hoc est enim corpus Christi. Sed ipsa forma quæ operatur in sacramenti transsubstantiationem, non est nisi hoc quod dixit : Hoc est corpus meum. Et quod præcedit cum dicit : « Accipite, » notat injunctionem officii : quia tunc ipsi discipuli, et in eis omnes sacerdotes, acceperunt hujus officii injunctionem a Christo. Quod autem dicit : « Comedite, » præceptum notat communionis : quia sacerdos ex eodem communicat et populus. Quod autem dicit : « Ex hoc, » partitionem notans, intelligit divisionem quæ est in speciebus sacramenti. Et quod addit : « Omnes, » notat quod omnibus ad salutem unica hæc sacramenti hostia sufficit, et nulli deficit in his quæ pertinent ad salutem. Id autem quod sequitur : « Quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum, » hoc dicit propter sacramenti hujus proprium effectum quem habuit per oblationem, quam Christus quidem perfecit in cruce. Omnis autem sacerdos continuo perficit in commemoratione quando celebrat Missam. Hæc est ergo forma : Hoc est corpus meum, sicut dictum est, quæ operatur in pane transsubstantiationem. Et hæc nihil penitus operatur in vino.

Forma autem alia sanguinis est ista : « Hic est calix sanguinis mei. » Et similiter conjunctio, enim, quæ interponitur, est nota conjunctionis hujus orationis ad præcedentem. Et quod sequitur : « Novi et æterni testamenti, » non est de forma : sed notat hujus sacramenti dignitatem : quia novum est et innovans, in institutione, et effectu innovationis, et modo ritus quo celebratur. Testamentum autem est, quia legatum ultimæ voluntatis Christi ad Passionem euntis. Æternum autem, quantum ad consilium æternæ prædestinationis in nostram satisfactionem. Et in signum hujus consilii æterni [285] præfiguratum est ante legis sacramenta, Genes. xiv, 18, in oblatione Melchisedech, qui panem et vinum obtulit. Secundum autem ordinem Melchisedech novum sacerdotium Christi est institutum, sicut dicit Psalmista, Psal. cix, 4 : Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem, etc. Quod autem dicitur : « Mysterium fidei, » non operatur transsubstantiationem, sed dicit fidei nostræ confirmationem : eo quod (sicut dicit fides) per istud sacramentum tendimus in fidei veritatem (quæ est unio nostri cum Christo, secundum quod in isto unimur sacramento) ut a spiritu Christi vivificemur, eodem Spiritu viventes in vita divina quo ipse vivit. Et quod additur : « Qui pro vobis et pro multis effundetur, » notat quod sanguis Christi et sacerdotem mundat, et populum : et multis quidem efficienter valet, omnibus autem sufficienter. « In remissionem peccatorum. » Quia licet omnia sacramenta aliquo modo remissionem operentur peccatorum, tamen in omnibus istis per se remissionem sanguis Christi operatur. Istæ sunt ergo formæ quæ operantur transsubstantiationem. Et hæc forma sanguinis nihil valeret super panem pronuntiata.

Sed quæratur, Si totus Christus cum sanguine et anima et divinitate sub forma panis sit, quare assumitur vinum, et forma sanguinis quæ dicitur supra vinum. Ad quod dicendum, quod quamvis totus Christus in corpore et sanguine et deitate sit sub specie panis : non tamen totus est ibi ex vi sacramenti, sed corpus solum est ibi ex vi sacramenti : sed quia corpus non est sine sanguine, et propter naturalem unionem ad animam, est ibi anima, et propter unionem animæ ad deitatem est ibi divinitas. Et similiter in calice ex vi sacramenti non est nisi sanguis. Sed quia sanguinis vas est corpus, ideo oportet quod sit ibi corpus. Et quia corpus non est sine anima, ideo est ibi anima. Et quia anima et corpus numquam sunt sine deitate assumente ea, ideo est ibi deitas. Et sic in utroque, scilicet pane et vino, est totus Christus.

Si autem adhuc quæratur et dicatur, quod secundum hoc verum sit quod Christus totus integer sit in forma panis : et ideo superfluum videtur esse quod fiat etiam sub forma vini : quia sub una forma facere potest quidquid sub utraque forma facere poterit. Ad quod dicendum, quod alia est gratia sacramentalis ut sacramentalis, et alia gratia virtutis ut virtutis. Gratia enim sacramentalis divisim habetur : et habita una gratia sacramentali, non propter hoc habetur alia. Sed in virtutibus sic est, quod habita una, consequenter habetur et alia. Et ideo cum sicut supra habitum est, alia sit gratia cibi spiritualis, et alia gratia potus spiritualis, ad hoc quod perfectum sit spirituale nutrimentum, oportet quod utraque gratia ex vi sacramenti habeatur : et ideo habita una istarum formarum non est sufficientia, sed oportet ut habeatur et alia. Nec tamen propter hoc sunt duo sacramenta : quia ad unum referuntur, quod est res contenta in sacramento et sacramentum : et hoc est corpus Christi : et ad unum finem referuntur, qui est perfectio spiritualis nutrimenti. Et si quandoque dicuntur sacramenta, sicut dicit Gregorius : « Perficiant in nobis, Domine, tua sacramenta quod continent : » hoc est propter species diversas, et non propter diversas res quæ in sacramento continentur.

Hoc est ergo quod dicendum est de formis et speciebus istius sacramenti. Sicut enim dicit Ambrosius : « Verba hæc quæ dixit Salvator, procedunt a Verbo increato, et in hac virtute proferuntur ab ore sacerdotum. » Et ideo sicut Verbum increatum habet mutare creaturas : ita in verbo creato. Verbum increatum mutat, et transsubstantiat creaturas panis et vini in corpus et sanguinem Christi, Ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ. Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Psal. ci, 27 : Mutabis eos, et mutabuntur, etc. [286]

Septimum est, quod hæc forma non operatur nisi circa id quod intendit sacerdos. Et ideo si multæ hostiæ sint in altari, et multæ ampullæ vinæ : tamen non transsubstantiantur nisi illæ circa quas intendit sacerdos. Et hujus causa est : quia sermo, ut dicit Hilarius, ad intentionem dicentis est referendus. Quia sermo intentioni, et non intentio sermoni deservit. Et aliter ridiculum et negligentia fieret, si tot hostiæ consecratæ viderentur, quotquot in Ecclesia vel in altari ex negligentia vel ex dolo aliquando remanerent. Nec enim Christus alium panem transsubstantiavit, nisi quem coram se habuit ordinatum ad discipulorum communionem. Matth. xxvi, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis. Et similiter quamvis forte plurimum vinum esset in mensa, tamen aliud non mutavit in sanguinem, quam quod in calice habuit et discipulis exhibuit : sicut ibidem legitur. Et ideo etiam nunc, extra intentionem sacerdotis existens nihil consecratur. Ad hoc enim sufficit porrigere intentionem, quod consecratur ad fidelium communionem. Et similiter in hac hostia, illum panem benedixit quem discipulis porrigere intendit, et quem turbis apponi præcepit34.

Octavum est, quod forma licet sit divisa in dictiones et syllabas, tamen indivisibiliter operatur. Et hoc ideo est, quia omnia referuntur ad rem quæ est una et indivisa. Et ideo licet res illa prout sub voce signatur, operatur in sacramento : tamen dividuntur operationes duarum formarum. Quia cum dicitur : Hoc est corpus meum, super panem, est totum sacramentum ibi corporis, antequam pronuntietur : Hic est sanguis meus : Una illarum formarum non exspectat aliam, sicut dixerunt antiqui : sed divisim quælibet operatur super corpus et super sanguinem. Isa. lv, 11 : Verbum meum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. Luc. xxi, 33 : Cœlum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt. Transirent autem, si sine effectu frustra pronuntiarentur.

Hæc ergo sunt quæ in sacramento Spiritus sanctus operatur. Sicut enim in utero Virginis carnem et sanguinem Spiritus sanctus est operatus : ita et in sacramento, Spiritus divinus operatur omne quod in sacramento est operandum. Et ideo dicit : « Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, » quia causa omnium quæ dixit, Spiritus Dei est, nec alius spiritus ista perficere posset.

« Et vita sunt. »

Vita autem est in his verbis, secundum quod a Spiritu operante procedunt, et non secundum quod carnaliter sunt intellecta. Sunt autem vita per effectum : quia vitam efficiunt per Spiritum operantem in sacramento. Vita autem ista est actus divini Spiritus : quia sicut hic dixit : Spiritus est qui vivificat : per effectum autem vitæ est istud sacramentum, ad fontem vitæ habens unionem, ad omnes rivos vitæ communionem, ad ipsam vitam amoris colligationem, ad auctorem vitæ veritatis compaginem, ad finem omnium vivorum acceptabilitatem, et in ipsa vita mirabilem delectationem. Et hi sunt sex effectus hujus sacramenti.

Fons autem vitæ Verbum Dei incarnatum est, a quo nobis fluit vera vita. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitæ, etc. Zachar. xiii, 1 : Erit fons patens domui David. Joan. iv, 14 : Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Huic autem fonti vitæ nos unit hoc sacramentum. Per sumptionem enim tam sacramentalem quam spiritualem ipse nobis unitur. Per incorporationem vero nos unimur sibi, sicut dicit Hilarius [287] in libro de Synodis35. Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum. Et, ibidem, ℣. 26 : Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Sic ergo hoc sacramentum est unionis.

Et habet, ut dicit Augustinus, mirabiles quasdam quatuor uniones. Est enim hæc oblatio una cum eo quod pro nobis offertur, una cum offerente, una cum eo cui offertur, et una cum his pro quibus offertur. Una quidem cum eo quod offertur : quia non jam multas hostias offerimus, sed unam in omnibus signatam. Isa. i, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Et, ibidem, ℣℣. 12 et 13 : Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de cætero expectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Sic ergo hæc hostia in omnibus aliis hostiis significata et intenta, fuit unica. Et ab ipsa acceptatur quæcumque Deo accepta est vel fuit. Et hoc, Malach. i, 10 et 11, significatum est, ubi dicitur de hostiis legis : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Et una est quæ in omni loco offertur. Hæc ergo est una, in omnibus oblationibus, accepta oblatio. Quidquid ergo offerimus, dummodo isti uniatur oblationi acceptum erit in oblatione ista.

Ne autem refutetur propter sacerdotem offerentem, est etiam una cum offerente : quia ipse est Sacerdos et Hostia, qui seipsum obtulit in ara crucis, et nobis tradidit ministerium oblationis. Nec respicit Pater ad manus nostras, sed ad manus primi offerentis et nobis ministerium imponentis. Psal. xxxix, 1 et 8 : Holocaustum et pro peccato non postulati : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc., hoc est, venio offerens meipsum, quia hæc est voluntas tua. Isa. lxxi, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Hujus Sacerdotis vicem agentes quando offerimus ipsam hostiam, ipse in nobis offert : sicut et, Daniel. vii, 13, significatur, ubi dicitur, quod in conspectu ejus, hoc est, antiqui dierum, obtulerunt eum. Omnis enim offerens, in sacerdotio Christi offert. Et ideo sicut seipsum Pater refutare non potest, ita nec hanc oblationem Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et ad hanc unitatem vocamur : ut ad Patrem reducamur, et Patri uniamur, et ad principium a quo exivimus recolligamur. Sic enim dicit, Matth. xii, 30 : Qui non congregat mecum, spargit. Sic, Psal. cv, 47 : Congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Hic est, sinus Abrahæ qui prima credendi via est, in quem omnes in Christum credentes reducti congregamur.

Hoc sacrificium habet etiam unionem cum his pro quibus offertur, hoc est, cum fidelibus : non tantum in unione naturæ, sed etiam in spiritus vivificantis societate. Ad Hebr. ii, 14 : Pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Et, ibidem, ℣. 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Nostra autem assumens, sua largitus est, in Spiritum sanctum nos socians. Quod significavit, Joan. xx, 22, quando de suo Spiritu insufflavit discipulis, et dixit : Accipite Spiritum sanctum. Tunc nos spiritu suo vivificavit, et nos omnes sibi in eodem Spiritu univit. Et sic de Spiritu suo donavit nobis. Quod signatum est, Numer. xi, 17, ubi dicitur ad Moysen : Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris. [288]

Sic ergo et nos pro quibus hoc sacrificium offertur, acceptamur in ipso.

Et sic dicitur sacramentum unionis.

Est autem hoc sacramentum vocatum etiam communionis sacramentum : quia communicativum effectuum suorum : quia dat communionem Sanctorum. Sancti enim communicant sua omnia ex uno quod est Christi participatio. Unde, I ad Corinth. x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? Et, ibidem, ℣. 17 : Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. Sicut enim unus panis qui materia est sacramenti istius, conficitur ex multis granis, sibi per omnia intima sua communicantibus mixtione, et unius in alterum subintratione : ita corpus Christi verum, ex multis guttis sanguinis nostræ naturæ in utero gloriosissimæ Virginis sumptis et sibi permixtis, est confectum. Et sic fideles multi, sicut multa grana per munditiam depurata, et per unum cor et per unam animam in affectu permixta, et Christo capiti sic communicantia, unum constituunt corpus Christi mystice, in suo vero corpore designatum. Ad Roman. xii, 4 : Sicut in uno corpore multa membra habemus : omnia autem membra non eumdem actum habent, etc. Et ideo hoc sacramentum facit nos communicantes omnia bona nostra et temporalia et spiritualia, et omnes nos nobis invicem cohærentes. Et ideo hoc sacramentum in græco vocatur sancta synaxis, hoc est, communio. Inde est quod in Symbolo Apostolorum dicitur : « Credo Sanctorum communionem. » Facit enim nos communicare omnia bona quæ sunt in omnibus rivis vitæ, in nos a capite Christo fluentibus. Et quod nullius bonum, est ita suum, quin omnis sanctus communicet in eodem. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium, etc. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. In eo enim quem communiter participabant, omnia influebant. Et ideo etiam rivi bonorum a singulis participati, et in ipsis collecti, iterum ex ipsis in commune dividebantur. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Sic vidua oleo a Propheta accepto, in omnia vasa infudit, et omnia bona quæ mutuo acceperat replevit36. A tali communione segregatus est excommunicatus, nihil habens in corpore Jesu Christi, nec participans in alia bona ipsius : dicente Apostolo, I ad Corinth. xvi, 22 : Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. Unde etiam ille segregatus sic a corpore Christi, diabolo traditur puniendus. I ad Corinth. v, 4 et 5 : Congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, etc.

Habet etiam hoc sacramentum ad ipsam vitam amoris colligationem : et ideo sacramentum amoris sive charitatis vocatur : quia indissolubili vinculo amoris astringit Christum nobis, et nos sibi, et nos nobis. Est enim, ut dicit Augustinus, amor vitta sive vinculum amantis, et amati : quæ vitta sive vinculum amantem transponit in amatum : et e converso amatum in amantem. Quia sicut amor transitivus est, ita etiam est retransitivus. Cum ergo hoc sacramentum Christum in intima nostra ponat, et nos in Spiritum Christi reponat, patet quod directe in nobis facit actum amoris : et ideo amoris sacramentum vocatur, movens Dominum Jesum Christum in nos, et nos in ipsum. Unde, Joan. xii, 1, cum hoc sacramentam in cœna Christus tradere vellet, præmisit : Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Quia finem omnis dilectionis et virtutem suæ charitatis ostendit, quando seipsum visceribus eorum infudit et immisit, nihil sui sibi reservans quod suis non infunderet. Iste enim est [289] vitulus saginatus quem in omni lætitia et dilectione suis in epulas exhibuit37. Psal. lxxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Ideo clamat sponsa in Canticis, v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Favus enim cum melle, est dulcedo deitatis cum puritate sanctissimæ humanitatis. Vinum jucunditatis, est jucunditas deitatis cum lacte dulcissimi sanguinis. Hoc etiam est et contentum vinum sub specie vini in sacramento : de quo, Cantic. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Dilectus enim est in gutture, per quod ad nos fluit spiritus vitæ maxime desiderabilis. Cum spiritu enim vitæ, per guttur fluit eloquium veritatis, et calor amoris : quæ nobis eum faciunt dilectum et potabilem, sicut vinum quod in jucunditate nobis infunditur. Et hoc labiis cordis (quæ sunt intellectus et affectus) ruminamus, et sibi incorporamur, et per amorem nostri obliviscentes, incorporati sibi, ad Spiritum cordis sui transimus. Sic ergo est amoris sacramentum.

Est autem faciens etiam ad auctorem vitæ et veritatis compaginem : propter quod etiam vocatur sacramentum veritatis. Quia ipsum est veritas omnium figurarum, quæ nostri quidem cum Christo significabant connexionem, sed non perfecerunt : quia sicut dicitur, ad Hebr. vii, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ideo quæ non connexit, sed connectendum significavit, non veritas sacramenti, sed umbra fuit. Hoc autem sacramentum quod omnia perficit, sacramentum veritatis est et vocatur. Omnia enim veritatis promissa habemus in ipso. In corpore quidem communionem, in sanguine expiationem, in anima pretium ad redemptionem, in Spiritu vivificationem, et omnium eorum quæ de spirituali vita in nobis deperdita sunt ad integram restitutionem, in deitate autem ipsius omnis gratiæ et virtutis perfectionem. Et in hoc probatur esse vere sacrans sacramentum, et non umbra veritatis.

Corpus enim in communionem est traditum, sicut dixit Dominus, Matth. xxvi, 26 : Accipite et comedite. Et infra, ℣. 27 : Bibite ex hoc omnes. Et ideo qui ex hoc non communicat sicut diximus, est excommunicatus. I ad Corinth. xi, 29 : Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dividicans corpus Domini : sicut dicitur, Act. i, 14 : Quod omnes erant perseverantes unanimiter in oratione, et in fractione panis. Fractio autem panis erat distributio communicativa corporis Domini. Hoc signatur etiam, II Regum, vi, 19, ubi David cum reduceret arcam, divisit populo collyridam panis unam, et ablaturam bubalæ carnis unam, et similam fixam oleo : de quibus omnes accipiebant. Collyrida panis signat corpus maceratum plagis. Et pars bubalæ carnis quæ ad lorum est, signat sub obedientia Patris exercitatum. Simila autem fixa oleo significat munditiam carnis oleo misericordiæ infusam. Et hæc omnia conveniunt corpori sacramentali cui communicant fideles. Et per hoc quod illi communicant, omnium bonorum suorum quæ in se vel in membris suis operatur, efficiuntur participes et in bonis ejus associati. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur.

Expiatio autem ablutiva datur in sanguine, quæ in omni sacrificio intendebatur : sicut dicitur, ad Hebræos, ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Psal. l, 9 : Asperges me hyssopo, et mundabor, etc. Hyssopus enim est sanguinem purificans. Et causam ponit pro effectu, hoc est, hyssopum pro sanguine purificato, in quo lavantur omnes qui purificantur. Apocal. vii, 14 : Laverunt [290] stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.

Animam autem dedit in redemptionis pretium : sicut agnus immolabatur ad liberationem ab Angelo exterminatore 38. Joan. x, 15 : Animam meam pono pro ovibus meis.

Spiritus autem restituit ea quæ in vita spirituali per inediam consumpta sunt : sicut dicitur, Sapient. i, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Non enim repleret, si non deperdita restitueret : quia quod evacuavit inedia longissimi defectus, restituit cibus spirituosus. Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto : ita quod etiam Judæus alumnos Christi ructare musti crapulam reputaret.

Deitas autem per hoc, quod in cibo est, et condimentum præstat, et omnem perficit virtutis operationem et roboris. Act. x, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Genes. xviii, 5 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum. Psal. ciii, 15 : Panis cor hominis confirmat.

Hinc est quod in corpore communio, in sanguine expiatio, in anima pretium, in Spiritu restauratur deperditum, et in deitate virtutis operatio perficitur. Ideo in pane illo omne delectamentum spirituale esse perhibetur, Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis, etc. Et ideo sacramentum veritatis dicitur : quia quidquid in umbra alia sacramenta significabant, et maxime sacramentum agni paschalis, hoc istud sacramentum exhibuit in veritate.

Habet etiam hoc sacramentum ad finem omnium vivorum acceptibilitatem. Finis enim ad quem omnia viva reducuntur, omnis vitæ est principium a quo fluit omnis vita : et ad illud mare vivum et vivificans ordinamur per illud sacramentum : et hoc notatur, Joan. vi, 58, ubi dicit : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Ac si dicat : Vita indeficiens est Pater, quæ vita per generationem manat in me : et vita ex me refluit in eum qui me in hoc sacramento spiritualiter sumit : et sic ad primum ordinamur vitæ auctorem. Sic etiam intelligitur quod dicitur, Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum. Qui non pascitur hoc vitæ tritico, ad auctorem mortis sociatur. Thren. ii, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

Habet etiam in ipsa vita mirabilem gratiæ delectationem. Et ideo etiam Eucharistia, hoc est, bona gratia vocatur. Unde, Isa. lv, 2 : Comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Crassitudo enim omnis boni est Dominus Jesus Christus, qui totus in hoc sumitur sacramento. Unde, I Petri, ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, etc. Cui autem non est dulcis, illius infectum est os felle amaritudinis. Act. viii, 23 : In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. E contra dicitur de Jonatha filio columbæ, I Regum, xiv, 43 : Vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Quia etiam cibus bonum spiritum generans ad litteram secundum naturam oculos illuminat.

Hæc ergo sunt quæ ad vitam operatur hoc sacramentum. Et ideo dicitur : « Verba quæ locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. »

  1. « Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. » [291]

Ecce discretio credentium, et non credentium.

Dicit ergo : « Sed sunt quidam ex vobis, » qui corpore estis mecum, « qui non credunt, » sed tantum per occasionem curiositatis. vel saturandi ventris sequuntur. Ad Hebr. iii, 12 : Videre, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo. Numer. xiv, 11 : Quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?

« Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum.

  1. Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. »

Hæc sunt verba Evangelistæ, in quibus iterum oculo aquilæ, Christi deprehendit deitatem.

Dicit autem tria : discretionem et notitiam credentium, ad quos oculi beneplaciti Domini : et discretionem reprobandorum, ad quos est oculus simplicis visionis : et signum utriusque horum.

Dicit ergo : « Sciebat enim ab initio, » scilicet æternitatis, « Jesus, » ut Deus, « qui essent, » tempore suæ vocationis, « credentes, » et qui in fide permanentes. Psal. cxlvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Omnes enim in fide lucentes vocat ex nomine. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Psal. xxxvi, 18 : Novit Dominus dies immaculatorum. Joan. x, 14 : Ego cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

« Et quis esset traditurus eum, » sicut Judas, et omnes illi qui de familia sua esse videntur : et sua accipientes, quantum in se est, tradunt in potestatem inimicorum suorum. Hoc enim scit et scivit ab initio. Apocal. iii, 1 : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Sapient. i, 8 : Qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.

« Et dicebat : Propterea dixi vobis, etc. »

Ecce signum utriusque horum : quia etiam hoc dicto manifestabat ea quæ dixit supra eodem capitulo.

« Quia nemo potest, » hoc est, ex habitu gratiæ, potestatis facultatem habet, quamvis ab ipsa natura habeat facultatem, « venire ad me, » per fidei devotionem et sacramenti participationem, « nisi ei datum fuerit a Patre meo, » qui cum affectu paterno libenter omnibus dat qui recipere volunt. Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ad Ephes. ii, 8 : Gratia enim estis salvati per fidem : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Luc. xi, 13 : Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se.

  1. « Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. »

Hic incipit pars illa quæ est de retrocessione malorum, et probatione bonorum.

Habet autem tres paragraphos : in quorum primo agitur de retrocessione malorum : in secundo, de probatione bonorum : in tertio, de commonitione reproborum occultorum, et sub simulatione cum Domino existentium.

Dicit ergo : « Ex hoc multi, » Matth. xx, 16 : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus.

« Discipulorum ejus, » in doctrina ejus non perfectorum, « abierunt retro. » Luc. ix, 62 : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Genes. xix, 26, [292] uxor Lot respiciens retro, versa est in statuam salis.

« Et jam cum illo, » credentes vel per pœnitentiam redeuntes, « non ambulabant. » Isa. I, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Jerem. II, 13 : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.

  1. « Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes.

70 Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus, Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est.

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. »

Ecce probatio bonorum.

Et dicit duo : quæstionem probationis, et responsionem dignissimæ acceptionis.

Dicit ergo : « Numquid et vos, » quos specialiter elegi. Joan. XV, 16 : Ego elegi vos, et posui vos, etc.

« Vultis abire » quia a me recedere, in devium est abire. Cantic. I, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, hoc est, recede a me, sequere animales homines in nullo a pecudibus differentes.

« Respondit ergo ei Simon Petrus, etc. »

Petrus qui et obediens fuit et firmus sicut petra, pro se et pro omnibus aliis respondet, dicens : « Domine, » in cujus ditione cuncta sunt posita, « ad quem ibimus ? » quia non est dux veritatis nisi tu. Unde Augustinus : « Si nos repellis a te, da nobis alterum te, quem sequamur. » Psal. LXXIX, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos.

« Verba vitæ æternæ habes, » hoc est, docentia vitam æternam et ducentia ad ipsam. Et ideo intellexit in potestate Spiritus verba Christi, et non in infirmitate carnis. Eccli. IV, 12 et 13 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ : et qui illam diligit, diligit vitam. Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ.

« Et nos credidimus, »

Quia, ad Roman. X, 10 : Corde creditur ad justitiam.

« Et cognovimus, » per virtutem signorum tuorum, et vocem Patris quam audivimus, « quia tu es Christus, » unctus unctione deitatis, « Filius Dei » Patris per naturam. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Cum autem hæc confessio magna fuerit, quærit Chrysostomus, Quare non laudatur et remuneratur sicut illa quam refert Matthæus, XVI, 16 : Tu es Christus Filius Dei vivi. Et respondet, quod hujus causa est, quia quando Petrus hoc dixit quod hic dicitur, Judas erat juxta eum stans ex adverso : et quia illum Petrus non segregaverat, ideo confessio ejus non laudatur. Sed hoc nihil esse videtur : quia etiam, Matth. XVI, 16, quando Petrus confitebatur, etiam Judas fuit adhuc cum duodecim. Et ideo dicendum quod alia fuit radix hujus confessionis, et alia illius quam fecit Matthæus. Quia istius radix fuit mixta indignatione contra recedentes : illius autem radix fuit sola revelatio Patris, et non amor aliquis carnalis. Indignatio autem ista Petri permixta fuit amore carnali quem habuit ad Christum : [293] sicut etiam, Matth. xvi, 22 et 23, dixit : Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Et ideo redargutus fuit a Christo dicente : Vade post me, satana : scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt. Aliter autem dicit Petro : Vade post me, et aliter discipulis abeuntibus. Petrus enim invitatur ad consequendum consilium Dei, et non præeundum. De discipulis autem dicitur, quod abierunt retro per recessum a Domino.

« Respondit eis Jesus. »

Ecce dolosi commonitio.

« Nonne ego vos duodecim elegi? » Luc. vi, 13 : Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit39. Elegit autem secundum præsentem justitiam, informans electionem nostram, qua non nisi præsentia in hominibus considerare possumus. Et ideo non erravit in electione.

« Et ex vobis unus diabolus est, » hoc est, deorsum fluens. Non enim dicit diabolum propter naturam, sed propter casus similitudinem. Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Iscariotæ.

« Dicebat autem Judam, »

Filium « Simonis, » qui cognominabatur « Iscariotes, » hoc est, memoria mortis : quia mortem Domini avaritia sua perficiendam continuo meditabatur.

« Hic enim erat traditurus eum, » et jam traditionem cogitabat, Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. Et infra, ℣. 10 : Hic enim et animam suam venalem habet, etc.

« Cum esset unus ex duodecim, » et ideo debuisset fidelis esse Domino, qui eum ad apicem Apostolicæ dignitatis elegerat. Isa. i, 2 : Filios enutrivi, et exaltavi : ipsi autem spreverunt me.


  1. Matth. xiv, 13 ; Marc. vi, 32 ; Luc. ix, 10.↩︎

  2. Matth. xiv, 23 ; Marc. vi, 46.↩︎

  3. Matth. III, 17 et XVII, 5 ; Supra, i, 32.↩︎

  4. I Joan. III, 23.↩︎

  5. Exod. XVI, 14 ; Numer. XI, 7 ; Psal. LXXVII,24 ; Sapient. XVI, 20.↩︎

  6. Eccli. XXIV, 29.↩︎

  7. Matth. xiii, 55; Marc. vi, 3.↩︎

  8. Isa. liv, 13.↩︎

  9. Matth. xi, 27.↩︎

  10. Exod. xvi, 13.↩︎

  11. I ad Corinth. xi, 27.↩︎

  12. Matth. xvi, 16; Marc. viii, 29; Luc. ix, 20.↩︎

  13. Luc. vi, 19.↩︎

  14. Matth. xiv, 16.↩︎

  15. Cf. Genes. xxii, 1 et seq.↩︎

  16. Vulgata habet, Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.↩︎

  17. Cf. Matth. xvii, 26.↩︎

  18. Cf. Marc. ix, 39.↩︎

  19. Luc. ix, 26. Cf. etiam, Marc. vi, 45 et viii, 22.↩︎

  20. Vulgata habet arte.↩︎

  21. Cf. Expositionem super istos Evangelistas, Tom. XX, XXI et XXII hujusce novæ editionis nostræ.↩︎

  22. Supra, ℣. 27.↩︎

  23. Cf. Psal. xxxi, 1.↩︎

  24. Psal. cxviii, 103.↩︎

  25. Cf. Luc. xi, 20.↩︎

  26. Ad Roman. viii, 15 : Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).↩︎

  27. Ad Roman. x, 17 : Ergo fides ex auditu.↩︎

  28. Numer. xi, 34 : Vocatus est ille locus, ubi mortui sunt Judæi : Sepulcra concupiscentiæ : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat, scilicet carnes.↩︎

  29. Cf. Matth. xxvi, 26 et Marc. xiv, 22.↩︎

  30. Joan. i, 18.↩︎

  31. Genes. ii, 9.↩︎

  32. Cf. Levit. vii et xi quasi per totum.↩︎

  33. Matth. xviii, 6 et 7.↩︎

  34. Cf. Matth. xiv, 19 et Luc. ix, 16.↩︎

  35. S. HILARIUS, Lib. de Synodis, cap. 9.↩︎

  36. Cf. IV Regum, iv, 1 et seq.↩︎

  37. Luc. Exod. xv, 23.↩︎

  38. Cf. Exod. xii, 2 et seq.↩︎

  39. Cf Matth. x, 1; Marc. iii, 13.↩︎