Caput V

[195] Jesus ad piscinam sanato ægroto qui triginta et octo annis languerat, jubet sabbato tollere grabatum : et Judæis id calumniantibus respondet se omnia sua simul cum Patre operari, mortuosque vivificare, ac judicem ab illo constitutum esse omnium, cui et Joannes et propria opera ac Pater, imo et Moyses ipse testimonium perhibent.

  1. Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam1.

  2. Est autem Jerosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

  3. In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.

  4. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

  5. Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

  6. Hunc cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri?

  7. Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.

  8. Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula.

  9. Et statim sanus factus est homo ille, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

  10. Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum2.

  11. Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula.

  12. Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo, qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum, et ambula?

  13. Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

  14. Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

  15. Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum.

  16. Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbatum.

  17. Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. [196]

  18. Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

  19. Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.

  20. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

  21. Sicut enim Pater suscitatur mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult vivificat.

  22. Neque enim Pater iudicat quemquam : sed omne iudicium dedit Filio.

  23. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificent Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

  24. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

  25. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent.

  26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :

  27. Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.

  28. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei :

  29. Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ : qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii 3.

  30. Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico : et iudicium meum iustum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

  31. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

  32. Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me 4.

  33. Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

  34. Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

  35. Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

  36. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

  37. Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me 5 : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis 6.

  38. Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis.

  39. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. [197]

  40. Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

  41. Claritatem ab hominibus non accipio.

  42. Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

  43. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

  44. Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis : et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis?

  45. Nolite putare quia ego accusatus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

  46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit7.

  47. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?

In Caput V Joannis — Enarratio

« Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

Est autem Jerosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. »

Hic ostenditur in Verbo esse virtus reparativa vel restaurativa universaliter et non secundum partem, sicut ex superiori inducta patet divisione. In sanatione enim filii reguli ostendit reparationem in parte, in hac scilicet mortali vita. Hic autem ostendit, quod virtus ad suscitationem mortuorum et ad perpetuam vitam est in Verbo : et hac virtute finitur hujus doctrinæ capitulum.

Propter quod in duas dividitur partes : in quarum prima in curatione paralytici desperati, hujus virtutis in Verbo incarnato vel increato præmittitur signum : in secunda, virtus utilis restaurativa totius mortalitatis supponitur documentum, ibi, ℣℣. 18 et 19 : « Respondit itaque Jesus, et dixit eis : Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. »

Prior harum partium duo continet, scilicet, perfectionem miraculi, et ex hoc consequentem persecutionem maligni populi, ibi, ℣. 10 : « Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat. »

In prima harum tanguntur duo : in quorum primo tanguntur inducentia ad miraculum faciendum : in secundo, perficientia miraculum, ibi, ℣. 6 : « Hunc cum vidisset Jesus, etc. »

Inducentia autem ad miraculum sunt tria, scilicet, temporis solemnitas, loci reverendissima sanctitas, et infirmi maxima necessitas.

De temporis quidem solemnitate dicit :

« Post hæc, » non continuo, sed paucis interpositis in quibus nihil famosum factum est, « erat dies festus, » quando ipsa solemnitas Judæorum exegit ut omne masculinum appareret coram Domino8. Erat enim hæc solemnitas festi Pentecostes : festum quod futuris tempo[198]ribus dono Spiritus-sancti fuit consecrandum : quo purificatis festum omne in iucunditate Spiritus deinceps esset celebrandum. Nahum, i, 15 : Celebra, Juda, festivitates suas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit. Exod. XXIII, 16 : Solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro, subaudi, celebrabis. In hac solemnitate primitivæ frugum offerebantur : quia omnes primitiæ nostræ Spiritui gratiæ et Christo debentur.

Et ideo tunc plenus Spiritu sancto, a quo flueret Spiritus sanctus omnia restaurans, « ascendit Jesus, » cujus omnis actus ascensio est, « Jerosolymam. » Luc. XVIII, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis 9. Amos, ix, 6 : Qui ædificat in cœlo ascensionem suam. Quia omnia ad cœlum ascendere facit, qui sua virtute sanat et corroborat. Hic est enim qui ascensiones in corde suo disposuit in hac valle lacrymat 10, miserabiles personas ad gaudia cœli deducens. Semper enim in festo ascendit, ut tunc confluentibus undique turbis virtutem suam manifestaret, et sublevaret eos ad fidem veritatis. Isa. XLIX, 8 : In tempore placito, exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui.

« Est autem Jerosolymis. »

Ecce loci describitur reverendissima sanctitas. Describitur autem a quatuor : ab usu sacrificiorum, ab hospitalitate ægrotorum, ab effectu curantium, ab Angelo visitante locum. Dicit autem circa usum vel ritum sacrificiorum, usum et ab usu denominationem.

Dicit ergo : « Est autem Jerosolymis, » tamquam in loco solemni divini cultus,

« Probatica piscina. »

Attende quod in Jerusalem erant tres piscinæ, quarum prima fuit extra Jerusalem, collecta de aqua quæ defluxit de montibus. Et istæ aquæ colligebantur propter terræ caliditatem et ariditatem. Et hæc piscina vocabatur superior, quia extra civitatem fuit in loco eminenti a quo derivata flueret in civitatem quando necesse fuit : et in illa piscina fullones lavabant lanam et pannum, Isa. VII, 3 : Ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis 11. Alia piscina fuit intra muros civitatis, collecta de aquis a tectis stillantibus et aliis locis. Et hæc ibi ad communem usum habebatur. Et tempore belli aliquando in interiorem ducebatur, ne aqua civitati deficeret. Isa. XXII, 9 : Congregastis aquas piscinæ inferioris, et domus Jerusalem numerastis, scilicet, tempore obsidionis Babyloniæ. Tertia piscina fuit circa templum, collecta de aquis stillantibus a templo et ædificiis templi. Et hæc erat ad ablutionem corporum animalium quæ in sacrificium offerebantur, et ad ablutionem sacerdotum : quia Salomon fecebat mare æneum et luteres ad ablutiones illas perficiendas, sicut dicitur, III Regum, vii, 23 et seq. Sed hæc transtulit Nabuchodonosor in Babylonem, et postea pauperes effecti Judæi, in loco illius piscinam in concavitatem lapidis in monte templi congregaverunt, ubi hostiæ et sacerdotes lavabantur.

Et hoc est quod dicit : « Est autem Jerosolymis, » circa templum, « Probatica, » hoc est, ab ove denuntiata et denominata : quia græce πρόβατον, latine est ovis : quia maxime de ovibus sacrificia fiebant : et ideo plura quam de aliis animalibus ibi corpora ovium lavabantur. « Piscina, » per contrarium, quod anti-phrasis dicitur, quia minime pisces habet. [199]

« Quæ cognominabatur, »

Ab usu aquæ, « hebraice Bethsaida, » hoc est, domus pecorum sive pecualis : quia ibi corpora pecorum in porticu jacebant, donec lavarentur et offerrentur. Et quia usus iste factus fuit tempore status legis, ideo reverentiam habebat totus hujus piscinæ locus : quia sacrificii carnes et abluta ab eis sanctificabant eum. Hoc significante Spiritu sancto, nostram pecorinam naturam ibi a concupiscentiis et peccatis esse abluendam, et Deo fore offerendam. Ad Romanos, xii, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem : rationabile obsequium vestrum. Psal. XXV, 6 : Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Sic enim et nos piscinam munditiæ habemus ante templum, quando abluti aqua lacrymarum et pœnitentiæ mundamur, ut puri sacrificium Deo possimus offerre. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

« Quinque porticus habens. »

Hic venerabilitas hujus loci describitur ab hospitalitatis gratia : quia ibi pauperes hospitabantur, quos semper Deus in hoc mundo elegit. Jacobi, ii, 5 : Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod promisit Deus diligentibus se.

Ad hospitandum autem pauperes dicit duo : distinctionem receptaculorum, et diversitatem receptorum pauperum.

Dicit ergo : « Quinque porticus habens, » hoc est, quinque receptacula : quia quinque sunt modi deficientium pauperum. Quidam enim sunt pauperes solo rerum defectu et invaliditate corporis, et illi habebant receptaculum primum. Quidam autem cum invaliditate habebant agitationis et angustiæ inquietudinem, propter quam aliis faciebant incommodum : et hi habebant receptaculum secundum. Quidam autem habebant corporis talem immunditiam, quam alii ferre non poterant : et hi habebant tertium. Quidam autem mentis tantam patiebantur insaniam, propter quam iterum aliis intolerabiles erant : et illi habebant porticum quartam. Alii autem quasi in novissimo erant spiritu, vicinam mortem exspectantes, et ideo horrori aliis existentes : et ideo indigebant porticu quinta. Et sic habebant quinque porticus. Et hoc signatum est, Genes. VI, 4, secundum aliam translationem, ubi dicitur : « Facies in arca bicamerata et tricamerata. » Bicamerata et tricamerata sunt quinque receptacula.

Significat autem istud quinque boni cordis receptacula quod est xenodochium miserorum. Quinque porticus, sunt receptio in corde per compassionem, Job, xxx, 25 : Compatiebatur anima mea pauperi. In ore per consolationem, I ad Thessal. v, 14 : Consolamini pusillanimes, etc. In opere per supportationem, ad Roman. XV, 1 : Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere. In facultate et subventione, Jacobi, ii, 15 et 16 : Si autem frater et soror nudi sint, etc. Non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ? Apud proximum et Deum per intercessionem, Luc. XI, 5 : Amice, commoda mihi tres panes.

Sunt autem quinque quæ porticum receptionis pauperum faciunt : quorum primum est, quod post mortem non est locus pœnitentiæ. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

Secunda porticus est meditatio incertitudinis horæ et qualitatis mortis : hæc enim meditatio facit eum affluere visceribus pietatis, ut in corde porticum faciat ad redemptionem pauperum. Eccle. ix, 12 : Nescit homo finem suum : sed sicut pisces capiuntur homo, et sicut aves la[200]queo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo.

Tertium quod facit porticum in cordis hospitio, est consideratio impossibilitatis merendi in tempore futuro, et quod ibi multo graviores pœnas solvet, quas omnes hic per juvamen sui et proximi potest delere. Ad Hebr. X, 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Eccli. II, 22 : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. Dominus autem dicit in Psalmo LXXIV, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias iudicabo. Et ideo per misericordiam cautum est illud iudicium prævenire.

Quartum quod de corde facit porticum pauperum, est meditatio recompensationis ejus quod ex misericordia impenditur, quod centuplum retribuitur, et in tuto ubi fures non effodiunt collocatur, Matth. XIX, 29 : Centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit12. Eccle. XI, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Quod autem in tuto est collocatum, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Matth. VI, 20 : Thesaurizate vobis thesaurus in cœlo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.

Quinta porticus consideratio est, quod homo per misericordiam evadit examen futuri iudicii. Psal. CXI, 3 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio : quia in æternum non commovebitur. Omnes enim quibus vel affectum vel effectum misericordiæ impendit, excusabunt eum in iudicio. Jacobi, II, 13 : Superexaltat autem misericordia iudicium.

Sic ergo per misericordiam sui et proximi xenodochium cordis ædificatur, quinque porticus habens.

Sed redeamus ad litteram.

  1. « In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. »

Tangit loci venerationem ex diversitate in loco receptorum pauperum.

Et tangit quatuor, scilicet, languentium quietem, multitudinem, diversitatem et consolationis exspectationem. Quæ valde competunt operibus misericordie.

Dicit ergo : « In his » porticibus « jacebat » in lectis et locis ad quiescendum paratis, in quibus membra infirmorum molliter recipiebantur et munde. Luc. X, 34 : Imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. IV Regum, IV, 10 : Faciamus ei cænaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.

« Multitudo magna languentium. »

Ad hoc enim ædificatæ fuerunt porticus, ut essent infirmorum receptacula. Et ex hoc sumpsit initium quod hospitalia per Ecclesiam infirmis ædificantur. Languentes autem dicuntur diu infirmati : quia languor est longus angor. Et illi majori indigent misericordia. Eccli. X, 12 : Brevem languorem præcidit medicus. Et ibidem, ℣. 11 : Languor prolixior gravat medicum. Multitudo autem fuit in collectione multorum in numero. Magna autem fuit, in expensis, quas ad usus infirmorum habere oportuit. Luc. VI, 19 : Et omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Virtus enim misericordiæ semper per miserationes exit de misericorde. Luc. VI, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Isa. LVIII, 7 : Egenos vagosque induc in domum tuam. Job, XXXI, 32 : Foris non [201] mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.

« Cæcorum, claudorum, aridorum. »

Ecce diversitas receptorum pauperum. Cæcus autem visu carens, ad consolandum vias dirigentes non adspicit. Claudus etiam prospectans ad consolantem, dirigentes vias ambulare non poterit. Aridus autem membrorum nervos arefactos, et motu destitutos et sensu, etiam a porrigente consolationem propriis viribus illam accipere non poterit. Et ideo in his tribus generibus miserorum, maxime destituti omnes intelliguntur. Sed beatus ille misericors Job vices eorum in his quæ per se non poterant supplevit. Job, xxix, 15 : Oculus fui cæco, et pes claudo. Infirmitatem aridi Paulus supplere præcepit, ad Roman. XV, 1 et 2 : Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem.

« Exspectantium aquæ motum. »

Quia per motum aquæ curabatur aliquis in tanta multitudine, sicut inferius habebitur. Significat autem iste motus aquæ motum fluxibilis cordis in misericordia : quia sicut aqua tota effunditur a vase in quo est, ita cor misericors totum se effundit in misericordias pauperum. Isa. LVIII, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Psal. XII, 5 : Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam. Iste aquæ motus adhuc curat et sublevat multorum miserias. Thren. II, 19 : Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini.

Sic ergo aqua movetur in consolationem pauperum.

  1. « Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descenderit in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. »

Tangitur hic reverentia loci ex visitatione Angeli. Si autem quæritur, Quare iste visitabatur ab Angelo ? Dicunt quidam (quædam sequentes apocrypha, quæ ab historiis Græcorum ad nos derivata sunt, et dicuntur scribi in ea quæ apud Græcos exuthimiaca vocatur historia, quam Patriarcha quidam Jerosolymitanus dicitur conscripsisse) quod cum Salomon ædificaret templum de lignis Libani, quod remanserunt ibi quædam ligna cedrina et cypressina ex quibus crux Domini postea fuit præparata. Hæc ergo ligna in loco illo paulatim operta sunt terra primo, et cum postea ibi piscina fieret, natabant ligna in piscina, quæ procedente tempore propter aquam imbibitam gravia effecta, in fundo non natantia jacebant. Dicunt etiam quod hæc ligna tempore Passionis dominicæ natare contra consuetudinem inceperunt ad visum hominum, et quod propter ligni illius sanctitatem, locum Angelus visitavit, et aqua etiam virtutem curationis ægrorum accepit. Hoc autem dictum quia nulla probatur auctoritate, eadem facilitate contemnitur qua probatur.

Probabiliter ergo dicetur quod reverentiam accepit piscina, tum a facto, tum a mysterio. A facto autem duplici, scilicet, ab ablutione sacerdotum et hostiarum, et ab hospitalitate pauperum ibi receptorum. A mysterio autem, quia ibi Spiritus sanctus dignitatem figuralium hostiarum ostendere voluit propter dignitatem Passionis Christi, quæ in eis significata fuit : et ideo Angelus locum illum visitavit. Malach. III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Pusillosque et infirmos aliud solatium non habentes [202] libenter visitant Angeli. Matth. XVII, 10 : Angeli eorum, scilicet pusillorum, in cœlis semper vident faciem Patris mei qui in cœlis est. Et ideo languidum Lazarum singulariter inter omnes descendentes ab hoc mundo, Angeli leguntur portasse in sinum Abrahæ13.

Hoc est ergo quod dicit.

« Angelus autem Domini, »

Propter loci reverentiam secundum tempus aliquod, quia non omni tempore. Hoc enim reservatum est soli Christo qui omnes quos vellet, et quandoque vellet curaret. Filio enim tanto major datur virtus curationum, quanto melior est Filius Angelo. Ad Hebr. I, 4 : Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

Hic autem Angelus dicitur Domini : quia virtute non sua, sed Domini, cujus erat minister, hoc effecit. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis ?

« Descendebat secundum tempus, »

In propria persona et singulari effectu, « in piscinam, » ante porticus effusam : qui descensus gratiam curandi significabat allatam. Genes. XXVIII, 12 : Et Angelos descendentes per eam. Joan. I, 51 : Videbitis cœlum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes supra Filium hominis.

« Et movebatur aqua, »

Ut infirmi ex ipso aquæ motu scirent gratiam curationis adesse. Sciendum autem est, quod forti motu movebatur : et ideo inferius dicitur quod turbabatur14, quia a fundo commiscebatur quod relictum fuerat ex ablutione de carnibus sanctis cum aqua sanctificationis et curationis : ut Baptismus significaretur commixtus cum Passione Christi, qui curationem spiritualem perfectam exhibiturus fuit. Talis ergo motus fuit in aqua. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

« Et qui prior descendebat in piscinam. »

Prior enim descendit qui in sanctificatione aquæ puriorem invenit aquam, antequam ad alios usus applicaretur. Et prior descendit qui ferventiori animo devotionis gratiam quæsivit : quia ille plus festinavit. De primo horum dicitur, Apocal. XXII, 1 : Ostendit mihi, scilicet Angelus, fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem a sede Dei et Agni. De secundo, I ad Corinth. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas.

« Post motionem aquæ : » et tangit virtutem curativam propter quam in reverentia fuit locus, « sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. II Machab. iii, 38 et 39 : Eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. Nam ipse, qui habet in cœlis habitationem, visitator et adiutor est loci illius. Genes. XXVIII, 16 : Vere Dominus est in loco isto.

Quæritur autem hic, Quare in loco illo, non omni tempore omnes sanabantur, ut esset perfectior sanctificatio futurorum ? Ad hoc autem dicendum quod, sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ideo particulare secundum tempus, et secundum numerum quod est in parte, signum debuit esse perfecti secundum tempus et secundum universitatem curatorum. Hoc enim exigit tempus imperfectionis, quod sua imperfectione mittebat ad Christum per[203]fectum curatorem omnium. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Eccli. XXXIV, 20 : Dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.

« Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. »

Tangit hic infirmitatis miseriam. Hanc autem exaggerat tripliciter : a natura, a longitudine infirmitatis, ab ipsa infirmitate.

A natura quidem in hoc quod dicit : « Quidam homo, » factus ad imaginem Dei, et ideo miserandus : colens intellectum, et ideo diligendus. Genes. IX, 6 : Ad imaginem quippe Dei factus est homo. De secundo, Deuter. XXXIII, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.

« Triginta et octo annos habens. »

Ecce longitudo infirmitatis. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Dicit enim Chrysostomus, quod iste ab annis puerilibus fuit paralyticus et numquam sanus : et ideo magis miserandus. Psal. VI, 3 et 4 : Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde. Luc. XIII, 16 : Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ? Quasi diceret : Imo oportuit propter diuturnam ejus infirmitatem ne semper gravetur. Numerus autem triginta et octo annorum significat defectum a denario et fide Trinitatis : quia triginta sunt ter decem, et numerus triginta surgit ex hoc quod fides Trinitatis in decalogum ducitur. Infirmus autem in his infirmitatem signat in fide Trinitatis, et operatione decalogi. Octo autem quæ supersunt, signant octo beatitudines quæ, Matth. V, 3-12, enumerantur. Et infirmatus in eis signat infirmitatem virtutis circa illa quæ beatificant. Et sic infirmus iste in fide et opere et virtute significat infirmum. Et hæc tria tanguntur in Psalmo xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, scilicet in me. Quod est principium operationum. Dereliquit me virtus mea. Quæ causa est beatitudinis. Et lumen oculorum meorum, in fide, et ipsum non est mecum.

Et ideo iste totus erat miser et miserabilis « in infirmitate sua. » Quamvis omnis dolor sit quædam infirmitas, et ægritudo : tamen paralysis specialiter est infirmitas quæ nihil firmum in membris relinquit, sed omnia dissolvit : ita quod se usu membrorum juvare non possit. Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Significat autem ista infirmitas passionis humorem concupiscentiæ, membra resolventem et dissolventem. Unde, Marc. ii, 3, paralyticus non poterat per seipsum venire ad Jesum : sed a quatuor portatus per tegulas submissus est ante eum15. Isa. I, 6 : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.

  1. « Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ? »

Hic tanguntur ea quæ faciunt ad perfectionem miraculi.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, sanantia, sanitatem perfectam ostendentia, et calumniam contra Christum ostendentia.

Sanantia autem sunt tria, scilicet, misericordia Christi, consensus ægri, et [204] verbum virtutis quod imperat infirmitati.

Misericordia notatur in duobus : in visu miseri, et in cognitione longæ infirmitatis infirmi.

De primo dicit : « Hunc ergo » infirmum « cum vidisset, » oculo misericordiæ. Sapient. iii, 6 : In tempore erit respectus illorum. Sic oculo misericordiæ Samaritanus vulnerato appropians, alligavit vulnera ejus16. Exod. III, 7 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto : et clamorem ejus audiui, ... et descendi ut liberem eum.

« Et cum cognovisset quod jam multum tempus haberet » in infirmitate sua.

Et hoc ante cognovit virtute deitatis, sed nunc ad modum cognoscentis se habet quando misericordiam impendit : quia tunc proximum se facit. Luc. X, 37 : Proximus est ille qui fecit misericordiam in illum. Tob. v, 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.

« Dicit ei, » eliciens consensum. Et in hoc signat quod dissentiens non curatur ab infirmitate spirituali, quia ponit obicem Spiritui sancto.

« Vis sanus fieri ? »

Quasi diceret : In voluntate tua est, quia tu tibi peccatum causa infirmitatis fuisti : sicut infra patebit17, ubi dicit : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Et ideo voluntatem ad me a peccato convertite, sicut ad auctorem salutis tuæ, et curaberis. Osee, xiv, 3 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.

  1. « Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit. »

Hic ponitur languidi consensus.

Et dicuntur duo : quorum primum est inopiæ allegatio : secundum autem ostensio impotentiæ in seipso.

Dicit ergo : « Domine. » Ecce confessio majestatis et potentiæ. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.

« Non habeo hominem. » Inopiæ est allegatio : quia nullum habet adjuvantem. Job, vi, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me : et necessarii quoque mei recesserunt a me. Psal. XXXVII, 12 : Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Quasi diceret : Bene habeo voluntatem, sed inopia tanta est quod non habeo adjuvantem. Eccli. LI, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

« Ut cum turbata fuerit aqua, » quando reliquiæ sacrificiorum immiscentur in aquam ut ab eis vim curationis accipiat, « mittat me » primum « in piscinam. » Et sic deest adjutorium hominum. Et hoc signat quod peccator omni destituitur auxilio humano. Unde in Psalmo lxxvii, 39, dicitur : Spiritus vadens et non rediens. Quia per se vadit in peccatum, sed non per se redit ex ipso.

« Dum venio enim ego, etc. »

Significat infirmitatem in ipso vires non habentem, et hoc est : « Dum ego venio, » per conatum aliquem infirmitatis meæ, « alius, » fortior me et potentior, « ante me descendit » in aquam, et sic laborem exhibeo sine fructu laboris. Job, xvi, 8 : Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Quia omnia naturalia mea sunt oppressa. Isa. XXXVIII, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Daniel. X, 16 : Dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Et hoc quidem facit peccatum in homine : quia tollit communionem Sanctorum, per quam deberet haberi adjutorium ab alio : [205] et vulnerat naturam, per quam deberet haberi auxilium in seipso.

« Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. »

« Dicit ei Jesus. » Quia elicuit consensum ad gratiam sanantem. « Surge. » Ecce verbum virtuosum ad sanandum. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

Dicit autem tria : quorum unum est factivum sanitatis : secundum autem restitutivum virtutis, tertium causativum consolidationis.

Dicit ergo : « Surge, » hoc est, sursum te age, jam sanitate restituta, et peccato te deprimente depulso : quia peccatum (ut causa infirmitatis animæ) corpus ab erectione depressit. Baruch, v, 5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso, hoc est, sursum te age petendo cœlestia in corde, et extendendo te ad superiora in corpore. Ad Coloss. III, 1 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite. Et ideo taliter curati a Christo, in lætitia cordis gratias agentes dicunt cum David, Psal. XIX, 9 : Ipsi obligati sunt, et ceciderunt : nos autem surreximus, in mente a peccato : et erecti sumus, quia jam et oculos et manus in cœlum ad Deum extendimus.

« Tolle grabatum tuum. »

Ecce verbum restaurativum virtutis. Lectum enim, qui ante sustentabat et portabat infirmum, nunc ipse portat et sustinet, virtutem habens vigorosus : et non posset hoc facere nisi restituta sibi virtute. Psal. LXVII, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Hoc enim omnino consequens, quod Christus Dei virtus et Dei sapientia, qui scit et potest, verbo suo det sanitatem cum plena virtute. Ad Hebr. I, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ. Sicut autem per gratiam intus purgavit peccati infirmitatem, ita per virtutem intus delevit vitia et addidit virtutis vigore. Joel, iii, 10 : Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.

« Et ambula. »

Ecce verbum consolidationis quo conglutinata sunt membra paralytici prius dissoluta, quæ dum dissoluta essent ambulare non poterant. Et sic anima per inconstantiam concupiscentiæ dissoluta retro, gressu virtutis incedere primum non poterat. Thren. I, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem : propterea instabilis facta est. Act. iii, 7 et 8 : Protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ : et exsiliens, stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum, ambulans, et exsiliens, et laudans Deum. Hæc autem ambulatio profectum signat meriti, et virtutis. Psal. CXVIII, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Sic ergo factum est miraculum et intus in anima, et exterius in corpore.

Est autem considerandum secundum Chrysostomum, quod miræ patientiæ, et humilitatis, et longanimitatis, et spei fuit iste æger. Patientiæ, quia frustratus labore sæpissime descendens in aquam, ad verba impatientiæ et blasphemiæ non prorupit. Jacobi, i, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Luc. XVI, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Humilis autem fuisse in hoc cognoscitur, quod licet miserrimus fuerit, tamen ad hoc quod sanaretur a Domino, se non idoneum existimavit. Genes. XXXII, 10 : Minor sum cunctis miserationibus tuis. In Oratione Manassæ : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem cœli, præ multitudine iniquitatum mearum : quia excitavi iracundiam tuam. Longanimitas autem ejus in hoc deprehenditur, quod diu jacens semper gratiam exspectavit. Ad Hebr. VI, 15 : Sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Psal. XXVI, [206] 14 : Exspecta Dominum, viriliter age, etc. De spe autem laudatur in hoc, quod undique se videns destitutum non desperavit. Ad Roman. IV, 18 : Qui contra spem in spem credidit. Ad Roman. V, 5 : Spes non confundit. Psal. CXVIII, 116 : Non confundas me ab exspectatione mea. Et ideo videtur iste quasi sine exemplo singularis. Et ideo etiam hanc gratiam inter tot infirmos solus promeruit. Non enim sine causa istum et non alios curavit.

  1. « Et statim sanus factus est homo ille, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. »

Ecce effectus constitutivus sanitatis, et vigoris, et consolationis secundum tria quæ dixerat Christus.

Dicit ergo : « Et statim, » ne credatur paulatim redisse sanitas, sicut quando natura paulatim operatur sanitatem. Quia sicut Ambrosius dicit, nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Eccli. XXXIV, 13 : Usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor, etc.

Hæc autem sanitas in gratia fuit.

« Sustulit grabatum suum. »

Grabatum dicitur a graba quod est caput, quia est lectus portabilis in quo solum caput in stramento requiescit. Portavit autem lectum illum in signum restitutæ virtutis. Et sic portat pœnitens onus peccati in quo prius requievit, quando injunctam sibi pro peccato portat pœnitentiam. Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Luc. V, 25 et 26 : Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum.

« Et ambulabat, »

Sicut gradu corporis, ita profectu virtutis. Psal. LXXXIII, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Apocal. III, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.

« Erat autem sabbatum in die illo. »

Ecce determinatio temporis ex quo apud imperitos factum habuit calumniam. Isa. LXVI, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Et ideo quies Dei fuit sanctificatio sabbati ut requiesceret, qui longo labore confractus fuerat. Isa. XXVIII, 12 : Hæc est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium. Unde hæc est optima sabbati, hoc est, divinæ quietis observatio : quod tamen Judæi carnales non intelligebant.

  1. « Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

  2. Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula. »

Hic incipit pars illa quæ est de persecutione, quæ orta est ex miraculo.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima ponitur calumnia facti : in secunda, ponitur calumnia contra factorem, ibi, ℣. 15 : « Abiit ille, etc. »

Adhuc prior illarum habet paragraphos quinque : in quorum primo ponitur facti calumnia a Judæis : in secundo, allegatio auctoritatis ad facti defensionem : in tertio, interrogatio auctoris facti propter calumniam auctoritatis : in quarto, dispensatur occultatio Domini donec factum bene publicaretur : in quinto, manifestatio auctoris facti ad confutationem calumniantium.

Dicit ergo : « Dicebant ergo Judæi » [207] malitiosi et invidi. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat et convertatur, et sanem eum.

« Sabbatum est, »

Scilicet dies feriatus. Levit. XXIII, 7 : Omne opus servile non facietis in eo. Et, Exod. XX, 8 : Memento ut diem sabbati sanctifices. Isa. LVIII, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Et hoc prætendunt, nescientes quod opus servile est, quod ad servitutem malam et subjectionem inclinavit : quia, sicut dicitur, Joan. VIII, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Sanare autem ægros opus est libertatis, et liberationis, sicut in supradicta Isaïæ, lviii, 13, auctoritate est probatum. Sanctificatio autem sabbati est sanctam cordis quietem confirmato corde in Domino retinere. Et hoc maxime facit qui omnibus Dei amicis prodest, et profuit : semper autem ille voluntatem non suam, sed Dei in sabbato perficit.

Adhuc autem, tollere lectum, ut dicit Chrysostomus, opus fuit necessitatis. Et hoc semper licuit facere in die sabbati, propter quod boves et asini a fossis in sabbato extrahebantur et adaquabantur : sicut supra, Luc. V, 24, invenies.

« Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi, » propter legis prohibitionem, « tollere grabatum tuum : » quia, Numer. XV, 32, ligna colligens in die sabbati præcipitur lapidari. Sed colligens ligna, lucrum in colligendo quæsit, et sic servile in avaritia perpetravit. Iste autem pauper portando lectum, sibi necessarium reservavit, et alii infirmo in porticu locum dedit. Isa. LIV, 2 : Dilata locum tentorii tui. Et ibidem, xlix, 20 : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. Et ideo sine causa calumniabantur hoc factum.

« Respondit eis »

Infirmus prætendens auctoritatem Domini legis : « Qui me sanum fecit, » et sic virtute divina in se ostensa, se Dominum legis esse probavit, « ille », tantæ auctoritatis, « mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula : » et huic obediendum fuit. Act. iv, 19 : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Maxime cum etiam Moyses non nisi per signum se probaverit audiendum. Exod. IV, 8 : Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Joan. III, 2 : Nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

  1. « Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum, et ambula ?

13 Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. »

Tertius est paragraphus ubi inquirunt facti auctorem ut imponant sibi calumniam.

« Quis est ille homo ? » Non dicunt esse Deum : quia infirmitatem ejus præterendebant propter calumniam quam facere intendebant : et ideo dicunt : « Quis est ille homo ? » Joan. X, 33 : Tu, homo cum sis, facis temetipsum Deum.

« Qui dixit tibi, » contra legem : « Tolle grabatum tuum, et ambula. » Nec dicunt qui te tam longa infirmitate detentum sanavit : quia hanc virtutem [208] in Christo negabant, et occultabant quantum poterant. Isa. XXX, 10 et 11 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt : loquimini nobis placentia : videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel.

« Is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset. »

Tangitur hic dispensativa Domini occultatio. Videtur autem falsum esse quod iste nescivit eum : quia professus fuit Dominum cum curaret eum. Sed dicendum, quod scivit eum esse curatorem, et virtutem habere divinam : sed non distincte cognoscebat eum in persona, patria, et genere. Joan. I, 21 : Et ego nesciebam eum.

Ut autem magis occultaretur, subditur :

Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. »

Miraculo enim facto, statim ad locum miraculi confluxit turba : et Dominus ne laudem appetere videretur, a loco turbæ declinavit. Joan. VIII, 50 : Ego autem non quæro gloriam meam. Dicunt autem quidam quod declinabat frementem turbam Judæorum propter sabbatum : quia nondum venerat hora ejus ad patiendum. Sed primum est probabilius. Unde Augustinus : « Noli Jesum quærere in turba, non est tamquam unus de turba. »

« Postea invenit eum Jesus, etc. »

Hic ponitur Domini manifestatio post miraculum jam propalatum, propter cujus propalationem se Dominus subtraxerat, ne propter præsentiam ipsius ab invidis supprimeretur. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.

« Postea. » Ergo propalato jam miraculo, et soluta turba, « invenit eum Jesus in templo, » in quo forte gratias egit Deo de percepto beneficio sanitatis. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.

« Et dixit ei, » instruens eum ad cautelam futurorum : « Ecce, » per signa evidentia, « sanus factus es, » Dei beneficio : « jam, » de cætero, « noli peccare, » hoc est, habe firmam voluntatem non peccandi : quia omne peccatum ex voluntate sicut ex radice procedit. Matth. VII, 18 : Non potest arbor bona, hoc est, mala voluntas, malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Genes. IV, 7 : Subter te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

« Ne deterius tibi, » in pœna æterna, « aliquid contingat, » quam in pœna temporali factum est. Eccli. VII, 3 : Non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum. Eccli. XII, 3 : Non est ei bene qui assiduus est in malis. Matth. XII, 45 : Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

« Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum. »

Hic incipit pars illa quæ est de persecutione Judæorum propter miraculum. Cum enim ante calumniarentur factum, nunc persequuntur facientem postquam noverunt eum.

Dicuntur autem hic duo : in quorum primo accipiunt facientis notitiam : in secundo autem in persecutione ostendit Evangelista Judæorum malitiam.

Dicit ergo : « Abiit ille homo, » qui de paralytico sanus effectus fuerat, « et nuntiavit Judæis, » non ut delator, sed [209] ut magnalium Dei prædicator. Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Matth. IX, 31 : Diffamaverunt eum in tota terra illa.

« Quia Jesus esset, » secundum nomen suum auctor salutis, « qui fecit eum sanum. » Psal. XLIII, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos : et odientes nos confudisti. II Machab. ix, 8 : Manifestam Dei virtutem in semetipso contestans. Illi autem unde ædificari debuerant ad fidem, inde scandalizabantur ad mortem, et infidelitatis excæcationem.

Et hoc est quod sequitur :

« Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.

Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. »

Tangit autem duo, scilicet persecutionem propter violationem sabbati, et persecutionem propter hoc quod dicebat se esse Filium Dei. Et hæc per ordinem continentur in littera.

Dicit ergo : « Propterea persequabantur eum Judæi, » legem ignoranter zelantes. Ad Roman. X, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam : ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

« Quia hæc faciebat in sabbato. » Opinantes quod nihil penitus esset faciendum in sabbato, sed ab omni opere vacandum. Genes. II, 3 : Benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omne opere suo. Arguebant ergo, quod si Deus in sabbato requievit ab opere suo : cum nihil sit divinius et utilius quam opus divinum, quod tunc requiescendum fuerat ab omni opere hominum quantumcumque sit utile et divinum.

Ad hoc autem per instantiam respondet Dominus, dicens :

« Jesus autem respondit eis. »

Instantiam ferens ad ultimum quod inducebant : « Pater meus, » qui est in cœlis : quamvis in sabbato cessaverit ab omni opere creationis, dispositionis, et ornatus, tamen « usque modo operatur, » gubernando, et restaurando quod corrumpitur in opere, et propagando. Hoc enim patet ad sensum, et ideo nulla indiget probatione : et per hoc Patet non solvit sabbatum. Ergo cum « et ego operor, » restaurans et reparans corrupta, et sanans infirma, non solvo sabbatum : sed in operando me Patri conformo. Et sicut a principio, creando, disponendo, et ornando operatus sum cum ipso : ita facio et modo. Et per hoc patet quod plene responsum est perfidiæ Judæorum. Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.

Quærunt tamen quidam : An Christus violaverit sabbatum? Quod videtur violasse, per hoc quod, Luc. VI, 5, dicit : Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Per hoc enim innuit quod violavit, et violare potuit ut Dominus legis existens.

Adhuc, ibidem, xiv, 5, dicit : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum in die sabbati? Et per hoc videtur dicere quod opera necessitatis facta in die sabbati non solvunt sabbatum.

Ad hoc autem et omnia hujusmodi dicendum, quod in præcepto de sabbato duo significabantur. Unum quidem quod est morale, de lege naturæ existens : et hoc est significatio quietis, scilicet, ut quies cordis firma et munda servetur. Quia, ut dicit Augustinus : « Omnis humana perversitas est uti fruendis, et frui utendis. » Item, Augustinus : « Non est quiescendum nisi in eo bono quo [210] fruendum est : quia hoc solum est in quo quiescitur, et contra quod nihil desideratur. » Et qui sic quietem non sanctificat, perversus est, sicut dicit Augustinus : « Omnis humana perversitas, etc. » Quia sic id quod est via, ponitur pro fine : et id quod est finis, ponitur pro via. Et ratio naturalis dictat hoc omni homini. Hæc autem est lex naturalis, quæ (sicut dicit Basilius) in naturali lege est descripta, id est in naturali iudicatorio, quod est ratio naturalis hominis dicens quid faciendum, et quid cavendum est in communibus principiis morum, quæ ordinant vitam. Et ideo hoc in tabulis cordis scriptum est adeo indelebiliter, tamquam in lapide : et ideo numquam potest habere dispensationem.

Aliud autem significabatur in præcepto sabbati, quod est dici unius in septimana ad feriandum determinatio. Quod antiquitus propter mundi perfectionem (cum nullum aliud majus opus divinum Deus ostendisset) determinatum est ad diem septimum. Et hoc ratio naturalis non dictat, et ideo ad legem naturæ non pertinet. Sed ex causa quæ dicta est, determinata est dies illa, non sine ratione : quia homines feriantes, suspensi a negotiis et occupationibus propriis, libero corde a sollicitudine possint redire, per considerationem et gustum quemdam, ad dulcedinem ejus quo fruendum est, et illi inhærere. Ut sic aliquando redeuntes, traherentur a dulcedine ipsius, et sapori ipsius inhærerent, etiam quando operarentur aliis diebus. Et hac de causa feriæ præcipiuntur in Ecclesia. Quando autem majus opus quam perfectio mundi apparuit, sicut mundi glorificatio in Resurrectione Domini : tunc ad feriandum determinata est dies octava. Et quia feriatio diei non est de jure naturali, ideo diversas recipit determinationes et dispensationes. Quia, sicut dicit Philosophus : Multipliciter humana natura ancilla est : et ideo frequenter oportet etiam in ipsis feriis dispensare propter necessitatem.

Et propter hoc non dicitur solvi sabbatum.

Sabbatum ergo prout est requies in fruibili, numquam solvendum est. Prout autem est determinatio diei ad servandum, alia et alia de causa determinatur in dies diversos. Prout ergo est observatio feriarum, sic solvi poterat ex causa : sicut Mathathias, I Machab. II, 41, solvi præcepit, et arma sumere contra inimicos : ne occisis fidelibus, pariter et lex periret. Et sic etiam ex dispensatione solvebatur propter necessitatem animalium vel hominum. Et ideo calumnia fuit quod in tabulis imponebant Judæi Christo, qui necessitatibus hominum subvenit : cum ipsi Judæi necessitatibus animalium suorum in sabbato subvenirent. Sic autem solvere sabbatum maxime convenit Domino sabbati, cujus est pensare, quando, et quibus de causis, lex sabbati sit solvenda. Et ideo dicit, Matth. XII, 8, quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Sic in libro V Ethicorum determinatur, ut in omni urbanitate sive civilitate ἐπιχείης hoc est, superjustus qui novit quando solvenda est lex data, quæ nonnumquam in præjudicium ipsius legis et dictamen contra intentionem legislatoris observaretur.

Hæc est ergo secundum nos hujus dubii vera solutio.

Dicunt autem alii quidam, quod triplex fuit sabbati violatio, scilicet, quando fiebat aliquid contra præceptum, vel quando aliquid fiebat contra determinationem diei, vel quando aliquid fiebat contra usum vel consuetudinem. Sed hoc nihil est ad propositum : quia secundum hanc intentionem Christus Judæis nec hic nec alibi respondet. Et ideo prima solutio est tenenda.

Sequitur :

  1. « Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem [211] suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. »

Secunda causa persecutionis quam Judæi ex ipsa Christi responsione sumebant.

Et hoc est quod dicit : « Propterea ergo magis, » quia blasphemia majus peccatum est quam violatio sabbati. Matth. XII, 31 : Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et post pauca sequitur, ℣. 32 : Qui dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Levit. XXIV, 14 : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

Et ideo « quærebant eum Judæi interficere, » secundum præceptum legis. Levit. XXIV, 15 et 16 : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum : et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

Et repetunt causam persecutionis priorum, « quia non solum solvebat sabbatum, » sicut illi calumniantes dicebant, « sed et patrem suum, » naturalem et consubstantialem, « dicebat Deum, » quod illi blasphemiam esse dicebant. Joan. X, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum.

Sed, quia etiam ipsi patrem vocabant Deum, Deuter. XXXII, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? ideo addunt : « Æqualem se faciens Deo, » per æqualitatem naturæ et potestatis. Hoc autem alii per adoptionem filii Dei vocati (qui Deum patrem invocabant) non dicebant.

Et hoc quidem (ut dicit Chrysostomus) si patrem suum per naturam diceret, et non operibus demonstraret, blasphemia esset. Sed quia per opera hoc demonstrabat, contradicere Judæi non poterant : et ideo quærebant eum interficere. Sapient. ii, 13 : Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Et, ibidem, ℣. 16 : Gloriatur patrem se habere Deum, scilicet æqualem se faciens Deo. Hoc est falsum secundum Augustinum, quia non fecit se Patri æqualem, quia hoc esset blasphemia, sed potius Pater generando eum, fecit sibi eum æqualem. Non enim Filius a se, sed a Patre per nativitatem accepit quod Patri est æqualis. Et sunt hæc verba Augustini : « Non ipse fecit se æqualem, sed ille eum generat æqualem. Quia si ipse se faceret æqualem Deo, faceret rapinam, et sic caderet. Qui enim se æqualem voluit facere Deo cum non esset, cecidit, et ex Angelo factus est diabolus. Et hanc superbiam homini propinavit, et dejecit eum, cum dixit : Gustate, et eritis sicut dii18. Christus autem æqualis Patri natus, non factus, non usurpavit æqualitatem Dei. » Propter quod dicit Apostolus, ad Philip. ii, 6 et 7 : Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens.

« Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. »

Hic incipit doctrina de utili potestate reparationis naturæ conditæ, per quam Christus se ostendit Deum et Deo Patri æqualem.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima se promittit Patri æqualem per potestatem operandi et iudicandi : in secunda autem ostendit Judæorum justam condemnationem : quia hoc non crediderunt, ibi, ℣. 33 : « Vos misistis ad Joannem, etc. »

Adhuc, anterior pars dividitur in duas. [212]

In prima probat se Patri æqualem. Sed quia ex hoc aliquis crederet quod a Patre non esset genitus : ideo in secunda ostendit se æqualitatem a Patre habere per generationem, ibi, ℣. 30 : « Non possum ego a meipso facere quidquam. »

Adhuc, prior harum subdividitur in duas : in quarum prima dictam ostendit æqualitatem. Sed quia illa maxime ostenditur ex virtute suscitationis mortuorum, ideo in secunda ostendit qualiter virtus iudicandi, et suscitandi mortuos, est in ipso, ibi, ℣. 25 : « Amen, amen dico vobis, quia venit hora, etc. »

Adhuc, prima harum dividitur in duas : in quarum prima ostendit se indivisam potentiam a Patre habere. In secunda, ostendit per opera maxima se habere æqualitatem potentiæ Patri, ibi, ℣. 20 : « Et majora his demonstrabit ei opera. »

In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo per hoc quod est ars Patris, ostendit quod indivisam a Patre habet operationem : in secundo, per hoc quod indivisam a Patre habet operationem, ostendit quod indivisam habet potentiam : in tertio autem, utriusque horum ostendit causam.

Dicit ergo : « Respondit itaque Jesus, » ad hoc quod illi blasphemantes, Christo blasphemiam imponebant, « et dixit eis, etc. » Job, xiii, 4 : Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

« Amen, amen dico vobis, non potest Filius, »

Qui per naturam est Filius, hoc est, non habet potentiam Filius, « a se, » quam habet ab alio : quia habet omnem suam potentiam a Patre : « quidquam facere. » Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

« Nisi quod viderit, » ut ars et sapientia Patris. I ad Corinth. I, 24 : Christum

Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sapientia enim genita, et lux (in qua Deus facit omnia) videt quidquid facit artifex primus.

Et hoc est quod dicit : « Nisi quod viderit Patrem facientem. » In intellectu enim paterno videt Verbum, quod est ars et sapientia Patris. Ideo enim verbum cordis paterni dicitur, Psal. XLIV, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Ideo etiam dicitur candor lucis paternæ : quia videt in lumine suo quidquid Pater habet in se, Sapient. vii, 26 : Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula. Ideo etiam dicitur splendor gloriæ ipsius : quia splendor est in corde Patris super omnia quæ sunt Patris. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. Ideo etiam dicitur splendens in omni munditia et sanctitate Patris, Psal. CIX, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. In quantum ergo est ars plena rationum omnium viventium, et candor lucis æternæ, et splendor gloriæ, et sapientia Patris, videt omnia quæ Pater. Et sic a se non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem secundum ingenitam potentiam facientem. Omnem enim potentiam genitoris habet ab eo per generationem, et sic æqualis est sibi per potentiam. Nec habet aliquam potentiam nisi a Patre, et sic a se nullam habet, nec et a se habita potentia quidquam facere potest : ut auctoritas sit in Patre, et æqualitas naturalis potentiæ per generationem sit in Filio. Joan. VIII, 38 : Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor.

« Quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.

Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. »

Secundus est paragraphus ubi dicit indivisam esse operationem. [213]

Dicit ergo : « Quæcumque enim ille fecerit, » per potentiam naturalem et substantialem : « hæc et Filius, » ejusdem potentiæ naturalis et substantialis, « similiter, » hoc est, ex eadem et simili potentia, « facit : » quia una potentia trium sicut una est substantia trium. Et adverbium similiter, quod hic ponitur, veritatis est expressivum. Hoc est ergo quod dicit. Et sic omnia videt operando quæ Pater, et omnia facit eadem potentia qua Pater. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus, hoc est in potestate. Et sic Filius non imbecillis est, sed generatione accepit eamdem cum Patre potestatem, et operationem.

« Pater enim diligit Filium, etc. »

Tangit utriusque causam concomitantem, non præcedentem, non diversam in esse : sed quæ causa est concomitans secundum modum intelligendi. « Pater enim diligit Filium, » essentiali dilectione : quia de illa intelligitur hic quæ est dilectio concomitans generationem. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, etc. Diligit etiam Pater Filium dilectione Spiritus sancti. Sed de hac dilectione hic non loquitur : quia illa a Patre et Filio æqualiter procedit. Et per illam non potest probari quod in essentialibus æquales sunt Pater et Filius, et quod Filius per generationem, æqualem a Patre acceperit potentiam : quia quod essentialiter dilectione diligit, hoc dilectio concomitans generationem facit, quod nihil retinet sibi, quod non Filio dilecto communicet, quem diligit sicut seipsum. Et ideo, Joan. III, 35, dicitur : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Dilectio enim naturalis facit, quod nihil substantialium retinet, quod generando Filio non communicet. Luc. XV, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. In figura hujus dicitur, Genes. XXV, 5, quod dedit Abraham cuncta quæ possederat, Isaac, scilicet filio suo. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc.

Et hoc est quod sequitur :

« Et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. »

Demonstrat autem ei non extra se, sed quæ videt ut sapientia Patris : hæc per unitatem substantiæ demonstrat ei ut facienda : nec aliter demonstrat nisi quod generat videntem et intelligentem operanda ab ipso. Hæc autem operanda, sunt illa quæ Deus in causis rationabilibus (quas indidit primæ materiæ) reservavit sibi, non per naturam, sed per seipsum facienda ad gloriæ suæ manifestationem et fidei ædificationem. Hæc enim quando, et ubi, et pro quibus facienda sint, soli demonstrata sunt Verbo. Exod. XXV, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Videt ergo in sapientia, ut sapientia Patris Facit ut indivisus a Patre. Demonstrata habet quia novit quando, et ubi, et pro quibus voluit. Et hoc est quod dicitur, Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Sic dicitur, Act. i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate. Quomodo enim, et quando faciendum est novit Deus Pater, et hæc operanda demonstravit Filio, qui solus quando, et quid operandum sit, plenam novit rationem.

« Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. »

Hic ostendit se æqualem cum Patre habere potestatem per opera maxima.

Dicit autem duo. Primo enim in communi prælibat hoc quod dictum est. Secundo, specificat quæ sunt illa quæ maxima sunt. [214]

Dicit ergo : « Et majora his, » in hoc quod sunt utiliora et majoris ostensiva potentiæ, « demonstrabit ei opera. » In futuro dicit, non ideo quod collatio potentiæ dependet a futuro, quæ ab æterno donata est : sed quia effectus potentiæ dependet ad futurum, sicut resurrectio mortuorum et judiciaria potestas. Et ideo dicit : « Demonstrabit, » hoc est, se dedisse ab æterno ostendet. Nec hoc mirum est : quia etiam dilectoribus Christi dat potestatem majora faciendi quam Christus fecit. Joan. XIV, 12 : Opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Nulli tamen contulit modum faciendi quo Christus fecit quod fecit : quia ipse fecit ut potestatem habens, et clave non utens in propria domo. Alii autem sicut invocantes divinam potentiam, et clavibus supplicationum et exorcismorum utentes.

« Ut vos miremini, »

Hoc est, in admirationem trahamini. Qui enim miratur, suspensus est in quoddam altum, quod nescit : et dum est in agonia admirationis, quærere incipit : et sic inventa divina potestate ad fidem venit. Et hoc est quod dicitur, Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, hoc est, in demonstratione potentiæ et virtutis Dei ejicio diabolum de sua potestate, profecto pervenit in vos regnum Dei, hoc est, fides regni Dei si per rationem vultis investigare. Sic trahere homines in admirationem est utile, et ad fidem ædificans. Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sic dicitur in Psalmo lxvii, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis. Item, Psal. XLV, 11 : Vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Item, Psal. XCVII, 1 : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Qui autem aliter ambulat in magnis et mirabilibus super se, ut in vanitate laudis prædicetur, malo fine mirabilis vult esse. Psal. CXXX, 1 : Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

  1. « Sicut enim Pater suscitatur mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. »

Ecce quæ sunt illa majora, scilicet duo : universalis potentia suscitationis mortuorum, et judiciaria potestas universaliter judicandorum.

Dicit ergo : « Sicut enim Pater, » innascibilis per virtutem naturalem, « suscitat, » hoc est, habet potestatem suscitandi « mortuos, et » per spiritum vitalem « vivificat » eosdem. Suscitatur enim de pulvere colligendo et uniendo et compingendo corpus et membra, et incarnando. Vivificat autem per spiritum vitæ quem inspirat. Ezechiel. xxxvii, 7 et 8 : Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper. Et, infra, ℣. 10 : Et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt. Sic enim in duobus cognoscitur maxima potentia : in suscitatione corporum de pulvere, et vivificatione per spiritum. Isa. XXVI, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. I Regum, ii, 6 : Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Hæc ergo est potentia Patris maxima, quam in reformatione creaturarum a se factarum ostendit.

« Sic et Filius quos vult vivificat. »

Aliquos enim vult, in signum quod universalem ad omnes resuscitandi habeat potestatem : sicut cum suscitaret Lazarum, et filium viduæ, et filiam Jairi, [215] principis Synagogæ19. Hos enim tres suscitavit in signum quod universalis potentia suscitandi mortuos sit in ipso sicut in Patre.

Et ideo dicit : « Sic et Filius quos vult vivificat : » quia liberam habet potestatem faciendi quod vult in hoc et in omnibus aliis. Sed quia summa sapientia est sicut quando unum sanavit in porticu Salomonis, poterat omnes sanasse si voluisset, sed non fecit, quia non fuit expediens : ita tres istos suscitans, omnes poterat suscitasse, sed noluit, quia non expediebat, sicut ipse innuit, Luc. IV, 27, quod multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. Et supra, ℣℣. 25 et 26 : Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel... : et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ ad mulierem viduam. Hæc enim miracula quæ fecit, sufficiebant ad demonstrandum quod Deus habitavit in ipso, et ad significandam potentiam universalem restaurationis humanæ naturæ esse in ipso. Hos ergo suscitare voluit, ut se habere demonstraret universalem potentiam divinam ad omnia facienda quæ Deus facit, ut naturæ nostræ perfectus et omnipotens sicut fuit creator, ita et esset reformator.

« Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,

Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificent Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. »

Istud est secundum in quo demonstrat maximam Dei potestatem et auctoritatem esse in ipso.

Dicit autem tria : in quorum primo in se ostendit esse judiciariam potestatem : secundo, ostendit hujusmodi potestatis acceptæ in nobis rationem et finem : tertio, ostendit iudicii futuri evasionem, si quis vult ab ipso recipere gratiam fidei et devotionem.

Dicit ergo quod habet quidem omnipotentiam. Cujus signum est : « Neque enim, » hoc est, quia nec Pater qui tantæ est potestatis quod de omnipotentia ejus nemo dubitat, « judicat quemquam, » præsidendo iudicio, et sententiam dictando : « sed omne judicium, » hoc est, solemnitatem iudicii et modum, « dedit Filio, » ut ipse præsideat solemniter et sententiam dictet.

SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Daniel. VII, 9 : Antiquus dierum sedit, etc. Et paulo infra, ℣. 40 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. Psal. XXXIV, 1 : Judica, Domine, nocentes me.

Responsio est ad hoc, quod Pater judicat auctoritate et potestate, scilicet, quod in forma Dei iudicio universali præsideat Filius. Iudicium autem facere quantum ad solemnitatem præsidendi dedit Filio, ut in forma qua iudicatus est et despectus, præsideat cum Apostolicis viris, ex quorum doctrinis sicut ex libris, sententia salutis vel damnationis unicuique promulgatur. Matth. XIX, 28 : In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Isa. III, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Sic ergo Christus in forma servi judicabit. Apocal. I, 7 : Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.

Quare autem hoc faciat Pater, subdit :

« Ut omnes honorificent Filium. »

Quia cum Filius ex obedientia Patris carnem assumpserit, et iudicatus in carne, et passus et mortuus sit, et sic [216] humiliatus : justum fuit ut a Patre in potestate judiciaria honoratus sit, ut resumpto honore majestatis, honorem habeat divinum. Hoc est : « Ut omnes honorificent Filium, » honore et reverentia divinis, « sicut honorificant Patrem, » honore divino. Ad Philip. II, 9 et 10 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum. Act. XVII, 31 : Statuit diem in quo iudicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. Esther, VI, 11 : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.

Hac ergo de causa, sic et tali potestate honoravit Filium. « Qui » ergo « non honorificat Filium, » contemnens eum propter infirmitatem carnis assumptam, in qua tamen orbem terræ iudicabit, « non honorificat Patrem qui misit illum, » quia sicut honor Filii redundat ad Patrem : ita inhonoratio Filii refertur ad Patrem. Et in hoc tangit Judæos, de quibus dicit, Joan. VIII, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. I Regum, II, 30 : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ad Hebr. II, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Hic enim est honor judiciariæ potestatis, quo ipse de contemnentibus se inimicis suis judicet. Psal. CIX, 1 : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis.

  1. « Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transit a morte in vitam. »

« Amen, amen dico vobis. » Quia occultum est et supra rationem, ideo duplici utitur confirmatione.

Dicit autem duo, modum scilicet merendi, et modum judicium districtum evadendi.

De modo merendi dicit : « Quia qui verbum meum audit. » Verbum, inquam, prolatum quod de Verbo formatur æterno. Qui enim hoc audit, in illius corde manet Verbum increatum, quod non transit, et cor illius capit, et format informando in seipsum et trahit ad se intellectum et affectum et totum hominem. Psal. CXL, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Exod. XX, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus. Hoc enim audire, est exaudire. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

« Et credit ei qui misit me, » scilicet Patri. Huic autem credit qui Patrem per potentiam operativam, et per indivisam substantiam, in me esse cognoscit. Joan. III, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. Item, infra, VIII, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit.

« Habet vitam æternam, » jam in causa et spe, in futuro autem in re et in possessione. Hæc autem vita æterna est cognitio veritatis secundum intellectum et affectum. Joan. XVII, 3 : Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Constat enim unicuique quod vita æterna non est nisi vita intellectualis in veritate, quæ est immortalis. Et hic talis, totus vivit, et in virtute splendet, et in veritate se ostendit, et audacter venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus : quoniam in Deo sunt facta, sicut supra capite tertio dictum est.

« Et » ideo « in judicium » condemnationis « non venit, sed transit a morte, » scilicet a veritate agnita in via et in merito, « in vitam » æternam : qui felicissimus transitus est, ut dicit Maximus. De quo loquitur, Psal. XXX, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum : quæ conturbatio omnium ho[217]minum sapientium erit in judicio. Ad Roman. VIII, 1 : Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu. Ezechiel. xvii, 21, 28 : Vita vivet, et non morietur. Eccli. XXXIII, 15 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Sic ergo ostendit æqualitatem potentiæ esse in se ad Patrem.

In hoc autem quod dicitur : « Transit, » notatur quod prius dum non crederet, fuit in morte, de qua dicitur, ad Roman. V, 12 : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit. Sed per Christum, sicut ibidem dicitur, per fidem « a morte » illa transitur « in vitam, » quia, sicut dicitur, Habacuc, ii, 4 : Justus in fide sua vivet. Et de hac transitur ad speciem veritatis : quæ visio est tota merces et vita æterna, ut dicitur, Isa. LXVI, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum : et ossa vestra quasi herba germinabunt.

« Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. »

Hic incipit pars in qua ostendit qualiter virtus suscitandi et iudicandi est in ipso.

Habet autem duos paragraphos : in quorum primo ostendit potestatem suscitandi et iudicandi esse sibi essentialem virtute suæ divinitatis : in secundo autem ostendit generalitatem hujus potestatis et ingritudinis, ibi, ℣. 28 : « Nolite mirari hoc. »

In primo paragrapho sunt tria : in quorum primo præmittit potestatis suscitandi mortuos effectum : in secundo, ostendit potestatis virtutem : in tertio, adjungit in eamdem virtutem iudicandi potestatem.

Dicit ergo : « Amen, amen. » Hoc maxime indiget confirmatione : quia totum est supra rationem. Sed de hoc credendum est Unigenito qui est in sinu Patris, quidquid enarraverit.

« Quia venit hora. » Duplex est hora suscitandi mortuos. Una quidem quoad acceptionem virtutis suscitandi mortuos. Et hæc « venit, » quando Pater potestatem dedit Filio suscitandi. Hoc autem Christus habuit et homini dedit in incarnatione. Act. x, 42 : Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Act. xvii, 31 : Statuit diem in quo iudicaturus est orbem in æquitatem, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, etc. Hora autem alia est quoad acceptionem potestatis, quam accepit ab incarnatione, quando ministerium iudicii commisit Filio : ut in eadem forma iudicet et honoretur, in qua iudicatus est et contumeliam passus.

Et hoc est quod sequitur : « Et nunc est, » quia jam illa hora (sicut dictum est) incepit. Quamvis enim Deus suscitet et iudicet auctoritate, tamen ministerio iudicabit solus homo Christus, secundum legem quam ipse dedit.

Et hoc est quod sequitur : « Quando mortui. » Alius modus horæ est ex parte suscitandorum. Et hæc hora est duplex, scilicet, in signo probante futuram resurrectionem : et hæc hora nunc est, quando Filius quosdam suscitat, ut probet in se esse potestatem omnes suscitandi : sicut in antehabitis dictum est. Et est hora venturæ generalis resurrectionis : et hæc non est nunc, sed continuo venit, hoc est, in veniendo est.

Tamen quædam Glossæ istud totum videntur exponere de spirituali resurrectione quæ est a morte animæ. Et hoc videtur dicere Augustinus, sic : « Vita (quæ est ipse Pater et Filius) pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiæ, sed anima rationalis quæ illuminatur a lumine quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed ista lectio debet intelligi ita, quod resurrectio animæ et potestas suscitandi, signum sit potestatis [218] suscitandi etiam mortuos in corpore : quia aliter nihil probaret Christus de sua intentione. Quia cum per sanitatem ægrorum, ostenderit se operari sicut Pater, non satis congrue transiret ad potestatem suscitandi mortuos, nisi intenderet ostendere se per hoc habere potestatem restaurandi totam naturam quam curavit in parte. Et hoc non ostendit nisi ex universali potestate mortuos suscitandi. » Et ideo secundum Chrysostomum sic legitur ut dictum est.

Hæc est ergo hora quando mortui corpore,

« Audient vocem Filii Dei. »

Vel particulariter, ut nunc Lazarus, et filius viduæ, et puella Archisynagogæ filia. Audient autem sicut dormiens expergefactus audit. Psal. LXVII, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Vel in futuro universaliter, quando Filius Dei mortuos ad judicium vocabit. I ad Thessal. iv, 15 : Ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo : et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Ibi Glossa : « Vox Archangeli est vox Christi qui est princeps Angelorum. » Gregorius : « Tubam sonare, est visibiliter et terribiliter Filium Dei in carne ut judicem mundi demonstrare. »

Si autem objiciat aliquis, quod qui mortuus est, non sentit. Hoc nihil est : quia virtutem vocis Christi propter deitatem in se manentem, audit omne quod est : quia habet obedientialem rationem ad ipsam. Deuter. XXXII, 1 : Audite, cœli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei. Glossa tamen dicit quod hoc quod hic dicitur, convenit solis justis, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sed hæc Glossa est de resurrectione spirituali, sicut ante dictum est.

« Et qui audierint vivent. »

Quicumque enim « audierint, » vel in præsenti, vel in futuro, « vivent » vita naturæ : quia hæc est vox quæ vocat ad vitam, nunc quidem quos vult, in futuro autem omnes. Ad Roman. IV, 17 : Ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Ezechiel. xxxvii, 4 : Ossa arida, audite verbum Domini. Unde quos nunc vult vocare vivent, et omnes in futuro vivent. Job, xiv, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram, ut eleves jacentem in pulvere. Daniel. XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt.

  1. « Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :

  2. Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

  3. Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei :

  4. Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ : qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. »

Secundus est paragraphus de essentiali sibi propter deitatem suscitandi virtute.

« Sicut enim Pater, » per virtutem essentiæ divinæ, « habet vitam, » quæ est prima vita, et ideo principium et causa omnis vitæ, « in semetipso » manentem ex substantia divina quæ in ipso est, et est prima vita, et vitæ principium et causa : « sic, » per omnem eumdem modum virtutis, « dedit, » generando eum ab æterno in eadem vitæ substantia, « et Filio » connaturali et consubstantiali, « vitam » eamdem, scilicet fontalem vitam « habere » naturaliter et substantialiter « in semetipso : » quia per hoc quod homo factus est, quod [219] non erat, assumpsit, sed divinitatem non amisit, nec cum humanitate commiscuit. Primum autem in omnibus causa est et fons omnium aliorum, sicut primus calor in omnibus calidis. Unde Philosophus : « Quidquid est in multis per communitatem generis vel analogiæ, est in uno aliquo primo, quod est causa omnium aliorum. » Et ideo vita que est in omnibus vivis per aliquam analogiæ proportionem, necesse est quod sit in uno primo, quod fontalis causa vite est in omnibus aliis. Hoc autem primum est deitas in tribus personis. Psal. XXXV, 10 : Domine, apud te est fons vitæ. Et ita Filius quamvis deitatis vitam habeat a Patre : tamen, ut dicit Hilarius, ex se vivit ex essentiali et substantiali et naturali sibi deitate. Si autem ex se vivit, causa est omnibus vitæ : sicut ex se calidum est omnibus calidis causa caloris quem habent per participationem. Proverb. VIII, 35 et 36 : Qui me invenit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam. Hinc est quod dicit, Ezechiel. xviii, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis. Principium enim vitæ nullo modo est vel potest esse principium mortis secundum seipsum. Sapient. i, 13 : Deus mortem non fecit. Et post pauca sequitur, ℣. 16 : Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.

« Et potestatem dedit ei, »

Scilicet Pater Filio quando misit eum in carnem, « judicium facere, » non auctoritate propria, sed ministerio. Psal. LXXI, 1 : Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Causam autem hujus jam ante diximus. Isa. XVI, 5 : Preparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium. Quia exsequetur judicium in forma hominis.

Et hoc est quod sequitur :

« Quia Filius hominis est, »

Hoc est, quia hoc meruit merito congrui, in hoc quod Filius hominis est, in quo legem posuit, et iudicatus et condemnatus fuit. Et hæc est lectura secundum Augustinum. Daniel. VII, 13 et 14 : Ecce cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient.

Chrysostomus autem huic lecturæ concordat quidem, sed distinguit aliter, et punctat sic : « Et potestatem dedit ei, etc. », quando misit eum in carnem, « quia Filius hominis est, nolite mirari hoc. » Ac si dicat : Nolite mirari hoc quod ipse est Filius hominis, cui tantam et suscitandi et iudicandi dedit potestatem : quia Filius Dei latet in Filio hominis, et Filius Dei æquali auctoritate iudicat et suscitatur cum Patre : quamvis Filius hominis in quantum Filius hominis est, iudicat et suscitatur ministerio sub Patre. Non enim est admirandum, si illi homini in quo latet Filius Dei, magna committat opera suæ potestatis. Psal. IV, 4 : Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum, hoc est, miræ suæ potestatis opera commisit illi sancto, qui est Sanctus sanctorum. Unde, Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Hoc enim dicitur de Filio hominis, cui antiquus dierum suam potestatem commisit exsequendam. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum. Jerem. xxiii, 5 et 6 : Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra... Et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. Sic sub eodem sensu legitur secundum Chrysostomum. Secundum autem Augustinum, hoc quod dicit : « Nolite mirari, » hoc punctatur cum [220] consequenti, et refertur ad sequens : quia quamvis secundum seipsum sit mirabile quod mortui resurgent ad vocem Filii Dei : tamen si attenditur quod vox Filii Dei est eadem cum illa de qua dicitur, ad Roman. IV, 17 : Deus... qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt : nihil habet admirationis si vox quæ potuit instaurare naturam cum non esset, potuit reparare eamdem cum corrupta esset. Act. xxvi, 8 : Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ? Amos, ix, 11 : Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit : et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo. Unde in hac consideratione hoc non est mirandum, maxime apud Judæos qui Scripturam noverant.

« Quia venit hora, »

Continuo transitu temporis. Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit.

« In qua omnes, » sine distinctione, et sine exceptione personarum. Sapient. vi, 8 : Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, qui omnium est dominator. I ad Corinth. XV, 31 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

« Qui in monumentis sunt, » hoc est, in sepulcris. Et ponit continens pro contento per metonymiam, hoc est, omnes mortui : quia non omnes invenientur in monumentis, eo quod quidam exurentur in igne quo exuretur facies mundi, et quidam sunt insepulti abjecti, vel ad cineres concremati et in omnem ventum sparsi : sicut sancta Baldina cum sociis suæ passionis.

« Audient vocem Filii Dei. » Quamvis enim Filius hominis in forma hominis exsequatur ministerium iudicii, tamen a Filio Dei per naturam divinam est virtus suscitationis mortuorum. Et ideo dicit : « Audient vocem Filii Dei. » Ezechiel. xxxvii, 13 : Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris.

« Et procedent » ad iudicium « qui bona fecerunt, » fidei, spei, et charitatis, « in resurrectionem vitæ » gloriosæ et æternæ : « qui vero mala egerunt, » scilicet peccata mortalia, « in resurrectionem iudicii » et condemnationis. Daniel. XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper. Unde boni resurgent et immutabuntur ad gloriam. Alii autem mali incorruptibiles quidem, hoc est, sine diminutione membrorum resurgent : sed non immutabuntur, quia corpora tetra et passibilia et pigra et animalia habebunt in pœna æterna. Et ideo dicitur, I ad Corinth. XV, 31 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ideo etiam dicitur de malis in Psalmo i, 5 : Non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. Quia non resurgent ad gloriam, quod vere resurgere est : quia manebunt in peccato et morte æterna, in quam per peccatum inciderunt. De quibus dicitur, Amos, iv, 2 et 3 : Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, hoc est, in infernum. Exibit enim anima de apertura inferni, et corpus de apertura sepulcri : et per sententiam finalem in infernum detruduntur, in carcere perpetuo includendi.

Hoc est ergo in quo Christus probat se habere cum Patre potestatis æqualitatem.

  1. « Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico : et iudicium meum iustum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32 Alius est qui testimonium perhibet [221] de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. »

In hac parte removet eam quæ dictis inferri posset dubitationem. Posset enim aliquis dicere quod quia est æqualis Patri, nihil haberet a Patre, maxime ex hoc quod dicit, quod sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso : ideo hic occurrit et ostendit quod omnia, quæ est, et potest, et facit, habet a Patre.

Dicit autem hic duo : in quorum primo per hoc quod omnia habet a Patre, ostendit quod judicium æquissimum erit quod judicabit : in secundo autem ostendit hoc esse verum per rationem veræ testificationis, ibi, ℣. 31 : « Si ego testimonium, etc. »

Adhuc autem in prima harum tria dicit, scilicet, quod ea quæ habet, a Patre habet : et quod ex hoc rectum probatur judicium esse : et rationem hujus subjungit.

Dicit ergo : « Non possum ego, » in persona divina vel humana acceptus, « a meipso quidquam facere : » quia sicut non sum a meipso, ita non habeo virtutem a meipso, nec operor a memetipso. In hac ergo locutione non fit negatio æqualitatis, sed potius negatio est innascibilitatis : quia Filius non est a seipso sicut Pater, sed potius est natus a Patre. Et sicut lumen nihil potest facere a seipso, sed potius hoc quod facit habet a sole : ita Filius potest quicquid Pater potest, tamen nihil potest a seipso : quia hoc quod potest, habet a Patre : et ideo mea potentia demonstrat potentiam Patris a quo sum, et sine quo non sum, et qui in me manens, mecum facit opera. Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ibidem, ℣. 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Et ideo operatio Filii Dei demonstratio fuit divinæ virtutis. Exod. VIII, 19 : Digitus Dei est hic. Lucæ, xi, 20 : In digito Dei ejicio dæmonia. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, qui totam Patris possedit potestatem. Sed,

« Sicut audio, judico. »

Quasi diceret : Ex quo non facio quidquam a meipso exclusa potentia Patris, quæ per generationem est in me. Ergo etiam in judiciaria potestate nec possum quidquam facere a meipso, sed « judico, » in exsecutione judicii, « sicut audio » a Patre esse judicandum. Auditus autem ille est esse a Patre : quia metaphorice est auditus in Deo. Sicut enim qui audit, ab alio percipit, et accipit quod faciendum audit : ita Filius a Patre accipit per generationem quod faciendum et exsequendum accipit. Et sic judico de omnibus faciendis accipiens a Patre : sive hoc sit de faciendis, sive in futuro de salvandis, vel de damnandis. Proverb. XII, 17 : Qui quod novit loquitur, judex justitiæ est. Et quia judicium communiter accipitur pro judicio de faciendis, quod Christus tunc fecit et ostendit in omnibus factis : et pro judicio futuro, quod ostendet in justa retributione bonorum et malorum : ideo injuste Judæi calumniantur ea quæ fecit, sive in sabbato faceret, sive alio tempore. Unde Glossa : « Dedit mihi Pater potestatem judicandi : non tamen possum a meipso, quia qui non est a se, non facit a se : et ideo qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Alia Glossa legit hoc de Filio hominis, qui nihil a se potest in quantum est Filius hominis : sed sicut audit a Patre, cujus divinitati sociatus est in unitatem personæ Filii. Audit enim sic Patrem in se manentem. Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Joan. XV, 15 : Omnia quæcumque audiui a Patre meo, nota feci vobis.

« Et » ideo « judicium meum, » de quibuscumque faciendis, vel judicandis, « justum est, » quia ad primam rectitudinem Patris mensuratum est. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt [222] eum : Dominus Justus noster. Psal. CXVIII, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Utrumque autem istorum dicitur in Psalmo xvi, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat. Judicium Christi non potest esse nisi justum : quia semper procedit de vultu præscientiæ et rectitudinis Dei. Et est locutio ista, sicut si ponam in corde aliqujus periti viri omnes leges et omnia jura esse descripta, ille in judicando de faciendis, dicendis, et judicandis, non judicat nisi sicut videt et audit a lege : et non voluntatem propriam facit, sed legis. Sic enim descripta est rectitudo Patris in corde Christi : et ideo universa refert ad ipsam.

Et hoc est quod sequitur :

« Quia non quæro voluntatem meam. »

Ratio est ejus quod dixit de justo judicio, « quia non quæro voluntatem meam. » Videtur autem mirabile quod dicit, cum sua voluntas secundum naturam divinam non sit alia a voluntate divina : quia sic quærendo suam, quærit divinam. Voluntas autem hominis concordavit in toto cum voluntate divina. Et sic iterum ad minus, in voluntatis nolito non est alia. Sed ad hoc dicendum, quod hoc pronomen, meam, discretionem significat : et hanc discretionem negat negatio, et non voluntatem. Unde sensus est : Non quæro voluntatem discretam aliquam. Et ideo negatio non negat verbum in quantum transit super voluntatem, sed super pronomen, in quantum discretionem importat : ut sit sensus : Non quæro a Deo Patre discretam voluntatem, sicut vos putatis quod discretam a Deo Patre voluntatem habeam. Matth. XXVI, 39 : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, scilicet vis. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris mei.

« Sed voluntatem ejus qui misit me, »

Scilicet Patris, cujus voluntas injusta esse non potest : quia ipsa est regula et rectitudo omnis ejus quod rectum est. Deuter. XXXII, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Proverb. VIII, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Et ad illam voluntatem comensuratum judicium faciendorum et judicandorum, non potest esse nisi rectum. Et hoc si cogitarent Judæi, non culparent judicia eorum quæ fecit. Proverb. XXVIII, 5 : Mali non cogitant judicium : qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia.

Sic ergo probato judicio omnium quæ (judicante Deo) facit Christus, hoc idem probat per testificationes quas habuit a Patre.

Dicit ergo :

« Si ego testimonium perhibeo de meipso, etc. »

« Si ego, » singularis et discretus, « testimonium perhibeo de meipso, » cum nullus testimonium perhibere possit de seipso secundum veram rationem testimonii, « testimonium meum non est verum, » hoc est, veram rationem testimonii non habet.

Sed contrarium videtur per hoc quod dicitur, Joan. VIII, 14 : Si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum. RESPONSIO : Dicendum, quod aliud est res testificata, et aliud testimonium in forma et ratione testimonii. Res quidem testificata potest esse vera, sive ab eo dicatur pro quo fertur testimonium, sive ab alio. Et potest etiam esse falsa. Sed in Christo non potest esse nisi vera. Sed testimonium in forma et ratione testimonii non potest esse verum testimonium, nisi proferatur ab altero, et sub attestatione immobilis veritatis. Propter quod a lege et jure præcipitur, quod testes non deponant nisi jurati. Dicendum ergo, quod hoc dictum intelligitur de testimonio quod [223] est in forma et ratione testimonii. Quod quidem veram rationem testimonii non habet si Christus solus pro se dicat quod dicit, quamvis verum sit quod dicit. Quod autem dicit, Joan. VIII, 14, ipse causam subjungit, dicens : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia non sum solus. Et ideo forma testimonii vera efficitur, quando ab alio qui immobilis est veritatis confirmatur.

Hoc ergo est quod dicit : « Si ego, » discrete et singulariter, divisus et discretus a Patre, « testimonium perhibeo de meipso » discreto a Patre, « testimonium meum, » a Patre discretum, « non est verum, » hoc est, quamvis posset esse verum in re testificata, non tamen veram habet testimonii rationem et formam. I ad Corinth. X, 18 : Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus, et non labia tua.

« Alius est qui testimonium perhibet de me, etc. »

« Alius est, » qui est immobilis veritatis, qui mentiri non potest. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentitur.

« Qui testimonium perhibet de me, » per demonstrationem suæ potestatis in operibus meis. Joan. VIII, 14 : Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me Pater qui misit me. Hic autem alius est in persona, non in natura. I Joannis, v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cœlo : Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt.

« Et scio, » per unam quam cum ipso habeo scientiam. Vel, « scio, » quia vos per demonstrationem operum scire facio, « quia verum est testimonium ejus » Ad Hebræos, ii, 3 et 4 : In nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. Et ideo dicitur, Job, x, 17, in persona convictorum per testimonia veritatis : Instauras testes tuos contra me.

« Quod perhibet de me. » Proverb. XII, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum : qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. Quando enim deponit testis, jurat : ut immobili invocata veritate, firmum sit quod dicit. Quando autem Deus testificatur, ipso testimonio immobilis efficitur veritas. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Ad Titum, i, 2 : Promisit qui non mentitur Deus. Omne ergo judicium faciendorum, et factorum, et judicandorum Christi est verum.

  1. « Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

35 Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. »

Hic incipit ostendere inexcusabilitatem non credentium suæ veritati, et (sicut dictum est) testificatæ.

Habet autem duas partes : in quarum prima ostendit testimoniorum immobilitatem, quæ veritatem dictorum et factorum suorum ostendunt immobilem : in secunda autem ostendit eos accusabiles, quia post tot testimonia credere noluerunt, ibi, ℣. 40 : « Et non vultis venire ad me. »

In primo horum quatuor inducit testimonia, scilicet, Joannis, operum, Patris, et Scripturarum : per quæ probat suorum dictorum et factorum immobilitatem.

In primo horum tria dicit : testimonium Joannis ab eis requisitum : et quod ab ipso hoc testimonium non fuit procuratum, sed ab illis : et testificantis commendationem. [224]

Dicit ergo : « Vos, » non ego, « misistis ad Joannem » Baptistam, sicut supra habitum est : quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, scilicet ad Joannem, ut interrogarent eum : Tu quis es20 ?

« Et testimonium perhibuit veritati » Joannes : quia confessus est se non esse quod non erat, et non negavit se esse quod erat. Scilicet quod erat vox præcurrens, et non Verbum : et fuit præcursor, et non rex : et fuit lucifer, et non sol. Supra, III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentitur. Joan. I, 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.

« Ego autem testimonium, »

Scilicet quo indigeam, « ab homine, » qui sæpe clarificat non clarificanda, « non accipio, » ut ego in meipso clarior appaream. Ego enim sicut Deus clarior esse non possum. Psal. XV, 2 : Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Et secundum humanam naturam nihil adjicitur mihi ab homine : quia ab instanti conceptionis meæ plenus sum gratia, et sapientia, et Spiritum accepi non ad mensuram. Et ideo testimonium Joannis, pro vobis quærentibus factum, quamvis mihi nullam adjecerit claritatem, tamen vobis adjicere debuit veritatis cognitionem.

Quod autem in hoc sensu loquatur, patet per hoc quod sequitur : « Sed hæc dico, » quod mihi quoad me nihil adjecit, « ut et vos salvi sitis, » per testimonium Joannis quod vos invitatur ad veritatis cognitionem.

Objicitur tamen contra hoc quod dicit : « Ego ab homine testimonium non accipio, » per hoc quod dicitur, Joan. XXI, 19, de Petro : Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset

Deum. Ad Philip. I, 20 : Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Ergo ab hominibus claritatem accepit Deus : ergo et Christus. RESPONSIO. Dicendum, quod aliud est clarificari Deum in homine, et aliud per hominem, et aliud ab homine. In homine clarificatur Deus quoties clarus in vita et virtutibus hominis ostenditur. Et sic clarificatur Christus in omnibus Sanctis sicut et magnificatur. Et sic intelligitur dictum Apostoli, ad Philip. I, 20. Per hominem autem clarificatur, quando clarus prædicatur et glorificatur. Unde Augustinus : « Gloria est clara cum laude notitia. » Sed ab homine clarificatur, quando homo claritatis ejus est causa, et aliquid adjicit claritati. Et hoc modo non clarificatur Christus ab homine, sed a Patre. Joan. XVII, 5 : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te. Et hoc modo dicit quod claritatem ab homine non accipit : sed potius ipsi Judæi acceperunt a Joanne clariorem cognitionem Christi, quamvis non profuerit eis : quia non permanserunt in lumine claritatis. Nec Christus facit mentionem de hac clarificatione propter se : sed hoc dicit ut salvi fiant. I ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines, vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

« Ille erat lucerna ardens et lucens. »

Ecce commendatio Joannis in testimonio, quod clarificaverit cognitionem hominum.

« Erat enim lucerna. » Psal. CXXXI, 17 : Paravi lucernam Christo meo : ut per lucernam ad solem veniatur. Oculi enim ægri tenebris assueti, lucem parvam bene sustinent, et non magnam, nisi paulatim manuducantur in parvis.

Erat ergo lucerna « ardens, » per claritatem et zelum ignescentem. Eccli. [225] XLVIII, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Luc. XV, 8 : Nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter donec inveniat? Proverb. XXXI, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Ardebat enim zelo charitatis, nutritur autem ignis humore pietatis. Matth. XXV, 4 : Prudentes vero virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Cantic. viii, 6 et 7 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Aquæ multæ non poterant exstinguere charitatem Dei in ipso.

« Et lucens. » Bernardus : « Lucere vanum, ardere parum : ardere autem simul et lucere ædificatorium. » Arsit enim charitate, et luxit veritate. Isa. LXII, 13 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Job, xxix, 2 et 3 : Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum.

« Vos autem voluistis, etc. »

« Vos autem, » sicut homines vanitatis amatores, « voluistis ad horam, » in qua putabatis quod pro vobis et statu Synagogæ loqueretur, « exsultare » coram hominibus, « in luce ejus, » hoc est, exemplorum et doctrinæ : quam aliquando, quum ad eum existis, acceptastis. Et hoc si tunc voluistis, etiam in toto testimonium ejus accipere debetis. Et sic debetis credere mihi : quia mihi testimonium perhibuit. Job, xxix, 3 : Ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Joan. I, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Luc, xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Unde non de lucerna, sed de instabilitate Judæorum fuit, et invidia, et malitia eorum, quod in lumine lucernæ non permanserunt. Quia statim ut Joannes lucerna ardens et lucens, testimonium de Christo perhibere constanter cœpit, Judæi aversi sunt a lumine ipsius. Maxime cum dixit eum Filium Dei esse, et sponsum Ecclesiæ, et de cœlo venisse, et hujusmodi alia, et quæ, Joan. III, 26 et seq., sunt notata. Ante hoc autem exsultaverunt in tanto lumine lucernæ, exeuntes ad eum et peccata sua confitentes.

Et hoc est quod dicit.

« Ego autem habeo testimonium majus Joanne. » 36

Secundum est in quo inducit testimonium operum.

Dicit autem tria, scilicet, testimoniorum comparationem, operum virtutem et auctoritatem, operum testificationem.

De comparatione dicit : « Ego autem, » pro me faciens, « habeo, » quia in naturali potentia habeo, « testimonium » quod in me testificatur esse virtutem divinam, « majus » dignitate et efficacia convincendæ veritatis, « Joanne, » quia Joannes est testimonium extra : virtus autem operum est intra me. Item, Joannes testatur verbo : opus autem probat effectum. Unde licet Joannes digito alieno demonstraverit me, opus est ipse Dei digitus qui divinitatem in me ostendit, sicut effectus proprius suam causam. ostendit. Joan. III, 39 : Qui de cœlo venit, super omnes est. Opera autem de cœlo veniunt : et ideo testimonia illorum omne alienum vincunt testimonium. Joan. X, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite. Testimonium enim operis omnem convincit conscientiam. Joan. XV, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de suo peccato. Et infra, ℣. 24 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem, etc.

« Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego [226] facio testimonium perhibent de me, quia Pater misit me. »

Tangit horum testimoniorum auctoritatem et efficaciam, dicens : « Opera enim, » præcipue miraculorum, « quæ dedit mihi, » per generationem æternam, « Pater, » qui ab æterno me genuit, in quo splendebant omnes fulgores Sanctorum quando me genuit, virtutem mihi dedit et sapientiam quibus redimere volebat mundum. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus sanctorum, hoc est, in quo splendent omnes rationes, virtutes, et consilia sanctitatis omnium Sanctorum, in gratia et gloria in ultimis temporibus manifestanda.

« Ut perficiam ea, » hoc est, ut ad perfectionem deducam. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia. Unde et Pater in ipso manet per indivisionem essentiæ et virtutis : et hæc opera in ipso et cum ipso perfecit. Joan. XIV, 11 : Pater autem in me manens, ipse facit opera. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris mei, ut perficiam opus ejus.

« Ipsa opera quæ ego facio, »

Scilicet cum Patre. Joan, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Joan. XV, 16 : Solus non sum, sed ego, et qui misit me, Pater.

« Testimonium perhibent de me, » sicut effectus probat causam. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum eo. Unde, Matth. XII, 28 : Si autem ego in spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

Testificantur autem opera, « quia Pater me misit, » hoc est, in ipsis operibus legationis meæ, per opera probo auctoritatem Patris. Joan. VIII, 29 : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio, semper.

  1. « Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis.

38 Et verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis. »

Tertium est testimonium, et dicit duo. Primo enim ostendit testimonium Patris, et secundo respondet tacitæ objectioni quam possent facere, scilicet, quia testimonium Patris non erat eis manifestum. Non creditur autem nisi aperto testimonio.

Dicit ergo : « Qui misit me, » in mundum, « Pater. » Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

« Ipse, » scilicet invisibilis Pater, « testimonium perhibuit de me » invisibiliter suggerendo cordibus veritatem, sicut Joanni fecit, et Prophetis, et Sanctis, qui me recipiunt. Sonuit autem et in voce in baptismo, et in monte transfigurationis. Joan. VI, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Hoc autem testimonium est per internam inspirationem. Joan. XV, 26 : Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibet de me. Hoc autem exprimitur, ad Galat. IV, 6 : Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. Et sic testificatur quod in Filio consubstantiali sunt adoptati in filios. Sic enim testimonio conscientiæ clarificat Filium suum Pater æternus. Joan. XVII, 1 : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te.

Quia autem possent dicere quod illud [227] testimonium in cordibus suis non percepunt, ideo subjungit :

« Neque vocem ejus, etc. »

Et dicit quatuor, quæ ex parte eorum, et culpa eorum, impediunt hujusmodi testimonii cognitionem in ipsis.

Primum est, quod « neque vocem ejus, » hoc est, intellectum vocis, « umquam audistis, » quia (sicut dicit Glossa) non aure carnali, sed tantum spirituali capitur vocis ejus intellectus. Quamvis enim vox Patris, sive in hominibus, sive in Scripturis, sive in subjecta creatura aliquando sonuerit : tamen intentio vocis non nisi interius aure revelata accipitur. Job, iv, 16 : Vocem quasi auræ lenis audivi. Et supra, ℣. 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. III Regum, xix, 12 : Sibilus auræ tenuis : et ibi Dominus. Et quia aures non tenues facitis, sed infidelitate et carnali sensu Scripturarum obnubilatis, ideo non auditis cum eo qui dicit, Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit me per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me. Matth. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est.

« Neque speciem ejus vidistis, » eo quod invisibilis sit species ejus. Sed hoc intelligit de visione cognitionis ejus : quia carnali intellectu pleni, Deum ut est, intelligere et videre non potuerunt. Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, hoc est, humana vita, et intellectu me non videbit. Quia sicut dicit Hermes Trimegistus : « Vix mente attingitur, cum mentis acies omnino a carne avertitur. » Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam.

SED CONTRA hoc est, ut videtur, quod dicitur, Joan. XIV, 9 : Qui videt me, videt et Patrem. Quia mentis intellectu considerat virtutem Patris in ipso : et hoc non est nisi intellectu, qui a carne separatur : sicut dicit Trimegistus. Est enim Deus incorporalis, et nemo videt eum in specie corporali nisi in subjecta creatura. Et hoc modo multi viderunt Deum in corporali specie. Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Sed hoc modo non loquitur hic Dominus : sed potius quia in visione speciem divinitatis ejus numquam cognoverunt : et ideo reprehensibiles sunt, quia hoc carnalis in eis impedivit intellectus, quia et vocem Domini audierunt, sicut et dicitur, Exod. XXXIII, 11 : Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Sed hoc totum fiebat in subjecta creatura. Et ideo redarguit eos Dominus : quia per hujusmodi auditus et visiones ad intellectualem Dei cognitionem non pervenerunt.

Et hoc est quod dicit, quod nec vocem Dei intellectualiter et spiritualiter percepunt, nec per visionum species ad spiritualem intellectum pervenerunt.

Et tertio dicit causam :

« Et verbum ejus non habetis, etc. »

« Et, » hoc est, quia « verbum ejus, » hoc est, Dei, aure auditum, vel in Scripturis lectum, « non habetis, » ad intellectum spiritualem, « in vobis, » hoc est, in corde vestro « manens. » Glossa : Per quod possitis venire ad ejus cognitionem. Manet enim verbum apud eum qui verbi capit intellectum. Et hic venit ad verbum auditum, et ad speciei Dei cognitionem, et visionem intellectualem. Jacobi, i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Insitum enim dicitur, quia juxta rationem est naturalem, non longe existens ab ipsa. Deuter. XXX, 14 : Juxta te est sermo valde, in ore tuo. Ad Roman. X, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Illi autem per carnalem intellectum, quem (non a Spiritu sancto, sed a [228] se) verbo applicuerunt, longe se a Dei verbo et visione veritatis effecerunt : quia per intellectum spiritualem verbum in eis non mansit. Joan. VIII, 37 : Sermo meus non capit in vobis.

Et attende quod dixit supra : « Neque vocem ejus audistis, neque speciem vidistis, » ad testimonii commendationem. Quod auribus auditur, deceptorium esse potest : quia audiens nisi habeat discretionem spirituum, nescit unde veniat aut quo vadat. Similiter etiam species visa, forte est quandoque diaboli transfigurantis se in Angelum lucis. III Regum, xxii, 22 : Ero spiritus mendax. Sed visio intellectualis numquam decipit. Daniel. X, 1 : Intelligentia enim est opus in visione. Quod autem intellectu non percipitur, culpa eorum fuit : quia manens verbum quod non transit in corde non posuerunt.

Adjungit autem quarto causam omnium istorum, dicens : « Quia quem misit ille, » Pater scilicet, « huic » vos in sermone suo « non creditis: » et ideo impossibile est quod ad Dei notitiam perveniatis. Ad Hebr. XI, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Bernardus : « Quinimo displicere necesse est. »

Et attende quod dicit : « Vos huic non creditis: » quia sermonibus ejus non crediderunt, et ideo nec fidem informem habuerunt. Et quia fundamento omnis boni caruerunt, nullum bonum divinæ cognitionis poterat esse in ipsis. Psal. CXXXVI, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Isa. LIII, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quasi diceret : Carnalium nulli. Ad Roman. XI, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, cæteri vero excæcati sunt. Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Joan. VIII, 24 : Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

39« Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. »

Quartum est testimonium Scripturarum.

Duo autem dicit, scilicet, imperat Scripturam scrutinium, et secundo ostendit in his suum esse testimonium.

Dicit ergo : « Scrutamini, » hoc est, profundo intellectu subtiliter spiritualem intellectum investigate. Psal. CXVIII, 2 : Beati qui scrutantur testimonia ejus. Littera enim non facit scire, sed spiritus. II ad Corinth. III, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Proverb. II, 3 et seq.: Si sapientiam invocaveris...: si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Job, xxviii, 11 : Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.

« In quibus, » scilicet Scripturis, « putatis vitam æternam habere, » hoc est, doctrinam vitæ : cum tamen me quasi contrarium Scripturæ repudiatis. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Ezechiel. i, 20 : Spiritus vitæ erat in rotis, hoc est, in Scripturis.

« Et illæ » Scripturæ « sunt quæ testimonium perhibent de me. » Act. x, 43 : Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Act. xviii, 28 : Vehementer enim Judæos, revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.

Nota ergo quod in testimonio sunt quatuor testes Filii : quia in testimonio sunt quatuor, scilicet, veritatis demonstratio, veritatis confirmatio, veritatis im[229]mobilitas, et ipsa veritas veritatis. Demonstratio autem fiebat per Joannem, confirmatio per opera fortissima, immobilitas per attestationem Patris, veritas autem ostendebatur ex Scripturis, quæ mentiri non poterant, eo quod processerunt a Spiritu veritatis. Et penes hæc quatuor quæ fulciunt omne testimonium veritatis, ista quatuor testimonia accipiuntur. Ordinantur autem ordine rhetorico, scilicet, quod fidem faciunt non simpliciter, sed in opinione Judæorum. Et sic minus est persuadens Joannis testimonium, quod putabant esse subornatum. Magis autem eis fidem facit testimonium operum, quod timebant esse necromantice factum. Adhuc autem magis fidem fecit Patris revelatio : sed hoc æstimabant esse deceptorium, quia sæpe tales fallunt revelationes. Maxime autem apud eos persuasit testimonium Scripturarum, et ideo ultimo, rhetorico ordine est positum : quia Rhetores allegationes quæ magis movent animum judicis ultimo ponunt : ut tenacius memoriæ judicis imprimantur.

Hæc sunt ergo ista testimonia.

« Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. »

Hic ostendit ex conjunctione istorum testimoniorum, Judæos incredulos inexcusabiles esse.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima ostendit quod solius malitiæ est, et non ignorantiæ, vel impotentiæ quod ad ipsum non convertantur : in secunda, ostendit quid maxime impediat ne convertantur : in tertia autem, quod propter hoc juste accusantur.

Dicit ergo in prima, quod solius malitiæ est quod ad ipsum non convertantur.

Et circa hoc dicit tria : quorum primum est quod malitia voluntatis est, quod non convertuntur : secundo, ostendit illius malitiæ causam : et tertio, illius ejusdem malitiæ certissimum signum.

Dicit ergo : « Et non vultis. » Ac si dicat : Quamvis sitis per incontradicibilia inducti et convicti testimonia, tamen « ad me venire non vultis, » ex sola malitia vestræ voluntatis : quia nihil aliud impedit vos nisi odium contra me conceptum.

CONTRA hoc objicitur, Act. III, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed ad hoc dicendum, quod quamvis veram de ipso scientiam non habuerunt, tamen propter testimonia quæ inducta sunt, vehementem de ipso habebant suspicionem, et de facili vincibilem ignorantiam. Et quoad hoc dicitur quod nemo impedivit eos nisi malitia voluntatis : quia ignorantia de qua Petrus loquitur in Actibus de facili fuit vincibilis.

Et hoc est quod dicit : « Et non vultis. » Quasi diceret : Non obstat nisi mala voluntas.

« Venire ad me, » per fidei devotionem, « ut vitam æternam habeatis, » nunc in spe, et in futuro in re. Et ita nec veritas vos convincit, nec promissio vitæ vos trahit. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Joan. VIII, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. Jerem. II, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Fodere enim cisternas dissipatas, est quærere falsos sensus in Scripturis, quæ nullam continent aquam gratiæ abluentem a peccatis, et despere intellectum spiritualem de Christo, qui ubertim fundit aquas peccatum abluentes, et concupiscentiæ sitim refrigerantes.

  1. « Claritatem ab hominibus non accipio. [230]

42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. »

Secundum est in quo dicit hujus malitiæ causam.

Sed duo dicit. Primo enim hujusmodi dicti removet suspicionem : secundo autem malitiæ et pertinaciæ eorum dicit causam.

Dicit ergo : « Claritatem. » Ac si dicat : Non dico hoc ut conversi ad me, faciatis me coram hominibus clarum vel claræ dignitatis, sicut doctor clarificatur ex multis discipulis : quia ego claritatem humanam talem « ab hominibus, » in laudem hominum, « non accipio, » hoc est, non quæro vel accepto. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, hoc est, placere intendunt : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

« Sed cognovi vos, etc. »

« Cognovi vos, » scilicet veritatem. Et ideo dico sicut veritatis amicus et testis, « quia dilectionem Dei non habetis in vobis. » Si enim Deum diligeretis, pro certo plus diligeretis illum qui ei inter omnes plus est similis, et quem Pater plus se diligere ostendit. Joan. XV, 24 : Oderunt et me, et Patrem meum. Joan. VIII, 42 : Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi. Psal. XXXIV, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis. Et, Psal. CVIII, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

« Ego veni in nomine Patris mei, etc. »

« Ego veni, » missus in mundum, « in nomine Patris mei, » hoc est, expresso notamine, quia Pater in me est per indivisibilitatem essentiæ et potentiæ, sicut probant inducta quatuor testimonia. « Et » tamen, veritate ipsa convicti, « non accepistis me. » Joan. I, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Et hoc facere non potuistis nisi ex odio veritatis, quæ vobis est contraria.

« Si alius venerit, »

Sicut Antichristus, « in nomine suo, » quod signis mendacibus usurpabit, « illum accipietis. » Per hoc arguitur, quod Judæi primi erunt qui ad Antichristum convertentur. Genes. XLIX, 17 : Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. De Dan enim creditur nasciturus Antichristus : et ideo dicitur coluber, colens umbram, odiens veritatis lucem in via, qua in legis carnalis observantia Judæi incedunt : et cerastes qui est coluber tortuosus et propter superbiam cornutus in semita jacens, qua adhuc venturum Messiam exspectant, Christum venisse negantes : mordens per infidelitatem ungulas (quæ finis est equi, et finalem statum Synagogæ signans) equi, hoc est, potestatis Synagogæ : ut cadat ascensor hujus equi, qui est Judæus, retro in Antichristi errorem, quem retro, hoc est, in postremis temporibus recipiet. II ad Thessal. II, 4 : Extollitur se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Et ibidem post pauca, ℣. 10 et 11 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent : ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, etc. Psal. IX, 21 : Constitue, Domine, legislatorem super eos. Qui enim legislatorem Christum contemnunt, legislatorem Antichristum super se constitutum habebunt. [231]

« Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis? »

Hic ostendit quid maxime impedit ne convertantur.

Et dicit tria, scilicet, impedimentum credendi et per fidem conversionis ad Christum veniendi, et causam impedimenti, et tertio, innuit quid promoverit eos ad credendum si hoc haberent in seipsis.

Dicit ergo : « Quomodo vos potestis credere ? » Quia, sicut dicit Augustinus, quod quamvis credere sit gratia fidei, posse autem credere omnium : tamen quamdiu est obstaculum in ipsis, hæc potentia non disponitur ad actum : quia per impedimentum fidei semper cor remanet excæcatum. Isa. VI, 10 : Excæcar populi hujus, et aures ejus aggravat, et oculos ejus claudet : ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Ad Hebr. III, 12 : Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo.

« Qui gloriam ab invicem accipitis », hoc est, omnem gloriam acceptatis quæ est ab homine, et non ab ipsa veritate. Unde Glossa : « Cur non credant, subdit : non quia non est aperta veritas, sed quia superbia eos excæcat et ambitio laudis, quæ appetit de se æstimari quod in se non habet, et alios super se non efferri. Humilitas autem solius Dei gloriam quærit, et quæ soli placere appetit. » Unde hoc est impedimentum conversionis per fidem, quod hic inducit. Gloria enim hujus sæculi impedimentum est fidei. Eccli. X, 9 : Quid superbit terra et cinis ? Jerem. ix, 23 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Sapiens in sapientia non gloriandi accipiat exemplum Salomonem, qui propter mulieres idola adoravit21. Fortis in fortitudine non gloriandi accipiat exemplum Samsonem, qui propter mulierem excæcatus traxit molam Philistæis22. Dives in divitiis non gloriandi accipiat exemplum, purpuratum divitem, qui sepultus est in inferno23. Hæc enim ambitionis gloria ne terrena amittatur potestas impedit conversionem per fidei devotionem. Unde etiam, Joan. XI, 48 : Et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. Et ideo, infra, xi. 53 : Ab illo die cogitaverunt ut interficerent eum.

« Et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis. »

Gloria quæ est laus Dei in humilitate cordis ex manifestatione divinæ veritatis, quia Deus verax apparuit in hoc quod omnia promissa implevit in Christo. Hæc enim a solo Deo est : quia nullis hominum meritis est acquisita.

« Non quæritis. » Quinimo illam supprimere et exstinguere nitebantur, et gloriam in Dei potestate sibi usurpare : cum tamen ipse dicat, Isa. XLII, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Jerem. ix, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. I ad Corinth. III, 21 : Ut nemo glorietur in hominibus. I ad Corinth. I, 29 : Non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Mundi etiam gloriam sprevit Filius Dei, ut dicit Gregorius, et propriam gloriam non quæsivit. Joan. VIII, 50 : Ego non quæro gloriam meam. Psal. LI, 3 : Quid gloriaris in malitia ? etc. In carne enim gloriari vile est, instabile est, vanum est. Quod vile sit, I Machab. ii, 62 et 63 : Gloria ejus, scilicet hominis, stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur. De instabilitate, Isa. XL, 6 et 7 : Omnis caro fænum, et omnis gloria ejus quasi [232] flos agri. Exsiccatum est fœnum, cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Ad flatum enim venti sive spiritus statim exsiccatur. Quod vana sit, Proverb. XXXI, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Unde Herodes qui glorians interpretatur, cum extolleretur in vana gloria, consumptus vermibus exspiravit24.

  1. « Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ? »

Hic tangit tertium, quod est Judæorum inexcusabilitas.

Dicit autem tria, scilicet, se non esse vel fore accusatorem, sed Moysen verum esse eorum accusatorem, et accusationis rationem.

Dicit ergo : « Nolite putare, » tam pravum aliquid vel tam durum aliquid de me æstimantes, « quia ego, » qui personam judicis gero, quam in judicio exhibebo, « accusaturus sim vos : » quia alia est persona agentis, et alia est persona judicis : « apud Patrem, » in districto examine. Non enim nunc veni ut judicem, sed ut salvem. In futuro autem veniam ut judicem : et ideo tunc neminem accusabo : quia scilicet nullius sum adversarius, sed omnium communis judex, ita parvum ut magnum audiens.

Accusatores autem sunt in judicio plures. Accusat enim conscientia per peccati testimonium. Accusat Legislator per legis transgressum, vel omissum præceptum. Accusat custodiens Angelus per custodiæ suæ perditum effectum. Accusat diligens Prælatus per sollicitudinis suæ opus perditum. Accusat male ædificatus proximus per malum sibi datum exemplum. Accusant omnes creaturæ per virtutis suæ perditum obsequium.

De conscientia quidem dicitur, ad Roman. II, 15 et 16 : Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum.

De accusatione Legislatoris dicitur : « Est qui accusat vos Moyses. » Matth. V, 25 et 26 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via eum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Adversarius enim est verbum legis divinæ, dicit Glossa.

De accusante Angelo, Isa. XXXIII, 7 : Angeli pacis amare flebunt : quia ad modum flentium se habebunt, dum ostendent quod inutiliter custodierunt. Jerem. li, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam. Hæc enim sunt verba Angelorum inutiliter custodientium. Isa. XLIX, 4 : Et ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.

De Prælatorum diligentia perdita dicitur in Psalmo xciv, 10 et 11 : Quadraginta annis proximus25 fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas. Quadraginta anni sunt dies ad pœnitentiam deputati, sicut dicunt Sancti : quia quadragenarius per partes suas ad quinquaginta surgit : qui numerus Jubileum remissionis signat, quia per pœnitentiam perfecta habetur remissio peccatorum. Et ideo etiam ab Ecclesia quærente remissionem deputatur.

De accusatione proximi, cui per peccatum fuimus occasio perditionis, dicitur in Psalmo lvi, 7 : Foderunt ante faciem [233] meam foveam. Et iterum, Psal. CXXXIX, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi.

Inde est quod dicit :

« Est qui accusat vos Moyses, »

Qui per datam legem vitæ vester erit adversarius, « in quo vos speratis, » quod in lege sua defendamini. Quia legem non ad finem suæ intentionis deducentes, accusabimini ab ipso. Ad Roman. X, 4 : Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Et ideo dicitur, Daniel. VII, 10, quod libri aperti sunt, hoc est, libri legum datorum. Apocal. XX, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos.... : et iudicati sunt mortui ex his quæ scripta sunt in libris.

« Si enim crederetis, etc. »

Ratio est condemnationis, et ixexcusabilitatis. Quia, « si crederetis Moysi, » spiritualiter eum intelligentes : « forsitan. » Hoc adverbium eventus, non dubium notat in conscientia Christi, sed mobilitatem significat liberi arbitrii ex parte Judæorum, qui poterant credere et non credere.

Dicit ergo :

« Forsitan crederetis et mihi. »

Ezechiel. ii, 5 : Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant : quia domus exasperans est.

« De me enim ille scripsit : »

Quia eum in omni scriptura sua attendit. Unde, Luc. IX, 30, Christo Deo in monte apparuit ut testis veritatis. Quem intellexit in figura legis. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

« Si autem illius litteris non creditis, »

Quia spiritualiter eas intelligere non vultis. Luc. XVI, 31 : Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Litteræ autem illæ secundum Chrysostomum, sunt in libro Deuteronomii, xviii, 15, ubi dicit : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.

« Quomodo verbis meis credetis ? » cum ille credibilior sit apud vos, et sit missus ut viam ad me faceret, sicut terrena ducunt ad cœlestia. Joan. III, 12 : Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis ? I ad Corinth. XV, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. Quia terrenum et animale proportionata capacitati nostræ manuducunt ad spirituale, et apud intellectum carnalem spirituale non percipitur, nisi per animalis et terreni similitudinem intellectus elevetur. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum. Ideo enim similitudines multiplicat ut per multa corporalia unum persuadeatur quod est spirituale. Psal. LXXXVIII, 20 : Tunc locutus es in visione Sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, etc.

Hoc est ergo quod dicit.


  1. Levit. XXII, 5 ; Deuter. XVI, 1.↩︎

  2. Exod. XX, 11 ; Jerem. xvii, 24.↩︎

  3. Matth. XXV, 46.↩︎

  4. Matth. III, 17 ; supra, I, 15.↩︎

  5. Matth. III, 17 et xvii, 5.↩︎

  6. Deuter. IV, 12.↩︎

  7. Genes. III, 15 et xxii, 18 et xlix, 10; Deuter. XVII, 15.↩︎

  8. Exod. XXIII, 17 et xxxiv, 23; Deuter. XVI, 16.↩︎

  9. Cf. Matth. XX, 18.↩︎

  10. Psal. LXXXIII, 6.↩︎

  11. Cf. IV Regum, xviii, 17.↩︎

  12. Cf. Luc. VIII, 8 et Marc. X, 30.↩︎

  13. Luc. XVI, 22.↩︎

  14. Vide infra, ℣. 7 : Ut cum turbata fuerit aqua, etc.↩︎

  15. Cf. Matth. IX, 2 et seq. ; Luc. V, 19.↩︎

  16. Luc. X, 34.↩︎

  17. Infra, ℣. 14.↩︎

  18. Genes. III, 5.↩︎

  19. Cf. Matth. IX, 18 et seq.; Marc. v, 22 et seq.; Luc. VIII, 41 et seq.↩︎

  20. Joan. I, 19.↩︎

  21. Cf. III Regum, xi, 4 et seq.↩︎

  22. Cf. Judicum, xv, 4 et seq.↩︎

  23. Cf. Luc. XVI, 19 et seq.↩︎

  24. Act. xii, 45.↩︎

  25. Vulgata habet offensus.↩︎