Caput IV

[151] Jesus cum muliere Samaritana loquitur de aqua viva, et adorando Deo in spiritu, manifestans ei se esse Messiam promissum : et discipulis dicit se cibum habere, quem illi nesciunt, nempe Patris obedientiam : de messe et metente ac seminante : multi Samaritanorum credunt in eum : filium reguli sanitati restituit.

  1. Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt pharisei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes1

  2. (Quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),

  3. Reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.

  4. Oportebat autem eum transire per Samariam.

  5. Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph, filio suo2.

  6. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.

  7. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.

  8. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent.

  9. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim consuetunt Judæi Samaritanis.

  10. Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vitam.

  11. Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam?

  12. Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?

  13. Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :

  14. Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.

  15. Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

  16. Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.

  17. Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum :

  18. Quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir : hoc vere dixisti. [152]

  19. Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.

  20. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet3.

  21. Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.

  22. Vos adoratis quod nescitis4 : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

  23. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.

  24. Spiritus est Deus5 : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

  25. Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

  26. Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.

  27. Et continuo venerunt discipuli ejus : et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris, aut quid loqueris cum ea?

  28. Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :

  29. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus?

  30. Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum.

  31. Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.

  32. Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

  33. Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare?

  34. Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

  35. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis : Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem6.

  36. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.

  37. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

  38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

  39. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.

  40. Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

  41. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.

  42. Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

  43. Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.

  44. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet7.

  45. Cum ergo venisset in Galilæam8, [153] exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.

  46. Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum9. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

  47. Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.

  48. Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

  49. Dicit ad eum regulus : Domine, descende prius quam moriatur filius meus.

  50. Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

  51. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus vive-ret.

  52. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.

  53. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota.

  54. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

In Caput IV Joannis — Enarratio

« Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt Pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes.

Quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus.

Reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. »

In hac parte, secundum superius datum divisionem, post baptismi perfectionem, determinatur de gratia habita in aquis. Et patet ordo per se, quia omnis gratia in aquis significata, inchoationem habet a gratia baptismi in aquis percepta.

Dividitur tamen hæc pars in duas partes : in quarum prima tangit occasionem, qua ad hanc doctrinam est deventum : in secunda autem tangit doctrinam ipsam, ibi, ℣. 7 : « Venit mulier. »

In prima harum tangit duo : quorum primum est descriptio loci, in quo facta est doctrina : secundum autem descriptio temporis doctrinæ ejusdem, ibi, ℣. 6 in fine : « Hora erat quasi sexta. »

Tangit autem tria circa primum, scilicet, qualiter locum in quo fuit in præcedenti doctrina reliquit : secundo, quo ire disponit, ibi, ℣. 3 in fine : « Et abiit iterum, etc. » Tertio, qualiter in transitu medio ad locum hujus doctrinæ pervenit, ibi, ℣. 4 : « Oportebat autem eum, etc. »

Circa primum autem dicit duo, scilicet, causam livoris et invidiæ excitatæ contra ipsum, propter quam locum relinquere expediebat, et ejusdem livoris temperamentum si rationem admitteret invidia, ibi, ℣. 2 : « Quamquam Jesus. »

Dicit ergo duplicem livoris causam, dicens : [154]

« Ut ergo cognovit, » quia quod cognovit per præscientiam propter instructionem hominum, voluit etiam cognoscere per famam : ut discipuli discerent non moveri propter secretam cordis scientiam contra aliquem, nisi constaret etiam per exteriorem famam. Genes. XVIII, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.

« Quia audierunt Pharisæi. » Et videtur quod audierunt a discipulis Joannis, quia dixerunt ad eum, Joan. iii, 26 : Omnes veniunt ad eum. Discipulorum enim Joannis quidam etiam fuerunt discipuli Pharisæorum. Joan. xii, 19 : Videtis quia nihil proficimus : ecce mundus totus post eum abiit.

Et hoc est : « Quod Jesus plures discipulos facit. » Eccli. li, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

« Quam Joannes, » Supra, iii, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui.

« Et baptizat. »

Hæc est secunda causa contra Jesum. Baptizabat autem, quoniam auctoritate sua et nomine baptismus fiebat. Præter hoc etiam interius lavabat in omnibus, qui exterius baptizabantur in nomine ejus. Joan. i, 33 : Hic est qui baptizat. Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari. I ad Corinth. x, 2 : Omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, hoc est, in legislatore : et in spiritu, qui per nubem significatur : et in mari, hoc est, in Christi passionis amaritudine. Quando ergo hoc auditum fuit, quod sic per baptismum Christi discipuli multiplicabantur, excitata est contra Christum invidia Pharisæorum et Judæorum. Eccle. iv, 4 : Contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi. Proverb. xiv, 30 : Putredo ossium invidia.

Sed quæritur, quare potius invidia movebantur contra Christum, quam contra Joannem, qui etiam baptizabat et multos discipulos faciebat. Sed ad hoc dicendum, quod hoc fuit ideo, quia baptismus ipsius dabatur nomine suo, hoc est, Christi : et ideo sibi gloria per hoc dabatur. Baptismus autem Joannis dabatur in nomine alterius : et ideo gloria illius ad Christum etiam referebatur. Et ex hoc illi timebant minui gloriam propriam, et sic undique Christus invidis patebat. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Quia nisi suam gloriam minui putarent, numquam Christo inviderent. Et sic parvuli erant in corde.

« Quamquam Jesus non baptizaret, »

Per seipsum exteriori unctione corporum, « sed discipuli ejus, » et hoc fuit, ut livorem Pharisæorum et Judæorum temperaret. Et aliis de causis quæ supra dictæ sunt. I ad Corinth. ix, 12 : Omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Per contrarium hujusmodi dicitur de filiis Heli, I Regum, ii, 17 : Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia retrahebant homines a sacrificio Domini. Unde nobis hic Dominus dat exemplum abstinendi etiam a licitis propter scandalum, et ne homines contra verbum Dei excitemus. I ad Corinth. vi, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate10.

« Reliquit Judæam, »

Non quidem timens, sed quatuor de causis tunc Judæam reliquit : quarum [155] una est, ne eos contra se excitaret sive exasperaret, ita quod amplius verbum non reciperent : et ideo declinavit domus melioris animi fierent. Ezechiel. ii, 3 : Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant : quoniam domus exasperans est. Secunda causa est, ut etiam Evangelium aliis prædicaret : quia ad hoc missus fuerat. Luc. IV, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. Tertia causa est, quod quando grex non quæritur, nobis rabiem hominum declinandi formam daret. Matth. X, 23 : Quum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aliam. Et ideo Paulus Damasci se submittere in sporta per murum permisit, ut furorem præpositi Damasci declinaret11. Quarta causa est, ut verbi Dei transitum ad Gentes a Judæis præfiguraret, et ex hoc discipulos quid quandoque facturi essent instrueret. Act. xiii, 46 : Constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Istis ergo de causis reliquit Judæam.

« Et abiit iterum in Galilæam, »

Hoc est, in Galilæam ire disposuit et illam inchoavit : quia de Galilæa plures fuerunt de discipulis ejus. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ? Quia ibi initia suæ prædicationis inceperat, voluit visitare et consolari et confirmare eos quos per verbum Dei attraxerat. Act. xv, 36 : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. Hinc est quod redarguitur malus prælatus, qui non pastor pascens, sed idolum est. Job, xxxix, 16 : Duratur ad filios suos (struthio), quasi non sint sui.

Et supra, ℣℣. 14 et 15 : Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ? Obliviscitur quod pes conculcet ea, etc. Sic ergo abire iterum incipit in Galilæam.

« Oportebat autem eum transire per mediam Samariam. 4.

Hoc est tertium, scilicet, qualiter in transitu venit ad locum hujus doctrinæ.

Dicit autem hic quinque : quorum primum est per Samariam in Galilæam opportunus transitus : secundum autem est per nomen civitatis descriptus hujus doctrinæ locus : tertium est Patriarchæ antiqui ad idem præcedens typus : quartum autem est ex loco doctrinæ accipiens modus : quintum vero ex actibus Domini et passionibus ad docendum acceptus recubitus.

Dicit ergo : « Oportebat autem eum, » scilicet Jesum, quia directe venientibus de Judæa in Galilæam Samaria interjacebat, et hoc est : « Transire per mediam Samariam ». Et hoc dicit ne dubium oriatur Doctori : quia (sicut jam dictum est) scandalum Judæorum declinavit relinquendo Judæam.

Posset tunc aliquis quærere, Quare tunc scandalizandi occasionem præbebat eundo in Samariam, quibus Judæi non consuetunt, et propter quod etiam postea conturbati, Joan. viii, 48, dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ? Adhuc autem et alia ratione, quia, Matth. X, 5, præcepit suis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.

Posset ergo generari dubium, qualiter ad Samaritanos declinasset. Et ideo occurrit Evangelista dicens, quod ita fieri oportebat, quia ibat non ex intentione declinandi ad Samaritanos, sed oportebat [156] bat fieri transitum ex viæ dispositione. Quod autem ibi evangelizabat, et discipulis interdixerat, ideo fuit, quia se mulier ad illuminationes suas disposita præsentavit. Et sicut dicitur, 1 ad Timoth. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire : ideo illi illuminationes negare non debuit, sicut nec beneficium negavit Syrophœnissæ12 : et similiter aliis qui vocabantur per mulierem, sed intentione communiter prædicandi Samaritanis et Gentibus modo non ivit, nec discipulos misit : sed post Resurrectionem et Ascensionem, quando indurato corde cæcitas in Judæis incepit, et verbum repulerunt.

Et hoc est quod dicit : « Oportebat, » non ex intentione, sed ex viæ necessitate, « eum transire per mediam Samariam, » in qua Gentiles habitabant. III Regum, XVI, 24, legitur, quod Amri, rex Israel, emit montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Somer, domini montis, Samariam. Et ideo vocata est civitas illa primo Somer, postea Samaria : et tota postea adjacens regio vocata est Samaria. Declinatio autem Domini ad gentem illam, sicut diximus, præfigurabat quod aliquando fides per verbum Apostolorum esset declinanda, sicut ante diximus. Isa. XLIX, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Et hoc optime competit : quia Samaria custodia interpretatur, quæ custodem mundi recepit quando ad semivivum curandum declinavit. Luc. X, 33 et 34 : Samaritanus quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

« Venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicit Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph, filio suo. »

Hic tangitur secundum, scilicet, per nomen civitatis Samariæ descriptus doctrinæ locus.

« Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar. » Ut dicit Hieronymus, Sichar secundum Septuaginta corrupte dicitur, a nomine vero Sichem vocatur, ubi (sicut dicitur, Genes. XXXIV, 1 et seq.) filii Jacob Sichimitas occiderunt in ultionem stupri sororis suæ, et conclusio interpretatur : quia ibi Sichimitæ conclusi fuerunt, et ibi etiam in gladio spiritus, qui est verbum Dei, incestus mulieris Samaritanæ fuit a Domino reseratus. Hoc ergo præsagio civitas nomen accepit.

Et hoc est : « Venit ergo, » in transitu, « in civitatem Samariæ » quamdam, « quæ dicitur Sichar. » Ezechiel. VII, 23 : Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. Ad Roman. V, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.

« Juxta prædium, » hoc est, agrum, « quod, » scilicet « Jacob, » primo emit, et « dedit filio suo Joseph. » Genes. XXXIII, 19 et 20 : Emit partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem, centum agnis. Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Et hanc postea in Ægypto existens, in ægritudine mortis dedit filio suo Joseph, duplici labore possessam : quia et emit eam, et cum filii Hemor abstulissent eam propter interfectionem fratrum suorum, quam fecerunt Simeon et Levi propter interfectionem Sichimitarum, possedit eam jure belli, et in gladio, et arcu suo. Et hoc est quod dicitur, Genes. XLVIII, 22 : Do tibi partem unam extra fratres tuos, [157] quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

Et hoc est quod dicit : « Juxta prædium agri quod dedit Jacob » patriarcha « filio suo Joseph. » Et significat habitationem Gentium quam dedit summus Pater vero Joseph, scilicet Christo, ultra sortem Judæorum. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, etc. Item, LXXXI, 8 : Tu hæreditabis in omnibus gentibus.

« Erat autem ibi fons Jacob. »

Ecce quartum, ubi ex loco recipitur doctrinæ modus.

Dicit ergo : « Erat autem ibi fons Jacob, » hoc est, quem invenit Jacob. Genes. XXVI, 14 et 15 : Invidentes ei Patrestini, omnes puteos, quos foderan servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo. Et de talibus fontibus erat ibi aliquis qui significabat fontem doctrinæ aquæ vivæ futuræ ibidem.

Mystice autem significat fons iste quadruplicem fontem, fundentem scilicet aquam munditiæ, aquam sapientiæ, aquam gratiæ, et aquam vitæ æternæ. Sicut et fons paradisi dividitur in quatuor capita 13. De aqua munditiæ, Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. De fonte hujus aquæ dicitur, Zachar. xiii, 1 : Erit fons patens domui Jacob, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ, hoc est, in dilutionem actualis in peccatore, et menstruatæ in naturali sive originali peccato. De aqua sapientiæ dicitur, Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiæ salutaris potavit illum. Hæc aqua funditur de fonte doctrinæ, de quo, Proverb. v, 16, dicitur : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. De aqua gratiæ, Joan. vii, 38 :

Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. De fonte autem fundente has aquas, hoc est, Christo, Joan. iv, 14 : Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. De aqua vitæ dicitur, Ezechiel, XLVII, 9 : Omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, scilicet aquæ, vivet. De fonte istius aquæ dicitur in Psalmo xxxv, 10 : Quoniam apud te est fons vitæ. Apocal. vii, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum.

Quia ergo talis aqua munditiæ, sapientiæ, gratiæ, et vitæ spiritualiter in illo loco profundi debuit : propter hoc congruus locus doctrinæ Christi, locus ubi fons erat secundum dispositionem loci fuit. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Hi fontes omnes fluunt ad loca et corda humilia. Psal. CIII, 10 : Qui emittis fontes in convallibus. Ptolomæus Philosophus in Almagesti proverbiis : « Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior : sicut lacunæ profundiores plures recipiunt aquas. »

Hoc autem est quod dicitur : « Erat autem ibi fons Jacob, » scilicet Patriarchæ.

« Jesus ergo, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora autem erat quasi sexta. »

Tangitur hic quintum, ex actibus et passionibus acceptus recubitus ad docendum. Si enim transivisset, non docuisset : sed quia recubuit, ideo docuit.

Dicit ergo : « Jesus ergo, fatigatus ex itinere. » Non enim vectura utebatur, sed pedibus incedebat ne gravis esset his ad quos declinabat. Unde Chrysostomus : « Mollem semper abjiciens vitam, laboriosam et constrictam indu[158]cens, non subjugalibus utitur, sed ita incedit ut fatigetur ex itinere, erudiens operatione per se esse et non superfluum petere. Ita enim vult nos a superfluis alienos esse, ut et ipsorum necessario-rum multa abscidamus. »

« Ex itinere » autem dicit, ut veram in se demonstret humanitatem. Augustinus : « Non frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur. Non frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo præsentem firmamur. Suscepit enim omnia quæ infirmitatis nostræ sunt absque peccato, ut nos a peccato liberaret. Invenimus enim in Scriptura aliquando fortem, aliquando infirmum. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut esses quod non eras, infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. »

« Sic » ergo fatigatus ex itinere, « se-debat, » ad quiescendum, qui dum fatigaretur viator fuit. Jerem. xiv, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum, scilicet, ut quiescas ? Chrysostomus : « Non in throno, non in plumario : sed ut contingat super terram. »

« Super fontem, » quia ex frigiditate aquæ locus erat frigidus contra itineris æstum, ex humore erat amœnus ad reficiendam lassitudinem, et ex fusione aquæ et doctrinæ abundantia erat congruus, ut prædictum est. Semper enim in laboribus fuit, et recreatione aliquantula indigebat. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea : exaltatus autem, humiliatus sum, et conturbatus. Et ideo maxime propter mysterium resedit super fontem : quia et ipse fons erat, ut diximus. Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbæ super rivos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

Sic ergo determinata est pars prima, in qua accipitur opportunitas ad hanc doctrinam veniendi.

Et additur de tempore :

« Hora autem erat quasi sexta, »

Hoc est, meridies, quando sol in summo cœli consistit, et undique per cardines orbis lumen suum diffundit, et maximi caloris existit. Quod etiam congruit, quando sol justitiæ Christus Deus noster lumen suum etiam ad gentes diffundit. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen est meum in Gentibus. Et quando calorem suæ charitatis ad omnes expandit. Eccli. xliii, 3 : In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? Vel, sexta hora significat sextam ætatem mundi, in qua venit Christus in mundum, ut ipsum et maxime gentilem populum reformaret. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, scilicet Dominus, et in septima non tanget te malum. Quia septima est quiescentium, octava resurgentium.

Hoc est ergo quod dicit.

« Venit autem mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. »

Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent. »

Hic incipit doctrina de gratia significata in aquis.

Et habet duas partes : in quarum prima tota et perfecta ponitur doctrina. In secunda autem parte illius doctrinæ ostenditur communicatio et derivatio ad alios, sicut et aqua derivatur. Et hæc incipit, ibi, ℣. 28 : « Reliquit hydriam suam mulier. » Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima docet gratiam in aquæ mysterio significatam : in secunda docet hanc gratiam aperte declaratam, ibi, ℣. 19 : Dicit ei mulier : « Domine, video quia propheta es tu. » [159]

Adhuc autem prima per tria subdividitur : in quorum primo per aquæ similitudinem instruendi sumit occasionem : in secundo, a beneficii promissione, mulieris instruendæ allicit voluntatem, ibi, ℣. 10 : « Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, etc. » In tertio, a revelatione secretorum, doctrinæ suæ ostendit veritatem et auctoritatem, ibi, ℣. 16 : « Dicit ei Jesus : Voca virum tuum. »

In prima harum quatuor sunt paragraphi : in quorum primo continetur de mulieris adventu in locum instructionis : in secundo, petitio Christi, ut habeatur locus instructorii sermonis : in tertio, absentia discipulorum, propter familiaritatem collocutionis : in quarto, quæstio mulieris, ut instruatur per solutionem suæ dubitationis.

Dicit ergo :

« Venit mulier. » Bene mulier, quia subactione sex virorum emollita fuerat : sed modo castitatis amatori præsentata. Isa. XLVII, 1 : Ultra non vocaberis mollis et tenera.

« De Samaria. » Qui quidem gentiles erant et idola colebant, et tamen cum hoc legem Moysi habebant. III Regum, xviii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Legitur autem de Gentibus his, IV Regum, xvii et xviii, quod licet sacerdotes Domini habuerint, et legem receperint, tamen mandata Dei non custodierunt, sed idola coluerunt juxta consuetudinem Gentis uniuscujusque : quia Gentes illas in Samariam transtulit rex Assyriorum Salmanasar. Et de illis fuit mulier ista, et primitiæ conversionis eorum. Et hoc est quod dicit : « De Samaria, » quia fuit de civitate ibi prope sita, quæ fuit civitas Samariæ.

Hæc mulier venit ad fontem « haurire aquam. » Litteraliter propter defectum corporalem, sed in mysterio hoc ordinavit Spiritus sanctus propter defectum spiritualis doctrinæ et gratiæ. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. I ad Corinth. x, 4 : Bibebant de spirituali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus.

« Dicit ei Jesus. »

Ecce Domini petitio ut habeatur locus instructorii sermonis.

« Da mihi bibere : » quia fatigatus ex itinere sitivit. Isa. XXVIII, 12 : Hæc est requies mea, reficite lassum : et hoc est meum refrigerium. Tamen plus sitivit salutem fœminæ quam potum aquæ. Matth. XXV, 42 : Sitivi, et non dedistis mihi potum. Genes. XXIV, 17 : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua.

« Discipuli enim ejus abierant. »

Tertium est, in quo notatur familiaritas collocutionis, et hoc est : « Discipuli enim, » in quorum præsentia de peccatis occultis nihil esset locutus : sicut confessor peccatorum quæ scit coram aliis revelare non debet. Adhuc autem dicit hoc, ut secundum litteram sciatur quod ab alio quam a fœmina aquam petere non poterat : quia nullus aderat minister aquæ illius : quia discipuli ejus qui tunc esse poterant, « abierant » ab ipso « in civitatem » Sichar, « ut cibos emerent. »

Sed tunc quæritur, Qualiter ad istos divertebant, cum Judæi Samaritanis non coutantur ? Ad hoc dicendum quod manducando et bibendo non coutebantur eis, sicut nec modo faciunt cum Christianis vel Saracenis : sed emendo vel vendendo quosdam cibos coutebantur et tunc sicut et nunc. II ad Corinth. vi, 14 : Quæ participatio justitiæ cum iniquitate ? Et ideo secundum Chrysostomum, reddit rationem ejus, quod Dominus sedit super fontem extra civitatem, et non intravit in civitatem comesturus cum eis.

Adhuc autem quæritur, Qualiter cum pauper esset Dominus, habuit unde cibos emeret ? cum dicat, Luc. IX, 58 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Ad hoc dicendum, quod Dominus non habuit [160] proprium locum vel domum : sed ab amicis providebatur ei de viatico, quando transivit per loca in quibus non recipiebatur hospitio : et habebat loculos in quibus hujusmodi expensa portabatur. Nec hoc contrariatur ei quod non habebat ubi caput reclinaret : quia hoc de immobilibus intelligitur.

Si autem quæritur, Quare non mendicabant discipuli ? Dicendum, quod apud illos non fuisset datum mendicantibus : eo quod erant dispari cultu. Unde, Luc. IX, 52 et 53 : Euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem, et Samaritani non adorabant in Jerusalem. Hac ergo de causa abierunt a Domino ut cibos emerent.

Quæritur autem, Quare omnes discipuli abierunt, Dominum solum relinquentes ? hoc enim non erat reverentiæ quam debebant Christo. Ad hoc dicendum, quod probabile est, quod per Samariam paucos, et non nisi familiarissimos secum duxerit, et hos pro cibo simul ire oportebat. Ex dispensatione tamen divinæ sapientiæ factum est hoc, ut de secretis Christus alloqui mulierem posset.

Hoc est ergo quod dicit.

  1. « Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? Non enim consuetunt Judæi Samaritanis. »

Hoc est quartum : quæstio scilicet mulieris, ut instruat per suæ quæstionis solutionem.

Et dicit duo : quæstionem, et quæstionis rationem.

Quæstionem ponit sic : « Quomodo tu, Judæus cum sis. » Hoc enim cognovit ex habitu quo Judæi distinguebantur a Gentibus, ut dicit Glossa. Osee, iv, 17 et 18 :

Dimitte eum : Separatum est convivium eorum. In omnibus enim differentiam habebant. Et hoc acceperunt ex hoc quod, Exod. xi, 7, dixit Dominus : Sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel. Ideo etiam in nullo aliis similes esse volebant.

« Bibere a me » haustam aquam, et sic per me immundam tua reputatione factam. « Poscis ? » I Corinth. v, 11 : Cum ejusmodi nec cibum sumere.

« Quæ sum mulier Samaritana. » Et ideo quod tango tua reputatione fit immundum. Dicit Chrysostomus, quod mulier hæc nescivit quod Christus de hujusmodi traditionibus ullam penitus vim faciebat. Matth. XV, 20 : Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem. Et, ibidem, xv, 11 : Non quod intrat in os coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, etc.

« Non enim consuetunt, etc. »

Ratio est quæstionis mulieris. « Non enim consuetunt Judæi Samaritanis. » Et hoc non est propter legem, sed propter Judæorum traditiones ab antiquis observatas. Genes. XLII, 32 : Illicitum est Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium.

  1. « Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. »

Hic incipit allicere affectum mulieris ad doctrinam salutis ex beneficii promissione.

Continet autem hæc pars tria. Primo enim aperit beneficium : secundo, mulieris de tanto beneficio solvit dubium : tertio, ad beneficium obtinendum mulier plenum adhibet consensum. [161]

Dicit ergo : « Si scires, » illustratione Spiritus scientiæ, « donum Dei, » in aquis significatum. Et hoc donum est (in quo omnia donantur) ipse Spiritus sanctus. Act. II, 38 : Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus sancti.

Si hoc, inquam, scires, « et » scires « quis est, » in persona, « qui dicit tibi, » dispensative loquendo : « Da mihi bibere, » hoc est, quantæ potestatis et quantæ gratiæ est. Malach. III, 2 : Quis stabit ad videndum eum ? ille enim est qui omnium sitim reficit. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

« Tu forsitan, etc. »

Hoc non dubitando est dictum : sed propter liberi arbitrii mobilitatem in muliere, quod Deus in nullo cogit. Quia, sicut dicit Damascenus, non cogit vitium, nec expellit virtutem. Quia coacta servitia non sunt grata, ut dicit Gregorius.

« Petisses ab eo, » qui dat omnibus affluenter, et non improperat14. Luc. XI, 9 : Petite, et dabitur vobis.

« Et dedisset, » gratis, « tibi aquam vivam, » hoc est, effectum vitæ in te facientem. Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, venite, et bibite cum lætitia. Et est littera Septuaginta15.

Aqua autem viva secundum Augustinum, est non alia quam illa, quæ ubi oritur, excipitur. Alii tamen dicunt, quod aqua viva est quæ actum facit aquæ secundum impetum purificandi et infrigidandi. Mundare enim habet ex sinceritate humoris et subtilitate. Et ad illius similitudinem, gratia sive Spiritus, in intellectu et in affectu dicitur aqua viva : quia impetu sui amoris purificat, et concupiscentiam refrigerat, et sic vitam inducit spiritualem. Joan. VII, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ16.

Ecce qualiter promisit beneficium. Augustinus : « Petit bibere, et promittit bibere : eget quasi accepturus, et affluit quasi satiaturus. » Unde etiam tam donum quod promittit, quam donantem magnificat : ut melius alliciatur et provocet ad petitionis devotionem. Donum, inquam, cum dicit : « Si scires donum Dei, » hoc est, doni illius nobilitatem. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Donantem autem quando dicit : « Quis est qui dicit tibi. » Ille enim est dives in omnes qui invocant illum17. I ad Corinth. I, 5 et seq. : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, etc. Sic ergo erudiens et petit, et promittit, et allicit ex dignitate doni et dantis.

« Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : Unde ergo habes aquam vivam ? »

Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?

Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum :

Sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. » [162]

Hic tangitur dubii certificatio ut magis avide donum requiratur.

Habet autem duos paragraphos : in quorum primo dubium mulieris exponitur : et in secundo determinatio dubii per Dominum adhibetur.

In dubio ipso tria continentur : quorum primum est ratio difficultatis habendi talem aquam qualem promittit : secundum, quod confidens in verbis ejus bene hanc quærit, et quia magnum est quod promittit : tertio, comparationem sui ad magnitudinem eorum qui præsentem dederunt, proponit.

« Dicit ei mulier, » carnalem de aqua habens intellectum : « Domine, » Jam hic mulier incipit elevari in reverentia ad loquentem. Quia cui primum dixit, tu, existimans plebeium humilem, hunc modo vocat Dominum, aliquid magnum aliis superpositum cernens in ipso. Joan. xiii, 13 : Vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Et ideo etiam dictis ejus, ut despiciens loquentem, non contradicit. Non enim dicit : Stultitia est quod loqueris, quia nihil est impræsentiarum unde aliam quam istam aquam habere possis, et istam etiam habere non poteris : et ideo stulte promittis. Sed reverenter ex promissione concipiens eum esse magnorum Dominum, statim surgit in reverentiam, dicens :

« Domine, neque in quo haurias habes. »

Quia in vasculis (ut dicit Chrysostomus) non consuetunt Judæi Samaritanis : et ideo scivit quod sua hydria non hauriret, hoc est, hydria mulieris : neque aliam Judæis licitam adesse vidit.

« Et puteus altus est. » Qui fons prius, idem vocatur hic puteus, sicut dicit Augustinus : quia omne quod fundit aquas est fons : sed putei nomen addit, quia puteus dicitur quando fossum est profunde in terram ad locum in quo funditur de terræ visceribus. Altum autem et profundum idem sunt. Sed profundum vocatur ab alto in imum respicienti : altum autem vocatur quando ab imo in altum respicitur. Sic ergo altus hic, profundus est. Et sic ad locum fusionis aquæ liber non patet aditus.

« Unde ergo habes aquam vivam ? »

Non negat eum habere, sed præsentibus detenta quærit, unde sit sibi facultas habendi aquam vivam promissam ? Domini autem intentio est de Spiritu loqui, et gratia ejus cujus hauritorium est Spiritus. Aqua autem viva est gratia purificans et refrigerans. Genes. XXIV, 17 : Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. De puteo autem dicitur, Numer. xxi, 18 : Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. Puteus enim ille est profunditas mysteriorum, qui fossus est per intellectum et studium legis et principum Prophetarum. In baculis, qui significant rectitudinem veritatis fidei et vitæ. Exod. xii, 11 : Tenentes baculos in manibus.

Aqua autem viva est quæ facit effectus vitæ, qui sunt facere germinare, sitim restringere, fœcundare. De primo dicitur, Osee, xiv, 6 : Ero quasi ros : Israel germinabit sicut lilium. De secundo, Isa. LV, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. De tertio, ibidem, Isa. xx. 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumquæ volui, et prosperabitur in his ad quæ mihi illud.

Sic ergo est aqua viva.

« Numquid tu, etc. »

Quasi diceret : Magni fuerunt qui no[163]bis hanc aquam dederunt et ad usus proprios adhibuerunt : etsi meliorem habuissent, usibus propriis adhibuissent. Et hoc est quod dicit : « Numquid tu major es patre nostro Jacob ? » Hæc enim Samaritana in hoc quod se in genus Jacob immiscet, signum facit quod promissiones Dei exspectabat, et gentilem ritum tamquam nihil ducebat. Multi enim ex filiis Israel Samaritanis erant conjuncti : et ex illis se descendisse significat (Jacob enim erat pater decem tribuum), quorum multi fuerunt cum Samaritanis, et commisti fuerunt cum illis : et ex his descendens gloriatur se patrem Jacob habuisse.

« Qui dedit nobis puteum, » tamquam posteritati suæ. Genes. XXVI, 14 et 15, legitur quod Abraham fodit puteos, et ob hoc invidentes ei Palæstini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo : sed postea sunt aperti, et sic missi per hæreditatem ad posteros.

« Et ipse ex eo bibit, » quod non fecisset si meliorem habuisset, « et filii ejus, » quibus libenter optimas aquas procurasset, « et pecora ejus. » Hoc autem totum spiritualiter intellexit Christus, I ad Corinth. x, 4 : Omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos petra : petra autem erat Christus). Numer. xx, 11 : Egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet, et jumenta. Psal. XXXV, 7 : Homines et jumenta salvabis, Domine. Homines quidem sunt rationabiliter viventes : jumenta autem bestiales, qui rudimenta fidei vix cognoscunt. Et hoc est quod illa ignorans, ad Christi dixit intellectum. Et hoc juravit Moyses, Numer. xx, 6 : Aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Hic enim fons a Patriarchis per Prophetas usque ad homines et jumenta derivatus est.

« Respondit Jesus et dixit ei, »

Solvendo quæstionem et reducens ad spiritualem intellectum. Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter intellecta, vita sunt.

« Omnis qui biberit ex aqua hac » sensibili, « sitiet iterum, » redeunte causa sitis : et ideo non est magnum hanc aquam dare, nec ego de illa intelligo. « Qui autem biberit ex aqua » Spiritus sancti, « quam ego dabo » credentibus, « non sitiet in æternum : » dummodo permaneat cum aqua quam ego dabo ei. Ideo dicitur, Jerem. ii, 18 : Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Istæ enim aquæ humanæ consolationum temporalium, non sedant sitim desiderii humani : sed aquæ gratiæ spiritualis secundum intellectum et affectum, sedant animæ desiderium. Cantic. iv, 13 : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Genes. II, 6 : Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terræ. Ista est enim aqua sancti Spiritus in donis ejus. Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiæ salutaris potabit illum.

Sed contrarium illius videtur esse illud Ecclesiastici, xxiv, 29 : Qui bibunt me adhuc sitient. Psal. XLI, 3 : Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum18. Ad hoc dicendum, quod est desiderium rei habitæ ut habeatur, et est desiderium rei habitæ ut plus habeatur, et est desiderium rei habitæ ut continuetur : et quodlibet illorum desideriorum vocatur sitis. Et quod dicitur, Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient, intelligitur de secundo et tertio desiderio, et non de primo. Et quantum ad primum loquitur hic.

Et ideo sequitur : [164]

« Sed aqua quam ego dabo ei, »

Spiritualis gratia Spiritus sancti, « fiet in eo, » quia Spiritus sanctus habitabit in eo, qui est « fons aquæ » talis « saliens, » et ideo viva : saliens enim aqua viva est : « in vitam æternam. » Quia sicut dicit Chrysostomus : « Cum Spiritus sanctus in cor hominis intraverit, omni fonte magis manat. » Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, ... et in aquas plurimas redundavit. Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei.

  1. « Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »

Hic jam tangit a muliere in donum Dei (quamvis non intellectum) elicitum consensum.

Et hoc est quod dicit : « Domine. » Adhuc permanet in confessione Domini vocans eum Dominum. Psal. VIII, 2 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

« Da mihi hanc aquam. » Quamvis quid sit non intelligam, tamen jam profeci ut credam magnum aliquid esse, et in tua potestate constitutam : et ideo peto, « da mihi hanc aquam. » Hæc enim fluit de fonte aquæ vivæ, quam multi male dereliquerunt, et aquam voluptatis mundanæ quærunt. Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Voluptas enim refrigerii carnalis, cisterna est multis distributionibus dissipata. Sic etiam ut aquas insipidæ consolationis ad declarationem non diu contineat : et hydria cordis hauriens has aquas, sæpe doloribus et angustiis constringatur. Eccle. xii, 6 : Conteratur hydria super fontem. Quia sicut dicitur, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Hæc autem sapiens mulier (quamvis non plenarie intellectam aquam sapientiæ et gratiæ divinæ consideret) sperat in ea, et sitim exstinguere, et a laboribus inutilibus hujus mundi liberari.

Et hoc est quod dicit :

« Ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »

Unde, Augustinus : « Ad laborem necessitas cogebat, et laborem infirmitas recusabat. » Utinam audiret illud Matthæi, xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

Scivit enim hæc mulier et experta fuerat, quod cupiditas facultatum, concupiscentia deliciarum, et ambitio honorum numquam satiantur : sed semper cum labore haurire oportet. Et de cupiditate quidem, Eccli. xiv, 9 : Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis. Osee, iv, 10 : Comedent, et non saturabuntur. De concupiscentia deliciarum dicitur, Michææ, vi, 14 : Tu comedes, et non saturaberis. De ambitione autem honoris dicitur, Proverb. xiii, 25 : Venter impiorum insaturabilis. De hujusmodi dicit Augustinus : « Aqua in puteo, voluptas est sæculi in profunditate tenebrosa. Hanc hauriunt homines hydria cupiditatis. Nisi enim præhauserit cupiditatem, non potest pervenire ad voluptatem. » Et ideo hæc mulier fugere nititur hanc aquam.

Hæc aqua hauritur de quatuor fontibus, scilicet, immunditiæ, imitationis perversæ, curiositatis vanæ, damnationis æternæ. Fons immunditiæ, concupiscentia carnalis est : de quo habetur, Levit. xx, 18 : Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi mei. Mulier ista immunda in sanguine, est concupiscentia carnalis in fervore sanguinis posita. De fonte [165] imitationis perversæ dicitur, Proverb. xxv, 26 : Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. Justus quippe cadit coram impio, quando ad exemplum ejus pervertitur. De fonte curiositatis vanæ dicitur, Eccli. xxvi, 15 : Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet. Quia curiosus singula ad se pertinentia quærit explorare. De fonte damnationis æternæ dicitur, Apocal. viii, 10 et 11 : Et cecidit de cœlo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Et nomen stellæ dicitur Absinthium : et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. Hic fons potat superbos, et immundos, et iracundos : quia hæc vitia sunt damnatorum in inferno, quibus et hic in culpa et in futuro in pœna potantur. Non est ergo mirum si mulier hæc tormentum quærit fugere hujus sitis, et causatur laborem hauritionis, quærens per aquam Christi solvi ab utroque.

Et hoc est quod dicit : « Ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »

  1. « Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.

17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia Non habeo virum.

18 Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. »

Hic incipit eam ad fidem manuducere per revelationem secretorum, quæ nemo poterat scire nisi per spiritum divinum.

Dividitur hæc pars in duas partes : in quarum prima continetur mulieris ad fidem instructio : et in secunda, discipulorum instruendorum admiratio, ibi, 17.

27 : « Et continuo venerunt discipuli. »

Prima harum subdividitur in tres partes : in quarum prima per revelationem secretorum se prophetalem spiritum habere mulieri ostendit : in secunda, per ordinationem veri cultus se ostendit legislatorem, ibi, 19 : « Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. » In tertia, manifeste se Christum esse declarat, ibi, 25 : « Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit. »

In prima tria continentur, scilicet, per revelationem secretorum ad fidem excitatio mulieris, per verecundiam secreti revelati palliatio, et mulieris turpitudinem palliantis blanda reprehensio.

Dicit ergo : « Dicit ei Jesus, » altius eam ad fidem erigens : jam enim Dominum est confessa : « Voca virum tuum. » Quod Chrysostomus de viro materiali hic exponit, dicens quod virum suum qui ea abutebatur vocat, qui alteri mulieri legitimæ fuit conjunctus : tamen in facie hominum sibi cohabitabat, et tamquam vir suus habebatur : quamvis mulier sibi conscia esset, quod ille vir suus esse non posset. Et de hoc loquens dicit : « Voca virum tuum, » hoc est, qui pro viro tuo habetur ab hominibus. Quia per illum discere debes : et mandata divina per illum ad te debent devenire. Qui quamvis in conscientia tua et coram Deo non sit vir tuus, tamen in facie Ecclesiæ pro viro habetur : et judicium Ecclesiæ est approbandum et honorandum, quamvis aliquando Ecclesia ut homo decipiatur. 1 ad Timoth. ii, 11 et 12 : Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum. 1 ad Corinth. xiv, 34 et 35 : Mulieres in ecclesiis taceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit19. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent.

Augustinus autem aliter exponit, dicens quod cum sciret eam virum non ha[166]bere, non poterat de viro materiali intelligere : sed de rationis superiori parte intelligit, quæ consulendis superioribus inhærescit : ut ad illius consilium vitam ordinet et emendet. Sunt autem hæc verba Augustini : « Vade, voca virum tuum. Tu, sensualis, voca virum, rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis. Hunc ego lux et caput illuminabo. Quasi diceret : Hæc quæ dico, non carnaliter (ut tu animalis facis), sed spiritualiter sunt intelligenda, et ductu rationis sunt accipienda. Et ideo para mihi intellectum, et veni intelligendo adhuc spiritualia quæ dico. » Hæc sunt verba Augustini. Et secundum hoc mulier est inferior portio rationis, quam hæc mulier ad luxuriam retulerat sensualitatis : et verum intellectum, hoc est, rationis superiorem partem dimiserat, et libidini sensualitatis se totam commiserat. Et hoc in ea scire non poterat ignotus sibi Dominus nisi per conscientiam secretorum. Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes, Deus. Isa. XLVI, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor. I ad Corinth. xi, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi Deus.

« Et veni huc, » ad illuminationes vel per virum, vel per intellectum accipendas. Isaie, xxi, 11 : Si quæritis, quærite : convertimini, venite. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.

« Respondit mulier, et dixit, »

Crimen suum palliando. Et hoc ad utrumque sensum refertur. Genes. III, 7 : Consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata, quibus suam tegerent nuditatem. Psal. CXL, 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.

« Non habeo virum. » Secundum expositionem Augustini planum est. Secundum autem expositionem Chrysostomi, palliatio est turpitudinis. Tamen verum dicit. Jerem. ii, 25 : Adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Osee, ii, 2 : Ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus.

« Dicit ei Jesus. »

Ecce blanda correptio. Ubi dictum in aliquo sensu bene dictum esse ostenditur, et tunc correptio adhibetur : et iterum ad blandimentum sermonis reditur, et in quo rectum sit dictum ostenditur : et tamen veritatis correptio et ostensio non tacetur. Ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Similiter fecit Apostolus, I ad Corinth. xi, 1 : Laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. Et post illam laudem, statim adhibet reprehensionem qualiter mulieres orabant capite non velato. Item, ibidem, ℣. 22 : Laudo vos ? in hoc non laudo : formam dans in hoc ut Prælati non aspere reprehendant, et in reprehendendo laudent quæ sunt commendanda. Luc. X, 34 : Infundens oleum et vinum : quia mansuetudine et benevolentia lenivit ungens, quem vino asperitatis reprehendit lavans.

« Bene dixisti, quia non habeo virum. »

Nemo enim in toto est malus, neque aliquis est in toto corruptus. Jerem. xxx, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Vagabunda enim fuerat mulier hæc.

« Quinque enim viros habuisti. » Secundum Chrysostomum, quinque abusi fuerant ea. Jerem. iii, 1 : Fornicata es cum amatoribus multis : tamen reverti ad me, et ego suscipiam te. Osee, ii, 5 : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, etc.

« Et nunc quem habes, » hoc est, quem in facie hominum habere videris, « non [167] est tuus vir. » Matth. XIV, 4 : Non licet tibi habere eam.

Secundum expositionem Augustini, secundum quam mulier est inferior pars rationis quæ non habet virum regentem, quando non convertitur ad intellectum, qui superioribus contemplandis et consulendis inhærescit : hæc mulier quinque viros habet, quia quinque sensuum delectabilibus inhæret per abusum. Et ideo etiam sub alia metaphora significatur, Lucæ, xiv, 19, per quinque juga boum : quia rationis inferior pars sicut bos fit jumentina, et alligato jugo arat et lascivit ad modum luxuriantis vitis, sicut dicitur, Judicum, xiv, 18 : Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.

Primus autem vir secundum hæc, est primus sensus, qui est vanitas visus in jocis et ludicris incontinentiam inducentibus, et spectaculis. Eccli. xxvi, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur.

Secundus autem vir est auditus turpium verborum. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Unde de fornicaria muliere dicitur, Proverb. vii, 21 : Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum pertraxit eum.

Tertius vir est olfactus incendium præbens ad libidinem : ideo in malis mulieribus olfactoriola reprehenduntur 20. Proverb. vii, 17 et 18 : Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. Lascivientes enim mulieres fragrantiam sibi uberum excitant, ut quando prope viros sunt, ipsis odoribus ad libidinem provocentur.

Quartus vir est gustus, cujus ventri subnexa sunt genitalia. Quia, sicut dicit Hieronymus : « Venter mero æstuans, facile despumat in luxuriam. » Hieronymus : « Non Ætnæi ignes, nec Vulcanei montes ita æstuant, sicut juveniles medullæ, vino et dapibus inflammatæ. » Hinc est quod dicit Gregorius, quod sicut dicitur, Jeremiæ, lii, 12 et 13 : Venit Nabuzardam, princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Jerusalem, et incendit templum Domini, quod est castum corpus : quia ignis libidinis ex calidis escis et potibus castitatem destruit. Unde, Amos, vi, 4 et seq., tres de istis sensibus fornicantibus in unum conjunguntur. Dicit enim sic : Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris : qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putabant se habere vasa cantici : bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti. Quasi diceret : Quod in strato lascivitis causa est, quia libidinem per delicatos cibos et potus, et organicas melodias, et odores unguentorum in vobis fovetis.

Quintus vir fornicans est tactus, in cujus delectatione ipsius fornicationis delectabile consistit. Ezechiel. xvi, 25 et 26 : Divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas : et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.

Isti sunt quinque viri quibus in delectationem carnis abusa est mulier. Nunc autem quem habet et qui non est suus vir, est error vel hæresis in credendis : qui vir non est vir animæ rationalis, cui, sicut dicunt Boetius et Damascenus, notitia veri et boni naturaliter inserta est. Hoc autem viro seducitur et abducitur ne redeat ad lumen veritatis. I Regum, xxv, 25 : Quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo. Isti ergo sunt viri quibus hæc mulier est abusa secundum Augustini opinionem.

Et hoc est quod dicit : [168]

« Hoc vere dixisti. »

Veritas enim cummendanda est in confessione. Ad Ephes. iv, 23 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.

  1. « Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.

20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt : et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. »

Hic tangitur altior profectus mulieris : quia quem primo quemlibet de populo Judæorum, et postea Dominum vocaverat, modo prophetam, quasi conscium secretorum cordium confitetur : et Christus ei per ordinationem cultus se ostendit legislatorem.

Unde hæc particula habet tres paragraphos : in quorum primo ponitur de cultu quæstio mulieris : in secundo, de cultu ponitur solutio Domini : et in tertio, causa redditur solutionis.

Dicit ergo : « Domine, video. » Tria dicit : confessionem quæstionis, causam, et quæstionem.

Confessio est quod dicit : « Domine, video. » Hoc enim vidit per secretorum revelationem. « Ut video », hoc est, ut signo conjicio, quia tu scis secreta hominum. Scivit enim quod prophetæ secreta hominum etiam absentium per spiritum Dei cognoverunt. IV Regum, v, 26 : Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Et, I Regum, ix, 15 : Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis.

« Propheta es tu, » hoc est, per Spiritum divinum conscius secretorum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Joan. vi, 14 : Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

« Patres nostri, etc. »

Ecce quæstionis fundamentum : quia patres nostri Patriarchæ, qui tantæ fuerunt auctoritatis quod facta eorum merito posteris deberent esse in exemplum, « in monte hoc, » hoc est, in montibus excelsis, et in hoc monte multi eorum « adoraverunt, » sicut Abraham, Genes. XXII, 2 : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Exod. xxiv, 12 : Ascende ad me in montem, et esto ibi. Quidam tamen dicunt quod mons ille fuit mons Garisim, de quo, Deuter. XI, 13 et seq., dicitur quod in eo factæ sunt benedictiones. Vel forte mons in quo obtulerunt Patriarchæ sacrificia. Glossa tamen videtur generaliter exponere : « Quia patres in monte adoraverunt, templa adhuc non habentes (quod mulier credebat perpetuis temporibus observandum). »

« Et vos, » qui Judæi estis, « dicitis quia Jerosolymis, » apud vestram metropolim, « est locus ubi, » hoc est, in quo « oportet adorare, » ita quod alibi non valet adoratio. Ac si dicat mulier : Vos Judæi non sequimini auctoritatem Patriarcharum, qui tantæ fuerunt dignitatis apud Deum quod eis Dominus apparuit, et eos in montibus adorare et offerre sacrificia præcepit. Genes. XXII, 2 : Offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Propter quod ipse mons, visionis divinæ nomen accepit, sicut ibidem, ℣. 14, dicitur : In monte Dominus videbit. Genes. XIX, 17 : Nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Psal. LXVII, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo, etc. Isa. II, 2 : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles : et fluent ad eum omnes gentes. Sic ergo auctoritate Patrum et Scripturæ fidei, nos adoramus [169] in montibus, « et vos dicitis » : quasi diceret : Hoc mirum est, quod hoc ausi dicere estis, quod Jerosolymis est locus congruus ubi oportet ex jussu Domini adorare : cum lex nullum determinaverit locum, et ex quo lex non determinat, sed dicit pergendum esse ad locum quem elegerit Dominus : potius fuerit locus ille eligendus in monte hoc quam in civitate, ubi tumultus frequentantium impedit orationem : sicut et Elias, III Regum, xix, 8, cum orare vellet, perrexit usque montem Dei Horeb.

Et attende, quod mulier hæc putabat localem esse cultum Domini, et convenientiorem locum esse in monte quam alibi. Judæi etiam carnales errorem quem habent non correxerunt : quia non ubique, sed locum congruum orationi dicatum putabant esse Jerosolymis. Unde Salomon in templo orandum dicebat 21. Daniel. vi, 10, Daniel contra Jerusalem tribus temporibus in die flecebat genua sua, et adorabat, etc. Psal. CXXXVII, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Unde error fuit in hoc quod utrique, et Samaritani et Judæi, localem Dei cultum existimabant : et hoc acceperunt, Genes. XXVIII, 17, ubi Jacob dixit : Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli. Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pro Judæis est autem quod dicitur, Isa. LXIV, 11 : Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis. II Machab. iii, 9 et seq., videtur ex castigatione Heliodori, quod eo in loco vere sit quædam Dei virtus. Nam ipse qui habet in cœlis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad male faciendum percutit et perdit. Hos ergo errores ambos circa cultum corrigit Dominus ut verus Legislator et Dominus.

Et hoc est quod sequitur :

  1. « Dicit ei JESUS : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem ».

« Dicit ei Jesus, » sicut omnis veri illuminator et doctor. Isa. XLVIII, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Cantic. I, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam. Psal. XXIV, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Hic est enim unigenitus qui solus est in sinu Patris 22 : et ideo hæc omnia scit corrigere et enarrare.

« Mulier, crede mihi, etc. »

Dicit autem tria, scilicet, ablationem erroris, verum intellectum veritatis, et doctrinam veræ adorationis.

Ex ablatione erroris dicit tria, scilicet, sermonis dicendi confirmationem, temporis impletionem, et erroris correctionem.

De primo dicit : « Mulier, crede mihi, » quia jam te ad fidem qua me prophetam confiteris sublevavi. Prophetæ autem qui promissus est in lege est credendum, et verbis suis fides adhibenda. Deuter. XVIII, 18 et 19 : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Ex quo ergo tu me confiteris prophetam, « crede mihi, » quia illi prophetæ fides est adhibenda.

« Quia veniet hora. »

Ecce temporis adimpletio. Non enim semper prophetia dependebit ad futurum, [170] sed tempus est nunc impletum. Ad Galat. iv, 4 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Psal. LXIV, 12 : Benedices coronæ anni benignitatis tuæ. Corona enim anni transivit in circulum, quando tempore impleto veritas implevit promissionem.

« Quando, » revelata veritate, « neque in monte hoc, » in quo præcessit figura patrum. Genes. XXXV, 1 : Surge, scilicet Jacob, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. III Regum, ii, 4 : Salomon abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum. Per montem enim adorationis patres ostendere voluerunt altitudinem cordis, quæ in adorante esse debet, non quod localis esset adoratio. Et quia hoc posteri in abusum traxerunt, putantes localem esse Deum qui adoratur, ideo corrigendum est hoc.

Unde sequitur :

« Quando neque in monte hoc, »

In quo vos locale numen adoratis, « neque Jerosolymis, » in templo, quod in figura demonstrationis cœlestium ad locum orationis elegit Deus. Non quod ibi localiter adorandus esset tantum : sed quod ibi in typo cœlestium dispositio demonstraretur, propter quæ Deus esset adorandus. Et cum etiam hoc in abusum trahat cæcitas Judæorum, et dicat Judæorum esse Deum tantum et non Gentium : ideo corrigendum est erroris vitium. Jerem. xxvi, 18 : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. Ad Roman. iii, 29 et 30 : An Judæorum Deus tantum ? Nonne et gentium ? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Unde de reprobatione templi ex parte infidelitatis Judæorum (qui credebant alibi non invenire Deum nisi adorando versus templum) dicitur, Malach. i, 10 et 11 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Psal. CXII, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

« Adorabitis, »

Latriæ adoratione. Psal. CI, 22 : In omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. Ad hunc etiam sensum Salomon cum domum Domini dedicaret, adorantes invitavit quando dixit, III Regum, viii, 27 : Si cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc quam ædificavi ! Sed hoc populus carnalis non intellexit, putans Judæorum esse Deum tantum, et non debere adorari nisi in templo vel versus templum.

« Patrem, » quem mulier et alii adorantes Deum, sub nomine Patris adoraverunt : et ideo Patrem dicit esse adorandum. Isa. LXIV, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Malach. x, 10 : Nunquid non Pater unus omnium nostrum ? Et quia Pater est omnium, et in omnibus, ideo ab omnibus et ubique adorandus.

  1. « Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. »

Hic mulieri exponit intellectum veritatis dicens tria, scilicet, errorem Gentilium, Judæorum intellectum spiritualem, et hujus assignat causam specialem.

Dicit ergo : « Vos », Gentiles vel Samaritani quamvis legem recipiatis, « adoratis quod nescitis : » quia secundum legem intenditis Deum terræ colere, quem prop[171]ter timorem bestiarum terræ colere cœpistis, et legitima ejus in lege tenere, sicut dicitur, IV Regum, xvii, 15 et seq. Et sic etiam alii Gentiles adorantes idola, quod nesciunt adorant : quia idolum non habet divinitatem. I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœlo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sapient. xiv, 22 : In magno inscientiæ bello viventes, tot et tam magna mala pacem appellant. Act. xvii, 30 : Tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique pœnitentiam agant. Et, ibidem, ℣℣. 24 et 25 : Hic cœli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat : nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia.

« Nos, » Judæi, qui intellectum legis habebus. Quibus se connumerat Dominus, quia ad ipsum pertinent. Unde Glossa : « Quorum patribus promissus est Christus. » Ad Roman. ix, 5 : Quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem.

« Adoramus quod scimus, » per legem et Prophetas. Glossa : « Non omnes, sed electi. » « Adoramus quod scimus, » quia nobis cognitio Dei est per testamentum promissa, in quo promissus est nobis Christus. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. Animæ quior esto, populus Dei, etc. Ad Galat. iii, 16 : Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus.

« Quia salus ex Judæis est. »

Hic tangit causam. Salus enim est ex Judæis, quia Salvator est prædictus nasci ex Judæis, et ille erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum23, scilicet ad scientiam veritatis. Lucæ, i, 73 : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. Ad Hebræos, ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Genes. XXVI, 4 : In semine tuo benedicentur omnes Gentes. Unde etiam quamvis salus sit ex Judæis, non tamen datur solis Judæis. Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

  1. « Sed venit hora, et nunc est. »

Hic tertio tradit cultum veræ adorationis.

Et dicit quatuor, scilicet, temporis revelandæ jam veritatis impletionem, vere adorantium conditionem, adorantium ad eum qui adoratur congruitatem, et eorum quæ tradenda sunt de cultu Dei plenam rationem.

Dicit ergo : « Sed venit hora, » hoc est, in veniendo est hora. Et hoc dicit, quia hora ista non est indivisibilis : sed jam per Incarnationem et Baptismum incepit, et per complementum Passionis et Resurrectionis et Ascensionis, est divulgandæ per mundum veritatis, et continuo in veniendo. Ad Romanos, xiii, 11 et 12 : Hora est jam nos de somno surgere : nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox præcessit, dies autem appropinquavit.

« Et nunc est. »

Quia jam in Sacramentis incepit, in quibus veritas patescit. Isa. XXIX, 1 : Additus est annus ad annum : solemnitates evolutæ sunt. Jam enim finiti sunt anni promissionum, et revolutus est annus in quo veritas est manifestanda. [172]

Ezechiel. XII, 28 : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur.

Et hoc est quod dicit : « Et nunc est, » quia veritas Christus est, post quem alius exspectandus non erit.

« Quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.

  1. Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. »

Hic tangit vere adorantium conditionem.

Tangit autem quatuor : conditionem scilicet verorum adoratorum, ipsam adorationem, eum qui adoretur, et conditionem veræ adorationis.

De primo dicit : « Quando, » quia tempus plenitudinis Christi, gratiæ, et veritatis hoc exigit. « Veri adoratores. » Adorator est qui ad hoc tendit quod adorat. Verus autem adorator qui non est fictus, sed intus per devotionem est, qualis apparet exterius. Dicit ergo : « Quando veri adoratores, » quorum oratio accedit ad eum qui adoratur. Psal. CXVIII, 169 : Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum. Unde qui recte adorat, per intellectum ei quem adorat appropinquat : unde et Damascenus dicit, quod oratio est ascensus intellectus in Deum. Ibidem, ℣. 170 : Intret postulatio mea in conspectu tuo. Ecclesiastici, xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec appropinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat. Psal. CXL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Verus adorator autem est, sicut diximus, non fictus : et ad hoc exiguntur quatuor : quorum unum est, quod cor sit cum labiis in cogitatione : secundum est, quod mens sit cum oratione in delectationis intentione : tertium est, quod non confidat in orationis rhetoricæ persuasioni, hoc est, quod oret in simplicitate : quartum autem est, quod oratio non impediatur contraria operatione. De primo dicitur de quibusdam, Isaiæ, xxix, 13, qui hoc quod orabant, in corde non habebant : « Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me. » Et est translatio Septuaginta. Nostra autem translatio habet sic : « Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. »

Secundum autem est, quando intentio orantis quiescit in re temporali. Tunc enim oratio (quæ debet esse de æternis) non est circa idem in quo animus orantis delectatur. Jerem. xii, 2 : Prope es tu oriorum, et longe a renibus eorum. Renes enim loca sunt delectationis : delectatio autem orantis in Deo debet esse qui adoratur. Psal. XXXVI, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

De tertio dicitur, Matth. VI, 7 : Orantes autem nolite multa loqui, sicut Ethnici : putant enim, etc. Hi enim putant orationibus rhetoricis persuadere. Et hi non orant in simplicitate. Job, xli, 3 : Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Sicut orationes rhetoricæ componuntur. Tales enim in multiloquio putant exaudiri.

De quarto dicitur, Joan. ix, 31 : Scimus autem quia peccatores Deus non audit. II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isti ergo sunt veri adoratores : quia veritas est rectitudo sola mente perceptibilis, ut dicit Anselmus. Primum autem, ad orationem apponit rectitudinem cordis : secundum, rectitudinem intentionis : tertium autem, rectitudinem simplicitatis : et quartum, rectitudinem operis.

Sic ergo dicit : « Veri adoratores. » [173]

« Adorabunt, »

Hoc est, oratione appropinquabunt. Psal. V, 8 : Adorabo ad templum, etc. Adoratio enim est, quæ virtute et fervore devotionis ascendit, quæ calore charitatis ignescit, et fragrantia aromatum omnium virtutum coram Deo odorem spargit. De primo dicitur, Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris ? De secundo in Psalmo xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, etc. De tertio dicitur etiam in Psalmo xliv, 9 et 10 : Myrrha, et gutta, et casia, etc, supple, spirant : ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo. Talibus enim odoramentis Deus delectatur.

« Patrem. »

Ecce quis adoratur : cujus scilicet nomen dulcescit adoranti : qui paterno affectu suscipit orationem : qui ad esse gratiæ format et generat orantem : qui providentia Patris erudit ad orationem. De primo horum dicitur, Sapientiæ, xvi, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Hæc enim est dulcedo quæ sonat in nomine Patris. De secundo, Joan. xi, 41 : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. In paterno enim affectu semper exaudit filium, dum vere sit filius et non alienus. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt, etc. Quia ore se dicunt esse filios, et non habent Spiritum Patris. De tertio dicitur, Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et, ibidem, v, 13 : Ex Deo nati sunt, Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in cœlis. Format enim Pater cœlestis ad cœlestia. De quarto dicit, ad Roman. viii, 26 : Quid oremus, secundum quod oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Spiritus autem ille est Spiritus Patris. Et sic patet quod Pater est adorandus.

« In spiritu et veritate. »

Conditio est vere adorantis : et in duobus est. Spiritus enim dicit abstractionem a carne. Luc. XXIV, 39 : Spiritus carnem et ossa non habet. Et ideo in Spiritu adorat qui a carne et carnis desideriis et phantasticis conceptionibus abstrahitur, in quibus animales homines occupantur. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Stultitia enim est illi. Ad Galat. v, 16 : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Iste enim spiritualis est, qui omnia dijudicando intelligit : et cujus spiritus creatus Spiritui increato immergitur et unitur. De primo, I ad Corinth. ii, 15 : Spiritualis homo judicat omnia. Et, ibidem, ℣. 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. De secundo, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est.

« Et veritate » adorationis : ut scilicet, recta, et pura, et non phantastica sit adoratio : sed vera, sicut dictum est, Isaiæ, xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.

« Nam et Pater tales quærit qui adorent eum. »

Tangit adorantium, ad eum qui adoratur, congruitatem. Quia tales quærit Pater qui adorent eum sic : sicut ipse vere Pater est in exaudiendo. Et talis fuit Paulus, ad Romanos, i, 9 : Cui servio, id est culturam exhibeo, in spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Item, ad Roman. xii, 1 : Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium ve[174]strum. Sic enim dicit Chrysostomus : « Pater ergo tales quærit, qui talem exhibeant culturam sive adorationem : quia adoratio sive latria est cultura Dei. Non ergo Pater quærit localiter adorantes : sed talem, ut dictum est, cultum adhibentes. » I ad Timoth. ii, 8 : Volo ergo viros adorare24 in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione. I ad Corinth, xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

Rationem autem omnium horum determinat cum dicit :

« Spiritus est Deus. »

Spiritus enim principium est vitæ. Joan. vi, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro autem non prodest quidquam. Et ideo quia spiritus vitæ est principium, vita fluit ab ipso in nos per hoc quod est Spiritus, si nos in spiritu et veritate tendimus per affectum in ipsum. Oratio autem, ut dicit Augustinus, est pius mentis affectus in Deum directus.

Unde dicit : « Et eos qui adorant eum, » non in monte hoc neque in Jerosolymis : sed « in spiritu et veritate oportet adorare. » Quia enim Pater est spiritus, nec imaginem, nec locum quærit in quibus adoretur. Isaiæ, xl, 18 : Cui fecistis similem Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? Isaiæ, xxvi, 9 : Spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Unde qui adorat in carne, vel carnis imagine, vel loco, non in spiritu adorat. Ad Romanos, viii, 8 : Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Qui autem in spiritu sunt, omnes Deo placent. Unde, ibidem, ℣. 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Similiter qui in veritate a Deo non sunt, non exaudiuntur. Psal. IV, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ? Veritas enim est rectitudo in qua res se habet in habitudine in qua est in mente divina, et ad quam a mente divina facta est. Joannis, xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso : sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.

Sed quæritur : Cum Deus sit veritas, quare non dicit : Veritas est Deus, sicut dicit : Spiritus est Deus. Ad hoc dicendum, quod cum Deus dicitur Spiritus, in hoc verbo abstrahitur et absolvitur mulier ab errore Samaritanorum, qui dixerunt Deum esse localem. Samaritani enim non peccaverunt contra veritatem adorationis : sed contra spiritualitatem ejus qui adoratur, quem localem esse credebant : et ideo dicitur : Spiritus est Deus, et non : Veritas est Deus.

Quæritur autem adhuc, quia et nos videmur peccare in adoratione, quia imagines et templa veneramur. Sed ad hoc dicendum, quod non veneramur imagines, tamquam quædam virtus numinis illis præsideat, sed, sicut dicit Damascenus, ad prototypum referentes. Templa autem veneramur sicut in quibus repræsentatur dispositio cœlestium. Hoc enim non est error. Et ad hoc primum facta sunt tabernaculum et templum, quamvis carnales in errorem hoc induxerunt, sicut in præmissis dictum est.

Et si objiciatur, quod tunc apud nos error iste corrigendus sit, ne fiat sicut apud antiquos. Dicendum, quod non oportet, quia jam gratia Spiritus de cœlestibus apparuit revelata : et ideo apud nos in errorem istud trahi non potest. Apocalyps. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.

Hoc ergo est quod dicit hic.

  1. « Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

  2. Dicit ei Jesus : Ego sum qui loquor tecum. » [175]

Ecce pars in qua jam elevata mulier, ad Messiæ adventum est inducta.

Et habet duas partes : in quarum prima mulieris de adventu Messiæ ponitur confessio : et in secunda Christi propter mulieris confessionem facta illuminatio.

In prima dicuntur tria : certitudo fidei, in quem est fides (hoc est articulus), et gratia exhibenda merito fidei.

De primo dicit : « Scio. » Similiter dicitur, Job, xix, 25 : Scio quod Redemptor meus vivit.

Sed quæritur, Qualiter dicitur scire hæc mulier, cum dicat Richardus de sancto Victore, quod fides est lumen supra opinionem et infra scientiam veritatis existens. Magister autem Hugo de sancto Victore, quod est supra scientiam, et infra intelligentiam veritatis. Ad hæc autem et similia dicendum, quod mulier hæc notans fidei certitudinem dicit : « Scio. » II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, etc. Magister autem Richardus vocat scientiam veri, quæ non est ex parte, sed perfecte : quæ est scientia Sanctorum per visionem, quæ fit per speciem. Et hanc vocat Magister Hugo intelligentiam veritatis. Opinionem autem vocat vacillantem habitum humanæ conceptionis : quia super illum est fidei certitudo. Quamvis enim sit per speculum in ænigmate, tamen nihil est certius fide quæ æternæ innititur veritati.

Hoc est ergo quod dicit : « Scio. »

« Quia Messias venit. »

Ecce creditus a muliere articulus. Messias enim hebraice, Christus est græce, et latine unctus in sacerdotem et regem. Psal. XLIV, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, etc. Hæc autem scivit mulier : quia Samaritani quinque libros Moysi receperunt. In Genesi, xlix, 10, dicitur : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est : et ipse erit exspectatio gentium. Et hæc est translatio Septuaginta. Habacuc,

II, 3 : Si moram fecerit, expecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit.

« Qui dicitur Christus. »

Hæc est interpretatio Evangelistæ propter sermonem græcum, in quo scripsit. Isaie, lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me, ad annuntiandum mansuetis misit me.

« Cum ergo venerit, »

Sicut prophetatum est de ipso, « ille annuntiabit nobis, » hoc est, annuntiare habet nobis, « omnia : » et sibi credendum est per omnia. Sicut enim Spiritus veritatis docet omnia, ita ille a quo fluit Spiritus omnia docet. Joan. xiv, 26 : Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Joan. i, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ille enim solus scit, et potest secundum deitatem : et ille solus habet unctionem secundum humanitatem. I Joannis, ii, 27 : Unctio ejus docet vos de omnibus. Et ita secundum deitatem potest et scit, quia est in intimis Patris : et secundum humanitatem habet Spiritum de omnibus docentem. Isa. LII, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.

Hoc est ergo quod dicit mulier. Et quia elevavit mentem ad prophetandum de Messia, ideo veritatem de ipso Messia revelatam meruit accipere.

Et hoc est quod sequitur :

« Dicit ei Jesus, »

Illuminando eam de persona Messiæ per ejus actum, scilicet, annuntiationem omnium : « Ego sum » Messias « qui loquor tecum. » Joan. ix, 37 : Et vidisti eum : et qui loquitur tecum, ipse est.

Sed quæritur, Quare non a principio hoc dixit mulieri? Hoc etiam causabantur Judæi quod tenuit eos in suspenso. Joan. [176] x, 24 : Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. Sed ad hoc dicendum, sicut dicit Chrysostomus, quod oportuit paulatim manuducere mulierem legem non cognoscentem : quia si statim a principio hoc dixisset, deliramentum videretur. Nunc autem postquam per collocutionem Scripturarum, per secretorum revelationem, per cultus ordinationem manuducta est : tunc vidit quod sapientia Dei ordinante ista perfecta sunt, et tunc ordinatius *credit.

Adhuc autem quæritur, Cum verbum abbreviatum fecerit Dominus super terram25, videtur hunc ordinem non tenuisse in muliere hac : quia longum fecit sibi sermonem. Ad hoc autem dicendum, quod sermo de verbo abbreviato dupliciter consideratur, scilicet, ex parte verbi, et ex parte auditorum. Ex parte quidem verbi, semper est brevis sermo. Ex parte autem auditorum, quando sapientes sunt et instructi auditores in Scriptura, brevis est sermo. Ex parte autem audientium rudium non instructorum, sicut fuit hæc mulier, oportet esse longum instructorium sermonem. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis. Ideo ergo longa indiguit manuductione. Et miræ fuit benignitatis, quod unam solam peccatricem sic manuducere voluit : simile aliquid faciens ei quod fecit, Luc. VII, 39, ubi peccatricem suscepit, et ab ea se tangi permisit, et accusatam in corde Pharisæi excusare voluit, et laudare de obsequio, et laudatam a peccatis absolvere, et absolutam in pace dimittere.

  1. « Et continuo venerunt discipuli ejus : et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris, aut quid loqueris cum ea ? »

Hic tangitur discipulorum redeuntium admiratio.

Et habet tres partes, scilicet, discipulorum admirationem, discipulorum reverentiam, et tertium quod ex his causatur licet non dicatur, horum amborum causam.

Dicit ergo : « Continuo, » quia compatiens Domino, quia fatigatus erat lassitudine et æstu viæ, et longa prandii exspectatione, « venerunt discipuli, » Domino et Magistro servire et ministrare cupientes : exemplum capientes a Patriarcha, qui uxori dixit : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes26, scilicet azymos. Viatoribus enim cito parandum est, quia et exhausti sunt labore viæ et æstus, et ad viam perficiendam festinant.

Et hoc est quod dicit : « Et continuo. » Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

« Et mirabantur, » clementiam scilicet, et dignationem. Augustinus : « Non mirabantur quod cum muliere loquebatur, cum quibus loqui consueverat : sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de Gentibus futuræ. »

Et hoc est : « Quod cum muliere loquebatur. » Dignatio enim hæc maxima fuit.

« Nemo tamen dixit, etc. »

Ecce reverentia : quia ex magna reverentia nihil dixerunt. Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.

« Quid quæris? » dans occasionem et ausum te interrogandi per responsionem tibi factam. Non enim ex ignorantia umquam quæsivit Dominus, sed interroga[177]vit ut aliis daret occasionem interrogandi et quærendi. « Aut quid loqueris, » excitans alios ut tecum fiducialiter loquantur, « cum ea, » tali peccatrice et alienigena muliercula? Joan. xvi, 30 : Non opus est tibi ut quis te interroget. Joan. ii, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

Sed cum Petrus et Joannes semper apud eum audaciam quærendi habuissent, quare de isto mysterio non fecerunt quæstionem? Petrus enim, Joan. xxi, 21, quæsivit de Joanne : Domine, hic autem quid? Joanni autem Petrus innuit ut quæreret quis eum esset traditurus. Ad hoc autem secundum Chrysostomum dicendum videtur, quod istud fuit in principio prædicationis Domini antequam Petrus et Joannes ausum quærendi apud ipsum accepissent, et antequam mysterium vocationis Gentium accepissent.

« Reliquit ergo mulier hydriam suam, et abiit in civitatem. »

Hic ponitur fructus conversionis hujus mulieris : et est prædicatio facta per mulierem.

Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima ponitur vocatio facta per mulierem : in secunda, instructio discipulorum, quæ ex vocatione mulieris accepit causam, ibi, ℣. 31 : « Interea rogabant eum discipuli, etc. » In tertia, fructus credentium exortus ex vocatione mulieris, ibi, ℣. 39 : « Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum. »

In prima harum duo tanguntur : mulieris vocatio, et vocatorum facilis obedientio.

In prima harum tria tanguntur, scilicet vocantis ad vocandum expeditio, vocantis ad eos qui vocantur appropinquatio, et ipsa vocatio.

De primo dicit sic : « Reliquit ergo mulier hydriam suam, » ut expedita curreret. Hydriam autem hauritorium frigide consolationis, cupiditatem significat terrenæ possessionis. Eccle. xii, 6 : Contetur hydria super fontem. Luc. V, 11 : Relictis omnibus, secuti sunt eum. Ad Philip. iii, 7 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Et infra, ℣. 8 : Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.

« Et abiit, » vocandis appropiando, « in civitatem, » hoc est, in civium unitatem, in qua multitudo fuit vocandorum. Matth. IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni. Moraliter autem abiit a seipsa in civitatem, hoc est, civium unitatem : ut bonis civibus se jungens, ad auctorem salutis reverteretur. Act. ix, 6 : Surge, et ingredi civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Eccle. x, 15 : Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.

« Et dicit illis hominibus :

Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus? »

Ecce modus vocationis : « Venite. »

Et dicit tria, scilicet ad fidem invitationem, ejus ad quem invitatur prædicationem, et meditandi quod ipse est Christus dat occasionem.

Dicit ergo : « Venite, » exeundo de vobis et vestris. Genes. XII, 1 : Egrederi de terra tua, et de cognatione tua. Jerem. li, 50 : Venite, et nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

« Et videte, » oculis exterioribus et interioribus. Luc. XXIV, 39 : Palpate, et videte, quia ego ipse sum. Isa. LX, 5 : Videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Baruch, iv, 36 et v, 5 : Sta in excelso, et circumspice, Jerusalem, [178] ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.

« Hominem, » hoc est, in humana carne latentem, « qui dixit mihi omnia quæcumque feci. » Jerem. xxxiii, 3 : Annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. Isa. XLV, 21 : Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud ? numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me ?

Sed videtur dicere falsum, quia non dixerat ei nisi de viris quos habuerat : multa alia vero mala fecerat quæ non dixit ei. Ad hoc dicendum, quod mulier hæc non tam intendit dictum quam virtutem dicentis. Eadem autem virtute qua dixit hoc, de omnibus aliis dicere potuit.

« Numquid ipse est Christus ? »

Quod assertive dicere potuit, sub interrogatione posuit, ut occasionem det meditandi : quia meditando ex his quæ dixit mulier, facilius vocantur, quando recognoscant quod nemo nisi solus Deus secretum scit conscientiarum. Jerem. xvii, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ? Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes, Deus. I Regum, xvi, 7 : Dominus autem intuetur cor. Et ideo signo posito certo unde cognosci poterat, aliud eorum committit deliberationi : ut et ipsi virum suum, hoc est, rationem vocent, sicut et mulier vocare virum suum missa est. Psal. LXXVI, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo : et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

  1. « Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. »

Tangitur vocationis fructus in tota multitudine civitatis.

Dicit ergo : « Et exierunt de civitate, » propria relinquentes, et humilitatem fidei Christi imitantes. Jerem. xlviii, 28 : Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab. Ad Hebr. xiii, 14 : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

« Et veniebant ad eum, » ut bonis spiritualibus fruerentur. Luc. VI, 18 et 19 : Venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis : ... quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Dicit autem quod exeuntes de civitate venerunt ad eum, quia ipse ante portam civitatis fuit : quia propter scandalum Judæorum ad alienigenas intrare noluit.

Et hoc est quod dicit.

  1. « Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. »

Hic tangitur ex facto isto occasionata discipulorum instructio.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, obsequiosa ad ministerium exhibitio Domino Deo ex obsequio exhibita, discipulorum ad instructionem excitatio, et tertio Domini ad cibum spiritualem discipulorum instructio.

Dicit ergo : « Interea, » dum hæc agebantur, « rogabant eum discipuli ejus, » ut obsequiosi, et fatigato compatientes, « dicentes, » ex affectu eum ad refectio-nem invitantes. Isa. XXVIII, 12 : Refecite lassum : et hoc est meum refrigerium.

« Rabbi. »

Cui magisterii honor debetur, et refectio corporalis pro spirituali refectione-ne. Ad Galat. vi, 6 : Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

« Manduca. »

Hoc enim debet discipulus magistro, ut [179] in corporalibus ministret. I ad Corinth. ix, 11 : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Psal. LXXX, 3 : Sumite psalimum, et date tympanum. Glossa : « Sumite spiritualia, et date temporalia. »

D9 « Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.

D3 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? »

Hic tangitur ex obsequio exhibito discipulorum instructio, sive ad instructionem excitatio.

Et dicuntur hic tria : quorum primum est excitatio ad instructionem : secundum, excitatorum interrogatio : tertium, benigni magistri illuminatio.

Dicit ergo : « Ego cibum habeo, » ex Patris ordinatione et obedientia, « manducare, » hoc est, mihi incorporare, « quem vos nescitis. » Quia credentes mihi et ad fidem paratos (sicut Samaritani jam parati sunt) habeo mihi incorporare. Tob. XII, 19 : Ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Eccli. XV, 3 : Cibavit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potavit illum.

« Dicebant ergo discipuli ad invicem. »

Excitati enim ad illuminationes novas de esca spirituali percipiendas, et non intelligentes escam (sicut nec mulier intellexit spirituale aquam) quæserunt ad invicem, reverentiam exhibentes Domino, et ideo ab ipso non quærentes, sed coram ipso, ut ipse audiens propria benignitate præberet illuminationes.

Et hoc est :

« Numquid aliquis attulit ei manducare ? »

Sicut, Matth. XVI, 6, cum dicebat : Cavete a fermento Pharisæorum, putabant quod de panibus non secum portatis loqueretur : quia adhuc sine intellectu spirituali fuerunt et animales. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Unde, Matth. XVI, 11 : Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis ?

Et verum est quod Samaritanæ conversio attulerat ei manducare : quia illam desideraverat, et illam sibi jam incorporaverat. Quia cum tria sint in comestione : desiderium, refectio, et incorporatio. Duo, scilicet primum et tertium, habet Christus ad nos, desiderando et incorporando. Unum autem, medium scilicet, habemus nos in incorporatione ad ipsum : quia nos ipse reficit, et non nos reficimus ipsum. Unde dictum est Augustino voce cœlesti : « Cresce, et manducabis me. Nec tu mutabis me in te, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. » Sapient. XVI, 25 et 26 : Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant : ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.

  1. « Dixit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. »

Ecce collata de eodem quo dubitaverunt illuminatio.

Dicit autem duo. Primo enim tangit de cibo spirituali illuminationem : secundo autem tangit illuminationis explanationem.

Dicit ergo : « Meus cibus est, » per desiderium spiritualis famis, et spiritualem incorporationem, « ut faciam voluntatem [180] ejus, » scilicet Patris, « qui misit me, » in hominum vocationem, conversionem, et ad Patrem reductionem. Iad Thessal. IV, 3 : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Apocal. II, 7 : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. Hoc enim est dulce manna, Angelorum esca, quod est conversio peccatorum. Quia, sicut dicitur, Luc. XV, 10 : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente. Sapient. XVI, 20 : Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Sapor enim suavissimus est sapor de conversione infidelium et peccatorum. Et hoc significatum est, Genes. XXVII, 9 : Affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. Hædi enim duo sunt duo genera peccatorum : quorum unum est conversio infidelium, et aliud contritio peccatorum fidelium, qui hædi per confessionem excoriantur, per ignem contritionis coquuntur, et per aromata virtutum condiuntur : et sic in cibum spiritualem magno Patri de cœlis exhibentur.

Hæc est enim voluntas Dei per quam Filium suum misit in mundum, « ut perficiam opus ejus, » scilicet, quod ipse fieri per me disposuit. Joan. VI, 29 : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hæc enim est vita reconciliationis super omnia opera ejus. Psal. CXLIV, 9 : Miserationes ejus super omnia opera ejus. Et hoc opus Dei perficere fuit fames Christi et manducatio. Psal. CXXVII, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Hos enim labores manuum Christus manducavit.

  1. « Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. »

Hic tangit istius spiritualis manducationis explanationem.

Dicit autem quatuor : in quorum primo, sumit signum a cibi istius maturitate : in secundo, dat signum a laborantium in cibo remuneratione : in tertio, a fructus utilitate : in quarto, confirmat ista a communi proverbiali sermone.

Dicit ergo in primo duo : in quorum primo, messis exterioris ponit signum maturitatis : in secundo, ostendit quod hoc tempus prævenit messis spiritualis.

Dicit ergo : « Nonne vos, » qui per rusticanam agricolarum peritiam de exteriori messe loquimini, « dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, » scilicet temporis, « et messis » mature ecce « venit, » antequam matura sit ad metendum. Et hoc fuit circa Martium vel Aprillem : quia in Junio vel Julio metitur in terra promissionis, quæ est medii climatis. Et hoc ideo fuit, quia vicinum tempus hiemis ante hoc fieri impedit maturitatem.

Isti autem quatuor menses sunt quatuor lunæ renovationes, quæ sunt lex naturalis, lex scripta, prophetia, et illuminatio facta per Joannem. Hæc enim quatuor lumina ducunt ad messem gratiæ. De prima illuminatione in Psalmo, IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. De secunda, Proverb. VI, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. De tertia, II Petri, I, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat. De quarta, Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Istis enim accensionibus lucis, lumen Domini convulit in mundo usque ad Christum. Sub Christo autem quintus incepit mensis maturitatis ad metendum.

Unde dicit :

« Ecce dico vobis, »

Evidenti signo, Samaritana demon[181]strata : « Levate oculos vestros » spirituales, et considerate qualiter se ad maturitatem Gentiles exhibent : et nolite esse pigri, sed facite ut formica, Proverb. vi, 8, quæ parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Luc. XXI, 28 : Respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptioni vestra : quod a servitute servilis legis liberamini, et alios liberabitis. Cantic. ii, 11 et seq.: Jam hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, ... vineæ florentes dederunt odorem suum.

« Et videte regiones, »

Dispositas ad fructum fidei, « quia jam albæ sunt, » candore veritatis et devotionis vestitæ. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Candore enim reconciliationis vestiuntur, quando jam per calorem charitatis decocto humore pietatis in semine verbi, semen aridum ab humore concupiscentiæ seipsum exhibet maturum ad metendum in horreum Ecclesiæ. Apocal. xiv, 15 : Mitte falcem tuam, et mete : quia jam maturatur messis terræ. Et hoc est, sicut ibidem dicitur : Quia venit hora ut metatur. Et, Matth. IX, 37, et Luc. X, 2 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et ideo Pater cœlestis dicit de Filii laboribus in terra, Genes. XXVII, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

« Et qui metit, mercedem accipit. »

Hic dat signum, scilicet laborantium remunerationem.

Dicit ergo : « Et qui metit, » ad horreum Ecclesiæ congregando, « mercedem accipit. » I ad Corinth. iii, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Matth. XX, 8 :

Voca operarios, et redde illis mercedem. Psal. CXXV, 6 : Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Sic ergo messores sunt Apostoli : seges autem in Ecclesiam congreganda fideles : horrea autem congregationes Ecclesiarum. Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate.

SED CONTRA hoc esse videtur quod dicitur, Matth. XIII, 39 : Messores Angeli sunt. Sed ad hoc dicendum, quod est messis Ecclesiæ et fidelium : et in hac messores sunt Apostoli qui præcidunt falce verbi fideles de agro mundanæ conversationis, et congregant in horreum Ecclesiæ. Et est messis mundi, et sic messores sunt Angeli qui præcidunt fideles, et ponunt in horreum cœli. Matth. XIII, 30 : Triticum autem congregate in horreum meum.

Sic ergo « qui metit, mercedem accipit. » Isa. IX, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

« Et congregat fructum in vitam æternam. »

Tangit hic fructus utilitatem.

Hæc autem utilitas est in duobus : in fructus dulcedine, et in fructus æternitate.

Primum tangit in hoc quod dicit : « Et congregat fructum, » quidicitur a fruor, frueris : quia dulcedine propria reficit : unde, ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Et ibidem dicit Glossa Ambrosii : « Has virtutes vocat fructus, quia sincera et sancta dulcedine suos delectant possessores. » Jacobi, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiet temporeum et serotinum.

Æternitatem autem tangit cum dicit : « Congregat fructum in vitam æternam. » Omnis enim qui in agro Domini laborat, congregat : et qui contra Domi[182]num est, dispergit. Luc. XI, 23 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. Unde ei qui putabat se multa congregasse, quia cum Domino non congregavit, dicitur, Luc. XII, 20 : Quæ parasti, scilicet congregasti, cujus erunt ?

Congregat autem in vitam æternam. Joan. xx, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Qui enim in gratia congregat, ille in vitam æternam congregat : quia numquam excidet fructus ille, quamvis nos aliquando excidamus ab ipso. I Petri, i, 4 et 5 : In hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis in vobis, qui in virtute Dei custodimini.

« Ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit.

  1. In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. »

Hic determinat commune proverbium.

Duo autem dicit : causam enim veritatis proverbii præmittit Dominus, dicens : « Ut et qui seminat, » hoc est in agrum cordis primum semen verbi mittit, sicut legislator Moyses, et Prophetæ. Matth. XIII, 4 : Exiit qui seminat, seminare, scilicet semen suum. Hoc enim primo fecit in Patriarchis, et Legislatore, et Prophetis. Illi enim euntes ibant et flebant, mitemtes semina sua27. Flentes quidem de Redemptore absente : mittentes tamen scientiam fidei de venturo Domino. Eccl. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Mane quidem in Patriarchis : vespere autem in prædicatione Joannis, quæ facta est in fine mundi. Utrumque autem in fidelibus est exortum, et utrumque periit in infidelibus. Sic ergo seminantes gaudent Patriarchæ, Prophetæ, et Joannes.

« Simul gaudeat, » in messe, « et qui metit, » scilicet Apostolus qui fideles in Ecclesiam colligit. Ad Galat. vi, 8 : Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. II ad Corinth. ix, 6 : Qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, scilicet vitam æternam. Seminat enim Pater Propheta, et Patriarcha, et metet in Filio Apostolo. Et ideo simul gaudent in eadem fidelium congregatione Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli. Unum enim gaudium fuit illorum trium. Unde unus Prophetarum dicit, Isa. LXI, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Joan. xvii, 13 : Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. De exsecratis autem qui ad fidem patrum non convaluerunt in frugem justitiæ, dicitur, Aggæi, i, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum, etc. Et post pauca sequitur : Et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.

Si autem objiciatur, quod etiam Apostoli seminaverunt. Dicendum, quod semen dicitur proprie et communiter. Proprie dicitur quod primum in agrum nudum jacitur : et sic soli Patriarchæ et Prophetæ seminaverunt. Aliquando dicitur semen quod superjacitur, ut aliud quod prius seminatum est, excitetur et inspissetur et adjuvetur, et quod perierat suppleatur : et hoc modo prædicatione Apostolorum dicitur semen. Luc. VIII, 11 : Semen est verbum Dei. Ager autem, hic mundus est. Hanc distinctionem probant opera rusticorum, qui quando vident non convalescere semina ante hiemem jacta, versus æstatem superseminant, ut spissentur antiqua et adjuventur. Act. xvii, 18 : Quid vult seminiverbius hic dicere ? [183]

« In hoc enim est verbum verum, »

Antique dictum proverbium, « quia alius, » in persona et statu, quia Patriarcha « est, » et Propheta, et Joannes, « qui seminat. » Jerem. iv, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Jerem. xxxi, 27 : Seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.

« Et alius, » persona et statu, « est qui metit, » sicut Apostolus. Ille enim metit sicut diximus. Cantic. v, 1 : Messui myrrham meam cum aromatibus meis. In nova enim Ecclesia metebantur fideles in mortificatione carnis et odoramento virtutis.

« Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. »

Explanatio est et adaptatio proverbii.

Dicit ergo : « Ego, » qui Dominus sum areæ, « misi vos. » Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

« Metere quod vos, » in personis et statu Apostolico, « non seminastis. » Proverb. xiii, 23 : Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. Patriarchæ enim novalia fecerunt, Legislator seminavit, Prophetæ rigaverunt, Apostoli messuerunt. Et hoc factum est sine judicio veri intellectus : quia tota Synagoga hoc non intellexit. Job, xxxi, 8 : Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Hoc pro statu Synagogæ dictum est. Eccli. xx, 30 : Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum : et qui operatur justitiam ipse exaltabitur.

« Alii, » Patriarchæ et Prophetæ, « laboraverunt, » corda vertendo, semen primi verbi seminando, sicut et ipsa Samaritana patrum facta et instituta pro se induxit, et Prophetæ revelationem quæsivit28. II ad Timoth. ii, 6 : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

« Et vos in labores eorum introistis. »

Quia verbis ipsorum pro testimonio utimini ad veritatis confirmationem. Proverb. xiv, 4 : Ubi non sunt boves præsepe vacuum est : ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Job, i, 14 : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos. Sic enim Patriarchis arantibus, Moyse seminante, Prophetis irrigantibus, Deo dante incrementum et maturitatem, et Apostolis metentibus in horrea Ecclesiarum : sic fit hoc quod dicitur, Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et illud Isaiæ, xxvii, 6 : Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Tam enim Patriarchæ quam Legislator, et Prophetæ, et Apostoli impetu Spiritus sancti egressi sunt ex Jacob : et ex illis et in illis floruit promissionibus, et germinavit sacramentis Israel, et tota orbis facies in gentibus semine Dei verbi est impleta.

  1. « Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. »

Post instructionem Apostolorum, dicit de gratia significata in aquis et cibo spirituali : et tangit hujus manifestationis ad Gentes propagationem in primitiis Samaritanorum. [184]

Dicuntur autem hic tria, scilicet, manifestatio quæ facta est per verbum mulieris, et fervor ad Christum devotionis, et efficacia Christi sermonis proprio ore prædicantis.

In primo horum dicuntur duo : quorum primum est credentium multitudo : secundum autem causa tantæ credentiæ, mulieris testificatio.

Dicit ergo : « Ex civitate autem illa, » Sichar vel Sichem nomine, quæ jam incepit per fidem esse civitas, hoc est, civium unitas, « multi crediderunt in eum, » fidei devotione. Psal. LXXXVI, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

« Samaritanorum, » qui Gentes erant, et primitiæ fuerunt Ecclesiæ de Gentibus. Isa. LXV, 1 : Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Ad Roman. xi, 7 : Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est, etc.

« Propter verbum mulieris » haurientis aquam et « testimonium perhibentis. » Quod quidem verbum necessarium fuit propter infidelitatem Samaritanorum, quibus ignotus fuit Dominus et mulier nota. Ita enim fit in omni notitia, quod ignotum non fit notum, nisi per aliquid quod notum est.

Et tangit verbum quo mulier Christum Messiam esse persuasit, dicens : « Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. » Matth. VIII, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel. Matth. XV, 28 : O mulier, magna est fides tua ! Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace.

  1. « Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. »

Tangitur devotio vocatorum per mulierem, quia ex devotione fidei venerunt, et ex charitate Dominum manere rogaverunt.

Dicit ergo : « Cum venissent ergo ad illum Samaritani, » vocati per sermonem mulieris. Daniel. iii, 41 et 42 : Timemus te, et quærimus faciem tuam : ne confundas nos. Psal. XXIV, 3 : Universi qui sustinent te non confundentur.

« Rogaverunt eum ut ibi maneret. » Sciverunt enim quod ad introitum suum ad eos, benedicturus esset eis. Genes. XXIV, 31 : Ingrederere, benedicte Domini, cur foris stas ? Genes. XXX, 27 : Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. Luc. XXIV, 29 : Coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine.

« Et mansit ibi, »

Quia semper satisfacit devotis in oratione, « duos dies : » qui duas significant veritatis illuminationes : cognitionem sui in legis littera, quam mulier accepit ab eo : et cognitionem sui in veritatis præsentia, ad quam mulierem per legem induxit. Tunc enim satis manserat. Cantic. iii, iv : Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ. Invenitur enim Christus in præsentia veritatis, tenetur nexibus amoris, inducitur in domum matris quando veritas aptatur testimoniis legis. Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

  1. « Et multo plures crediderunt in eum, propter sermonem ejus.

42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. »

Ecce fructificatio sermonis proprii.

Et dicuntur tria, scilicet, amplior fructus proprii sermonis, comparatio sermonis Christi ad dicta mulieris, et confessio plena veritatis.

Dicit ergo : « Et multo plures credide[185]runt, » quam per mulierem, « propter sermonem ejus » proprium. Quia sicut dicitur, Matth. VII, 9 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens. Psal. CXL, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. Verbum enim exiens ab ore Verbi increati cum virtute sonat. Psal. LXVII, 34 : Ecce dabit voci suæ vocem virtutis. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis et facies tua decora. Psal. XLIV, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.

« Et mulieri dicebant. »

Ecce sermonis auditi a Christo ad sermonem mulieris comparatio.

« Quia jam non propter tuam loquelam, » quæ comparatione ejus quod vidimus, nihil est. III Regum. x, 7 : Ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Non enim jam propter humanam rationem « credimus, » quamvis per illam inducti sumus : sed ipsi veritati propter se et super omnia assentimus. Job, XLII, 5 et 6 : Auditu auris audiui te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere. Sapient. XVIII, 15 : Omnipotens sermo tuus de cœlo, a regalibus sedibus... prosilivit.

« Ipsi enim audivimus. »

Ecce confessio primæ veritatis. « Ipsi enim, » exterius et interius, « audivimus » sapientiæ verba, « et scimus, » intellectu veritatis, « quia hic est, » qui in carne venit ad nos, « vere Salvator mundi. » Vere dicunt in comparatione ad eos qui figura fuerunt, ut Moyses, et Josue, et alii Judices, et Reges. Salvator autem ab actu salvationis. Mundi autem dicunt, ut significetur salus in Gentibus et non tantum in Judæa. Genes. XLI, 45 : Vocavit nomen ejus Salvatorem mundi. Luc. I, 31 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Eccli. XLVI, 1 et 2 : Fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei.

  1. « Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. »

44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet. »

Hic incipit pars quæ est de manifestatione Verbi incarnati per virtutem, quæ restaurat creaturam a se factam non in parte sed in toto.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima dicit occasionem ad hoc miraculum veniendi : in secunda, tangit historiam miraculi : in tertia, dicit miraculi fructum. Secunda incipit ibi, ℣. 46 : « Et erat quidam regulus. » Tertia, ibi, ℣. 53 : « Cognovit ergo pater. »

In prima dicit quatuor, scilicet, qualiter et quando exivit a Samaria in Galilæam : qualiter a Galilæis acceptus est : quæ causa acceptionis : et qualiter pervenit in Canam, ubi mutavit aquam in vinum.

In prima harum dicit quatuor : quando scilicet exivit, a quibus exivit, quo declinavit, et quid testatus est cum exivit.

Dicit ergo : « Post duos autem dies, » quibus apud Samaritanos permansit. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.

« Exiit inde, » a Samaritanis. Non enim diu apud eos mansit ne scandalum faceret Judæis, et per hoc occasionem haberent verbum Domini non recipiendi. I ad Corinth. x, 32 : Sine offensione estote Judæis et Gentibus, etc. Matth. X, 5 : In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel. Alia autem de causa exivit, ut aliis prædicaret. Luc. IV, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare [186] regnum Dei : quia ideo missus sum.

« Et abiit in Galilæam. »

Ecce quo devenit. Matth. IV, 22 : Circuibat Jesus totam Galilæam, prædicans evangelium regni. Hoc etiam dicit, Isa. IX, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Juxta ergo prophetiam in Galilæa primo anno maxime prædicavit. Alia autem fuit causa quam dicit Beda : « Quia deteriores erant, et vix convertibiles : et ideo sæpius eum ad eos redire oportebat. » II ad Timoth. iv, 2 : Insta opportune, importune.

Et hoc est quod sequitur :

« Ipse enim Jesus, etc. »

En causam reddit Beda quod iterum secundo adventu venit in Galilæam, quia in primo adventu in Galilæam honorem non habuit : ideo secundo revertitur ut saltem in ipsum credant per signa.

Et hoc est quod dicit : « Ipse enim Jesus testimonium, etc. » Ac si dicat : Quod sine honore primo dimissus fuit, ideo fuit, quia in patria sua Propheta non habet honorem.

Et hoc est quod dicit : « Ipse enim, » Dominus Prophetarum, « testimonium perhibuit » de hoc quod in seipso operatus est, « quia Propheta in patria sua. » Hujus autem causa est, quia aliquando notus fuit in puerilibus inter suos, et suam cognoverunt originem : et ideo magna quæ vident, in consideratione eorum, non habent laudem. Et hoc est : « Honorem, » scilicet prophetalem, « non habet. » Luc. IV, 24 : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Joan. vii, 5 : Neque enim fratres ejus crediderunt in eum. Psal. LXXXVII, 9 : Longe fecisti notos meos a me, etc.

Sed tamen contra hoc esse videtur quod dicitur, Deuter. XVII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus. De fratribus autem suscitatus, in patria est suscitatus. Sed ad hoc dicendum, quod semper Propheta vilipenditur a suis notis, eo quod principia cujuslibet sunt infirma et humana : et ubi hæc nota sunt, impediunt magni existimationem de eo qui in infirmis et parvis est notus. Hujus signum, est quod cum, Luc. XVII, 11 et seq., curasset Dominus decem leprosos, novem qui de gente sua fuerunt, eum contempserunt : et unus qui erat Samaritanus, gratias egit. Unde dicit : Nonne decem mundati, sunt ? et novem ubi sunt ? etc. Sic ergo verum est proverbium.

  1. « Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.

46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. »

Tangitur hic qualiter est a Galilæis receptus.

« Cum ergo, » jam famosus a signis inter alienos, « venisset in Galilæam, » secundo adventu suo, « exceperunt eum Galilæi, » cum aliquo honore, putantes quod signa majora apud eos facere deberet quam apud alios. Luc. IV, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

Et hoc est quod sequitur : « Cum omnia vidissent » signa « quæ fecerat Jerosolymis, » coram tota multitudine ascendente ad diem festum, « in die festo. » In festivis enim diebus et locis maxime se manifestavit ut pluribus prodesset. Joan. xii, 12 et 13 : Turba multa quæ venerat ad diem festum, ... clamabant : Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel ! Sicut dicitur, I Regum, iv, 5 : Cum venisset arca fæde[187]ris Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.

« Et ipsi enim venerant ad diem festum, » et ideo oculis suis viderunt signa et honorem qui exhibitus fuit Domino. Joan. ii, 23 : In Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quæ faciebat.

« Venit ergo iterum, etc. »

Ecce loci descriptio. Iterum autem venit « in Cana Galilææ, » ut ex præcedenti signo ad fidem et devotionem excitarentur. Psal. LXXVI, 12 et 13 : Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum : et meditabor in omnibus operibus tuis, etc. Et hoc est : « Ubi fecit aquam vinum, » in nuptiis, sicut ante dictum est.

« Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori. »

Hic tangitur historia miraculi.

Dividitur autem hæc pars in quatuor partes : in quarum prima tanguntur ea quæ faciunt ad miraculi faciendi inductionem : secundo, tanguntur ea quæ faciunt ad inducentium idoneitatem : tertio, ea quæ faciunt ad miraculi perfectionem : quarto et ultimo, ea quæ faciunt ad miraculi utilitatem.

Inducencia autem ad miraculum sunt tria : infirmitas præsentis miseriæ, dignitas intercedentis personæ, et periculum jam instans de vicina morte.

Dicit ergo : « Et erat quidam, » specialis dignitatis, « regulus. » Regulus autem propter quatuor dicebatur : quorum primum est potestatis diminutio, quia sub alio regnabat : secundum, regni parvitas et arctitudo, quia non nisi in una villa præerat : tertium, regiminis indiscretio, quia scientiam regendi non habebat : quartum autem, ad continendum regimen invalitudo, quia vires non habebat.

De primo dicitur, Matth. VIII, 9 : Ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Econtra dicitur de regno excellentiæ, Apocal. xix, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.

De secundo, Abdiæ, ℣. 2 : Ecce parvulum dedi te in gentibus, et contemptibilis tu es valde.

De tertio, Eccle. x, 16 : Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, scilicet ad ebrietatem sectandam.

De quarto, Eccli. vii, 6 : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. Iste est Miphiboseth, II Regum, ix, 3, debilis pedibus, vir confusionis, qui ultra vires præsumit. Talis est omnis rex carnalis. Hic enim regnum habet sub concupiscentiæ imperio, parvum regnum in carnis dominio, parvo sensu in sensualitatis delectatione quæ non percipit quæ Dei sunt, parvæ virtutis in carnis infirmitate.

Hic regulus erat,

« Cujus filius infirmabatur, »

Febris infirmitate, quæ est calor innaturalis. Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Infirmitas autem filii quem amabat pater, mentis significat infirmitatem. III Regum, xvii, 17 : Erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Æstus enim concupiscentiæ fervens in spiritu, febris est qua laborat filius.

« Capharnaum. » Ecce locus : quæ [188] villa pinguedinis interpretatur, et sua pinguedine occasionem dat infirmitati animæ. Deuter. XXXII, 15 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, etc. Sic ergo ad miraculum faciendum invitat infirmitatis præsentis miseriæ necessitas.

« Hic cum audisset, etc. »

Hic tangitur dignitas intercedentis personæ. « Hic, » scilicet regulus qui dignior cæteris habebatur, « cum audisset, » forte per turbam undique concurrentem ad Dominum, « quia Jesus adveneret » ad partes sibi vicinas, « a Judæa, » rediens post Pascha, « in Galilæam, » quia Cana ad quam rediit Jesus, civitas fuit Galilææ. Et hic auditus, signum erat debilis fidei, quod ejus potentiam non credidit etiam a longinquo posse salvare : cum tamen ubique sit Deus per deitatem, quantumcumque distet præsentia corporali. Et sic videtur affectata Martha circa Dominum, Joan. xi, 21 : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Putabat enim hæc Dominum habere virtutem corporalem, quæ cum propinqua est agit, remota autem non agit : cum tamen de Domino scriptum sit : Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate29.

Et hoc est quod dicit, quod « abijt ad eum, » apud quem putabat præsentia corporali proficere, non attendens quod Dominus ante dixerat Samaritanæ, quod venit hora quando neque in monte hoc, neque Jerosolymis adorabitis Patrem;... sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate30. Et tali errore omnes illi detinentur qui putant Deum esse corpus, vel virtutem in corpore : quia hic est error pessimus.

« Et rogabat eum, »

Tamquam aliquem Deo dilectum sanctum, « ut descenderet » in Capharnaum : quia appropinquando infirmo putabat eum plus posse. Deuter. IV, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.

« Et sanaret, » intercedendo apud Deum : quia non putabat eum Deum et ubique esse, « filium ejus, » quem diligebat. II Regum, i, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Sic sensit de virtute divina Naaman Syrus, IV Regum, v, 11, quando dixit : Putabam quod egrederetur tur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.

« Incipiebat enim mori. »

Hic tangitur periculum de jam instanti morte. Inceptio enim mortis est in tactu pulsus, et agone angustiæ cordis : ex quibus mors vicina probatur secundum causas inferiores. Isa. XXXVIII, 1 : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vivies. Tamen quia nulla ægritudo Deo est incurabilis, ideo petit a Deo opem. I Regum, ii, 6 : Dominus mortificat et vivificat, etc. Ad Hebr. xi, 19 : Et a mortuis suscitare potens est Deus.

« Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 41

Dicit ad eum regulus : Domine, descende prius quam moriatur filius meus. » 41

Hic tangitur ea quæ ostendunt inidoneitatem reguli pro quo fiat miraculum.

Et tanguntur duo, scilicet, increpatio modicitatis fidei, et instantia petentis ut fiat.

De primo dicit : « Nisi signa » communia, « et prodigia, » id est, majora [189] signa quæ sunt sine exemplo, eo quod similia eis non sunt audita : et ideo quæ procul a digito sunt, hoc est, a similium demonstratione prodigia dicuntur : « videritis, » frequenter, non semel : quia jam in Cana ista viderat, et in Pascha multa vidit Jerosolymis facta : « non creditis. » Exod. iv, 8 : Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Ad Hebr. ii, 4 : Constante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, immuta mirabilia.

Quærit autem hic Gregorius, Quare iste increpatur qui salutem a Christo pro filio petiit, quia salutem ab eo non quæreret, quem non crederet esse Salvatorem, cum, Matth. VIII, 10, laudetur centurio qui salutem petiit puero a Domino dicente : Amen dico vobis, non inveniantam fidem in Israel? Ad hoc autem dicit Gregorius, quod si notantur verba istius quibus salutem petiit, statim perpenditur quod in fide dubitavit. Dixit enim, quod descenderet, putans quod non nisi præsens curationem exhibere posset : et si bene crederet, profecto sciret quod non esset locus ubi non esset Deus. Iste autem centurio de quo loquitur Mathæus perfectus in fide fuit et devotione, qui Domino dixit, Matth. VIII, 8 : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, etc. Et ideo iste increpatur, et ille laudatur.

Sed adhuc quæritur, Quare increpatur? quia per signa debebat induci ad fidem, sicut dicitur, Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oederunt et me, et Patrem meum. Sed ad hoc iterum respondetur, scilicet, quod iste viderat signum de propinquo factum in Cana Galilææ : et etiam quod oportuit eum de necessitate legis esse in

Jerusalem in Pascha, ubi etiam multa signa viderat : et post omnia ista adhuc in fide dubitavit, et ideo increpatione dignus erat.

Adhuc autem opponitur, quod iste melius videtur credidisse quam centurio : quia plus est posse per seipsum quam per alium : iste autem volebat quod faceret curationem per seipsum, alius autem quod per alium : et quia multi possunt per alium quod per seipsos non possunt : ideo videtur iste majorem potentiam credere de Domino quam centurio.

Adhuc, Omnis virtus agens aliquid, fortior est et fortius agit in conjunctum quam in remotum, sicut dicunt Philosophi. Rationabiliter ergo petivit ut ad filium descenderet, ut virtus curativa in filium conjunctum in filio fortior esset.

Ad hoc autem dicendum, quod in veritate iste in fide dubitavit, et centurio in fide perfectus fuit. Ad primum autem objectum dicendum, quod nulla virtus est adeo fortis sicut illa quæ potest ubique : et illa ubique per seipsam operatur. Et si potest per alium, hoc est indigentia : quia indiget alio medico sicut instrumento, vel ministro qui bajulus sit virtutis. Sed talem virtutem in Christo iste non credidit qui præsentiam corporalem petivit, ut mediante illa præsentia virtus sua possit curare. Centurio autem per hoc quod dixit : Ego homo sum sub potestatem constitutus31, non intellexit Christum indigere bajulo virtutis : sed potius quod in omnibus creaturis esset ad Christum Dominum ratio obedientialis, ut fieret in eis hoc quod voluit, sicut in subditis centurionis erat ratio obedientialis ad faciendum quod vellet centurio. Psal. CXXII, 2 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Et hæc fuit perfecta fides deitatis Christi quam regulus non habuit.

Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de virtutibus limitatis. Virtus autem Dei est illimitata et in[190]finita : et ideo illa attingit ubique. Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hæc ergo est causa increpationis. Marc. ix, 22 : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

« Dicit ad eum regulus. »

Qui a parvitate justitiæ regulus dicitur : quia parva justitia regebat seipsum. Isa. XXVI, 18 : Salutes non fecimus in terra : ideo non ceciderunt habitatores terræ.

« Domine, descende. » Adhuc permanet in fidei modicitate : quia cupit illum descendere qui ubique habet potestatem. Alias autem secundum spiritualem sensum petitur, ut ex misericordia condescendat ad humanitatis humilitatem de alto sedis majestatis. Psal. CXLIII, 5 : Inclina cœlos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt, Isa. LXIV, 1 : Utinam dirumperes cœlos et descenderes.

Et allegat ultimam necessitatem, dicens : « Priusquam moriatur filius meus. » Quasi diceret : Si mortuus fuerit, postea suscitare non erit possibile. Et hoc est signum modicitatis fidei. Deus enim etiam a mortuis potest suscitare. Ad Roman. iv, 17, dicitur de Abraham quod posuit illum ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.

  1. « Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. »

Ecce tangitur miraculi perfectio.

Et dicuntur quatuor, scilicet, verbum vivificans, fides ex devotione impetrans, et lætum nuntium salutem nuntians, et experimentum probans.

Dicit ergo : « Vade. » Quasi diceret : Tu putas quod non possum absens facere quod facio præsens : ut ergo credas, hoc absens volo perficere. « Vade » ergo a me descedens et discedens. Luc. VII, 30 : Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Sicut dixit Eliseus ad Naaman : Vade, et lavare32, etc.

« Filius tuus vivit, » restitutus ad integrum vitæ principiis. Joan. v, 21 : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Joan. xi, 25 : Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Deuter. IV, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem.

Hoc est ergo quod dicit.

« Credidit homo, »

Jam in fide perfectus : quia quem primo absentem curare posse non credidit, modo verbum absentis potens esse ad curandum non dubitavit. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

« Sermoni quem dixit ei Jesus. » Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? Habacuc, ii, 4 : Justus autem meus in fide sua vivet.

« Et ibat, » jam credens quia ubique esset virtus ejus ad curandum. Et est mirum : quia centurioni, qui fidem plenam habebat, se ad ipsum venturum exhibebat. Matth. VIII, 7 : Ego veniam, et curabo eum. Isti autem petenti ut descenderet, præsentiam suam negavit. Et hujus causa est, quia illius devotionem et humilitatem exhibitione suæ præsentiæ remuneravit : istius autem incredulitatem, per hoc quod absens curavit, erudiendo ad fidem erexit. Et sic patet quod bene omnia fecit. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Deuter. [191] xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

« Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret.

Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.

Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota. »

Tangitur hic lætum nuntium salutis.

Dicit ergo : « Jam autem eo descendente, » a Cana in Capharnaum, antequam aliquis nuntiorum præveniret qui de sermonibus Domini prænuntiare posset, « occurrerunt ei servi, » læto occursu, « et annuntiaverunt ei » læta, « dicentes quia filius ejus viveret. » Luc. XV, 32 : Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit. IV Regum, vii, 9 : Hæc enim dies boni nuntii est : si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Psal. CXVII, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus : exsultemus, et lætemur in ea.

« Interrogavit ergo horam ab eis. »

Hæc est probatio et examinatio facti, scilicet interrogatio horæ « in qua melius habuerit, » hoc est, in qua fugato morbo, et virtute restituta, signa convalescentiæ in eo apparebant. I Regum, xxv, 8 : In die enim bona venimus, scilicet ad te.

« Et dixerunt ei. »

Hæc est secunda responsio de hora. « Quia heri hora septima, » quæ hora proxima est post meridiem, Hora quidem in qua omnis æger pejus habere incipit secundum naturam : quia tunc sol a summo cœli incipit declinare, et cum declinatione solis, omnis virtus ægri incipit cadere et declinare. « Reliquit eum febris, » ut ostendatur curatio tota esse miraculi, et nullo modo esse naturalis. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur, percutit, et manus ejus sanabunt. Et hoc est quod ad litteram de hora ista est sumendum.

Et ideo sequitur miraculi fructus :

« Cognovit ergo pater, etc. »

Duo autem dicuntur, miraculi fructus, et signi epilogus.

De primo ergo dicit : « Cognovit ergo pater, » per eamdem mensuram temporis dicti Jesu, et sanitatis perceptæ, « quia illa » eadem « hora erat » sanitatis filii, « in qua Jesus, » auctor salutis, « dixit ei: » Vade, « filius tuus vivit. » Et sic dictum Jesu causam salutis filii esse scivit : quia causa est, qua posita statim sequitur effectus. Jerem. xxxi, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum.

« Et credidit ipse » dominus familiæ, « et domus ejus tota. » Et ex tunc perfectus fuit in fide, jam non regulus, sed rex in familia sua existens. Isa. XXXII, 1 : Ecce in justitia regnabit rex.

Regulus autem iste, ut dictum est, parvæ potestatis, et parvi sensus, et parvi regni, mens sive ratio est. Filius autem, spiritus in carne. Febris vero, ardor fomitis et concupiscentiæ. Eccli. xxiii, 22 : Anima calida quasi ignis ardens : non exstinguetur donec aliquid deglutiat. Luc. IV, 38 : Socrus autem Simonis, hoc est, caro, tenebatur magnis febribus. Unde, Daniel. xiii, 15, Susanna refrigerari fonte gratiæ quæsivit. Et dicitur causa : Æstus quippe erat. Hunc in naturalem calorem sanat Dominus interpellantibus Sanctis, qui paterno affectu [192] ægrotum diligunt. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

Servi autem occurrentes sunt viri sancti, et Ecclesiæ ministri, de salute animæ gaudentes. Luc. XV, 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente. Dicunt enim quod hora septima febris eum reliquit : eadem scilicet hora, qua febris ista genus humanum apprehendit. Hoc enim factum est post meridiem 33.

Horæ autem istæ sunt, quibus resurgit anima de peccato per pænitentiam. Una quidem in compunctione, quæ quatuor habet momenta, quorum unum est motus liberi arbitrii in Deum : alterum, motus liberi arbitrii in peccatum detestando ipsum : tertium est dolor de commisso : et quartum est spes veniæ. De misericordia Dei. Psal. LIX, 4 : Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritiones ejus, quia commota est. Commovisti dicit, propter motum ad Deum. Conturbasti, propter motum detestationis in peccatum. Sana contritiones ejus dicit, propter motum doloris commissi. Quia commota est dicit, propter motum spei in misericordiam remittentis. Hæc ergo quatuor momenta faciunt horam unam.

Confessio autem habet horas tres : quia confessio debet esse vera, simplex et integra. Veritas autem habet quatuor momenta, scilicet, ut quod fortiter dicat, ut sicut fecit dicat, ut excusationem non quærat, ut cum verecundia quam turpitudine peccati exigit confiteatur. De primo horum dicitur, Isa. XLIII, 26 : Narra si quid habes ut justificeris. De secundo, Josue, vii, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris. Non enim confitetur nisi dicat sicut fecit. De tertio, Psal. CXL, 4 : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. De quarto, Jerem. vi, 15 : Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.

Simplex autem confessio est, quæ est sine plica hypocrisis, vanitatis, et permitionis, et dolositatis. Plicam habet hypocrisis : quia per confessionem intendit justificare seipsum. Matth. XXIII, 25 : Mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Unde illi, ibidem, ℣. 27, comparantur sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. De istis etiam dicitur in Psalmo, v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum, scilicet qui sic confitentur. Vanitati autem permista est confessio, quando id quod ad vanitatem sæculi facit, læte confitetur : quod autem secundum sæculum confusionem prætendit, demisso vultu vix dicit. Proverb. ii, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Plica autem permitionis est, quando intermiscet plurima quæ non sunt peccata, ut ex illis non in toto injustus appareat. Et in signum hujusmodi dicitur de Sanctis, quod vestimenta debent esse candida per totum, et maculis non respersa. Et agnus, Exod. xii, 5, dicitur absque macula. Cantic. iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Dolo autem permista confessio est, quando non habet emendandi propositum : in hac enim viget peccati voluntas adhuc, et non habet emendandi propositum. Malach. i, 14 : Maledictus dolosus qui habet in grege suo maseulum, et votum faciens immolat debile Domino. In hoc enim debile est sacrificium quod sic offertur. Sic ergo etiam hæc hora habet quatuor momenta.

Integra autem erit confessio : et hæc hora etiam habet quatuor momenta : ut scilicet totum sine diminutione dicatur, [193] ut uni totum dicatur, ut una vice quantum recordatur dicatur, ut dimidia venia non speretur. De primo, in Psalmo cx, 1, et cxxxvii, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, hoc est, ex toto corde, totum dicendo quod est in corde. De secundo, quod uni totum dicatur quod est in corde, sicut uni medico totus dolor aperitur : hoc est significatum, Luc. X, 34, ubi Samaritanus omnia vulnera semivivo alligavit, infundens oleum et vinum. Quod simul una vice totum. Isa. XXXVIII, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Quod vero dimidia venia non speretur. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Istæ ergo sunt quatuor horæ.

Tres autem residuæ sunt in satisfactione, scilicet, jejunium quod sanat pestes corporis, et oratio quæ sanat pestes mentis, et eleemosyna vel cordis, vel operis, vel utriusque, quæ sanat pestes facultatis.

Jejunium autem quatuor momenta habet, scilicet, ut læto vultu exhibeatur. Matth. VI, 17 : Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, etc. Ut usque ad petulantiæ corporalis mortificationem producatur. Joël. ii, 12 et 13 : In jejunio, et fletu, et planctu scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et ut sobrietas sensuum et animæ servetur, et rationabile sit ne creatura destruatur. Ad Roman. xii, 1 : Rationabile obsequium vestrum. II ad Timoth. iv, 5 : Sobrius esto. Quartum autem momentum hujusmodi horæ est, ut dum jejunat corpus, mens verbo Dei pascatur. Exod. xxxiv, 29, dum Moyses jejunat in monte cum Domino, cornuta facta est facies sua ex consortio sermonis Domini. Matth. IV, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei34. Sicut, III Regum, xix, 8, Elias ambulavit in fortitudine cibi illius spiritualis, quem ministravit Angelus, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.

Oratio autem est secunda hora, quæ sicut dicit Augustinus, est pius affectus mentis in Deum directus. Habet autem hæc hora quatuor momenta, scilicet, ut in secreto cordis fiat, ut devote, ut ad salutem, ut perseveranter. De primo, Matth. VI, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. De devotione, Psal. CXL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quia oratio debet esse ignita fervore devotionis, et condita odoramentis virtutum. Debet autem esse de pertinentibus ad salutem. Matth. VI, 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, etc. De perseverantia, Luc. XVIII, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Luc. XI, 8 : Propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios, scilicet panes.

Eleemosyna autem hic sumitur tam pro spirituali, quam pro corporali : et sic omnis homo potest ad eleemosynam sufficere. Isa. LVIII, 7 : Frangere esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Habet autem et hæc quatuor momenta, scilicet, compassionem in corde, dulcedinem in ore, largitatem in manu, et utilitatem in dato. De compassionem, Isaiæ, lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua. Luc. VI, 36 : Estote misericordes, etc. De dulcedine oris, Eccli. iv, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. De largitate manus, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum li[194]benter impertiri stude. De utilitate dati, Luc. XI, 11 et 12 : Quis ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut si petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

Istæ ergo sunt septem horæ, quarum quælibet habet quatuor momenta ex quibus completur. Quamvis enim secundum computistas hora ex pluribus momentis componatur, tamen secundum naturam non componitur nisi ex quatuor : in quorum primo virtus ejus oritur, in secundo proficiendo progreditur, in tertio stat in augmento, et in quarto perfectam diffundit operationem suæ virtutis. Hoc enim modo res causatæ in ens perficiuntur : et ideo hanc ex quatuor fecimus compositionem.

Istæ septem horæ significantur, III Regum, iv, 35, ubi dicitur quod puer resuscitatus ab Eliseo, oscilavit septies, et rediit ad vitam : quia istis septem resurgitur a portis mortis ad vitam.

Potest etiam dici quod septem horæ, sunt septem illustrationes Solis justitiæ, qui est Christus, scilicet, sanctificationis naturæ in incarnatione, visitationis hominum in nativitatis humilitate, condemnationis concupiscentiæ in circumcisione, regenerationis nostræ in baptismo, sanctificationis pro nobis in jejunio, eruditionis nostræ in prædicatione et miraculis, et redemptionis in Passione, quando hora septima sol declinavit, et infirmitas hominum sanata fuit. Et homo significabatur, IV Regum, v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Jordanis enim humilis decursus interpretatur, et significat per horas septem descendentem ad nos Dominum, in cujus gratia lavamur ad sanitatem.

Vel dicatur, quod horæ septem sunt septem recordationes Solis justitiæ : quia in nocte in Matutinis recolimus captivitatem, scilicet, Domini : in Prima illusionem, in Tertia productionem ad judicium, in Sexta sententiam, in Nona mortem, in Vespera depositionem de ligno et sepulturam, in Completorio positionem custodum circa sepulcrum. His enim horis perducimur ad vitam et salutem. Psal. CXVIII, 164 : Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.

Vel dicamus, quod a septem liberati, a Christo septima hora sanamur, scilicet, primo a contemptu præcepti et præcipientis : secundo, a libidine peccati : tertio, ab agendorum et credendorum et appetendorum ignorantia : quarto, a malitia, quæ est pronitas et proclivitas in malum : quinto, a reatu actus peccati : sexto, a macula contagionis imaginis Dei : septimo, ab ipso pondere peccati quo unum peccatum trahit in aliud, quando per pœnitentiam non deletur. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.

Sic ergo omnibus his modis, hora septima reliquit illum febris spiritualis.

  1. « Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. »

Hic est quasi quidam epilogus signorum quæ « fecit Jesus » ad ædificationem fidelium, et obstinatorum confutationem, « cum venisset a Judæa in Galileam. » In isto secundo adventu etiam notatur quam duri fuerunt Judæi : cum in Samaria nullum signum fecerit, et tamen illi in eum crediderunt. Act. vii, 51 : Dura cervice, et in circumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Isa. XLVIII, 4 : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea, quod etiam per tot signa non crediderunt.

Et hæc de quarto capitulo Joannis.


  1. Supra, iii, 22.↩︎

  2. Genes. XXXIII, 19 et xlvi, 22; Josue,xxiv, 32.↩︎

  3. Deuter. XII, 5.↩︎

  4. IV Regum, xvii, 41.↩︎

  5. I ad Corinth. iii, 17.↩︎

  6. Matth. IX, 37; Luc. X, 2.↩︎

  7. Matth. XIII, 57; Marc. vi, 4; Luc. IV, 24.↩︎

  8. Matth. IV, 12; Marc. i, 14; Luc. IV, 14.↩︎

  9. Supra, II, 9.↩︎

  10. Cf. I ad Corinth. x, 22 et 23.↩︎

  11. Cf. II ad Corinth. xi, 32 et 33.↩︎

  12. Cf. Marc. VII, 24 et seq.↩︎

  13. Genes. II, 10.↩︎

  14. Jacobi, I, 6.↩︎

  15. Vulgata habet, Isa. LV, 1 : Omnes sitiennes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.↩︎

  16. Isa. XLIV, 3 et LVIII, 11; Joel. II, 28; Act. II, 17.↩︎

  17. Ad Roman. X, 12.↩︎

  18. Vulgata habet : Ad Deum fortem, vivum.↩︎

  19. Genes. III, 16 : Sub viri potestates eris.↩︎

  20. Cf. Isa. III, 20.↩︎

  21. Cf. III Regum, viii, 29.↩︎

  22. Joan. I, 18.↩︎

  23. Joan. i, 9.↩︎

  24. Vulgata habet orare.↩︎

  25. Isa. X, 23.↩︎

  26. Genes. XVIII, 6.↩︎

  27. Psal. CXXV, 6.↩︎

  28. Cf. Supra, iv, 20 et seq.↩︎

  29. Psal. cXLIV, 18.↩︎

  30. Supra, iv, 21 et 23.↩︎

  31. Matth. VIII, 9.↩︎

  32. IV Regum, v, 19.↩︎

  33. Cf. Genes. III, 8.↩︎

  34. Cf. Deuter. VIII, 3.↩︎