Caput II

Jesus ad nuptias invitatus, aquam in vinum convertit, et a Carphanaum veniens Jerosolymam, ejicit de templo negotiatores : ac signo a Judæis petito, dicit : Solvite templum hoc, etc. : multi propter signa crediderunt in nomine Jesu, quibus ipse non se credebatur.

  1. Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ : et erat mater Jesu ibi.

  2. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias.

  3. Et deficiente vino, dicit mater [86] Jesu ad eum : Vinum non habent.

  4. Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

  5. Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

  6. Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ, secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.

  7. Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

  8. Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

  9. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus.

  10. Et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit : et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est : tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

  11. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ : et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

  12. Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

  13. Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

  14. Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes.

  15. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves : et nummulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

  16. Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.

  17. Recordati sunt vero discipuli ejus, quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me1.

  18. Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis quia hæc facis?

  19. Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud2.

  20. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

  21. Ille autem dicebat de templo corporis sui.

  22. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ, et sermoni quem dixit Jesus3.

  23. Cum autem esset Jerosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.

  24. Ipse autem Jesus non credebatur semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

  25. Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

In Caput II Joannis — Enarratio

[87] « Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ : et erat mater Jesu ibi.

Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias. »

Hic incipit pars quæ est de manifestatione Verbi facta per seipsum, in qua sui ipsius manifestat deitatem.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima manifestat se Verbum prout est operativum et eruditivum. Sed quia per eruditionem et operationem intenditur creaturæ rationalis sanctificatio, in secunda parte ostenditur qualiter per Verbum incarnatum creatura rationalis sanctificatur : et incipit in capitulo xii.

Quia autem persanctificationem venitur ad glorificationem, ideo in tertia ostenditur de glorificatione per Resurrectionem et Ascensionem : et hæc incipit in capitulo xx.

Prima autem pars quæ est de Verbi manifestatione, dividitur (secundum duos actus Verbi) in duas partes. Est enim Verbum operativum in potestate divina, et est illuminativum, et falsitatis et cæcitatis conclusivum, prout est sapientia Dei et scientia : et ideo habet duas partes, et has duas partes prosequitur tertium quod convenit Verbo ex his duobus, quod ipsum est vivificativum. Et sic pars ista dividitur in tres partes : in quarum prima agitur de potestate Verbi prout ipsum est virtus Patris. In secunda autem agitur de illuminatione Verbi prout ipsum est sapientia Patris : et incipit in capitulo vii. Quia autem per hæc duo vitam inspirat suis, ideo in tertia parte agitur de

Verbo prout ipsum est vita hominum : et hæc incipit in capitulo xi. Et ideo dicuntur de Verbo tria, scilicet, quod omnia per ipsum facta sunt4, et quod ipsum est lux hominum, et quod in ipso sicut in causa secundum Ambrosium vita erat.

Potestas autem Verbi consideratur sex modis. Aut enim consideratur in potestate mutandi creaturas secundum originalem rationem inventam in ipsis : et sic penes Verbi manifestationem sumitur pars prima de mutatione aquæ in vinum, in quo miraculo deitatem Creatoris in se ostendit Verbum incarnatum.

Secunda potestas Verbi est ostensa per ordinem cultus divini. Quia postquam ostenditur virtus Creatoris esse in Verbo, consequenter infertur quod debetur ei cultus a creatura quam creavit. Sicut etiam Philosophus dicit in libro I de Cœlo et Mundo, quod per numerum quem invenimus in creaturis, magnificamus et colimus Deum gloriosum eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. Et sic manifestatur potestas Verbi in purgatione templi ubi colitur Deus. Et manifestatio harum duarum potestatum continet hoc secundum capitulum.

Tertia autem Verbi potestas est, qua operatur in sacramento ad sanctificationem animæ : et hanc potestatem manifestat in tertio et in prima parte capituli quarti.

Quarta autem potestas Verbi est in reformatione naturæ corruptæ in corpore : et hoc dupliciter, scilicet, secundum corruptionem perfectam, et secundum corruptionem quæ est in parte. Et quoad primam potestatem manifestatur in ultima historia quarti capituli : quantum autem ad secundam manifestatur in prima historia capituli quinti.

Ex his autem potestatibus resultat quod Verbum legi non subjicitur, sicut nec Deus Pater qui semper operatur. Et quantum ad illam potestatem est ordina[88]tivum omnium legum : et sic manifestatur in secunda parte quinti capituli, ubi ostenditur esse dominus et ordinator sabbati, et aliarum legis feriarum.

Est autem adhuc una Verbi potestas, quæ est super omnes potestates, quæ est creaturarum transsubstantiatio ad seipsum, per cujus effectum sibi fideles incorporantur, et unum cum ipso efficiuntur : et hanc manifestat in capitulo sexto.

Et hæc est Verbi incarnati secundum divinam potestatem operativam sufficiens manifestatio.

Per sex ergo manifestatur Verbum in virtute creaturæ. Et ita hæc pars dividitur in sex partes : in quarum prima dicitur, quando et ubi et coram quibus hoc miraculum est : secundo, describitur hujus miraculi necessitas : tertio, miraculi faciendi interpellatio : quarto, miraculi perfectio : quinto, miraculi commendatio : sexto autem, miraculi finis et utilitas.

In primo horum dicuntur quatuor, scilicet, tempus, locus, factum, et coram quibus fit miraculi perfectio.

De tempore dicit :

« Et die tertia. »

Ecce tempus : et est die tertia ab adductione Nathanael ad Jesum. Et signant hi dies allegorice quidem lumen legis naturæ, et lumen legis scriptæ, et lumen legis gratiæ in quo lumine Verbum se manifestavit. Exod. XIX, 14 : Estote parati in diem tertium. Omnia enim naturalia et scripta in lege ad lumen gratiæ referuntur. Vel dicatur, quod tres dies sunt tres Verbi manifestationes : in visione sensibili, in visione imaginaria, et in visione intellectus. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos, scilicet Dominus, post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. Vel, tres dies sunt tres illuminationes : ad credenda, ad operanda, ad appetenda sive quærenda. Luc. XXIV, 21 : Tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. Genes. XXII,

4 : Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul. Ille enim locus est appetendorum. Sic enim et discipulos per credenda ad operanda, et per operanda ad appetenda gradatim erexit, et ideo tali tempore opportuno miraculum fecit.

Videtur autem inconveniens secundum litteram quod hic dicitur de tempore. Quia Ecclesia celebrat, et tenet quod hoc miraculum Dominus in eodem die quo baptizatus fuit perfecerit : constat autem quod vocatio discipulorum post baptismum facta fuit, et post vocationem fuerit miraculum. Ad hoc dicendum, quod secundum ecclesiasticum ordinem Dominus tertio decimo die post natiuitatem suam a Magis fuit adoratus. Et deinde trigesimo anno natiuitatis suæ revoluto ab anno adorationis, fuit baptizatus. Deinde post annum revolutum eodem die istud miraculum perfecit. Et ideo quod dicitur tertio die, intelligendum est, a vocatione Nathanael, qui non statim post baptismum vocatus fuit, sed in eodem anno quo baptizatus est Dominus pridie quam annus compleretur. Dicunt tamen quidam, quod illud miraculum non eodem die baptismationis factum est : sed quia cum miraculo stellæ convenit et baptismatis, in hoc quod Verbum in ipso manifestatur : ideo cum eis in uno festo conjungitur. Manifestavit enim stella Creatorem : vox autem Patris in die baptismatis manifestavit Sanctificatorem : et miraculum vini in quo insipidum transit ad gaudii saporem manifestat Glorificatorem. Sed hæc opinio nihil valet, quia eadem ratione et alia multa miracula eodem die celebrarentur.

Hoc est ergo quod dicit : « Die tertia. »

« Nuptiæ factæ sunt. »

Tangit factum. Nuptiæ autem hic dicuntur solemnitates nuptiarum secundum litteram quæ a Domino in paradiso sunt institutæ. Genes. II, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Et Adam dixit in Spiritu sancto : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, [89] et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una5. Sexus autem a Domino distinctus est, Genes. I, 27 : Masculum et feminam creavit eos. Coniunctio sanctificata, cum dicit : Erunt duo in carne una, per vitam individuam sibi adhærentes. Actus concubitus imperatus, cum dicitur : Crescite, et multiplicamini6. Fructus inditus a Deo, II Machab. VII, 23 : Qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum donavit, vobis iterum cum misericordia reddet et vitam.

Nuptiarum ergo factum est, et officium naturæ, et bonum mortalium, et civilis societas, et remedium concupiscentiæ : et sic est sacramentum Ecclesiæ, in quo propter fidem thori, et bonum sacramenti, et bonum prolis excipitur concupiscentia quæ alias rueret in præcops honestate nuptiarum. Officium ergo naturæ est utile. Societas civilis facit ad populationem patriæ. Sacramentum autem Ecclesiæ est honestum et fructuosum. Et his de causis matrimonium est a Verbo incarnato præsentia sua approbatum : ut hoc quod primo Pater in paradiso instituerat, hoc etiam primo Verbum incarnatum sua præsentia comprobaret. Et hoc est contra hæreticos nuptias condemnantes, qui Manichæi antiquitus, nunc autem Paterni vocantur. Hæc de causa dicit Apostolus, ad Ephes. V, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Hoc ergo est factum.

Sunt autem, allegorice et moraliter et litteraliter et anagogice simul accipiendo, nuptiæ hominis et hominis : et nuptiæ Dei et hominis. Nuptiæ hominis et hominis sunt maris et fœminæ legitimarum personarum coniunctio, individuam vitæ consuetudinem retinentium. Et per hoc quod dicitur, maris et fœminæ, damnatur omnis innaturalis concubitus. Ad Roman. I, 26 et 27 : Fœminæ eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu fœminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. In hoc autem quod dicitur, legitimarum personarum, damnatur omnis incestus consanguineorum carnalium vel spiritualium in gradu non concesso perpetratus. Matth. XIV, 4 : Non licet tibi habere uxorem fratris tui7. Genes. II, 24 : Relinquet homo patrem suum et matrem, cum quibus, supple, non contrahet : et adhærebit uxori suæ. Per hoc autem quod dicit, individuam vitæ consuetudinem retinentium, intelligitur fides, ut uterque conjugum alteri fidem thori servet. Et per hoc omnis solutus vel adulterinus damnatur concubitus, quia individuam vitæ consuetudinem non servat. Malach. II, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, hoc est, sanctum matrimonium. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. In spirituali autem cognatione violatur. I ad Timoth. V, 11 et 12 : Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.

Quando ergo sanctificatio hujus matrimonii observatur, tunc a Christo honoratur sua præsentia matrimonium. I ad Thessal. IV, 4 et 5 : Ut sciat unusquisque vestrum vas suum, id est uxorem suam, possidere in sanctificatione et honore, non in passione desideriî, sicut et gentes, quæ ignorant Deum. In sanctificatione autem possidetur, quando in fide matrimonium contrahitur, et in fide thori promittitur, et in timore Dei personæ conjunguntur : et in honore, et non in concupiscentia possidetur et exercetur. Tob. VI, 17 : Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita [90] vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet potestatem dæmonium super eos. Hæc ergo est copula carnalium nuptiarum in quibus est Jesus præsens.

In fine autem post litteræ expositionem, de moralibus et allegoricis et analogicis dicemus nuptiis.

« In Cana Galilææ. »

Tangit hic locum communem, Galilææ : et locum proprium, in Cana : quæ est quidam vicus Galilææ, ubi istæ nuptiæ factæ sunt. Et congruit nomen provinciæ, quia Galilææ transmutatio facta interpretatur, et ibi litteraliter facta est transmutatio creaturæ, quia aquæ in vinum : cordium autem, quia non credentes mutati sunt ad fidem Redemptoris. Psal. CI, 27 et 28 : Mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sic innovat omnia qui sedet in throno 8. Psal. LXVI, 11 : Hæc mutatio dexteræ Excelsi. Cana autem zelus interpretatur, quia totum hoc facit zelus Dei ad nos. Isa. IX, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. Sicut ergo tempus, ita ad miraculum concurrit locus.

« Et erat mater Jesu ibi. »

Tangit coram quibus factum sit miraculum. Tangitur autem mater ibi fuisse, quia (sicut dicitur) ipsa erat soror matris sponsi. Vel, si hoc non conceditur, fuit nota et compatriota. Luc. XV, 6 : Convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi. Tob. VIII, 22, Tobias præcepit parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. Hic enim erat mos antiquorum patrum. Vocatæ autem sunt honestæ matronæ, ut in earum adspectu et doctrina sponsæ ad vitæ honestatem vel vitam honestatis informarentur. Omnis autem honestatis speculum fuit mater Christi. Eccli. XV, 2 : Obviabit ILLI quasi mater honorificata. Et ex hoc honestæ fuerunt nuptiæ. Luc. I, 43 : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? Sic ergo ex matre Dei honestatæ et dignificatæ fuerunt nuptiæ. Ivit autem Christi mater ad eos ut studiosa et officiosa : studiosa, ut pulchritudinis studio cuncta ornaret. Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. Officiosa autem ut obsequeretur in necessariis. Luc. I, 39 : Exsurgens in diebus illis, Maria abiit in montana cum festinatione, ut obsequeretur Elisabeth. Pulchre enim et officiose cuncta perfecit. Nominatur mater Jesu ante filium : eo quod non adhuc filius secundum deitatem innotuerat, et matri honoris reverentiam adhuc exhibebat. Luc. II, 51 : Descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Tob. IV, 3 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus.

« Vocatus autem est et Jesus, »

Qui jam manifestari occulte incipiebat, « et discipuli ejus ad nuptias : » qui tamen adhuc firmiter non adhærebant, sed gratia familiaritatis sequebantur, imbui doctrinis ejus cupientes. Isa. VIII, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus. Hi ergo sequebantur potius ut instruendi quam vocati, quia turpe est vocari aliquem nisi etiam secum vocetur sua comitiva et familiares sui. Venit autem Jesus, ut nuptiarum approbator et sanctificator. Luc. XIX, 9 : Hodie salus domui huic facta est. Hoc signatum est, II Regum, vi, 12, ubi abijt David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. Arca enim testamenti persona Domini fuit, in qua deitas habitat corporaliter et plena est benedictione gratiæ. [91]

Sic ergo terminatur pars quæ est de temporis congruitate, loci opportunitate, et personarum coram quibus factum est miraculum dignitate.

« Et deficiente vino. »

Sequitur de miraculi hujus necessitate quæ breviter exprimitur per hoc quod dicitur : « Et deficiente vino. » Ad litteram patet hic contrahentium paupertas : qui in terra ubertatis, vini tempore, suæ jucunditatis vinum sufficienter habere non poterant : et maxime illo quo nuper ante vinum vindemiatum fuerat, et apud multos maxime abundabat, hoc est, in Januario. Et ex hoc accipitur qualiter Christus pauper congregationem pauperum amabat, quorum nuptiis interesse non dedignatus fuit. II ad Corinth. VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Jacobi, ii, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ? Dicit autem Hieronymus, quod hoc congruum est, quod ubi Deus invitatur, vinum temporalis jucunditatis deficere debet. Hoc enim vino Sancti non delectantur, quia inebriat ad Dei oblivionem, et incendit ad concupiscentiam. Proverb. XXXI, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ad Ephes. V, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria : sed implemini Spiritu sancto. Non enim est dubium quin Christus ad delectantes in vino temporalis jucunditatis numquam introisset. Proverb. XXIII, 29 et 30 : Cui væ ? Cujus patri væ ? Cui rixæ ? cui foveæ ? Cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis ? Ideo de sobriis dicitur, Isa. XVI, 10 : In vineis non exsultabit, neque jubilabit. Jerem. XLVIII, 33 :

Vinum de torcularibus sustuli : nequam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. Celeuma est cantus quem ex jucunditate vini solent ebrii decantare. Congruum ergo est ut in nuptiis Sanctorum tale vinum deficiat.

Hæc est ergo miraculi faciendi condigna necessitas.

« Dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. »

Ecce miraculi faciendi a matre misericordiæ interpellatio.

Et tangit tria : primo, interpellationem ad Filium : secundo, instructivam responsionem Filii ad matrem : tertio, instructionem ministrorum a matre misericordiæ factam.

De primo dicit sic : « Dicit mater, » quæ carne mater erat et affectu matris filiis futuris Ecclesiæ compatiebatur. III Regum, ii, 20 : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam, scilicet ut quidquam negem tibi. « Jesu, » Salvatoris qui ex omni salvat afflictione. Eccli. XXXV, 26 : Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis. Scivit enim tempus observare mater sapientiæ : quia tunc tempore jucunditatis, et plus dolebant de defectu, et plus tribulabantur de verecundia paupertatis, cum non subesset facultas unde vinum emeretur. Et scivit esse scriptum, Proverb. XXXI, 6 et 7 : Date siceram mærentibus, et vinum qui his amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Egestas enim fecit mærorem et verecundia tribulationem, quorum utrumque mater ex abundantia Filii supplere cogitavit.

Et ideo dicit :

« Vinum non habent. »

Nec dicit : Da eis vinum : ut reverentiam servet Filio, et in liberalitate Filii [92] et misericordia spem ponens, tantum defectum ponit. Quærit autem Chrysostomus, unde acceperit argumentum præsumptionis de Filio quod hoc facere posset, cum in infantia nullum fecerit miraculum? Hæc autem quæstio nulla est : quia scivit Filium naturaliter esse Deum, et omnia posse facere quæ vellet. Adhuc autem scivit miraculum stellæ præcessisse, et prophetiam Simeonis, et Magorum adorationem, et pastorum verba, et Angelorum gaudia, et Joannis testimonium, et vocem Patris, et figuram columbæ. Ex quibus omnibus jam divinitas ejus innotescere cœpit, et ideo horam manifestationis per signa scivit jam esse inchoatam : et ideo signum fieri pro tanta necessitate et utilitate pegebatur. Hac ergo de causa prudens mater Jesu, quia omnia hæc conservabat conferens in corde suo, dixit ad eum : « Vinum non habent. » In quo notatur necessitas, et miraculi gratuitas. Necessitas enim paupertatis meretur subventionem. Psal. X, 14 : Tibi derelictus est pauper. Miraculi autem congruitas notatur : quia cum non studerent abundare vino temporalis jucunditatis, congruum erat ut daretur eis vinum jucunditatis spiritualis miraculo Dei perfectum. Eccli. XXXI, 36 : Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum. Judicium, ix, 13 : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines?

4 « Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. »

Ecce instructiva responsio Filii ad matrem : « Quid mihi, etc. ? »

Duo dicit, quorum unum est de instructione eorum quæ pertinent ad matrem quantum ad curam præsentium : secundum autem de instructione eorum quæ pertinent ad seipsum.

De primo dicit : « Quid mihi ? » Ad me enim ex officio legationis quo missus sum in mundum, pertinet cura spiritualium non temporalium. Luc. II, 49 : Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Unde etiam quæsitus ad regnum, fugit9. Et postulatus ut divideret hæreditatem inter fratres, dixit hoc ad se non pertinere10.

« Et tibi. »

Quia hoc etiam ad matrem ut quæ cœlibatum voverat non pertinebat. I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Matth. VI, 31 et 32 : Nollite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Hinc est quod talia non vult peti in oratione nisi pro necessitate. Matth. VI, 33 : Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis11. Hinc est quod non legitur umquam aliquod miraculum Dominus fecisse nisi ad necessitatem, præter istud solum quod ad supplementum jucunditatis factum est. Ideo dicit : « Quid mihi, » spiritualibus intento, « et tibi, » cœlibatui intentæ?

« Est, mulier ? »

Nec hoc ex ira dixit, ut quidam male sentiunt, vel ex indignatione, vel ex contemptu, ut hæretici dixerunt. Sed humillimus custos noluit detegere virginitatem matris : ne per hoc gloriosus in [93] conspectu hominum appareret, antequam per miracula manifestaretur. II ad Corinth. XII, 6 : Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.

Aliter etiam in hoc congrue vocat mulierem, quoniam misericordia emollita, mollia sensit de nuptias celebrantibus, qui ex paupertate vini in proximo manifestanda verecundati fuissent. Hæc est expositio Origenis et Cassiani : et puto quod vera sit et aliis melior. Unde mulierem propter sexum vocat, et proprietatem cordis per misericordiam emolliti.

Et in hoc sensu addit, instruens matrem de his quæ pertinent ad ipsum, dicens :

« Nondum venit hora mea. »

Hora enim Domini ad miracula facienda fuit necessitas patientium, et devotio expostulantium, et ædificatio infidelium in fide. Quia sicut dicitur, I ad Corinth. XIV, 22 : Linguæ vel miracula, non fidelibus, sed infidelibus in signum sunt. Horum autem nullum fuit hic : quia non necessitas, nec devotio expostulantium fuit in nuptiis : sed potius fuit ibi societas temporaliter gaudentium. Nec fuit etiam ædificatio infidelium : et ideo post miraculum istud sequitur, quod crediderunt in eum discipuli ejus qui et prius crediderant. Hæc ergo quæ dicta sunt, vera hora est Christi ad miracula facienda, et illam ipse numquam neglexit. Unde, Isaïæ, xlix, 8 : Tempore placito exaudivi vi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Eccle. III, 1 : Omnia tempus habent. Et secundum hunc intellectum confunditur mathematicus qui omnia agit ad electionem horarum, dicens etiam Christum horas observare quando adjutorio stellarum miraculare posset : quia ille non est ejus intellectus. Ad Galat. IV, 10 et 11 : Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

Hoc est ergo quod Augustinus ante dicit, quod iste est sensus : « Quid mihi et tibi est, mulier? » supple, commune unde miracula facere possum? Quod enim ex te habeo mihi et tibi commune, non est nisi infirmitas humana : et ex illa habeo posse mori, et ad hoc quod hoc ostendam, et te in hoc matrem recognoscant. « Nondum venit hora mea, » sed in cruce pendens, et in hoc (quod ex te et tecum habeo moriens) te esse matrem sub cruce recognoscam, et te discipulo loco mei recommendabo cum illa hora venerit. Ex Patre autem habeo unde miracula perficere possum. » Hæc est expositio Augustini. Et cætera non mutantur. Et ex hoc infert Augustinus, quod hæc locutio instructoria est. Quia in divinis quæ Dei sunt, matrem recognoscere non debemus. Deuter. XXXIII, 9 : Qui dixit patri suo, et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Hoc est ergo quod dicitur, Matthæi, xii, 48 : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ? Et extendens manus in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.

« Dicit mater ejus ministris. »

Ecce instructio ministrorum. Scivit enim Filium suum tantæ misericordiæ quod compateretur verecundiæ sponsorum : et instruit ad obedientiam secundum nomen suum, quia Maria illuminatrix interpretatur, et ideo illuminat eos de faciendis.

« Quodcumque dixerit vobis facite, »

Generaliter obediendo. Psal. LXV, 8 et 9 : Auditam facite vocem laudis ejus : qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Dictum enim ejus in potestate est. Psal. CXL, 6 : Audient verba mea, quoniam [94] potuerunt. Et iterum, LXVII, 34 : Ecce dabit voci suæ vocem virtutis.

et iustitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.

« Capientes singulæ, etc. »

  1. « Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ, secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. »

Hic tangitur miraculi perfectio.

Tanguntur autem duo. Unum est, quod miraculi veritatem ostendit et quantitatem, scilicet materia, et quantitas, et usus vasorum in quibus factum est vini miraculum. Aliud autem est quod est miraculi perfectivum, et hoc est Domini verbum.

Tangit ergo primo materiam naturalem vasorum, cum dicit : « Erant autem ibi lapideæ, » quia in lapidibus non consuevit poni vinum.

Deinde tangit usum vasorum, cum dicit : « Hydriæ, » quia hydria dicitur a græco ὕδωρ, quod latine est aqua, quia in terra sicca et montuosa carente aquis, in talibus vasis aqua reservabatur.

« Sex positæ. » Dicit quantitatem vini ex numero vasorum quæ occultari non poterant, quia si unum vas fuisset et parvulum, credi potuisset occulte illud esse allatum cum vino : sed plena sex vasa occultari non possent.

« Secundum purificationem Judæorum. » Hic a fine ostendit miraculi veritatem : quia etiam ad lavanda corpora habebantur hydriæ, et non ad vini receptacula. Purificationem autem Judæorum dicit, quia Judæis mos erat multa habere baptismata propter multas quas incurrebant immunditias : nec antequam purificarentur per aquam, comedebant. Marc. VII, 4 : Et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare, et baptismata calicum, et urceorum, etc. Ad Hebr. IX, 10 : Variis baptismatibus,

Ostendit miraculi veritatem a quantitate capacitatis vasorum, quia in occulto nemo vinum tantum attulisset quod tantæ capacitatis vasa implere potuisset.

« Metretas binas. » Et illæ erant minores, forte ad ablutionem vasorum. « Vel ternas : » quæ maiores erant in ablutionem corporum et vestimentorum. Metreta enim dicitur a græco μέτρον, quod latine est mensura : et erat apud eos metreta nomen usualis mensuræ : sicut dicimus urnam, vel quartale, vel sextarium.

Sunt autem istæ hydriæ significantes vasa nostræ purificationis : quæ sunt misericordia in miseros, et commotio zeli in malignos, spiritus contribulatus in devotionis sacrilicio, prægustatio quædam æternorum in cultu divino, consideratio nostræ mortalitatis in hujus peregrinationis tædio, et sacra meditatio in sacrarum litterarum verbi Dei studio.

Vas quidem misericordiæ est hydria Rebeccæ, Genes. XXIV, 18, quæ celeriter deponitur de humeris ut bibat indigens homo, et jumenta ejus. Quia compassiones aliorum in humeris portamus, et per miserationis officium hanc hydriam unicuique prout competit indigentiæ ipsius inclinamus, ut etiam homo rationalis bibat : et ei qui jumentum per insipientiam factus est, consolationem non negamus, dicentes : Bibe, domine mi, ... quin et camelis tuis hauriam aquam12. Sicut et ipse Dominus nobis dat formam, cum dicit, Psal. XXXV, 7 et 8 : Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Hæc hydria capit mensuras binas : quia et cordis dat compassionem, et in opere præstat subventionem. Tob. IV, 7 : Noli avertere fa[95]ciem tuam ab ullo paupere. Ecce compassio. Et ibidem, ℣. 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue ; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Ecce operis per effectum miserationis subventio.

Commotio zeli in malignos est hydria Gedeonis, qui hostes fugavit dum hydrias confregit13. Zelus (ut dicit Beda) est fervor animi quo mens abjecto humano timore pro defensione veritatis accenditur et comeditur : qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit : si nequit, tolerat et gemit. Hæc hydria capit metretas ternas : quia amore veritatis accenditur intus : et ad ea quæ corrigere valet, correctionem fraternæ charitatis adhibet foris : ad ea autem quæ corrigere non valet, gemitum ponit orationis.

Spiritus contribulatus in devotionis sacrificio est hydria Eliæ, quam super sacrificium quadruplicatam superfundi præcepit, quæ et totum sacrificium et altare perfudit14. Quia in devotione sacrificii contribulati spiritus quatuor sunt necessaria, quorum primum est purificatio spiritus a peccati contagione. Secundum est segregatio spiritus a curarum sollicitudine. Tertium autem, ipsius spiritus congregatio intra seipsum ut sit totus unitus in virtute. Quartum autem, ut procedens sit ad Deum in cordis, et oris, et operis veritate et rectitudine. De primo, Joan. IX, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. De secundo, Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. De tertio, Ezechiel. XXXIV, 13 : Congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam. Et ibidem, ℣. 12 : Liberrabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant, hoc est, de dividentibus cor in unitatem cordis et spiritus. Hinc est quod, Canticorum, vi, 8, dicitur : Una est columba mea. De quarto dicitur, Isaie, xxxviii, 2 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Hæc hydria capit mensuras binas : quia devotionem exhibet in affectu, et ascensionem veritatis et contemplationem in intellectu.

Quarta hydria nostræ purificationis est prægustatio æternæ dulcedinis in cultu divino. Hæc est hydria quam inter vasa templi poni fecit Salomon15 : et quam removit Joas16 : et quam abstraxit a templo Nabuchodonosor17. Hæc enim prægustatio quoddam libatorium æternorum est, quæ quanto frequentius (ut dicit Anselmus) in dulcedine spiritus percipitur : tanto magis peregrinationem nostram finiri desideramus, et frequentius et ferventius æterna desideramus. Et ideo capit ista hydria matretas ternas ; quia aliquando illa gustamus in affectu, plus sentientes in affectu per experimentum, quam videamus per intellectum : sicut dicit Augustinus in libro X Confessionum : « Aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus, ad nescio quam dulcedinem : quæ si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit18. » Psal. LXVII, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Aliquando autem prægustatio hæc fit in veritatis visione, quando accedit homo ad cor altum, et exaltatur Deus in ipso ad visionem occultorum19. Aliquando etiam admittitur secundum affectum et intellectum ad limpidæ felicitatis gratiam, sicut Paulus, II ad Corinth. XII, 4 : Scio hominem, quoniam raptus est in paradisum, voluptatis scilicet, et audivit arcanæ verba, quæ non licet homini loqui. Et istæ sunt metretæ ternæ. [96]

Quinta hydria est consideratio mortalitatis in hujus peregrinationis tædio, quæ invenitur, Eccle. XII, 6 : Antequam... conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam. Quia si mortalitatem nostram consideramus, tota die confringitur super fontem, unde supplementa mortalitatis haurimus. Et hanc considerare purificat mentem, sicut dicitur, Eccli. VII, 40 : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Habet autem hæc hydria mensuras binas : dum et necessitatem moriendi reducimus ad mentem, et incertitudinem horæ et qualitatis mortis recordamur. De necessitate moriendi surgit vitæ contemptus. II Regum, xiv, 14 : En omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur. De incertitudine horæ et qualitate mortis exemplum est Balaam, qui optavit mori morte justorum, et periit inter impios morte peccatorum20. Et exemplum, Luc. XII, 19 et 20, de eo qui dixit : Et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt? Et ex hac consideratione surgit quod ad moriendum semper nos præparemus.

Sexta hydria est sacri verbi Dei meditatio. Et hæc est hydria viduæ Sareptanæ, et hydria Samaritanæ : de qua sumitur et verbi Dei farina in panem convertenda, et aqua litteralis intelligentiæ propter spiritum relinquenda. Et ideo, III Regum, xvii, 14 et seq., Sareptana vidua de hydria sua cibum panis indesinenter exhibuit, postquam a Propheta illuminata fuit de panis illius communicatione in omnes verbum Dei esurientes. Et Samaritana hydriam reliquit, postquam de veritate spiritus illuminata fuit21. Hæc hydria capit mensuras ternas : quia allegoriam exhibet ad ædificationem fidei, tropologiam concedit morali virtuti, et anagogiam extendit ad fructum regni Dei semper appetendi.

Sic ergo hydriæ sex sunt ad purificationem nostram positæ, capientes singulæ metretas binas vel ternas. Hæ hydriæ sunt lapideæ propter sui firmitatem. I Petri, ii, 5 : Et vos tamquam lapides vivi superædificamini. In his est aqua insipida semper nisi per Christi et pietatis intentionem in vinum convertatur, quod, ut dicit Psalmista, Psal. CIII, 15, lætificat cor hominis. De purificatione enim præcepit Dominus, Exodi, xix, 14 : Descendit Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Levit. XVI, 27 : Sanguis illatus est in sanctuarium ut expiatio compleretur.

« Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. »

Ecce miraculi perfectio per verbum Dei. Et tanguntur duo, scilicet, imperium Domini, et obedientia ministri.

Imperium Domini est : « Implete hydrias aqua. » Quia licet Dominus ad suæ legationis intentionem dixerit non ad se pertinere delectamenta et jucunditatis temporis hujus defluentia, tamen condescendit humanæ verecundiæ et in jucunditatibus deserviens est. Sapient. XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Hoc ergo ostendens, dixit : « Implete hydrias aqua, » abundantissimæ suæ largitatis ostendens beneficia. Psal. CXLIV, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Jacobi, i, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

Hydriæ autem impletæ, sine omni verbo, sola Domini voluntate in optimum vinum conversæ sunt : cum tamen alia [97] miracula et verbo, et tactu corporeo, et aliquando fletu perfecerit. Sed hujus causæ duæ sunt : una quidem, quia illud miraculum necessitati humanæ non subvenit, et ideo minus curæ adhibuit ad ipsum. Alia autem, ut notetur quod in miraculis necessitati humanæ subvenientibus aliquid contrarium suæ operationi fuit, scilicet, peccatum quod causa fuit omnium eorum quæ patimur. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. » Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. » In creaturis autem est ratio obedientialis, ut fiat eis quidquid divinæ placet voluntati, et ideo sine verbo et facto ad nutum obediunt. Psal. CXXXIV, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cœlo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

« Et impleverunt eas usque ad summum. »

Ut larga et abundans sit Dei benedictio. Sed quærit Chrysostomus, Quare extra vasa non fecit aquam vinum? Et quare fecit haustam per ministros in vinum converti? Et dicit, quod hoc factum est propter nos : quia hausta fuit exposita videntium oculis : et per ministros, ut per testes probata, quod vera et viva esset aqua.

Si autem quæritur, Quare non fecit vinum de nihilo in vacuis vasis? Dicendum, quod istud convenientius fuit et divine operationi, et humanæ ædificationi. Divinæ quidem operationi in qua non aspernatus materiam quam creavit, mutavit de duabus qualitatibus contrariis quæ sunt frigidum et humidum, in calidum et siccum. Et si creasset ex nihilo, jam videretur aspernari materiam quam a principio creavit, et in hoc non convenire cum Creatore primo. Unde damnatur Manichæi qui dicunt materiam a malo Deo esse creatam. Quod si esset verum, Christus illa in suis operationibus non uteretur. Humanæ etiam ædificationi magis expediebat, quia si creatum ex nihilo subito vinum apparuisset, phantasticum opus judicaretur, quod etiam fit arte maleficorum.

« Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. »

Ecce miraculi approbatio.

Et habet duas partes : in quarum prima, præcepto Domini jubetur offerri probatoribus : in secunda autem probatum miraculum commendatur. Dicit ergo primo ut hauriatur, et secundo ut probatori exhibeatur, et tertio obedientia ministrorum ostenditur.

Dicit ergo : « Haurite nunc » subito conversam aquam in vinum. Et ideo dicit, nunc : quia quod natura paulatim fecit in vite (succum aquæ in vinum digerens, sicut dixit Empedocles, quod vinum est aqua putrefacta in vite) hoc Domini voluntas fecit subito in nunc temporis, et ideo ut infinita virtus se habet ad naturæ virtutem. Probatum est enim in libro VIII Physicorum, quod virtus finita est quæ operatur in tempore : infinita autem est ea quæ in nunc operatur. Sic ergo in hac operatione infinita et individua virtus verbi Dei ostenditur esse. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Joan. VII, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Aqua enim fluxit in vinum, et limpiditas humana gaudium gustavit æternorum. Hieronymus :

Novum genus potentiæ:
Aquæ rubescunt hydriæ,
Vinumque jussa fundere
Mutavit unda originem.

« Et ferte architriclino. »

Triclinium, ut dicit Glossa, est me[98]dium spatium domus a parietibus ubi sedebant convivantes : et sic triclinium non dicitur domus tricamerata, sed potius medium inter parietes tamquam duos terminos quorum medium est spatium, et hoc triclinium a tribus ordinibus mensarum dicitur, quamvis ordo qui esse posset relinquebatur ad transitum ministrorum. Architriclinus autem, ut dicit Chrysostomus, fuit princeps illorum trium ordinum qui præerat ministris : et probabat primus, an ea quæ erant esculenta et poculenta digna essent quæ ministrarentur discumbentibus. Dicunt autem alii : Architriclinus vocabatur qui ut princeps honoratior, primus sedebat inter invitatos in tribus ordinibus discumbentes. Utrumque istorum potest esse. Sed primum convenientius esse videtur secundum consuetudinem convivantium, quia in conviviis talis constituitur probator vinorum. Huic ergo ut probatori sobrio afferri fecit vinum, ut probaretur. Et hoc est exemplum nostrum, ut id de verbo gratiæ propinemus primo probatori vinorum, hoc est, examinatori magistro offeramus, et si placet, ad alios postea derivemus. Ideo Paulus ascendit Jerosolymam, ut cum Apostolis conferret quod prædicavit in gentibus Evangelium : ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset22. Proverb. V, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Proverb. IX, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis.

« Et tulerunt. »

Obedientia est ministrorum. Tulerunt enim vinum libandum architriclino : sicut nos etiam nostro examinatori Prælato offerre debemus. Et hoc signatum est, III Esdræ, iii, 13 : et, III Regum, vii, 50, ubi hydriæ et phialæ præcipiuntur in templo fieri per quæ quidquid in templo offertur, an dignum sit Domino, prælibetur.

  1. « Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam. »

Ecce miraculi commendatio.

Et dicuntur hic tria, scilicet, gustus saporis optimi in architriclino, ignorantia operis divini, commendatio facti.

Dicit ergo : « Ut autem gustavit architriclinus, » qui adhuc sobrius fuit. Est enim consuetudo ministrorum comedere post comestionem convivantium : et ideo lingua quæ non erat infecta alio sapore, certius probare potuit. Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quoniam bona est negotiatio ejus. Et, III Esdræ, iii, 18 et seq., ad sensum : O viri, fortissimum est vinum : quia facit oblivisci malorum, et facit hominem per talenta loqui.

« Aquam vinum factam, » hoc est, vinum factum ex aqua. Non enim mistum fuit : sed tota aqua ad vini speciem et saporem tansierat. Hoc est quod dicitur, Isa. XXV, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguum medullatorum, vindemiæ defæcatæ.

« Et non sciebat unde esset. »

Hæc est ignorantia operis divini : ut factum commendetur, et livor qui forte esset contra operantem, a commendatione non retraheret : et ut taciturnitas magna facientis nobis exemplum vitandæ jactantiæ præberet. Et ideo noluit ut ministri magnalia operum suorum prædicarent. Eccli. III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.

« Ministri autem sciebant qui hauserant aquam, » quia sicut dicitur, Proverb. XIV, 35 : Acceptus est regi minister intelligens. Qui enim sunt ministri, opera Dei nosse debent : et nihil eorum sibi at[99]tribuere, nec inde gloriam aliquam quærere. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hi ergo qui a secretis Dei interfuerunt, merito sciunt : maxime quia hauriendo aquas collaboraverunt. Haurire enim est studere divivis.

  1. « Vocat sponsum architriclinus,

Et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit : et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est : tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. »

Ecce promulgatio commendationis ad alios.

Et tanguntur in hoc tria : sponsi vocatio, mundanæ consuetudinis allegatio, et facti vini commendatio.

Dicit ergo : « Vocat sponsum, » qui expensas ministrabat, et quæ darentur ministris ad præponendum convivis ordinabat. Hunc ergo ut principem vocat præ admirabilibus operationibus. Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.

Et hoc est quod sequitur :

« Et dicit ei, »

Contrariam hujus sæculi allegans consuetudinem : « Omnis homo, » humum sapiens, « primum, » hoc est, a principio conviviorum, « bonum vinum ponit. » Et si contraria est consuetudo apud quosdam, hoc est avaritiæ : ut primum malum vinum bibatur, et tunc a non sistentibus bonum vinum non quæratur. Sed largi apud dilectos convivas tenent consuetudinem, quæ hic allegatur.

« Et cum inebrietati fuerint » convivæ, « tunc, » ad mitigationem ebrietatis, ponit « illud quod deterius est, » hoc est, aquosius, ut remittatur ebrietas. Sic etiam inter sæculi homines ponitur vinum bonum, hoc est, saporosum : hoc est, vinum jucunditatis terrenæ. Et cum homines inebriantur per vinum luxuriæ, tunc proponit diabolus illud quod pejus est in pœnarum afflictione. Proverb. XXIII, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande : sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

« Tu autem, » contra consuetudinem faciens, « servasti vinum bonum usque adhuc: » ita quod modo sapor ejus non potest discerni. Sic etiam Deus anteponit vina compunctionis in pœnis et miseriis. Psal. LIX, 5 : Potasti nos vino compunctionis. Et in fine in deliciis virtutum propinat vinum optimum æternæ jucunditatis. Canticorum, v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi. Item, ibidem, vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

Hoc est ergo quod dicit in litterali intellectu.

Si autem quæratur : Quis iste sponsus fuerat? Secundum Hieronymum et Augustinum in Prologo et in Glossa dicitur, quod ipse fuit Joannes Evangelista. Contra hoc tamen est dictum Victorini, et Chrysostomi, et Origenis. Dicit enim sic Victorinus : « Cum virginitas sit in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio, non est credendum quod Joannes, cum de virginitate testimonium perhibet, umquam in nuptias consenserit. » Ad hoc dicendum, quod absque dubio celebrior opinio est, quod iste sponsus fuit Joannes, et quod sponsa cum virginibus Deo sacratis postea cum matre Jesu permanserit. Quod autem dicitur, quod viginitas, etc. Dicendum est, quod est incorruptio secundum mentem, et incorruptio secundum corpus : et incorruptio secundum utrumque est virginitas, quæ quidem radicem habet in mente, et ramos in corpore, ut dicit Ambrosius. Primo et principaliter meditationem ha[100]bet in mente. Et incorruptionis corporis meditatio pro diversitate temporis est diversa : quia non revelato adhuc tempore gratiæ, quamvis incorruptio corporis desideretur, tamen committitur dispensationi divinæ, sicut et beatissima Virgo fecit : eo quod tunc matrimonium fructificabat gratiæ divinæ, quia cum propagatione seminis fiebat etiam propagatio religionis. Tempore autem revelatæ gratiæ incorruptio corporis tenebatur in corporis integritate et sanctitate : quia tunc verbo castitatis fiebat etiam ad gentes propagatio religionis. Et quia et matrimonium ante legem, et castitas tempore gratiæ Deo fructificabant, matrimonium Abrahæ præfertur cœlibatui Joannis : quia castitatem quam Joannes exhibebat in corpore, Abraham habuit in habitu et mente. Et talis incorruptionis meditatio est virginitas ubi incorruptio tenetur in mente, et incorruptio corporis habetur in habitu mentis, quamvis non sit in corpore. Et quod dicit Victorinus, quod non consentit in corruptionem corporis, intelligendum est de illa corruptione quæ violat habitum continentiæ in mente.

  1. « Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ : et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. »

Hoc est ultimum. Et in hoc tanguntur tria : primum, signi recapitulatio : secundum est signum gloriæ Dei, finis in ipso signo : tertium est confirmatio discipulorum, finis in alio.

Dicit ergo : « Hoc initium signorum » per se factorum : quia ante signa per Patrem facta fuerant in stella, et baptismo, et Simeone, et aliis : « fecit Jesus. » Et ideo falsum est quod dicitur de signis pluribus in libro de Infantia Salvatoris, et in Evangelio Nazaræorum.

« In Cana Galilææ. »

Ad solemnitatem et approbationem nuptiarum. Act. II, 19 : Dabo prodigia in cœlo sursum, et signa in terra deorsum23.

Et quantum ad finem in ipso :

« Manifestavit gloriam suam, »

Hoc est, gloriosam in se latentem divinitatem, quæ est gloria sua. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Manifestavit autem per effectum divinæ virtutis : et hanc considerando ostenditur Joannes esse aquila in visu deitatis.

« Et crediderunt in eum discipuli ejus. »

Ecce finis in altero. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei VIVI, qui in hunc mundum venisti.

Hæc est ergo expositio litteræ.

Sicut autem sunt nuptiæ hominis et hominis quas Christus sanctas ostendit esse sua præsentia : ita sunt nuptiæ Dei et hominis in naturarum conjunctione ad fidei fundationem, in spiritus creati et Spiritus increati societate : et hoc in gratia et gloria. De primo dicitur, Matth. XXII, 2, quod simile factum est regnum cœlorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo : cum humanam naturam divinæ naturæ in unitate personæ copulavit, et facta sunt duo (Deus et homo) in carne una. In quo, sicut dicitur, ad Coloss. II, 9, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

Secundæ nuptiæ sunt Dei et hominis in uno spiritu in gratia charitatis conjuncti. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Et istæ sunt nuptiæ Isaac et Rebeccæ, Genes. XXIV, 67 : Qui introduxit eam, scilicet Rebec[101]cum, in tabernaculum Saræ matris suæ, scilicet sapientiæ : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, hoc est, Synagogæ, temperaret. Hæc nuptiæ consensum habent in gratia devotionis, amplexus in vinculis charitatis, osculum in unione spiritus in vinculo pacis, conjunctionem in unione et perceptione spiritualis dulcedinis.

Aliæ sunt nuptiæ Dei et hominis in gloria, quando fidelis anima ingreditur thalamum sponsi in secreto cœlestis luminis. Et istæ sunt nuptiæ Assueri regis cum Esther abscondita : in quibus Rex beatus animam humilitate absconditam tunc gloriosam facit, et sui regni facit esse consortem. De his autem super Matthæum et Lucam multa notata sunt. In omnibus autem his aqua terrenæ consolationis insipidæ, transit in vinum æternæ jucunditatis in Dei sapore et societate.

« Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. »

Hic incipit secunda pars, secundum potestatem operativam Verbi manifestatio, quæ est in cultus divini ordinatione.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima describuntur tempus et locus, quibus ad hujus potestatis demonstrationem venit : in secunda autem ordo et ostensio potestatis describuntur, ibi, ℣. 14 : « Et invenit in templo, etc. »

In priori autem harum partium duo dicuntur. Tangitur enim locus mansionis familiæ Domini cum se præparavit ad seminandum Evangelium : et tangitur tempus et locus evangelizationis, ibi, ℣. 13 : « Prope erat Pascha, etc. »

In primo dicuntur duo, scilicet, quo divertit, et quod ibidem familia remansit.

Dicit ergo : « Post hæc descendit Capharnaum. » Videtur quod hoc non sit verum : quia nuptiæ factæ sunt in die Epiphaniæ, circa quod tempus non erat prope Pascha Judæorum. Ad hoc autem dicendum, quod quidem post hæc descendit, sed non statim post hæc : et interim appropinquabat Pascha Judæorum. Hoc est quod dicit : « Post hæc; » non continuo tempore, sed aliquibus (de quibus non est vis) interjectis : « descendit Capharnaum, » ubi plurimas fecit virtutes ad conversionem Galilæorum. Matth. iv, 13 : Relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum.

Dicitur autem : « Descendit; » propter loci situm, qui altior fuit juxta Canam quam juxta Capharnaum. Vel, ut alii quidam dicunt, quod in hoc fragilibus matri et cognatis condescendit.

Unde et sequitur : « Ipse et mater ejus, » quam evangelizando propter reverentiam sexus circumducere non debuit, propter honorem matris a procuracione certæ mansionis non erat dimittenda : et ideo de mansione providit matri. Tob. iv, 3 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus. Et ideo descendit Capharnaum. Et propter hoc quod expeditum esset Evangelium, reliquit eam, non circumducens eam secum : quia fœminarum non est circuire, sed domi discere. I ad Corinth. xiv, 35 : Turpe est mulieri loqui in Ecclesia : sed si quid volunt discere, domi viros suos interrogent.

« Et fratres ejus. »

Domini fratres hic cognati ejus secundum carnem, qui magis adhuc propinquitatis jure sequebantur eum quam ratione doctrinæ, ut dicit Glossa. Et hos etiam reliquit post se. Unde, Joan. vii, 5 : Neque enim fratres ejus credebant in eum.

« Et discipuli ejus. »

Glossa : Qui non fratres, hoc est, non [102] propinquatis amore adhærebant. sed cupientes ejus informari doctrinis. Qui licet cum eo Capharnaum descenderunt, tamen illos ibi non reliquit, sed secum circumduxit et docuit. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Ps. LXXIX, 19 : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.

« Et ibi manserunt non multis diebus. »

Et quod aliquibus ibi diebus manserunt Jesus et discipuli, hoc fuit ad provisionem et consolationem matris et fratrum. Sed quia cura spiritualium temporalibus est præponenda, ideo dicitur, quod manserunt ibi non multis diebus.

Et causa hujus subjungitur, cum dicit :

  1. « Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. »

« Et prope erat Pascha, » hoc est solemnitas Paschæ : quod idem est quod Phase, hoc est, transitus : quia in illo festo commemoratio celebrabatur transitus de Ægypto : et ideo tunc et azyma comedebant, et agnum immolabant : sicut fecerunt quando de Ægypto exierunt. Exod. XII, 17 : Custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Exod. XXIII, 17 : Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. Quod et Dominus facere voluit : quia quamvis ipse legi non subjaceret, tamen legi contrarius coram Judæis noluit apparere. Matth. V, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere. Ideo dicitur, Deuter. XVI, 16 : Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui.

Et ideo sequitur :

« Et ascendit Jesus Jerosolymam. »

Supple, cum discipulis suis : ne legi esset contrarius, et ut in loco solemni, et tempore festivo prædicationem suam inchoaret. Joan. XVII, 20 : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. Iste enim ascensus fuit in primo anno antequam Joannes incarceraretur, eodem anno quo et baptizatus fuit. Et non fuit magnum spatium, sicut patet : quia annus ille non fuit embolismalis : quia illo anno annuntiatio sua et passio eodem die fuerunt, quod esse non potuisset in embolismo.

Moraliter autem iste descensus signat condescensum quo condescenditur infirmis, et fragilitas infirmorum hoc quærir ut eis condescendatur. Ad Roman. V, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum suo proximo placeat in bonum, ad ædificationem. Debent autem relinqui in villa pinguedinis (quod Capharnaum interpretatur) ut cura eorum quantum possumus, et quantum sufficit, agatur : ne egestate laborent. I ad Timoth. V, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Alias autem et litteraliter : Volens ascendere in Jerusalem, transiturus erat per Capharnaum : et sic cura propinquorum non impedivit diligentiam spiritualium.

« Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes.

Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque et boves : et nummulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite fa- [103] facere domum Patris mei domum negotiationis. »

Hic incipit manifestatio potestatis Verbi in ordinatione cultus divini qui debetur Creatori.

Hæc autem pars habet duas partes : in quarum prima est perversitatis humanæ circa cultum Dei potestativa correctio : in secunda autem signi hujus potestatis adhibitio, ibi, ℣. 18 : « Responderunt ergo Judæi. »

In prima harum tria dicuntur. Describitur enim circa locum cultus Dei ministrorum perversitas : secundo, Domini Jesu per correctionem adhibita severitas : tertio, quod hoc ita præfinivit Prophetæ auctoritas.

Dicit ergo de primo : « Et invenit : » quia sicut bonus prælatus per visitationem propriam inquisivit, et non dissimulavit. Et in hoc formam visitationis prælatis dedit. Psal. LVII, 8 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miseraris omnibus qui operantur iniquitatem. Genes. XVIII, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.

« In templo. »

Quod et nomen, et dedicationem habuit, ut non nisi cultui Dei apta ibi exercerentur. Nomen enim habet a contemplatione sive contemplatione : dedicationem autem sicut legitur, III Regum, vii, 1 et seq. Psal. XCII, 5 : Domum tuam deret sanctitudo, Domine. Et hoc impropere Dominus sacerdotibus, Ezechiel. XLIV, 8 : Posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo robismetipsis, hoc est, ad utilitatem avaritiæ vestræ. Jerem. VI, 13 : A minore usque ad majorem, omnes avaritiæ student. Malach. I, 10 : Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? quasi diceret : Nullus, quia omnia venditis avaritiæ vestræ pretio.

« Vendentes. »

Quod procuraverunt sacerdotes, ut nullus excusaretur a sacrificiis quando in foribus templi animalium immolandum invenirent emptionem, et ementes animalia et sacrificia ad offerendum.

Est autem attendendum, quod in templo erant quatuor atria in templi circuitu. Unum erat atrium interius in quo erat altare holocaustorum, in quod non intrabant nisi sacrificiorum sacerdotes et levitæ ritum exercentes. Secundum fuit atrium mundorum, in quod laici mundi intrabant, sacrificia sua ad ostium interioris atrii præsentantes ad manus sacerdotum. Tertium atrium fuit mundarum mulierum ad supplicationem venientium. Quartum atrium fuit immundarum, in quod etiam Gentiles aliquando intrabant. Et in illo animalia vendebantur jussu sacerdotum, quod non erat licitum, quia Domino fuit dedicatum : quia etiam in monte ubi apparuit Dominus, fecit poni terminos ne aliquis accederet. Exod. XIX, 12 : Cavete ne ascendatis in montem, etc. Et sequitur, ℣. 13 : Sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Et ideo in loco isto non debebat aliquid agi nisi quod pertinebat ad emundationem immundorum.

« Boves, etc. »

Quia ILLI pertinebant ad magna sacrificia, « et oves, » quæ pertinebant ad minora, « et columbas, » quæ pertinent ad sacrificia pauperum, « et nummularios sedentes, » qui ad quæstum præstabant et mutuabant emptoribus pecuniam : quod licet esset prohibitum, tamen hoc sacerdotes fieri volebant propter suum lucrum. Nummularii hic dicuntur campsores et usurarii. Ezechiel. XXII, 12 : Usuram et superabundantiam accepisti. Deuter XXIII, 19 : Non fænerabis fratri tuo ad usuram. Psal. XIV, 5 : Et munera super innocentem non accepit. Hoc enim attendentes Pontifices, omnia hæc fieri [104] fecerunt propter sua lucra, et libertates illis concedebant, et restitutiones talibus fieri compellebant. Et in hoc imitantur eos nostri temporis Prælati summi, ad quorum fores nummularii stant simili vitio usuras exercentes, et majora habent privilegia ad ipsis quam sancti et religiosi. Hoc enim vitium a simoniacis exercetur, qui in templo Ecclesiæ boves vendunt.

Beda : « Boves sunt Prædicatores quibus aratur et seminatur terra Domini semine verbi Dei. » I ad Corinth. IX, 9 : Non alligabis os bovi trituranti. Sed boves vendunt qui non divino amore, sed quæstus intuitu verbum doctrinæ, vel prædicationis, vel divinæ laudis audientibus impendunt. Hoc verbum attendere debent illi qui temporalia et non spiritualia quærunt adipisci. Oves autem sunt opera pietatis. Oves autem vendunt isti qui humanæ laudis gratia opera pietatis exercent. Matth. VII, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Columbæ autem sunt dona Spiritus sancti, quia super Christum Spiritus sanctus in columbæ specie apparuit24. De quibus dicit Beda : « Columbas vendunt qui acceptam Spiritus sancti gratiam ad pretium dant. » Vel, qui impositionem manuum ad vulgi favorem tribuunt. Qui sacros ordines, vel beneficia non ad meritum, sed ad gratiam hominum, vel quæstus largiuntur, cum scriptum sit : Gratis accepistis, gratis date25. Nummularii sedentes, hoc est, in lucris quiescentes (ut dicit Beda) sunt qui in templo non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quærentes non quæ Jesu Christi. Ad Philip. II, 22 : Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. Ementes autem, hæc sacerdotibus pro adipiscenda gratia offerebant. Sicut et adhuc his tribus modis se ingerunt multi summis

Sacerdotibus, ut beneficia patrimonii sanguinis Jesu Christi accipiant. Unde dicit Bernardus ad Eugenium : « Circuitus sedulus explorator, blanditur, obsequitur, manibus et pedibus reptat, si quo modo valeat se ingerere in patrimonium Crucifixi : exhibet laborem ut bos, simulat sanctitatem ut ovis, dona appendit pro columbis, et aliquando nummulariorum exhibet marsupium. »

« Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis. »

Hoc est secundum, in quo adhibetur correctionis severitas.

Et tangit tria : animalium ejectionem, æris effusionem, et columbarum venditionis inhibitionem.

Circa primum duo facit : descriptionem instrumenti ejectionis, et ejectionem ipsam.

Dicit ergo : « Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis. » Eccle. IV, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Duplex enim funiculus non bene retunditur, et ideo non ubique in percutiendo conjungitur percusso : sed de tribus optime retunditur, et undique tangit corpus percussum. Et hoc flagellum est pœna secundum tres conditiones peccatorum in sententia condemnationis complexum : quorum unum est in peccatore malitia, vel ignorantia, vel contemptus : secundum est consideratio deformitatis et scandali in actu peccati : tertium autem est consideratio circumstantiarum. Ex his complectitur correctionis severitas. Eccli. XL, 10 : Flagella super iniquos creata sunt. Isa. XXVIII, 15 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Proverb. XXVI, 3 : Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Quia ergo sic complectitur peccati deformitas, Proverb. V, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur : ideo etiam [105] severitas censuræ ex his debet complecti.

« Omnes ejecit. »

Nullum excipiendo, sine personarum acceptione. Psal. V, 11 : Secundum multitudinem iniquitatum eorum expelle eos : quoniam irritaverunt te, Domine.

« De templo, » in quo illicite fuerant per sacerdotes collocati. Isa. XXII, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

Et quia æqualiter displicet Deo iniquus et iniquitas ejus, ideo subdit : « Oves quoque, et boves : » nihil enim horum retinuit, nec in usus suos convertit. Genes. XIV, 22 et 23 : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cœli et terræ, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt. I Regum, xii, 3 : Si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. In hoc ergo se liberum ostendit vitiorum correctorem, dans pro certo formam Prælatis quam libera et severa manu et flagello districtionis Ecclesiasticæ tales expellant ab Ecclesia : ut beatus Bernardus ad Eugenium : « Flagellum tenes : sciant te ad flagellandum potius quam ad accipiendum esse præpositum. »

« Et nummulariorum. »

Secundus modus correctionis. Hoc enim æs non expellit, sed perdendum effudit. Et hoc est quod dicit : « Effudit, » et in diversa sparsit « æs » pecuniarum, « et mensas, » in quibus æs ponebatur, « subvertit, » ut pecunia perdenda spargeretur. Act. VIII, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem. Veritas tamen grata est. Sic ejecit stabularios et nummularios. Isa. XXXIII, 15 : Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.

« Et his qui columbas vendebant dixit. »

Tertia severitas est. Has enim non ejecit nec subvertit : sed dixit ista de templo penitus auferenda, ita quod nec ea contingere voluit. Causa autem hujus non est quam quidam assignant : quia scilicet columbæ non sint detestandæ, sed ad templum reducendæ, cum dona sancti Spiritus significent : quia etiam boves non detestabatur, et oves, et pecuniam, sed illicitam negotiationem. Unde causa hujus est, quia in columbis expresse Spiritus sancti gratia significatur quæ per hæresim simoniacam venditur. Unde Glossa : « Specialiter simoniaca hæresis damnatur, quibus dicit : « Auferte ista hinc, » ne in domo Dei ista hæresis umquam appareat. » Gregorius : « Cathedras evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium quod per cathedras intelligitur destruit. Hinc est quod sacri Canones simoniacam hæresim damnant, et eos sacerdotio privari præcipiunt qui de sacerdotio pretium quærunt. »

Causam autem factorum et dictorum suorum inducit, dicens : « Et nolite facere, » opere vestro illicito, « domum Patris mei. » Ecce manifeste et aperte se esse Filium Dei dat intelligere. Jerem. VII, 10 et 11 : Stetistis coram me, in domo hac in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?

« Domum negotiationis, » quia in negotiatione sunt insidiæ latronum ad accipiendum et fraudandum. Augustinus in Regula : « In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod factum est : unde et nomen accepit. » Isa. LVI, 7 : Domus mea, domus orationis vocabitur. Jerem. VII, 30 : Posuerunt offendicula sua in domo mea, in qua invocatum est nomen meum. Zachar. XIV, 21 : Non erit mer[106]cator ultra in domo Domini exercituum. Psal. LXX, 15 et 16 : Quoniam non cognovi negotiationem26, introibo in potentias Domini. Chrysostomus : « Si quis mercator est, expellatur de Ecclesia : quia scriptum est : Quoniam non cognovi negotiationem. » II ad Timoth. II, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. Hoc est ergo quod dicit.

Sed quæstio oritur de ordine historiæ. Quia Joannes dicit hoc factum esse primo anno prædicationis Domini ante Joannis incarcerationem : Matthæus autem, XXI, 12 et seq., dicit hoc esse factum anno ultimo prædicationis Dominicæ post decollationem Joannis. Sed ad hoc dicit Augustinus in libro de Concordia Evangeliorum, quod bis factum est. Et primo anno factum ponit Joannes : ultimo autem anno factum ponit Matthæus et alii Evangelistæ. Et ideo etiam aliis verbis in corrigendo Dominus usus est hic, et in aliis Evangelistis.

Hoc est ergo quod dicit.

  1. « Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me. »

Hic ponitur confirmatio propter Prophetæ auctoritatem, quod sic a Spiritu sancto ab initio fuerat ordinatum.

Et hoc est quod dicit : « Recordati sunt discipuli ejus » supple, post Resurrectionem : cum sicut dicitur, Luc. XXIV, 45 : Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. « Quia scriptum est, » in Psalmo LXVIII, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Superius a nobis zelus bonus est diffinitus. Et ille (sicut dicit Chrysostomus) est fervens amor in bonum, quia zelus per iram sive ira per zelum dicitur habere turbationem animi quæ in Christum non cadebat : eo quod de Christo scriptum est, Isa. XLII, 4 : Non erit tristis, neque turbulentus.

« Comedit me. » Augustinus : « Zelo domus Dei comeditur qui omnia quæ videt ibi perversa corrigere cupit, et emendare non quiescit. Si emendare non potest, tolerat et gemit. » Hoc etiam dicit glossa Augustini : « Si in templo figurali quod est domus orationis prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur : quanto magis prohibet potationes et cætera graviora? »

Quæritur autem hic, Qualiter Judæi cum multi essent et in potestate constituti, permiserunt unum hominem humilem ista perficere, quod non insurrexerunt in eum? Dicunt quidam quod hoc dissimulaverunt, ne notam avaritiæ coram populo in die festo incurrerent. Sed hoc nihil est : et ideo verbum Hieronymi tenendum est qui dicit : « Igneum quoddam atque sidereum videbatur ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie, immutans eorum animum quod non audebant immittere in eum manum. » Et hoc fuit iterum signum divinitatis Verbi incarnati quod aquila videre potuit, in quo se divinitas (ut dicit Augustinus) plusquam in Lazari resuscitatione manifestavit.

Hoc ergo scrutantes Scripturas discipuli invenerunt. Joan. V, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere. Ad Roman. XV, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Attendendum autem quanti meriti sit zelus domus Dei : et generaliter omnis zelus bonus cujus actum inter prima sua opera Christus ostendit. Cujus merito Phinees pactum sempiterni sacerdotii accepit27. Cujus fervore Mathathias templum purgavit, I Machab. II, 26 : Zela[107]tus est legem, sicut fecit Phinees Zamri, filio Salomi. Cujus igne accensus Elias Prophetas Baal interfecit28. I Machab. II, 38 : Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cœlum. Psal. CXVII, 139 : Tubescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici tui. Zelus autem amarus est zelus invidiæ : et hic non est habendus. Jacobi, III, 14 : Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, etc. Sequitur, ℣. 16 : Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

« Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? »

In hac parte signum ponitur probans et confirmans tantam potestatis auctoritatem.

Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima ponitur signi petitio : in secunda, signi exhibitio : in tertia, signi non intellecti declaratio : et in quarta ponitur omnium harum fructus.

Dicit ergo : « Responderunt ergo Judæi, » dictis his et factis, « et dixerunt ei, » signum petentes : « Quod signum ostendis nobis, » quia Propheta suam potestatem debet probare per signum. I ad Corinth. I, 22 : Judæi signa petunt.

« Quia hæc facis? » Joan. VI, 30 : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi? Matth. XXI, 23 : In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem? Chrysostomus : « O insania! signone opus erat ut ea quæ malefiebant cessare faceret? Unde temerarium fuit in talibus quæ aperta sunt, quærere signum. Aliter autem et superbiæ, quod indigni sibi signa ostendi quærabant. » Matth. XII, 39 : Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ. Et ideo etiam hic ænigmaticæ dat signum quod intelligere non valebant : et tamen est signum pastionis et humilitatis, sicut signum Jonæ Prophetæ.

Sed tunc quæritur, Cum perversi essent quibus signum aperte intelligentiæ non esset dandum, quare correxit eos? cum scriptum est sic, Eccle. I, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Ad hoc dicendum, quod propter perversos nec veritas judicii, nec purgatio loci sic est dissimulanda.

« Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. »

Ecce signi exhibitio.

« Solvite templum hoc, » hoc est, solvite templum hoc, quod est templum verum in quo deitas inhabitat. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Quia in templo illo notam sui fecit divinitas. Ezechiel. XLII, 2 : Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur, scilicet in templum, per viam orientalem. Ad Coloss. II, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ezechiel. XLIII, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in æternum. In carne enim sua habitavit in medio nostri.

In hoc autem quod dicit : « Solvite, » pro solvetis, imperativum pro futura enuntiatione ponens, notat quod consentit in hoc quod pro genere humano passurus esset. Et ideo sensus est, ut dicit Chrysostomus : « Solvite, » hoc est, pro talibus operibus qualia modo facio, tandem templum hoc corporis mei solvetis, putantes vos mihi prævaluisse : [108] sicut Philistiim gloriati sunt se prævaluisse contra Samsonem cum eum dormientem ligassent : sed illi sicut tandem succubuerunt Samsoni : sic et vos succumbetis et mihi.

Et hoc est quod sequitur : « Et ego, » virtute in me latentis divinitatis, « excitabo, » quasi a somnis, « illud » templum. Joan. X, 18 : Potestatem habeo ponendi eam, scilicet animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Tamquam si surgam a somnis, ea facilitate surgam a mortuis. Psal. III, 6 : Ego dormivi et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Item, Psal. LXXVII, 65 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus. Sicut enim somnus occultatio est sensuum et retractio ad interiora : ita mors Domini occultatio est virtutis et operum divinitatis, et retractio ad interiora : et ideo cum voluit, operationes divinitatis et virtutem ad exteriora reduxit.

Dicit autem : « In tribus diebus, » per synecdochen, sicut frequenter alibi dictum est, quia pars primæ diei et pars tertii pro toto ponuntur. Fuit enim uno artificiali die in sepulcro, ut dicit Augustinus, et duabus artificialibus noctibus. Ut una simpla et luminosa sua morte (quæ per diem significatur) nostras duas tenebrosas mortes, culpæ et pœnæ (quæ per duas noctes significantur) destrueret. Matth. XII, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.

Si autem quæritur, Quare hoc signum dedit præ omnibus aliis ? Dicendum, quod hoc fuit signum pœnitentiæ et redemptionis quod solum peccatoribus competebat : nec aperte dandum fuit, quia sicut dicitur, Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

« Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? » 20

Ille autem dicebat de templo corporis sui. 21

Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ, et sermoni quem dixit Jesus. » 22

Hic incipit signi dati explanatio.

Et dicuntur hic tria. Primum continet rationem inconvenientiæ apud non intelligentes. Secundum continet veram hujus signi explanationem. Tertium autem continet intelligentibus spiritum hoc signum reserantem.

Dicit ergo Judæus infidelis : « Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc. » Non quidem prima ædificatione quam fecit Salomon, ut, III Regum, vi, 37, habetur : ubi dicitur : Ædificavit eam, scilicet domum Domini, annis septem. Sed secunda ædificatione, quando reversi de Babylonica captivitate sub Zorobabel et Jesu, sacerdote magno, et Aggæo et Zacharia prophetantibus, propter bella inimicorum impedientia ædificatum est quadraginta sex annis antequam compleretur : sicut patet, I Esdræ, iii, iv, v et vi.

« Et tu in tribus diebus excitabis illud ? »

Quasi dicant : Hoc est impossibile. Dicit autem Augustinus in libro de LXXXIII Quæstionibus, quod (licet inviti et nolentes) dicunt verum : quia quadraginta sex annis ædificatur templum Dominici corporis : quia (ut dicitur) quadraginta sex diebus formatur, et illis per senarium multiplicatis perficitur ad nascendum : et sic propter similitudinem temporis in construendo templum, Dominicum corpus dicitur templum. [109]

Sed contra illud objicitur per illud Jeremiæ, xxxi, 22 : Quia creavit Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum : quia vir perfectus in membris, et virtute, et sapientia fuit Christus ab instante conceptionis. Non ergo in quadraginta sex diebus ædificatum est corpus Dominicum. Sed ad hoc dicendum : Quamvis in aliis embryonibus maribus figuretur corpus in quadraginta sex diebus, et perficiatur ad nativitatem in sexies quadraginta sex diebus : tamen Domini corpus statim ab instante conceptionis figuratum est. Sed in quantitate non fuit completæ quantitatis nisi quadraginta sex diebus, et postea in quadragiesies sexies diebus ad nascendum. Et ideo dictum Augustini intelligitur quantum ad quantitatem molis, et non quoad figurationem. Et sic similitudo est constructionis Dominici corporis ad tempus ædificationis templi materialis. Hoc enim est vere templum in quo, sicut dictum est, divinitas corporaliter habitavit29.

Et hoc est quod explanando subdit Evangelista verbis suis :

« Ille autem dicebat, »

Scilicet Jesus, « de templo corporis sui, » intransitive, hoc est, de templo quod est corpus suum. Act. XVII, 24 : Hic cœli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur indigens aliquo, sed (supple) habitat in templo operatione Spiritus sancti perfecto, quod est corpus ipsius. Ad Hebr. IX, 11 : Per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis, introivit Jesus, hoc enim est gloriosissimum templum et domus deitatis : de quo dicitur, Aggæi, ii, 9 et 10 : Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plusquam primæ. Si enim, ut dicit Augustinus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos30, quanto magis gloriosum templum est corpus Christi, in quo divinitas corporaliter habitat ? » Ad Coloss. II, 9 : Et in ipso habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Joan. I, 14 : Plenum gratiæ et veritatis.

« Cùm ergo resurrexisset a mortuis. »

Spiritu jam dato de cœlis31, « recordati sunt discipuli ejus, » per cordis meditationem, factum Christi reducentes ad Scripturam impletam, « quia hoc dicebat » de corpore suo, quod vere erat deitatis templum. Tunc enim, sicut dicitur, Apocal. V, 9 et seq., Agnus qui occisus est, iudicatus est esse dignus accipere librum, et per spiritum deitatis solvere septem signacula ejus, hoc est, quæcumque scripta sunt de sacramentis Incarnationis, Baptismatis, Prædicationis et operationis ipsius, Passionis, Resurrectionis, et Ascensionis ipsius.

« Et crediderunt Scripturæ, »

Sicut testificanti, « et sermoni quem dixit Jesus, » sicut implenti Scripturas. Scripturis enim credere rationabilium est. Sermoni autem Dominico credere est eorum qui viderunt signa ipsius. Et sic irrationabiles convicti sunt per signa. Unde, Joan. X, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite,

Et hoc est quod dicit.

  1. « Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quæ faciebat. [110]

24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25 Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. »

Istud tenet omnium istorum fructum in his qui noviter ad fidem ædificabantur.

Dicit ergo quia, « Cum esset Jerosolymis in Pascha, » ubi in loco solemni et tempore solemni omnes convenerant, « in die festo. » Hoc dicitur propter primam diem quæ magis solemnis fuit, et in illo major turba convenit.

« Multi crediderunt, » hoc est, credere inceperunt, « in nomine ejus, » hoc est, in suæ divinitatis notamine : cujus notam fecit per signa. Non tamen in fide adhuc firmati fuerunt. Joan. VII, 40 et 41 : Cum audissent sermones ejus, dicebant : Hic est vere Propheta. Alii dicebant : Hic est Christus.

« Videntes signa quæ faciebat. » Hoc enim fuit ad fidem inductivum. Joan. IV, 48 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Joel. II, 30 : Dabo prodigia in cœlo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi32. Unde patet quod isti magis signis quam ex devotione credebant.

« Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. »

Quia isti temporales erant, et ad tempus credebant, et in tempore temptationis recedebant, sicut ipse Dominus dicit33.

Et subjungit causam Evangelista dicens : « Eo quod ipse, » Jesus, « nosset omnes. » Jerem. V, 3 : Domine, oculi tui respiciunt fidem. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.

Et ideo scivit quod non essent stabiles, « et quia opus ei, » Jesu, « non erat ut quis testimonium perhiberet de homine, » sicut opus est homini qui non videt nisi exteriora. Jerem. XVII, 10 : Ego Dominus scrutans cor, et probans renes. I Regum, xvi, 7 : Homo videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Job, xxvi, 6 : Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssum, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.

« Ipse enim, » Jesus, « sciebat, » ut Deus, « quid esset in homine : » quod nemo poterat scire nisi Deus. Et hoc iterum adspexit aquila Joannes, et in ipso manifestavit Verbi incarnati divinitatem. Job, xlii, 2 : Scio quod omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Joan. XVI, 30 : Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.

Hoc est ergo quod dicit.

Isti autem quibus non credit se Jesus, falsi sunt fratres : de quibus dicitur, I ad Corinth. XI, 26 : Periculis in falsis fratribus. Et hoc notatur ex Glossa quæ incipit : « Ludum Ismaelis, etc., » quæ valde notanda est contra hæreticos : quia in ea continetur quod hæretici juste a principibus legalibus pœnis affliguntur.

Hoc est quod in manifestatione suæ deitatis ostendit Verbum incarnatum per potestatem auctoritatis, quam exhibuit in cultu Dei.


  1. Psal. LXVIII, 40.↩︎

  2. Matth. XXVI, 61 et xxvii, 40; Marc. XIV, 85et xv, 29.↩︎

  3. Psal. III, 6 et LVI, 9.↩︎

  4. Joan. I, 3 et 4.↩︎

  5. Genes. II, 24.↩︎

  6. Genes. I, 28.↩︎

  7. Cf. Levit. XV, passim.↩︎

  8. Apocal. XXI, 5.↩︎

  9. Joan. VI, 15.↩︎

  10. Luc. XII, 13 et seq.↩︎

  11. Cf. Luc. XII, 31.↩︎

  12. Genes. XXIV, 18 et 19.↩︎

  13. Judicum, vii, 20.↩︎

  14. III Regum, xviii, 34 et seq.↩︎

  15. III Regum, vii, 50.↩︎

  16. IV Regum, xii, 13.↩︎

  17. Jerem. LII, 19.↩︎

  18. S. AUGUSTINUS, Lib. X Confessionum, cap. 40.↩︎

  19. Psal. LXIII, 7 et 8.↩︎

  20. Numer. XXIII, 10.↩︎

  21. Joan. IV, 28.↩︎

  22. Ad Galat. I, 18.↩︎

  23. Cf. Joel. II, 30.↩︎

  24. Cf. Matth. III, 16 et Luc. III, 22.↩︎

  25. Matth. X, 8.↩︎

  26. Vulgata habet litteraturam.↩︎

  27. Cf. Numer. XXV, 6 et seq.↩︎

  28. Cf. III Regum, XIX, 14 et seq. et IV Regum, II, 11.↩︎

  29. Ad Coloss. II, 9.↩︎

  30. Ad Corinth. III, 17.↩︎

  31. Act. II, 4.↩︎

  32. Cf. Act. II, 19.↩︎

  33. Luc. VIII, 13.↩︎