Caput I

[21] Verbum est Deus, vita, et lux omnem hominem illuminans; per quod omnia facta sunt, et quod homo factum est; cui testimonium perhibet Joannes, dicens se vocem, et indignum qui illius solvat corrigiam calceamenti, eumque esse Agnum Dei qui tollit peccatum mundi : Andreas alter duorum Joannis discipulorum qui Jesum secuti sunt, adducit ad illum etiam Simonem fratrem suum; Philippus quoque a Jesu vocatus, adducit ad eum Nathanael.

  1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

  2. Hoc erat in principio apud Deum.

  3. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.

  4. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.

  5. Et lux in tenebris lucet, et tene[22]bræ eam non comprehendebunt.

  6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes1.

  7. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

  8. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

  9. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum2.

  10. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est3, et mundus eum non cognovit.

  11. In propria venit, et sui eum non receperunt.

  12. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus,

  13. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

  14. Et Verbum caro factum est4, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.

  15. Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

  16. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia5.

  17. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

  18. Deum nemo vidit umquam6 : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

  19. Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es?

  20. Et confessus est, et non negavit : et confessus est : Quia non sum ego Christus.

  21. Et interrogaverunt eum : Quid ergo? Elias es tu? Et dixit : Non sum. Propheta es tu? Et respondit : Non.

  22. Dixerunt ergo ei : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?

  23. Ait : Ego vox clamantis in deserto7 : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

  24. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis.

  25. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta?

  26. Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua8 : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.

  27. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est9 : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.

  28. Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

  29. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

  30. Hic est, de quo dixi : Post me [23] venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat :

  31. Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.

  32. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit super eum10.

  33. Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

  34. Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

  35. Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

  36. Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce Agnus Dei.

  37. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.

  38. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?

  39. Dicit eis : Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.

  40. Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

  41. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

  42. Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona : tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus).

  43. In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.

  44. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.

  45. Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege11, et Prophetæ12, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth.

  46. Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni, et vide.

  47. Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

  48. Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.

  49. Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.

  50. Respondit Jesus et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis.

  51. Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.

In Caput I Joannis — Enarratio

  1. [24] « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

  2. Hoc erat in principio apud Deum. »

Iste liber (ut diximus) ut de subjecto est de Verbo increato in se, et in carne assumpta secundum sua Sacramenta considerato : et sicut diximus in aliorum Evangelistarum expositionibus, omnia quæ inducit quilibet eorum, ad suæ propriæ intentionis inducit manifestationem : ita etiam Joannes omnia quæ inducit, ad hoc inducit, ut divinitas Verbi manifestetur : et sic probetur habere faciem aquilæ inter alia animalia thronum Dei circumstantia.

Dividitur autem iste liber totus in duas partes : quarum prima de proprietatibus personalibus et essentialibus Verbi increati in se considerati est : secunda autem est de proprietatibus Verbi in creaturam rationalem ad sanctificandum eam procedentis : et incipit ibi, ℣. 6 : Fuit homo missus a Deo.

Et patet ordo istarum partium, sicut est ordo æternitatis ad tempus. Prior autem harum partium dividitur in duas partes, ita quod primo ponit proprietates personales et essentiales, per quas Verbum refertur ad personas divinas : secundo autem ponit Verbi essentiales proprietates, secundum quas refertur ad creata per ipsum, ibi, ℣. 3 : Omnia per ipsum facta sunt.

In priori harum partium quatuor continentur propositiones, quatuor Verbi æterni proprietates ostendentes : quarum prima est quod dicit : In principio erat verbum : per quam ostenditur Verbi ad intellectum paternum inseparabilitas. Secunda est quod dicit : Et Verbum erat apud Deum : per quam ostenditur Verbi secundum quam procedit a primo intellectu distinguens proprietas. Tertia est quæ dicit : Et Deus erat Verbum : per quam ostenditur Verbi ad paternum intellectum essentialis unitas. Quarta est quæ dicit : Hoc erat in principio apud Deum : per quam ostenditur Verbi ad principium intellectum coæqualitas et coæternitas. Et sic omnis confutatur hæretica pravitas.

Dicit ergo : « In principio erat Verbum, » ostendens inseparabile esse Verbum ab intellectu æterno.

Ad hoc autem intelligendum prænotandum est, quod primum principium est intellectus universaliter agens et nihil recipiens, qui est omne quod habet. Nihil autem principii habet rationem nisi aliquid procedat ab ipso : a quo enim nihil omnino procedit, principium esse non poterit. Etiam hoc patet per principii rationem, quæ dicit, quod principium est a quo est aliud : et hoc maxime convenit principio primo. Primum autem quod est a principio intellectivo, lux est intelligentiæ, qua seipsum manifestat ex seipso : quod patet per hoc quia jam dictum est, quod principium primum nihil recipit. Si ergo per aliquid se manifestat, oportet quod id producat ex seipso, in quo se manifestat : et sic in se habet in quo se manifestat. Cum autem sic se manifestat, non nisi se luce sua declarat : et hoc est intellectum intellectualiter se dicere : Verbum ergo quo se dicit intellectivum principium, inseparabiliter est in ipso : et sic in principio primo æternaliter erat Verbum : et hæc est ratio inevitabiliter primam probans propositionem : unde Augustinus dicit : « Cum dicitur : « In principio erat Verbum » principium supponit Patrem sive paternum intellectum : præpositio autem in (ex eo quod est præpositio, est transitiva, et aliquam notat diversitatem) notat personæ Verbi ad Pa[25]trem distinctionem. In eo autem quod est hæc præpositio in specie accepta, notat continentiam Verbi, tamquam lucis in paterno intellectu, sicut ipse dicit, Joan. XIV, 10 : Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Sic ergo secundum verissimam expositionem « in principio erat Verbum. » Quod quidem dictum est Augustini.

Quæstio autem surgit hic secundum hanc expositionem, quæ sit ratio quod principium supponit Patrem, cum principium sit in multis intentionibus, sicut dicitur in libro quinto primæ Philosophiæ? Augustinus etiam dicit, quod « et Pater est principium, et Filius est principium, et Spiritus sanctus est principium : et simul hi tres non tria, sed unum principium. » Sed ad hoc dicendum, quod absoluta et prima ratio principii activi non est nisi in Patre. Cum enim duo sint processus : primus scilicet quo persona procedit a persona : et secundus quo creatura procedit a creatore. Primus processus est causa secundi, ut dicit Anselmus. Principium totius processus primi non est nisi in Patre : quia licet Spiritus sanctus procedat a Filio, tamen hoc Filius habet a Patre : Pater autem est principium, non de principio : et ideo prima auctoritas principii et prima ratio est in Patre. Propter quod dicit Augustinus, quod in Patre est principium totius divinitatis. Et hac ratione antonomastice principium supponit Patrem.

Sed tunc quæritur, quare Joannes non loco principii posuit Patrem ut dixisset : In Patre erat Verbum? Ad hoc dicendum secundum Chrysostomum, quod Joannes Græcis sapientibus et in philosophia enutritis loquebatur : et scripsit contra hæreticos, qui negabant Christum ante Mariam fuisse. Quia ergo illi melius noverunt Patrem sub ratione principii, quam sub ratione Patris : ideo a ratione principii, quæ illis nota erat, inchoans, duxit sermonem in notitiam Patris, dicens et concludens sermonem de Verbi principio, infra, ℣. 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.

Et ex hoc solvitur alia quæstio, quare potius dicit : In principio erat Verbum, quam in principio erat Filius? Quia intellectus agens universaliter, qui probatur esse Pater, a nobis plus cognoscitur in manifestatione sui per Verbum, quam in manifestatione sui per Filium : quia propria manifestatione intellectus est in luce intellectus in ipso candente, quando principiat id, cujus ipse est principium. Filius autem dicit processum naturæ, quæ licet idem sit cum luce candente et florente de Patre et in Patre : tamen sub ratione hujus nominis, Filius, secundum quod humano innotescit intellectui per carnalem generationem apud nos notam non est idem. Et hoc intendit Chrysostomus, quando dicit, quod « Verbum et non Filium dicit, ne carnale aliquid in divina suspiceris generatione. » Sicut autem Joannes rationem principii deducit usque ad notitiam Patris, ita in eadem contextione sermonis manifestationem Verbi concludit in notitiam Filii, dicens : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Sic enim perfecte constructur fides et destruitur hæresis. Unde etiam procedens dicit de principio et Verbo, infra, ℣. 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Non est autem prætermittendum, quod græco sermone scriptus hic liber habet sic : ὁ Λόγος. Ὁ autem est præpositivus articulus græcus, loco cujus in latino non habemus aliquid, cum tamen in expositione debeat designari. Denotat enim circa Verbum quod ipsum sit absolute et simpliciter Verbum, et nihil aliud quam Verbum : et hoc est primum intellectus paterni Verbum in ipso existens, et in ipso florens et coruscans, et quasi quidam globus lucis ejus. Cum enim alia verba sint distantia a primo intellectu ut verba participata a creaturis, et verba creaturarum aliquid aliud sunt quam Verbum, et non primum verbum purum : sed parti[26]cipantia ipsum proportionaliter pro uniuscuiusque modo et analogia : et sunt immersa potentiis et privationibus : et sic aliquo modo a tenebris comprehensa et malitia privationis : et hoc est quod dicitur, Sapient. VII, 26, quod candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Hæc ergo sola lux ut præexistens omnibus, et formans omnes creaturarum luces in tenebris lucet : et tenebræ eam non comprehenderunt. Hoc ergo, ut dicit Chrysostomus, intendit per articulum. Per hanc expositionem excluditur hæresis eorum, qui Patrem et Filium plures esse Deos dixerunt, ut dicit Augustinus in libro de Agone Christiano, sicut pagani fecerant : quia si plures essent, unus indistanter et inseparabiliter non esset in alio.

Est autem hujus primæ propositionis alia etiam a Sanctis tradita expositio Catholica quæ principium dicit esse æternitatem, ut sit sensus : In principio, hoc est, in æternitate, erat Verbum. Et tunc præpositio, in, notat habitudinem mensurantis esse Verbi : quæ mensura sive terminus est principium et finis, sicut ipso nomine æternitatis designatur : et est simplex nunc indeficienter stans et non movens sese sicut et ipsum esse divinum, cujus mensura simplex est et indeficiens.

Sed tunc quæritur, qualiter ibi ponatur verbum consignificans tempus, cum dicitur : Erat? Et ad hoc dicit Augustinus, quod verbum sum, eram, eras, cum de creaturis dicitur, temporales motus designat : sed de Deo dictum non dicit nisi esse substantivum sine motibus temporis, qui abjiciant aliquid in præteritum, et exspectent aliquid in futurum. Et hujus dicti ratio est, quod tales sunt mensuræ, quales permittit natura mensurati : et ideo cum creatura secundum aliquid in potentia sit vel in substantia, sicut generabilia, vel in affectione, vel conceptis, sicut Angeli et intellectualia creata, et sic non sit simul stans totum esse eorum : oportet quod verba cujuslibet temporis dicta de creaturis temporales significent motus. Esse autem divinum nullo modo in potentia est, neque secundum substantiam, neque secundum concepta, neque secundum affectiones : sed totum stans simul. Jacobi, I, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et ideo verba dicta de ipso non significant motus temporales, sed exponi possunt sicut dicit Hieronymus : est quod numquam deest : erit quod numquam deerit : erat quod numquam deerat : fuit quod numquam defuit. Et sic per accedens referuntur ad tempus quod sub æternitate in temporalibus fluit : sicut etiam ipsa æternitas nulli umquam præterito defuit, nec ulli deest præsenti. nec ulli umquam futuro deerit : et hoc est quod intendit Augustinus.

Sed tunc quæritur, quare æternitatem vocat principium? Sed ad hoc dicendum est, quod sicut in his quæ sunt composita, compositum semper a simplici principiatur, et mobile ab immobili : ita esse fluens, non totum simul existens, sed potentiis extensum, principiatur ab esse simpliciter quod totum simul stat, et potentiis non distenditur. Et sic etiam mensura simplex tota simul existens, principium est mensuræ per potentias distentæ, sicut est ævum : et est principium mensuræ fluentis, sicut est tempus. Unde in Libro V de Consolatione Philosophiæ dicit Boetius : « Qui tempus ab ævo, hoc est, ab æterno, ire jubes. » Et sic æternitas simpliciter est principium.

Sed tunc quæritur iterum, quare Joannes in æternis usus est verbo præteriti temporis imperfecti? hoc enim sua imperfectione maxime videtur repugnare æternitati? Sed ad hoc dicendum secundum Anselmum, quod quamvis verbum præteriti imperfecti temporis imperfectam significet actionem, tamen in suis componentibus habet utraque ea quæ æternitati magis conveniunt : præteritum enim imperfectum includit et continuat præteritum et præsens : præsens [27] autem quod solum existentiam habet in ipso, convenit magis æterno præsenti, propter existentiam in substantia ipsius nunc acceptam : præteritum autem inter ipsa solum est necessarium, et hoc convenit æternitatis necessitati : et ideo ratione horum componentium utitur eo Joannes ad æternitatem significandum.

Et hoc est quod dicit :

« Et Verbum erat apud Deum. »

Glossa Augustini : « Ut alius apud alium. » Et ideo in hac propositione distinctio personarum Patris et Filii designatur : hoc autem fit per præpositionem notionalem interpositam quæ est apud.

In hac enim tria consideranda occurrunt, scilicet, quia præpositio est, et quia hæc præpositio est, et quia (ut dicit Priscianus) vim habet adverbii localis. Quia ergo præpositio est, transitiva est : et alietatem et diversitatem notat inter ea quibus apponitur, sicut inter Verbum et Deum : et cum alietas in Deo non esse potest, nisi personarum secundum relationes originis distinctarum, oportet quod talis alietas sit inter Verbum et Deum. Unde solvitur quæstio quæ fieri posset, quod cum Deus sit substantivum et essentiam designet, virtute cujus hic trahatur ad standum pro persona? Hoc enim fit per præpositionem notionalem, sicut cum dicitur : Deus de Deo : vel, Deus generat Deum. Quia fit per verbum notionale aliquando : et aliquando per præpositionem ad notionem pertinentem virtute transitionis et diversitatis, quam designat præpositio. Cum ergo Verbum supponat Filium, ut dictum est : quia (ut dicit Augustinus) eo Verbum est, quo Filius est : eadem ratione oportet de necessitate quod Deus stet pro Patre.

Si autem quæritur, quare non dicat Verbum erat apud substantiam Dei vel essentiam? Dici debet quod Deus (ut dicit Damascenus) dicit deitatem et substantiam et essentiam divinam secundum modum intelligendi, qui est in nomine ut in habente : substantia autem et deitas et essentia dicunt naturam rei absolutæ : et quia habens deitatem et naturam in divinis est persona : ideo hoc nomen Deus, convenientius ponitur pro persona, quam aliquod aliud nomen essentiale.

In quantum autem est hæc præpositio, sic signat immediationem : et intelligitur quod Verbum immediatum est Patri secundum naturæ processum : ita quod inter paternum intellectum et Verbum nihil est medium secundum naturæ ordinem, ut dicit Augustinus, quo alter est ex altero : non quo alter prior altero. Joan. VIII, 29 : Qui misit me, mecum est : et sic Filius virtus est Patris et sapientia : quia illa immediata sunt intellectui universaliter agenti. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Quia enim verbum est, sapientia est : et quia operativum est, virtus est. Joan. V, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

In quantum autem est habens vim adverbii loci, sic notat auctoritatem in re accusativi, cui præponitur. Dicimus enim quod miles est apud regem, et non dicimus quod rex sit apud militem : et sic notatur auctoritas in Patre, quamvis nulla indignitas notetur in Filio. Sic ergo dicitur Verbum esse apud Deum.

Si tunc quæritur, quare non dicit : Verbum erat apud principium, ut teneret eumdem modum loquendi quo exorsus fuerat? Sed ad hoc bene valde respondet Chrysostomus, quod sapientibus loquens incipit a verbo eis noto, propositionem eis notam præponens : in principio intellectivo, quod primum principium est, erat Verbum, sicut et Philosophi confitebantur. Deinde ex illa paulatim fidem instruens loco principii ponit Deum : et ideo hæc propositio quasi trahitur ex priori : ex qua etiam manifestatur ordo earum ad invicem. Si enim in principio concedatur esse Verbum, cum omnibus notum sit quod principium illud erat Deus, sequitur necessario quod Verbum [28] erat in Deo : et cum præpositio diversitatem notet, sequitur quod erat apud Deum, ut alius apud alium : et non ut aliud apud aliud : quia Verbum primum intellectualis et universaliter agentis principii, non est aliud secundum substantiam ab ipso : quamvis ab ipso habeat distinctionem relativam, ex hoc quod ab ipso Verbum procedit. Per hoc ergo confutatur hæresis Sabellii, qui in Deo negat distinctas esse personas.

Hoc ergo est quod dicit :

« Et Deus erat Verbum. »

Hoc significatur, Eccli. XXIV, 5, ubi dicit Sapientia : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Non enim diceret, ego, nisi Verbum esset substantia et persona demonstrata ad intellectum, ad quam esset unicus intellectus, sicut ad rem per se existentem. Nec diceret, ex ore : nisi ab ore dicentis intellectus procederet. Nec diceret, Altissimi : nisi in Patre designare vellet auctoritatem. Nec diceret, prodivi : nisi intellectualem designaret processionem et relationis distinctionem. Nec diceret, primogenita ante omnem creaturam : nisi notaret ordinem causæ ad causatum processionis æternæ, sive personæ ad processionem temporalem creaturæ a creatore.

Quæritur, cum ista quæ dicit Joannes, probari possint per rationem, sicut jam in antecedentibus patuit, quare Joannes ista non probaverit? Et hæc est quæstio Chrysostomi, præcipue cum sapientibus loquatur, ut prius dictum est, et dicat Apostolus, I ad Corinth. II, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Confirmatur autem hæc quæstio per hoc quod dicit Augustinus, quod hæc verba accipiuntur etiam de libris Platonis in quibus sensus horum invenitur verborum : cum Philosophi nihil dixerint sine probationis ratione. Ad hoc autem respondet Chrysostomus his verbis : « Joannes divina enuntians, et non humana ratione probans dicit, ut non excogitationem esse credamus quæ dicit : quia excogitationes hominum fallaces sunt et inanes : si enim demonstrationem induceret, fidem impediret, ut in ante habitis diximus. Præterea veritatem divinam per rationem humanam probaret, et sic primæ veritati propter se non assentiretur, quod esset absurdum : et ideo non demonstrat. Persuasiones autem ex similitudinibus et congruentiis non potuit ponere : quia illæ sequuntur fidem jam fundatam : et ante fidem nihil valent, ut dicit Augustinus in Pronologion. Isa. VII, 9 : Si non credideritis, non permanebitis. Et ideo hæc sicut inspiratus, simpliciter accipienda denuntiat. »

Et hoc est quod dicit :

« Et Deus erat Verbum. »

Tertia propositio denotans Verbi cum Patre consubstantialitatem : ut sit sensus : Verbum erat substantialiter Deus. Attende autem quod quocumque modo constructionis ordo vertatur, semper est vera propositio. Si enim Verbum sit ex parte suppositi, et Deus ex parte appositi, vera est : quia Verbum est Deus : et sic persona subjicitur, et substantia divina sic prædicatur : qui ordo subjectionis et prædicationis generalis est et artificialis in omnibus : quia de natura suppositi (cujus agere et pati est proprium) est quod subjiciatur : et de natura substantiæ formalis et essentialis est prædicari, sicut cum dicitur : Socrates est homo. Si autem Deus subjiciatur, et Verbum prædicetur : tunc iste ordo constructionis specialis est in divina personis : et denotatur per eum quod ejusdem simplicitatis est persona, cujus et essentia : et nihil est in persona nisi essentia divina : et ideo utrumque subjicitur, et apponitur utrique : et sic excluditur error eorum, qui dicebant personas ut subjectas et compositas et particulatas debere subjici et non prædicari : essentiam autem ut simpliciorem debere præ[29]dicari et non subjici : qui error tangitur in libro I Sententiarum13. Et eliditur per verba Augustini, cum tam persona quam essentia sive natura in divinis ejusdem sint simplicitatis.

Sed tunc quæritur, quid in locutione positum trahit hunc terminum, Deus, ad standum pro substantia, cum in præhabitis supponit pro persona? Sed hoc solvitur plane dicendo, quod Deus pro certo de natura proprii significari supponit substantiam : sed ut dictum est, per præpositionem notionalem in præcedenti propositione cogitur ad standum pro persona : et ideo cum in ista tertia propositione talis non sit præpositio, nec aliquis alius terminus notionalis, relinquitur naturæ suæ propriæ, per quam supponit essentiam : et sic relinquitur, quod Deus est Verbum essentialiter et non differens per essentiam a Deo Patre, qui est totius deitatis principium. Joan. X, 30 : Ego et Pater unum sumus : et, XVII, 21 : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus14.

Sed tunc quæritur, quare hic de essentia loquens utitur verbo præteriti imperfecti temporis, cum alibi de æternitate loquens, verbo præsentis temporis utatur. Joan. VIII, 58 : Antequam Abraham fieret, ego sum? Sed ad hoc in præcedentibus fere responsum est quantum est de ratione præteriti imperfecti, quod medium est inter præsens et præteritum, includens utrumque extremorum et participans : et confirmatur hoc per Anselmum in libro de Concordia præscientiæ liberi arbitrii, ubi sic dicit : « In hoc siquidem magis similia sunt æterno præsenti temporaliter præterita, quam præsentia : quoniam quæ ibi sunt, numquam possunt non esse præsentia : sicut temporis præterita non valent umquam præterita non fuisse : præsentia vero tempore omnia quæ transeunt, fiunt non præsentia. Ut ergo significet immutabilitatem, accepit aliquid de præterito, et ut significet existentiam, accepit aliquid de præsenti : et hoc colligit simul in consignato præteriti imperfecti. » Eram autem est verbum substantivum, quod significat substantiam ut actum : et hoc proprie convenit personæ, quando prædicatur substantia de ipsa, vel e contra. Sed, Joan. VIII, 58, Judæis loquens, qui negabant suam æternitatem, utitur verbo præsenti, ego sum, ut notet quod nihil transiit de sua æternitate, sed tota stetit simul. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Verbum autem adhuc ponit et non Filium propter quinque causas, quarum tres ponit Chrysostomus, et duas Augustinus. Prima equidem Chrysostomi hæc est, ut simplex generatio intelligatur esse. Secunda, ut intelligatur esse sine concupiscentia, spiritualis et intellectualis. Tertia autem, ut intelligatur sine distantia genitoris et geniti : quia primum verbum indistanter manet in intellectu se manifestante : filius autem semper non indistanter manet in patre in omnibus in quibus est pater et filius. Hæc autem verba Chrysostomi facile est intelligere ex præcedentibus. Una autem ratio quam dat Augustinus est, quod per Verbum expressa similitudo intelligatur genitoris et geniti, quæ semper est inter intellectum agentem et verbum quo dicit se. Dicit enim Augustinus, quod cum mens dicit se, nihil minus est in verbo quam in dicente : hoc autem semper non est inter patrem et filium. Secunda autem ratio est, quod cum Joannes totam virtutem processionis qua Filius procedit a Patre vellet declarare, et Filius non procedat tantum ut Filius, sed ut ars Patris et sapientia plena rationibus viventibus eorum quæ sunt : quod hoc modo melius significatur per Verbum, quod est ars et similitudo causantis intellectus, quam per nomen filii, qui non [30] dicit nisi ad patrem similitudinem et relationem.

Dicunt quidam etiam sextam hujus rationem, quia Verbum ostendit tres comparationes vel quatuor, quibus hoc manifestatur Verbum increatum : quarum una est ad dicentem, et sic : In principio erat Verbum. Secunda est comparatio ad corporalem vocem, quam formatione spiritus creati induit, et sic similitudinem ponit ad carnem assumptam, quando Verbum caro factum est. Terciam autem comparationem habet ad ea, quorum causa idealis est in intellectu activo primo, et sic dicitur, quod omnia per ipsum facta sunt. Quartam ponunt etiam in hoc, quod verbum notio est per quam eruditio fit, et sic verbum est lux mentium et Angelorum et hominum. Nomen autem filii non dicit nisi comparationem primam : et sic convenientius ponit nomen Verbi, quam filii. Hoc est ergo quod dicit : Deus erat Verbum. Et sic condemnatur hæresis Arii qui (sicut in libro Arii legitur) dixit Filium non esse Deum, sed virtutem quamdam ante totum mundum creatam, per quam sicut per quoddam instrumentum fecit Deus mundum et omnia, quæ sunt in mundo. Quia si hoc esset verum, sequeretur quod hæc propositio non esset vera : Deus erat Verbum : quod falsum est.

  1. « Hoc erat in principio apud Deum. »

Hæc est quarta propositio per quam enuntiatur æqualitas majestatis et æternitatis Patris, et Filii. « Hoc, » inquam, et non aliud, « in principio, » quod est æternitas, « erat apud Deum. » Nec excluditur hic Spiritus sanctus, sicut dixerunt Nestorius et Eutyches hæretici : et Paulus Samosatenus, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servum, et in aere Filii insufflato in discipulos formatum : quia constat quod principium primum diligit Verbum consubstantiale sibi, quod est suiipsius manifestativum : et hic Spiritus dilectionis est intra primum intellectum, sicut Verbum : nec umquam est processio Verbi sine processione talis dilectionis : et sic neutrum eorum est extra primum intellectum formatum.

Sed tunc quæritur, quare Joannes non facit statim a principio mentionem Spiritus sancti? Ad hoc autem dicendum, quod illo tempore non fuit error circa processionem Spiritus sancti : tamen in consequentibus expressam mentionem facit processionis Spiritus sancti, Joan. XV, 26, dicens : Spiritus, qui a Patre procedit, etc.

Adhuc autem quæritur, cum in principio primæ propositionis principium stet pro Patre secundum litteralem expositionem, quid facit quod hoc stat pro æternitate? Ad quod dicendum est, quod hoc accipitur ex modo loquendi. Cum enim præpositiones transitivæ sint, oportet quod aliqua secundum modum loquendi notetur inter suppositum pronominis, et suppositum per hoc nomen Deum, et suppositum per hoc nomen principium, diversitas : et cum per pronomen de necessitate supponatur Verbum, et non sit diversitas vel alietas inter Verbum, et divinam essentiam, oportet quod hoc nomen Deum, stet pro persona Patris, quæ alietatem et distinctionem habet ad suppositum Verbi : et sic per virtutem præpositionis, in, principium stabit pro æternitate, quæ licet secundum rem non differat a divina essentia vel persona, tamen notat differentiam in modo significandi, cum Verbum et Deus dicuntur esse in principio : quia dicit Philosophus, quod nihil est in seipso : et sic Verbum et Deus sunt simul in principio, sicut in mensura sui esse : et hoc est æternitas. Principium ergo hic stat pro æternitate, cum dicitur : Hoc erat in principio apud Deum. Prima enim causa, sicut diximus, est agens intellectus, cui ad facere sufficit Verbum et Spiritus qui procedit : et deducitur forma idealis Verbi in facta : et hoc no[31]tatur in Psalmo XXXII, 6, ubi causam efficientem et sufficientem describit dicens : Verbo Domini cœli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Hoc est ergo quod dicitur : Hoc erat in principio apud Deum. Notatur ergo per hanc propositionem coæternitas et coæqualitas Verbi et Patris contra hæreticos Ebionem et Photinum, qui dixerunt Verbum, Filium JESUM CHRISTUM, ante beatissimam Virginem non fuisse : coæterna enim coæqualia sunt in duratione, et coessentialia coæqualia sunt in virtute et majestate.

Hoc est ergo quod dicit.

Sed quæstio incidit, Ad cujus Verbi creati similitudinem hoc Verbum sumatur magis? Dicit enim Damascenus, quod verbum creatum multis modis dicitur. Dicit enim sic : « Verbum est naturalis intellectus motus, per quem movetur et cogitat, velut lux ejus, ens et splendor. Verbum rursum est quod nondum profertur, sed in corde enuntiatur. Rursus verbum est angelus sive nuntius intelligentiæ ejus quod enuntiat alteri, quod in cordis intelligentia conceptum est vel affectum. » Ad hoc autem dicendum secundum Augustinum in Glossa, quod similius est verbo primo modo dicto : quia hoc est verbum simile intellectui, et æquale, et indistans, et cum ipso intellectu stans et manens : et est prima forma omnium eorum quæ dicuntur et formantur ab intellectu. Et sunt hæc verba Augustini : « Quando cogitas aliquam substantiam unam et perpetuam, omnipotentem, ubique præsentem, ubique totam, nusquam inclusam : quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Quæcumque dicuntur, soni sunt, syllabæ sunt, litteræ sunt : hoc verbum quod transit, sonat : quod autem signat sonus, et in cogitatione ejus est qui dixit, et in intelligente qui audit, non transit : et ad modum illius stat, et non transit Verbum intellectus primi. »

Adhuc autem quæritur ulterius, Cum verbum possit esse majus quam mens dicens verbum, sicut est quando est de majori re quam sit ipsa mens dicens : et possit esse minus, sicut est verbum de minori re quam mens dicens : et possit esse de æquali, sicut quando tantum est verbum quantum est in dicente, sicut cum mens dicit se : Ad cuius horum verborum similitudinem sumatur? Et ad hoc dicendum per Augustinum in libro IX de Trinitate, sic dicentem : « Notitia si minor est quam illud quod noscitur et plene nosci potest, perfecta non est : si autem major est, jam superior est natura quæ novit quam illa quæ nota est. Mens vero cum seipsam cognoscit, non se superat notitia sua. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua. Et ad illius similitudinem sumitur Verbum increatum, cum intellectus primi principii dicit se. Et si par est, coæterna est, et coæqualis est in omni virtute et majestate 15. » Et hoc est quod intendit.

« Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 16. »

Hic ponit Verbi increati propria essen[32]tialia, secundum quæ ut causa ad causata et creata per seipsum comparatur.

Cum autem duo sint in ipso, scilicet quod est uniuscujusque causa per quam sunt hoc quod sunt et subsistunt : et secundum quod ipsum est ratio cognitionis omnium, in qua cognoscitur omne quod cognoscitur : et utrumque horum sit Verbo substantiale, ut perfectior sit doctrina, Joannes utroque modo describit Verbum. Per rationem primam hic. Per rationem secundam, ibi, ℣. 4 : Et vita erat lux hominum. Sicut enim probatur in principio Physicorum, eadem sunt principia essendi et cognoscendi omnem rem : et hoc etiam accipitur ex principio Posteriorum. Causa autem quare sic artificiose procedit Joannes, jam in parte dicta est : quia sapientibus et perfectis loquebatur et in philosophia enutritis, et contra hæreticos qui erant cavillosi, et destruxissent doctrinam, nisi valde sufficienter esset tradita.

Adhuc autem prima pars dividitur in duas : in quarum prima notificat deitatem Verbi ex comparatione Verbi ad creaturas. In secunda autem eamdem deitatem designat ex comparatione creatorum ad ipsum Verbum, ibi, ℣℣. 3 et 4 : Quod factum est in ipso.

In prima harum duo facit. Primo enim ostendit Verbi deitatem et æternitatem ex generalitate virtutis operativæ, cum dicit : Omnia per ipsum facta sunt. Secundo, ostendit idem ex modo operationis, cum dicit : Et sine ipso factum est nihil.

Ad intelligentiam autem horum omnium quæ hic dicenda sunt, notandum quod dicit Hieronymus ad Paulinum in primo Proæmio galeato sic : « λόγος græce multa latine significat. Nam et Verbum est, et ratio, et supputatio, et uniuscujusque rei causa, per quam sunt singula quæ subsistunt : quæ omnia intelligimus in Filio. Si enim λόγος accipiatur ut manifestans intellectum, tunc verbum est, et verbi tantum habet rationem. Si autem accipiatur ut prima idea rerum, rebus tamen non immista, sic est ratio. Si autem accipiatur ut ars et sapientia ad quam fit universaliter quod fit, tunc est causa ordinis rerum secundum suos essentiales gradus, in hoc quod propinquius et remotius se habent ad intellectum agentem, et sic est supputatio rerum in toto mundo existentium. Si autem accipiatur ut ars agentis primi, tunc est causa per quam sunt singula quæ subsistunt : et ideo omnia hæc Filio attribuuntur, et Filii cum intellectu operante coæternitatem et deitatem demonstrant. Et hoc modo sumendo verbum, omnia per Verbum sicut per artem et causam operativam et rationem formalem idealem facta sunt : cujus imagines quidem, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, sunt formæ materiales in rebus inventæ et rebus immistæ. Illa autem verbi lux et ratio idealis secundum Platonem et Boetium veræ formæ et foris manentis habet rationem ad quam, non ex qua facta sunt, quæcumque facta sunt a Deo creatore, sicut dicit Augustinus.

Et hoc est quod dicit : « Omnia per ipsum facta sunt. »

Est autem hic caute ambulandum : quia locum istum impugnant quatuor hæreses quæ hic sunt excludendæ. Quarum una est hæresis Arii. Secunda est hæresis Eutychetis et Nestorii. Tertia est hæresis Manichæi. Quarta est hæresis Pauli Samosateni. Arius sicut legitur in libro quem Valerius, discipulus Arii, conscripsit contra Filii æternitatem, dicebat Filium esse factum et esse quamdam Dei virtutem et lucem intellectualem factam ante mundum : et ideo illum vocant Verbum et sapientiam De, et dicunt eum habere virtutis influentiam et sapientiæ ad totius mundi facturam : sicut Philosophi dicunt quod primi orbis intelligentia influentiam habet super omnium aliorum facturam, et ante ipsam non est nisi causa prima. Quia causa erroris Arii fuit, quod nimis philosophiæ inhærebat. Hujus autem discipuli (sicut dicit Boetius, longe post ipsum [33] surgentes) fuerunt Eutyches et Nestorius, et ante eos Photinus et Ebion, dicentes Spiritum sanctum esse spiritualem virtutem, quæ est vehiculum formarum naturalium in res naturales, et gratiarum et illuminationum in animas : quam virtutem etiam factam dicebant. Et quia sic vehit ea quæ a creatore Patre, et creatoris virtute a Filio procedunt, dicebant eum Patri et Filio deservire, et esse servum eorum, et non esse ubique : sed tantum ibi, ubi factus in dicto deservit officio. Sicut nos dicimus secundum Catholicam fidem, quod spiritus creatus est ubi operatur. Et sic diffinibilem in loco posuerunt Spiritum sanctum. Contra quod disputat Ambrosius in libro de Spiritu Sancto. Manichæus autem dixit mali esse quamdam naturam a Deo lucis, sicut expresse legitur in epistola Manichæi quæ vocatur fundamenti. Paulus autem Samosatenus dixit Christum ante beatissimam virginem Mariam non fuisse : sed tunc tantum incepisse, et in ipsum descendisse virtutem et sapientiam, quam Arius dicebat Verbum esse ante mundum factum, et ab ipso processisse in operibus miraculorum Spiritum sanctum, quem Nestorius et Eutyches dicebant esse Patris et Filii servum. Unde Paulus addidit in errore aliquid Ario, et aliquid addidit in errore Nestorio. Et hunc sequebantur Photinus et Ebion hæretici.

Contra hos autem omnes hæreticos, ut concorditer dicunt Augustinus, Ambrosius, Bernardus et Chrysostomus, dicit Joannes : « Omnia per ipsum » Verbum « facta sunt » : nihil excipiendo quod in universalitatem distributionis cadere potest. Non enim distribuitur nisi aliquid commune in una natura analogiæ, vel generis, vel speciei colligens supposita. Deus autem factor nec in analogia, nec in genere, nec in specie una est cum creaturis. Ergo non distribuit signum distributivum pro factore : et sic cum dicitur : Omnia per ipsum facta sunt, oportet sensum esse : Omnia facta, facta sunt per Verbum. Unde glossa Bedæ et Augustini dicit : « Quidquid est sive in substantia sive in aliqua naturali proprietate factum est per Verbum : et sic aut Verbum factum est, aut non. Si factum est : ergo oportet quod Verbum factum sit per Verbum, et sic idem factum est per seipsum : quod est contra omnem intellectum, et impossibile. Si autem non est factum : tunc mentitur Arius qui dicit esse factum. » Et est hoc argumentum Augustini contra hæresim Arii validissimum. Ad Coloss. I, 16 et 17 : Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Adhuc, Si ita est quod omnia quæ vel substantialiter, vel aliqua naturali proprietate consistunt, cadunt sub distributione : cum hæc omnia bona sint, erit Verbum auctor bonorum, et nihil est malum in entibus : quod est contra Manichæum. Et hoc innuitur in Glossa quæ dicit : « Ecce auctor est bonorum. »

Sic ergo exponendo litteram Arius quærit, quid notet habitudo præpositionis cum dicitur, omnia facta, per Verbum facta sunt? Videtur enim causam instrumentalem notare : et sic ex modo loquendi Verbum esset instrumentum factoris primi.

Ad quod dicendum quod præpositio notat causam medialem : non illam quæ est instrumentalis, sed illam quæ est in ordine naturæ quo alter est ex altero. Per Verbum ergo, et virtutem, et sapientiam fit quod fit : quia Verbum est a Patre, et habet ab ipso quod operatur. Joan V, 19 : Quæcumque ille, scilicet Pater, fecerit, hæc et Filius similiter facit. Unde, Sapient. VII, 21, de sapientia dicitur, quod omnium, artifex docuit me sapientia. Et, infra, ℣. 23 : Omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Præterea, Eccli. XVIII, 1, dicitur : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Creatio autem non est talis operatio quæ possit habere instrumentum. Quia omne instrumentum aliquid supponit super quod operetur, creatio autem [34] est aliquid de nihilo in ens producere.

Adhuc autem, Artifex cui sufficit sola voluntas ad operandum, instrumento extra se existente non indiget. Et si dicatur indigere, constat quod in se imperfectus est. Dicere autem primum imperfectum esse opificem, valde est inconveniens. Est ergo intellectus litteræ qui dictus est, et non quem dicunt hæretici.

Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

« Et sine ipso factum est nihil. »

Quam propositionem oportet resolvi ut melius intelligatur. Resolvitur autem in hanc : Non aliquid factum est sine ipso. Et tunc objiciunt Nestorius et Eutyches : Sed Spiritus sanctus est aliquid, non ergo est factum hoc aliquid sine ipso : ergo factum est cum ipso et per ipsum : ergo Spiritus sanctus est factus. Sed si dicas quod factor non cadit sub communi distributo : dicit Eutyches quod Spiritus sanctus est de his quæ sunt procedentia a factore primo, et sedentia et quiescentia super creaturam. Act. II, 3 et 4 : Sedit supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Ad hoc autem penitus excludendum dicit Joannes Chrysostomus sic esse punctandum : Sine ipso factum est nihil quod factum est17 : ita quod hæc implicatio, quod factum est, ponatur circa terminum distributum, ut sit sensus : Non aliquid quod factum est, factum est sine ipso. Et tunc cessat objectio : quia Spiritus sanctus non est factus : quia per hoc quod procedit, non probatur esse factus : quia Deus ipse procedit, et non est factus. Psal. XVIII, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, quod de Deo symbolice intelligitur. Ezechiel. III, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Et secundum litteralem expositionem sive sensum subtiliter procedit. Quod autem requiescit super creaturam, non probat eum esse creaturam : quia et ipse Deus quiescere et sedere in creatura dicitur. Ezechiel. XLIII, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in æternum. II Paralip. VI, 41 : Consurge, Domine Deus, in requiem tuam. Hæc enim metaphorice de Deo dicuntur : et arguere ex talibus peccatum est in problematibus, sicut docet Aristoteles in libro II Topicorum.

Augustinus autem et Beda exponunt sic punctando : « Sine ipso factum est nihil. » Hæc enim locutio est duplex. Quod patet si resolvatur sic : Non aliquid factum est sine ipso : ex hoc quod negatio potest referri ad totum vel ad partem subjectam in eo quod est aliquid quidquid. Primo quidem modo est composita, et est sensus : Quidquid aliquid est sive substantia, sive aliquid quod natura est, sive naturalis proprietas naturæ inhærens, sicut est omne quod habet entitatem quocumque modo : illud non est factum sine ipso. Et hoc modo vera est, et modum dicit quo omnia per Verbum facta sunt : quia indivisa sunt opera Patris et Filii, et sine Filio Verbo suo Pater non operatur. Proverb. VIII, 30 : Cum eo eram cuncta componens. Et hoc modo respondetur Eutycheti, quod factor Spiritus in uno communi cum factura non potest distribui : et sic nulla est objectio hæretica.

Sed objicit Manichæus : Si sine ipso factum est nihil, hoc est, non aliquid factum est sine ipso : cum malum sit aliquid, sequitur quod malum non sit factum sine ipso. Sed contra hoc est, quia ipse est destructor mali. Joannis, III, 8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Si autem ejusdem rei est Verbum factor et destructor : tunc est prævaricator. Ad Galat. II, 18 : Si ea quæ destruxi, iterum hæc ædifico, prævaricatorem me constituo. Ideo ad hanc hæresim destruendam accipiunt Sancti secundum sensum locutionis, ita quod negatio stet in termino subjecti, sic : Non aliquid factum est sine ipso, ut sit sensus : id quod factum est [35] non aliquid, sicut malum, factum est sine ipso : ut sit quasi propositio habens subiectum terminum infinitum. Et hoc intendit Glossa quæ dicit : Sine ipso factum est nihil : quia non est ab eo quidquid non est naturaliter, sed est perversio naturæ, ut malum, sive idolum. Ecce non est auctor malorum. 1 ad Corinth. VIII, 4 : Nihil est idolum in mundo.

Sed obstinatio hæretica adhuc instat objiciens et dicens : Quod nihil est, non pugnat et non corrumpit : malum autem pugnat contra bonum et corrumpit ipsum : ergo est aliquid : et sic habet auctorem. Sed et hoc solvitur per Dyonysium in libro de Divinis nominibus18, ubi probat quod malum nec in corporis natura, nec in anima, nec in Angelo nihil est nisi privatio. Privatio autem in se nihil est : sed deformitatem relinquit in subiecto. Sicut cæcitas quæ non magis aliquid est in oculo quam in lapide, sicut dicit Augustinus, quamvis deformitatem relinquit in oculo, quam non relinquit in lapide : quia lapis habitus illius qui cæcitati contrarius est, non est susceptibilis. Et ideo privatio per hoc quod relinquit privatum subiectum, non est reducibilis in non ens et penitus nihil. Subiectum autem sub deformitate privationis est corruptum bonum, et gratia et virtute corrupti boni pugnat contra integrum bonum, et non virtute suiipsius. Et hujus bonum exemplum dat Augustinus de tibia curva quæ virtute gressibilis potentiæ quæ est in tibia curva, impugnat et destruit rectitudinem gressus, et non impugnat et destruit per curvitatem quæ defectus rectitudinis est in ipsa. Et de hac causa dicit Philosophus in libro III primæ philosophiæ, quod antiquorum positio fuit et vera : quod bonum est locus mali in quo habitat malum.

Iste ergo est sensus ejus quod dicitur : Sine ipso factum est nihil. Quæ locutio licet duplex sit, et in hac duplicitate exponatur a Sanctis : tamen in utroque sensu est vera, et excludit diversas hæreses. Malum enim et peccatum nominat aliquando actionem privatam circumstantia debita vel fine : et sic est aliquid. Et secundum quod est aliquid, non est factum sine Verbo. Aliquando nominat defectum cum privatione : et sic est secundum quid, et tunc est incidens defectus, et non habet causam efficientem sed deficientem : sicut curvi gressus deficiens causa est curva tibia. Et hoc modo non fit per Verbum : quia hoc non est causa deficiens. Et non reducitur hoc modo malum in causam primam, sed in causam proximam deficientem. Tertio modo nominat ipsam privationem : et sic omnino nihil est : et nullam habet causam neque efficientem neque deficientem.

Sic ergo per hoc quod dicitur : « Omnia per ipsum facta sunt, » ostenditur Verbi divinitas, per hoc quod generaliter est sufficiens et operativa causa omnium. Per hoc autem quod addit : « Sine ipso factum est nihil, » per modum operationis ostenditur divinitas ejusdem, per hoc quod est indeficiens causalitas ejus ab omnibus causatis.

« Quod factum est in ipso vita erat19. »

In ista parte secundum expositionem Augustini et Bedæ et Gregorii manifestat Verbi divinitatem ex comparatione creati per Verbum. Unde Glossa dicit : « Quod factum est, » in tempore, « in ipso, » hoc est, secundum hoc quod erat et est in ipso, « vita erat : » quia in spiritualis factoris ratione semper vixit et vivit. Hoc autem exemplum dant prædicti Sancti, dicentes quod artifex qui facit arcam, in mente habet formam ad quam perficit formam arcæ in lignis, quæ licet non vivat prout est in lignis : prout tamen est in mente artificis, movet artificem et dirigit in opere. Et sic vivit in mente, quod non vivit in [36] materia. Quod enim in intellectu agente et operante manet et dirigit, facit opera vitæ : et quod facit opera vitæ, vivit. Et sic arca in mente artificis per ideam existens vivit, et est vita. Quia diffinitio vitæ est : quod vita est actus spiritualis et continuus ab ente quieto et sempiterno fluens.

Hæc autem expositio objectionem habet : Quia species arcæ in vivente, species quædam est, et de genere accidentis : et talium nihil vivit, et non est vita. Sed ad hoc dicendum est secundum illam opinionem quæ ponit species in anima esse accidentia et passiones animæ, quod Sancti intendunt de agente intellectu et operante, qui de se et luce propria facit quod facit : quia ille vere est activus. Et non de illo qui prius concipit formas factorum, et deinde ad similitudinem illorum operatur. Talis qui de se et suo substantiali lumine facit, similis est intellectui primo : et lux ejus idealis, similis est Verbo æterno. Et sic intelligitur quod dicitur : « Quod factum est, » hoc est, per hoc quod est, « in ipso vita erat. » Et sic cessat objectio quorumdam qui dicunt : Quod factum est in ipso vita erat : sed omnia facta sunt in ipso sicut continente : ergo omnia sunt vita. Hæc enim determinatio præpositionis cum suo casuali in ipso non determinat participium factum : sed determinat hoc verbum quod supponitur per pronomen, ut sit sensus : « Quod factum est, » in natura propria in tempore, « in ipso » Verbo ante omnia tempora, « erat vita, » et lux. Et sic nihil valet objectio.

Sed tunc quæritur, quare dicitur : « Erat vita, » et non dicit, idea vel forma? Ad hoc dicendum sicut dicit Philosophus in principio libri VIII Physicorum, quod influentialia primi motoris in entia est sicut vita quædam existentibus omnibus, per hoc quod est actus continuus ab ipso fluens, sicut a fonte vitæ, et ad esse conducens omne quod est. Et ideo dicitur vita : quia talis actus est in Verbo secundum quod est ars Patris plena ideis et rationibus eorum quæ sunt, et facta sunt, et fiunt. Et hæc expositio multipliciter probatur in libro LXXXIII Quæstionum per Augustinum. Et est verior omnibus : quia sic excluditur error dicentium Filium esse creaturam, et construitur fides ex auctoritatibus Græcorum qui tales formas in mente divina ponebant, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus20, ubi loquitur de exemplaribus rerum in sapientia divina.

Tamen istum locum Sancti diversimode exponunt. Hilarius quidem sic « Quod factum est in ipso, » hoc est, in Verbo sicut in propria persona : sicut Incarnatio, Baptismus, Passio et Resurrectio, « vita erat, » hoc est, causa vitæ et salutis in homine. Et sic pronomen notat discretionem factorum in ipso Verbo, et factorum in aliis a Verbo. Ambrosius autem sic : « Quod factum est in ipso vita, » ut sit appositiva constructio, hoc est in Verbo quod est vita, « hoc erat, » hoc est, præcesserat in Dei præscientia antequam fieret. Sicut dicitur in Psalmo CIII, 24 : Omnia in sapientia fecisti : impleta est terra possessione tua.

Hoc est ergo quod intendit secundum diversos expositores.

  1. « Et vita erat lux hominum.

  2. Et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

Ex præmissis secundum expositionem Augustini habetur quod Verbum est ratio cognitionis omnium per quam, sicut dicitur, Eccli. XXIII, 29, Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt cognita : sicut et post perfectum respicit universa omnia21. Ideo in præsenti parte mani[37]festat deitatem Verbi per hoc quod est illuminativum et eruditivum.

Et tangit hic tria, scilicet, qualiter se habet ad naturam illuminabilem sive illuminationis receptibilem. Et secundo, qualiter se habet ad naturam quidem, sed illuminationem suam non recipientem, ibi, ℣. 5 : Et lux in tenebris lucet. Et tertio, hujus secundi dicit causam non esse in Verbo, sed in defectu recipientis, ibidem, Et tenebræ eam non comprehendunt.

Dicit ergo : « Et vita, » hoc est, Verbum quod est vita per motum vitalem quem habet in homines, « erat lux hominum. » Quia primus actus vivificans tam in luce spirituali quam in corporali, fit per immissionem cœlestis luminis. Et hoc quidem de lumine corporali probatur, Genes. I, 3, ubi cum Deus vellet facere esse in specie et vita, primo dixit : Fiat lux. De alio lumine spirituali dicitur, ad Ephes. V, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Sic ergo dicitur quod « lux » pellens tenebras privationis vitæ, et « vita » sic vivens in mente artificis, etiam Verbum « erat, » habitu quidem ab æterno, sed actu in tempore : « hominum : » scilicet illuminans homines ad vitam naturæ, ad lumen intellectus, et ad lumen gratiæ. Et est locutio ista per causam. Quia vita illa effluens actum vitæ, causa est illuminationis. Vita enim diffundit se illuminando tenebrosa. Diffundit autem vita lumen naturale ad tollendas tenebras in natura privationis. Dicitur enim, Gen. I, 2 : Tenebræ erant super faciem abyssi, hoc est, tenebrosæ, et privationibus subjectæ materiæ. Et ideo dixit Deus : Fiat lux, qua deformis venustaretur materia. De tenebris autem ignorantiæ et luce illuminationis intellectus dicitur, II ad Corinth. IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lucem splendere, illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Christi. De tenebris autem culpæ et luce gratiæ dicitur, ad Ephes. V, 8 : Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate.

Secundum hanc autem expositionem quæritur, quare potius dicitur : Vita erat lux hominum, quam quod e converso dicatur : Lux erat vita hominum : cum (sicut dictum est) actus lucis sit causa vitæ potius quam e converso? Sed ad hoc dicendum est, quod in causatis participantibus lucem et vitam, lux et lucis actus præcedit vitam : in causa autem secundum rationem intelligendi e converso est, quia cum vita sit continuus actus quo se movet intellectualis natura in ea quæ subsunt, et in seipsam, ille actus causa est esse et illuminationis : et ideo de causa loquens melius dicit : Vita erat lux hominum, quam e converso : Lux erat vita hominum.

Adhuc autem quæritur, Quare secundum hoc dicit potius : Vita erat lux hominum, quam lux naturæ vel Angelorum? Ad hoc dicendum quod vita habet omnem actum vitæ et lucis in hominibus et non in natura quæ non participat vitam intellectus et gratiæ neque lucem : et ideo non dicit : Vita erat lux naturæ, quia non adeo manifestatur in natura sicut in homine. Ulterius : quia non est tantæ potestatis in Angelo sicut in homine, ideo non dicitur : Vita erat lux Angelorum. In homine autem pellit tenebras culpæ et casus primi : quod non facit in Angelo.

Sic ergo dicit per causam loquens :

« Vita erat lux hominum. » Et sicut dicitur, Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris sedent. Isa. IX, 2 : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

« Et lux in tenebris lucet. »

Ut dicit Chrysostomus, ad dissipationem tenebrarum. Et hoc quidem semper verum est : quantum est de natura et essentiali operatione lucis, quæ se (sicut dicit Dionysius) expandit per omnes na[38]turæ vultus, superfundens se omnibus. Hæc enim est largitas primæ lucis. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Et quia capacitatem naturalia non habent æqualem, ergo quædam participant eam materialiter, quædam sensibiliter, quædam rationabiliter, et quædam intellectualiter. Psal. CXLIV, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Et iste est sensus litteralis illius verbi Sapientiæ, I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, hoc est, cœlum. Isa. VI, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus.

Sancti tamen exponunt illud de luce gratiæ in fide et cognitione divina, quam omnibus lucidis intra se lucem recipientibus diffundit Verbum. Eccli. I, 5 : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. Hæc enim lux Verbi efficacior est in diffusione sui quam lux corporalis. Sapient. VII, 29 et 30 : Est hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim, scilicet luci, succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Lux ergo sic lucet in tenebris, sicut lux solis cadit supra cæcum. Unde sicut tripliciter corpora se habent ad lucem solis : sic tripliciter habent se corda ad lucem istam. Quædam enim corpora tenebris conjuncta non recipiunt lucem, nisi ad manifestationem nigredinis et turpitudinis suæ, sicut nigra, tetra, et opaca. Quædam autem recipiunt eam ad exteriorem sui illustrationem et pulchritudinem. Quædam recipiunt eam in sui profundum, sicut perspicua, ut lapides pretiosi : et efficiuntur quasi quædam vasa lucis quæ luminaria vocantur. Ita homines mente cæcati et operibus tetri non recipiunt lucem istam, nisi ad suæ turpitudinis manifestationem. Joan. III, 20 : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem. Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus : cum tamen lux præsens sit talibus. Alii autem sunt qui exterius pulchritudine quadam compositionis per hanc venustantur, sed devotionem interiorem non habent : habentes quidem speciem virtutis, sed non veritatem. Proverb. XXXI, 3 : Fallax gratia, sive imago, et vana est pulchritudo. Tertii autem qui ad interiorem devotionem lucem concipiunt, intus lucent sicut luminaria in cœlo. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic, Exod. XXXIV, 35 et seq., splendida et cornuta facta est facies Moysi, quia respexerat in eum Dominus.

Alia etiam ratione secundum quamdam Glossam, « lux in tenebris lucet, » quia ante præsentiam istius lucis in mundo, per carnem tenebræ fuerunt in mundo : quia lex et Prophetæ non plene illuminabant, et homines tenebrosi remanebant : quia lex peccati tenebras non abstulit, sed ostendit : et ideo Prophetæ hanc lucem non videbant nisi admistam tenebris. Daniel. VII, 13 : Adspiciebam in visione noctis. Psal. XVII, 12 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et tamen hæc lux clara erat et lucebat in tenebris quando venit et dissipavit tenebras in multis efficaciter, et in omnibus sufficienter : quamvis quidam infideles remanerent. Luc. I, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. I Joannis, I, 5 et 6 : Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et non veritatem facimus.

Hoc est ergo quod dicit : « Lux in tenebris lucet. »

Unde in omnibus istis sensibus congruenter sequitur :

« Et tenebræ eam non comprehendunt. »

Si enim hæc lux est quæ per omnem naturæ vultum, ut dicit Dionysius, se expandit, tunc hæc tenebris privationum et materiæ non comprehenditur : quia materiæ non immiscetur. Sed ea quæ [39] est imago hujus lucis et est forma in materia, quantum potest hanc lucem imitans, obscuratur frequenter in tenebris, et tenebris comprehenditur : et ideo tendit ad vesperam et noctem, sicut dicit Augustinus in libris super Genesim ad litteram. Si autem intelligitur de luce gratiæ et fidei et cognitionis divinæ, tunc tenebræ dicuntur tenebrosi et infideles et excæcati qui Christi fidem non receperunt : sicut nec cæcus recipit solis illuminationem sibi undique præsentem. Job, III, 4 et 6 : Dies ille vertetur in tenebras, ... et non illustretur lumine... Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sapient. XVII, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.

Sed objicitur quod dicit Augustinus in libro De videndo Deo ad Paulinam, quod « videre quidem Deum possumus, comprehendere vero minime. » Ergo beati et lucentes etiam non comprehendunt. Ad hoc autem dicendum, quod comprehendere dicitur multipliciter : uno modo dicitur totum intus claudere, sicut dicit Augustinus in eodem libro, quod comprehenditur cujus fines circumspiciuntur : alio modo dicitur comprehendere, per speciem aperte videre. Ad Philip. III, 13 et 12 : Fratres, ego me non arbitror comprehendisse... Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum. Tertio modo, dicitur comprehendere, per fidem formatam veritatem tenere. Ad Ephes. III, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Primo ergo modo non comprehendit lucem istam aliqua creatura : secundo modo comprehendunt beati : tertio autem modo fideles devoti : nullo autem modo excæcati tenebrosi. Hoc est ergo quod dicit. Unde Glossa : Ut nec cæcus comprehendit solem super se lucentem : sed ut tenebræ comprehenderent, de beneficio et largitate luminis fuit, ut dicit Glossa.

  1. « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. »

Hic incipit secunda pars libri, quæ est de manifestatione Verbi per proprietates processionis temporalis, qua procedit in creaturam rationalem ad sanctificandum eam.

Et dividitur in duas partes secundum duo testimonia quibus manifestatur : quorum primum est testimonium factum per alium, et secundum est testimonium factum per seipsum. Et quamvis testimonium Verbi factum per seipsum majus sit testimonio facto per alterum, et sic prius videatur esse : tamen quoad nos et nostram inductionem ad Verbum, testimonium factum per alterum, prius est testimonio facto per Verbum. Unde super illud Joannis, V, 35 : Ille erat lucerna, etc., dicit Augustinus : « Sicut per lucernam venitur ad lucem : ita per Joannem venitur ad Christum. » Et hoc modo ordinantur partes istæ. Et secunda quidem incipit secundo capitulo, 1 : Et die tertia nuptiæ factæ sunt, etc.

Prior autem harum in tres dividitur partes : in quarum prima commendatur testis et omni exceptione major ostenditur : in secunda autem ex parte nostra necessitas testimonii inducitur, ibi, 10 : « In mundo erat. » Tertio autem ipsum inducitur testimonium, ibi, 15 : « Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic, etc. »

Prima harum partium dividitur in tres partes : in quarum prima testis commendatur : in secunda, finis missionis ejus ostenditur et utilitas, ibi, 7 : « Hic venit. » In tertia, testis ab eo cui fertur testimonium distinguitur, ibi, 8 : « Non erat ille lux, etc. »

In prima harum commendatur testis a quatuor, quæ eum omni exceptione faciunt majorem. Primo quidem a natura : secundo, ab officio : tertio, ab auctoritate mittentis : quarto, a nomine et a nominis significatione.

A natura quidem, cum dicit : « Fuit [40] homo. » Cujus naturæ facit mentionem propter tria, quorum primum est, ut nobis congruat : secundum est, ut falsam opinionem elidat : tertium, ut naturam ostendat.

Dicit ergo : « Fuit homo, » ut nobis et humanato Verbo (prout Glossa innuit) congrueret : quia si alium testem humanatum Verbum ad homines haberet, testimonium ejus non congrueret : quia ex homine testimonium non proferret. Ideo etiam Pontifex, qui præest hominibus in his quæ ad Deum sunt, homo eligitur. Ad Hebr. V, 1 : Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ ad Deum sunt.

Secundo, elidit falsam de Joanne opinionem. Unde Glossa : « Homo, » non Angelus, ut hæretici volunt. Unde sicut Joannes Baptista de se sentit, ut dicit Gregorius, ita de eo scribit Joannes Evangelista. Quidam enim dicebant eum Angelum : quidam autem Christum Deum, quia cum tantæ opinionis esset ut Christus vel Angelus putari potuisset, voluit magis veritatem confitens subsistere in se, quam in humana opinione rapi supra se. Et ideo dicitur : « Fuit homo. » Simile faciebat Abraham patriarcha, Genes. XVII, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

Tertio dicit : « Fuit homo, » quia totus fuit homo, hoc est, rationalis, intellectualis, et totus colens divina : quod proprium est hominis et honor hominis. Unde in Psalmo VIII, 5 et 6 : Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? tanti, supple, quia minuisti eum paulo minus ab Angelis, etc. Dedit enim Deus illi imaginem sui intellectus : et gloria (luminis sui in veritate) et honore (virtutis ejus in bonitate) coronavit eum. Quod præcipue convenit Joanni, qui bestiale numquam aliquid commisit : sed imaginem divinam in se bonis studiis exornavit.

Sic ergo dicitur « homo, » nihil umquam animale vel bestiale committens : et ideo omni major exceptione « missus. » Ecce legationis suæ officium. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Abdiæ, ℣. 1 : Legatum ad gentes misit. Ad Roman. X, 15 : Quomodo prædicabunt, nisi mittantur?

« A Deo. » Ecce auctoritas : non ab hominibus, vel per homines : sed ab ipso Deo. Isa. XLVIII, 16 : Nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Exod. III, 13 : Deus patrum vestrorum misit me ad vos.

« Cui nomen erat Joannes. » Glossa : Non ab hominibus impositum, sed a Deo quasi substantialiter datum. Totum enim quod Joannes erat, gratia erat : annuntiatio, conceptus, natiuitas, et vita tota. Et ideo quasi substantialis sibi erat gratia quæ in nomine significabatur. I ad Corinth. XV, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, etc.

Hæc expositio confirmatur per aliam translationem, quæ sic dicit : « Factus fuit homo, missus fuit homo, nomen ejus Joannes. » Unde patet quod et factura et natura Joannis et missio ad Deum referuntur. Et nomen hoc indicabat quod ex factura indicium erat illi. Isa. XLIX, 1 : Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. Jerem. I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de ventre, sanctificavi te. De missione autem a Deo dicitur, I ad Galat. I, 11 et 12 : Notum vobis facio, fratres, evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem IESU CHRISTI22. Jerem. I, 7 : Ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris, scilicet ad eos. De hoc autem multa super Lucam dicta [41] sunt. Unde quia Joannes finis est legis factorum quæ gratiam non conferebant, et initium est legis Christi quæ gratiam confert : ideo congruit ei nomen gratiæ. Matth. XI, 12 et 13 : A diebus autem Joannis usque nunc regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Omnes enim prophetæ et lux usque ad Joannem prophetaverunt.

  1. « Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. »

Ecce pars in qua agitur de fine adventus Joannis et utilitate.

Tangit autem hic duo, scilicet, finem proximum adventus ejus qui est finis in ipso : et finem remotum qui est finis in altero. Primus est finis operis : secundus autem est finis intentionis, scilicet, « ut omnes crederent, etc. »

Primum finem tangit dupliciter, scilicet in communi, et in speciali, ibi, « Ut testimonium, etc. »

Dicit ergo : « Hic, » scilicet, Joannes discrete et signanter demonstratus, « venit. » Quasi dicat : quamvis multi ante eum venerunt Prophetæ prænuntiantes auctorem salutis, tamen « hic » signanter « venit: » quia, ut dicit Hieronymus :

Cæteri tantum cecinere Vatum
Corde præsago jubar affuturum:
Tu quidem mundi scelus auferentem
Indice prodis.

Luc. I, 15 : Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.

Talis ergo et tantus « hic venit » in auctoritate mittentis. Joannes enim auctoritate Dei venit tamquam mundi stupor et naturæ miraculum in ostensione spiritus et virtutis. Luc. I, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. Propter quod non a natura, sed ab actu virtutis et potestatis et sanctitatis Angelus dicitur, Malach. III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, qui præparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.

« In testimonium. »

Ecce in communi tangit finem adventus Joannis; unde, Joan. V, 33 : Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. Sed objicitur : Lux cum sit manifestativa suiipsius, non indiget testimonio. Ad hoc autem dicendum quod hoc verum est, quod propter se non indiget testimonio : sed propter nostram infirmitatem, ut nos manuduceret ad lucem : unde, Luc. I, 76 : Præibis ante faciem Domini parare vias ejus. Malach. IV, 6 : Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Idem, Luc. I, 17 : Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

Et tangit specialiter modum testimonii, dicens :

« Ut testimonium perhiberet de lumine. »

Quod licet in se sit manifestivum, tamen noster intellectus est ad ipsum ut oculi vespertilionis ad lumen solis. Et ideo, sicut dicit Dionysius, oportet quod luce sibi proportionata manuducatur : et quoad hoc indiget testimonio. Quamvis enim lux corporalis se manifestet essentialiter, et ideo non indigeat testimonio : tamen lux spiritualis se non manifestat nisi voluntarie et devotis : et ideo oportet habere mediatorem præparantem ad ipsam suscipiendam. Adhuc autem : quia oculus corporalis præparatus ad lucem in una parte fulgentem, paratus est ad omnem lucem undique fulgentem : sed non est sic in luce spirituali, quia licet videns est ad unam veritatem, cæcus est ad [42] aliam : et ideo ad unam indiget manu-ductore, sed non ad aliam. Adhuc (ut dictum est) aliqua est proportio oculi corporalis ad lucem exteriorem : sed nulla est proportio interioris oculi ad lucem incircumscriptam, et ideo indiget confortante oculus interior. Job, XXXVI, 25 : Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.

Sed adhuc objicitur, quia, infra, V, 34, dicit Christus : Ego non ab homine testimonium accipio : ergo frustra fuit et missio Dei, et adventus Joannis. Sed ad hoc dicendum, quod non propter se accepit testimonium, sed propter nos tale testimonium ordinavit.

« Ut omnes crederent per illum »

Ad fidem manuducentem. Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Luc. I, 17 : Ad dandam scientiam salutis plebis suæ.

Sed objicitur, quia non omnes crediderunt : et sic videtur frustra venisse : quia (sicut dicit Philosophus) frustra est quod est ad aliquem finem, quem tamen non consequitur. Ad hoc dicendum quod iste est finis in alio. Et quamvis non semper consequatur propter impedimentum quod est in alio : tamen quia nihil omittit de contingentibus, non est frustra, sed habet finem. Exemplum est de medico non semper sanante, et de rhettore non semper persuadente, de Angelo custode non semper effectum custodiæ in alio consequente, et de Christo redimente, a quo tamen non omnes redimuntur.

Hoc enim est quod dicit in littera.

« Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. »

Hic ponit distinctionem testificantis ab eo cui fert testimonium : et habet partes duas. Primo, ostendit hanc differentiam per propria testis : et deinde per propria Christi, ibi, ℣. 9 : « Erat lux vera, etc. »

Dicit ergo hic : « Non erat ille, » Joannes, « lux. » Contra : ad Ephes. V, 8 : Eratis aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ergo boni sunt lux. Sed dicunt quod boni sunt lux illuminata : sed alia est lux illuminans, quæ est Christus.

Sed contra : Dicit Avicenna, quod lux dicit lumen in propria natura : et illa non est illuminata. Præterea, Matth. V, 16, dicitur : Sic luceat lux vestra, etc. : ergo boni sunt lux illuminans, et non illuminata tantum. Ad hoc dicendum, quod duplex est lux : una quidem prima quæ est fons lucis et illuminans non illuminata. Alia est lux vera : sed secundaria et a prima luce participata, et alios consequenter illuminans : ideoque illuminans et illuminata : et hæc est lux perfectorum virorum, sicut Joannis et aliorum : et hoc est luminare emanans lucem sibi infusam. Ad Philip. II, 15 et 16 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes. Prima est lux spiritualis per essentiam : et de hac dicitur : « Non erat ille lux. » Joan. I, 20 : Confessus est, et non negavit : et confessus est : Quia non sum ego Christus. Item, Joan. III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus.

« Sed ut testimonium perhiberet de lumine. »

Lumen dicitur Christus : quia lumen est in alio : et Filius est de alio. Qui primum Verbum dictus est, modo dicitur Lumen : quia illuminat ad fidei cognitionem. Luc. II, 3 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Isa. VIII, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Unde hæc lucerna manuducit ad lucem propter nostri cordis infirmitatem. [43]

« Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »

Tangit distinctionem per lucis veræ proprietatem. Hoc totum fit ad excludendum de Joanne falsam opinionem eorum, qui putabant esse eum Christum. Vera autem lux est, quæ non participative lux est. Illa est lux vera, non quod aliæ luces Sanctorum sint falsæ vel vanæ : sed quia sunt tenebris aliquibus immistæ aut secundum naturam, aut secundum culpam. Verum enim opponitur falso in propositionibus : verum etiam opponitur vano in opinionibus : et verum opponitur phantastico in entibus : et verum opponitur misto in puris secundum naturam. Sicut dicimus verum aurum, purum, alienæ naturæ non permistum.

Sic ergo : « Erat lux vera, » nullis tenebris et nulli opacitati permista, « quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »

Sed contra : ergo omnes illuminantur : quod falsum est. Isa. VI, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis, etc. Ad hoc dicendum, quod lumen est multiplex, scilicet lumen naturæ, et lumen gratiæ, et lumen revelationis secretorum, et lumen gloriæ. Et si hoc intelligatur de lumine naturæ (et sic intelligit beatus Job, XXV, 3 : Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surgit lumen illius?) tunc plane est verum quantum ad lumen cognitionis veri et boni concreati. Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Si autem intelligatur de lumine gratiæ, tunc non videtur esse verum quod illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum : quia multi remanent non illuminati.

Si forte dicatur secundum Augustinum, quod ideo illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia quæcumque illuminantur, non illuminantur nisi ab eo. Ista videtur non sufficiens responsio. Quia posito quod tres homines illuminantur tantum a me per doctrinam, et nullus alius a quocumque alio illuminetur : secundum hoc esset vera hæc propositio : Ego illumino omnem hominem. Quod falsum est.

Et ideo dicunt quidam, quod accommoda est distributio : et si distribuit pro generibus singulorum, locutio vera est. Et secundum hoc dicitur illuminare omnem hominem : quia illuminat de singulis generibus aliquos, scilicet nobiles et ignobiles, senes cum junioribus, et mares et fœminas, et divites et pauperes. Si autem fiat distributio pro singulis generum, dicunt quod falsa est locutio : et hoc modo non intelligitur. Et ponunt simile : sicut cum dicitur, hæc obstetrix omnes parvulos excepit : posito quod nulla obstetrix sit in civitate nisi una sola. Hæc enim est vera pro generibus singulorum : quamvis multi forte parvuli singulares ab ea non excipiantur. Et est similis loquendi modus, Eccli. XXXVI, 23 : Omnem masculum excipiet mulier : cum tamen multi in singulari masculi a muliere non excipiantur. Et sic consuevimus dicere quod omne animal fuit in arca Noe : et quod omnis homo fuit in aureo sæculo justus.

Glossa tamen aliter exponit sic dicens : Omnis homo dicitur illa natura in homine quæ ad imaginem et similitudinem Dei facta est. Alia omnia, quæ sunt in homine, inferiores partes sunt hominis, et quodammodo sunt extra hominem. In illa, scilicet anima superiori, velut in quodam superiori mundo vera lux lucet : et in illum mundum venientes, per gratiam renascentes, illuminat. Quorum enim vita et conversatio in cœlis est, in alio mundo sunt. Hoc ergo Glossa intendit, quod non sunt homines nisi qui ad superiorem mentis rationem convertuntur, et qui cœlestibus inhærent : et illi omnes illuminantur. Et sic « omnem hominem » dicit pro eo, quod ad veræ humanitatis pertinet integritatem : et quod ad [44] illius integritatem non pertinet, non est de homine. Et sic omnis homo illuminatur, hoc est, totus homo : et nihil quod est hominis remanet non illuminatum. Cæteri autem homines non sunt, sed animales, qui non percipiunt quæ sunt spiritus Dei. Et ideo, Psal. XLVIII, 13 et 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, etc. Daniel. IV, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei. Et tum planum est quod dicit Isaias, LX, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Surge, inquam, sursum te age ad superiora tui, in quibus oritur lumen divinum. Unde, Isa. XLVI, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor, hoc est, ad superiora cordis.

  1. « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. »

Hic tangit necessitatem testimonii Joannis, quæ est ignorantia Dei in mundo.

Tangit autem duo, secundum quæ pars ista dividitur in duas partes. In prima ostendit mundi ignorantiam et ingritudinem : propter quæ oportuit dari testimonium. Eccli. XXXVI, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt. In secunda autem ostendit per oppositum gratiam fidelium ipsum cognoscendum et devote recipientium, ibi, ℣. 12 : « Quotquot autem receperunt eum. »

Prima harum in duas dividitur : nam primo ostendit, quam inconvenienter non est agnitus : in secunda ostendit quam ingrate a suis non est receptus, ibi, ℣. 11 : « In propria venit. »

In primo dicit tria, scilicet, signum per quod cognosci poterat : et signi causam et rationem : et mundi culpabilem ignorantiam.

De primo dicit : « In mundo erat. » Dupliciter enim erat in mundo. Primo, ab initio creationis mundi fuit in mundo per potentiam, præsentiam, et essentiam, in eo quod (ut dicit Augustinus) per omnia opera sua significationis suæ sparsit indicia. Unde Glossa : « In mundo erat, » non ut pars ejus, sed ut factor omnibus creaturis infusus, et ut regens quas fecit creaturas. Ad Roman. I, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles. Sapient. XIII, 5 : A magnitudine speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.

Secundo modo, ut dicunt Chrysostomus et Beda, « In mundo erat, » id est, visibiliter factus in mundo. Joannis, XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Non quidem locum mutando quia ubique est, sed tantum visibilis apparens. Jerem. XXIII, 24 : Numquid non cœlum et terram ego impleo? dicit Dominus. Et tamen ideo locum non muto, sed carnem qua visibilis appaream assumo. De quo dicitur, ad Philip. II, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

« Et mundus per ipsum factus est. »

Quod secundum priorem expositionem ratio est, quare in mundo est per signa præsentiæ suæ. Omnia enim factor ex ratione et intellectu faciens, signa luminis intellectus sui relinquendo in mundo est. Quia mundi dispositio ostendit sapientiam : mundi conservatio ostendit continentem deitatem : et mundi perfectio ostendit bonitatem : et mundi magnitudo ostendit potentiam. Genes. I, 1 : In principio creavit Deus cœlum et terram. Hoc autem principium mundi est, quod est potens, continens et sapiens. Psal. CI, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cœli. Secundum aliam expositionem dicit Chrysostomus : « Ne opificem Verbum coæteraneum mundo existimes vel alicui creaturæ, sicut dicunt hæretici superius [45] inducti, ideo addit : « Et mundus per ipsum factus est, » quamvis in mundo per assumptam carnem appareat. Isa. XLIV, 24 : Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.

Hoc est ergo quod dicit.

« Et mundus eum non cognovit. »

Hujus secundum primam expositionem duæ sunt causæ, quarum unam tangit Glossa dicens, quia omnem sensum et omnem intellectum divina lux excedit. Aliam causam tangit Apostolus, ad Roman. I, 21, dicens : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis. Prima ergo sumitur secundum cognitionem simplicem intellectus, quem excedit lux divina : et hoc significatum est, Exod. XX, 21, ubi dicitur, quod Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus. Non enim in caligine est qui, sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 16, lucem inhabitat inaccessibilem. Sed caligo est, quia ipse noster intellectus inaccessibilem lucem intuens, tenebris obvolvitur : sicut oculus corporeus tenebris involvitur ad rotam solis. Job, XXXVII, 19 : Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris. Alia autem causa quam ponit Apostolus, sumitur secundum notitiam beneplaciti. Quando enim homo divina videt et cognoscit, et non approbat per devotionem, tunc in diversas phantasias evanescit : unde, ad Roman. I, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. I ad Corinth. I, 21 : Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

Mundus autem dicuntur hic mundani, per studium et amorem mundum inferiorem inhabitantes : unde Glossa : « Mundus, » hoc est, mundi dilectores : quia omnes creaturæ, Angeli scilicet, et elementa suum creatorem cognoverunt, sed homo minime. Et alia Glossa : Non quod mundi creatura Deum non cognoverat : sed homo qui in mundum, mente mundum amando, descendit, « non cognovit. »

Secundum aliam Chrysostomi et Bedæ expositionem, « mundus » fere eodem modo pro dilectoribus mundi accipitur, qui Christum in gloria mundi non venientem non cognoverunt. Isa. LIII, 8 : De angustia, et de judicio sublatus est. Et ibidem, ℣. 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus. Baruch, III, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, etc : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. Agar autem interpretatur vigilia solemnitatis : et filii ejus sunt, qui se parant in hac vigilia vitæ hujus, ad mundi hujus solemnitatem celebrandam.

  1. « In propria venit, et sui eum non receperunt. »

Hic ostendit quod ingrate a suis est receptus : et dupliciter exponitur secundum duas glossas Augustini et Chrysostomi. Prima dicit : « In propria venit, » in mundum, qui suus est sicut et cætera sua sunt. Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, etc. « Et » sic « sui » id est mundani, in quibus nemo jus habuit nisi ipse, « non receperunt eum : » etiam principaliter in carne, vel per nuntios venientem. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.

Vel, secundum Chrysostomum : « In propria venit, » hoc est, in Judæos, qui sui proprii erant : quia ex semine David natus erat rex eorum secundum carnem, et ex eis carnem accepit, et ab antiquo Deus populo illi legem posuit, et promissa implevit et adhibuit. Ad Roman. XV, 8 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissio- 11 [46] nes patrum. Deuter. XXVI, 18 : Et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris23. Psal. LXXV, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus.

« Et sui, » omnibus dictis modis sui existentes. Psal. CXV, 16 : O Domine, quia ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.

« Eum non receperunt », per fidem et approbationem. Isa. XXX, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre. Et iterum : ℣. 10 et 11 : Loquimini nobis placentia : videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel. Isa. I, 2 : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Luc. XX, 14 : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. Joan. V, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me.

  1. « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. »

Hic ostendit gratiam et gratitudinem fidelium Verbum in mundo cognoscencium et recipientium. Et secundum Glossam dividitur in duas partes : in quarum prima dicitur, quod per meritum cognitionis et receptionis Verbi accipiunt potestatem filiationis divinæ : in secunda autem secundum Glossam, ostenditur qualiter illam potestatem accipiunt, ibi, ℣. 14 : « Et Verbum caro factum est, etc. »

In prima harum tangit tria, scilicet, quo merito potestatem filiationis Dominicæ accipiunt : secundo, specificat modum præmii : tertio, ostendit modum generationis quo filii Dei efficiuntur. Secundum, ibi, « His qui credunt. » Tertium, ibi, ℣. 13 : « Qui non ex sanguinibus. »

Dicit ergo quod quamvis mundus mundane vivens, et sui per naturam, alieni per culpam, Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi : quamvis, inquam, illi non receperunt eum, tamen quidam pauci excellentes viri receperunt eum.

« Quotquot autem, » sine personarum acceptione de Judæis et gentibus. Act. X, 34 et 35 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Ad Galat. III, 28 : Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque fœmina : omnes enim vos estis unum in Christo Jesu.

« Receperunt eum, » per consensum ad fidem. Hoc enim est liberi arbitrii, et illud requirit Deus a nobis : quia aliter poneremus obicem Spiritui sancto, et essemus ficti. De quibus dicitur, Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum : et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Glossa : « Quotquot autem receperunt eum » per fidem, sive Judæi, sive gentiles.

« Dedit eis potestatem. »

Ecce tangit modum præmii collocati in gratia præsenti : quia recipientibus se in donis semper occurrit Deus.

Dicit ergo : « Dedit eis » per gratiam et munera virtutum. Esther, II, 18 : Donum largitus est juxta magnificentiam principalem.

« Potestatem » completam, quæ est ex habitu gratiæ infusæ : quia ex natura quidem habent habilitatem, sed ex gratiæ infusione plenam et completam accipiunt potestatem « filios Dei fieri, » hoc est, quod fiant filii Dei. Hoc enim fieri est generationis divinæ, quo primo movemur per consensum. Secundum est acceptum donum gratiæ quod dat facultatem. Tertium est, quod movemur ad opus bonum et meritum, per quod efficiimur opus divinum facientes. Et in hoc completa est filiatio Dei et forma Dei in nobis. I Joan. III, 1 : Videte qualem cha[47]ritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Ad Roman. VIII, 16 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Hoc autem fit per gratiam adoptionis, et præcipue per fidem formatam, quæ est fundamentum in nobis omnis boni.

Et ideo meritum istud specificat dicens :

« His qui credunt in nomine ejus. »

Hoc est, qui credendo tendunt in nomine ejus. Nomen est quod notam facit intus, et similitudine sua intus efficit, et se pingit, et sigillat in mente. Hoc enim nomen, ut dicit Glossa, est Emmanuel, quod interpretatur : Nobiscum Deus, hoc est, Deus in homine : quia forma Dei in homine facit hominem filium Dei. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Psal. LXXXVI, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sicut enim forma Dei in homine Christum fecit Filium Dei per naturam, et unionem in esse : ita hæc forma conjuncta in nobis per fidei devotionem facit nos Dei filios per adoptionem. Ad Galat. III, 26 : Omnes vos filii Dei estis per fidem quæ est in Christo Jesu.

  1. « Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. »

Tangit hic modum istius divinæ generationis.

Et tangit duo : primo enim excludit modum generationis carnalis, et deinde concludit modum verum.

Dicit ergo : « Qui, » scilicet, filii Dei, « non » sunt nati « ex sanguinibus, » hoc est, commistione seminum, scilicet viri et mulieris : sicut homines omnes carnaliter nascuntur præter Adam, Hevam et Christum, in quibus fuit divina generatio. Sapient. VII, 2 : Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. In quibus seminibus semen viri est formans, et semen mulieris est formatum.

« Neque ex voluntate carnis. »

Tangit movens ad generationem carnalem ex parte mulieris, quæ caro dicitur propter mollitiem et infirmitatem, hoc est, ex concupiscentia carnali mulieris moventis.

« Neque ex voluntate viri, » hoc est, voluntaria libidine virum ad generandum moventi. Ex quibus libidinibus, ut dicit Augustinus, tamquam ex filia peccati nascitur peccatum originale in parvulo. Psal. L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

« Sed ex Deo » interius formante « nati sunt. » Et est modus generationis veræ. Omne enim quod natum est ex Deo, sine peccato est, ut Adam, et Heva, et Christus. Joan. III, 6 : Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. I Petri, I, 23 : Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in æternum. Jacobi, I, 18 : Voluntariè genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

  1. « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. »

Hic ostendit qua facilitate homo efficitur filius Dei, et Deus. Unde Glossa continuans sic dicit : « Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine. Ex hac enim susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus dii vel filii Dei fieri. » [48]

Et hoc est : « Et Verbum caro factum est. » Quod superius est, inferius descendit : quid mirum si quod inferius erat, in id quod superius erat ascendit? Et iterum alia Glossa : « Verbum caro factum est. » Quasi diceret : Si Deus est homo factus, credi debet quod homo fiat Deus. Et si Deus homo factus venit in mundum, et homo factus Deus ascendit in cœlum.

Ex his glossis accipitur quod recte facta est superior divisio. Et secundum hoc duo dicuntur in Verbo : quorum primum est, unde est istius generationis congruitas : secundum est, unde est istius generationis plena facultas, ibi, « Et vidimus gloriam ejus, etc. »

Circa primum duo dicit : primo enim tangit unionem per quam generationis est congruitas : secundo autem tangit modum istius unionis.

Dicit ergo : « Et Verbum. » Continuatio patet ex Glossa, quasi diceret : Congruum est dare hanc potestatem renatis : quia et Verbum divinum æternum divina factura, « Verbum caro factum est, » hoc est, homo factum est. Cum autem de verbo et vita et luce supra fecit mentionem, non dicit : Vita caro facta est vel lux, quia illa nomina essentialia sunt, et Incarnatio ad solum Filium habet referri. Non etiam dicit : Filius caro factus est, ut dicit Chrysostomus, ne carnalem, quæ exclusa est a divinis, æstimes generationem. Supernaturalis enim generatio concipitur, quæ primo cor obtinet et spiritum, et deinde totam carnem mundando et sanctificando trahit in spiritus obsequium, et sui societatem : et sic etiam caro sanctificata efficitur templum Dei. I ad Corinth. VI, 20 : Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Ibidem, ℣. 16 : Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Et infra, ℣. 19 : An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti? Et sic etiam Verbum sibi carnem univit in utero Virginis benedictæ. Unde, Ambrosius :

« Virgo verbo concepit, virgo permanuit, virgo peperit regem omnium regum. » Iste autem modus facturæ non importatur in nomine Filii : et ideo non dicit : Filius caro factus est.

Si autem quæratur : Quare solum Verbum caro factum est, et non Pater, vel Spiritus sanctus? Ad hoc multæ sunt assignatæ rationes, quarum prima est Augustini : Quia si alia persona quam Filius esset unita carni, hæc esset Filius Virginis benedictæ, et esset Deus personali proprietate unionem habens ad carnem : et sic duo filii essent in trinitate : quod est inconveniens. Secunda est ejusdem, quia sicut per Filium (qui est et verbum et ars Patris) est facta creatio : sic per eandem personam debuit fieri recreatio : quia ejusdem formæ est facere quando deformatur opus. Tertia ratio, quia per opus redemptionis adoptamur in filios Dei : non autem potest fieri adoptatio in filium nisi per filium naturalem : unde secundum leges impotens generare, ut qui numquam habuit filium, non potest adoptare. Ad Coloss. I, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Et istæ rationes de isto sufficiant.

Dicit ergo : « Verbum caro factum est. »

Cum autem factum sit terminus fieri, non cadit factum nisi super id quod terminat fieri : et sic virtute locutionis Verbum videtur esse factum : quod falsum est, cum sit æternum. Ad hoc communiter dicitur, quod fieri et factum non cadunt in Verbum, sed assumptio tantum : quia assumens est ante actum assumptionis : et ideo dicunt quod est sensus : « Verbum caro factum est, » hoc est, per assumptionem factum est quod Verbum est caro.

SED CONTRA hoc objicitur : Quia cum caro dicat naturam et non personam : et humana persona non sit natura humana, sicut nec persona humana est natura divina, quia dicit Boetius quod assumens non est assumptum : tunc videtur hæc [49] locutio esse falsa : « Verbum caro factum est, » quia hoc falsum est, quod Verbum est caro. Sed ad hoc Hieronymus convenienter dicit quod est figurativa locutio, et per synecdochen intelligitur caro homo : ut sit sensus : « Verbum caro factum est, » hoc est, per assumptionem factum est, quod Verbum est homo.

Sed tunc iterum quæritur : Quare pro homine ponit infirmiorem partem hominis et non digniorem, quæ est anima, sicut, Genes. XLVI, 26 : Cunctæ animæ quæ egressæ sunt de femore Jacob? Ad hoc iterum communiter dicitur, quod Verbum incarnatum duo fecit : quia per visibile deduxit ad invisibilem Dei notitiam, et per dolores passionis sanavit infirmam et sauciatam peccatis naturam : et ideo in incarnatione nominatur illa pars quæ magis est visibilis, et magis est passibilis doloris, et hæc est caro. Isa. XL, 6 : Omnis caro fœnum. Et ibidem, ℣. 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Genes. VI, 3 : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est.

Sed tunc iterum quæritur : Quare non dicit : Verbum est caro : vel, Verbum est unitum carni : vel, Verbum est mutatum in carnem? RESPONSIO. Nullum eorum convenienter dicitur. Quia per primum non importatur assumptio carnis per virtutem locutionis : sed tantum existentia carnis, et essentialis prædicatio carnis de Verbo. Et hæc falsa est prædicatio : quia sicut dictum est, natura humana de persona non prædicatur. Secundus autem modus loquendi ambiguitatem generat : quia non quocumque modo Verbum unitum est carni, sed modo associationis tantum in persona. Quando autem proprie sumitur unio, tunc (sicut dicit Boetius) uniens est unitum. Tertius autem modus loquendi simpliciter est falsus : quia Verbum in assumptione non est mutatum : et ideo optime dixit : « Verbum caro factum est. » Unde Augustinus in libro XV de Trinitate : « Sicut verbum nostrum quodammodo vox corporis fit eam assumendo, in qua manifestatur sensibus hominum : sic Verbum Dei caro factum est assumendo eam, in qua et ipsum manifestatur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox, et non mutatur in vocem : ita Verbum Dei caro factum est, nec fuit mutatum in carne. »

Hoc est ergo quod dicit : « Verbum caro factum est. »

« Et habitavit in nobis. »

Hoc ideo dicit, quod inconfusa et intransmutata dicatur natura assumpta. Sensus enim est : « Habitavit in nobis, » hoc est, in nostris. Si enim confusæ essent naturæ et permistæ (cum nulla sit permistio mistorum) nec esset ibi natura divina pura : nec humana natura pura. sed tertium mistum ex utrisque : et sic non habitaret in nostris. Si autem essent transmutatæ in aliud, iterum in veritate suæ naturæ non essent transmutatæ. Unde Nicæna synodus dicit, quod « nec commistionem passus est, nec divisionem. » Ad Philip. II, 7 : Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Baruch, III, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Et hoc ostendit alia translatio quæ dicit : « Verbum caro factum est, et tabernaculo mansit in nobis, » hoc est, sicut in tabernaculo in quo militavit pro nobis. Levit. XXVI, 11 : Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Isa. LXII, 4 : Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, etc.: quia terra humanæ naturæ a divinitate amplius non derelinquetur. Jerem. XIII, 11 : Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel.

Hoc est ergo quod dicit : « Et habitavit in nobis, » modum assumptionis et unionis determinans. [50]

Sequitur :

« Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. »

Tangit autem hic facultatem ex qua hominis filios Dei facere potuit.

Et tangit tria, scilicet, facultatis certitudinem per visum magnorum testium probatam : facultatis magnitudinem ex integra hæreditate divinæ gloriæ acceptam : et facultatum earum pretiositatem, quæ tota in gratia est virtutis et veritate divinæ illuminationis.

Dicit ergo : « Et vidimus, » nos qui testes sumus horum. I Joannis, I, 1 et seq.: Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ, etc., hoc annuntiamus vobis. II Petri, I, 16 : Non doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. Joan. I, 34 : Ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei, De visu enim perhibetur testimonium.

Quid autem viderit, dicit : « Gloriam ejus. » Augustinus : « Gloria est clara cum laude notitia. » Tullius : « Gloria est late patens præconium. » Vel, gloria est ore multorum prædicata laudatio. Clare enim innotuit cum laude; quia laudibus Angelorum et cœli se mundo manifestavit. Luc. II, 13 : Facta est cum Angelo multitudo militiæ laudantium Deum, et dicentium : Gloria in excelsis Deo. Cum clara laude innotuit, cui stella testimonium perhibuit. Matth. II, 2 : Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Late patens præconium habuit : quia ore omnium Patriarcharum et Prophetarum prædicatus advenit. Act. X, 43 : Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus. Late patens præconium habuit : quia ore Eliæ de paradiso, et ore Moysi de inferno, et ore Patris de cœlo, et ore discipulorum de mundo prædicatus fuit. Matth. XVII, 3 : Apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes, in monte transfigurationis : et Petrus et Joannes et Jacobus de mundo : et Patris vox de cœlo, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui24. Unde Apostolus ad Philip, II, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium, et infernorum. Ore multorum prædicatus fuit, qui ex ore infantium et lactentium laudem suam perfecit. Matth. XXI, 9 : Turbæ, scilicet pueri ætate et moribus, clamabant, dicentes : Hosanna filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini25. Ore multorum prædicatus fuit, qui ex ore dæmonum et vocibus Angelorum et vocibus hominum et omnium elementorum prædicatus fuit. Ore quidem dæmonum, Luc. IV, 34 : Scio te quis sis, Sanctus Dei. Voce Angelorum, Isa. VI, 2 et 3 : Seraphim stabant super illud, scilicet solium. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus. Vocibus hominum, Luc. XIX, 37 : Cæperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus. De vocibus elementorum, Psal. XVIII, 2 et 3 : Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox, etc. Unde, Luc. XIX, 40 : Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Ecce quomodo « vidimus gloriam ejus, » hoc est, suæ majestatis cognovimus divinitatem.

Magnam autem gloriam hanc ostendit cum subdit :

« Gloriam quasi unigeniti. »

Nec est similitudinis positivum hoc quod dicit quasi : sed veritatis expressivum, quasi unigeniti filii, non servi. Ad [51] Hebr. III, 3 : Amplioris gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.

Adhuc : « Unigeniti, » non filii qui cum aliis fratribus gloriam paternam divideret, ut dicit Basilius. Modo autem (quia unigenitus) totam habet quam cum alio secundo genito non divisit. Isa. XXII, 24 : Suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus.

« A Patre, » qui propter affectum paternum nihil Filio subtrahit : et propter hoc quod unigenitus est totum indivisum affectum Filio impertitur, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi26. Ideo dicitur, Joan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum : quia Filio non dat ad mensuram. Genes. XXV, 5 : Dedit Abraham cuncta quæ possederat, Isaac, etc. Psal. VIII, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus.

« Plenum gratiæ et veritatis. »

Tangit tantæ possessionis pretiositatem.

Et dicit duo : plenitudinem, et pretiositatem.

Primum tangit cum dicit : Plenum gratiæ : plenitudo enim omnis in ipso fuit. Est enim plenitudo excellentiæ in beatissima Virgine. Luc. I, 29 : Ave, gratia plena, Dominus tecum. Est plenitudo copiæ sive exuberantiæ in Christo homine. Joan. I, 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Hoc ergo modo plenitudinis Christus fuit plenus gratiæ et veritatis. Genitivus pro ablativo, hoc est, gratia et veritate. Et hoc quoad se, et quoad nos : quia quoad se, plenitudinem deitatis nullis suis præcedentibus meritis habuit : unde Glossa : « Homo Christus plenus gratia fuit : quia nullis præcedentibus suis meritis ex quo conceptus est, fuit deitas in eo implens eum omni plenitudine redundante in omnes suos. « Unde et mater sua non dicitur tantum mater Jesu, sed mater Dei. Unde et Nicæna synodus statuit quod non Χριστοτόκος, sed Θεοτόκος diceretur. Quoad nos autem : quia gratiam et veritatem a plenitudine ejus recepimus. Gratiam, inquam, in adipiscendis bonis, et veritatem in implendis promissis : quorum neutrum lex conferebat. Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Vel, gratiam in remissione peccatorum, et veritatem in rectitudine voluntatum : quia veritas est rectitudo solamente perceptibilis, ut dicit Augustinus. Vel, gratiam in reformatione affectus per virtutem, et veritatem in illuminatione intellectus per veritatem. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et, ibidem, infra, ℣. 30 : Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Eccli. XXIV, 25 : In me gratia omnis viæ et veritatis.

  1. « Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens. »

Hic incipit pars illa quæ est de testimonio Joannis.

Et dividitur in tres patres secundum tria quæ sunt in omni testimonio : quorum primum est rei testificandæ fidelis enarratio : secundum autem est testimonii perfecta declaratio et manifestatio, et hoc incipit, ibi, ℣. 19 : « Et hoc est testimonium Joannis. » Tertium est testificantis intentio, quæ est audientium ipsum testimonium ad fidem prudens inductio, ibi, ℣. 29 : « Altera autem die stabat. »

Prima harum subdividitur in tres partes : in quarum prima istius partis titulus præscribitur : in secunda autem enarratio fidelis rei testificandæ subjicitur, ibi, « Hic erat quem dixi. » In tertia autem signa veritatis narratæ rei describuntur, ibi, ℣. 16 : « Et de plenitudine ejus. » [52]

In prima harum adhuc tangit tria, scilicet, testificantis nomen quod eum ostendit testem fidelem, cum dicit : « Joannes, » qui in tantum in ante habitis commendatus est : et ideo fidelis est. Proverb. XIV, 5 : Testis fidelis non mentietur. Secundum est, quod mentionem facit de testificando quod hic dicit, confirmata veritate de visu, cum dicit : « Testimonium perhibet, » quod non faceret nisi sciret vera. Joan. V, 33 : Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati : quia sicut ibidem dicitur, ℣. 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens in amore veritatis : lucens in ipsa veritate. Præterea ad nihil aliud venit Joannes nisi ad testificandum. Supra, ℣. 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Tertio, tangit modum testimonii : quia aperte dabat testimonium, non timore aliquo retractus, nec zelo inanis gloriæ impeditus : et hoc est : « Et clamat, » aperto ore, « dicens. » Osee, VIII, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Isa. XL, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini.

« Hic erat quem dixi. »

Hic ponitur enarratio testimonii.

Et tanguntur duo : quorum primum est demonstrata Christi præsentia : secundum autem enarratio testificandæ dignitatis ejusdem.

De primo dicit : « Hic. » Glossa : « Per demonstrativum pronomen hic, innuitur Christum in loco illo fuisse præsentem. » Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaretur, ad Joannem solitus erat venire : quia tota vita Joannis Christi ostensio fuit. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit quem vos nescitis.

« Hic » ergo « erat » ab æterno, cui esse non est accidens, sed permanens. Exod. III, 14 : Qui est, misit me ad vos. Apocal. I, 4 : Qui est, et qui erat, et qui venturus est.

« Quem dixi, » hoc est, quem vobis commendavi quando ad me misistis ab Jerosolymis Scribas et Sacerdotes ut interrogarent me : Tu quis es? Et secundum hoc per anticipationem dicitur quod hic dicit : quia posteriorius factum narrabitur. Et tunc quæritur : Quare hoc per anticipationem Joannes præmisit? Sed ad hoc dicendum, quod sicut prius in divisione tactum est, quod prius est determinare rem de qua est testimonium et enarrare illam, quam testimonii manifestatio et declaratio : et ideo licet secundum ordinem historiæ sit istud anticipatum, tamen secundum ordinem doctrinæ libri pars ista necessario prius interponitur.

Dicit ergo : « Quem dixi, » de cœlo commendans eum, non laudans meipsum. II ad Corinth. IV, 5 : Non nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum.

« Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. »

Testimonii enarratio est.

Et tangit duo, scilicet, enarrationem testimonii, et causam.

Dicit ergo : « Qui post me, » tempore. Isa. LIII, 2 et 3 : Vidimus eum, novissimum virorum. Isa. II, 2 : Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini.

« Venturus est » in carnem per naturæ nostræ assumptionem : ad baptismum per Sacramenti perfectionem : ad prædicationis officium per eruditionem : in mortem per redemptionem et pretii solutionem : in infernum per incarceratorum liberationem.

« Ante me, » dignitate « factus est. » Et est sensus et ordo constructionis : « Factus, » prædestinatione divina, « ante me, » natura, gratia et officio. Natura quidem : quia naturam habet Dei unitam. Gratia autem : quia suus baptismus confert gratiam, meus autem non. Officio : quia meum officium est legem terminare, et gratiam in alio ostendere. [53] Matth. XI, 13 : Omnes prophetæ et lex usque ad Joannem. Christi autem officium est legem implere, et gratiam exhibere. De primo, Matth. V, 17 : Non veni solvere, scilicet legem aut prophetas, sed adimplere. De secundo, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Glossa dicit, quod ubi nos habemus : « Ante me factus est, » in græco habetur : « Coram me factus est, » hoc est, apparuit mihi.

« Quia prior me erat, » dignitate : et in potestate sua est apparere quando vult, et prout vult. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

Deinde tangit causam, dicens : « Quia prior me erat, » et dignitate, et causa, et duratione. Dignitate, Matth. III, 11 : « Cujus non sum dignus calceamenta portare. Causa : quia ipse omnis boni causa est, ego autem ab ipso sum quod sum. Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Duratione : quia ipse ab æterno est, ego autem ex tempore. Joan. VIII, 58 : Antequam Abraham fieret, ego sum.

  1. « Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

  2. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. »

Hic signa veritatis narratæ testificationis describuntur. Et sunt verba Evangelistæ quasi dicat : Patet quod ante Joannem est, et ante omnes Sanctos : quia etiam nos omnes, non solum Joannes, accepimus hoc quod habemus de plenitudine ejus, quæ est plenitudo copiæ supereffluentis.

Dicit autem signa duo, scilicet, plenitudinem boni in gratia : et plenitudinem veritatis in sapientia, ibi, ℣. 18 : « Deum nemo vidit umquam, etc. »

Circa primum tangit tria, scilicet, quia acceperunt omnes Sancti de plenitudine : et quid acceperunt : et modum.

Dicit ergo : « Et de plenitudine ejus. » Isa. VI, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus. Deuter. XXXIII, 23 : Abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini.

« Nos omnes accepimus. » Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et delectati sumus omnibus diebus nostris. Item, Psal. XXXV, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. 1 ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti?

Quid autem accepimus? « Gratiam » virtutis fidei, ut in ipsum credamus, « pro gratia » veritatis, ut ipsum intelligamus et cognoscamus. Vel, « gratiam » remunerationis, « pro gratia » meriti : quia licet æterna beatitudo merces justitiæ dicatur, est tamen gratia : quia gratiam dedit merendi. Vel, quia non sufficeret nostrum meritum, nisi gratia faceret quam habemus in Christo. Psal. LXXXIII, 12 : Gratiam et gloriam dabit Dominus. Et, Zachar. IV, 7 : Exæquabit gratiam gratiæ ejus. Vel, « gratiam » impletionis, « pro gratia » promissionis.

Modum autem istius acceptionis determinat, dicens :

« Quia lex per Moysen data est. »

Lex, inquam, quæ est annuntiatio salutis. Eccli. XXIV, 33 : Legem mandavit nobis Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Præcepta autem legis justitiarum sunt, quia justitiam ostendunt, et hæreditatem promittunt. Eccli. XLV, 6 : Dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, hoc est, disciplinam et vitam ostendentia. Sic enim dicit Psalmista, Psal. XVIII, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas : testimonium Domini fidele, salutem futu[54]ram27 præstans parvulis. Quoniam sub lege sicut sub pædagogo custodiebamur. Ad Galat. III, 24 : Lex pædagogus noster fuit in Christo. Sed quia sicut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex, ut omnia perficerentur in Christo.

« Gratiæ » quidem, quam dat in virtutibus et donis et sacramentis : quia per illa fit salus hominum. « Et veritas » impletionis figurarum et promissionum. Joan. I, 14 : Plenum gratiæ et veritatis. Esther, XV, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Facies in veritate, et plena gratiarum in bonitate. Eccli. XL, 22 : Gratiam et speciem desiderabit oculus : et super hæc virides sationes. Gratiam in virtute ordinante affectum, et speciem in veritate illuminante intellectum, et super hæc virides sationes in novæ Ecclesiæ plantatione. I ad Corinth. III, 9 : Dei agricultura estis. Eccli. XL, 17 : Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. Misericordia enim est, quod propter peccata hominum promissa non retinuit, sed in veritate sicut promisit, solvit et implevit.

Sic ergo gratia et veritas « per Jesum, » Salvatorem, « Christum, » unctum Spiritu sancto, qui est spiritus bonitatis gratiæ, et spiritus veritatis, « facta est. » In se, per se, sufficienter : sicut prius dictum est, Matth. III, 15 : Sic decet nos implere omnem justitiam.

Qualiter autem hæc gratia et veritas facta est, ostenditur cum subditur :

  1. « Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. »

Quasi diceret, ut dicit Glossa : « Quæ sit summa gratiæ et veritatis breviter subdit, scilicet, cognitio ipsius Trinitatis : unde, Joan. XVII, 3 : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Hæc enim est vita æterna, quæ in hac vita non plene est : quia nemo vidit in carne Deum ut est : unde nec ipse Moyses vidit Deum, quamvis per eum data sit lex : sicut ipse post omnia visa in typo Dei dixit : Ostende mihi teipsum28. Sed « unigenitus Filius, qui est in sinu, id est in secreto Patris, ipse enarravit: » quia, sicut dicitur, Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentendum sit, et quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit. » Ex hac Glossa patet continuatio, quo bene data est divisio superior.

Dicit autem hic duo, per quæ probat excellentiam Christi in sapientia, per quam ab ipso gratia et veritas facta est. Unum est notitia deitatis a creaturis ut est abscondita. Alterum est quod in Filio hæc notitia est perfecta : et ideo non est simplex creatura ut Arius dicebat.

Dicit ergo : « Deum, » ut est, « nemo, » hoc est, nulla creatura, ut dicit Chrysostomus, « vidit umquam. » Chrysostomus : « Nec Angeli, nec ipsa Seraphim essentiam Dei viderunt. » Dyonisius ad Gaium monachum : « Si quis vidit Deum, si cognovit quod vidit : non ipsum vidit, sed aliquid eorum quæ sunt circa ipsum. »

CONTRA hoc est quod dicitur, Numer. XII, 8 : Ore ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Genes. XXXII, 30 : Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Exod. XXXIII, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. III Regum, XXII, 19 : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli assistentem ei a dextris et a sinistris.

SOLUTIO. Dicendum, quod perfectio vi- [55] visionis secundum intellectum est ex parte intellectus, et ex parte ejus in quo videtur Deus, et ex parte modi videndi. Ex parte quidem intellectus : quia aliquis intellectus est purus, et aliquis est obnubilatione (quæ est pœna peccati) obtenebratus. Purus quidem est qui sine peccato est, sicut intellectus primi hominis ante peccatum. Obtenebratus est, sicut noster intellectus post peccatum. Etiam aliquis intellectus est, qui illam obnubilationem primi peccati adauxit per actualium peccata : et hic est obtenebratus. Joan. I, 5 : Tenebræ eam non comprehenderunt. Aliquis est qui habitu et studio et exercitio gratiæ obnubilationem illum debilitavit, et ad lucem se traxit : et quamvis sine medio non videat, tamen cum medio videt quod conforme est lumini. Psal. XXXV, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Et de illis dicitur, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Aliquis intellectus ad theophanias divinas virtute Dei est elevatus. Theophania autem vocatur lumen majus lumine gratiæ, in quo intellectus videt divina : sicut legitur de beato Benedicto, de quo dicit Gregorius, quod in quodam globo luminis ostendit sibi Deus totum mundum. Et hoc modo vidit Moyses. Aliquis autem intellectus confortatur habitu gloriæ : sive raptim in hac vita (quamvis tunc non vivat vita sensuum, sed beatorum), sive etiam post mortem in beatitudine : et illi vident Deum ut est. Et ut dicit Hugo de Sancto Victore : « Non sistit aliquis visionem usque ad ipsum Christum : sicut non sunt creati et redempti nisi per ipsum. » Et hoc modo dicitur, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, scilicet hac vita humana. Unde Glossa : « Nemo purus homo vivens in hoc corpore ad modum, supple, viatoris, videt Deum ut est. » Dicunt ergo quidam, quod nemo vidit Deum qui purus homo esset. Purum autem hominem vocant, qui nihil in se habet nisi humana, quæ sunt de viatoris visione : et sic purum hominem non vocant illum qui jam induit habitum gloriæ.

Ex parte autem ejus in quo videtur Deus, etiam distinguunt : quia etiam hoc est aliquando vestigium creaturæ : aliquando ænigma obscuræ allegoriæ vel similitudinis imaginariæ. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Aliquando est lumen gratiæ fidei : aliquando est lumen theoriæ sive contemplationis : aliquando est lumen theophaniæ : aliquando lumen gloriæ : quæ omnia Deum ostendunt plus et minus.

Ex parte modi videndi etiam distinguunt : quia est visio Dei procul, quando est in peccato : aliquando sine medio peccati : aliquando cum velamine infidelitatis : aliquando sine illo. II ad Corinth. III, 15 et seq.: Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum : cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Aliquando videt modo viatoris : aliquando modo comprehensoris.

Dicunt ergo quod intellectus purus habitu viatoris perfectus, et modo viatoris numquam vidit Deum ut est. Hæc autem distinctio licet bona sit in se, tamen litteram istam et dubitationem non solvit. Et hoc ex hoc probatur, quod Joannes intendit ex littera ista probare Verbi et Filii deitatem : et hoc nullo modo probare poterit, si aliqua creatura umquam vidit Deum sicut est. Propter quod et Chrysostomus dicit, quod « nec Angeli nec ipsa Seraphim Deum umquam ut est viderunt. » Adhuc Isidorus dicit, quod « Trinitas sibi sola nota est, et homini assumpto. »

Propter quod dicendum, quod visio sine medio est duplex, scilicet, videre quod est Deus, hoc est, mente attingere substantiam divinam, et non comprehendere quid est propter ipsius infinitatem : et hoc modo Deum beati vident sine medio. Alio modo videre Deum, est infinitatem ejus infinito ambitu intellectus [56] comprehendere : et hoc modo nulla creatura umquam vidit Deum. Et hoc intendit littera.

Et si dicas quod beati comprehensores dicuntur, et sic utique comprehendunt. Dicendum, quod dupliciter dicitur comprehensor. Est enim comprehensor metæ currentium in stadio. I ad Corinth. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Alius est comprehensor, idem quod terminorum rem diffinientium et esse suum circumspicientium et determinantium circumspector : et hoc modo nulla creatura est comprehensor. Sed deitas sic se comprehendit Trinitatem. Et ista est vera solutio.

Hoc ergo modo « Deum nemo vidit umquam, » sed nec aliqua creatura. Et hoc modo dicitur, ad Ephes. III, 9 : Sacramenti absconditi a sæculis in Deo : quia multa sunt in Deo, quæ hoc modo omnem latent creaturam puram, et quæ pro temporum dispensatione manifestantur : sed hoc modo nihil est absconditum ab unigenito Verbo.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Et in hoc sensu optime subdit :

« Unigenitus Filius, etc. »

Qui nascendo notitiam deitatis accepit : et per hoc quod est « unigenitus, » qui nascendo in carne non est alienatus a notitia quam accepit per æternam generationem, « qui », hoc est, quia ille « est, » hoc est, manet sicut fuit, « in sinu, » hoc est, intimis secretis « Patris » æterni, « ipse enarravit, » hoc est, secreta expressit sicut solus potuit, et scit, et Deus est : et ideo sibi in omnibus est fides adhibenda. Joan. III, 31 et 32 : Qui de cœlo venit super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Et hoc est quod in libro de Cœlesti hierarchia dicit Dionysius, quod « ipsos summos spiritus, qui in vestibulis sunt cum Deo, latent multi decores divini. » Et Joannes Chrysostomus dicit, quod si quæratur ab Angelis de essentia, hoc est, de infinitate essentiæ Dei, nihil dicunt : sed gloriam et majestatem canunt. Quia omnia simul secreta in infinito thesauro abscondita non novit, nisi ille de quo scriptum est, ad Coloss. II, 2 : In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi. Ille enim solus in sinu est : quia sinus est occultum sub vestimento, ubi naturalis et fœcunda et generativa est virtus : et significat secretum deigenæ et fœcundæ deitatis in Patre : quæ omnia intima suæ sapientiæ per generationem transfudit in Filium. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius. Joan. X, 15 : Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Et ideo ille potuit enarrare mysteria Trinitatis fidelibus, et fundare eos in fide Trinitatis.

Hoc est ergo quod dicit.

  1. « Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es? »

Secunda pars est in qua ponitur testimonii manifestatio.

Habet autem hæc pars tres partes : in quarum prima solemnitas testimonii ostenditur : in secunda, testimonium per singula manifestatur : in tertia, locus testimonii propter certitudinem exprimitur. Secunda incipit ibi, ℣. 20 : « Et confusus est. » Tertia, ibi, ℣. 28 : « Hæc in Bethania. »

In prima harum sex exprimuntur quæ faciunt ad testimonii solemnitatem : quorum primum est auctoritas testificantis, quia Joannes : secundum est oportunitas temporis, quia non est testificatus nisi quando fuit requisitus : tertium est dignitas mittentium, quia Judæi cultum et scientiam Dei habentes miserunt : quartum est prudentia nuntiorum, quia Levitas et Sacerdotes miserunt : quintum est loci unde miserunt eminentia, quia de [57] Jerosolymis quæ erat totius Judææ metropolis : sextum est intentio indagandæ veritatis, quia miserunt ut interrogarent : Tu quis es?

Dicit ergo : « Et hoc est, » quod per anticipationem præmissum est, « testimonium, » quod nunc per singula est manifestandum. Psal. CXVIII, 129 : Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.

« Joannis, » qui tantæ est gratiæ et auctoritatis ut Christus credi potuisset : sicut dicit Gregorius. Isa. XLIII, 12 : Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. Joan. III, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.

« Quando miserunt. » Ecce temporis opportunitas. Non enim levitate verborum et animi ultro testificatus est : sed in tempore requisitionis quando utile fuit. Eccle. III, 7 : Tempus tacendi, et tempus loquendi. Proverb. XII, 19 : Testis repentinus concinnat linguam mendacii. Eccli. XX, 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.

Tertio, subjungit dignitatem mittentium, cum dicit : « Judæi : » qui legem acceperunt, qui notitiam Dei habuerunt, qui successores fuerunt promissionum quæ factæ sunt Patriarchis. De primo dicit, Psal. CXLVII, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. De secundo, Baruch, IV, 4 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. Psal. LXXV, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus. De tertio, ad Roman. XV, 8 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Hi ergo tantæ dignitatis viri miserunt.

Miserunt autem « ab Jerosolymis, » quæ ibi fuit civitas totius terræ metropolis. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

Et prudentes miserunt, quia « Sacerdotes, » maiores, « et Levitas, » minores. Interrogabant Sacerdotes legem. Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. De Levitis autem dicitur parum ante, ibidem, ℣℣. 4 et 5 : Pactum meum fuit cum Levi, dicit Dominus exercituum. Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis.

Si autem quæritur : Quare tam solemnes nuntios miserunt? Dicit Chrysostomus, quod solemnitate nuntiorum allidere intenderunt Joannem, ut aliquid supra se sentiret, et tunc eum calumniarentur. Alii autem probabilius dicunt, quod magna vita Joannis eos ad hoc excitavit ut tales mitterent.

« Ut interrogarent eum. »

Ecce intentio indagandæ veritatis. Hoc enim meretur, responsionis certitudinem : « Tu quis es? » I Joan. IV, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.

  1. « Et confessus est, et non negavit : Et confessus est : Quia non sum ego Christus. »

Hic ponitur testimonium Joannis.

Et habet duas partes : in quarum prima Joannes de se respondet. In secunda autem respondet de suo baptismo, ibi, ℣. 25 : Et interrogaverunt eum, et dixerunt. »

Adhuc prior harum habet tres partes : in quarum prima respondet intentioni quærentium, quam voce non expresse sunt : in secunda vero respondet duabus quæstionibus in voce expressis, ibi, ℣. 21 : « Et interrogaverunt eum : Quid ergo? » In tertia autem brevis ponitur descriptio nuntiorum, ibi, ℣. 24 : « Et qui missi fuerant, etc. »

In prima harum partium tria facit, scilicet, confessionem de se : assertionem de Christo : et confessionis de se explanationem.

Dicit ergo : « Et confessus est » de se [58] veritatem : quia confessus est se non esse quod non erat. Eccli. IV, 24 et 25 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confessio 29 adducens peccatum, et est confessio 30 adducens gloriam et gratiam. Ad Roman. X, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

« Et non negavit » se esse quod erat. Ut enim dicit Gregorius : « Magis enim elegit solide subsistere in se, quam humana opinione rapi supra se. » Apocal. II, 13 : Tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Matth. XXVI, 35 : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. II ad Corinth. I, 18 : Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non, etc. Matth. V, 37 : Sit sermo vester : Est, est : Non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.

« Et confessus est : Quia non sum ego Christus. »

Expressio est veritatis confessæ. Supra, ℣. 8 : Non erat ille lux. Et, infra, III, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus.

Sed quæritur, quare Judæi quærebant quis esset Joannes, cum scirent genus ejus? Ad hoc dicendum, quod quis quærit aliquando substantiam : aliquando propriam nominationem : aliquando etiam personam ad dignitatem pertinentem, et hoc modo quærit hic. Quia cum subito procederet de deserto, stupor erat mundi et miraculum : et ideo dignitatis et officii quærunt personam : « et » ideo « confessus est » se non esse quod non erat, « et non negavit » se esse quod erat, hoc est, præcursorem et vocem.

  1. « Et interrogaverunt eum : Quid ergo? Elias es tu? Et dixit : Non sum. Propheta es tu? Et respondit : Non. »

Secunda pars istius partis est : et habet duas partes. Unam quidem in qua quæritur de determinatis personis in lege præfiguratis : secundam autem in qua ab ipso quæritur, quæ sit persona? Ex quo negat se esse aliquam personarum in lege præfiguratarum, et omnes de se personas in lege præfiguratas.

In priori horum duo sunt : quærunt enim de Elia : et quærunt de Propheta in lege præfigurato.

Dicit igitur : « Et interrogaverunt eum. » Eccli. XIII, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis, etc.

« Quid ergo? » Et antequam audiant responsionem inferunt : « Elias es tu? » Propter duo quærunt de Elia, quorum unum est similitudo habitus, et vitæ austere. IV Regum, I, 8, dicitur de Elia : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. De Joanne autem, Matth. III, 4 : Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ et mel silvestre. Aliud similitudo officii fuit : quia sicut Elias primo divisit Jordanem in similitudinem et figuram baptismi 31, ita ipse Joannes in Jordane baptizavit 32. Ideo ergo quærunt, an in persona sit Elias qui dictus est præcedere adventum Christi. Malach. IV, 5 : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini.

« Et dixit : Non sum » Elias.

Sed objicitur in contrarium hujus, Luc. I, 17 : Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. Matth. XVII, 12 : Elias jam venit, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Matth. XI, 14 : Si vultis recipere, ipse est Elias. Ad hoc dicendum quod Joannes se negat esse [59] Eliam in veritate naturæ : Christus autem dicit eum Eliam esse in officio præcurrendi et virtute. Unde, Luc. I, 17, non dixit Angelus : Ipse præcedet ante illum in veritate, persona et natura Eliæ : sed in spiritu et virtute Eliæ. Hoc est ergo quod dicit.

« Propheta es tu? »

Instant ulterius quærentes studiose et insidiose. Eccli. XII, 16 : Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. Dicit autem Chrysostomus, quod Prophetam intellexerunt illum qui ut Dominus Prophetarum promissus fuit in lege, Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies : et hunc etiam Prophetam putabant fore Christum. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Augustinus autem dicit, quod intellexerunt Eliseum qui etiam divisit Jordanem33, in figuram baptismi.

« Et respondit : Non. »

Sed de hoc iterum objicitur : quia contrarium dicitur, Luc. I, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, Matth. XI, 9 : Quid existis in desertum videre? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Solutio autem ad hoc est, quod Propheta dicitur dupliciter : scilicet ab inspiratione prophetica, quæ est divina : et sic Joannes est propheta, sicut dicitur, Luc. I, 76. Et dicitur ab enuntiatione prophetica : et sic est plus quam propheta : quia est vox Verbi, præsens Verbum ostendens, et non procul in futurum enuntians. Et sic patet solutio contrarietatis.

  1. « Dixerunt ergo ei : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de teipso?

  2. Ait. »

Adhuc persistent pertinaciter inquirentes. Proverb. XXVII, 21 : Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Psal. CI, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant. Adhuc instabant magna de ipso inferentes ut incitarent eum, ut aliquid supra se sentiret.

Dixerunt autem duo, scilicet, quærentes cujus personam gerat, et quid de officio suo de se dicat?

Dicunt ergo : « Quis es? » hoc est, cujus generis personam quod de tali potestate te intromittis? Quasi dicerent : Incertum dedisti de te responsum. Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

« Ut responsum demus, » hoc est, dare possimus, « his qui miserunt nos. » Ac si dicant : Etsi non propter nos, tamen propter dignitatem mittentium nos, certum da de teipso responsum. Job, XX, 2 : Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

« Quid » ergo « dicis de teipso? »

Quasi dicant : Nos magna præsumimus de te, sed hæc negas : quid ergo de teipso prædicas? Et sicut dicit Chrysostomus : « Magna de Christo dixisti, « quid » ergo « dicis de teipso? » Et simile Judæi dixerunt Domino, Joan. VII, 4 : Nemo quippe in occulto quis facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Omnia enim hæc dixerunt, ut dicit Chrysostomus, quia aliquid extorquere volebant : per quod aliquid supra se diceret. Sed, ut dicit Gregorius : « Veritatem confitendo ele[60]git, ut veritatem dicendo Jesu membrum fieret, cujus nomen sibi fallaciter non usurpasset. » Psal. XXXVIII, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Et ideo sequitur humilis de se et cauta et veritate plena responsio : « Ait, » non se laudando. Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum : extraneus, et non labia tua.

« Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

  1. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisæis. »

Hæc est Joannis de se facta confessio. Et habet duas partes : in quarum prima ponitur confessio : in secunda autem confessionis confirmatio per Isaiam.

Dicit ergo : « Ego vox : » non quidem in persona, sed in officio et similitudine.

Dicit autem quatuor : quid sit, cujus, ubi, et ad quid.

Quid sit? quia « vox, » propter quatuor. Vox enim verbum præcedit : quia in voce formatur verbum, ut dicit Augustinus. Et sic Joannes præcursor est Verbi. Luc. I, 76 : Præbis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Secundum est, quod vox verbum declarat, sicut Joannes declarabat Christum. Joan. I, 29 : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Tertium est, quod vox deficit, et verbum auditum proficit. Joan. III, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui. Quartum est, quod vox est inutilis absque verbo : et sic fuit inutilis prædicatio Joannis sine Christo. Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo penitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua.

Sic ergo dicitur vox.

« Clamantis. »

Quasi diceret : Non mea sum vox, sed ejus qui clamat intentione devotionis, instantia prædicationis, virtute vocationis. De intentione devotionis, ad Hebr. V, 7 : Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, scilicet ad Deum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. De instantia prædicationis, Psal. LXVIII, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ : quia in illo clamore salutem desiderabat. Isa. XXXVIII, 14 : Sicut pullus hirundinis, sic clamabo : meditabor ut columba. De virtute vocationis qua vocabat etiam longe in peccatis existentes ad pœnitentiam, mortuos ad vitam, et surdos ad auditum, Joan. VII, 37 : Stabat Jesus, et clamabat, dicens : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Unde et Lazarum suscitans clamabat34. Et de surdis dicitur, Isa. XLII, 18 : Surdi, audite : et quis surdus nisi ad quem nuntios misi? Sic est ergo « vox clamantis, » et a somno peccati homines excitantis. Ad Roman. XIII, 14 : Hora est jam nos de somno surgere.

Et ubi?

« In deserto. »

Quod significat Judæam in proximo ad desertum redigendam. Vel, mundum a Sanctis deserendum. Vel ad litteram, solitudinem ubi impedimentum a multitudine tumultuantium non habebatur. Unde Moyses, Exod. III, 1, cum minasset gregem ad interiora deserti, hoc est, ad mystica legis deserendæ. Et, Matth. IV, 1 : Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, hoc est, ubi Sancti mundum [61] descruerunt. Et, Luc. I, 80 : Joannes erat in desertis agens : ubi multitudo tumultuantium devotionem suam non impedivit. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum, et requiescite pusillum.

Sic ergo est « vox clamantis in deserto. »

Ad quid autem? vel quid clamat?

« Dirigite viam Domini. »

Via Domini mandata ejus sunt. Quæ via (sicut dicit Glossa) dirigitur per fidem et opera, per quæ ingreditur Christus ad nos, et nos ad ipsum. Psal. XVI, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Ad Hebr. XII, 13 : Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Sed videtur impossibile quod clamat : quia dicitur, Jerem. X, 23 : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Sed ad hoc dicendum, quod hominis est præparare cor, et tunc Deus diriget. Gregorius : « Via Domini ad cor dirigitur, cum ad præceptum animus præparatur. » Proverb. XVI, 1 : Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam, etc.

« Sicut dicit Isaias Propheta35. »

Et est confirmatio responsionis, ne pateretur calumniam ab insidiantibus : et ut etiam sciretur, cujus officium assumeret.

Et ideo sequitur tertia pars istius partis quæ est descriptio nuntiorum.

« Et qui missi fuerant, »

Ad Joannem, « erant ex Pharisæis : » egregiis quidem in Scripturæ scientia, sed calumniosis ex invidia. Unde dicit Glossa Bedæ quod audierant Pharisæi in Prophetis esse venturum, et baptizaturum in Jordane. Figuram autem baptismi in Elia et Eliseo non dubitabant præcessisse : unde et nunc eos resurrexisse putabant, et baptizare. Unde et non interrogabant, dicentes : Es tu unus Prophetarum? sed solummodo dicentes : Es tu Propheta? ille videlicet, qui præfigurbat baptismum. Et ideo dicuntur nuntii ex Pharisæis esse præcipui. Isti etiam invidiæ zelo stimulati sunt semper ad omne illud quod non per eos incepit : et ideo nunc (ut dicit Chrysostomus) Joanni calumniam facere voluerunt, si eum in sermone capere potuissent. Matth. XXII, 15 : Pharisæi concilium inierunt ut caperent eum, scilicet Jesum, in sermone.

  1. « Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? »

Hic ponitur confessio de baptismo Joannis.

Et habet duas partes, scilicet, calumniosam Pharisæorum interrogationem, et convenientissimam Joannis responsionem.

In prima harum dicit : « Et interrogaverunt eum, » Pharisæi scilicet, Joannem : quia, sicut dicit Chrysostomus : Cum eum blanditiis attrahere ad id quod intendebant non possent, statim calumniam submiserunt, dicentes : Quid ergo baptizas : hoc est, quare præsumis et usurpas tibi officium baptizandi, cum vicem personarum quibus Scriptura baptizare concedit non geras, sicut proprio ore es confessus? Similiter, II Paralip. XXVI, 18 : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino : sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron. Ita dicunt hic intendentes quod baptizare non sit officii Joannis. [62]

« Si tu non es Christus, »

Qui potestate propria baptizabit. Ezechiel. XXXVI, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis spiritum novum. Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris et menstruatæ.

« Neque Elias, »

Qui tantæ virtutis fuit, ut ignem de cœlo dejiceret36, et in quo figura baptismi præcessit. Eccli. XLVIII, 4 et 5 : Amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi, qui sustulisti mortuum ab inferis?

« Neque propheta? »

Vel ille qui in lege promissus est : vel Eliseus cujus magnalia tot fuerunt : et in eo etiam figura baptismi præcessit.

Attende autem quod bonitas Joannis tria de se negat : nobilitatem dignitatis, et potestatis in hoc quod dicit : Non sum ego Christus : magnitudinem virtutis et sanctitatis in hoc quod dicit : Non sum Elias : excellentiam sapientiæ et illuminationis in hoc quod dicit : Non sum Propheta. In his enim tribus maxima peccata superbiæ et jactantiæ fiunt contra Deum. Angelus enim præsumpsit potestatem contra Deum, et cecidit : homo primus sapientiam, et expulsus est a paradiso : Antichristus usurpabit sanctitatem virtutis, et damnabitur. Jerem. IX, 23 et 24 : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis : sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Fortitudo refertur ad potestatem, et divitiæ ad sanctitatis virtutem.

  1. « Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua. »

Ecce pars de cauta et vera et humili responsione Joannis.

Et habet duas partes : in quarum prima de suo baptismo confitetur humilia : in secunda autem de baptismo Christi confitetur sublimia.

Dicit ergo : « Ego baptizo, » quia meus actus est actus hominis in baptizando : quod non est in baptismo Christi. Unde sensus est : « Ego baptizo, » hoc est, corpus abluo. Unde Glossa : « Non imputetur quod ago audaciæ : quia corpora abluo aqua, non aufero peccata : ut sicut nascendo et pædicando præcursor sum, sic baptizando. » Et ideo iterabatur baptismus Joannis.

Vel potius, vere et recte Christi baptismate baptizabantur, qui a Joanne baptizati fuerunt. Act. XIX, 3 : In quo ergo baptizatis estis? qui dixerunt : In Joannis baptismate. Et tunc Paulus baptizavit eos in nomine Domini Jesu. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua. Joannes enim introduxit ad consuetudinem baptizandi in materia et actu baptismi : sed non in forma, quæ conferebat sanctificationem. Et ab his duobus Baptista vocatur. Et nullus Apostolorum vel Discipulorum vocatur Baptista : quia illi baptismata Christi conferebant, hoc est, in quo Christus intus operabatur : quia aliter tot essent Baptistæ, quot sunt baptizantes. Et sic humilia de se confitetur Joannes. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Psal. CXXX, 1 : Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

« Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. »

Hic sublimia de Christo confitetur. [63]

Tangit autem tria : mediationem, occultationem, et dignitatis altitudinem.

Circa mediationem tangit duo : Mediatoris naturam et actum : et Mediatoris rectitudinem.

De primo dicit : « Medius autem vestrum. » Ad litteram : Inter vos veniens ad baptismum, non se præferens vobis quin humiliter veniat ad baptismum ut baptismum sanctificet. Matth. III, 13 et 14 : Venit Jesus a Galilæa in Iordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam.

« Medius autem, » quia medius inter Deum et homines. I ad Timoth. II, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Vel, « medius, » qui se omnibus prope positis et propinquis exhibet ad usum. Genes. II, 9 : Lignum vitæ positum in medio paradisi. Sic « medius vestrum, » et mediator vester « stetit » erectus, qui numquam fuit ad vitia incurvatus. Cantic. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum : quia solus rectus ad parietem infirmi stetit corporis.

« Quem vos nescitis. »

Tangit humilitatis occultationem : quia ita humilis inter alios apparuit, quod non cognoscebatur etiam a Sanctis. Joan. I, 33 : Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestaretur in Israel, ideo ego veni in aqua baptizans. Isa. XLV, 15 : Vere tu es Dens absconditus, Deus Israel, Salvator. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Act. XVII, 23 : Quod ergo ignorantis colitis, hoc ego annuntio vobis. Luc. X, 23 et 24 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ vos audistis, et non audierunt.

  1. « Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. »

Hic confitetur de Christo sublimia.

Et tangit tria, scilicet, quod altitudo Christi regis debuit habere præcursorem, qui eum præcedit secundum dignitatem : quod nullus sanctorum sufficit ad minimi obsequii sui condignam idoneitatem.

Dicit ergo : « Ipse est qui post me, » nascendo, prædicando, moriendo, « venturus est : » quem ego ut præcursor prænuntio, sicut lucifer solem, sicut præco regem, sicut Propheta Salvatorem. Matth. XXI, 37 : Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. Post Joannem etiam venturus erat, qui omnibus humilibus erat humilior. Isa. LIII, 2 et 3 : Vidimus eum..., novissimum virorum. Unde, Isa. XLV, 2, in persona Joannis dicitur : Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Genes. XLI, 43 : Præcone clamante, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti, hoc est, mundi.

« Qui ante me factus est, »

Æternitate, dignitate, et gratiæ causalitate. Eccli. XXIV, 14 : Ab initio et ante sæcula creata sum. Proverb. VIII, 23 : Ab æterno ordinata sum : et sic præcedit æternitate.

De dignitate, ad Hebr. I, 3 et 4 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

De gratiæ causalitate, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Joannes autem non conferebat [64] gratiam, II Paralip. I, 4 : Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. Ejusdem, XI, 22 : Magnificatus est igitur Salomon, hoc est, pacificus, super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. Hæc tamen in ante habitis exposita sunt.

« Cujus ego non sum dignus, »

Neque aliquis alius, « ut solvam ejus corrigiam calceamenti ». Quod ut Chrysostomus dicit, minimi servitii est obsequium, hoc est, non sum dignus ut in minimis ejus obsequiis appaream. Luc. XV, 19 : Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Quidam tamen dicunt, quod hoc figurative confitetur se ad sponsum non esse idoneum, ut ducat sponsam Christi Ecclesiam : quam si duceret nomen sponsi usurpando, secundum legem calceamenta Christi solvere deberet. Deuter. XXV, 10 : Vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati. Quod imperium Christo nolebat facere Joannes. Ruth, IV, 8 : Tolle ergo calceamentum. Ita dixit Booz, quando duxit Ruth. Aliter exponitur quod calceamentum deitatis Christi fuit humanitas : pes autem deitas : et corrigia fuit ipsa unio. Psal. LIX, 10 et CVII, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum. Dicit ergo Joannes quod non est dignus solvere, hoc est, indagare et exponere corrigiam, hoc est, unionis mysterium aperire. Isa LIII, 8 : Generationem ejus quis enarrabit? Quasi dicat : Condigne nullus.

  1. « Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans ».

Ultima pars est in qua describitur locus, ubi tam memorabile testimonium est perhibitum.

Tres autem sunt causæ quare describitur locus. Una quidem quam dicit Chrysostomus, ut sciatur quod non in angulo factum est istud, sed coram multis et in manifesto, coram eis qui confluabant ad Joannem de omni genere hominum et locorum. Secunda causa secundum eumdem est : quia paulo ante factum est, et si quis dubitaret, poterat requirere ab hominibus ibi manentibus. Tertia autem causa mystica est : quia Bethania domus obedientiæ interpretatur, quæ quia respicit omne præceptum, necessaria est baptizatis : quia ipsa est perfecta justitia, sicut Christus veniens ad baptismum dicit, Matth. III, 15 : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. I Regum, XV, 22 : Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.

Dicit ergo : « Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem » . Hoc, ut dicit Beda, dicit ad differentiam illius Berthaniæ quæ erat juxta Jerusalem, ubi Dominus Lazarum suscitavit. Et sic duæ erant Bethaniæ : una juxta Jerusalem, altera trans Jordanem, « ubi erat tunc Joannes baptizans » . Tamen Chrysostomus non vult eam vocari Bethaniam : sed translatio quam ipse exponit, habet sic : « Hæc in Bethabora facta sunt » . Sed prima littera est communior.

  1. « Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se. »

Hic incipit pars illa quæ est de inductione audientium ad fidem testimonii.

Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima ponuntur testimonia Joannis ad fidem Christi convertentia : in secunda autem ponitur ipsa conversio facta in audientibus, ibi, ℣. 37 : « Et audierunt eum, etc. »

Adhuc prima harum subdividitur in duas : in quarum prima per testimonium excitat audientes : in secunda autem iterato testimonio inducit credentes, ibi, y, 35 : « Altera autem die. »

Adhuc prior harum subdividitur in tres partes : in quarum prima excitat [65] audientes ad excellentiam Christi in duabus naturis reparantis lapsum generis humani : in secunda iterat excellentia Christi, quam habet ab æternæ suæ deitatis et prædestinationis ad opus redemptionis dignitate, ibi, ℣. 30 : « Hic est de quo dixit. » In tertia inducit excellentiam sui operantis in sacramentis, ibi, ℣. 31 : « Et ego nesciebam eum. »

In prima harum tanguntur tria : in quorum primo tangitur Joannis in visu Jesu limpiditas : in secundo, Domini Jesu humilitas : in tertio, testificantis veritas.

Dicit ergo : « Altera autem die : » quia una die Pharisæis de absente Jesu testimonium perhibuerat : in qua die fulsit lux intelligentiæ Joannis de absente. « Altera autem die » post illam, lux intellectus reflexa ad sensum fulsit de præsente. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Talis enim visio de luce (quæ vera est lux illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum 37), vere diem facit in cordibus Sanctorum. Sapient. XVIII, 1 : Sanctis tuis maxima erat lux. Et post pauca, ℣. 3 : Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. Et ideo per columnam ducebantur lucis ad veri cognitionem, et per solem (in tabernaculo sui luminis eos hospitantem et circumdantem) ab erroris tenebris defendebantur.

Et ideo in hoc lumine « vidit Joannes Jesum, » et cognovit. Job, XLII, 5 et 6 : Nunc oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo. Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et hæc est una de gratiis factis Joanni quod intus et extra, cordis et corporis oculis meruit videre Jesum.

« Venientem ad se. »

Ecce visa Domini humilitas : quia ipse major existens venit ad minorem. Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Sed hæc est simul amoris et humilitatis. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Matth. VIII, 7 : Ego veniam, et curabo eum. Itaque et nunc curaturus orbem per baptismi sanctificationem venit ad Joannem.

« Et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. »

Ecce testificantis veritas de excellentia Salvatoris in utraque natura lapsus hominis reparantis.

Et ideo duo dicit, scilicet, mansuetudinem patientis, et virtutem passionis. Primum est humilitatis : secundum est divinitatis.

Primum tangit cum dicit : Ecce agnus. » In quo tria tangit : præsentiæ designationem, Christi mansuetudinem et virtutem, et divinam immolationem.

Præsentiæ Christi designationem tangit, cum dicit per demonstrationem : « Ecce, » qui semper seipsum salutem nostram operans exhibuit. Psal. XXXIX, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus. Isa. LXII, 11 : Ecce Salvator tuus venit : ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.

« Agnus. »

In hoc tangitur mansuetudo. Jerem. XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Vel, quia agnus in græco est idem quod pius : latine autem agnus ab agnoscendo dictus est, quia vocem matris in toto grege balantis agnoscit, et agnoscitur ab ea : et sic in agno notatur mansuetudo, et pietas, et agnitio suorum. Mansuetus enim est malis ad se conversis : pius autem, hoc [66] est, benevolus bonis, et diligentissimæ agnitionis agnoscens suos. De mansuetudine, Numer. XII, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Moyses autem figura est Christi, qui sicut dicitur, Isa. LIII, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. De pietate dicitur, I ad Timoth. IV, 7 et 8 : Exerce te ipsum ad pietatem... Pietas autem ad omnia utilis est : promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. De agnitione, Joan. X, 14 : Ego cognosco meas, scilicet oves, et cognoscunt me meæ, II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Sic ergo agnus est.

Agnus est etiam ab utilitate, qui lanam suæ conversationis per exemplum dat in vestimentum virtutis, et carnem in cibum nutrimenti spiritualis, et lac doctrinæ in potum parvulis nondum ad solidum cibum perfectis. De primo dicitur, Job, XXXI, 20 : Si non de velleribus ovium mearum calefactus est. De lacte autem, I ad Corinth. III, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. De lacte simul et lana, Ezechiel. XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini. Est autem et innocens sicut agnus : et ideo, Exod. XII, 5, dicitur, quod erit agnus absque macula. Carnem autem in cibum dat perfectis. Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Super Lucam autem plura de agno sunt notata, Luc. X, 3, super illud : Ego mitto vos sicut agnos inter lupos38. Et ideo hæc sufficiant.

« Dei. » Hoc ideo dicitur, quia agnus est sacrificium Dei, sicut dicitur, Exod. XII, 5 : Tolletis agnum, et immolabit eum universa multitudo ad vesperam, hoc est, in mundi fine. Et ideo, Numer. XXVII, 6, dicitur, quod agnus est holocaustum juge, quod semper est offerendum : hoc enim fit pro peccatis. Vel, « agnus Dei, » quia qui est Filius Dei, specialiter est hic agnus Dei. Apocal. XIV, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia : qui significant universitatem redemptorum.

Secundo autem tangit virtutem passionis, quam habet ex deitate, cum dicit :

« Ecce qui tollit peccatum mundi. »

Ac si diceret : Ego præcurro et ostendo peccata, invitans ad pœnitentiam : ille autem tollit et regenerationis sacramento, et virtute sui sanguinis, excludens Angelum præcursorem. Et in figura hujus postes et superliminaria sanguine agni liniri præcipiuntur39. Isa. LIII, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. I Petri, II, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.

« Hic est, de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. »

Hic iterat testimonium, et excitat audientes a dignitate æternæ suæ deitatis et prædestinationis ad opus redemptionis.

Et dicit tria : posteriorem in tempore Christi manifestationem, et præcellentem dignitatis ad se operationem, et ipsam æternitatem.

De primo dicit : « Hic » præsentialiter demonstratus, « est de quo dixi. » Offert enim se ultro ad salvandum. Proverb. I, 23 : En proferam vobis spiritum meum.

« Post me venit vir. »

Hoc hic additur quod dicit, vir, quia vir erat virens in natura, virens in gratia, [67] virens in virtute et sapientia : omnia virere faciens in salutis opere. De primo, Jerem. XXXI, 22 : Faciet Dominus novum super terram : Fœmina circumdabit virum. De secundo, Job, I, 3 : Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. De tertio, Isa. IV, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum, hoc est, Christum septem virtutes, in quibus universitas virtutum continetur. De quarto, Zachar. VI, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. Psal. LXXI, 7 : Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Item, Psal. I, 1-3 : Beatus vir qui non abiit, etc. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

« Qui ante me factus est. »

Hoc est, sicut prius : Qui prædestinatione et ordinatione divina, primus dignitate factus est.

« Ante me, » hoc est, ut sit ante me ut rex ante præconem, et sicut sol ante luciferum. De primo, Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ. De secundo, Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Unde sicut sole crescente decrescit lucifer et absconditur, ita Christi lumine coruscante decrevit Joannes Baptista, Joan. III, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui.

« Qui prior me erat »

Æternitate : quia ab æterno prædestinatus est ut esset prior Joanne et quolibet sancto. Ad Roman. I, 4 : Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis. Nulli enim sanctorum conceditur, quod sanguine sponsam Ecclesiam accipiat et mundet nisi sibi : hoc enim habet virtute deitatis quæ sola mundat a peccatis : et virtute humanitatis, quam ad sponsam conformat. Et sic prior est æternitate, et dignitate, et efficacia gratiæ redemptionis.

  1. « Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. »

Hic incipit pars tertia in qua inducit excellentiam Christi in sacramentis operantis.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima tangit ea quæ faciunt insuspicabile a falsa suspicione testimonium : in secunda autem tangit testimonium ipsum, ibi, ℣. 34 : « Et ego vidi, et testimonium perhibui. »

In priori autem partium harum tangit tria : quorum primum est ablatio malæ suspicionis, quæ esse potest propter gratiam familiaritatis : secundum est signum corporaliter apparens in argumentum veritatis, ibi, ℣. 32 : « Et testimonium perhibuit. » Tertium autem est auctoritas revelationis, ibi, ℣. 33 : « Et ego nesciebam. »

In primo duo facit. Primo abnegat ex familiaritate personæ acceptionem, et testimonii sui ponit finem et necessitatem.

Et dicit : « Et ego, » quamvis de ipso feram testimonium, « nesciebam eum, » ex aliqua familiaris amicitiæ notitia : quia non sum secum conversatus in domo vel in patria, sed in eremo. Quamvis ergo noverim in utero materno deitatem ipsius, tamen ex familiari notitia sanguinis vel conversationis personam non accepi, ut propter hoc feram testimonium : quia ista carnali amicitia neminem nosco. II ad Corinth. V, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Ista sola notitia commendabilis est in Sanctis, quæ non ex carne, sed ex sola Dei gratia procedit. Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, etc. Hoc ergo vult dicere secundum Chrysostomum : « Ego, » secundum carnalem affectum, « nesciebam eum » umquam, quia mihi conversanti in deserto, carnalis ejus præsentia ignota fuit. [68]

« Sed ut manifestetur »

Audientibus me, « in Israel, » hoc est in Judæa : ubi notitia Dei esse debet, et cui promissus est Salvator, et a quibus ad gentes fides ejus debet derivari.

« Propterea ego veni, » missus a Deo, « in aqua, » quæ corpus tantum abluit, « baptizans, » et ad suum baptismum homines inducens et assuescens. Luc. III, 2 et 3 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ. Isa. XII, 4 : Notas facile in populis adinventiones ejus : mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

Tamen Augustinus dicit, quod nesciebat eum Joannes, id est, non ut hominem vel Deum, quem ante diu ab ineunte ætate cognoverat, sed nesciebat eum ut baptistam verum et peccata tolerantem. Et ideo dicunt quod cum quinque modis potestas baptizandi cognosci possit, scilicet, potestas auctoritatis, et potestas cooperationis, et potestas invocationis, et potestas excellentiæ, et potestas ministerii : quod Joannes nesciebat eum prout est talem potestatem conferens. Nescivit enim quod nullam istarum potestatum alii vellet conferre nisi potestatem ministerii.

Quod qualiter intelligendum sit, oportet exponere istas potestates. Est enim potestas auctoritatis illa quæ propria auctoritate operatur in baptismo, ad impressionem characteris, et sanctificationem abluentem a peccatis, et institutionem Sacramenti. Hanc enim solus Deus habet et nulli conferre poterit, sicut neque quod sit Deus : quia nemo sua auctoritate poterit dimittere peccata, nisi solus Deus. Isa. XLIII, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. I, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Marc. II, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?

Potestas autem cooperationis est, ut homo virtute propria cooperetur Deo ad mundationem interiorem et baptismi sanctificationem. Et hanc etiam Deus alii conferre non potuit : quia non potuit conferre quod secum aliqua creatura esset Deus. Isa. LXIII, 3 : De gentibus non est vir mecum. Et, ibidem, 5 : Circumspexi, et non erat auxiliator. Eccli. LI, 10 : Respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat.

Potestas autem invocationis est, ut invocato nomine alicujus baptisma sanctificaretur, sicut invocato nomine Trinitatis. Et hanc quidem conferre potuit, sed noluit, ne tot essent baptismi quot baptizantes : quia dicitur, ad Ephes. IV, 5 : Una fides, unum baptisma.

Potestas autem excellentiæ est, ut excellentiori baptizante, excellentius esset baptisma. Et hoc noluit conferre homini, ne spes poneretur in homine, quia dicit, Jerem. XVII, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.

Potestatem autem ministerii potuit conferre et contulit : ut ministri Ecclesiæ essent ministri Christi in sacramentorum collatione, et nihil obesse possent ministri ubi bonus est Dominus, ut dicit Augustinus : in multis autem prodesse potest minister bonus. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, etc.

Nesciebat autem Joannes quod potestates medias nulli collaturus erat, quas conferre poterat. Sicut nesciebat secundum Gregorium, utrum per seipsum ad infernum descensurus erat, vel per alium liberationem ab inferno perfecturus : sed bene sciebat quod potestatem auctoritatis nulli erat collaturus, et ministerii potestatem collaturus erat ministris.

Et hoc modo intelligitur illa longa Glossa Augustini quæ dicit : « Visa columba, dicit se per eam didicisse, etc. » Expositio autem Chrysostomi litteralior est, sed Augustini subtilior. [69]

« Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit super eum ».

Hic facit credibile testimonium per signum Spiritus sancti corporali specie apparentis.

Tangit autem hic tria : primo enim finem inducit istius visionis, ne ex levitate relata videatur : secundo, certitudinem : tertio, signum.

Dicit ergo : « Et testimonium perhibuit Joannes. » Quasi diceret : Non levitate jactantiæ hanc visionem retulit, sed quia necessaria fuit : quia non credentibus testimonium perhibuit. I ad Corinth. XIV, 22 : Linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. II ad Corinth. XII, 11 : Factus sum insipiens, vos me coegistis. Et ibidem, supra, ℣. 1 : Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Psal. CVIII, 2 : Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. Sic enim necessitas testificationis apud infideles hoc testimonium exegit.

« Dicens : Quia vidi. »

Hic tangit certitudinem, quia vidi : de visu enim testimonium perhibetur. Act. IV, 20 : Non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

« Spiritum descendentem. »

Ecce tertio ponit signum visum : et dicit quinque. Primum est, quod oculis cordis tantum videtur : et hoc tangit cum dicit : « Vidi Spiritum, » scilicet oculis cordis in signo sensibili Spiritum sanctum cognovi. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me.

« Descendentem. » Hoc est secundum per effectum intelligendum, quod nec etiam nisi cordis oculis per fidei illuminationem apparet. Descendit enim Spiritus per effectum in sanctificationem aquæ, cui contulit vim regenerativam : quia ubique potens est per essentiam, potentiam, et præsentiam. Eccle. I, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Sapient. I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Item, ibidem, VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic enim descendit Spiritus et non aliter. Vel, quia descendere facit ut humiliter sacramentum suscipiatur : sicut malignus spiritus ideo dicitur ascendere, quia per contemptum sacramentorum ascendere facit. Isa. XIV, 13 : In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Psal. LXXIII, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Humiliter enim debet homo descendere, ut dicit Hieronymus, ut in creaturis quæ sunt materia sacramentorum, salutem quærat : qui in gustu creaturæ contra Deum superbiens mortem invenit. Sic enim tangit modum percipiendi sacramentum et gratiam sacramenti per humilitatem. Jacobi, IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

« Quasi columbam. »

Ecce tertio tangit hic bonitatis figuram : quia columba innocens avis est, et sine felle amaritudinis. Et hæc figura competebat : quia sicut dicitur, Genes. VIII, 8, columba nuntia fuit clementiæ de aquis diluvii peccatores submergentis, per hoc quod tulit ad arcam ramum viridis olivæ : ita nunc in aquis baptismi fert benevolentiæ complementum per submersionem peccatorum. Matth. III, 16 : Vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam. Luc. III, 22 : Descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum.

Sed quæritur : Secundum quem modum Spiritus sanctus fuit in hac columba plusquam in alia? Aut enim fuit per [70] unionem ad ipsam : et tunc Spiritus sanctus secundum esse columba fuit, sicut Filius est homo. Aut non fuit unitus : et sic non fuit aliter in ipsa quam in alia creatura.

Adhuc autem quæritur : Quare potius elegit columbæ speciem in quâ apparet, quam alterius animalis vel alterius creaturæ?

Ad hæc autem sine præjudicio dicendum est, quod quamvis etiam in corporali specie attributa sint personis propria, quæ nulli alii personæ conveniunt : sicut vox quæ sonuit super Filium : Hic est Filius meus dilectus40, attribuitur Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto : et Spiritui sancto attribuitur proprie columbæ species, et non Patri, neque Filio : tamen nec Pater unitus est voci, nec Spiritus sanctus columbæ. Quia quatuor modis apparet Deus in creatura, scilicet, per vestigium et imaginem : et sic est essentialiter et præsentialiter in omni creatura. Secundo apparet ad manifestationem alicujus operationis : et sic Pater est in voce, et Spiritus sanctus in columba. Apparet etiam in gratiæ alicujus operatione : et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt in Sanctis, et in aliis etiam in quibus effectus gratiarum gratum facientium vel gratis datarum operantur. Apparet etiam per unionem : et sic solus Filius apparuit in humanis : et ideo per ostensionem manifestationis suæ est in columba et non in aliis.

Ad secundum dicendum, quod proprietates istius avis bonitatem ostendunt Spiritus sancti : et quia primum signum clementiæ columba tulit in aquis. Talia autem multa notata sunt, Lucæ, III, 22, nec oportet hic repetere41.

Hoc est ergo quod dicit.

Quarto, dicit locum unde descendit, dicens : « De cœlo », quia de cœlo ubi est locus gratiæ et gloriæ veniens, indicabat ibi cœlorum apertionem futuram esse per baptismum renatis. Luc. III, 21, et Matth. III, 16 : Aperti sunt ei cœli. Ezechiel. I, 1 : Aperti sunt cœli, et vidi visiones Dei.

« Et mansit super eum. »

Quintum est, quia cum in aliis Spiritus non requiescat, in Christo requiescit, et ex ipso in alios procedit. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus. Deuter. XXXIII, 12 : Et Benjamin, hoc est filius dexteræ, ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur. Amantissimus autem non potest esse nisi per amorem Spiritus sancti : et in illo requiescit Spiritus sanctus.

« Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. »

Hic facit credibile testimonium ex auctoritate revelantis et revelationis.

Tangit autem tria : quorum primum est iterata amotio suspicionis : secundum autem, auctoritas revelantis : tertium, auctoritas revelationis.

Dicit ego : « Et ego nesciebam eum. » Vel quia affectu carnali non cognovit : vel quia facie ad faciem non cognovit, quia ignotus factus fuerat ex longa absentia : vel quia propter multam humiliationis absconsionem non cognovit hunc esse in persona, quem tamen in [71] mundo scivit esse per præsentiam carnis : vel quia non cognovit eum in potestate sacramentali, quam per seipsum exercere vellet et non alteri committere. Simile est, Genes. XXVII, 23, ubi dicitur de Isaac : Non cognovit eum, scilicet, filium suum : quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Sic et in Christo similitudo hispidæ carnis pro similitudine peccatorum fecit Christum non cognoscibilem etiam Sanctis. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Quis enim Filium Dei noscat in signis latronis? Psal. XVI, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias latronis42.

Et si objiciatur quod Joannes cognovit Christum in utero matris. Dicendum quod hoc verum est, sed hoc fuit ex instinctu Spiritus sancti. Et dicit Gregorius, quod sæpe Spiritus sanctus tangit corda Prophetarum ad unum, et non tangit ad alterum. Et sic hic ad notitiam personalem non tetigit cor Joannis : ideo oportuit ut signo visibili demonstraretur ut sacramenti sanctificator. Sic ergo dicit : Et ego nesciebam eum. Psal. CXLIII, 3, secundum translationem Theodocionis : Homo est, et quis cognoscit eum43?

« Sed qui misit me. »

Ecce auctoritas revelantis. « Baptizare in aqua, » ut homines ad materiam et actum baptismi introducerentur : « ille, » tantæ auctoritatis, « mihi dixit. » Act. XXVI, 19 et 20 : Non fui incredulus cœlesti visioni : sed his qui fuerunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam ut pænitentiam agerent.

« Super quem videris, »

Signo corporali. Psal. LXXXVIII, 20 :

Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi electum de plebe mea, hoc est, Christum Filium meum. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi eis.

« Spiritum » sanctum in specie columbæ, descendentem, » ad manifestationem sanctificatoris et sanctificationis Sacramenti, « et manentem super eum, » quiete et ad omnem actum Spiritus, cum in aliis sanctis non sit ad omnem actum, sed ad quosdam. Joan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Filio.

« Hic est » vere « qui baptizat, » auctoritatis propriæ potestate, et sui nominis invocatione, et Patris cooperatione : et non sicut minister, sed ut Dominus et omnipotens : et ideo unum est baptisma, sicut una est fides. Act. I, 5 : Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et hoc est scilicet, quod sequitur : « In Spiritu sancto. » Hoc enim modo Christus Dei Patris character intus characterem baptizatis imprimit, et in Spiritu sancto qui ab ipso procedit peccata remittit : quamvis ministerium exterioris operationis homo aliquando exerceat.

« Et ego vidi. »

Istud est testimonium excitans ad fidem plenam audientes. Dicit ergo : « Et ego vidi » sic Spiritum descendentem et manentem. Habacuc, III, 2, secundum translationem Septuaginta : « Consideravi opera tua, et expavi. »

« Et testimonium perhibui. »

Psal. CXVIII, 129 : Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea. Item, XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

« Quia hic est Filius Dei, » quem ante [72] virum vocavit44, modo audita voce Patris, Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus. Filium Dei esse nominat et declarat : ideoque Pater qui mentiri non poterat, jam aperte hoc declaravit. Psal. II, 7 : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu : ego hodie genui te. Matth. XXVII, 54 : Vere Filius Dei erat iste.

Quæritur autem hic a curiosis magis quam devotis, si etiam alii cum Joanne viderunt speciem columbæ et audierunt vocem Patris? Ad hoc sine præjudicio dicendum videtur, quod probabile est alios nec vidisse nec audivisse, nisi forte quosdam sanctos et devotos : quia si omnes vidissent et audivissent, tunc Joannis testimonium non fuisset necessarium.

Quærunt etiam curiosi : Quid post istam apparitionem factum sit de columba? Et ad hoc dicendum quod licet novit Deus, dicit tamen Beda, quod redacta est in præjacentem materiam : Deus enim illam in Ecclesia manere noluit, ne esset occasio idolatrandi : sicut etiam serpentem conteri fecit quem fecerat Moyses in deserto45.

  1. « Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

  2. Et respiciens Jesum ambulantem, dixit : Ecce agnus Dei. »

Hic iterato testimonio inducit credentes.

Et dicuntur quatuor : in quorum primo describitur dispositio testificantis : in secundo, Joannis copia in discipulis : in tertio, respectus Joannis in auctorem salutis : in quarto, testificatio veritatis.

Dicit ergo : « Altera die, » novæ illuminationis, quando iterum Spiritus sanctus cor hominis tetigit, ex se Christus ei præsentavit. Psal. LXXV, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, turbati sunt omnes insipientes corde. II Petri, I, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Infra enim, V, 35, Joannes et lucerna est et lucifer46 : dies autem et illuminatio facta per Christum.

« Stabat Joannes, »

Qui a rectitudine veritatis non se flectebat. III Regum, XVIII, 15 : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto. Unde Glossa : « Immobilis stat in culmine perfectionis. »

« Et ex discipulis ejus duo. »

Glossa : « Firmiter adhærentes ejus magisterio. » Duo autem propter geminæ dilectionis affectum, qui minus quam inter duos esse non potest. Proverb. XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccle. IV, 11 : Si dormierint duo, fovebuntur mutuo. Luc. X, 1 : Misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Non facit autem mentionem, ut dicit Chrysostomus, de aliis, quia isti devoti fuerunt : alii autem livore detinebantur zelantes pro gloria Joannis contra Christum.

« Et respiciens Jesum, »

Quia dilectio Joannis multiplicat respectum ad Jesum. Baruch, III, 14 : Disce ubi sit lumen oculorum, et pax. Eccle. I, 8 : Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

« Ambulantem » ad se, in salute nostra procuranda proficientem. I Joannis, [73] II, 6 : Qui dicit se in ipso, scilicet Christo, manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis. Sic ergo plus ambulavit passibus virtutum, quam passibus pedum : quia virtutem post virtutem in opere nostræ salutis demonstravit.

« Dixit, » testimonium iterans propter segnitiem audientium. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune, etc.

« Ecce » qui sequendus est sicut dux gregis.

« Agnus Dei. » Vervex dux gregis. Joan. X, 3 : Proprias oves vocat nominatim, et educit eas. I Petri, I, 18 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

« Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. »

Hic incipit pars quæ est de audientium testimonium Joannis conversione.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur conversio eorum, qui per Joannem vocati sunt, et per eos quos vocavit Joannes : in secunda autem vocatio eorum, qui per ipsum Christum qui jam innotuerat sunt vocati, vel per præcones novæ legis, ibi, ℣. 43 : « In crastinum voluit exire. »

Et sumuntur istæ duæ vocations penes duo vocantia ad Christum, quorum unum est intellectus supernaturalis veteris legis, et aliud est revelatio veritatis : unde Glossa super hæc verba : Audierunt eum, scilicet Joannem, loquentem, et secuti sunt Jesum, dicit : « Ergo sic sequentes Jesum, legem amiserunt utentes ejus testimonio. »

Prior harum partium dividitur in duas partes : in quarum priori ponitur conversio discipulorum per vocem Joannis : in secunda autem fructus conversorum in vocatione aliorum, ibi, ℣. 41 : « Invenit hic primum, etc. »

Adhuc autem prior harum dividitur in tres particulas : in quarum prima describitur ad Jesum discipulorum humilis conversio : in secunda, benigna conversorum a Domino susceptio : in tertia, unius conversorum per nomen proprium descriptio.

In prima harum quinque notantur. Primum est ad verbum Dei auditus patulus, cum dicit : « Audierunt eum, » aure patula, verbum suscipientes de salute. Jacobi, I, 19 : Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Proverb. XX, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque. Auris enim non audiens idolum est, et non auris vera. Proverb. XVIII, 15 : Auris sapientium quærit doctrinam Isa. I, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii. Psal. XCIV, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

« Duo. »

Ecce numerus mystice audientium, qui scilicet, duabus auribus audiunt : una litteram, et alia spiritum in littera loquentem. Isa. I, 10 : Percipite auribus legem Dei nostri. Vel, duo sunt propter geminam dilectionem, sicut antea dictum est.

« Discipuli, » et ideo studiosi. Joan. VIII, 31 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim non permanet in sermone audito, non est discipulus, sed explorator curiosus et superstitiosus. Ad Galat. II, 4 et 5 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent, quibus neque ad horam cessimus subjectione, etc. [74]

« Loquentem. »

Hoc est quartum. Locutio enim cum intellectu et intentione fit. Et in hoc notatur auditus discretio. I Regum, III, 9 et 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

« Et secuti sunt Jesum. »

Ecce quintum, in quo notatur fructus conversionis per Verbum salutis. Secuti sunt enim non tantum passibus pedum, sed imitatione operum et devotione fidei. Matth. IV, 20 : Continuo relictis retibus, secuti sunt eum. Per quod etiam videtur quod propter testimonium Joannis isti non sunt secuti, sed potius ad vocationem Domini. Ad hoc autem dicendum est, quod primo ad prædicationem Joannis secuti sunt, et ad familiarem notitiam Domini admissi : sed ad propria tamen redeuntes, postea vocati sunt a Domino, et tunc omnia reliquerunt.

Quæritur autem iterum : Quare coram duobus Joannes testificatus est et non coram omnibus? Ad hoc dicendum quod pro certo testimonium Joannis coram omnibus fuit : sicut, Luc. III, 7, dicitur, quod omnes exierunt ad eum : sed tamen familiariter plus impressit hoc discipulis : et hi duo hoc præ cæteris acceperunt, sicut supra dictum est : et ideo sunt secuti. Job, XXIII, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi. Daniel. III, 41 : Et nunc sequimur te in toto corde : et timemus te, et quærimus faciem tuam.

  1. « Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?

  2. Dicit eis : Venite, et videte. Venierunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. »

Hic tangitur benigna conversorum susceptio.

Et dicuntur quinque : quorum primum est Domini ad sequentes benigna conversio : secundum, dulcissima de illuminatione facienda Domini allocutio : tertium est dubii quod quærebant sapientissima solutio : quartum est illuminatorum cum Doctore familiaris mansio : quintum autem est horæ adventus eorum ad Christum determinatio.

Dicit ergo : « Conversus Jesus, » qui semper convertitur ad eos qui ad se convertuntur : quia ad litteram non terga, sed faciem dulcissimam ad eos convertit, et recipit venientes. Zachar. I, 3 : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Psal. LXXXIX, 13 : Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos. Thren. V, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Quia illa vera conversio est : et si quis aliter conversus est, perversus est.

« Et videns eos, » oculis benignitatis. Genes. XLV, 13 : Adducite fratrem vestrum ad me, et ponam oculos meos super eum.

« Sequentes se, » quia aliter oculo benignitatis eos non vidisset. Sapient. IV, 5 : Respectus in electos illius.

« Dicit eis. »

Ecce benigna et dulcis allocutio de futura illuminatione. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Psal. XLIV, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis, etc.

« Quid quæritis? »

Non ignorans interrogat, sed quærit ut illuminationis accendat desiderium. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non con[75]fundentur. Non autem dicit : Quem quæritis (quia de persona illuminati fuerunt per Joannem : sicut ad passionem vadens, Joan. XVIII, 4, ubi persona quærebatur, etiam intrepidus dixit : Quem quæritis?) quia scivit quod de salute aliquid discere quærebant. Quæritis autem dicit, quia hoc est studiosorum. Psal. CIV, 4 : Quærite faciem, hoc est, agnitionem veritatis, ejus semper. Matth. VII, 7 : Quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

« Qui dixerunt ei : Rabbi. »

Nomine magistri nominant quem ut sapientem prædicatione Joannis cognoverant, qui solus scire viam salutis facit. Matth. XXIII, 8 : Unus est enim Magister vester. Non autem vocant Dominum, cujus adhuc per miracula potestatem non cognoverunt : quem postquam cognoverunt, Magistrum et Dominum vocaverunt. Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine et bene dicitis : sum etenim.

Quod autem sequitur : « Quod dicitur interpretatum magister, » interpretatio est Evangelistæ, quia in græco scripsit, et Rabbi est verbum hebræum : unde locutio discipulorum sic seriatim fuit conjuncta.

« Rabbi, ubi habitas? »

Causa autem quod habitationem quærebant fuit, ut habitatione scita, sæpe venirent ausu familiari et discerent ab eo viam salutis.

Sed quomodo quærunt habitationem ejus, cum ipse dicat, Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cœli : Filius autem hominis, etc. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Ad hoc dicendum quod propriam domum non habuit in terra, sed sicut peregrinus ab aliis receptus est hospitio gratia hospitalitatis : et talem locum quæsierunt. Quia sicut gyrovagus non discurrebat per plateas de domo in domum, sed sicut docuit Apostolos, Luc. X, 7 : In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt47.

Mystice autem delectabilis est ista quæstio contemplantium lucem quam Deus habitat. Canticorum, I, 6 : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est, plena veritatis tuæ luce, ne vagari incipiam, etc. Psal. XXV, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Isa. LVII, 15 : Hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Et ideo etiam isti contriti et humiles corde quærunt ejus habitationem secundum consilium sapientis, Eccli. VI, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

« Dicit eis. »

Ecce quærentium illuminatio.

Et habet duo, scilicet vocationem illuminatoris, et obedientiam illuminatorum.

Dicit ergo vocando : « Venite, et videte. » Venite primum fidei devotione, et postea videte intellectus illuminatione. Isa. VII, 9, secundum aliam translationem : Nisi credideritis, non intelligetis48. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, scilicet veniendo, accipient de doctrina illius, scilicet illuminando. Et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. XLV, 9 : Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram.

Illuminandorum autem obedientia describitur, cum dicitur « Venerunt. » [76]

Duo dicuntur vel tria. Adventus, visio et mansio.

De primo dicit : « Venerunt, » per fidei devotionem, et per operis imitationem, et per præcepti obeditionem. De primo dicit, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. De secundo, Isa. II, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini, hoc est, in lucidis exemplis ipsius. De tertio, Psal. XXXIII, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos, scilicet in obedientia præceptorum ejus.

« Et viderunt, »

Per fidei credulitatem, per intellectus illuminationem, et per Scripturæ meditationem. De primo, I ad Corinth. XIII, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate. De secundo, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De tertio, Psal. XXXIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustatur enim meditationis delectatione, et videtur verbi Dei intellectu.

« Et manserunt ibi. »

Hoc est tertium. Visio enim est fidei : adventus spei per profectum meritorum : et mansio charitatis. Unde viderunt veritatem : venerunt ad beatitudinem : et manserunt in dulcedine bonitatis. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Matth. XVII, 4 : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula49, scilicet fidei, spei et charitatis. Sic venit regina Saba audire sapientiam Salomonis50. Sic viderunt Samaritani, Joan. IV, 42 : Ipsi audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Sic permanserunt fideles amici. Psal. XIV, 1 : Quis habitabit in tabernaculo tuo, et requiescet in monte sancto tuo?

« Die illa, » hoc est, residuum illius diei. Spiritualiter autem in illuminatione percepta a Domino permanserunt. Psal. LXXXIII, 11 : Melior est dies una in atriis tuis super millia.

Et quia dixit, die illa : ne integra dies esse putetur, subjungit horæ adventus eorum descriptionem, cum dicit :

« Hora autem erat quasi decima. »

Joannis, XI, 9 : Nonne duodecim sunt horæ diei? Et ideo hora decima erat quasi vesperarum. Luc. XXIV, 29 : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Vespera autem, ut dicit Gregorius, finis est mundi : et tunc prima hora diei est origo lucis naturæ in principio creationis hominis. Secunda autem hora est illuminatio benedictionis Noe, abstersa caligine peccati per diluvium. Tertia autem hora est sanctificatio Abrahæ per circumcisionis sacramentum. Quarta hora, lucis sanctificationis Moysi ad liberationis auxilium. Quinta hora, collectio legis, ut peccati ostenderet remedium. Sexta hora, ab impugnantibus defensio Judicum. Septima hora, gubernatio David et aliorum regum. Octava hora, repromissio facta David per Christum exhibenda. Nona hora, liberationis de Babylonica captivitate per Zorobabel et Jesum magnum sacerdotem. Decima hora, est redemptionis factæ per Christum : et in illa cum Christo manserunt. Undecima autem, est remunerationis quiescentium usque in finem mundi. Et duodecima, est glorificationis requiescentium post mundi finem in æternum. Et sic completur dies fidelium. Sic enim, Isa. XXXVIII, 8, descendit sol decem lineis in horologio Achaz51 : quia per istas decem horas gratia Christi manifestatur.

Et hoc est quod intendit. [77]

« Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. »

Hic describitur per nomen proprium unus, qui audierat testem veritatis.

Describitur autem nomine, genere, singulari dignitate, et intellectus illuminatione et virtute.

Dicit ergo : « Erat autem Andreas. » Ecce descriptio nominis. Andreas enim erat virilis qui primum sequi Christum usus fuit. Interpretatur etiam respondens pabulo : qui pabulo verbi quod a Joanne acceperat, per tam dignum fructum verbi respondebat : et ideo a nomine describitur. Apocal. III, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitæ. Exod. XXXIII, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

Describitur etiam ex genere. « Frater Simonis Petri, » qui ideo describitur ut sit exemplum vocationis Christi in qua major per minorem vocatur. I ad Corinth. I, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Daniel, XIII, 45 : Suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris. Nominatur autem amplius primo nomine usitato cum dicitur : Simonis, qui interpretatur obediens : quia primo est obedire verbo vocationis, et postea erigi in cathedram honoris. I Regum, XV, 22 : Melior est obedientia quam victimæ. Unde sensus est : « Simonis, » hoc est, qui tunc Simon, postea autem vocandus erat Petrus.

« Unus ex duobus, » singularis dignitatis in auditu magistri, qui se a communitate discipulorum excepit. Eccle. VII, 29 : Virum de mille unum reperi : mulierem ex omnibus non invenii.

« Qui audierant a Joanne. »

Verbum enim Joannis penetravit corda eorum. Ad Hebr. IV, 12 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi.

« Et secuti fuerant eum, » scilicet auctorem salutis. Eccli. XXIII, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.

  1. « Invenit hic primum fratrem suum Simonem. »

Tangitur hic vocati per Joannem et conversi fructus, propter quem etiam specialiter nominatur. Et nomen alterius non exprimitur : ideo quia de fructu ejus nulla mentio habetur.

Tangit autem hic tria, scilicet quem vocavit, modum vocationis, et quam digne vocatus Petrus a Domino est receptus.

Dicit ergo : « Invenit hic primum, » quia postea a Domino missus, plurimos adduxit in Achaia et in aliis locis, « fratrem suum, » cui ex cognatione carnis plusquam aliis tenebatur. II ad Timoth. I, 17 et 18 : Sollicite me quæsivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Genes. XXXVII, 16 : Fratres meos quæro. Cantic. VIII, 1 : Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris? Foris enim est qui in Christo non est.

« Simonem, » id est, obedientem, quo nomine prius vocabatur. Exod. XXIV, 7 : Omnia quæ locutus est nobis Dominus, faciemus et erimus obedientes.

  1. « Et dicit ei : Invenimus Messiam [78] (quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Jesum. »

Modus est vocationis. Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat : Veni.

Duo autem dicit : inventum enim ostendit, et vocatum, scilicet Petrum, adducit.

De primo dicit : « Invenimus, » sicut lapidem pretiosum, et sicut thesaurum absconditum. Et de utroque, Matth. XIII, 46 : Inventa autem una pretiosa margarita. Ecce primum. Et supra, ℣. 44 : Quem, scilicet thesaurum, qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. Cantic. III, 4 : Inveni quem diligit anima mea.

« Messiam. »

Hebræum est, et ideo Evangelista interponit : Quod est interpretatum Christus, » hoc est, unctus Rex et Sacerdos. Isa. LXI, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus. Psal. XLIV, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.

« Et adduxit eum, »

Sicut anadochus, « ad Jesum, » id est, Salvatorem. Et ex hoc accepit Ecclesia quod in sacramento baptismi et confirmationis utitur adducentibus qui præsentant suscipientes sacramentum, qui patrini latine, græce autem anadochi vocantur, ut dicit Dionysius. Matth. XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi. Psal. XXVIII, 1 : Afferte Domino, filii Dei, hoc est, conversum : afferte Domino filios arietum, hoc est, filios Prælatorum prædicantium qui duces sunt gregis Christi : horum enim filii debent afferri Domino et adduci.

« Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona : tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus). »

Ecce modus receptionis adducti.

Et tangit tria : quorum primum est intimi amori respectus, cum dicit : « Intuitus autem eum Jesus. » Genes. XLIII, 29 : Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum. Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Intuitus autem corporalis amorem significat cordis.

« Dixit : Tu es Simon. »

Hic secundo tangit simplicitatis columbinæ commendationem, cum dicit : « Tu es Simon, » obediens voci vocantis, « filius Jona. » Glossa : « Idem dicitur Joanna et Jona. Joanna gratia : Jona columba. Quia filius est columbæ et gratiæ. » Unde Glossa dicit : « Intuendo eum corporaliter, quoddam secretum vidit in illo quod esset firmior cæteris. » Et hoc est intelligendum post confirmationem : quia ante confirmationem negavit ad vocem ancillæ. Luc. XXII, 32 : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et quia idem est Joanna et Jona, dicitur, Matth. XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Totus enim simplicitate columbæ formatus fuit in filium Dei : et hoc laudat in Petro Christus, quia nihil carnale post conversionem sequebatur. Ad Galat. I, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non acquievi carni et sanguini, etc.

« Tu vocaberis Cephas. »

Græce interpretatur caput. Sed Beda dicit sic : « Sciendum quod syriaca lingua Cephas rupes vel gratia, et latina petrus [79] dicitur, et utraque lingua a petra derivatum est Petrus. »

Et hoc est quod sequitur : « Quod interpretatur Petrus, » quod a soliditate dictum est. Matth. XVI, 18 : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Glossa autem dicit, quod hoc nomen hic non imponit, sed præsignat imponendum posterius. Dicunt tamen quidam, quod hic imposuit. Sed, Matth. X, 2, et Marc. III, 16, et Luc. VI, 14, confirmavit : et Matth. XVI, 18, vulgavit. Et ab hoc accepit Ecclesia Romana quod electo in Papam nomen mutavit, ut dicunt, cum tamen hoc falsum sit : quia diu per multum tempus electo Papa nomen non fuit mutatum : donec quidam turpe nomen habens, eo quod os porci dicebatur, electus fuit : et ab illo electo in Papam nomen cepit mutari. Sed hoc verum est quod in specialem gratiam Deus suis consuevit mutare nomen, sicut, Genes. XVII, 5 et 15, mutatur nomen Abram et Sarai. Et, Genes. XXXII, 28, mutat nomen Jacob in Israel.

Hoc est ergo quod dicit.

  1. « In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei JESUS : Sequere me. »

Hic incipit pars illa quæ est de vocatione facta per Christum, qui jam manifestatus per Joannem cæpit vocare discipulos.

Et habet hæc pars duas partes : in quarum prima agitur de vocatione Philippæ : in secunda, de fructu illius vocationis facto in vocatione Nathanael, ibi, 8, 45 : Invenit Philippus Nathanael, etc.

In priori harum dicuntur tria : vocationis tempus quando facta est, quia « in crastinum voluit exire in Galilæam. » Et sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum : « Iste est primus introitus Christi in Galilæam in qua discipulum vocavit, et miraculum de mutatione aquæ in vinum fecit, antequam mitteretur Joannes in carcerem. Iterato tamen intravit postea et fecit miraculum de filio reguli. » Tunc ergo postquam Andreas ad testimonium Joannis venerat, et Petrus per Andream fuit adductus, « voluit, » voluntate beneplaciti qua nostram salutem desideravit. Ad Roman. XII, 2 : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Psal. L, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem: qui de fidelibus ad fidem vocatis ædificantur, sicut dicitur in visione pastorum.

« Exire de Judæa, » large dicta, ubi Joannes baptizabat juxta Bethaniam, sicut supra dictum est, « in Galilæam, » de qua patria discipulos vocabat. Act. II, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? Alia etiam de causa in Galilæam venit : quia ibi Angelo nuntiante fuit conceptus : quia ibidem a pueritia nutritus. His ergo de causis « voluit exire in Galilæam. »

« Et invenit Philippum, »

Ex intentione quæsitum. Luc. XV, 8 : Quærit diligenter, donec inveniat. Invenit autem perditum et errabundum. Psal. LXXXVIII, 21 : Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Quia et manu fortem fecit Apostolum in virtutis pugna, et adspectu desiderabilem in contemplatione veritatis perfecit eum, et servum suum in obedientia mandatorum. Et ideo unxit eum oleo misericordie in remissionem peccatorum et unctione consecrationis in Apostolum : quod prætendit nomen ejus Philippus, qui præsago nomine apostolicæ dignitatis, os lampadis interpretatur, quæ ardet charitate. Psal. CXVIII, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer. Et lucet veritate, Joan. V, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum: quæ lucent clara veritate doctrinæ. [80]

Qui et primum adduxit eunuchum Candacis reginæ52.

« Et dicit ei JESUS. »

Ecce modus vocationis.

« Sequere me, » hoc est, doctrinam et exemplum imitare. Matth. IX, 9 : Sequere me. Joan. XXI, 19 : Sequere me. Quia est sequela ad fidei perceptionem, de qua hic loquitur : et est sequela ad regimen percipiendum, de qua loquitur, Matth. IX, 9 : et est sequela ad Martyrium sustinendum, de qua loquitur, Joan. XXI, 19 et 22.

Videtur autem non bene continua esse historia : quia Matthæus, Marcus et Lucas dicunt quod statim post baptisma ductus est Jesus in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo53. Hic autem innuit Joannes, quod cum recessisset a Joanne Baptista, intravit in Galilæam. Sed et hoc iterum solvendum est secundum Augustinum, quod revera cum primum testimonium Joannes videns perhibuisset, Christus baptizatus in desertum ductus est : sed post tentationem factam rediit ad Joannem, et tunc testimonium perhibuit coram discipulis, et tunc audivit Andreas. Et per ordinem facta sunt ista quæ hic narrantur, quæ alii Evangelistæ tacuerunt.

Sic autem continuatur historia :

  1. « Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. »

Descriptio est patriæ discipuli vocati. Ideo autem describitur, ut notetur quod videns Philippus concives suos Christum sequentes facilius sequebatur, cum sciret illos bonos et inquirere salutis auctorem.

Et hoc est quod dicit : « Erat autem Philippus a Bethsaida, » civitate Galilææ, quæ præsago nomine domus venationis interpretatur : quia ex illa egregii venatores homines ex ferinis silvestribus moribus venantes Christo conjungerentur. Jerem. XVI, 16 et 17 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum : quia oculi mei super omnes vias eorum. Quosdam enim Apostoli capiunt in monte dignitatis mundanæ, et quosdam absconditos in cavernis duræ paupertatis.

Et quia venatores præcipue de illa civitate assumpti sunt, ideo subditur : « Civitate Andreæ et Petri, » qui jam ante vocati sunt.

Sed quæritur hic : Quare Philippum per se vocavit, cum simplex fuerit et rusticus : et Nathanael per Philippum, qui sapiens fuit et litteratus? Ad hoc dicit Chrysostomus, quod ideo fecit, ut mundi sapientiam confunderet, et sola virtus vocatorum a Spiritu sancto esse sciretur. Si enim sapientes elegisset, conversio facta per eos sapientiæ mundanæ adscriberetur. I ad Corinth. I, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia, etc. Et hac etiam de causa tales constituit Apostolos, et non Nathanael sapientem. Hac etiam de causa non per se vocavit Paulum nisi de cœlo post Ascensionem, ut sciret non in eo eligi sapientiam mundi, ne aliquid fidei prædicatæ industriæ humanæ adscriberetur. Unde ipse dicit, I ad Corinth. XV, 8 : Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. Unde, I ad Corinth. II, 4 : Sermo meus et prædicatio mea non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

Hæc est ergo causa dictorum.

« Invenit Philippus Nathanael. »

Hic tangitur jam vocati primitivus fructus. [81]

Et dividitur hæc pars in duas : in quarum prima describitur Nathanael ad Christum vocatio : in secunda autem vocati per commendationem facta a Christo confirmatio.

In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo tangitur vocandi inventio : in secundo, inventi vocatio : in tertio, vocationis sanctæ diligens et discreta examinatio.

Dicit ergo : « Invenit, » ad salutem quæsitum, hic « Philippus, » jam a Christo vocatus et illuminatus, « Nathanael, » fratrem suum in lege peritissimum, qui interpretatur donum Dei : quia licet eum Philippus vocaret extra, tamen nisi Dominus eum dono suæ illuminationis præcessisset intra, non ad fidem venisset. Invenit autem Philippus istum ex intentione quæsitum. Cantic. ut, 3 : Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Sic enim jam vigil factus Philippus invenit vagabundum fratrem suum Nathanael. Unde Beda : « Vide venatorem istum, quantum capiendis animabus est intentus! »

« Et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus : JESUM, filium Joseph, a Nazareth. »

Ecce vocationis modus. Modus autem vocationis non est invitantis more, sed modo proponentis, ut per Scripturam innotescat sapienti : quia præsumptio esset vocare vel docere sapientem.

Et ideo duo facit : auctoritatem Scripturæ testantis præmittit, et postea inventum describit.

Dicit ergo : « Quem scripsit Moyses, » sicut legislator præcipuus. Joan. V, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

« Et Prophetæ, » quia omnes concorditer Christum prænuntiaverunt. Eccli. XXXVI, 17 : Suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo Prophetæ priorres. Alia littera habet : « In lege et prophetis. » Moyses scripsit Christum in lege. Deuter. XVIII, 18 : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, etc. Ad Roman. X, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Moyses etiam scripsit in Prophetis : quia Prophetæ se habent ad legem sicut doctrinæ epistolarum Apostolorum ad Evangelium, ita quod sunt explanationes legis.

Quidam tamen ita supplent litteram : « Quem, » supple, scripsit « Moyses in lege, » et qui scriptus est « in Prophetis. » Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetæ tui fideles inveniantur. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.

« Invenimus, » diligenter et diu quæsitum. Cantic. III, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.

Descriptio est inventi. « Jesum, » salutis auctorem, de quo Patriarcha Jacob ait, Genes. XLIX, 18 : Salutare tuum expectabo, Domine. Habacuc, III, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo JESU meo.

« Filium Joseph, » putativum. Luc. III, 23 : Ut putabatur filius Joseph, quia nutritus ejus erat, et custos, et testis, et minister matris. Custos fidelis tanti thesauri : testis verax sanctitatis templi Dei Filii : minister diligens matris Domini sui.

« A Nazareth, » civitate conceptionis et nutritionis. Matth. II, 23 : Nazaræus vocabitur. Isa. XI, 1 : Flos de radice ejus ascendet. Nazareth autem flos interpretatur propter pulchritudinem conversationis, propter odoris sive opinionis suavitatem, propter fructus in conversione fidelium futuram utilitatem. Cantic. II, 1 : Ego flos campi, et lilium convallium. Psal. XCI, 13 : Justus ut palma florebit, etc. Isa. XXV, 1 : Exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Osee, XIV, 6 : Is[82]rael germinabit sicut lilium. Sic ergo examinatione secundum Scripturam proponit inventum. In quo notatur, ut dicit Chrysostomus, quam diligenter in lege et Prophetis meditabatur, qui cordis sui conceptum proponit a testimonio legis et Prophetarum. Psal. I, 2 : In lege ejus meditabitur die ac nocte.

  1. « Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni, et vide. »

Hic ponitur vocationis factæ diligens examinatio.

Et habet duo : quorum unum est prudens Nathanael per Scripturam collatio : secundum autem per experimentum ejus ad quod vocatur probatio.

Dicit ergo : « Et dixit ei Nathanael, » ad Scripturam conferens auditum. Joan. V, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere.

« A Nazareth, » scilicet veniens, « potest aliquid boni esse? » Et sic remissive legitur. Bonum enim erat quod de Salvatore erat promissum : et hoc Scriptura dixit futurum esse a Nazareth, in hoc quod dixit : Quoniam Nazaræus vocabitur54, hoc est, flos vocabitur. Isa. XI, 1 : Flos de radice ejus ascendet. Ibi enim translatio Septuaginta habet : « Quoniam Nazaræus vocabitur. » Vel, legi potest interrogative sic : Num « a Nazareth potest aliquid boni esse? » Cum de Salvatore, Michææ, V, 2, dicatur de Bethlehem Ephrata, quia ab ipsa exiet dux, qui regat populum Israel55. Joan. VII, 52 : Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.

Sed tamen notanda est secundum hanc litteram modestia Nathanael : quoniam non simpliciter negat, sed interrogando dubitat ut factum examinet. Psal. LXXVI, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

« Dicit ei Philippus, »

Diligens auditor eorum quæ diceret sapiens : et cum non abnueret, invitat ad experimentum : « Veni, » per hoc quod non dissentias, « et vide, » per experimentum virtutis quæ est in ipso quem invenimus. I Joannis, IV, 1 : Probate spiritus si ex Deo sint. Sic Samaritani adducti ad Christum per loquelam mulieris, Joan. iv. 42, venerunt, et viderunt. Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

Hoc est ergo quod dicit.

« Vidit JESUS Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. »

Hic incipit vocati per commendationem confirmatio.

Habet autem tres partes : in quarum prima ponitur confirmatio ad fidem per commendationem : in secunda autem ponitur illuminatio confirmati per revelationem secretorum : in tertia vero propter meritum fidei ponitur promissio revelationis mirabilium futurorum.

In prima harum tria innuuntur : in quorum primo innuitur dilectionis visio : in secundo, dilecti et visi ad JESUM appropinquatio : in tertio, commendatio.

Dicit ergo : « Vidit JESUS, » intuitu dilectionis. Psal. XXIV, 16 : Respice in me, et miserere mei. « Nathanael venientem ad se. » Ecce appropinquatio magis in[83]tus quam extra. Jacobi, IV, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.

« Et dicit de eo, » qui secreta novit conscientiarum. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, ... intuentes in absconditas partes.

« Ecce vere Israelita. »

Imitator rectissimi. Genes. XXXV, 10 : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Isa. XLIX, 3 : Servus meus es tu, Israel, quia in te glorificabor. Iste enim est rectissimi imitator, qui nulla curvitate deflectitur : quinimo etiam ab imperito et idiota non dedignatur duci ad veritatem. Dionysius dicit : « Dedisti veritati manus, et falsitatis nervibus es absolutus. »

Unde addit : « In quo dolus non est. » Dolus est, ut dicit Augustinus, quando aliud quis simulat et aliud agit. Proverb. XII, 20 : Dolus in corde cogitantium mala. Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermones mendaci, cum loqueretur pauper iudicium. Malach. I, 14 : Maledictus dolosus. Iste autem simplex est qui non est dolosus : quia a quolibet studioso paratus est suscipere veritatem. Job, I, 1 : Vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et ideo adhuc retinens innocentiam.

« Dicit ei Nathanael : Unde me nosti? Respondit JESUS, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.

Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. »

Ecce secundum ubi ponitur secretorum revelatio.

Et dicuntur duo : quorum primum est quæstio in qua innotescit desiderium illuminationis : in secundo ponitur illuminatio de revelatione secretorum.

De primo dicit ergo : « Unde me nosti? » hoc est, ex qua virtute, cum hoc sit supra virtutem humanitatis. I Regum, XVI, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Secreta ergo novit virtute divinitatis.

« Respondit Jesus, et dixit ei. »

Ecce illuminatio de secretis. Psal. XCIII, 11 : Dominus scit cogitationes hominum.

« Priusquam te Philippus vocaret, » vocatione exteriori, sicut vocat Prædicator et Doctor, « cum esses sub ficu. » Ad litteram sub quadam ficu sederat forte cogitans de futuro Salvatore. Vel, « sub ficu, » adhuc sub dulcedine peccati. Vel, « sub ficu, » hoc est, sub dulcedine litteræ legis. De prima ficu dicitur, Proverb. XXVII, 18 : Qui servat ficum, comedet fructus ejus. De dulcedine peccati dicitur, Genes. III, 7, quod fecerunt sibi de foliis fici perizomata, hoc est, excusationes in dulcedine peccati. De ficu sterili quæ est lex secundum carnalem litteram dicitur, Matth. XXI, 19 : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Sub prima ficu fuit Nathanael propter umbram : sub secunda, propter delectationis concupiscentiam : sub tertia, propter legis Dei memoriam.

« Vidi te, » oculo prædestinationis et dilectionis. Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini circumspicientes omnes vias hominum. Job, XLII, 2 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

« Respondit ei Nathanael, »

Ædificatus ad fidem divinitatis, « et ait, » confitens esse Deum : « Rabbi. » Dicit Chrysostomus : « Adhuc credens esse sapientem qui ex aliqua revelatione Dei secreta noverit. » [84]

« Tu es Filius Dei. »

Chrysostomus dicit, quod confitetur eum esse Filium Dei non per naturam, sed per adoptionis gratiam : quia adhuc non erat plene illuminatus de fide divinitatis. Alii tamen dicunt, quod hoc ex corde credidit sicut ore confessus fuit. Sed primum probabilius est, sicut inferiorius patebit. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Et non tantum confitetur naturam, sed et potestatem et regnum :

« Tu es rex Israel. »

Quia hoc promissum fuit, Jerem. XXIII, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, etc. Psal. II, 6 : Constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.

Sic ergo confitetur Dei Filium et divinam in eo potestatem.

  1. « Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis. »

Repromissio est majorum propter confessionem fidelem verorum.

Et dicit tria. Replicat enim causam inductivam fidei, et secundo majus donum promittit, et tertio illud describendo exprimit.

Dicit ergo : « Quia dixi tibi » secretum quod nemo nisi tu scivit : « Vidi te sub ficu. » Psal. VII, 10 : Scrutans corda et renes Deus.

« Credis, » sciens quia nemo novit secreta cordium nisi solus Deus, et ideo hoc signo meæ deitatis argumentum accipiens credis.

« Majus his videbis. » Joan. V, 20 : Majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Joan. XIV, 12 : Opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet.

Sed hoc videtur falsum, quia hæc fuit summa fidei quam laudavit in Petro, Matth. XVI, 16 et seq. : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens Jesus, dixit ei : Beatus es, Simon Barjona, etc. Et illum exaltavit dicens : Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Qualiter autem majus isto videre potuit?

Adhuc autem quæritur, quare confessionem istam in Nathanael non remuneravit sicut in Petro? Ad hoc dicit Chrysostomus, sicut ante diximus, quod Nathanael licet dixerit verba similia verbis Petri in sensu, non tamen dixit ex eadem et simili fide : quia Nathanael dixit Filium Dei gratia : Petrus autem Filium Dei natura. Præterea, Nathanael dixit hoc ex studio Scripturæ et observatione experimenti quod erat scientia secretorum, quam etiam multi Sancti habent ex revelatione divina : Petrus autem dixit hoc ex fide simplici et devotione. Sic ergo et probabiliter respondit Chrysostomus, et dixit illud magis specificando.

  1. « Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. »

Confirmationem præmittit. Amen, amen, hoc est, vere vere dico vobis. Geminatorem autem ejus quod est amen, solus habet Joannes inter Evangelistas : quod est signum quod dupliciter veritas ejus confirmatur, scilicet revelatione, quia ipse Joannes hausit eam in fonte dominici pectoris. Joan. XXI, 21 : Qui et recubuit in cæna super pectus ejus. Et confirmatur etiam ex visu et auditu, quia hæc vidit et audivit. Joan. XIX, 35 : Qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. [85]

« Videbitis cœlum apertum. »

Tres quidem ex vobis in monte transfigurationis56 : et omnes in die Ascensionis cum in cœlum ascendam57.

« Et Angelos Dei, » qui deputati sunt in ministerium salutis fidelium Filio Dei. Matth. IV, 11 : Et angeli accesserunt, et ministrabant ei. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis? Ezechiel. I, 1 : Aperti sunt cœli, et vidi visiones Dei.

« Descendentes, » ut gratiam illuminationis fidelibus infundant, « et ascendentes, » ut preces Christi pro fidelibus Deo offerant, « supra Filium hominis, » a quo utriusque recipiunt illuminationem. Vel, Ascendunt Angeli et Prædicatores (qui Angeli dicuntur) dum arcana deitatis revelant, quia tunc ascendere faciunt : et descendunt dum docent et prædicant humilia humanitatis. Ubi autem hoc viderunt discipuli, expressè non legitur. Sed multa facta sunt quæ scripta non sunt. Est tamen in figura præsignatum, Genes. XXVIII, 12 et 13, ubi vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cœlum : Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam : et Dominum innixum scalæ.

Sed quæritur, In quo hoc fuit majus? Cognitio enim occultorum soli Deo attribuitur : ascendere autem et descendere Angelos etiam Jacob vidit. RESPONSIO, quod majus est quantum ad illuminationem, quia est de majori : est enim de cognitione humanitatis et deitatis, quod maximum est cognoscere in Christo.

Dicit autem : « Supra Filium hominis, » quia cum alii de commistione seminum sint nati, et sic filii sunt hominum : Christus sine semine virili natus est, et ideo non hominum, sed hominis Filius est.

Et attende, quod Nathanael dicit esse Filium Dei : Christus autem dicit Filium hominis, ut det exempla humilia de se sentiendi, et non alta sapiendi. Ad Roman. XII, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. II, 5 et seq. : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : sed semetipsum exinavivit, id est, humiliavit, etc. Non enim profert altam Patris cognationem (sicut etiam multi ignobiles faciunt, altiores sui generis parentes jactantes), sed humilem sui generis parentem matrem, dicens : « Supra Filium hominis. »

Sic ergo finita est pars quæ est de testimonio Joannis.

Sequitur pars quæ est de manifestatione Verbi facta per seipsum.


  1. Matth. III, 4 ; Marc. I, 2.↩︎

  2. Infra, III, 19.↩︎

  3. Ad Hebr. XI, 3.↩︎

  4. Matth. I, 16 ; Luc. II, 7.↩︎

  5. I ad Timoth. VI, 17.↩︎

  6. I ad Timoth. VI, 16 ; I Joan. IV, 12.↩︎

  7. Isa. XL, 3 ; Matth. III, 3 ; Marc. I, 3 ; Luc. III, 4.↩︎

  8. Matth. III, 14.↩︎

  9. Marc. I, 7, Luc. III, 16 ; Act. I, 5 et XI, 16 et XIX, 4.↩︎

  10. Matth. III, 16 ; Marc. I, 10 ; Luc. III, 22.↩︎

  11. Genes. XLIX, 10 ; Deuter. XVIII, 18.↩︎

  12. Isa. XL, 10 et XLV, 8 ; Jerem. XXIII, 5 ; Ezechiel. XXXIV, 23 et XXXVII, 24 ; Daniel. IX, 24 et 25.↩︎

  13. Lib. I Sententiarum, Dist. XXXIII et XXV.↩︎

  14. Cf. Joan. XVII, 21 : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te; ut et ipsi in nobis unum sint.↩︎

  15. S. AUGUSTINUS, Lib. IX de Trinitate, cap. 4.↩︎

  16. Quelques manuscrits anciens (A, B, etc.), plusieurs versions (ethiop., syriaque Cureton, les manuscrits b, f de l'Itala, quelques éditions de la Vulgate), plusieurs Pères (Origène, Clément d'Alexandrie, saint Cyprien, saint Augustin, saint Hilaire, etc.), ont ici une ponctuation différente de la nôtre, et qui, sans rien changer au sens général, ajoute une nuance à la pensée. Ils mettent un point après nihil, et rattachent immédiatement les mots quod factum est à la proposition suivante, in ipso vita erat, comme son sujet : quod factum est, in ipso vita erat. Quoique divers critiques modernes aient adopté cet enchainement, la plupart des commentateurs le rejettent à bon droit, parce qu'il est dur et peu naturel, ainsi que le disait déjà saint Jean Chrysostôme. (L. Cl. Fillion, comment. sur S. Jean, Bible de Le Thielleux, pag. 7).↩︎

  17. Cf. supra notam ad ℣. 3.↩︎

  18. S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus cap. 4.↩︎

  19. Vide supra notam ad ℣. 3.↩︎

  20. S. DIONYSIUS, Lib. de divinis nominibus, cap. 7.↩︎

  21. Eccli. XXIII, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.↩︎

  22. Cf. I ad Corinth. XV, 1.↩︎

  23. Cf. Deuter. VII, 6.↩︎

  24. Matth. XVII, 5.↩︎

  25. Cf. Marc. XI, 10; Luc. XIX, 38; Joan. XII.↩︎

  26. Ad Coloss. II, 3.↩︎

  27. Vulgata habet sapientiam.↩︎

  28. Exod. XXXIII, 13 : Ostende mihi faciem tuam.↩︎

  29. Vulgata habet confusio.↩︎

  30. Idem.↩︎

  31. IV Regum, II, 8.↩︎

  32. Matth. III, 13 ; Luc. III, 21.↩︎

  33. IV Regum, II, 14.↩︎

  34. Joan. XI, 43.↩︎

  35. Isa. XL, 3.↩︎

  36. IV Regum, I, 7.↩︎

  37. Supra, ℣. 9.↩︎

  38. Cf. tom. præcedentem, Luc. X, 3.↩︎

  39. Exod. XII, 7.↩︎

  40. Matth. III, 17. Cf. Luc. IX, 35; I Petri, I, 17.↩︎

  41. Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in Evang. Lucæ, III, 22. Tom. XXII hujusce novæ editionis.↩︎

  42. Vulgata habet vias duras.↩︎

  43. Vulgata habet, Psal. CXLIII, 3 : Domine, quid est homo, quia innotuisti ei?↩︎

  44. Vide supra, ℣. 30 : Post me venit vir, etc.↩︎

  45. Cf. IV Regum, XVIII, 4.↩︎

  46. Joan. V, 35 : Ille, scilicet Joannes, erat lucerna ardens et lucens.↩︎

  47. Cf. Matth. X, 10 ; I ad Timoth. V, 18.↩︎

  48. Vulgata habet, Isa. VII, 9 : Si non credideritis, non permanebitis.↩︎

  49. Cf. Luc. IX, 33.↩︎

  50. III Regum, X, 2.↩︎

  51. Isa. XXXVIII, 8 : Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.↩︎

  52. Cf. Matth. I, 1 et seq.; Marc. I, 12; Luc. IV, 1.↩︎

  53. Cf. Act. VIII, 27 et seq.↩︎

  54. Matth. II, 23.↩︎

  55. Hæc sunt verba Matthæi, II, 6, cum habeat Michæas, V, 2 : Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.↩︎

  56. Matth. XVII, 1 et seq. et Luc. IX, 28 et seq.↩︎

  57. Act. I, 9.↩︎