Enarrationes in Evangelium Joannem (Luculenta Expositio)

Prologus in quo laudatur Evangelista

[1] Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri1.

In ista auctoritate commendatur Joannes Evangelista in scribendo Evangelium, a sex in quibus præcellit in scribendo : quorum primum est a figura quam habet inter Evangelistas, per hoc quod dicitur : « Aquila grandis. » Secundum est altitudo contemplationis, per hoc quod dicitur : « Magnarum alarum. » Tertium est ordo dispositionis in partibus materiæ quam scribit, in hoc quod dicitur : « Longo membrorum ductu. » Quartum est multitudo mysteriorum et sacramentorum, per hoc quod dicitur : « Plena plumis et varietate. » Quintum est consecutio intentionis in scribendo Evangelium, per hoc quod dicitur metaphorice : « Venit ad Libanum. » Sextum et ultimum est consummatio incorruptionis quam intendit per sacramenta descri[2]pta : et hoc typicæ denotatur per hoc quod dicitur : « Tulit medullam cedri. »

Figura autem quam adipiscitur in scribendo, notatur per hoc quod dicitur : Aquila grandis : in quo notantur duo, scilicet, figuræ proprietas, et ejusdem virtualis quantitas.

Figuræ proprietas propter sex aquilæ proprietates Joanni attribuitur.

Aquila enim acute videt, ita ut etiam solem in rota, irreverberata acie oculi, adspicere dicatur : propter quod visus acumen aquila (ab acumine nomen accipiens) vocatur, et ad hoc pullos an sui sint probare dicitur. Cum enim de ovis egressi, jam per naturam coadunatos habent oculos, quemlibet pullorum ad rotam solis videndam disponit : et cujuscumque oculos lacrymari conspexerit, illum abjicit : et quem illorum pati solem irreverberata pupilla deprehenderit, hunc tamquam suum fovet et nutrit. Ita Joannes irreverberato stylo ad lumen Verbi (quod, Sapient. VII, 26, candor lucis æternæ dicitur) se convertit, et hæreticos hoc lumen adspicere non valentes, de nido Ecclesiæ abjicit : Catholicos autem hoc lumen intuentes sincera fide, in Ecclesiæ nido sua doctrina fovet et nutrit : unde, Ezechiel, I, 10 : Facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. Alii enim Evangelistæ humanitatem hominis Jesu Christi describunt, parum se ad divinitatem ejus elevantes : hic autem ad æterna divinitatis se attollit, et parum de nativitate humana se intromittit. Ezechiel. I, 11 : Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper, supple, erant. Unde in tantum extentæ desuper erant, ut dicit Augustinus, quod si paulo altius intonassent, totus mundus non intellexisset. Propter quod in prosa dicitur de ipso :

Tam implenda quam impleta,
Numquam vidit tot secreta
Purus homo purius.

Hæc aquila dicitur grandis virtuali granditie : quia cum sint tres magnitudines visionis intellectualis (scilicet, videre intellectualia divina, visione corporali sive sensibili : videre intellectualia divina, visione imaginaria : et videre intellectualia divina, visione intellectuali simplici : propter quas visiones Paulus, II ad Corinth. XII, 2, cum divina conspiceret, se in tertium cœlum raptum fuisse gloriatur), Joannes omnes istas visiones est adeptus. De corporali enim ipse dicit, I Canonica, I, 1 et 5 : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ, ... hoc annuntiamus vobis. De imaginaria autem dicit, Apocal. I, 11 : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. De intellectuali vero dicit, Joan. XIX, 35 : Qui vidit, testimonium perhibuit : ... et ille scit quia vera dicit. Et ideo intellectuali visione contemplatus æterna Verbi, visione imaginaria dispensationem et gubernationem Ecclesiæ usque in finem, et visione corporali humana Verbi vidit : ex quibus in Epistolis Ecclesiam ad fidem erudivit, quæ et a tribus intellectum ejus illuminantibus didicit. Primum quidem sancti Spiritus inspiratione, secundum angelica illuminatione, tertium autem Jesu Christi corporali instructione. De primo dicit, Job, XXXII, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. I ad Corinth. II, 12 : [3] Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus : sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. De secundo, Daniel. VIII, 16 : Gabriel, fac intelligere istum visionem. De tertio, Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Isa. L, 4 et 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam, supple, eum, quasi Magistrum. Per primum est Joannes Evangelista sublimissimus, per secundum Propheta eximius, per tertium Doctor egregius. Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus : exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. Exaltabitur quippe in corporali, elevabitur in imaginaria, et sublimis erit valde in pura simplici intellectuali visione. Sic ergo est grandis aquila : quia grandis, grandior, et grandissima, secundum tres gradus acutæ et divinæ visionis.

Secunda proprietas est quod alte volat, quod (ut dicit in libro de Cœlesti hierarchia divinus Dionysius) altivolum signat divinæ contemplationis. Non enim Joannes describit divina per creata visibilia, in quibus Dei invenitur vestigium : nec describit divina per creata invisibilia, in quibus divina resultant quasi per speculum : nec describit divina per ænigmatis occulta, in quibus divina latent per allegoriæ secretum : sed describit divina per ipsum lumen divinum : et ideo altissime evolavit. Deuter. XXXII, 14 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Sic enim docuit nos a vestigio elevatos, speculum et ænigma transcendere, et in ipso incircumscripto lumine per contemplationem volare. Apocal. VIII, 13 : Audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cœli. Unica enim hæc aquila auditur per medium cœli volare, vestigium in infimis non tangens, et in mediis creaturis spiritualibus speculum et ænigma transcendens, et usque ad cœlum Trinitatis se attollens, quando mediæ in trinitate personæ (hoc est, Verbi) describit proprietatem et divinitatem. Job, xxxix, 27 : Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Hanc enim elevationem intellectus perficere non potuit nisi solus Deus, et quod in arduissimis sic nidum poneret intellectus : unde in prosa dicitur de ipso :

Volat avis sine meta,
Quo nec vates, nec Propheta
Evolavit altius.

Tertia proprietas est, quod quamvis sit avis rapax, tamen sicut et leo est suæ prædæ communicativa : et in hoc laudatur Joannes, quod licet divina solus videt, tamen non soli sibi retinuit, sed ad utilitatem Ecclesiæ Episcopis et Doctoribus communicavit, tali modo scribens et tali sermone quod intelligi possit. Isa. VIII, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ut humanus intellectus apprehendere possit grandia quæ in libro æternitatis conspexisti. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. I ad Corinth. II, 1 : Et ego, cum venissem ad vos, non veni in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. I ad Corinth. XIV, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Osee, VIII, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. In gutture quidem tuba est, quando ser[4]mo ad cordis refertur intellectum : sed super domum Domini est, quando ad intellectum totius familiæ domus sonans pronuntiatur : sicut et aquila volat aperte, a nullo suos volatus occultans. Unde cum tres sint modi scribendi omne quod scribitur, videlicet demonstrativus, qui doctrinalis vocatur : persuasivus, quo rationabilia et probabilia scribuntur : et narrativus, quo scribuntur historiæ quæ nec demonstrari, nec persuaderi possunt : elegit Joannes simplicissimum enarrationis modum, ut dicit Chrysostomus : « Ut pluribus per hunc prodesset, ut sciretur quod humano ingenio hæc nec persuaderi, nec probari possunt : sed revelatione divina sunt edocta. » Et ideo, ut dicit Augustinus : « Major est hujus scripturæ auctoritas, quam omnis ingenii humani perspicacitas. » Et sicut alibi dicit : « Quod credimus, debemus auctoritati : quod intelligimus, debemus veritati : quod opinamur, debemus errori. »

Quarta aquilæ proprietas est, quod hæc est avis solitarie volans, et sedens, et non cum grege, sicut est consuetudinis multarum avium : et in hoc notatur contemplationis secretum, quod etiam ab intimis vult esse sequestratum. Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. Quia qui se super se ipsum vult elevare, solus sedebit, ab aliis mundanis segregatus, et tacebit a tumultu concupiscentiarum et tentationum. Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Job, xxxix, 7 : Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.

Quinta proprietas est, quod in præruptis et in locis inaccessis nidificat : quod soli Joanni competit. Prærupta signant alta divinitatis et personalis proprietatis : quæ prærupta sunt non in se, sed quia accessus ad ea per viam rationis præruptus est : quia ratio non potest ad illa, et ideo inaccessa dicuntur : Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Job, xxxix, 28 et 29 : In præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. In altissimis enim theoriis videt intellectus, ad quæ ratio non potest : et solida divinitatis (quæ sunt quasi refectiones delectabiles) conspicit : et de longe super tempus ad æternitatem oculi mentis ejus prospiciunt. Et hoc figuratur per hoc, Joan. XXI, 20, quod recubuit in cœna supra pectus Domini solidæ veritatis, super quod fundata est Ecclesia. Hoc enim solidum petræ et silicis est, de quo dicitur, Numer. XXIII, 9 : De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Prima enim veritas silex dicitur propter soliditatem, collis propter altitudinem, et ab hac in scribendo ad planiora descendit beatus Joannes. Exod. XXXIII, 21 : Est locus apud me, et stabis supra petram. Ibi ergo nidum posuit Joannes : quia in solido æternæ veritatis mente quievit, et sic ad planiora humanitatis quasi volatum remittens, descendit : et rursum ad alta revolans per resurrectionis gloriam ad cœlum volatum reduxit.

Sexta proprietas est, quod (ut dicunt) frequenter amethystum inter ova ponit : quo lapide serpentem a nido coerceat, ne ova corrumpat vel inficiat. Ita Joannes hoc Evangelium in nido Ecclesiæ posuit, ultimus scribens inter Evangelistas : ne virus hæreticæ pravitatis serpens antiquus immitens, aliorum Evangelistarum scripturam corrumperet. Et hoc est dictum Chrysostomi. Et hoc significatum est, Apocal. XXI, 20, ubi ultimum fundamentum cœlestis civi[5]tatis dicitur esse amethystus. In cujus figura Joannes ultimo suum conscripsit Evangelium ad fugandum virus hæreticorum, ut diximus. Hic est lapis præcissus de monte eminentiæ divinæ, sine manibus humanæ operationis : et contrivit statuam figmenti mundanæ vanitatis, et hæreticæ pravitatis2. Sic ergo Joannes est dictus aquila grandis.

« Magnarum alarum. » Per quod notatur altitudo contemplationis, quæ contemplatio duabus utitur alis : quarum una est puritas cordis, et altera revelatio veritatis.

De prima dicitur, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De talibus enim dicitur, Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Anima enim sancta, ut ibidem dicitur, sedes est sapientiæ : et hæc est anima cordis puri et mundi : quia sanctitas, ut dicit Dionysius, est idem quod pura et ab omni inquinamento libera munditia. Quis autem purior et mundior quam virgo, licitum nuptiarum contemnens ? Et sicut dicitur, I ad Corinth. VII, 34 : Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.

Secunda ala est, de qua dicitur, II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Hæ sunt duæ alæ, de quibus dicitur, Apocal. XII, 14 : Datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum in locum suum. Mulier enim ista est Ecclesia : alæ autem, puritas cordis, et revelatio veritatis descripta in Evangelio Joannis, quibus Ecclesia volat volatu contemplationis in desertum (secrete e mundo) cœlestis habitationis, in locum beatitudinis æternæ deitatis, in quo, (sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 16), Deus inhabitat lucem inaccessibilem spiritualis illuminationis. Sic ergo Joannes aquila grandis alarum magnarum est, quibus in cœna recubuit supra pectus Domini, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi, sicut dicitur, ad Coloss. II, 3.

« Longo membrorum ductu. » Hoc est tertium per quod significatur in partibus materiæ quam describit, ordo dispositionis. Describit enim ordinate Verbi tam essentialem quam personalem proprietatem, operativam virtutem, Verbi tam in se quam in assumpta carne manifestationem, Verbi potestatem, Verbi eruditionem, Verbi sanctificationem, et tandem per Verbum factam immortalitatis gloriosam consummationem, sicut infra in libri patebit divisione. Sic enim Verbum longum habet ductum membrorum : quia in se primum acceptum, deinde ad creaturam essentiali operatione deducitur, et tam in mente quam in gratia manifestatur plenum gratiæ et veritatis3, potestativum et eruditivum in doctrina et miraculis cognoscitur, sanctificativum veritate Passionis ostenditur, et consummativum esse probatur per gloriam Resurrectionis. Et sic Verbum, ut dicit Hieronymus, multa signat. Nam est ratio, est et supputatio, [6] et causa uniuscujusque rei per quam sunt singula et subsistunt. Et hic membrorum ductus longus est ab æternitate Verbi (quæ ante mundum incipiens), deducta per mundi creationem (quæ per Verbum facta est), per omnes differentias gratiæ et veritatis per Jesum Christum est facta : usque in gloriam Resurrectionis, quæ postmodum per Verbi resuscitationem erit futura. Et ideo aptatur isti aquilæ quod dicitur, Eccli. XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum, illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Antelucanum enim mistum tenebris doctrina est æternæ generationis, quæ ad plenum cognosci non potest : enarratio autem in longinquum est ordo doctrinæ per esse naturæ, et gratiæ, et gloriæ factæ per Verbum : quem ordinem in scribendo Joannes perficit. Eccli. XXIV, 38 : Qui perficit primus scire sapientiam, et infirmior non investigabit eam. Hoc enim primus fecit Joannes et solus, quod ab æternitate incipiens, Dei sapientiam per omnem effectum sapientiæ in esse naturæ, gratiæ, et gloriæ stylum scribendi reduxit.

« Plena plumis et varietate. » Quartum est in quo commendatur a plenitudine numerosa mysteriorum, et Sacramentorum varietate, quam describit. In mysticis enim virtutibus Verbi ostendit in communi et speciali Verbum plenum esse gratiæ et veritatis4. Quia, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Gratia in affectus informatione, veritas in intellectus illuminatione : quod postea particulariter in singulis ostendit virtutibus et doctrinis. Sacramentorum etiam varietas, quia et Baptismus, et Pœnitentia in absolutione peccatorum, in Lazari suscitatione : et Eucharistia, et Ordo in potestatis collatione ad consecrandum corpus Dominicum : et Confirmatio in sancti Spiritus insufflatione : et Unctio extrema in commendatione unctionis Mariæ, quæ prævenit eum ungere in sepulturam : et sanctificatio Matrimonii in hoc quod interfuit nuptiis, describuntur. Et ideo inducitur regina Ecclesia per Scripturam Joannis amicta varietate. Psal. XLIV, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Quia ista varietate undique radiat aurum divinæ operationis. Ezechiel. XVI, 10 : Vestivi te discoloribus. Hæc est tunica polymita, quam, Genes. XXXVII, 3, magnus Patriarcha fecit filio suo dilectissimo. Has plumas desideravit qui dixit, Psal. CII, 5 : Renovabitur ut aquilæ juventus tua. Isa. XL, 31 : Assument pennas ut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

« Venit ad Libanum. » Quintum est per quod notatur consecutio intentionis in scribendo Evangelium. Libanus enim candidatio interpretatur : et sacramenta evangelica per Joannem usque ad candidationem gratiæ (quæ per sanguinem Christi consummata est) et usque ad candorem gloriæ (quæ in Resurrectione apparuit) perducuntur : et in hoc totam intentionem suam habet Evangelium. De candidatione sanguinis dicitur, Apocal. VII, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. De candore gloriæ, Sapient. VII, 26 : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis. Sic per [7] Joannem producitur Verbum ex utero Patris genitum in omni splendore Sanctorum. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te. Sic ex consortio sermonis Domini tota resplenduit facies Moysi5 : quia vir ecclesiasticus per doctrinam Joannis splendores Verbi in consummatione gratiæ per sanguinis ablutionem, et Resurrectionis gloriam efficaciter participabit : et sic Evangelium ad suam pervenit intentionem et finem : et ideo, Cantic. IV, 6 et seq., Christus exponit sponsæ sacramentum suæ Passionis, et oblationis suæ devotionem et fragrantiam, dicens : Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Et postea vocat sponsam ad candorem, dicens : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano.

Sequitur : « Tulit inde medullam cedri. » Quod sextum est et ultimum, in quo commendatur a consummatione incorruptionis quam intendit per Sacramenta descripta. Cedrus quippe imputribilis esse dicitur. Et prima incorruptio est in ipsa Verbi divinitate, ut dicit Augustinus, quia vera incorruptio et immortalitas, vera est immutabilitas : quia in his quæ mutantur, ipsa mutatio nonnulla mors est. I ad Timoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Et ab hac incorruptione inchoat Joannes : et ponit eam radicem omnis incorruptionis, qua cætera incorruptionis per gratiam et gloriam tam in mente quam in corpore efficiuntur participia : et deducit in incorruptionem gloriæ per Resurrectionem, in qua incorruptibilis Deus, omnia efficitur in omnibus. Sapient. VI, 20 : Incorruptio facit esse proximum Deo. Unde gloriatur sponsa, Cantic. I, 16 : Tigna domorum nostrarum cedrina : quia omnis habitatio Ecclesiæ his fulcitur incorruptionibus, quæ a fidelibus participantur : et in his est tota consummatio naturæ rationalis, et Scripturæ, et Sacramentorum Christi perfectio. Et hoc est quod dicitur, Ezechiel. XVII, 22 et 23 : Hæc dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis..., et plantabo super montem excelsum et eminentem, in monte sublimi Israel. Medulla incorruptionis deitatis virtus est, cujus potestate in se latentis, Christus etiam ad incorruptionem resurrexit. Joan. X, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hæc plantata est super montem, scilicet Christum, excelsum in potissimis gratiæ muneribus, et eminentem in altitudine divinæ majestatis : in monte sublimi dignitatis humanæ naturæ, quam immunem a peccato assumpsit : qui mons est domus sive familiæ Israel, sive omnium fidelium per participationem, ut omnes incorruptionis participes fiant, sicut dicitur, ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.

Ex jam dictis patent ea quæ in principiis librorum solent inquiri, scilicet, Quæ sit hujus libri causa efficiens ? Quæ materia sive subjectum ? Quæ forma ? Quis ordo ? Quis finis sive utilitas ? Quis titulus ? Cui parti sapientiæ supponatur ?

Efficiens enim causa prima, sapientia divina est se in Verbo increato Joanni [8] manifestans, et in Verbo incarnato Joannem erudiens et movens ad scribendum. Matth. X, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Spiritus autem Patris, Spiritus est sapientiæ loquentis : propter quod indubitata scripturæ hujus est auctoritas. Et cum omnis scientia principiis per se notis fulciatur, per quæ regitur addiscens scientiam, ut deveniat ad propositum suæ intentionis ; patet quod omnia illius scientiæ principia sunt veritates divinæ per Spiritum sapientiæ revelatæ, et ideo certissima. Ad Titum, i, 1 et 2 : Secundum agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est, ... quam promisit qui non mentitur Deus. Causa vero efficiens proxima exterius est Joannes, qui arcana Verbi ab ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit. Joan. XXI, 20 : Qui et recubuit in cœna super pectus Domini. Psal. XLIV, 2 : Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. Et iterum, Psal. LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et ideo est fidelis. Joan. XIX, 35 : Qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit. Sic ergo hæc scriptura ex interno Auctore est authentica, et ex exteriori est fidelis.

Materia autem sive subjectum, Verbum est tam in se quam in suis proprietatibus personalibus et in essentialibus consideratum, quam etiam in his quæ perficit in carne assumpta in esse gratiæ et gloriæ : et ideo perfecta est ista doctrina quæ nihil de Verbi proprietatibus et effectibus omittit. Eccli. I, 5 : Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. Ingressus enim Verbi sunt impletio mandatorum æternorum Patris prædestinantis per Sacramenta Verbi, hominem reducere ad lumen Verbi et vitam.

Et a tali unitate Verbi hæc scientia est una, et ut ita dicatur, unica : et non discursa, vel dissuta, sicut scientiæ sæculares aliena mendicantes suffragia ad sui propositi declarationem.

Est etiam libera istius subjecti libertate. Quæcumque alia est scientia de ente creato, ancillans et ancilla est : sed ista ad quam omnes aliæ referuntur, libera vel sola est, vel maxime : unde etiam hæc scientia liberat. Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

Est etiam nobilissima per subjectum, quod est Verbum incarnatum, quod nobilissimum est. Proverb. XXXI, 23 : Nobilis in portis vir ejus. Quamvis enim alii Evangelistæ divina scribunt, divina tamen Verbi incarnati non scribunt : et ideo Joannes nobilior est inter Evangelistas, sicut ejus Evangelium est nobilius inter alias Scripturas divinas.

Ex dictis autem elicitur, quod cum scientia una sit nobilior quam alia (ut dicit Aristoteles in principio libri de Anima) ex eo quod certior est in demonstrando, vel ex eo quod de mirabilioribus et nobilioribus in subjecto partibus et passionibus : quod ista scientia omnium est nobilissima, propter necessariam causam nobilitatis. Verbum enim Dei prima lux est, et ratio manifestationis, et intelligendi omnia quæ manifestantur et intelliguntur : et sic certissimum est probationis et demonstrationis principium, a quo omnia alia habent quod et sunt, et principia sunt. Verbum etiam Dei nobilissimum est et mira[9]bilissimum inter omnia, de quibus ut de subjecto tractari potest. Psal. CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc.

Forma autem, ad quam reducitur modus agendi et ordo, jam in præmissis habita est, quia modus agendi nuntiativus est eorum quæ intus Spiritus sapientiæ per Verbum revelat : et ideo omni acceptatione dignus. I ad Timoth. I, 15 : Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. II ad Corinth. XIII, 3 : An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus ? II Petri, I, 21 : Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et ideo, ut dicit Chrysostomus, excogitationibus et argutiis humanis non indiget. Psal. XCIII, 11 : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Ad Roman. I, 22 : Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Et supra, ℣. 21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis. Isa. XIX, 9 : Confundantur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia. Linum enim (quod de terra est in filis subtilibus) est ingenii humani subtilis excogitatio complexa in ordinationem syllogisticam, quæ confusa est et incerta respectu revelationis divinæ.

Ordo autem jam patuit ex prædictis qualiter de Verbi increati proprietate procedit ad Verbi manifestationem, quod non nisi suis proprietatibus manifestatur : et Verbi manifestati ostendit in miraculis potestatem et eruditionem, et sic potentis et sapientis Verbi ostendit sanctificationem et consummationem in gloria. Qui ordo est convenientissimus, se esse per seipsum cuilibet demonstratum. Job, xxix, 22 : Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Sicut enim stilla ordinate una post aliam cadit, ita ordinate Sacramenta Verbi Dei Joannes pertractat usque in finem.

Finis autem et utilitas duplex est : in se scilicet, quem semper consequitur, hoc est sacramentorum Verbi sufficiens declaratio. Act. XX, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium, scilicet, vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

Finis autem in altero (qui aliquando consequitur in auditore et aliquando non) est fidei ædificatio. Joan. XX, 31 : Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Eccle. XII, 13 : Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Ad Roman. X, 4 : Finis legis, Christus ad justitiam omni credenti. Est etiam finis confutatio hæreticorum male sententium de Christi Verbi Dei deitate, sicut dicit Hieronymus. Nihil enim prohibet, ut dicit Aristoteles in Topicis6, quod una scientia sit duorum velut amborum finium : unius tamquam finis, et alterius tamquam ejus quod est ad finem. Et sic est hic : quia confutatio erroris elicitur ex declaratione veritatis.

Titulus autem (qui dicitur a græco nomine, titan, quod est sol vel radius, eo [10] quod ad contentum in libro illuminat) est : Initium Evangelii Joannis : nec dicitur initium tantum pro libri parte prima, sed quia de Verbo inchoans, dat initium omnis esse et doctrinæ : sicut et Moyses in principio verborum suorum Verbum initium esse et doctrinæ posuit a principio7 : et in hoc finis scripturæ redit ad principium : quia Joannes hoc Evangelium senex ultimo scripsit, ut in sequentibus patebit : et sic verificatur illud Apocalypsis, xxii, 13 : Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Imperfectum enim esset sacrum eloquium, nisi a Deo Verbo incipiens, etiam in Deum Verbum terminaretur.

Quod autem quæritur : Cui parti philosophiæ supponatur? Dicendum quod si Philosophia humana attenditur, sapientiæ nulli supponitur. I ad Corinth. II, 8 : Quam nemo principum hujus sæculi cognovit, hoc est, Philosophorum, ut ibidem dicit Augustinus. Si autem Philosophia est sapientia divina, tunc Theologiæ supponitur, quantum ad illam partem quæ est de Verbo Dei cum suis sacramentis. Ex superius tamen dictis magis proprie dicitur superponi quam supponi, propter eminentiam suæ dignitatis.

Sic ergo patet de his quæ in principio libri videntur esse inquirenda. [11]

Prologi S. Hieronymi in Evangelium secundum Joannem — Explanatio

« Hic est Joannes Evangelista, unus ex discipulis Domini, qui virgo a Deo electus est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. »

Huic libro Hieronymus præmittit Prologum ad istius Evangelistæ commendationem, qui dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit ex virtutibus Auctoris, quam ad scribendum hoc Evangelium habuit congruentiam : in secunda vero parte scripturæ suæ ostendit ordinem et auctoritatem et necessitatem.

Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima commendat virtutes, per quas ad scribendum habuit congruentiam : in secunda autem ponit ipsius congruentiæ rationem ex illis virtutibus assumptam.

Primo igitur commendatur Auctor ex virtutibus : et circa hoc duo facit. Primo enim sex Auctoris ponit commendationes : secundo autem, principalem virtutem a qua commendatur, cui duplex datur testimonium.

Inter sex autem, a quibus commendatur, primo commendatur a nomine, cum dicitur :

« Hic est Joannes. » Quia Joannes est Domini gratia, vel in quo est gratia, vel cui donatum est, sive cui a Domino donatio facta est, interpretatur : quod nomen in præsagium futurorum Joannes accepit : quia gratiam illuminationis et munditiæ corporis præ cæteris accepit a Domino. Et quantum ad illuminationem dicere potuit illud Apostoli, II ad Corinth. IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. De munditia autem corporis intelligatur quod est unus de illis de quibus dicitur, Apocal. III, 4 : Qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ideo ambulabunt mecum, scilicet cum Christo, in albis. Hic est ergo cui datum est a Christo Domino munus gratiarum. Ad Ephes. IV, 8 : Dedit dona hominibus. Esther, ii, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Sic ergo commendatur a nomine. [12]

Commendatur secundo ab officii dignitate :

« Evangelista, » hoc est, Doctor, et Prædicator, et Scriptor Evangelii. II ad Corinth. VIII, 18 : Cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Isa. XLI, 27 : Et Jerusalem evangelistam dabo. Sic enim est, ut dicitur, Matth. XIII, 52, scriba doctus in regno cœlorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Sic est eximium inter animalia quibus incumbit thronus Dei 8. Apocal. IV, 7 : Quartum animal simile aquilæ volanti. Sic est plenus oculis ante, ad Verbi æternitatem : et retro, ad Resurrectionis gloriam (quæ post tempora omnia perscietur) respiciens. Sic est rota altior in quadriga Dei, post regalem dignitatem, post sacerdotii oblationem, post victoriam Resurrectionis (quæ Matthæus, Lucas et Marcus describunt) altitudinem describens deitatis. Ezechiel. I, 15 : Apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies. Sic ergo docendo, prædicando, scribendo est Evangelista.

Tertia commendatio est a discipulatu Christi, cum dicitur :

« Unus, » hoc est, unicus antonomastice : quia singulariter se præ cæteris discipulum exhibuit.

« Ex discipulis Domini : » tam retinendo Magistri disciplinam in sermone, quam adipiscendo Magistri affectum in charitatis dilectione, quam etiam imitando Magistri sui humilitatem et mansuetudinem, ut dicit Chrysostomus. De primo, Joan. VIII, 31 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. De secundo, Joan. XIII, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. De tertio et quarto, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum, etc.

Quarto, commendatur ab incorruptione carnis, cum dicitur :

« Qui virgo. » Est enim, ut dicit Augustinus, virginitas in carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio. I ad Corinth. VII, 34 : Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Et sic fuit sapientiæ dignum receptaculum. Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sed in virgineam mentem Joannis sapientia ingressa est, cujus theca mundissima fuit virgineum ejus corpus. II ad Corinth. IV, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Hic est thesaurus castitatis, qui in agro terreni corporis absconditus est : quem considerans Joannes abscondit : et vendens universa quæ habuit, emit agrum illum 9. Et sicut præ cæteris virgines in cœlo sequuntur agnum quocumque ierit : ita præ cæteris virgo Joannes secutus Dominum, plenius investigavit deitatis Christi mysteria.

Quinto, commendatur a divina electione, cum dicitur :

« Est a Deo electus. » Quæ electio intelligitur in Discipulum, et Apostolum, et Evangelistam. Joan. XV, 16 : Ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. Ante hoc tamen erat electus per gratiæ, appositionem et æternam prædestinationem. Ad Roman. VIII, 29 : Quos prædestinavit conformes fieri imagini Filii sui, ... hos et vocavit. Ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Luc. VI, 13 : Elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit 10.

Sexto, commendatur a vocatione. Non enim vocatur, ut Matthæus, ab illicito lucro : nec a causa lucri liciti, sicut a piscatione vocantur Petrus, et Andreas : sed ab occupatione matrimonii sancti et a Deo instituti : eo quod præstat impedimentum vitæ contemplativæ ad statum, in quo sine impedimento quis Deum potest contemplari. Unde, I ad Corinth. VII, 35, Apostolus provocans ad statum virginitatis dicit : Porro hoc [13] ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, scilicet, provocem : et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi, vel Domino se observandi.

Et hoc est quod dicit :

« Quem de nuptiis, » hoc est, de solemnitate nuptiarum : volentem per consensum matrimonii nubere per commisionem carnalis copulæ, « vocavit Deus. » Quod tamen expresse non legitur : sed opinio est quorumdam quod factum sit in nuptiis in Cana Galilææ factis11. Nec in hoc voluit aliquod peccatum Joannes. I ad Corinth. VII, 36 et 40 : Non peccat, scilicet virgo, si nubat... Beatior autem erit si sic permanserit. Nec est præsumendum quod libidine ductus nubere voluerit Joannes : sed quia tunc fuit propagatio religionis cum transfusione seminis : ideo ignarus jam inchoandæ gratiæ, in nuptias consensit. Simile quid habens in mente cum Sara, filia Raguelis, quæ dicit : Numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia... Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere12. Et ideo statim postquam intellexit in Christo nobilius procreari fideles per verbi corruptionem, quam per carnem : statim cum Christo ad frugem melioris vitæ convolavit. Et ex hinc accepit Ecclesia, quod hi qui contraxerunt per verba de præsenti, ante carnalem copulam ad frugem melioris vitæ possunt convolare, etiam altero conjuge contradicente.

« Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur : quod et præ cæteris dilectus a Deo dicitur : et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.

Hic incipit dare duplex testimonium virginitatis, quæ præcipua virtus est inter eas a quibus commendatur.

Primum testimonium est a prærogativa dilectionis : secundum est a commissa in cruce custodia matris.

De primo dicitur : « Cui, » scilicet Joanni, « duplex testimonium, » quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum13, « datur, » per scripturam, « in Evangelio, » quod ipse Joannes describit.

Unum scilicet, « quod præ cæteris a Deo dilectus dicitur. » Et hoc expresse non legitur, sed per antonomasiam intelligitur, Joan. XXI, 20, ubi dicitur : Vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, qui et recubuit in cæna super pectus ejus. Et quamvis de hoc sint quæstiones difficiles in sequentibus hujus libri explicandæ, tamen hoc dici potest, quod præ cæteris dilexit Joannem : non secundum quantitatem dilectionis, sed secundum signum : et cum dilectio Dei ponat effectum in re dilecta (secundum cujus quantitatem major dilectio vel minor dilectio dicitur) effectum quidem dilectionis secundum vitam activam, majorem invenimus in Petro, cui claves commisit et Ecclesiæ gregem, et super quem Ecclesiam ædificandam prædixit14 : propter quod et ipse Petrus vertex et caput et princeps dicitur Apostolorum. Effectum autem gratiæ in ordine ad vitam contemplativam, majorem invenimus in Joanne : qui supra pectus Domini recubuit, quem a dolore mortis præservandum prædixit, cui sacramenta suæ deitatis revelavit : et quoad hoc « præ cæteris dilectus a Deo dicitur. »

Et hujus quidem dilectionis causam [14] hic dicit Hieronymus esse castitatem virginitatis. Sapient. III, 13 : Hæc est quæ nescivit thorum in delicto : hæc igitur habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Chrysostomus autem causam dilectionis hujus dicit esse ingenitam huic Apostolo mansuetudinem, in qua præ cæteris Christo similior erat : quia hanc etiam in Moyse dilexit. Numer. XII, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Hanc etiam in David, qui erat vir secundum cor Dei, dilexit. II Regum, xxiii, 8 : Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus : qui tantæ est lenitatis, ut non sentiatur dum tangitur vel attrectatur. Augustinus autem dicit, quod causa hujus præcipuæ dilectionis erat, quod Joannes vice versa etiam Christum præ cæteris dilexit. Sed hoc oportuit intelligi secundum modum prædictum in effectu contemplationis : quia pro certo in effectu actionis Petrus præ cæteris ferventius dilexit. Proverb. VIII, 17 : Ego diligentes me diligo.

Secundum autem testimonium est, « quod huic » Joanni « matrem suam, » Mariam beatissimam Virginem, « pendens in cruce, » et curam matris amplius visibiliter non agens, « commendavit, » dicens, Joan. XIX, 26 et 27 : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Et ex illo tunc intelligitur mortuus fuisse Joseph, Domini nutritus, qui si vixisset, non alium custodem superordinasset. Tantum ergo depositum committere Joanni, signum fuit prærogativæ dilectionis. Et congruebat « ut virginem » matrem « virgo » Joannes « servaret, » curam gerens ipsius.

« Denique manifestans in Evangelio quod erat ipse incorruptibilis, Verbi opus inchoans, solus Verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur : primum signum ponens, quod in nuptiis fecit Dominus, ostendens quod ipse erat : vel legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum debeat : ut et veteribus immutatis, nova omnia quæ a Christo instituuntur appareant. »

Hic ponit congruentiam scribendi Evangelium a commendatis virtutibus sumptam, et præcipue ab ea quæ principalis est inter eas. Et hæc est mentis et corporis virginitas : quia ex hoc quod in delectationem coitus ratio numquam descendit, sinceriorem et clariorem possidet intellectum : et ex hoc patet quod perpetuæ incorruptionis meditatio (ut dicit Augustinus) limpidius divina cognoscit : quia ut dicit Mercurius Trimegistus : « Deus deorum non nisi abstracto a carne intellectu videri valet et cognosci. » Ab hac ergo virtute Joannes sumit duas congruentias scribendi : unam quidem ad Verbi increati proprietates : alteram autem ad initium signorum, quod prætermissum ab aliis Evangelistis solus ponit Joannes : et secundum hæc duo pars ista dividitur in duas partes.

In prima autem harum partium tria facit Joannes : quorum primum est, quod se virginem Joannes in principio Evangelii demonstravit. Secundum est, per quid se virginem ostendit. Tertium autem est, usquequo Verbi notitiam in scribendo deduxit.

Dicit ergo :

« Denique, » quia scilicet virgo erat et aquila, qui non ad carnem, sed ad lumen incircumscriptum oculos duxerat : « opus inchoans » suæ scripturæ « incorruptibilis Verbi, » quia materia suæ scripturæ est incorruptibile Verbum, quod incorruptibile de incorruptibili Patre incorruptibiliter ab æterno generatum est : « solus, » inter Evangelistas vel inter omnes Scriptores qui de Verbo paterni intellectus scripserunt, ut Socrates, et Plato, et ante hos Mercurius Trimegistus, « testatur, » per scriptu[15]ram, « Verbum » æternum « carnem factum esse » in ultimis temporibus. Et hoc quidem scribendo facit, « manifestans » ipso facto « in Evangelio, » sic a se descripto, « quod erat ipse » vel « quid erat ipse, » qui virgineo intellectu et incorrupto, aquilina visus, virtute, sic æternum lumen conspexerat. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in libris Philosophorum legerat in principio esse Verbum in paterno intellectu, et quod omnia per Verbum facta sunt : sed non legit ibi Verbum carnem factum esse. Hoc autem plane patet in libro Socratis de Natura deorum, et in fine primæ partis Timæi Platonis, et in libro Trimegistis, quem de Distinctione deorum et causarum composuit.

Testatur autem hoc Joannes non solum per ea quæ dicta sunt : sed etiam « primum signum ponens, » inter omnia quæ Christus fecisse legitur, « quod in nuptiis fecit Dominus, » ubi mutavit aquam in vinum 15 : et insipidas delectationes et generationes carnis, ad saporem cœlestium et intellectualium gaudiorum commutavit, ut dicit Chrysostomus. In hoc « ostendens quod » vel « quid erat ipse, » sicut prius, qui ad saporem vini de insipiditate aquæ transierat : unde dicit : Servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc autem fecit, « ut legentibus, » ad intellectum spiritualem Evangelium suum, « demonstraret, » ipsa lectione, « quod ubi Dominus » ad nuptias mentales in unione spiritus creati ad increatum « invitatus est, » per fidei et cognitionis devotionem, « debeat deficere » et abjici « vinum » carnalis gaudii « nuptiarum » carnalium : et virginitatis munditia in integritate cordis generari. Ad Ephes. V, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Lot enim temulentus filias corrupit 16 : Noe inebriatus, in genitalibus nudatus, turpiter apparuit 17 : Holofernes potatus et crapulatus a vino, capite truncatus fuit 18 : Baltassar vinum bibens, regnum perdidit 19. Et sic semper patet quod vinum delectatione carnali mentem devirginans corrumpit et in perditionem adducit. Econtra sicut dicitur, Daniel, i, 8 : Daniel proposuit in corde suo ne pollueretur de mensa regis, scilicet terreni, neque de vino potus ejus : et accepit gratiam intelligendi secreta divina. Eccle. II, 3 : Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam.

« Vel » ut « legentibus demonstraret, quod ubi Dominus invitatus est, omnia, » quæ in homine sunt, « debeant apparere nova. » Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia : « veteribus immutatis, » ubi sub veteri lege per aquam insipidæ carnalis commissionis fiebat propagatio. Mutatio ergo veterum est transitus carnalis jucunditatis insipidæ (quæ magis est in nuptiis) ad jucunditatem sapidæ delectationis, quæ est in unione spirituum creati et increati in incorruptione intellectus. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Levit. XXVI, 10 : Vetera novis supervenientibus projicietis. II ad Corinth. V, 17 : Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

« Hoc autem Evangelium scripsit in Asia, postea quam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat : ut cui in principio canonis incorruptibile principium prænotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo : Ego sum Alpha et Omega 20. » [16]

Secunda pars est in qua locum et ordinem scripturæ Joannis determinat.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima tangit scripturæ hujus locum, ordinem, et auctoritatem : in secunda autem ostendit causam quare ipse Hieronymus omnium horum non exponit rationem.

Prima autem harum partium tria continet, scilicet ordinem, locum, et scriptorum Joannis auctoritatem : et diligentiam scriptoris : et ordinem temporis hujus Evangelii ad Evangelia aliorum Evangelistarum.

In primo horum duo facit : tangit enim scribendi ordinem, et descripti ordinis inducit rationem.

Dicit ergo de loco Scripturæ :

« Hoc autem Evangelium » Joannes « scripsit, » ut posteris proficeret, « in Asia. » Quod ad commendationem facit Evangelii : quia in Asia minore (quæ est Græcia) multitudo fuit sapientium et litteratorum. I ad Corinth. I, 22 : Græci sapientiam quærunt.

Et tangit ordinem temporis, dicens : « Posteaquam in Pathmos insula, » ad quam per Domitianum relegatus fuerat, sicut dicitur, Apocal. I, 9, « Apocalypsim, » quod revelatio interpretatur, « scripserat. » Quia, sicut dicit Augustinus in Glossa : « A tempore Dominicæ Ascensionis per annos quadraginta quinque absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani tempora prædicavit. Sed a senatu Romano occiso Domitiano, præceptoque quod omnia revocarentur, quæ Domitianus fecerat, et quod infaustum Domitiani nomen et imago de lignis et lapidibus eraderetur ubicumque scriptum vel sculptum inveniretur : tunc enim permittente curia, cum de exsilio redisset Joannes Ephesum, compulsus ab Episcopis Asiæ de coæterna deitate Filii cum Patre scripsit contra hæreticos, qui eo absente in Ecclesias in quibus fidem fundaverat Apostolus, irrepserant, qui Christum ante beatissimam Mariam fuisse negabant : contra quos scribit Verbum in principio fuisse, et in fine temporum carnem factum fuisse : et sic Evangelium secundum ordinem temporis post Apocalypsim scripsit Joannes. » Et hoc est quod dicit. Alius tamen ordo est librorum quoad continentiam ipsorum : quia in Evangelio fundatio Ecclesiæ per sacramenta Christi describitur : et in Apocalypsi gubernatio Ecclesiæ fundatæ, usque ad ultima tempora per figuras præsignatur : et sic Evangelium est ante Apocalypsim.

Hujus autem duplicis ordinis subjungit causam, dicens :

« Ut cui, » scilicet Verbo Dei, « in principio canonis, » hoc est, canonicæ scripturæ, « in principio, » scilicet Genesis, « incorruptibile principium, » quo ipsum omnis creaturæ principium est incorruptibile et æternum, « prænotatur, » cum dicitur : In principio Deus creavit cœlum et terram... Et dixit Deus : Fiat lux et facta est lux21, etc. Hæc enim facta sunt omnia per Verbum incorruptibile : quia ipse dixit et facta sunt22.

« Ei etiam, » id est Verbo, « redderetur per » Joannem « virginem, » virgineum intellectum habentem, « finis, » in ultimo libro canonis, « incorruptibilis. » Et hoc factum est Evangelio ultimo secundum tempus descripto, quando dictum est : In principio erat Verbum23. Vel, in ultimo libro secundum continentiæ librorum ordinem, hoc est, Apocalypsi : et hoc auctoritate probat cum dicit : « Dicens Christo » per Joannem, Apocalyp. XXII, 13 : « Ego sum Alpha, » quæ est prima littera, et principium primum signat, « et Omega, » quæ est ultima in alphabeto græcorum littera, et finem designat : quia ipse est canonicæ Scripturæ principium et finis. Dicitur autem canonica scriptura : quia ea loco canonis, [17] hoc est, regulæ utimur in credendis et faciendis et sperandis. Ad Galat. VI, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.

« Et hic est Joannes qui sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulturæ suæ locum : facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. »

In hac parte describitur auctoritas et diligentia Scriptoris : auctoritas in præscientia futurorum et miraculis : diligentia vero in hoc quod per experimenta multa docuit fidem Christi discipulos.

Dicit ergo : « Et hic, » tantæ dignitatis et auctoritatis, « est Joannes, » hujus Scriptor Evangelii, « qui sciens, » ex præscientia futurorum, quæ certitudinaliter non haberetur nisi per Spiritum divinum. I ad Corinth. II, 11 : Quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Actuum, i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate. « Supervenisse, » ex decursu temporis vel officii quod acceperat a Deo. II ad Timoth. IV, 6 : Ego jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. « Diem recessus sui. » In quo notatur animæ immortalitas, quæ ad Deum recedit. II ad Corinth. V, 8 : Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Esse enim cum Christo multo magis melius est. « Convocatis, » ad modum Patriarchæ Jacob, Genes. XLIX, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. « Discipulis suis, » qui disciplina fidei ab eo erant imbuti. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. « In Epheso, » in quo sedes erat metropolitana. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.

« Promens Christum » in se habitantem. Vel, « promens Christum, » hoc est, Christi fidem. Promens, inquam, hoc est, probans « per multa experimenta signorum, » intransitive, hoc est, per multa signa quæ experimento probaverunt Christi virtutem et fidem. Fides enim non nisi per signa probari potest : demonstratio enim non habet locum in fide : quia demonstratio cogit ad consentiendum : fides autem non est nisi credere volentis, ut dicit Augustinus. Cætera potest homo nolens : credere autem non nisi volens. Et ideo demonstratio non habet locum, sed evacuat fidei meritum : quia (sicut dicit Gregorius) fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Et ideo fides quæ est super rationem, probatur per signum quod est ultra naturæ virtutem : quia (sicut dicit Gregorius) rebus mirabilibus fidem præbent facta mirabiliora. Et in hoc notatur diligentia Doctoris, qui per multa fidem firmavit.

« Descendens, » sine dolore per Christi sibi factam revelationem, « in defossum, » profunde, « sepulturæ suæ locum. » In quo tamen non corpus ejus, sed manna scaturiens inventum est : propter quod quidam pie autumant eum cum corpore et anima in cœlum esse translatum, secundum quod ex verbis Christi pie accipitur. Joan. XXI, 22 : Sic eum volo manere donec veniam.

« Facta oratione, » pro confirmatione discipulorum, « positus est, » in loco beatitudinis, « ad patres suos, » Patriarchas et Prophetas : vel Angelos, qui eum in forma theophaniæ in illuminationibus divinis genuerunt. Genes. XLIX, 32 : Finitis mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit : appositusque est ad populum suum.

« Tam extraneus, » hoc est, immunis [18] « a dolore mortis : » et hoc erat miraculum : quia bonus homo etiam plus quam alius in morte dolere debuit, ut dicit Philosophus. Tamen quidam ex hoc accipiunt quod non sit mortuus, sed supervestitus gloria immortalitatis. Sed hoc non esse sentiendum dicit Hugo de sancto Victore : quia sententia hæc in omnibus obtinet firmitatem : Morte moriemini24. Et ideo probabilius dicit eum esse mortuum, sed statim resuscitatum, sicut et Virginem gloriosissimam. Et sic dolorem mortis absorbuit gustus æternæ felicitatis : non sic ut non esset, sed ut amaritudo ejus non sentiretur. I ad Corinth. XV, 54 et 55 : Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ?

« Quam a corruptione carnis, » id est, concupiscentiam, « invenitur alienus : » cum virgo electus a Domino, virgo in ævum permansit.

« Tamen post omnes Evangelium scripsit, et hoc virgini debebatur. »

Hic ponit ordinem istius Evangelii ad alia. Et dicit quod ultimo scriptum sit et subjungit rationem.

Dicit ergo quod licet per multa signa Christum prompsisset, « tamen, » ab Episcopis rogatus, « post omnes » illos Evangelistas, « Evangelium scripsit. » Sed tunc quæritur : Quia ex quo Matthæus et alii sufficienter scripserant, videtur scriptura sua superflua. Ad hoc dicit Gregorius : « Si quæris : Quid Matthæus senserit ? Id quod Marcus, Lucas, Joannes : et tunc videtur quod uno Evangelio habito, cætera sunt superflua. Respondet ad hoc, quod verum est quod idem dicunt Evangelistæ quantum ad materiam historiæ et Sacramentorum Christi : et ideo sunt veri testes concorditer fidem probantes : sed non idem dicunt quantum ad intentionem particularem, et ea per quæ devenitur ad illam intentionem : et quoad hoc sunt diversi et necessarii omnes. Matthæus enim quamvis in communi attendat ordinare historiam Christi, tamen in particulari intendit adstruere Christi regalem dignitatem : et ideo maxime ponit ea per quæ devenit in illam intentionem, omissis quibusdam aliis ad hæc non expresse facientibus. Marcus etiam historiam Christi ordinare intendit, sed tamen particulariter victoriam Christi intendit : et ideo ea specialiter ponit per quæ illa probari poterit : et sic Lucas intendit probare sacerdotium, et Joannes deitatem. Et quia per idem secundum diversas considerationes venitur in diversa : ideo quædam eadem omnes ponunt, quædam autem diversa, per quæ diversas suas intentiones ostendunt25. » Et ex his patet solutio quæsitorum.

Subjungit autem rationem quare post omnes scripsit, dicens :

« Et hoc virgini debebatur. » Dicunt quidam, quod agit verecunde, qui non ultro se ingerit : sed ultimo coactus, hoc quod faciendum est, facit. Sed hoc nihil est : quia in talibus spiritualibus virgo magis fit audax, præcipue quando jam perfectam habet ætatem : si enim junior esset annis, diceret cum Eliu, Job, xxxii, 6 : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. Sed dicendum, quod ultimam faciem Evangelio adjicere (quæ est facies aquilæ) « virgini debebatur, » hoc est, virgineum intellectum habenti : quia per visibilia regalis dignitatis, et victoriæ, et sacerdotii, venitur ad invisibilia divinitatis. I ad Corinth. XV, 46 : Non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale. Gregorius : « Ut dum visibilter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. » [19]

« Quorum tamen vel scriptorum temporis dispositio, vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur : ut sciendi desiderio collato, et quærentibus fructus laboris, et Deo magisterii doctrina servetur. »

Pars ultima est in qua ostendit quare dicti ordinis rationem non exposuit.

Dicit ergo : « Quorum tamen, » Evangeliorum, « vel scriptorum, » tali ordine, « temporis dispositio, » quare unus tempore scripsit ante alium, et perfecte quidem scripsit : et tamen secundo locum scribendi dederit. « Vel » quorum « librorum, » scilicet Evangelii Joannis et Apocalypsis, « ordinatio » diversa secundum tempus et continentiam, ut in ante habitis dictum est : « ideo, » ex certa conscientia, « non exponitur a nobis » per rationem expressam et positivam.

« Ut, » in auditore, vel lectore, « sciendi desiderio » has rationes « collato. » Per hoc enim quod aliquid tangitur et non enucleatur, excitatur et collocatur in altero desiderium sciendi. « Et servetur quærentibus » horum omnium rationes « fructus laboris, » per meritum et studium inquisitionis. Psal. CIV, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. « Et servetur Deo, » qui solus est Magister intus docens. Matth. XXIII, 8 : Unus est Magister vester, scilicet Deus qui in cœlis est. « Doctrina magisterii, » qui intus docet quærentes, et ex hoc de revelatis habere debet gratiarum actiones.


  1. Ezechiel. XVII, 3.↩︎

  2. Cf. Daniel. II, 34.↩︎

  3. Joan. I, 14.↩︎

  4. Joan. I, 14.↩︎

  5. Exod. XXXIV, 29.↩︎

  6. ARISTOTELES, Lib. II Topicorum.↩︎

  7. Genes. I, 1.↩︎

  8. Ezechiel. I, 5 et seq.↩︎

  9. Cf. Matth. XIII, 44.↩︎

  10. Cf. Matth. XIII, 44.↩︎

  11. Cf. Matth. X, 1 et Marc. III, 13.↩︎

  12. Tob. III, 16 et 18.↩︎

  13. Cf. Matth. XVIII, 16 ; Deuter. XIX, 15 ; II ad Corinth. XIII, 1.↩︎

  14. Matth. XVI, 18 et seq.↩︎

  15. Joan. II, 1 et seq.↩︎

  16. Cf. Genes. XIX, 30 et seq.↩︎

  17. Cf. Genes. IX, 21.↩︎

  18. Cf. Judith. XIII, 2 et seq.↩︎

  19. Cf. Daniel. V, 1 et seq.↩︎

  20. Apocal. I, 8, 17 et xxi, 6 et xxii, 13.↩︎

  21. Genes. I, 1 et 3.↩︎

  22. Psal. XXXII, 9.↩︎

  23. Joan. I, 1.↩︎

  24. Genes. II, 17 et III, 4.↩︎

  25. S. GREGORIUS, Super illud Ezechielis, I, 16 : Rota in medio rotæ.↩︎