TRACTATUS I

DE QUATUOR QUÆ FAGIUNT DOMESTICAM PLANTAM.

CAPUT I.

De stercoratione plantæ, stercore quod lætamen vocatur.

Nos jam in præcedentibus libris hujus scientiæ omnia ex maxima parte deter-

minavimus quæ videntur plantarum naturam demonstrare : sed quia sicut ad plantam redit juventus ejus, ita redit ad ipsam altera vitæ suæ habitudo, oportet nos ostendere ipsum modum mutationis in planta, qualiter videlicet habitudinem vitæ mutat de statu in statum quando de silvestri fit domestica sive hortensis, et de hortensi fit silvestris : hæc enim scire non solum delectabile est studenti naturam rerum cognoscere, quinimo est utile ad vitam et civitatum permanentiam. Licet enim natura sola sit quæ principium habeat rerum naturalium, tamen in omnibus his quorum substantiæ sunt transmutabiles, multum juvatur

<--- Page Split --->

arte et cultu, ut in melius vel pejus transmutetur. Hac igitur consideratione loquemur de agris, et eorum cultu, et hortis, et viridariis, et pomariis, et cæteris per quæ fit cultus plantarum, et removentur a silvestritate ad domesticationem.

Sunt autem maxime quatuor quæ circa hæc consideranda sunt, cibus videlicet, aratio sive fossio, seminatio, et insitio. Circa hæc enim student omnes agriculturae præcipue. Cibus autem, ut in aliis probatum est, non est aliquod simplex elementum : oportet igitur cibum plantarum commixtum esse : si enim simplici planta nutrietur, ex alio nutriretur, et ex alio constaret substantia ipsius, quod omnino irrationabile est.

Adhuc autem non est cibus aliquis qui ad membra plantæ deduci non possit : propter quod indiget planta rigato cibo, ut hoc conferatur ei rigatione quod animalibus confertur per potum qui vehiculum est cibi decurrentis ad membra : cibus igitur proprius plantarum erit commixtum aliquid humidum : res autem commixta humida integritate et salute consistens, non est in via mutationis ad aliud, sed salvatur in seipsa : propter quod nihil nutritur a nutrimento in sua specie et suo esse salvato, sed potius ab eo quod jam aut corruptum est et destitit ab esse proprio, aut est in via ad illud : propter quod animalibus causatus est venter in quo cibus corrumpitur, et extrahitur ab eo id quod nutrit animal, humidum nutrimentale : ipsa enim extracti o ipsius humidi quod attrahitur in cibum qui nutrit, est corruptio ejus quod in ventrem ingestum est per manducationem. Ostendimus enim omnem corruptionem quæ est secundum naturam sic fieri, quod extrahitur humidum, et remanet siccum decidens in cineres, sicut cito incineratur omne animalium stercus. Cum igitur ventrem non habeant plantæ, sed terra pro ventre utuntur, oportet in terra circa plantam esse putrescentem cibum plantæ, et tunc attrahi

a radicibus ejus humidum et illo cibari.

Hoc autem probant opera rusticorum, qui stercore quod lætamen proprie vocant, omnium plantarum fimant genera. quod non ad radicem distillat nisi rigatione pluviae aut aquæ desuper fusæ. Hoc autem lætamen in genere duos habet humores, unum quidem superenatantem et aereum qui non facile est incorporabilis plantæ, sed potius attrahitur et inducitur a sole : alterum autem adunatum et immixtum subtili sicco, quod est in ipso : et hoc est vere cibus plantarum. Plantæ autem generaliter corpus siccius et durius est quam corpus animalis, et tali indiget cibo qui terrestreitate indurabilis et siccabilis sit : ultimus enim cibus nutriens, similis est nutrito, sicut in antehabitis libris saepius probatum est.

Judicatur autem et hoc accidente plantarum quæ nimis pingui et humido nutriuntur lætamine. Contrahunt enim fructus earum saporem ex lætamine, et substantiæ earum contrahunt nascentias et putredines : ex lætamine autem quod adunatam cum suo terrestri habet humiditatem bonam permixtum, convalescunt et roborantur, et fructus proferunt congruos et utiles.

Adhuc autem si nimis humidum et pingue sit lætamen, aquosam planta contrahit humiditatem plurimam, et luxuriabit in foliis mollibus ramusculis infæcundis, et non sufficientem proferet fructum : et ille quem profert, erit aquosus et inconveniens. Hoc ostendunt omnes silvestres plantæ quæ nutrimentum siccum habent et terrestre : fructus enim omnium illarum calidiores et sicciores sunt, et fortioris odoris sunt quam hortensium quæ cibantur lætamine aqueo.

Adhuc autem in praehabitis dictum est fructus causari ex humido unctuoso : hoc autem non est nisi quod terrestreitati fortissime permixtum est : hoc igitur est quod maxime cibat et mutat saporee et modos fructuum : propter quod stercus avium non aquaticarum et præcipue columbarum præcipit Palladius permisceri

<--- Page Split --->

cum lætamine : stereus enim hoc fervens est valde, et suo calore in lætamine superfluam consumit humiditatem, et tunc magis congruit plantarum pasturæ. Ideo etiam asininum et equinum et ovinum et caprinum a rusticis stereus assumitur : hæc enim animalia calidas et siccas habent egestiones, et per inductas magis congruunt lætamini plantarum. Hac de causa præcipitur caveri a stercore porcino, quod tam ex specie quam ex accidente, quia siccum non est, plantæ affert magnum nocumentum. Sic igitur in communi disposito lætamine, oportet quod ipsum lætamen sit in via corruptionis potius quam sit jam incineratum : quoniam incineratum ad terrestreitatem cineream deductum calore naturali, et hoc nullo modo congruit assumi in cibum alicujus viventis. Sed optime congruit quod jam per putrefactionem resudat ad superticiem suum naturale humidum. Cum enim hoc humidum nutriat quamdiu hoc ad radicem resudat plantarum, tamdiu debitum plantis præbet nutrimentum : propter quod neque recens omnino lætamen quæritur, neque quod jam vetustate incineratum est, sed quod annuum vel tres partes anni habens, optimum esse pronuntiatur a cultoribus plantarum. Recens enim adhuc in se claudit humorem : vetustum autem in toto amisit in administrando humorem suum in nutrimentum : propter quod etiam peritiores medicorum consumptorum habitacula præcipiunt sub tali lætamine fieri : fomentum enim hujus lætaminis a fumigatione sua aliquid carnibus eorum per poros præbet humectationis.

Hoc autem etiam ostendunt industria alchimicorum, qui optimas quasque maturationes in clibano lætaminis præcipiunt fieri, vocantes clibanum lætaminis calorem, qui cum tali de quo dictum humido exspirat ad fini superficiem.

Adhuc autem sicco lætamine posito et non bene corrupto, videmus arescere multas plantarum, nisi multo prohibeantur aqueo per continuam irrigationem : quia

siceus calor qui ex tali fimo circa radices generatur, incendit vitales radices plantæ, et exsiccat et in ariditatem convertit totam plantam : propter quod ex omnibus his colligitur lætamen quod plantæ mutat habitudinem, esse debere in dispositionibus inductis.

CAPUT II.

Quod lætamen variat plantæ naturalem habitudinem.

Sic igitur administratum lætamen mutat plantæ naturam plus quam cibus mutat animal quod cibatur ex illo : animal enim magis diversum est et longius a se alterat cibum quam planta : et ideo cum lætamen hoc sit cibus plantæ et vicinior et similior sit cibus quam animalis, citius mutabitur ex cibo quam aliquod animalium.

Adhuc autem saepius habitum est, quod planta terram habet pro ventre, et in terram primam cibus plantæ recipit assimilationem : propter quod citius attrahit ad se plantarum mutationem : virtutes enim terræ præcipuæ sunt virtutes plantarum, et secundum terræ mutationem erit et plantarum mutatio : nec est aliquis motus ita conveniens ad mu-

<--- Page Split --->

tandam plantæ naturam sicut per lætamen et lætaminis contemperationem. Jam enim ostendimus, quod in planta non sunt tot numero digestiones sicut in animali : scimus autem quod similium in corpore facilior est mutatio quam heterogeniorum : et ideo videmus quasdam plantarum ex cibo non solum mutari ad alterum modum saporis fructuum suorum, sed etiam frequenter transeunt in alias species, et continuitate cibi et lætaminis altera quam suæ congruit speciei, sicut superius diximus de tritico et siligine. Hoc autem ostendit artis industria : quoniam si quis in orbe perforatis ramis qui sunt juxta ramusculos a quibus dependet fructus, impleat pulveribus optime contritis foramina, ita quod pulveres ipsi sint ex speciebus multum aromaticis, et obstruatur ex utraque parte optime cum cera forti et spissa, fructus erunt in sapore aromatici pulverum saporem retinentes : qui tamen ad fructuum substantiam non pervenitur, nisi per vaporationem : oportet igitur quod multo magis lætamen cujus humor per substantiam ingreditur corpus plantæ et fructum, mutet naturalem humidí- ditatem ipsius.

Oportet autem cavere diligenter, ne lætamen congestum super terram fumet ad flores et fructus, aut etiam ad gemmas plantarum, et insuper ne fumet ad ipsa plantarum corpora : fumus enim ille et succus, et incensus est et foetidus, et per poros ad interiora plantarum pertingit, et plus corrumpit quam malus cibus, sicut et animalium corpora corrumpuntur hujusmodi fumo et odore. Hoc autem jam experti sumus in vitibus, sub quibus sarmenta et palææ et ovorum testæ congestæ fumabant ad gemmas et ad flores et fructus : et multæ ex his perierunt omnino : quarumdam autem gemmæ inutiles effectæ sunt, et quarumdam flores. Si quæ autem aliquid uvarum pertulerunt, omnino postea aruit et exsiccatum est : talis enim fumus maxime nocet his quæ raræ substantiæ sunt

plantis, sicut etiam plus nocet viris quam fecminis propter raritatem corporis virilis : fumus enim hic indigestus et non alteratus pertingit intra corpus, et ideo corrumpit naturas tam plantarum quam animalium : propter quod præcipitur a cultore plantarum id quod ex herbis ex locis plantarum eradicatum est, longius projici ab ipsis, ne corruptionis suæ fœtore plantis præbeat nocumentum. Idem autem considerans Palladius, turrim in qua maturatur lætamen, longe poni præcipit ab agro qui plantis excolitur inserendis aut plantandis.

Oportet autem nos non latere ex eadem causa paludes in turribus talibus ab agricultoribus fieri : sicca enim palea et sarmenta et stercora non apte maturantur, sed potius corrumpuntur, et corrumpunt per fumum suum quem emittunt : humefacta autem laxius resolvantur in superficiebus, et efficiuntur molliora, per quorum spongiositatem exsudet ad superficiem naturale humidum, et maturetur in plantarum conveniens nutrimentum. Hujus autem indicium est, quod plantæ etiam sicut animalia attrahunt humidum quasi cibi sui vehiculum : et cum non possint ut animalia, paludalis potus earum permiscetur lætamini, qui faciat ipsum in plantis undique fluere, et ipsarum partes infundendo nutrire et mutare. Nec obstat quod videmus quorumdam rusticorum præparare loca cultuum suorum per incensos cespites et lignea, et tunc melius terram fructificare in plantis : hoc enim non fit propter plantas : sed ad temperandam duplicem terræ malitiam : friget enim terra et ex frigiditate sterilis hoc modo aliquid caloris concipit, quo semina in ea jactata melius convalescant. Similiter autem et humida nimis et ex hoc fecunda et incensione et immixto, cinere in cujus poris aqua non tenetur, sicut in quarto Meteororum dictum est, contrahit siccitatem temperatam, per quam magis habilis efficitur ad fructificandnm.

Ex omnibus igitur dictis constat læta-

<--- Page Split --->

men esse unum eorum quae praecipue plantam mutant a silvestritate in domesticationem. Silvestritas enim planta nihil aliud est nisi neglectus cultus ejus, et sapor fructus ejus qui usibus humanis non competit : et domestica dicitur, quando per cultum ejus sapor ad delecationem et utilitatem hominum redigitur. Haec enim fieri per letamen probant ea quae in animalibus videmus accidere. Quaecumque enim animalium sunt domestica, plurium sunt carnium propter nutrimenti abundantiam, et multarum sunt quantitatum, et diversorum colorum propter nutrimenti diversitatem : et sapor carnium eorum est alius quam silvestrium. Oportet igitur proportionaliter hoc etiam in plantis accidere ex nutrimenti administratione.

CAPUT III.

Quod letamen mutat plantarum naturales sapores et habitudines.

Non enim prætereundum est, quod letamen mutat quidem plantarum naturales sapores et habitudines prædicto modo maturatum aqua paludali, sicut diximus. Aqua enim fluente non maturatur bene, neque irrigatur planta : quoniam illa quidem frigiditate sua constringit poros letaminis, ne exspiret in eo calidum aut humidum naturale ad superficiem, et conservat a putredine. Similiter autem eadem frigiditate constringit poros radicum, et non sinit eos aperiri in tractum nutrimenti convenientis. Similiter autem fluxu quidquid nutrimenti est circa radicem, lavat et deducit : et ideo in fortiter fluentibus aquis paucas aut nullas videmus nasci plantas. Terrestreitas enim fundi lavatur et educitur, nec remanet nisi lapis durus et frigidus, in quo planta nasci non potest vel nutriri. Aqua autem stans fixum in se recipit solis radium, et calefit, et illo calore coadunat ad letaminis maturationem et radicum apertionem et pullulationem seminum. Aqua enim hæc stagnea neque

<--- Page Split --->

fontalis neque fluvialis capta et effusa sufficientem habet convenientiam : sed potius aqua quæ descendit in pluviis et roribus et nubibus super terram : hæc enim est calida et vaporibilis, et ideo palus ex illa convenientissime fit juxta lætamen : quia calore (sicut diximus) maturat et permiscet vaporabilitate subtili commixtione, et confert ei levitatem et motum, quibus elevari possit in venas et partes organicas plantarum. Si autem aqua lacunalis aut fontium vel certe fluviorum adhæretur in loco paludum, oportet quod stet sub radio solis priusquam lætamen injiciatur, et commisceatur cum terra fortiter et moveatur, ita quod ex motu spumam faciat, et vaporabilis fiat propter dictam causam. Aqua autem nivium et grandinum nisi diu stet antequam ad plantas fluat, plurimum affert plantis nocumentum sua frigiditate. Est enim in ea frigiditas mortificans radices, et congelans humidum lætaminis : et hoc nocumentum non de facili aufertur : cujus signum est, quia terræ vinosa parum proferunt germinis : et quod proferunt, est immaturum : et licet calefiat aliquando aqua per solem, tamen nocumentum quod intulit prima frigiditate, non aufertur : quia hoc fuit mortilicativum. Hoc autem videmus in terris grandinatis et agris : quoniam infra tres annos vix postea referuntur ad cultum : sed aqua pluvia licet sit frigida. tamen excellentiam frigoris non habet, et habet caliditatem ex nube ex qua descendit et vaporabilitatem. Ros autem est calidus et humidus et dulcis, qui de facili movetur ad membra plantarum.

Palus tamen de qua dictum est, non erit sita juxta plantam prope, quoniam nimis infusa planta impeditur a fructu convenienti. Sed potius imbibita lætamini, juxta quod etiam in turri poni præcipitur a Palladio, convenienter nutrit plantam cum pluvia descendente : quia pluvia descendens ad radices plantæ eam deducit, et ibi calore terræ fumat in radices plantarum, et sugitur humor ejus

calore naturali radicis. Hæc est causa quod aquæ puræ macilentæ in impetu fluentes, steriles efficiunt terras quas influunt : aquæ autem lacunosæ et paludosæ faciunt eas pingues, et præcipue quando ex pluviis calidis accipiunt inrementum : propter quod exeunt ab alveo ad agros, sicut Nilus qui crescit ex pluviis sub æquinoticli descendentibus, quæ sunt calidæ et humidæ, et ideo optime irrigat sata Ægyptiorum. Alia autem aqua gravis est potius descendens a partibus lætaminis et a radicibus plantarum quam vaporat in ipsas, et ideo non est adeo conveniens. In lacunis tamen in quibus stetit aqua, medicamen recipit ex continuo radio solis : et ideo putrescentes in fundo ejus herbæ quasi in naturam convertuntur lætaminis : propter quod etiam lutum de fundo talium lacunarum paludalium acceptum, pinguem reddit agrum et fecundum, habens effectum lætaminis in ipso : omnino autem convenientissimum plantarum nutrimentum est lætamen in palude temperata humiditate putrefactum, et ex convenienti stercore commixtum propter causas inductas.

Sed aqua salsa præ omnibus cavenda est ne admisceatur lætamini aut plantis : quoniam illa exsiccativa est et adustiva, et omnino contraria plantarum pullulationi. Licet enim acredo salis facta sit in humido aqueo, tamen torrore solis vertitur in acredinem et amaritudinem, et tale nutrimentum plantæ omnino refugiunt et animalia : habet autem in se insuper siccitatem potentialem ex combusta salis terrestreitate : et ex hoc contrahit poros plantarum, et obturat et exsiccat lætamen, ita quod suum humidum non valet exsudare in plantarum cibationem.

Adhuc autem aquæ metallorum, quæ per minimas decurrunt, aut fistulas metallinas diu et longe fluxerunt, sunt inconvenientes : quoniam ex natura metalli corrodunt potius quam infundant interiora lætaminis et plantarum. Omnium autem horum causæ manifestæ sunt

<--- Page Split --->

in his quaë tradidimus de diversitatibus aquarum in libro Meteororum. Aqua igitur maturans lætamen, est aqua paludalis ex pluviis et roribus congregata : aut si illa non habetur, sit aqua lacunalis sub sole diu calefacta et fortiter mota. Si autem nec illa parata est, sit aqua de fontibus aut fluviis hausta, fortiter commixta et sub sole calefacta.

CAPUT IV.

De utilitatibus arationum sive fossionum in domesticandis plantis.

Arationes et fossationes in genere quatuor conferunt utilitates. Quarum una est terrae apertio. Secunda autem est ejusdem adæquatio. Tertia agri commixtio. Quarta autem comminutio.

Terram autem aperiri necesse est : quia aliter nec semina in se injecta recipit, nec ea quæ in se habet, sufficienter exspirans emittit : et ideo aperiri oportet terram in omni mutatione plantarum quando de silvestreitate in domesticationem mutantur. Soliditas quippe superficiei superioris per pondus ipsum terrae et conculcationem hominum et bestiarum, adhuc autem per imbrium ictus et fluxum facta, impedit ne aliquid aut in se

ab exteriori recipiat, aut etiam aliquid ab interioribus suis emittat, unde planta in ea fixa, aut germinet, aut mutetur a dispositione una in aliam : propter quod proscondi terram oportet, aut aratro, aut fossorio.

Similiter autem nisi sit adæquata, non bene mutabit plantam, sed potius contrariae in ea dispositiones forte corrumpent. Cum enim continue id quod est in superficie terrae, suo pondere et fluxu humoris tendat ad inferius in terrae viscera, est terra inferius ad duos vel tres pedes magis pinguis quam in superficie : et ideo oportet inferiorem superius elevari, et superiorem deprimi per arationem vel fossionem ut adæquetur virtus sua, et in una virtute unita moveat plantarum radices et fecundet.

Adhuc autem beneficium radiorum cœlestium tangit primitus superficiem : sed cum non sit retinens aliquid, evanescit : et propter redundantiam conservatur in inferiori terrae : et hoc adæquatur quando superius inferius ponitur, et e converso : et multæ aliae adæquationes virtutum terrae fiunt per fossuram et arationem.

Commixtio etiam est necessaria : quoniam nisi partes quælibet sibi permixte sint, non erit ipsa proprius locus generationis plantarum. Planta enim quæ commixtarum sunt virtutum, locum suæ generationis quærunt esse commixtum : nec potest fieri quod sit æqualiter humidus ager, et æqualiter siccus, et æqualiter frigidus, et æqualiter calidus, nisi fiat hoc beneficio fossuræ et arationum.

Comminutio autem est necessaria propter subtiliationem ipsius : nisi enim comminuatur, non subtiliabitur : et nisi subtilietur, non erit conveniens cibus et materia plantarum : propter quod præcipit agricultor Palladius, quod non aretur tempore quo terra lutum aut lutulenta est, quia tunc in pulverem non redigitur : nec est tempus congruum arationi tempus extremae siccitatis, quia tunc glebæ magnæ non dividuntur, sed potius

<--- Page Split --->

quando parum mollita est terra, nec tantum habeat humoris quod contineant se partes ipsius : tunc enim proprie comminuitur et subtiliatur et aptatur seminibus et plantis propter causas inductas. Hac de causa periti in agricultura ter aut quater eumdem agrum arari praecipiunt, dicentes quamlibet de tribus vel quatuor arationibus addere fructibus proportionaliter sui numeri quantitatem : ut quidem secunda aratio addat alteram fructui partem, et tertia addat tertiam, et quarta quartam, et ultra non progreditur, quia sufficienter per quatuor arationes est terra subtiliata, et ad cibum plantarum praeparata. Hac etiam de causa praecipiunt periti in rusticatione, glebas magnas in agris malleis comminui : quia aliter (ut diximus) non conveniunt generationi plantarum.

Quod autem diximus de tribus vel quatuor arationibus, variatur secundum agri qui colitur naturam : fortis enim et glutinosus et adulterinis herbis repletus, non excolitur ad emendationem et subtiliationem nisi quatuor arationibus. Porosam autem et subtilem et bonam et mundam terram habenti forte sufficit una aratio, vel duæ, aut ut multum tres ad plus : propter quod etiam præcipit Palladius primo terram considerari : quoniam si forte labor fructus excellat utilitatem, relinquenda est : si autem fructus excedat laboris meritum, insistendum dicit esse cultui. Sunt autem agri qui non arando sed fodiendo temperantur, et hi sunt quorum multa est pinguedo in profundo quod vomer aratri pertingere non potest : ad hoc enim oportet addere fossorium quod profundius terram sulcat quam vomer aratri : compertum enim est comparatione rusticanorum usque ad decem pedes pluviae humorem pinguedinem superficiei terræ secum deferre cum distillat in profundum.

vaporibus spissis nutrita : ita etiam id pingue quod in profundo terræ latet, incongruum est et grossum et frigidum, nisi ad superficiem aliquando tollatur, et lumine solis lustratum subtilietur et dissolvatur et spirituale fiat, quo vaporabili spiritu ad radices et semina pertingere et penetrare posset, et usibus laborantium adaptari.

Non autem omnis ager in quo planta domesticatur, foditur vel aratur. Cum enim antiqui Ægyptii agrum primo mensuris geometricis distinxerunt, quatuor agrorum genera esse dixerunt in quibus plantæ domesticantur per cultum, sativum videlicet, et consitum, et compascuum, et novalem. Ex his autem duos tantum arando et fodiendo coluerunt, sativum videlicet, et pascuum : vocantes sativum qui seritur continue singulis annis, vel in eodem anno pluries. Novalem autem qui alternis annis, aut tertio intermisso, aut quarto, aut quinto, aut etiam sexto, aut forte septimo quiescit anno : et hunc fodere et arare præceperunt propter causas quas diximus. Compascuum autem et consitum non fodiendos esse præceperunt. Compascuum enim vocabant eum qui prata ferebat in pastum animalium : consitum autem eum qui arboribus erat consitus, quæ portabant fructus salubres usui hominum : et compascuum quidem nullo modo, consitum autem non fodiebant nisi forte parum circa radices et non ubique : cujus cultus nos inferius dicemus rationem : sed hic dicere sufficit, quod sativus et novalis agri fodiendi sunt, quia aliter semina in eis non bene convalescunt propter causas quas diximus.

<--- Page Split --->

tinue calidus et humidus : et est ille ager semper porosæ terræ, et bonæ commixtionis, et facilis cultus, et parvo labore multum profert fructuum ubertatem, et ille proprie vocatur ager sativus.

Quando autem vincente calore solis elevatum de profundo humidum non commiscet agrum et mollificat eum, sed consumitur et plus consumit sol de humiditate vel humore quam elevat, efficitur ager pulverulentus et sabulosus et salsus et pessimus, qui non recipit bonitatem per cultum, sed potius sicitate redigitur in eremi solitudinem, in qua nulla plantarum recipere potest ad bonum usum mutationem.

Qui agri sativi, et qui consiti, et qui compassui, et qui novales dicuntur, ut sciatur qui sunt arabiles, et qui non ?

Si verificantur autem in-arando et cultu sativus et novalis agri : quoniam sativus virtutem habet magnam et feracem fructificandi, in tantum quod si continue non maceretur in partu, ob pinguedinem nimiam luxuriabit in spuria diversarum plantarum : quod postea sine magno labore emendari non poterit : aut forte cum humore, ita quod ipse humor nimis abundans submerget seminum virtutem. Et siquidem adeo ferax est, quod timetur luxuria adulterinarum plantarum, continue seritur cum anno aut forte in anno pluries : eo quod calidus et humidus est talis ager, et soli calido expositus, qui etiam sole ab equinoctiali descendente calorem terræ ad pullulationem seminum sufficienter immittit : sicut enim diximus in Meteororum libro, calor solis commiscet inferiora superioribus ad generationem eorum quæ in terra nascuntur : et ideo quando solis calor inferiorem terræ humorem elevat in superficiem agri siccam, efficitur con-

Adhuc autem si tanta sit solis debilitas ut nihil de profundo terræ ad superficiem elevari possit, sed potius comprimitur continue agri frigiditate mortificante, quantumcumque ille colatur, non reddit fructum plantarum, nisi forte silvarum : eo quod silvarum arbores in valde magnam profunditatem dirigunt radices, ubi est calor fumans ex superiori terræ constrictione : ad tantam autem profunditatem nec fossio pertingere potest, nec aratio, nec seminatio : et ideo tales agri nec arabiles, nec sativi dicuntur : omnia enim hæc quæ in superficie terræ nascuntur, ex vaporibus de subtus ad superficiem pertingentibus oriuntur, sicut scitur ex his quæ bene considerata sunt in libro Meteororum.

Sativus igitur ager optimus est, qui vapore pertingente et non consumpto superius est calidus et humidus, mollem habens superficiem et porosam, quæ et cultui facilis, et ferax est seminibus in eam jactis. Est autem hic imaginari per similitudinem caloris balneorum. In his enim si quis calore moderato movente quidem humidum, sed non consumente usus fuerit, diffundetur humidum naturale immixtum cibali humido per corpus suum, et extendet carnes ejus et impinguabit eas. Si autem calore immoderato et diu utatur, exspirabit humidum

<--- Page Split --->

ejus, et destituetur et macerabitur corpus.

Simile autem per omnem modum est in agris soli objectis, dummodo malitia aliqua terra per accidens non impediat : propter quod dixit Palladius maxime eligendum esse pinguem et rarum esse agrum, qui calore rarificatus non dissolutus sit, et humido multo spirituali ad superficiem reflexo impinguatus sit. Secundi autem meriti dicit esse pinguem et densum : hic enim etsi densus sit aratione, est subtiliabilis et arefactibilis : et tunc efficitur conveniens pingui et denso : hic enim labore quidem cultus cum cultoribus non negligentibus ad vota respondebit. Cum autem hae duae dispositiones magis inveniantur in agro culto, pinguis et rarus magis vineis congruit, eo quod vitis rari ligni sit, et ex denso non unita sugere possunt. Adhuc plurimo indigent calore et humore vineae : propter quod non congruit ad vites terra densa quae et calorem impedit ad radicem pertingere et humorem : pinguis dutem et densus frugibus magis congruit, quae solidum exigunt fundum et cibum propter grani siccitatem et soliditatem. Solida autem nimis et macra et melancholica quadam ariditate nec frugibus competit nec vineis : haec enim repressam in vicinam sui profunditatem habet humiditatem, et haec humiditas parum spirat, nisi forte ad arborum ex profundo generationem : et harum fructus aut nulli sunt propter frigus, aut immaturi et inconvenientes : et ideo plantae in tali terra non domesticantur. Ea autem quae nimio calore siccitatem patitur, prae omnibus pejor est : illa enim et in profundo et in superficie destituta est humido : et ideo haec eremus vocatur, eo quod reducta sit in solitudinem, nec profert aliquid propter adustionem et salsuginem sabuli, nisi forte herbas valde minutas et siccas ex aliquo modico vapore alicujus temperati temporis generatas : propter quod optimus agricultor Palladius dicit illud deterrimum terra genus esse, quod

est siccum simul et spissum macrum et frigidum calidi exspiratione. Macrum quidem sabulo sine terrae admixtione, aut jejunum glacie, aut arenosum pulvere, lapidosum, aut uliginosum, quod nullus humor infundit : aut salsum, aut amarum. Hic est ager more pestiferi fugiendus, eo quod numquam ad vota respondebit.

CAPUT VI.

De medicamine agri ut fiat sativus.

Sunt tamen quidam agri in se quidem frigiditate aut humore steriles, qui cultus primo accipiunt medicinam, et postea in eis optimae plantae praecipue fruges proveniunt. In talibus enim terris argilla fossa terrae frigidae immiscetur : et ex argilla quidem terra frigida accepit fecunditatem : eo quod argilla calida est et sicca, proprietatem habens masculi : terra autem frigida est et humida, eo quod frigus inducit humidum : et cum calidum siccum permiscetur frigido et humido, fit temperamentum : et tunc terra illa ferax ita diu efficitur quamdiu per illuviones imbrium non distillavit ab ea argilla : et tunc plantae in talibus terris ad nutum veniunt imitantes silvestrium proprieta-

<--- Page Split --->

tes in domesticarum qualitates tam in quantitate quam in qualitate.

Si autem terra sicca salsa et amara est, numquam accipit medicinam : quidquid enim ingeri potest tali terræ, totum in adustionem et siccitatem et salsedinem convertitur : propter quod etiam terra ad Jovem exclamasse in fabulis poetarum legitur conquesta de incendio Phaetonis, et non conquesta de gelicidio Saturni, stum hialitiam quæ ex frigore est posse temperari, non autem adustionem quæ ex siccitate salsuginis.

Similiter autem si ex humore terrà infecunda est, aliquod recipit temperamentum : foditur enim fossatis per transversum, ad quæ primo descendit humior superfluus, et defluit postea ab agro, et tunc recipit temperamentum sicut fit de agro quem Ægyptiorum antiquissimi subcænimum, hoc est, sub cæno positum vocaverunt : propter quod etiam periti eorum omnes fossas agrorum ad unam majorem et decliviorem derivari præceperunt per transversas arationes et fossas, ut per decliviorem ager a superfluo emendetur humore, eo modo quo etiam minutiones et evacuationes aliæ corpora curant animalium ex humore, et non ex qualitate tantum infirmata : sicut enim hæc duplex causa ægritudinis in animalibus, quod videlicet aut qualitate aut humore infirmantur, ita est etiam in agro : et ideo cum terra frigiditate sola vincibili est sterilis, studet agricola infundere alterantem argillam. Si autem ex humore solo est infecunditas, studet evacuantibus eam redigere ad cultum per modum fossarum qui dictus est. Sed terra quæ jam longa siti destituta combusta est, desperata est sicut animalis corpus mortuum et incineratum.

His igitur modis ager sativus juvatur ad domesticationem plantarum, præcipue in frugum cultu : quoniam de vinici sermo erit posterius cum de agro consito tractabitur.

In talibus autem non optimis agris qui medicina plurima et continua indi-

gent, diligenter observanda sunt tempora cultus et sationis. In terris autem frigidis autumnalem tempestive oportet fieri sationem, ut planta aliquid roboris ante hyemis saevitiem accipiat : quoniam si tenella aut in grano latitans ad glacialem hyemis pervenerit frigiditatem, ipsa gelante glacie mortificabitur et a fructu destituetur optato. Hoc autem maxime est in eo agro qui cum frigiditate etiam est siccus : nisi enim tunc tempestive præveniatur satio, non habebit robur contra hyemen macra et tenella plantatio. In agro autem calido et pingui differenda est satio quanlum potest præ frigore hyemis : quod si præveniatur in tali agro satio, ante seminum et fructuum formationem luxuriabit in herba : et cum totum in herba posuerit humidum substantiale, non habebit verno tempore unde producat semina. Serotina autem ejus satio non accipit ab hyemis frigore aliquod nöcumentum : eo quod locatum sit semen in agro calido et pingui, qui ab hyemis frigore lædi non potest : quin etiam plantula impinguatür et rétinetür a frigore hyemis ne luxuriet, et tunc vernö superveniente calore multiplicia formabit ex se semina, et fructus in maxima produeet ubertate.

Similiter autem consideranduni est in agris multum frigidis et humidis, qui circumpositi sunt maribus et paludibus multis : hos enim non expedit seminari autuninio, sed verno tempore sata multiplex habent humidum affluens et vaporosith, tam ex agri fundo quam ex locis adjacentibus : et cum calor solis convaluerit, cito crescunt et fructificant : et hujus signum est, quod videmus tales agros in siccitatem temporium, quod alios agros impedit optime fructificare : temporis enim siccitas nimio agri humori conjuncta, facit temperamentum et auctiorem reddit ubertatem : propter quod etiam superius diximus tales agros per sationem fabæ vel lini, si aliquando infecitindi sunt, redire ad ubertatem : eo quod talia radicitus evulsa, superfluam

<--- Page Split --->

ipsius temperant humiditatem : propter quod etiam studium culturæ circa hujusmodi agros est, ut per congestos aggeres affluentem redundantiam impediant aquarum ne agri operiat superficiem : et per fossata in extremitate agrorum aperta eam quæ jam influxit aut per pluvias venit, educant aquæ abundantiam.

Nullo autem ingenio (ut dictum est) curari valet terra ex adustione longa et siccitate sterilis effecta : raritas enim sua humorem inductum non retinet : siccitas autem laetamen absumit appositum, et amaritudo innata impedit seminum aut plantarum nutrimentum : frequenter tamen super hujusmodi salsuginem superficiem quamdam terra lenis et pinguis quæ alluvione maris adducta est, invenimus, aut forte quæ longa putredine herbarum ibi est generata. Flumina enim in mare intrantia, plurimam secum trahunt terram, quam eradunt ex terris optimis, quæ dum ad mare pervenerit, reflexu projicitur super salsuginem littoris : et dum hoc fit continue longo tempore, superficies talis terra feracissima est in frugibus : quæ vero in profundum figunt radices, nutrire non potest : et ideo talis terra frugum quidem fert copiam, sed arbores aut nullæ aut valde parvulæ nascuntur in ea. Hujus autem signum est, quod videmus bis in die naturali influxum et reflexum juxta littora sua tales habere agros. Maria autem stantia omnino juxta littora sua sunt sterilia.

salsugo sterilis : et hujus signum est, quod si tota ablata maneret fecunda olim usque in profundum, debebant agri illi esse fecundi ex tam longa alluvione per mare et flumina per longitudinem temporis asportata.

Demonstrat autem et hoc et accidens agri et nomen. Sæpe enim superficies unius agri cum semine jacto in eo natat super agrum alterum : propter quod interpellant judices, cujus secundum rationem sit fructus proveniens. Nominatur autem ab incolis etiam terra hæc terra natalitis : eo quod tam lenis terra quam salsugo de subtus jacens per impetum maris sæpe de loco in locum transponitur. Quamvis enim omnis terra secundum se mergatur sub aqua, tamen terra dulcis et rara natat super aquam spissam et salsam, sicut scitur ex his quæ in ante habitis libris physicis determinata sunt : cujus argumentum est evidens, quod loca juxta littora magis sita continue exaltantur, præcipue si maria sint fluentia bis in die naturali.

<--- Page Split --->

tota portaretur ad vallem, et periret quod seminatum est. Semen igitur in tali agro tenue et non bonum decet esse: tum propter cultus defectum, tum propter impossibilitatem retinendi pinguedinem et humorem, ex quibus semina convalescunt: et ideo etiam finus laetaminis sub terra in montibus non ponitur, sed post in superficie, ne terra in intimis mota per humorem et impetum descendat in vallem, nec laetamen aequaliter spargitur in montis latere per totum, sed altius plus laetaminis ponitur, et secundum quod declinat convexitas de laetamine, ponitur minus et minus. Inferiora enim per se descensu humoris pinguescunt: superiora autem pinguedine continue per alluvionem destituuntur. Dum autem plus laetaminis ponitur, ubi plus de humore abluitur laetamen, et minus in loco ad quem plus laetaminis per alluvionem imbrium asportatur, fit quaedam temperamenti aequalitas, quo convexitas montium in agrum redigitur sativum.

Agri autem in convexitatibus montium siti, frequentissime patiuntur siccitatem, et macredinem : quoniam pingue quod est in ipsis, defluit ad valles : et ideo valles quidem pinguissimae, convexa autem montium sunt arida : propter quod plantae in eis non bene domesticantur per cultum : propter quod etiam talia praecipiuntur ab agricolis per transversum sulcari, ut in sulcis stet retenta pinguedo, quae decurreret in praeeps si ex directo sulcus descenderet : propter quod etiam fiunt retinacula per materias ex transverso ante agrum positas, ne humus defluat postquam fuerit exarata.

Quidam autem subtiliori ingenio humum hanc serunt non exaratam, sed duram. Sed postquam seminata est humus, evertunt eam super semina, aut aratro, aut ligone, aut alio fossorio, et non arant eam nisi semel, nec comminuunt in ea magnas glebas : quoniam si arata saepius comminueretur, pluvia quae cum impetu descendit ex annexo montis,

Vallis autem continue ad se de montibus fluentem recipit pinguedinem, et ideo aut parum aut nihil vult recipere in se positi laetaminis : quoniam (sicut dictum est) ea quae defluit a montibus pinguedine luxuriat pinguissima vallis. Fructus autem convenientiores sunt montium quam vallium : quoniam et reverberatio solis ad montem major est, et humor moderatus citius obedit digestioni : et loca ipsa montium sunt loca vaporosa : qui vapor maturantem adjuvat calorem, sicut patet in his quae dicta sunt in libro Meteororum.

Ex his ergo advertere est, quod quaecumque plantae aromaticos et calidos et siccos habent fructus, has magis congruit in montibus plantari et seminari propter loci calorem et siccitatem. Quaecumque enim solidos et humidos habent fructus, his magis competit seminari in vallibus quam in montibus : propter quod vina et aromata meliora sunt in montibus : et in genere frugum avena melius quam triticum vel siligo provenit in montibus.

<--- Page Split --->

Frumentum autem et hordeum et siligo et adoreum melius proveniunt in vallibus propter suorum granorum soliditatem. In vallicoso autem agro necesse est fieri fossatum in medio vallis magnum et multa parva ad ipsum descendentia, per quae humoris impetus effluat, ne venientes de monte torrentes submergant semina quae jacta sunt in valle.

Sic autem agro culto domesticum seminibus et radicibus planta ingerit nutrimentum : et ideo planta tunc domestica efficitur, cum ager sativus (ut dictum est) temperatur. Cum enim terra venter et mater sit vegetabilium, oportet ut ipsa ad cultum redacta, semina etiam secundum agrum suas mutent dispositiones. Sicut venter digerit cibum et facit eum cholericum, aut phlegmaticum, aut sanguineum, et postea per dispositiones cibi alteratur corpus : ita etiam terra secundum suas dispositiones alterat cibum plantarum, et per cibum consequenter secundum suas dispositiones movet plantarum substantias. Et sicut arte medici dispositiones laudabiles acquirit venter, et tunc ad laudabiles dispositiones mutat cibum et corpus : sic sapiens agricola ad laudabiles dispositiones mutat agrum per cultum, quo laudabiliter disposito, etiam plantaè laudabiles acquirunt dispositiones.

Eadem autem operatio est inter partum et matricem, et agrum et plantam : quoniam licet operator sit sperma masculi qui sicut artifex movet et format partum, tamen quia sanguis menstruus trahitur in nutrimentum partus, in multis sequitur inatris et inatricis dispositionem. In agris autem et plantis hoc est plus quam in matriae et partu : quia in plantis, sicut in ante habitis expositum est, non est masculus et femina, sed permixtae sunt hae virtutes in eodem : propter quod terre dispositio tota est, quae alterat plantam ad domesticae planta silvestris dispositionem.

CAPUT VIII.

De novalibus agris et eorum cultu.

Ager autem qui novalis ab antiquis sapientibus vocatur, duplex est. Unus enim qui novalium erat ager, aut non, sed tunc primum ad cultum redactus : alter autem quod necesse est interpositis quibusdam quietibus suam redire novitatem, sicut est ager qui duobus annis seminatis, in tertio quiescit, aut in quarto, aut in septimo, usque ad hunc enim terminum invenimus diversificari quietes agrorum. Novalis autem qui uno seminatus anno pluribus annis quiescere vult, aut duobus, vel tribus, aut pluribus, ita quod forte decem annis vult quiescere, pro certo malus est et cultori et cultui, ad vota et mercedem non respondens laboris.

Studium autem quod habetur in agro novalium, quae nunc primo ad cultum sunt redacta, est exstirpatio stirpium silvestrium, quarum radices nisi exstirpentur, omnem sugunt agri humorem, et non permittunt semina nutriri, et ad debitum vegetari : propter quod etiam praecipitur agrum non seri diversis seminibus, ne unum adurat aut exsiccet alte-

<--- Page Split --->

rum attrahendo ad se nutrimentum. Exstirpatis autem illis seritur ager : et primo quidem propter non exhaustam virtutem terrae quam contexti longa in ipsa putrefactione herbarum et stirpium diversarum, diu ferax est, aut sine, aut cum parvo letamine. Deinde oportet adhiberi letameni si ferax debeat permanere : et nisi sit pinguissimus ager, oportet aliquam interponi interpolationem, praesertim quando cum substantia herbali et paleari plantae seminatae, aut metuntur, aut radicitus evelluntur. Extracta enim pinguedine agri et virtute, necesse est ut nudus ager soli opponatur tertio vel alio anno, cujus calore et lumine virtutem accipiat germinandi sicut habuit in prima seminatione. Spiritus enim vivificus plantae dum per semina et plantas extrahitur, humore et spiritu vivificis terra destituitur, et determinato tempore quiescens ad agrum iterum revocatur, sicut revocatur ad uterum virtus concipiendi per quietem inter partum et patuim : ad unum enim agrum citius redit, et ad alterum tardius, secundum quod magis et minus ager fecundus et calidus et humidus et pinguis et porosus et subtilis invenitur. Hoc autem ostendit et ipsum nomen : quoniam novale, quod redit ad virtutem pristinam per quietem, vocatur. Omnium enim corporum physicorum testantur haec opera : quae enim cum labore et expensa virtute perficiuntur, nisi quiete interposita restauratum accipiant, dissolvuntur et corrumpuntur. Quicumque enim agri continuatis sationibus fructificant, continue ex cœelo et humore suorum principiorum accipiunt innovationem, quibus instaurati semper possunt perficere pullulationem : et ideo continue seminantur.

Quicumque autem ager continuo humore non modo infusus est, sed etiam coopertus illo in majori parte anni, hoc est, in hyeme et in vere quando debent pullulare semina, et in autumno quando serendus erat, eo coopertus est, aut nimio humore frigido et grosso infusus, hic ab

Ægyptiis qui primitus agros distinxetrunt, vocatur ager subcæninus aut cænulentus, et ille neque novalis, neque sativus est : quia in æstate quando superficies ipsius secatur, scinditur magnis scissuris lutum quod est in superficie ipsius : et aqua frigida grossa quæ cooperuerat eum, est in inferiori parte luti ejus : et hoc impedit pullulationem bonarum plantarum, sicut ostendimus supra in quarto libro hujus scientiæ. Si quæ etiam nascerentur plantæ in tali agro, silvestres remanerent : quia acidæ vel amarae sunt in sapore propter grossitiem et frigiditatem et cruditatem humoris, et in semine et fructu destituerentur propter defectum subtilis humidi ex quo creantur semina et fructus.

Adhuc autem quia tempus æstatis non est ad pullulationem fructuum, sed ad maturitatem et exsiccationem : et ideo pronuntiant de hoc agro cultores, quod deserendus est, quia nulla utilis planta in eo mutari potest ex silvestri ad convenientes domesticæ plantæ proprietætes.

Alium autem agrum uliginosum esse dixerunt antiqui cultores, de quo et rationicani sunt, quod cultu ad novalem agrum redigi non possit. Hæc autem est uligo sicca quæ continue obtinet, hoc est siccitas pulverulenta : et hic est qui eremi habet naturam. Cum enim partes in superficie non habet solidas et continuas, non radicabit in eo et florebit aut fructificabit aliqua perfectarum plantarum : superius enim in quarto libro ostensum est, quod planta quaerit locum solida continuitatis, in quo radicetur et floreat et fructum faciat : in uliginoso enim tota superficies est porus et porus. Et si quid est subtilis humoris in fundo, totum evaporat, nec retinetur aliquid in superficie quod reflexum continuetur et constet, ut planta perfecta formetur ex ipso. Et ideo quia talis ager plantam non suscipit, non potest etiam per arationes aut fossas ad hoc dirigi, ut in eo fiat aliqua domesticatio plantarum : et ideo relinquendus

<--- Page Split --->

esse censetur, et in piscinas et lacunas redigendus.

Haec igitur de aratione sive fossione, per quae fit domestication plantarum, prædicta sint a nobis. Ex his enim et reliqua possunt cognosci.

CAPUT IX.

De seminatione convenienti per quam plantæ fiunt domesticæ a silvestribus.

lumine solis et luna simul. Luna enim qua terra vicina est, regit omnia terrae ad pullulationem, et praecipue propter hoc quod ipsa movet lumine solis temperato, quod in ipso sole aliquantulum intemperatum est : in sole enim est conjunctum sicco, et ideo est aliquantulum adustivum humidì seminum. Et ideo novella semina et plantas teneras aliquando obumbrant a fervore solis hi qui hortos prudenter excolunt : sed in luna est lumen ejusdem solis cum frigido temperato et humido, ut ex lumine solis habeat caliditatem moventem, et ex frigido temperato recipiat temperamentum, et ex humido moveatur siccitas ipsius : incenso igitur primo lumine in luna cum ipsa est calida temperate et humida, jacienda sunt semina : quia convenientius juvatur virtus eorum a luna per rationes jam inductas : movebit enim tunc lumen virtutem formantem, et calor ejus et spiritus juvatur a temperato luna e calore, et ab humido luna juvatur materia formalis qua est formanda. Nec oportet ascendere ad stellas alias quando virtus illarum communicatur lumini solis et luna per applicationem luna ad eas, qua applicatur omnibus respectibus earum quolibet mense per accessum et recessum.

Dicamus autem nunc de seminatione. De seminis autem natura et virtute jam in praecedentibus dictum est : sed quod hic attendendum est, hoc est, quod seminis substantia duo continet, quorum unum est virtus formativa quam habet e cœlo cum calore et spiritu qui instrumentaliter formativa deserviunt : calor quidem digerendo et segregando et subtiliando, spiritus autem vehendo virtutem. Alterum autem quod habet semen, est substantia formalis, qua immixto sibi humido suscipit formationem et figurationem in planta et planta e organa.

Attendendum igitur in omni seminatione ut seratur semen quando adjutorium majus habet e cœlo : hoc autem est quando juvatur calido humido et vivifico

Et ideo ab antiquis sapientibus luna regina cœlestis militia vocata est, et vitrea Dianae lampas. Et ratio quidem nominis prioris est, quia vicina nobis existens plus influit super inferiora quam alia cœlestis virtus : et applicans se omnibus in spatio mensis, quolibet mense perficit mutuato lumine quod omnia perfi ciunt in spatio multorum annorum : propter quod egregius Philosophus Aristoteles dixit, quod « luna facit in mense quod sol facit in anno, » hoc est, hyemem, et aestatem, et ver, et autumnum : quoniam a prima accessione usque ad dimidiationem luminis est calida et humida sicut ver, a dimidiatione luminis ejus usque ad plenitudinem ejus calida et sicca sicut aestas, et a plenitudine usque ad dimidiationem secundam est frigida et

<--- Page Split --->

sicca, et a dimidia secunda usque ad defectum est frigida et humida corrupto et senili humore phlegmatico. Propter quod si satio fit tempore quo est calida et sicca, exsiccabitur humidum substantiale seminum quod formari debuit in organa plantæ, et non provenit plantæ perfectio. Si autem tempore illo fit satio quo est frigida et sicca, nec movebitur calor seminum, nec juvabitur humidum : et ideo satio non erit conveniens. Si autem seratur tempore quo est corruptæ senectutis frigida et humida existens, putrescent forte semina et non proveniet utilitas sationis. In prima autem accessione omnia juvantur et proveniunt utiliter. Et ideo etiam vitrea lampas dicitur Dianæ a frigidis luce succensa. Dianam enim numen aeris fabulantur esse poetæ, qui aer spiritualiter existit in corporibus animatorum. Lampas autem hujus spiritus corpus lunare est, quod lucem conceptam et temperatam a sole fratre profundit in spiritus animatorum, et movet eos, ut moti proferant virtutes ad naturales operationes quas sol frater si per se moveret, dissolveret per nimiam sui intemperantiam et siccitatem : ideo enim frigus luna peroptime obsequitur, quia continens est extrinsecus et accedens intrinsecus temperate : et movet interius spiritus ad naturales operationes, et non sinit eosdem dissolvi per evaporationem : quia frigus temperatum circumstans extrinsecus reprimit et reflectit spiritus, ut in interioribus confortentur. Maxime autem hoc est in plantis quaè non agunt nisi naturales operationes et non sensibiles, sicut in hujus scientiæ primo libro probatum est. Sensus enim magis confortantur extra, et naturalia magis vigent in interioribus. Attendendum igitur est ut in accessione luna seminetur istis rationibus.

Oportet autem etiam considerare quartam circuli declivis, in qua moventur lumina vivifica, cum in circulo declivi sit generatio et corruptio vegetabilium, sicut ostensum est in secundo Peri geneseos. Non est tamen in omnibus partibus cau-

sa generationis, sed potius in quarta qua est ab Ariete in Cancrum. Omnis ergo satio perfecta est antequam sol accipiat Arietem : quia tunc semina in matricibus suis non inveniens, evocabit ea et vivifico lumine movebit, et autumnales quidem stationes tunc radicatae movebuntur in debitam sua substantiæ quantitatem et flores et seminum formationem. Vernales autem seminationes etiam tunc in matrice terrae jacentes pullulabunt, et coadjuto sole temperato florebunt et germinabunt ante tempus aestiva siccitatis. Nec oportet ut multum observentur venti : quoniam licet Auster evocet terram et pullulare faciat plantas, tamen Aquilo quando non est mortificantis frigiditatis, continet virtutem seminum ne evaporans dissolvatur.

Sed quod multum cavendum est, est quod ager non seratur diverso simul semine : vix enim contingit quin unum semen magis contrahat quam alterum : et tunc unum adurit alterum, et aliquando per oppositum tractum utrumque impeditur a germine. Videmus enim, quod planta juxta elleborum vel scamoneam posita, contrahit proprietates ejus, et zizania juxta triticum posita, adurit ipsum. Similiter autem facit corilus vel caulis vitem : et sic est de multis : et sic etiam absque dubio diversitas seminis subtile humidum quod est in agro, contrariis virtutibus corrumpit, quod non bene proficit ad fructum domesticum : sicut etiam diversitas seminum animalium quando unum coit cum femina alterius speciei, corrumpit utrumque, ita quod neutrum proficit fecunditati : propter quod cavendum est ad illius diversitate.

Amplius autem si ultra mensuram semina jaciantur in agro, macilenta erunt et non proficientia. Sed si seratur ager secundum proportionem cibalis humidi quod est in ipso, ita quod radices et dilatari et confortari possint, tunc etiam planta exsurgens fortis erit et perficiens fructum qui quaeritur ex labore culturae. Haec igitur diligenter esse attendenda

<--- Page Split --->

et naturalis persuadet ratio, et non tantum experientia cultus. Oportet etiam attendere ne forte vel ipsa semina jacta sint corrupta : et ideo praecipitur ab agricultore Palladio, ne semina jacta vetustiora sint quam annua. Sienim vetustatem habent ultra annum, nimis exsiccata sunt, et virtus formativa proprio subjecto humoris radicalis destituta evanuit : et ideo talia raro proficiunt. Haecigitur dicta sint paucis

animalium et agrorum, quando diversa gcnere semina permiscentur.

Est tamen plantarum ad invicem inter omnia animata plurima similitudo. Licet enim arbores speciebus suis differant, tamen lignum unius speciei arboris non multum differt a ligno alterius speciei : et hoc contingit ideo quia forma substantialis plantarum inter animata plus est immersa materiae, et quasi in nullo vel in modico elevata super ipsam : propter quod etiam vita ejus occulta est, sicut in primo libro hujus scientiae ostendimus. Hac igitur de causa fit, quod arboris unius nutrimentum digestionem habet sufficientem primam ut nutriat aliam, et secunda digestio adhibita per aliam convertit succum in saporem et figuram fructus secundum quod venit secunda : et ideo etiam quando dissimiles sibi planta inseruntur, convalescunt et fructificant. Optima tamen insitio est, ut diximus, similis quantum fieri potest in similem.

CAPUT X.

De insitione per quam planta mutantur ad domesticarum plantarum dispositiones.

Insitio vero fit multis modis, sed ea quae maxime proficit, ut per eam rudis silvestrium dispositio mutetur in domesticam et usui convenientem dispositionem, est, quod insitio fiat similium in similia secundum genus, et non secundum speciem, sicut pyri in pyrum, et mali in malum, et sic de aliis. Si enim diversa genere in diversa inserantur, nutrimentum multum ad aliam dispositionem alteratum vix bene nutriet, et forte corrumpet plantam insitam per rationem quam diximus de corruptione seminum

Quia autem omnis insitio est per influxionem unius in aliam, et per fortem alligationem, ita quod insita quasi venas radicales spargat in eam cui inseritur, fit quod illa mollities cujus tanta est, quod citius conteritur quam infigi et colligari valeat, non possit inseri alicui planta : et ideo herba molles habentes stipites et olera, nulli planta, quamdiu tales sunt, inseri possunt.

Adhuc autem quoniam plantatales molles omni anno crescunt et putrescunt in stipite et ramis, inseri non possunt : quoniam inserta non cito radicatur in ea cui inseritur, sed oportet quod processu temporis confortetur et continetur cum ea cui inserta est. Haec est igitur causa, quod mollis planta nec in mollem, nec in duram, nec in similem, nec in dissimilem inseri potest.

Adhuc autem neque in ea quae multum dura est, convenienter inseritur : multum enim dura non de facili ex se in aliud lignum venas radicales emittit propter ariditatem dura et difficultatem perforationis : et ideo tales insitiones frequenter

<--- Page Split --->

male proveniunt. Sed inserentes quaerunt parva flagra recentia, in quibus est multa succositas et parva duritia, quae quidem sustinere possit colligationem, et quae facile aperiatur a calore naturali : haec enim cum inseritur, et emittit in eam venas radicales, per quas sugit melius nutrimentum quam sugeret de terra : et ideo tunc convalescit insita multo melius quam si in terram esset infixa : et haec est ratio insitionis.

Oportet autem scire, quod quatuor modi insitionum sunt possibiles, quos in natura nostrarum plantarum sumus experti optime provenire, et cito mutare plantam a silvestritate et sapore et figura. Unus quidem qui prior omnibus est et simplicior, quod flagra ejus arborisomnia ultra medium medulla ex transverso incidantur : et tunc allietur quod insitum est sicut vulnera ligari consueverunt, et circumponatur aut cera, aut lutum ad pluvia et extrinsecorum nocumentorum defensionem : statim enim consolidato vulnere superior pars emendatum in sapore proferet fructum propter digestionem succi in nodo factam, sicut in quinto hujus scientia libro determinatum est.

Secundus autem modus qui compositior est isto, est quod una et eadem arbor abscindatur in trunco a parte, et bene planetur insitio, et flagrum superius acceptum in eadem arbore trunco suo reinseratur : tunc enim convalescens insita proferet fructum alterius generis in sapore et quantitate et figura quam prius protulerat. Et est sententia eorum qui multa de insitione probaverunt, quod iste modus insitionis fecit diversitatem omnem qua est in malis et pyris et caeteris fructibus : tanta enim est vis nodi et conversionis pororum qui prius ascenderunt, quod succum ex nodo et poris retentum dirigunt ad aliam formam plantalem, qua forma monstratur in quantitate et sapore fructus.

Tertius modus insitionis est communior, quo flagrum unius arboris inseritur in truncum alterius, et convalescit in eo

quod fructificat per modum qui saepius determinatus est : et is modus quo fuit magis similium, et erit melius et citius convalescens. Hi autem modi sunt earum arborum qua? rectos habent poros, et per tunicas ligneas a radice accipiunt incrementum.

In vite autem et in quibusdam aliis quae ex medulla crescunt, quartus est modus insitionis, quod videlicet gemma vitis unius exciditur usque ad medullam profundato vulnere, et transverse utrimque obliquato, et tantumdem de gemma alterius vitis eruitur, et loco alterius imponitur de aliqua vite prius excisa gemma, et fit colligatio sicut in aliis : et tunc convalescit et fructificat, et fiet haec forte in aliis etiam arboribus : sed non est expertum apud nos nisi in vite.

Isti igitur sunt modi quatuor insitionum qui optime proveniunt inter alios. Similium autem et dissimilium insitio tanta facit mirabilia, si quis experiri desiderat, quod etiam Empedocles ex hoc putabat casu esse totum opus naturae. Dixit enim casu esse quod pyrus profert pyra, olea autem olivas : quia possunt etiam alios fructus ferre cum casus se obtulerit : accepit autem persuasionem ex insitione dissimilium in dissimilia. Videtur enim quod persica insita in fagum spinosam, faciunt esculam : et quercus abcissa, ex putredine sua profert vites, et multa alia apparent ei qui talia attendit. Olus autem si inseri debeat, oportet quod ante lignescat truncus ejus, ut insitionem valeat sustinere.

Sed hoc quod in arboribus facit insitio quoad domesticationem plantarum, hoc facit in herbis et oleribus transplantatio. Cum enim primo seminantur quaedam olera, extraneos habent sapore s, et non proveniunt ad debitam quantitatem : eo quod una praeripit alteri nutrimentum propter spissam eorum seminationem. Cum autem transplantantur, tunc diutius stat in eis succus et longius a se invicem distant : propter quod abundantius trahunt, et melius digerunt : et tales herbe

<--- Page Split --->

sunt caulis, caputium, porri, et lactuca, et multa alia.

Tempora etiam insitionum et transplantationum sunt attendenda : quoniam insitio fit aut hyeme calefacto ad ignem loco insitionis ut dissolvatur congelatio : aut in principio veris fit quando succus de medulla incipit ad exteriora moveri. In hyeme enim succus intra est, et aliquid spirans, licet parum vegetet flagrum insitum. In vere autem ab interiori motus infundit flagrum insitum et vegetat ipsum. Melius autem tempus, ut aestimo, est vernum quam hyemale. Sed in transplantatione olerum duo maxime attenduntur, quod videlicet olus recens sit et invenire adhuc habens in se virtutem crescendi et germinandi, et quod tempus consequens aliquid habeat humoris et temperati frigoris, ne exsiccetur a calore solis : et ideo transplantatas continuo rigant plantas, et aliquando obumbrant ne exsiccentur per solem. In omnibus autem his præcipue attenditur ætas lunæ, ut videlicet fiant ista post lunæ ascensionem, propter causam quæ in præcedentibus dicta est : quia videlicet tunc luna movet calido et humido temperatis, et optime plantas vegetat ad vigorem et fructum : sed tamen secandæ aut metendæ sunt plantæ post inceptum defectum lunæ : post plenilunium secandæ aut metendæ sunt plantæ omnes : quia tunc siccitas earum faciet ad hoc quod melius sine putredine et corruptione conservantur : et ideo lignarii ædificatores suadent ligna ædificiorum secari post plenilunium.

Iste est igitur modus per insitionem et transmutationem mutandi plantas a silvestribus in domesticas : his enim modis utimur in cultu agri consiti.

CAPUT XI.

De cultu agri consiti, in quo utimur insitionibus et transplantationibus.

Ipse ager consitus vult quidem in superficie esse siccus, sed subtus in visceribus desiderat habere terram humectatam, ad quam radices arborum dirigantur : magna quippe corpora arborum multum desiderant cibum, præcipue domesticarum, quarum fructus magnus et plurimus singulis annis desideratur : ad fimalem vero et vaporalem aquæ et humoris spiritum et odorem germinat tam in comis ramorum quam in pomis fructuum. Oportet circa autumnum effodere terram circa arbores usque ad denudationem radicum magnarum, et aliquid imponi lætaminis, ut hoc ipsum cooperta radice continue per pluviae fluxum radicibus asportetur : ex hoc enim emendato nutrimento jucundior efficitur arbor, et redit ad ipsam aliquid nutrimenti juventutis ex tali cibo : propter quod in loco inter duas aquas sito optime proveniunt arbores, aut in loco qui est super rivos, et talium arborum planior et subtilior est cortex, et rami magis confortati et exaltati quam aliarum. In loco enim declivi ad quem fluit

<--- Page Split --->

humor a montibus et pinguedo, propter similem humoris abundantiam in vallis visceribus optime colitur ager consitus, et nobilitat arbores sua bonitate locus talis. Si autem aliud haberi non possit, per canalia inducatur rivus, qui quandoque clausus ad radices arborum inundet, et reddat terrae viscera humecta. Si autem nec hoc apte fieri possit, nec terra sit bona, provenient arbores cito spissos et hispidos cortices habentes, qui sua spissitudine incrementum et fructum arboris impediunt : sed et nascuntur super eas alia planta capillares virides. Studium autem est radere aliquid de hispiditate corticis, et deponere viridia desuper nata, et saepius stercorare radices majores, et findere eas bene apte, et imponere lapidem in fissuram, ut melius trahendo possint restaurare tempore humido sitim quam ex ariditate agri patiuntur.

Oportet autem in omni arbore agri consiti attendere, ne spuria in arbore nata, aut e radicibus juxta stipitem erumpentia dimittantur : quoniam illorum nutrimentum subtrahitur arbori : et cum convaluerunt et multiplicata fuerint, arescet arbor, primum quidem in ramis, postea etiam in stipite : oportet igitur talia in principiis amputare. Amputanda etiam sunt quaecumque in ramis et virgis aruerunt, ne vicina sibi corrumpant arboris membra. Considerare etiam oportet quantitatem nutrimenti, quod potest praestare locus generationis arboris : in ea enim proportione oportet defalcari de virgis et de ramis, quod non relinquantur nisi tot quot nutrimentum sufficiens possunt sugere ex loco. Si autem ita non fiat, erunt arbores intermissis annis ferentes fructus, et non satisfacient cultoribus ad voluntatem.

Quod autem diligentissime attendere habet agricultor, quod non permittat ultra modum stipites arborum exaltari et ingrossari, sed post modicam altitudinem per insitionem studeat, quod stipes dividatur in ramos, et rami in virgas, et virgæ in flagra. Fructus enim maxime fer-

tur et virgis et flagris : et quando luxuriat planta in stipite alto et magno, minus expendit in fructu, et non satisfacit ad vota. Hoc tamen humori loci proportionandum est : quia si ille plurimus fuerit, oportet majorari stipitem et ramum in sustentamenta plurimi fructus. Considerandum etiam ut tanta quantitas sit in ramis et stipite, quanta sufficiat ad erectionem virgarum a terra et sustentationem fructus. Aliter enim incassum ferret fructum quem decidens in terram arbor emitteret in suæ vitæ et existentiae detrimentum.

Prae omnibus autem ante dictis cavendum est ab animalium ingressu : quoniam illa radices rodunt arborum, ex quo continue arbor destituta siccatur, aut nimis nodosa efficitur, ita quod curvitas ejus et substantiam impedit crescere et fructificare non permittit. Si autem et terra nimis conculcata est, aut magnas habet herbas et profundas radices habente, plurimum generat impedimentum. Consolidata enim ultra modum terra non permittit ad radices descendere humorem, et sua compressione implet et obturat poros, ita quod radices trahere non possunt nutrimentum. Impedit etiam evaporationem quæ ab inferioribus fit, ad radices pertingere : eo quod vaporis debilis calor tantam virtutem spissitudinis loci penetrare non possit. Huic autem impedimento fossione succurritur, non aratione : quoniam aratri continuus sulcus multam infert radicibus læsionem. Herbæ autem magnæ quæ radicibus usque ad ima pertingunt, præripiunt nutrimenta arboribus : eo quod habeant radices molles vel molliores et rariores quam arbores, et ideo citius trahunt nutrimentum : oportet autem eradicari illas et radictius evelli : sed forte quia loco denudato penitus ab herbis indelectabilis efficeretur, dimitti possunt gramina subtilia sicut fila quæ non nisi de suprema superficie trahunt nutrimentum : horum enim graminum nocumentum, aut omnino nullum est, aut non tantum de quo sit curandum.

<--- Page Split --->

Quod autem plurimum nocet agro consito, generatio est erucarum quae sunt vermes longi corrodentes folia, et quidquid viroris est in foliis: oportet igitur ut in Januario antequam vivificentur ova earum, amputentur de ramusculis arborum, et igni conburantur: quia conclucatione aut concussione vix omnia deleri possunt, sed ignis cuncta absumit. Hoc quidem est de aliis impedimentis vermium quoquo modo in agro consito subtus in terra aut in ramis arborum exorientium.

Agro igitur consito prædictis modis exculto, si ager est nimis humidus, proferent arbores fructus vermiculosos: eo quod humidum conceptum indigestum et molinsim passum, putrescit interius, ex qua putredine cum subtile humidum vaporare incipit, animal de genere vermium procreatur, quod postea arboris fructum corrodit et inutilem reddit: cujus signum est, quod semper in loco seminis nisi subtilior est humor, vermis generatur. Oportet igitur, si possibile est quod proportionaliter exsiccetur locus, ut plantæ non ultra modum cibentur: si autem forte faciliter fieri non poterit, perforentur stipites arborum juxta terram ubi ad stipitem uniuntur radices in radices majores, ut per foramen illud distilletur humor superfluus: et tunc curabuntur fructus. Si autem e contrario aridus est locus, et proprietates habens eremi, ita quod cultu curari vix potest, arbores efficientur spinosæ, et fructus afferent parvos et acidos: et ideo a talibus locis plantæ præciendæ sunt.

Hæc igitur de agro consito in communi dieta sufficiant.

CAPUT XII.

De agro compascuo.

Ager autem qui compascuus vocatur, præ omnibus facilius colitur : hic enim pratis aptus, si excedit in humore, germina longa aspera et incidentia profert, quæ non bonum animalibus præbent pastum : et ideo fossis profundis ad quæ descendit humor, curandus est hujusmodi ager eo modo quo superius dictum est. Si autem aridior est, in tali loco ponenda sunt prata, quæ irrigari possint rivis ad minus semel in anno in principio veris, quando vapores terræ infusi de facili convertuntur in gramina : et ideo juxta præterfluentes aquas optime talis ager disponitur, dummodo fundus non sit nimis arenosus. Tunc enim egrediente aqua de alveo irrigantur, et ubertatem accipiunt incrementi.

Contingit autem aliquoties ut nimia spissitudo graminis superficiem agri operientis involvat superficiem ipsius, et per modum panni spissi jacens desuper, quæ impedit nativitatem graminis de subtus, et convertitur pratum in putredinem et corruptionem, et corrumpit fena : et tunc alia cura non est nisi post gelu in fine

<--- Page Split --->

Februarii quando sicca sunt prata, incendatur pratum : tunc enim consumpto panno operiente optima in Aprili proveniunt gramina.

Cum autem secantur fœna, oportet ibidem exsiccari antequam congregentur in cumulos : quoniam viride germen congestum putrescit, et exspirans naturalem calorem cum humido suo in putredinem convertit etiam alia quæ congesta sunt cum eo : quando autem ad solem expanditur, tantum consumit calor solis quantum evaporat ex ipso : et tunc exsiccatum servari poterit in pastum animalium. Scimus enim, quod nimis ultra mensuram exsiccata ad pastum non prosunt : quoniam omne quod nutrit, nutrit humore qui est in ipso : et ideo cum humidum superfluum quod vaporat in gramine, exsiccatum est, statim tollendum est a sole, ne nimio calore solis etiam extrahatur naturale humidum ipsius. Hæc est causa, quod nimis inveterata fœna non prosunt, eo quod nullum quasi sit in eis nutrimentale humidum. Cautela etiam opus est, ne animalia permittantur libere super prata in pastum : quoniam in conculcatione et pastura prata plurimum læduntur.

Loca autem vaporosa alta licet minus feracia sint graminis, tamen optima sunt fœna quæ talibus locis acquiruntur. Subtilia enim sunt et calida aromatica bene habentia decoctum et digestum humidum naturale, et optime proveniunt animalibus data in pastum. Ab aliis enim locis humorosis phlegmaticus accipitur cibus facile putrescens in ventribus et venis animalium : et si humectant in quadam pinguedine animalia, est humor ille extrinsecus adhærens membris animalium, et laxat carnes generans : et hoc ostendit maxime pastus animalium humidorum, sicut sunt oves, quæ quando pascuntur in palustribus, putrescunt in visceribus, et vermes contrahunt in hepatibus suis, et passim moriuntur : quando autem in siccis et salsis pascuntur, aut in montibus et siccis et eremis, optime valent, et

multiplicantur, eo quod nutrimenti siccitate ovium naturalis temperatur humidí- tas, et tunc sana redduntur oves. Palustris autem pratorum pastus a quibusdam non convenit animalibus, sed vaccis, et bobus, et bubalis secundum genus suum convenit in pastum : hæc enim melancholice æt duræ carnis existentia, molli pastu temperatur æt augentur : hæc enim etiam animalia in locis temperatis dummodo abundent pascuis, melius nutriuntur æt salubrius, et fortiores ad laborandum carnes accipiunt : sed cum ad esum parantur ut mactentur, melius pascuntur in humidis, ut humido pastu duræ carnes eorum temperentur.

Gramen enim communior est planta quæ colitur in agro compascuo, et quæ melius et communius est nutrimentum animalium : eo quod gustu dulcis est planta hæc, et habet quamdam cum grano bladi similitudinem naturalem : propter quod in graninibus jam habentibus spicas et semina quidam colligunt ipsa semina : et fit ex eis satis conveniens pastus hominis. Trifolium autem etiam propter sui dulcedinem in agro compascuo colitur : et licet sit delectabile animalibus, non tamen adeo conveniens cibus est animalibus sicut gramen : diversa tamen animalia diversum desiderant pastum, sicut asinus hyringum, et bos orobum, et capra rubi extrema. Sed videtur gramen eorum esse commune edulium sicut est panis hominis.

Cum autem nimis inveterata sunt fœna et indurata, aut abjicienda sunt, aut elixatione aquæ et modico sale mollienda : tunc enim ex sale excitatur appetitus animalium, et elixatione nimis esxiccatum reducitur humidum, ut præbeat animalibus pastum. Gramina etiam ipsa antequam secretur, non permittenda sunt indurari usque ad maturitatem suorum seminum : quoniam quando maturata sunt semina, exsiccata est substantia graminum, et nulla vel modica virtus est in eis : eo quod tota transivit in semina. Secanda igitur sunt ante seminum ple-

<--- Page Split --->

nam formationem : quia tunc habent humidum nudum a calido et non consumptum, sed totum adhuc existens in substantia eorum. Si autem ante hoc tempus searentur, antequam videlicet appareat in eis aliqua formatio seminum, humidum eorum aqueum et crudum molinsim passum, non præbent animalibus pastum salutarem.

Hæc igitur de agro compascuo dicta sint a nobis : eo quod ex his per simile judicium, et aliæ possunt de facili plantæ cognosci.

CAPUT XIII.

De aliquibus dispositionibus in quas mutatur planta silvestris quando domesticatur.

Restat autem nunc dicere ex quibus et in quas planta silvestris in domestictione dispositionibus transmutetur. Ex his autem quæ in quinto hujus scientiæ libro determinata sunt, scimus plantas silvestres esse spinosas et scabrosas in corticis substantia, et parvorum et multorum foliorum, et plurimorum et in quantitate minorum fructuum et acutiorum et calidorum et siccorum succorum : et hæc omnia non dubitamus accidere plantæ propter suum nutrimentum. Et

ideo planta in omnibus his dispositionibus mutatur per nutrimentum cultoris agri in oppositas dispositiones.

Spinositas enim provenit ab humido nutrimentali incenso, quod cogitur ad superficiem pertingere a medulla ipsa sua incensione : et hæc in domestica mutatur per abundantiam humidi, et non patitur calorem in eo acui, sed frangit, et quod non sinit terrestre congregari, sed infundit, et currere ipsum facit in poros plantæ. Hujus autem ejusdem humidi abundantia fluit in majorem foliorum dilatationem : hoc etiam facit ut majores sint fructus domesticarum : et quia humor silvestrium tenuis et subtilis est propter parum eorum nutrimentum, erit humor domesticarum spissus et viscosus ad phlegmaticitatem accedens propter ejus abundantiam et lætaminis ministrati commixtionem. Tenue autem et subtile facile dispergitur a calore, et dividitur in plurima : et ideo numero sunt plurimi fructus arborum silvestrium, et non vermiculati, sed integre in arboribus diutissime perseverantes : quoniam subtile et tenue non putrescit facile, nec de facili claudit porum suæ vegetationis per quem sugit ex arbore, præcipue cum in eodem humido sicut in proprio subjecto sit calor acutus : abundans autem et spissum et viscosum humidum per magnas partes fluit in unum, et non facilis est divisionis, eo quod calidum ejus est hebes : et ideo fiunt ex ipso magni quidem et non tot numero fructus, sicut ex tenui subtili et acuti caloris existenti : et cito hebes ejus calor permittit claudi porum per quem sugit ex arbore, ita quod multi talium fructuum cadunt etiam ante tempus maturationis, et de facili contrahunt vermes.

Quod autem emendat succum et digerit in domesticis, nodi præcipue sunt insitionum, qui tenent in torturis suis et transversalibus poris humidum, donec ad suavem maturetur saporem. Et talis quidem est transmutatio earum quæ per insitionem domesticantur arborum : illæ

<--- Page Split --->

autem plantæ quæ sunt de genere granorum et olerum, ex solo cultu et cibo domesticantur in hoc quod substantiæ suæ et molliores efficiuntur, et sui sapores et humores minus efficiuntur acuti propter causam quam jam sæpius determinavimus : subtilitas enim corticis quæ est in domesticis et planities absque dubio ex bonitate et abundantia provenit nutrimenti.

Hæc igitur de cultu agrorum sativorum et consistorum et compascuorum dicta sint. Campus enim qui non colitur, ager proprie non dicitur : eo quod aut nomen ager a Græco àvçòç nomine quod villam sonat, derivetur : aut si a Latino sermone ager vocabulum accipit, ager ab agendo dicitur, eo quod campus ubi semper per cultum aliquid agitur, ager proprie nuncupatur : non autem aliquid colendo campum agitur, nisi prædictis modis agatur.

CAPUT XIV.

De plantationibus viridariorum.

Sunt autem quidam utilitatis non magnæ aut fructus loca, sed ob delectationem parata, quæ potius cultu carent, et ideo ad nullum dictorum agrorum reducuntur : hæc autem sunt quæ viridantia sive viridaria vocantur. Hæc autem quia ad delectationem duorum maxime sensuum præparantur, id est, visus et odoratus, ideo potius privatione eorum quæ maxime cultum parant, præparantur. Visus enim in nullo adeo delectabiliter sicut in subtili et capillari non longo gramine reficitur : hoc autem impossibile est fieri nisi in humo macra et solida : oportet igitur qui locum ad viridarium parat, primo bene liberare a radicibus adulterinis, quod vix fieri potest nisi primum effossis radicibus optime planetur locus, et ubique fortiter infundatur aqua ferventissima, ut reliquiæ radicum et seminum in terra latentium exustæ germinare nullatenus valeant : et deinde cespite macro substantialis graminis totus locus impleatur, et isti cespites fortissime compercutiantur ligneis malleis et latis, et conculcentur gramina a pedi-

<--- Page Split --->

bus in terram, donec non appareant, aut vix aliquid de ipsis possit considerari : tunc enim paulatim erumpent capillariter, et superficiem admodum panni viridis operient.

Studendum autem est, ut cespis tantae sit mensurae, ut post cespitem per quadrum in circuitu omnis aromatica e herba sicut ruta, et salvia, et basilicon plantentur, et similiter omnis generis flores, sicut viola, aquilea, lilium, et rosa, gladiolus, et his similia : inter quas herbas et cespitem in extremitate cespitis per quadrum elevatior sit cespis florens et amcnus, et quasi per medium sedilium aptatus in quo cum reficiendi sunt sensus, homines insideant ad delectabiliter quiescendum.

In cespite etiam contra viam solis plantandae sunt arbores aut vites ducenda, ex quarum frondibus quasi protectus cespis umbram habeat delectabilem et refrigerantem. In arboribus tamen illis plus quaeretur umbra quam fructus : et ideo non multum curatur de earum fossura et firmatione, quae cespiti multum ferrent nocumentum. Cavendum etiam est in his ne sint arbores nimis spissa, aut plurimae secundum numerum : quoniam ablatio aura posset corrumpere sanitatem : et ideo viridarium liberum aerem cum umbra vult habere. Adhuc autem considerandum est, ne sint arbores amarae, quarum umbra generat infirmitates, sicut est nux, et quaedam aliae : sed sint arbores dulces aromaticae in

flore, et jucunda in umbra, sicut vites, et pyri, et mali, et mala punica, et lauri, et cypressi, et hujusmodi.

Post cespitem sit magna herbarum medicinalium et aromaticarum diversitas, quae non modo delectent ex odore secundum olfactum, sed flores diversitate reficiant visum, et ipsa multimoda sui diversitate in admirationem trahant se aspicientes, in quibus ruta pluribus locis admisceatur : eo quod pulchrae est viriditatis, et ipsa sua amaritudine extra viridarium fugat animalia venenosa. In medio autem cespitis nihil sit arborum, sed potius ipsa planities libero gaudeat aere et sincero : quia et ille aer salubrior est : et etiam aranearum tela extensa de ramo arboris ad ramum impedirent et inficerent vultus transeuntium, si arbores in medio cespis plantatas haberet.

Si autem possibile sit, fons purissimus in lapide receptus derivetur in medium, quia ipsius puritas multam affert jucunditatem. Ad Aquilonem etiam et ad Orientem viridarium sit patulum propter illorum ventorum sanitatem et puritatem. Ad oppositos autem ventos, Meridionalem et Occidentalem videlicet, sit clausum propter eorum ventorum turbulentiam et impuritatem et infirmitatem : quamvis enim Aquilonaris impediat fructus, miro tamen modo conservat spiritus et custodit sanitatem. Delectatio enim quaeritur in viridario, et non fructus.

<--- Page Split --->