TRACTATUS II
DE HIS IN SPECIALI QUÆ USIBUS HOMINUM DOMESTICANTUR.
CAPUT I.
De his quæ seruntur in agro sativo campestri.
Habitis his quæ communiter de diversitate cultus triplicis agri dicenda videbantur, nunc in isto secundo tractatu hujus septimi libri Vegetabilium volu-
mus in speciali de quibusdam que magis sunt in usu plantis, aliqua dicere, ut melius sciatur plantarum domesticatio.
Primum autem dicemus de his quibus magis utimur in agro salivo. Cum autem hic duplex est, campestris videlicet et hortulanus, dicemus de his quibus utimur in utroque : et primo de his quas inserimus in campestri sativo agro.
Dicamus igitur, quod triticum et adoreum quod species tritici est sic vocata, eo quod primo ad os hominis est adaptata in cibum, mente Septembri sole in Libra existente serenda sunt tempore sicco et aura serena, quantum hoc observari potest. Satio autem hæc protrahitur aut anticipatur secundum quod terra magis et minus est calida et humida, ita quod tam triticum quam adoreum ante hyemem radices accipiat solidas in quibus subsistere possit : terra autem sit humida et spissa et bene cretosa sive argillosa. Hæc enim terra melius triticum nutrit et adoreum.
Hordeum autem vult habere magis solutum agrum et siccum : nam mori dieitur si in cænulentum agrum semina-
<--- Page Split --->
tur. Avena autem siccum quaerit agrum. Et haec duo genera, hordeum videlicet et avena in principio veris volunt seminari. Siligo autem et triticum et adoreum et far non bene fructificant in grano nisi radices validas habeant, qua per hyemen in terra sint solidatae.
Messis autem tritici et siliginis est, quando spicarum multitudo aequaliter alba est rigida, et calamus induratus et albidus. Hordeum autem metendum est antequam grana nimis arefacta decidant : facilius enim decidunt quam grana tritici aut adorei, vel siliginis, aut farris, eo quod nulla siliqua continentur, sed nuda in spicarum sedibus sunt locata, et ideo arefacta sede de facili decidunt. Avena autem similiter cum albescit, metenda est post messionem siliginis et tritici et hordei, sed hordei et avenae culmi aliquantulum post messionem jacebunt in agro donec compluantur : hoc enim modo feruntur grandescere in farina, et citius per tribulos a calidis, cum triturantur, separari.
Vicia autem seri vult in terra arata et procisa, non in aurora quando ros est, sed post duas aut tres horas, cum sol incaluerit et absorbuerit rorem : quoniam compertum est viciam rorem non posse sustinere, sed nimis ex eodem resolvi et evanescere virtutem ipsius. Seminata ergo in aestu solis cooperiatur ante noctem, ne rore sequenti similia damna patiatur. Cavendum autem ne ante seratur quam luna sit in ultima quarta sui circuli, hoc est, post vigesimam primam lunam. Compertum est enim, quod quando sativi lunares prosequuntur et devorant. Habet autem hoc vicia proprium, quod viridis messa si cum eo quod in terra remanet, ager statim aretur, lataminis more terram impinguat et fecundat : si autem exaruerint radices ejus antequam terra aretur, succum aufert ab agro.
Cum autem omne genus leguminis in sicca terra seri desiderat, faba sola vult pinguem et stercoratum locum. Granum
autem fabe primo est serendum, et postea arandum, et tertio sulcandum, ut tradunt Antiqui, et late spargenda faba, ut plus possit dilatari in stipitibus. Luna autem plena melius seritur faba : et, ut dicunt, hoc genere leguminis inter omnia terra quidem minus laeditur : sed tamen non eo fecundatur, nisi forte per accidens ager multum humidus, ut in ante habitis dictum est. Post magnum autem frigus alba male seminatur : et cum metenda est, vellicetur ante lucem, et antequam luna procedat, exorta, excussa et refrigerata ponatur in salvo, et tunc gurguliones aut nullo modo habebit aut minus infestos.
Pisum autem et cicer serendum est terra facili et soluta, loco tepido, et aura humida, et colligi habet capsis pisorum et ciceris exsiccatis et granis fortiter induratis, luna decrescente postquam multum processerit in defectu.
Lens autem vult locum rarum et resolutum aut pinguem et resolutum et siccum : humore enim superfluo luxuriando corrumpitur : crescente autem luna continue satis bene seminatur. Cum autem lens valde cito pullulat et incrementum accipit, oportet quod si ager finandus est priusquam seratur, cum fimo arido misceatur, et cum in illo quatuor vel quinque diebus quieverit, tunc aspergatur in agrum.
Lini semen aut byssi in agro pingui vult seminari, et luna jam exsiccata. Exhaurit autem linum terræ ubertatem. Lunæ vero siccitas confert lino exilitatem. Propter quod etiam aliqui agro sicco et macro linum spisse seminant, ut stupa gracilior fiat.
Est autem generaliter de omnibus hoc cavendum, quod dum florent, nullo modo tangantur a cultore. Quæcumque autem horum habent semina singula in siliqua una, sicut frumentum et hordeum et cætera grana frugum, octo florent diebus, et deinde per quadraginta dies deposito flore grandescunt usque ad maturitatem perfectam. Quæcumque vero
<--- Page Split --->
plura habent semina in siliqua una, sicut faba, pisum, et similia quadraginta dies florent simulque grandescunt.
Cum autem grana quae dicta sunt, messa fuerint, generaliter dicitur de omnibus esse compertum, quod in stipulis suis diutius conservantur quam expressa.
Adhuc autem si de loco in locum singulis annis transponantur, ut aere sincero perflentur : hoc tamen quidam dicunt gurguliones in seminibus generare.
Adhuc autem cavendum est ne pavimentum super quod ponitur, humidum sit, aut rarum, sed solidum aut bene planum, ne muribus praebeat habitaculum per foramen.
Insuper etiam diligenter attendendum est ne sit locus excedens in frigore aut calore : quia utrumque segetes corrumpit et perdit in eis virtutem naturalem.
CAPUT II.
De his quæ per cultum domesticantur in agro hortulano.
Ager autem sativus qui hortensis vocatur, irriguus et pinguissimus esse desiderat, ita ut aut fontem in se habeat, aut puteum, aut piscinam : quod si nullum horum habeat, fiant foveæ multæ per hortum parvæ, in quibus pluviarum humores aliquamdiu retineantur. Fimum etiam habeat in se cumulo jacentem, ex quo continue stercoretur. Pulveres autem et paleas habeat inimica : quia ex illis herbæ hortenses et perforantur in foliis et exsiccantur. Aerem autem quærit liberum, et humidam auram, ut herbas continue producat recentes. Areæ autem in hortis angustæ faciendæ sunt et longæ et altæ, ut multum virtutis in se areola retineat. Dicit autem agricultorum communis opinio, quod nulli horti fossatis cingendi sunt : quia fossatum ab horto tollit humorem. Scruntur autem communiter horti mense Martio, et bene veniunt herbæ. Nos autem experti sumus, quod melius proveniunt si mense Septembri sicut triticum serantur, et citius habentur herbæ in futura æstate.
<--- Page Split --->
Caulis quidem omnem modum aurae patitur, sed terram vult habere pinguem et bene fossam, non argillosam, neque glarea neque arena vel sabulo immixtam : quia illa horret caulis vehementer, nisi continuata succurrat irrigatio siccitati fundi : optime provenit saculatione et transplantatione, sicut et lactuca, et rare vult plantari : quia sic melius convalescit. Hyeme autem postquam pruina correpta est, melior est ad manducandum.
Porrum autem serendum est loco amplo et profunde fosso et pastinato. Si autem rarius seritur, capita majora habebit. Melioratur autem multum transplantatum et profunde in terram. Sed quod in vere seritur aut Octobri aut etiam in Januario sequentis anni transplantatum et profunde in terra, non erectum ponendum est, sed inclinatum, abscissis a medietate foliis et aqua immixta stercori rigandum, tunc dulcius erit et albius. Adhuc autem si valde grande porrum facere volueris, plura semina porri in unum strictum foramen pone, et omnium pullulatio in unum grande porrum concrescat.
Allium autem mense Martio aut Novembri bene seritur, terram quaerit argillosam albam bene fossam et mollem raram, sed stercus non quaerit. Rarum seminandum est, sulcandum frequenter, et altiori terra positum melius crescit. Si herba nata conculcatur, magna capita habebit: si luna latente sub terra seritur, itemque eadem luna latente vellicatur effossum, odoris fœditato carebit. Acceptum autem de terra durabit diu, si aut paleis cooperitum, aut fumo suspensum servetur.
Rapa autem seritur in Julio, terra bene putrida ex lætamine et soluta, quæ tamen non sit spissa, sed rara, ut grandescens terram non inveniat obstantem. Locus sit humidus et amplus : et quando herba ejus nata fuerit, abscindatur, et deprimatur rapa sub terram ad spatium palmi, et operiatur, tunc magna erit.
Seritur autem rapa ultima parte Augusti, et eodem tempore seritur radix in locis siccis et porosis et pinguibus et æqualibus bene in profundum fossis. Meliores enim proveniunt quando in aliquantulum seruntur arenosis radices. Si autem alibi seruntur dum rigari volunt, sata radix statim operienda est sine lætamine : sed si paleæ misceantur, terræ fungosæ fiunt. Suavem autem saporem habebunt si aqua salsa fuerint respersæ, et frequenter cum illa rigatæ. Grandescunt autem quando folia auferuntur, et frequenter terra operiuntur. Fertur etiam, quod si semina in melle per diem et noctem jaceant, quod ex acribus dulces fiunt radices. Mense autem Aprili aut Junio circa solstitium, aut quod melius esse expertum est, in Seplembri seruntur rapae.
Apium seritur et petroselinum cum irrigatione in quocumque loco. Magnas autem radices habebunt et folia permaxima si de semine quantum tribus digitis capi poterit, in linteolo ponatur, et nutriretur in fossa : sicut enim omnia semina illa faciunt herbam in unum ex omnibus coactam, crispitudinem habebunt si concussa aut concultata, quando exoriuntur, fuerint : semina vetustiora etiam in his herbis citius nascuntur, et semina recentia tardius : et hoc videntur habere proprium. Petroselinum autem hoc habet, quod in locis aspersis melius provenit.
Lactuca toto anno bene seritur, loco irriguo et pingui transplantata dilatatur, et dulcescit, et truncus ejus ingrossatur, et folia crispa fiunt.
Nasturtium similiter omni tempore ponitur in quocumque loco et qualicumque tempore, nec desiderat fimum, sed humorem videtur diligere, non tamen perit si desit : et hoc habet proprium, quod melius provenit, si cum lactuca satum fuerit.
Anhetum loco frigido seri desiderat, auram tepidam quaerit, et rarius seren-
<--- Page Split --->
dum est, et saepius riguandum si pluvia non fuerit.
Feniculum desiderat loco seri aperto, et modicum saxoso : et ideo juxta muros et parietes optime provenit.
Menta autem e contra quaerit locum aquosum, terram ccnuelntam et non pinguem, ut bene proveniat.
Pastinaca autem loco pingui et laxo, sive seratur, sive plantetur, poni debet. Exaltata autem area melius confortatur in terra sicut et caeterae radices.
Atriplex mense Aprili seri et saepe rigari desiderat, semen et fimum statim non spargitur : melius provenit rarius seminatum semen ejus, et succo letaminis paludoso adjectum. Ferro dicitur atriplex semper amputandus, quia tunc pullulare non cessat.
Sinapis mense Octobri seritur in terra bene arata et congesta, et sacrulari saepe quaerit ut pulvere respergatur et rigetur. Herba autem ejus robustior erit transplantata, sed minus ponit in semine. In semine autem suo album vetustius est et melius.
Cucurbita seritur mense Aprili, pingui solo et humido, ad quod semper stillet aqua. Hermes autem dicit, quod in cineribus ossium humanorum plantata et oleo rigata nono die habet fructum : et quod mirabile est, semina qua in vase cucurbitae sunt in sublimi nata, faciunt cucurbitas longas et exiles : quae autem in medio ejus nascuntur, faciunt grossas : et qua in profundo jacent, faciunt latas : quae autem servari debent ad semina, oportet relinquere in sua vite usque ad hyemem, et deinde in fumo suspendi : quia aliter putrescunt semina.
Cucumer et pepo mense Martio seminantur altis sulcis raro semine jacto : et quod mirum est, herbis aliis seminatis juvantur et suis similiter : et ideo non est sacrulanda terra in qua seruntur. Si autem semina in ovino lacte et mulso jacuerint, albi fiunt cucumeres et dulces : longi autem et teneri, si aquam in vase discooperto sub eis ponis, ita ut ad eas
spirare possit : et hoc idem est de cucurbita. Fertur autem quod si flos cucumeris cum capite vitis sua amputetur, et cannae cujus omnes nodi perforati sunt, inseratur, convalescit, et in nimiam extenditur longitudinem. Oleum anten sic timere dicitur, quod si juxta ponitur, statim sicut hamus in oppositionem curvatur. Adhuc autem quoties tonat, velut quodam modo perterritus convertitur : et ideo sensum habere hanc herbam Protagoras asserebat. Ista sunt herba quae frequentius in hortis plantantur.
Ad delectationem autem plantatur salvia et hyssopus et ruta frequentius, et hae herbae magis propagantur de abruplis ramusculis et in terra positis quam seminentur, tamen seminata optime proveniunt, sicut experti sumus. Verno autem tempore sunt transplantanda, aut in Septembri, et assidue irrigentur si non habeant imbrem : florentes hae herba e quibusdam phlegmatico humore dicuntur arescere : sed lignescunt antiquatae, nisi rami earum omni antho bis usque ad folia non operiuntur. Quando autem indurati sunt rami et lignei facti, non bene pullulant nisi juxta radices abscindantur : tunc enim innovatis ramis redit ad has herbas juventus.
Cura autem hortorum est contra vermes, quod fuligo undique spargatur : hujus enim siccitas et amaritudo necat vermes. Cor noctuae si in nido formicarum reponatur, ab horto omnes fugabis : et si vias earum cinere vel creta implebis de extra hortum, in hortum non intrabunt. Si semina quae horto spargenda sunt, vino fuerint madefacta, herba eorum ab eruca non laedentur. Cicer autem inter olera serendum est propter multa portenta quae in eis operatur. Ut autem olera animalia infesta non generent, mentam intur olera, et maxime inter caules plantabis : aliis etiam modis seruntur et curantur, quae melius experimento quam scriptura discuntur.
<--- Page Split --->
Orientem vel Meridiem abscindatur. Si autem juvenis arbor cum radice infoditur, citius producit fructus : et hujus rami et virgæ abscindendi sunt, ne id quod est in radice, statim exsurgat, et postea radix arescat.
Cerasus quidem quærit aerem frigidum et terram humidam : et ideo in tepidis regionibus parva provenit hæc arbor. Calorem autem non potest sustinere, in montibus frigidis vel collibus locatur, vult fossas profundas et assiduas fossiones, et amputari in eo putrida et superflua, ex fumo degenerat : si putrescat ex humido, facias foramen in stipite, per quod effluat superfluus humor. Si in persicum inseratur cerasus, recuperat gummam quam amiserat. Vitis per cerasum perforatum ducta et dimissa donec unum lignum fiat, et postea post cerasum abscissa, uvas dicitur ferre maturas quando cerasa sunt matura.
De his quæ domesticantur in pomariis, etc.
Nunc autem dicamus de his quæ in agro consito domesticantur frequentius. Hoc autem dupliciter fit in usu agriculturæ, pomariis vineisque videlicet. Primo ergo de pomariis, postea de vineis sermonem faciamus.
Pomarium autem patulum sit ad Meridiem, eo quod ille ventus evocat plantas et aperit. Aquilonaris autem necat et claudit. Terra sit porosa et dulcis. Arbores autem ad minus triginta pedum spatio a se invicem distantes, bene circum septæ, ne bestiis lædantur. Dupliciter autem plantantur, nucleis scilicet et insitione. Sed quæ nucleis plantatæ sunt, feraciores sunt quam quæ ramorum plantantur infixione vel insitione. Plantandæ quidem arbores per infixionem scrobem habeant ante infixionem per duos menses apertam, in qua combusta sint stramenta, et ramus infixus sit ad brachii hominis quantitatem plani corticis et viridis ligni, non nodosus, neque læsi in aliqua parte ligni, qui quando de sua abscinditur arbore, contra solem versus ad
Pruna similiter volunt habere locum evocabilem facilem et humidum et auram tepidam, licet etiam sustineant frigidam, loco lapidoso et gareoso juvantur. Gramen recusant, quia ex hoc fructus cadentes et vermiculos faciunt : humore frequenti, et assidua fossione juvantur. Si autem inserenda sunt in simili specie aut in persico, inseruntur fixo ligno trunci, et melius convalescunt quam sub cortice. In fine Martii talis fiat insitio. Si autem seri ossibus debent, macerentur post lixivia per triduum, ut cito pullulent et mense Februario seruntur. Servantur autem pruna sicut cerasa : et fere omnis fructus fixus et exsiccatus ad solem usque ad corrugationem ; et deinde in loco sicco et fumoso repositus super crates vel suspensus super fumum.
Raro et dulci solo convalescit pyrus si est irriguus : sic enim et bene floret et turgens accipit pomum. Si autem plantandus est per insitionem mense Februario et Martio, in truncum pyri silvestris inseratur : potest tamen et inseri spina et ortio et fraxino, ita quod satis bene provenit. Surculus autem pini qui inseritur,
<--- Page Split --->
natus debet esse ante solstitium præcedentis anni. Truncus autem silvestris mense Novembri fossa profunda debet poni, ut bene comprehendat succum radicibus antequam fiat insitio. Pyra autem colligenda melius durant si in ultima luna quadratura colligantur, hoc est, a vigesima secunda usque ad vigesimam octavam. Ut autem haec arbor convalescat, multum quaerit humorem, et assiduae fessionis culturam. Multum autem proficiet si in secundo anno semper latamen adjungas. Si autem haec arbor lignescit, scinde radices et impone cuneum de quercu. Si vermes generet, infunde fel taurinum circa radices. Inter paleas autem pyra servantur, aut etiam fixa et ad solem exsiccata.
Malus mense Februario vel Martio inseritur in sui generis truncum, sed etiam convalescit et fructificat, si inseratur in prunum et persicum vel salicem vel spinam, vult habere humidum solum, aut rigationibus adjuvari. In locis obscuris, ad qua ven tus non pervenit, super tabulas palea strata poma reponantur et palea munda cooperiantur, et diu servantur.
Nux in fine Februarii inserenda est in loco humido montano et frigido et lapidoso. Aqua autem simplici per duos dies maceranda est antequam seratur. Ponitur autem canna ipsius subtus versa, et acumine suo converso ad Aquilonem, supposito lapide ad quem reflexa radix cogatur non simplex, sed multiplicata terrae infigi, latior erit arbor si saepius transferatur. Biennis autem arbor in frigidis et triennis in calidis vult transferri regionibus. Fertur autem, quod si citius circa radices spargatur in fructu, facit alterum duorum vel utrumque, scilicet aut corticis sive testae teneritudinem, aut nu clei magnitudinem et densitatem : profunda sit fossa in quam transplantatur pro arboris maxima quantitate : longo spatio ab aliis vult separari, eo quod fluxus foliorum ejus nocet et sui generis arboribus et aliis omnibus. Cortex etiam
ejus fundatur ab alto stipitis usque ad unum ut putrescentia in ipsa durescant : et hoc expedit fere omnibus arboribus : foveas circa nucem facias frequenter, ne antiquitate cava fiat nux. Inseritur autem in sui generis truncum, aut etiam in trunco pruni. In paleis autem aut in arena obrutae nuces diu servantur, vel etiam obrutae suis foliis aridis. Adhuc autem virides nuces cum testa disposito putamine in melle demerge, et post annum virides invenies.
Avellanae autem quaecorilis crescunt, mense Februario sunt ponenda aut ramo aut nuce sua : sed ramo vel trunco melius proveniunt in loco macro frigido sabuloso. Matura autem colligenda est mense Julio.
Ossa persici in loco fosso et complantato mense Februario sunt ponenda distantia per duos pedes ad minus. Ponenda autem sunt acumine deorsum verso per duos palmos sub terra : et licet proveniant in omni loco, tamen poma durabiliora et meliora faciunt si in calida regione in arenoso loco et humido plantentur. In frigidis vero nisi post aliquid defendens ab eis ventum plantentur, intereunt in germine : fossione multa liberentur ab herbis : biennem plantam istam oportet transferri in fossam non profundam, neque longe una ab alia distare debent, ut se invicem a solis caumate defendant. Suis autem foliis stercoranda sunt persici et putanda, ita ut putrida tollantur : si enim viridia ipsius resecantur, arescit. Magna autem poma ferret persicus si dum floret, rigata fuerit per triduum abundanter lacte caprino, ita quod tres sextarii lactis in qualibet rigatione ponantur contra pruinam. Oportet ingeri stercus persico, aut aquam in qua faba est cocta : haec enim magis prodest. Servantur autem fixa ejectis ossibus ad solem exsiccata. Fertur autem, quod si ossa persici ponantur in terra, et post septem dies quando aperta sunt, nuclei tollantur, et inscribantur qua volueris, et reponantur in nucleis, et colli-
<--- Page Split --->
gentur testæ, et reponantur, persica inscripta nascentur.
Sorbi autem seruntur mensibus Februario et Martio et Januario in locis frigidis, sed in calidis mense Octobri vel Novembri : locum humidum quærunt montanum et frigidum et solum pinguissimum : si transferatur, debet planta esse confortata et in fossa profunda imponi spatiis distantibus ab aliis propter arboris dilatationem, ut ventis frequentibus agitetur : hoc enim maxime prodest huic arbori, et hoc habet proprium. Vermes autem quidam rufi et pilosi secant medullam hujus arboris, quorum si aliqui cremantur in loco vicino arbori, fugient alii vel peribunt. Si autem in fructu minoratur, cuneos immitte radicibus, sicut diximus de pyro, aut fiat fovea circa eas et impleatur cinere. Servantur autem collecta duriora, et scissa per medium, et ad solem exsiccata, sicut fere omnis fructus : postea autem in aqua ferventi reviviscunt et saporem suavem præstabunt.
Morus autem a semine optime convalescit a medio Februarii per totum Martium. Locum quærunt calidum et sabulosum, et sæpe fodi volunt, et firmari, intervallis competentibus ab aliis separari arboribus.
Amygdala mense Februario nova et grandia eligantur ad pondera, et sata multo melius quam insita proveniunt. In aqua autem ponenda sunt duobus diebus antequam ponantur. Area autem in qua ponentur, fodienda est ad altitudinem duorum pedum, ut sit rara tellus et mollis, et nuces imponendæ spatio palmi, cacumine inferius verso, intervallis duorum pedum separatæ. Amant etiam terram duram siccam calculosam, et aurem serenam, et calidam, eo quod maturæ florent : ei ideo cum timetur ne pruina lædantur, nudentur radices ejus, et albis lapidibus parvis cum arena grossa operiantur : et quando non timetur de pruina, arena submoveatur, et reponatur humus. Spectare autem volunt hæ arbores ad Meridiem. Cum autem
convaluerint satæ amygdali, transferantur et distinguantur intervallis competentibus, ut dilatari possint. Putanda est etium mense Novembri, resecando tam arida superflua, quam ramis densa. Servanda etiam præcipue est hæc arbor a pecore : si corrodatur, amarescunt fructus ejus tempore floris, nisi circum fodiatur : quia flos excutitur fossura. Hæc arbor hoc habet proprium, quod in senectute plus fructificat : eo quod humor ejus tunc a calore non exsiccatur sicut in juventute. Si aridum sit tempus cui immersæ, erigantur et liberentur ab herbis circa nascentibus. Terra autem in qua plantatur, sit immixta lætamini. Teneras autem nuces procreabit si ante florem radicibus ablagueatis aqua calida rigentur per dies aliquot. Matura sunt amygdala quando cortex qui circa terram est, aperitur, et decidere incipit. Decorticata autem si aqua salsa laventur, candida fiunt et plurimum durantia. Inseritur autem etiam hæc arbor tam in se quam in persico mense Februario, tam in trunco quam in cortice. Sed insitio ejus non est ita utilis sicut satio ipsius.
Ficus a ramo infixa convalescit, et in Martio et in Septembri. Sata etiam provenit, sed non bene : quærit locum mollem et humidum et pinguem et calidam auram : et ideo aut perit in frigidis terris, aut non fructificat. Invenitur autem ficus fatua in lapidosis et altis crescere. Servatur autem ficus macerata melle, et postea ad solem desiccata.
Olivæ autem quærunt loca montium non multum devexa et pinguia, et crescunt satæ oleæ et a ramis infixæ tempore verno. Eodem autem modo crescit et laurus : sed myrtus quærit locum salsum eremi proprietatem habentem.
Malum autem granatum vult locum calidum arenosum et pinguem fere sicut vitis.
Ferunt etiam aruspices, quod contra nebulas, et rubiginem valeant paleæ per sativos agros in diversis locis combustæ. Valet etiam combustio aliorum purga-
<--- Page Split --->
mentorum. Contra grandinem autem et fulgura dicunt valere si secures et gladii cruentati minaciter contra cœelum eleventur : quod tamen fabulam reputat qui scit quod tonat pro naturae necessitate. Dicunt autem aruspices a monstris curari hortum et campum si vite alba cingatur, aut noctua mortua alis extensis in circuitu super hortum erigatur, aut ferramenta quibus horti et campi coluntur in circuitu erigantur uncta sepo ursino.
scitatem declinans. Aquilo autemve n tus vites fecundat, et Auster nobilitat.
Habet autem vitis proprium, quod loca saporem et naturam ejus immutant propter ligni raritatem . Valet multum vitibus si circum fodiantur, ut locum circa eam imber habeat, et fimetur omnibus sarmentis ab ea purgatis, ut sole aestuante provocetur in gemmas: sed hoc non tenet in locis frigidis, ubi radix algore laederetur si nuda appareret : prae omnibus enim lignis propter sui raritatem timet ventos et frigus et tempestatem. Fodienda est etiam vitis in Februario vel Martio, ut herba eam adurentes auferantur. Fodienda est autem altitudine duorum pedum vel parum plus vel minus. Fimus ejus fit ex sarmentis ejus et silice et foliis vitis : quia compertum est hunc firmum optimum esse ad vites.
CAPUT IV.
De domesticandis vitibus in vineis.
Campi plani vites quidem habent frondosiores, et uberiores in quantitate vini. Sed montes habent nobiliores, melius vinum et minus. Vinea autem in frigidis regionibus et temperatis situanda est ad Meridiem et Orientem : quia ex illis nobilitatur vinum. In calidissimis autem intemperanter regionibus, valet si convertitur ad Aquilonem : locum pinguem clivosum desiderat vitis : et si rarus sit et porosus, nigro lapide facile putrescente immixtus, optime provenit : propter quod nigros lapides molles, qui tegulae vocantur, terunt et miscent terræ. Valet etiam rubeus, sed non sicut niger ad fu-
Putandæ autem sunt mense Februario, in quarum putatione tria attendenda sunt præcipue, spes videlicet fructuum, palmtum successio, et locus quo vitis servetur : plantatur enim aliquando vitis, quæ uno vel duobus annis fructificat, et postea perit propter sarmentorum nimiam multitudinem. Aliquando autem ita succiditur, quod palmitum defectus impedit fructus ubertatem. Aliquando autem putatur in loco inconvenienti, et dum viti necessaria membra præciduntur, perit. Habet autem hoc vitis, quod si maturius putetur, plura generabit sarmenta, et pauciores fructus : si autem tardius, plurimos fructus habebit. Similiter autem attendendum est, quod post bonam vindemiam pauciora relinquantur sarmenta : quia tunc vitis debilis est, et in plura non potest distribuere humorem : et e contra post parvam vindemiam plurima sunt relinquenda propter oppositam rationem : et hoc valde notabile est, quod in omni genere culturae putandi videlicet et inserendi et reddendi duris et acutis ferramentis est utendum. Fodienda etiam est vitis dum clausus est oculus ejus : non enim videt fossorem suum nisi siccetur. In gemma quæ oculus vocatur,
<--- Page Split --->
vitis putanda non est, sed superius : quia aliter lacryma quæ fluit ex vite præcisa, exstinguit vitem, et vulnus sit rotundum vel oblongum et ex transverso et recurvata vite.
Nova autem vinea ponitur mensibus Februario et Martio et toto vere. In frigidis quidem regionibus ponenda est diebus calidis in terra pinguí quæ sit immixta lapidibus contritis fuscis aut rubeis. Sarmenta autem quæ ponenda sunt, non sint sole usta, aut vento siccata, sed statim posita : aut si servantur, sint obruta sub terra, et sarmenta ponenda sint ad mensuram cubiti unius. Eligenda autem sunt nec de summo vitis, nec de imo, sed de medio quinque gemmarum spatiis a vite distenduntur. Hæc enim non pereunt facile. Eligenda etiam sunt de vite fœcunda et novella, palmite nihil duri in se habente : quia aliter cito putrescit. Ponendæ autem sunt vites distantia trium pedum vel amplius secundum vitium quantitatem. Adhuc autem cum putatur vitis, nec in summo servanda sunt flagra, neque in imo, sed in medio : et ex utraque parte vitis aliquod flagrum relinquatur : quia summa multos ferunt pampinos et anchas, et parum et paucum fructum. Ima autem nimietate fructus vitem nimis exhauriunt. Sed media tenent vitem in viribus suis et conservant. Omnia autem vetera et scabrosa et cortex pendens a vite rescindantur : quia ex reciso cortice spisso minor erit fæx in vino.
perentur, sed hicrino sanguine, gramen per eas erutum non reviviscit.
In frigidis autem terris oportet pampinare vites, hoc est, aliquid de pampinis decerpere tali tempore : quando rami vitis adhuc ita sunt teneri, quod crepant digitis stringentibus : tunc enim citius maturescunt uva et pinguiores fiunt, sed in ardentibus locis potius operienda sunt uva quam pampinanda.
Uvarum autem maturitas cognoscitur si expressa uva, arilli qui in ea sunt, fusci et quasi nigri apparent : nunc enim sufficienter jam in uva decocti sunt. Uvas autem si servare volumus, oportet quod illa colligantur, quæ nec acerbitate sunt nimis dura, neque maturitate jam fluentes : sed media quæ perlucida sunt, durant melius : et tunc quidam dicunt, quod racemi earum calida pice tingantur, et tunc suspensa, et durabunt diutius.
Pali autem qui affiguntur, vitibus sic debent proportionari, quod magnis vitibus magni affigantur pali, et parvis parvi. Distantia vero quatuor pedum affigendi sunt, ut circumfodi possit vitis. Ab Aquilone vero ideo figendus est, ut ab illa parte ex eo vitis habeat aliquam protectionem. Lætamen vineis in aridis et frigidis terris sicut in septimo climate oportet multum apponi, quia aliter non fructificabunt. In aliis autem locis calidis non tantum : quia saporem vini mutat et substantiam inspissat, et facit turbidum vinum quod facile colorem amittat.
Si vitis læditur frigido, vulnus stercore ovino vel caprino liniatur : et cum terra adjacente ligetur. Gramina autem tollenda, et omnis herba, præcipue autem caulis et corilus tollenda, quia vites adurunt. Græci autem sapientes dixerunt evellenda esse spuria et gramina ex hortis et vineas mense Julio, quando sol est in Cancro, quæ est domus lunæ, et luna sexta quando est in Capricorno : quia tunc renascuntur ablatae herba. Idem etiam tradit, quod si bidentes et ligones cuprei fiunt, et sanguine tingantur hricino, et post ignis ardorem non aqua tem-
In vindemiis autem cum vinum colligitur, tempus serenum est observandum : quia si imber infuderit vinum, sæpe per vascula transponendum est postquam bullierunt : quia sic aqua pondere suo residebit, et vinum depurabit. Fertur etiam, quod si vineæ medulla imponitur, quod aquositatem ad se trahit et vinum fortificabit.
Cella autem vinaria ad Aquilonem apta, et lunen habere debet, et claudi ad Meridiem : obscura sit ab omni fœtente et vaporante remota. Pavimentum habeat solidum et siccum : et si vinum immatu-
<--- Page Split --->
rum fuerit, in vasis algori hyemis exponatur : tunc enim restrictus in seipsum calor naturalis vini aliquam confert maturitatem. Si autem de debili vinum forte facere volueris, alteae folia vel radices teneras decoctas immitte, aut buxi folia quantum manus capere poterit, aut apii semen cum cineribus sarmentorum quos flamma subtiles efficit, et tunc vinum fortificabitur. Vinum autem suave de duro fiet, si faeces dulcis vini vino duro immisecantur. Vinum autem ad potandum optimum fiet, si fceniculi vel saculegae competentem quantitatem immiscueris et vinum turbaveris.
Vitibus autem ista proprietas inesse dicitur, quod si alba vel nigra vel rubea in cinerem per ignem redigantur, et cineres illi vino immisceantur, unaquaeque vitis
suo colore vinum inficeret, ita videlicet ut ex nigra fiat vinum fuscum, et candidum ex alba. Oportet autem ut quantitas magna cineris immisceatur, ut videlicet subdecuplum cineris in decuplum vini misceatur. Vinum etiam turbidum clarificari dicitur, si arena pluta albis lapillis abundans cum ovis distemperata immittatur.
Sic ergo in agro consito plantae domesticantur. Quae autem fiunt in agro compaseuo, jam sufficienter per ante dicta determinata sunt. Sufficiant igitur ista ad scientiam vegetabilium : quoniam de unoquoque eorum secundum singula dicere est infinitum. Quaecumque autem in communi feruntur de ipsis, per ea quae dicta sunt, sufficienter poterunt agnosci1.
1 En terminant ce traité de Vegetabilibus et Plantis, rappelons le sentiment de M. Ernst Meyer qui affirme que l'ouvrage d'Albert-leGrand occupe dans la botanique un rang des plus distingués. « Il n'existe pas un seul bota- « niste avant Albert qui lui soit comparable, « si ce n'est Théophraste qu'il n'a point connu ; « après lui, personne qui ait dépeint sous de « plus saisissantes couleurs la nature des plan- « tes, qui l'ait plus approfondie jusqu'à Conrad
« Gesner et Cesalpini. Honneur à l'homme qui « domina si parfaitement la science à son épo- « que, qui sut lui faire faire de si étonnants « progrès sans être une seule fois, nous ne « dirons pas surpassé, mais égalé pendant l'es- « pace de trois succles; à cet homme revient « la plus belle couronne ! » Cf. le Linnee de Schlechtendal (Albert-le-Grand, ou Appendice à l'histoire de la botanique. Vol x ; Halle, 1836, p. 641-741).