TRACTATUS I

DE ARBORIBUS.

CAPUT I.

De abiète et speciebus ejus.

In hoc sexto libro Vegetabilium no-

strorum, magis satisfacimus curiositati studentium quam philosophiae : de particularbus enim etiam philosophia esse non poterit. Nos autem in hoc sexto libro proprietates quasdam intendimus ponere, quae particularibus plantis convenire videntur. Sicut autem in praecedentibus protestati sumus, si nihil amplius quam nomina plantarum simpliciter poneremus, modum voluminis oporteret opus excedere : et ideo quaedam quae apud nos sunt magis notae ponantur, aliis omnino dimissis. Earum autem quas ponemus, quasdam quidem nos experimento probamus. Quasdam autem referimus ex

<--- Page Split --->

dictis eorum, quos comperimus non de facili aliqua dicere nisi.probata per experimentum. Experimentum enim solum certificat in talibus, eo quod tam de particularibus naturis simile haberi non pot est. Congruentius enim est ut ordinem nostri alphabeti teneamus, et incipiamus a perfectioribus plantis, quae sunt arbores, et usque ad herbas quae imperfectiores plantae esse videntur, deducamus narrationem.

Incipiamus igitur et dicamus, quod ABIES in Latino sermone dicitur, eo quod longissimo cremento abiit in excessum super alias arbores. Causa autem est, qui est rectorum pororum et pinguis humoris, qui calore naturali facile ebullit in ligno, cujus raritas est magna et recti pori. Coadjuvant autem ad haec vaporossitas loci et frigiditas : quia in locis montanis et frigidis frequentius oritur. Loca autem talia subtus calidissimos vapores ad radices emittunt et humorem pinguem, quos frigiditas circumstantis aeris intra arboribus stipitem congcrit, et ascendere cogit.

Si autem arbor specialiter habere videtur, quod in eo quod omni anno in ea emittitur, concrescit in altum, semper quinque ramusculi inveniuntur, quorum medius directe ascendit super stipitem, et efficitur pars stipitis, et longitudo ejus: et ille solus multo plus crescit et magnificatur quam quatuor. Nam quatuor residui paria fiunt : eo quod nutrimento destituuntur, cum (sicut diximus) succus hujus arboris potissimum in directum ascendat : et haec est causa quare plus aliis exaltatur arboribus. In ramusculis autem quos per quinarium et recentes emittit, invenitur in extremo superiori semper resina alba resudans, quae paulatim induratur : et si abscindatur arbor in loco emissionis ramusculorum horum, frequenter solet tota arbor desiccari et perre. Cujus causa est multa ligni raritas, quod cadentibus in se pluviis putrescit, et calor naturalis humorem a se

evaporantem non retinet : et ideo arescit.

Hæc autem arbor etiam habet, quod ramos suos omnes quasi directe juxta stipitem erigendo, sursum porrigat: cum aliarum arborum rami aut extendantur in latum, aut forte directe deorsum dependeant. Cujus etiam causa est ligni aereitas et caliditas et nutrienti humoris pinguedo, qui calido naturali directe sursum evehitur. Lignum autem ejus vehementer est scissibile et inflammabile. Est autem etiam et dolabile, et lene, ædificiis aptum, et imputribile, si aut in sicco et libero aere, aut semper in aqua jaceat: quoniam cum sit aereum in aere siccitate conservatur : et cum sit rarum, imbibit sibi aquam, et conservatur aquæ frigiditate. Cum autem aliquando est humidum, et aliquando siccum, citissime putrescit : quoniam cum infusum fuerit humido alieno, et ex hoc illud exspirat adveniente calore aeris sicco, secum trahit ad superficiem humidum naturale, et sic continue putrescit : eo quod raritas ejus facile vaporat humidum imbibitum.

Est autem hoc genus ligni multarum specierum : quoddam enim album, et rarioris est ligni, et procerioris, dicitur abies. Et est quodam modo non adeo altum, cujus rami magis dilatantur, et est in parte ad rubendinem declinans: et folia ejus non sunt adeo stricta sicut abietis: et hoc minus aptum ædificiis invenitur, et est magis aqueum quam primum. Est et tertium, quod est juxta terram, et præcipue in radice perlucidum, plenum resina: et hac utentur usu candelæ. Est autem et quartum, quod pinus proprio nomine dicitur, et fert nuces. Alia enim tria genera semen habent evanidum, ex quo nihil germinat. Pinus autem in uno suo pomo simul fert nuces duras valde, quæ nuces pignoli proprie vocantur, et habent nucleum valde dulcem. Pinus autem disponit ramos ad modum pyramidis: propter quod etiam pyramid figura pinealis vocatur: et hæc arbor est minus

<--- Page Split --->

procera inter quatuor. Omnes autem istæ species conveniunt in hoc quod emittunt resinam, et quod ramos porrigunt sursum, et quod sunt proceræ, licet in hoc alia tria genera excedant primum genus. In foliis autem convenit junipero : sed folia abietis minus sunt acuta quam juniperi, quæ pinarum videntur habere acumen. Omnia enim hæc quatuor genera ramos dirigunt sursum, et in hoc differunt a quercu, vel tilia, vel cilia. Sed conveniunt in eodem cum cypresso, sed differunt ab eadem in hoc quod abietis rami a stipite egressi, sursum porriguntur, sed non adeo stringuntur sicut rami cypressi, qui quasi superius colligati esse videntur.

siccatum fuerit lignum, adeo efficitur dura, quod etiam acies securis frangit et retundit. Cujus causam in præcedentibus assignavimus.

Hæc de abiete et speciebus ejus dicta sunt.

CAPUT II.

Est autem abietis lignum secundum omnes suas species odoriferum, quamdiu fuerit viride, propter vaporabilitatem resine multæ quæ est in ipso, cujus vaporationem non prohibet ligni raritas. Cum autem arefit, cessat odor propter defectum fumalis evaporationis ejus : eo quod non amplius habeat humidum nisi in ea proportione qua ligno præstatur continuitas : aereitas autem ipsius, et raritas faciunt ipsum multum sonorum cum percutitur. Sed cum fit concavum, non ideo sonat, quia raritas ejus aerem continere non permittit : et ideo ventres instrumentorum musicorum, sicut viellæ, lyræ, monochordi, et aliorum similium ex abiete facti non valent : sed cooperturæ ventrium optimæ sunt ex abiete factæ : quia illæ aerem in profundo vasorum musicorum concitatum, per raritates suas emittunt paulatim. Est autem hoc lignum non figurabile in figuras parvulorum angulorum : et ideo idola de ipso non fiunt. Raritas enim et molities non continet angulos parvos. Porositas autem ipsius cito facit ipsum sordes contrahere : et imagines in eo factæ, et grossæ essent et rudes, et cito deturpabiles. Habet autem et hoc lignum, quod minus aliis invenitur nodosum, quod suos ramos educit de medio medullæ : et nodositas sua pauca, et ex ramorum origine contracta, quando ex-

De ligno aloes et liquore qui aloe vocatur.

Aloe experimento visus scitur lignum esse, cujus originem nullus hominum apud nos habitantium sufficienter usque hodie cognovit. Dicunt quidam, quod fertur a quibusdam in magno flumine superioris Babylonis, cui dicunt conjungi Nilum in aliqua sui parte, qui de ultra æquinotcialem advenit, et ex illa regione dicunt impulsu suo lignum adduci aloes. Hoc autem quidam negant dicentes hoc lignum in montibus inaccessis Indiæ nasci, et cadere in fluvium : tamen aut vento aut vetustate decidit : et ideo in flumine inveniri. Modus autem inveniendi est, quod habitantes juxta fluvium, immissis retibus extrahunt lignum, sicut retibus quibusdam dentatis extrahitur lapis qui corallus vocatur. Dicit tamen Isidorus, quod hæc arbor in India atque Arabia nascitur. Sed hoc (ut diximus) nullo probatur experimento.

Est autem (ut dicunt quidam) lignum multum nodosum et raræ substantiæ : propter quod non multum resistit dentibus duritia ipsius, et est saporis amari,

<--- Page Split --->

coloris fusci, et aliquando rufi. Calidum autem videtur esse et siccum non ultra temperamentum : et ideo conferre dicitur stomacho et cerebro et cordi, et aperitivum dicitur esse matricis quæ retinet menstrua. Incensum autem est odoriferum valde, ita ut altaribus pro thymiamate imponatur. Dicunt etiam, quod si aliquis accipiat lignum aloes, et terat cum folio, quod macis vocatur, et cum gariofilis, et cum osse de corde cerui, et permisceat aliquo, ita quod fiat unguentum, et illo perungat caput galli, et tota die non cantabit.

Est autem aloe æquivoco nomine etiam succus cujusdam herbe, et codem nomine vocatur : herba enim collecta teritur, et exprimitur succus ejus : et hoc cum bullierit diu, soli exponatur, et tunc residet terrestreitas ejus in inferiori, et superius quidem efficitur purum et citrinum et aptum medicinis : in medio autem minus purum habet citrinitatem aliquantulum fuscam, et in fundo fæculentum est et nigrum, ignobilius inter tres partes : et est saporis amari et abominabilis : virtute autem calidum et siccum, et confortans membra frigida et humida, sicut est matrix et stomachus et cerebrum. Utrumque autem tam lignum aloes quam aloe liquor arcet vermes : et suffumigatio multum confert vestibus ad odorem, et ad hoc ne a tinea lædantur. Valet etiam ex ea causa contra pediculos : eo quod exsiccat humores putridos in extremitatibus pororum existentes ex quibus pediculi generantur. Habet enim minuere, aut etiam exstinguere superfluitates humorum, et præcipue illas quæ circa pudibunda existunt. Lignum autem aloes xiloaloe s vocatur, de quo nos inferius in suo loco nostram dicemus opinionem : quæ enim hic dicta, ab aliis sunt accepta.

CAPUT III.

De amygdala.

AMYGDALUS arbor est satis nota, etiam Graeco nomine vocatur, quod nux longa interpretatur : eo quod nuces longas habeat pro fructu. Propter multum autem ejus subtile humidum et temperatum calorem, fere ante omnes arbores vestit se floribus : et eadem de causa flores producit ante folia, et abundat in flore multum, et rubet aliquantulum flos ejus propter inflammationem humoris subtilis in principio veris.

Sunt autem duo modi hujus arboris in fructu : quoniam quædam habent fructus dulces et magis aptos esui animalium : quædam autem fructus amaros magis aptos medicinæ : eo quod sunt natura frigidiores. Confixa autem clavis multis, multum juvatur ad fructum, et præcipue si sint clavi aurei. Valent tamen etiam ferrei. Similiter autem si cavetur super radices in stipite, ita quod superfluum humidum distillare possit, tunc residuum quod manet a calore naturali et solis magis digerit : et ideo tunc dulces amygdala fient ex amaris. Est autem lignum hujus arboris rarum, sed non tantæ raritatis, sicut abies : neque tantæ soliditatis sicut nuces : sed fere sicut lignum persici et pruni vel citri. Fructus autem aqua marina calida et bere bulliente decorticatur, et aqua dulci similiter. Sed cum la-

<--- Page Split --->

vatur aqua maris, albior efficitur nucleus et diutius durans.

Longevitas autem hujus arboris, non est tanta, quanta est aliarum arborum, et multum fructificant in terris calidis propter abundantiam sui humoris. In terris autem frigidis inspissatur ejus succus, ita quod fructui non est habilis: et ideo in terris multum frigidis, aut omnino perit, aut parum, aut nihil fructificat: et fructus ejus non diu durat in terris frigidis natus et evanidus frequenter, ita quod ex ipso non oritur planta: et ideo in terris frigidis oportet plantari nucleos, qui ex terris calidis sunt allati.

CAPUT IV.

De arbore paradisi, et de arbore mirabili.

Narrant de quadam ARBORE quam vocant PARADISI, quae etiam pulcherrima nomine proprio a quibusdam vocatur, quod habet folia magna quae longitudinem cubiti adaequant vel amplius, et in latitudine sicut dimidii cubiti, et fructus ejus sicut poma oblonga, dulcis saporis, unctuosae humiditatis, quarum plus quam centum producit simul in uno culmo coacervata. Dicitur autem in stipite habere concavitatem ut arundo, et in locis humidis maxime rigatis et continui humoris existentis accipere incrementum, sicut cucurbita: et eodem anno nata et interire, sicut facit cucurbita. Et in his duobus convenit cum arbore quam dicunt ARBOREM MIRABILEM.

Hæc enim cannam habet pro stipite, et ex ipso ramos emittit, et folia ejus sunt maxima et rotunda ad modum stelle emittentis radios: sed radios illos abbreviat versus domesticum coctilidonis. Fructus autem ejus multorum est granorum in longo culmo, et est longus culmus ille, sicut botrus: et flos ejus speciosus ad modum botri figuratus, et crocei coloris: et quando rigatur multum, aut continue habet fluentem vel stillantem aquam ad radicem ejus, tunc oritur cito, et surgunt in magnam quantitatem stipes et rami, et præcipue folia. Volunt autem in loco umbroso plantari hujusmodi arbores, eo quod sunt multum aqueæ et facile evaporantes quando soli exponuntur, sicut facit cucurbita, et fere omnia quæ habent folia enormis latitudinis.

Omnes autem hujusmodi plantaæ magis sunt in natura oleris quam arboris : et hoc ostendunt cortices earum, quæ non indurescunt, sed ingrossantur, et exasperantur, sicut fit in corticibus arborum, sed potius aut non habent corticem, sicut neque arundo corticem habet, eo quod substantia ejus tota cortex esse videatur : et in hoc cum arundine convenit arbor mira sive mirabilis : et, ut quidam dicunt, arbor deliciarum, sive pulcherrima : sed ad nos istius notitia per experimentum non devenit. Sed cucurbita habet tenuem corticem ad modum aliorum olerum. Forte autem melius hæc præter cucurbitam dicuntur esse de natura cannarum. Nos autem de cucurbitarum natura infra speciale faciemus capitulum, ubi de oleribus agemus. Poma autem arboris deliciarum, sive paradisi, sugunt de stipite culmi, et similiter grana ejus quæ vocatur arbor mirabilis : et in hoc conveniunt cum uvis, quæ omnia per suos coctilidones sugunt de eo stipite botri quem vocant racemum. Differt etiam arbor mirabilis ab arbore pulcherrima in figura foliorum : quia arboris quæ vocatur mirabilis, tendunt ad rotunditatem, sed folia arboris paradisi (ut diximus) sunt oblonga.

<--- Page Split --->

reddit hominem hæc planta : propter quod etiam sacerdotes et deæ Vestæ virgines, quorum religio castitatis habebat votum, agni casti folia lectis et domibus suis substraverunt : præcipue autem floribus et foliis ad hoc communiter utebantur, succo autem illæ quæ magis libidine tentabantur, in potu utebantur temperate : eo quod provocat dolorem capitis.

De proprietatibus arboris quae vocatur agnus castus.

CAPUT VI.

Agnus castus arbor est : quia propter magnitudinem corporis sui et duritiem ramorum non nisi arbor dici potest. Hæc autem arbor non tempore veris ut aliæ, sed æstivo calido et sicco tempore in folii s et floribus erumpit. Habet autem folia sicut oliva, nisi quod sunt molliora. Gaudet calido vehementi, et sicco temperato : et in hoc convenit cum vite, licet differant in productione foliorum et florum. Differt etiam in loco suæ generationis, quia in aquosis et in fluviis nascitur : vitis autem in altis et siccis.

Vocatur autem agnus castus, eo quod folia et succus et flores efficacia sunt ad inducendam castitatem. Non enim tantum succus ejus potatus hunc operatur effectum, sed etiam folia et flores sparsa super lectum et in domibus, et præcipue si genitalia inde fomententur, tunc caliditate et subtilitate et siccitate desiccant substantiam spermatis : et ideo nec remanet materia coitus, nec ventositas quæ extendit membra genitalia in libidinem : propter quod etiam, ut dicit Galenus, Græci sapientes agnum castum in domibus suis substerni fecerunt, ut castitatis honor polleret in matronis eorum : et dicitur, quod fuit hoc documentum Pythagore. Ubi agnum enim mitem et castum

Alnusestarbornotainsextoetsepti - moclimatibus . Nascitureniminlocisaquosisquæsuntpaludosi . Estautemrubeiligni , etfuscicorticis , nonmultumasperi : combustumautemhabetfavil - lamalbioremquamaliquodgenusligniquodsitnotumnobis : etquasitotumevanescitinfavillamtalem , eoquodpa - rumrespectusuæquantitatisrelinquitdecarbonibus : etquosrelinquit , suntnonsolidinequeduri . Crescitautemtu - nicisligneis , porissuisrecteascendenti - b u s . Seddumestviride , nonestadeoscissibilesicutabies : sedpostquamsic - catur , scissibiliusefficitur : etestfoliumejusinfiguraetquantitatesicutfoliumpyri : sednonestadeosolidum , etincoloremagisestadfuscitatemdeclinans : etfoliaejusquandosuntprimoegredien - tiadegemmissuis , habenthumorempinguemetviscosum , sicutfoliapopuli : seddifferuntinhocquodhumoralninon

<--- Page Split --->

est aromaticus sicut humor qui est in folio populi. Sed hoc expertum est, quod folia alni recenter egressa sparsa in lectis et cameris, occidunt pulices. Pulices namque adhaerent humori pinguí, qui est in foliis ejus, et capiuntur sicut viscoso quodam, et moriuntur.

Habet autem lignum hoc specialem imputribilitatem in aquam positum : si enim viride immittatur in aqua, ita quod continue in aqua sit, perpetuo viride conservatur, ita quod vidimus viride hic quod per ducentos annos, ut æstimari poterat, in aqua remanserat : propter quod illi qui turres et muros in locis aquosis constituunt, primo replent fundum palis alneis profunde infixis, et super capita illorum jaciunt murorum fundamenta, et inveniuntur perpetuis temporibus durare. Arbor est mediocris staturæ, emittens a se superfluitatem longam, sicut nux et corillus : et hæc emittit in hyeme sicut prædictæ arbores. Sed in æstate non invenitur in ea fructus nisi evanidus, et ille est coloris nigri in quantitate sicut fructus olivæ, sed in substantia est compositus ex lignis et corticibus quibusdam sicut pomum abietis, et inter cortices et sui pomi lignula habet grana seminis sui, quæ sunt omnino vana : et nihil germinatur ex eis. Horum autem omnium nihil est difficile invenire causas ex ante dictis principiis.

CAPUT VII.

De proprietatibus amonii.

AMONIUM (testante Avicenna) est arbor similis viti, et lignum ejus sicut thecæ involutum, et flos est ejus similis in colore emathici. Emathicemautem est quiddam quod invenitur in mineris, et est nigrum habens venas subrufas. Emathem etiam est quod provenit ex adustione magnetis, et est subnigrum, venas in se habens diversas. Huic autem sistitur flos amonii, et hoc differt a flore vitis. Folia autem sunt in quantitate et figura sicut folia vitis albæ. In colore autem præferunt splendorem auri. Color autem ligni est sicut color hyacinthi, boni odoris valde. Invenitur tamen hujus arboris quædam species, quæ nascitur in locis humidis, quæ est viridis ligni, et odor ejus est sicut odor rutæ.

Id autem quod de hac arbore venit de Ægypto est, quod neque multum longum, neque multum latum, nec valde difficile ad frangendum : et odor illius exuberat super odorem rutæ : et hoc vocatur Ægyptiacum. Sed in via numerata melius et nobilius est primum, quod et aureum vocatur, propter auri similitudinem quod præfert in foliis : pejus autem inter tria est secundum, quod habet lignum viride, eo quod est in locis aquosis na-

<--- Page Split --->

tum, et præcipue natum in loco aquoso simul et petroso : hoc enim melius est tertium : et hoc magis declinat ad albedinnem simul et rubedinem, et est spissum planum et extensum, rectorum pororum absque tortuositate solidi ligni : et cum masticatur, est mordificativum acutum, et pulverizabile cum teritur.

Inquit Dioscorides, quod inter species amonii dictas, melius est id quod est album ad rubedinem declinans, quod nos in tertia specie esse diximus. Est autem seminis plenum, quod congregatur in eo sicut botri. Est autem subtiliativum in comparatione sua ad maturativum, et est stipticum, et in hoc convenit cum virtutibus acori. Amonium tamen est vehementioris digestionis et maturationis quam acorus. Sed acorus est vehementioris exsiccationis quam amonium. Medicorum autem sententia est, quod habitum valet ad sedandum podagram. Est autem gravativum capitis et somniferum et inebriativum. Constantinus etiam dicit, quod mulier ex eo edens in apozemate sive in decoctione, curatur a doloribus vulvæ, et menstrua provocat. Emplastrum autem factum ex eo, valet contra puncturam scorpionis.

CAPUT VIII.

De proprietatibus balsami.

Balsamus (ut dicit Avicenna) est arbor Ægyptia, quæ ut dicit Joseph, his antiquis temporibus etiam nata fuit in Judæa circa Jericho, et secundum quod Alexander scribit Aristoteli, multum nascitur ista arbor in regionibus Indiæ versus Orientem. Dicit etiam Rabbi Moyses Judæus, quod folia ejus sunt similia foliis trifolii, et odor ejus similis odori rutæ, sed excedit eam ut lignum est ut quantitas vitis triennalis. Sed Avicenna vult quod tam folia quam odor ejus rutæ assimilantur, licet odor ejus excedat odorem rutæ. Est autem totum aromaticum in ipso, sed oleum ejus fortius et efficacius est suo ligno, et lignum fortius et efficacius sua radice. Est autem totum calidum et siccum. In tertio autem climate in quo est Ægyptus, crescit circa Babyloniam, in loco qui vocatur apud Arabes oculus solis : nec rigatur lignum ejus nisi de fonticulo Engaddi. Oleum autem ejus manat ex ligno ipsius, ut dicit Avicenna : quoniam lignum ejus inciditur ferro, et vulneratur post ortum stellæ quæ Arabice vocatur Assarahe, et hoc est in fine mensis qui apud nos Maius vocatur, et Taurus cum sole oritur. Dicunt tamen quidam si ferro vulneretur, quod

<--- Page Split --->

arescit : et ideo dicunt aperiri lignum et corticem ipsius petra vel osse. Sed hoc non videtur esse verum quod Avicenna expresse dicit, ferro vires ejus aperiri. Est autem lignum ejus rare substantiae : et hoc est unum de mirabilibus quæ sunt circa balsamum, quod non invenitur in uno anno excedere quantitatem sexagin- ta librarum, nec diminui a quantitate li- brarum quinquaginta, ut dicit Avicenna, aut sexaginta, ut vult Rabbi Moyses. Distillat oleum ejus ex loco illo in loco vulneris ramusculorum ejus, quibus vasa vitrea alligantur, in quæ paulatim distil- lat. Sed in regionibus Indiæ, ut dicit Alexander, exuberat in maximam quan- titatem oleum ipsius. Cum autem distil- laverit, cooperitur stercore columbarum : et in illo stans per sex mentes maturatur et defæcatur, et in septimo extrahitur maturum et defæcatum. Dicunt autem quod liquor iste proprie balsamum voca- tur : lignum autem xilobalsamum, et semen opobalsamum. Dicunt autem balsamum in se conservare suam virtu- tem perpetuo et non evaporare : et hoc esse sibi proprium inter omnes vapores. Sed hoc falsum esse per hoc dignoscitur, quod ut dicit Avicenna, id quod melius est ex balsamo, est recens : grossum autem et vetus aut nullam aut parvam habet virtutem : quod non potest esse nisi propter evaporationem tam substantiæ quam virtutis ipsius : evaporante namque subtiliore substantia ipsius, reliquum magis ingrossatur et constat : et cum calor ipsius proprium subjectum habeat subtile humidum, cum id evaporaverit, relinquitur terrestre fæculentum minus virtuosum.

Est autem proprium balsami inter omnes liquores, quod cum distillatur per pannum aut infunditur in aquam, nihil omnino invenitur de eo adhæsisse panno vel aquæ : et hoc non facit aliquis liquor unctuosus nisi balsamus. In aqua enim constat simul et non dissolvitur, sed potius conservatur. Depuratur autem in ablutione aceti. Proprium etiam est bal-

sami, quod cum lac animalis cujuscumque distillatur super ipsum, tunc id lac statim coagulatur. Adulteratur autem multis modis : quidam enim accipiunt oleum pini, et oleum masticis, et dissolvunt ea cum cera : et tunc permiscent balsamo. Quidam autem accipiunt oleum de alcanna, et permiscent cum balsamo. Quidam autem lacrymam therebinthinam, quæ fere similem odorem habet cum ipso. Aliquando autem miscent oleum nardinum. Dicunt autem probari aliqui balsamum sic, quod in puncto salis ponatur gutta balsami, et accendatur : et si ardet, dicunt esse purum balsamum : hoc autem idem facit lacryma therebinthi : propter quod non est vera probatio ista. Similiter autem non sufficiens est signum puritatis ejus, quod si gutta ejus ponatur in lacte caprino, et descendet ad fundum, et lac coagulatur : quoniam sunt multa coagulantia præter balsamum. Sed veræ ejus probationes fiunt per pondus, quia vix invenitur aliquis liquor ejusdem quantitatis cum balsamo qui tantum ponderet. Adhuc autem signum puritatis ejus, quod gutta ejus excepta puncto styli vel acus posita in superficie aquæ, ibi remanet : et si ponatur in medium aquæ, etiam ibi manet : et si ponatur in fundo, stabit ibi etiam. Adhuc autem si ponatur in aqua purum balsamum et moveatur aqua fortiter, conturbatur : nec aliquid balsami aquæ adhærebit panno, sed pannus erit ejusdem ponderis post cujus fuerat ante.

Sunt autem operationes balsami variae secundum operationes et præparationes medicorum : confert enim bibitum sciaticæ. Bibitur autem ejus decoctio propter spasmum : aperit oppilationes, ulcera mundificat, et extrahit ossium fracturas, valet epilepticis et habentibus vertiginem in capite, abstergit pannum oculi, præcipue tamen juvat illam partem viscerum quæ sunt supra pellem, quæ tairac vocatur. Juvat autem stomachum et dissolvit malitiam ejus digestionis. Confert doloribus matricis, et educit embryonem vel

<--- Page Split --->

mortuum ex matrice, et educit secundinas : valet etiam contra jusquiamum bibitum, et contra venenum omne, et praecipue contra morsum scorpionis. Plurima etiam alia sunt quae operatur balsamus, quae determinari habent in simplicibus medicinis. De expertis autem est, quod si balsamum purum fuerit, tantam vim habet, quod si manicae ponatur et soli ferventi exponatur, forte manum penetrabit : eo quod est valde prae aliis liquoribus penetrativum.

vel rosæ. Sed in colore et granis sunt similia ponum rosæ et bedegar et tribuli.

Est autem bedegar præcipue calidum et subtile, et confert infantibus quando bibunt ipsum propter corruptionem quæ contingit motibus lacertorum. Collutio etiam oris facta ex succo ejus sedat dolorem dentium. Radix autem ejus conferre dicitur sputo sanguinis, et conferre etiam dicitur debilitati stomachi, et aperire oppilationes confert et solutioni antiquæ et maxime illi quæ vocatur stromaticha. Valet etiam contra febres phlegmaticas longas. Masticatum etiam et positum super puncturam scorpionis, attrahit venenum. Semen etiam ejus bibitum valet contra omnem morsum reptilium, et ad multas alias valet medicinas.

CAPUT IX.

De proprietatibus bedegar et buxi simul.

BEDEGAR etiam est de genere arborum, quae satis nota est apud nos. Est enim de genere spinarum : sed spinas habet albas, et totum stipitem habet plenum spinis brevibus et unctuosis. In foliis autem est similis rosario, et similiter in flore et fructu, nisi quod flos ejus parvæ est latitudinis. In foliis autem prætendit extra odorem vini, et maxime in vere quando recentia sunt folia. Est autem aliud genus spinæ, quod quidam vocant tribulum, quod est majoris ligni quam bedegar, sed in foliis et spinis est isti simile : et flos ejus lati or est quam flos istius : et hoc quidem vocant rosam sylvestrem, sed non est vere de natura rosæ. Pomum autem illius est longius quam pomum bedegar

Buxus autem arbor est nota apud nos, crocei ligni, arbor nodosa, solidæ substantiæ multum : propter quod etiam melius multis aliis lignis subtiles figuras recipit per incisiones, nec est bene scissibilis, sed magis frangibilis propter transversam positionem suorum pororum : propter quod non multum crescibilis in altum. Calida autem est et sicca, habens odorem, quem cum imitatur calor seminis hominis, dicitur efficax ad generandum. Odor etiam totius hominis quando sanus est, imitatur odorem ejus, nisi quod in buxo est acutior et siccior. Sed in homine est quasi siccitas ejus fracta sit in humido subtili. Est autem virens hyeme, et æstate habens folia parva, quæ communiter figuram habent aliorum foliorum arborum, et sunt dura in tactu. Est autem duorum generum arbor hæc : quoniam ea quæ magis exaltatur, minus dilatatur in ramis, et profert pomula quædam aculeata superius : ea autem quæ minus exaltatur, magis dilatatur, et nullum prorsus habet semen : utrumque tamen transplantatur ramis evulsis, et terræ infixis : sic enim infixi illico convalescunt. Utrumque etiam genus radicem habet multum nodosam : et ideo sæpius in

<--- Page Split --->

hoc genere arboris invenitur nobiliormyrrha, quae in aliquo genere lignorum inveniri potest. Est autem hoc etiam genus ligni non spissi corticis, eo quod est subtilis commixtionis : et suum terreum multum est humido continuatum, et suum humidum valde est a suo terreo comprehensum : propter quod etiam optime est planabile et inessisibile, quia bene retinet figuras ex subtili terreo, et optime recipit ex subtili suo humido : bene autem digestum et induratum est ex suo calido.

pullulat, et producit quasi silvam ex una. Castenea autem cum sale trita, et postea cum melle temperata, valere dicitur contra morsum anguium et rabidi canis.

CAPUT XI.

De cedro et cypresso simul, in quo etiam fit mentio arangi.

CAPUT X.

De proprietatibus castenee.

CASTANEA autem est arbor apud nostram habitationem multum nota. Est autem magnae quantitatis, et dilatatur in ramis sicut fagus : sed fagus altior esse consuevit : folia autem ejus longiora et spissiora sunt quam folia fagi : fructum autem suum habet in hispida et hirsuta et spinosa theca, sicut et fagus. Sed differt in hoc quod fructus castanee major est quam fructus fagi : et nucleus casteneae solidior est, et multo dulcior quam fructus fagi : et sunt in una theca tam in fago quam in castanea : et in hoc differt a glande quae duos nucleos tantum habet infra testam unam.

Fertur autem hoc castanee esse proprium, quod praecisa in multos stipites

De cedro autem et cypresso simul agemus propter harum arborum in multis convenientiam. Cedrus enim et pinus, et terebinthus, abies, et cypressus, omnes videntur communicare in principalibus multis, et praecipue in hoc, quod faciunt resinam fere unius et ejusdem odoris : propter quod etiam a quibusdam cedrus pro pino posita invenitur, tamen cedrus et cypressus longioris vitae esse videntur quam pinus.

CEDRUS etiam quae vero et proprio nomine cedrus vocatur, valde quantitatis magnae et proceritatis est in partibus Orientis, et est in monte Libano. In terra autem Saba et versus Arabes minoris est quantitatis, et minoris proceritatis : et substantia ejus dura rubea et clara, ita quod in cedro non invenitur signaculum alicujus medullae. Crescit autem substantia ejus per circuitum a radice rursum exstinctis ligneis, sicut caeterarum fere omnium arborum praeter vitem et paucas

<--- Page Split --->

alias. Resina autem cedri in partibus Austri clarior est thure et luculentior et etiam flammabilior.

Cedrorum etiam lignum in exteriori tunica est album, et interius est quasi denigratus sanguis, et succus ejus scut sanguis emanans de venis animalium. Est etiam in cendro masculus et femina sicut in palma et therebintho. Invenitur autem fructus rarissime in hoc genere cedrorum : propter quod etiam quidam Antiquorum dixerunt cedrum esse arborem infructuosam. Est autem opinio sapientium, quod cypressus et ebenus diuturnioris vitæ sunt quam cedrus, licet vulgaris opinio sit huic contraria. Locus autem in quo melius et altius crescit hæc cedrus, locus eminens et altus est. Quod autem dicitur, quod faciat triplicem resinam sicut therebinthus, a sapientibus falsum esse putatur. Sed gummi ejus quod distillat ex eo satis, lucidius est quam thus verum, et melioris odoris quam olibanum quod ad nostram deportatur habitationem.

Italici autem secundum usum linguæ Latinæ cedrum vocant arborem, quæ facit poma crocea oblonga magna, quæ fere figuram prætendunt cucumeris, et habent in se grana acetosa, et hæc arbor non crescit in altum nisi temperate, sed facit ramos multum altos et valde graciles respectu altitudinis ipsorum ramorum. Pomum autem hujus arboris vocatur pomum citrinum, aut pomum cedrinum : cujus caro tendit in sapore ad quamdam amaritudinem temperatam : et odor ejus declinat ad odorem olibani et odorem pastinacæ : grana etiam pomi cedrini non sugunt de carne quæ sit in medio pomo, sicut faciunt grana cucurbitæ, sed sunt valde mollia : licet grana cucurbitæ sugant de carne intra cucurbitam existente multo meliori, in cujus exteriori parte, hoc est, silvestri, disponuntur cum aperitur cucurbita. Ut autem sugunt de durioribus carne, et disponuntur in interiori hujus carnis, hoc est, ex parte domestica ipsius. Adhuc autem differunt a dispositione granorum mali punici : quoniam

grana mali punici sugunt a cortice se cir, cumdante : sed ista sugunt a carne dura interius in pomo disposita : communicant cum granis cucurbitarum, quia disponuntur interius in carne a qua sugunt secundum cellulas gyrantes circa medium carnis, licet imperfecte : quia quodlibet granum est in propria cellula in cucurbita, sed non in pomo cedrino.

Cortex autem ejus et caro pomi istius multum valet contra venenum. Est autem quidam hujus odoris quod facit poma multo minora quam alia, et vocatur a quibusdam cedrus masculina : habet autem lignum hæc arbor valde durum secundum totum suum genus. Et proprietas ejus videtur esse, quæ quasi sibi soli convenit, quod semper tam hyeme quam æstate facit fructus et flores continue : qui flos accedit aliquantulum ad naturam violæ, et flos ejus disponitur super fructum ejus in acumine videlicet fructus, in quo tamen acumine non est bucca fontalis, in qua fit vel fuerit flos, sicut in pomis malorum vel pyrorum, quæ habent etiam flores in acumine fructus sui, et carent testa, et sunt carnosi fructus earum, sicut carnosum et sine testa est pomum cedrinum. Constringitur autem ista cedrus frigore fere super omnes arbores notas, adeo quod in regionibus quarti et quinti climatis et sexti in quibus invenitur frigus intensum, oportet in hyeme ramos ejus palea operiri.

Est autem huic cedro commune cum cypresso, quod expandit radices ejus quasi in terræ superficie, et non profundat eas, sed magis dilatat. Hæc autem cedrus vocatur a quibusdam arangus. Sed tamen arangus pomum habet breve et rotundum, et caro ejus est mollis, et grana aliquantulum duriora granis cedrinis, et habent in seipsis virtutem sementinam, et truncus arangi est grossus et altus, non sollicitus de frigore nisi modicum. Erat autem cedrus masculina, et habet grana sterilia in pomo suo, et pomum aliquantulum oblongum, Eadem autem arbor

<--- Page Split --->

quæ ab Italicis vocatur cedrus, habet spinam exortam super radicem folii ejus, aut aliquando in latere folii : et istæ spinæ dirigunt se ad aliam partem quam se extendat folium : et in hoc differt ab arbore quæ vocatur juniper, quæ spinam habet in sui folii radice, et aliquando in latere ipsius folii : et folium hujus arboris duo repræsentat folia in figura, ita quod majus folium in extremitate insertum super folium minus versus domesticum folii : et est distinctio magna in loco divisionis foliorum : et sunt quidam ramusculi lignei decurrentes per utrumque folium secundum longitudinem. Et est proprium hujus arboris, quod ramusculi lignei decurrentes sicut venæ per longitudinem foliorum suorum, tumet et ex parte domestica versus oculi divisionem, et ex silvestri versus exteriorem partem folii : hoc enim non accidit foliis aliarum plantarum.

CYPRESSUSautem ( sicutetsuperiusdixi - m u s ) adunatramossuossuperius : eteri - giturquasiinmodumpyramidiserectæ : expanditetiamradicessuasinsuperficieterræ , sednonmagisprofundateasquamcedrusItalica : necetiampenetratradixejusdirecte , sicutradixabietis : etpercircuituminduitramossuosparvulosfo - liissuis , sicutfacitabiesetpinus : quæfoliasuntminutissimaetstricta : ethæcfoliasuntramusculisetfoliaetcortex : quiafoliaillaversuslignumpaulatimde - ficiunt , etextendunturincorticem . Hujusautemsignumest , quodincorticibusra - musculorumcypressiinveniunturmacu - læalbæacsisintincisæineisinlocorupturæfoliorumpercircuitum , quasicortexejuscompositussitexcorticibusannulosis . Substantiaautemcypressiestligneacrescensetextunicisligneisincircuitu , sicutlignumfereomniumarbo - r u m , etestraræsubstantiæferesicutpi - n u s , licetduriussitlignumejusaliquan - tulum , etadfuscitatemdeclinans .

Pomumautemejusligneumest , etexfu - sciculisligneiscompositum , sicutpomumpineæ . Inhocautemconvenitcumpino

therebenthino . Pomumautemcypressimagisproprienuxdiceretur , siususha - beret : aperitseautempomumsuumcircamediumejusinomnempartem , quæpartesmagispropriedicerenturquidemramiligneiincircuitusuime - diidispositi : quodmediumestconti - nuumetgracileferesicutinpomopini : hæcautemininterioripartepomiilliushabetgranagraciliaparvulainclusaintratestamnigram : etsaporilliusnucleiestsicutsaporpinææpertotum . Testæautemistorumnucleoruminvolvunturintrate - lamsubtilemalbam , etinhoccommuni - canttelænucleorumcypressicumtestisnucleorumpini . Sedinhocestdifferen - t i a , quodgrananucleataincypressore - cipiuntcrementumsuumamedio , etinnuceipsacypressinonjacentsuperramus - culossuos : nonenimduoetduotestæetgranaclaudunturinduplicicellasubunocoopertorioligneo , quodcooperto - riumsurgitabinfimoinmediopomi , etcooperitduogranatestaconcludensseversussursum , sicutestdispositionucisinpomopini : sedjacentmultæaciesgranorum , etpræcipueduplicesaciesin - terdecempartespomicypressi . Hæcau - temgranadifferuntagranistesteispomirosæ : granaeniminmediopomirosæexistentiacooperiunttestamsuamtelasubtiliettenui , etsuguntdecorticecar - nosoexterius , etquædamimmediateacorticepermedium , hocest , perramumcarnosum : etsuntillagranaquæsuntinmedio , ettenduntversusfinemejussicutinpomisficulnæ . Granaenimilliussempersuguntacorticeexterioricorticiporrecto : granaautempomicypressiniillampartemsuiperquamsuguntnutri - mentumamediosuipomietcoctilidonesperquosinfluitgranisnutrimentum , s e m - perconvertunturaddomesticumpomisuiadramumligneum , quiperpomumdecurrit , etnumquamconvertunturadpartemsilvestrem . Habentetiamgranapunicaexteriuscoopertoriumcontinuum : etgranapomicypressihabentcooperto - riumligneumetdivisumsicutetinpo -

<--- Page Split --->

mo pini. Coopetoria etiam in pino et therebenthino aperiunt se in superiori parte tantum : apertio autem cooperculorum cypressi est secundum omnem partem. Et videtur in hoc fieri adæquatio ex industria naturae : quoniam cypressi pomum aperit in se omnem partem, et rami ejus adunantur et clauduntur ad unam partem supremam. Sed rami pini et terebenthini expanduntur in omnem partem : sed pomum earum aperitur in parte una, superiori videlicet tantum. Et in terebintho et pino est expansio ramorum cum aetatione granorum fructus ejus, et cypressus facit e converso : et in ramis et in fructu quandoque coarctat ramos ad summum, et expandit partes pomi ad omnem partem.

Adhuc autem germen ejus vadit ad longitudinem ejus in pomi medio, sicut in oliva et pino, et substantia pomi ejus in duritie parum excedit substantiam gallæ Arabicae, nisi quia galla Arabica est in pura continuitate : pomum vero terebinthi minus est continuum, et pomum pini similiter : et pomum cypressi dividitur in omnem partem : aperit autem se versus sursum, et versus deorsum, et versus latera.

Secundum autem sermonem Avicennae in secundo canonis, multa cypresso est acritas et stipticitas, et est calida et sicca, licet quidam Antiquorum judicaverint falso quod sit frigida : et quod virtus ejus sit composita, caliditatem ejus indicaverunt secundum quantitatem illam esse quae faciat penetrare in profundum stipticitatem ejus in membris. Differt enim cypressus ab aliis calidis in hoc quod non attrahit sicut alia calida. Nux enim ejus et folia ipsius stiptica sunt et in eis est resolutio et resolvit humiditates. Et nux quidem ejus fortior est in omnibus quam folia ipsius, et facit adhærere sibi ea quibus superponitur, et abscindit sanguinem, et removet putredinem : valet etiam ad alias plurimas operationes medicorum : sed de his non est præsens speculatio.

Quod autem non cadant folia cypressi, rationabile est cum sint folia et cortex. Cortices enim nullarum arborum separantur ab eis : et ideo etiam a cypresso non separantur folia cypressi.

Adhuc autem differentia est inter pomum cypressi, et pomum rosa, et pomum mali granati. Grana enim in malis granati separantur per ordinem et distinguntur per ordinem ab invicem per telas albas intus secundum cellulas quas faciunt telæ, et sunt in carne humida, et sugunt de cortice sicco : et in rosa non est distintcio cellularum aliqua, sed carnositas currit per totum in circuitu : sed in pomis therebinthi et pini sunt cellulæ quædam distinctæ expandentes se a superiori, sicut prædictum est. In pomo autem cypressi non sunt cellulæ, sed concavitates quædam fiunt secundum applicationes ramulorum in pomo ad se invicem factas. Nec sunt aliæ cellulæ distinctæ secundum telam, aut secundum parietes aliquos, sicut est in aliis fructibus : sed jacent grana in acie duplici in concavitatibus pomi cypressi.

<--- Page Split --->

declinans ad albedinem, et est magis laxum habens radicem frangibilem declinantem ad mollitiem. Species autem prius dicta nigra parumper est nodosa, et tamen plana magis. Tertia autem species ejus quae habet odorem, sicut cassia lignea in colore ad viriditatem declinans, cujus cortex est aliquantulum rubens.

Cinnamomum autem est ex speciebus quae longo tempore durant in virtute sua, praecipue si teratur, et fiant trocisci cum vino. Est praeter tres inductas species id quod vocatur cinnamomum mendosum, et in ordine videtur simile cinnamomo : sed virtus ejus est debilis : oleum tamen quoddam fit ex ipso. Medius tamen inter has species est quod bonum odorem et bonum saporem habet et acutum sine mordicatione, et habet colorem purum non commixtum. Dioscorides autem dicit, quod nigrum melius est ad nigredidinem et rubedinem aliquantulum declinans. Planum ramos habens subtiles et propinquos, in cujus sapore est dulcedo et salsedo quaedam et mordicatio parva, et non est valde frangibile. Signum autem bonitatis ejus est, quod compositum cum aliis, aut conjunctum cum eis vincat omnem odorem alium, ita quod quasi non sentiatur nisi odor suus. Malum autem est, in quo est odor myrti, aut thuris, aut salsedo, aut aliquantulum mali odoris. Album etiam frangibile aut etiam contractum et planum, quod est grossae radicis, est etiam malum.

Conservatur autem virtus ejus, ut praediximus, si contritum per temperationem vini redigatur in trociscos : et si non sic fiat, debilitatur virtus ejus in spatio quinque et quadraginta annorum, aut circa hoc tempus. Est autem naturaliter calidum et siccum, et est operatio ipsius, quod est subtilitativum ultime et attractivum et apetitivum et rectificans omnem putrefactionem, et omnem virtutem corruptam, et omnem saniositatem humorum corruptorum. Oleum vero ejus est calidum valde resolutivum et liquefactivum. Est autem hoc oleum mirabile

CAPUT XII.

CINNAMOMUM non notae figurae et plantationis est apud nos : sed ut tradunt quidam Auctores, arbor est, aut potius quasi medium inter arborem et fruticem : quoniam, ut dicunt, in India aut Æthiopia sub Cancro natum non excedit duorum cubitorum longitudinem, et in hoc convenit cum frutice : in quantitate autem stipitis videtur ad naturam arboris declinare, sicut juniperus quae a terra raro ad altitudinem duorum cubitorum elevatur in nostris climatibus, convenit autem cum arundine in hoc quod totum concavum esse videtur, et videtur esse quasi quidam cortex arboris alicujus. Sed hoc habere proprium dicitur, quod fructum emittit quemdam fumum ad modum nebulæ vel pulveris : gaudet autem sicco vehementer tempore calido : propter quod et sub Cancro convalescit, sed imbribus exsiccatur et aret, et in hoc contrariatur arundini et cæteris cannis : nec de foliis ejus et fructu fit magna mentio inter sapientes.

Trium autem invenitur esse specierum. Et una quidem species ejus bona est aliquantulum declinans ad nigredinem : et hæc est montana et grossa et brevis. Est autem et alia species ejus

<--- Page Split --->

in tremore juncturarum membrorum. Gravat tamen caput et mundat ipsum trahendo humiditatem. Comestum autem ipsum cinnamomum liquefacit humiditatem grossam oculi, et in talibus claritatem inducit oculorum. Liquefacit etiam pannum in oculo in collyrio positum, mundificat pectus, confert tussientibus, aperit oppilationes hepatis, et confortat hepar et stomachum, et desiccat rheuma et humiditatem ipsius. Et ideo confert hydropisi : confert etiam doloribus matricum et renum et apostematibus eorum, et plurimas etiam alias facit operationes. Valet etiam contra venena quae sunt ex morsu reptilium, et præcipue contra puncturam scorpionis

bet autem fructum quemdam qui et capparis vocatur, qui et flos est in eo flos et radix, sicut etiam in caeteris fructibus.

Est autem capparis acris in sapore et calida : et si ponatur in musto, impedit ebullitionem ejus, sicut sinapis, et radix ejus similiter est calida et acris valde, quæ si in ore deferatur, ulcerabit ipsum et facit apostema in gingivis.

Adhuc autem id quod magis juvat in ea, est cortex radicis ejus : resolutiva autem est, et aperitiva, et abstersiva. Radix autem ejus incisiva, subtilitativa, et mundificativa, et in ejus cortice est amaritudo et stipticitas. Nutrimentum autem quod a fructu ejus accipi potest, valde parvum est, et præcipue cum sallitur. Radix autem hæc et folia resolvunt scrofulas, et conferunt etiam paralysi et stupori, cum tamen constringant membra propter stipticitatem ejus.

CAPUT XIII.

De cappari, et proprietatibus ejus.

Capparis (ut dicunt) fruticis habet naturam, folia consueti coloris, et quantitatis et figuræ. Et nota, quod quæ in secundo et tertio climatibus, est efficacius calida et sicca, quam nata in quarto climate et locis quæ sunt majoris latitudinis. Nascitur autem (ut dicitur) in petrosis, et ex loco contrahit caliditatem et siccitatem. In frigido autem et humido dissipatur et perit. Dicitur etiam per loca petrosa extendi ad modum retis, vel venarum, vel nervorum quorumdam : ha-

Succus autem ejus distillatus in aurem, valet contra vermes ipsius. Aliquando autem ejus folium alligatum denti læso curat ipsum. Est autem inter omnia magis conferens spleni et duritiei ejus, quando bibitur, vel quando per modum emplastri spleni superponitur cum farina hordei et similibus.

Maxime autem effectum operatur cortex radicis ejus. Multoties enim evacuat ex splene materiam grossam et melancholiam, et illa evacuata succedit sanitas : bibita etiam ex stomacho educit humorem crudum et grossum : provocat etiam menstrua, et interficit humbricos illos longos, qui serpentes vocantur, et vermes alios qui sunt in intestinis : augmenta etiam coitum, præcipue in humidis corporibus : et quando salita ante cibum sumitur, solvit, et alias plumas facit operationes in medicinis simplicibus determinatus a medicis.

<--- Page Split --->

subtilis cannae et concavae. Quidam autem sapientium dixerunt, quod invenitur quoddam simile cassiae quod avertitur ad cinnamomi figuram et operationem : et hanc cassiam ligneam vocaverunt : et quidam tradiderunt quod hujusmodi cassia super ipsam arborem cinnamomi invenitur, et communicat in multis cum cinnamomo, dicentes in veritate hanc ultimo dictam cassiam in virtute cinnamomi esse, licet sit virtus ejus inferior quam cinnamomi.

Melior autem inter has cassiae species est illa quae est rubea pura plana longae ligneae et grossae cannae, et subtibilis foraminis, et est solida grossa, et boni odoris quae mordicat linguam et stringit eam. Nigra autem est mala, et nihil de ea administratur nisi cortex. In ligno enim ipsius nulla est bonitas. Calida autem est et sicca, et operatur resolutionem grossarum ventositatum in ipsa, et stipticitas cum multa acredine, et subtilitatio multa et incisio propter acredinem quae est in ipsa : et ideo etiam confortat membra. Resolvit autem frigida apostemata in visceribus. Quidam etiam dixerunt quod procurat abortum. Qui autem dicunt hanc esse cassiam quae lignea vocatur, dicunt quod est virga fruticis trium cubitorum altitudinis, et in medio et in supremo nigrum triplicis coloris. In fine habet calidum et rufum. Dicunt autem isti quod cassia non est cassia lignea, quia cassia est arbor in aquosis nascens, quae in palustribus locis provenit, et in siccis provenit quidem, sed non bene : et ligna ejus quae proveniunt in siccis, et folia minora quam ejus quae provenit in palustribus, et fructus ejus, parvi sunt, sicut juniperi, ut supra diximus, et folia ejus immobilitati linguae conferunt modo superius determinato.

CASSIA FISTULA vere arbor est de partibus Orientis versus Meridiem allata, et est naturae temperatissima : fructus autem, qui sunt semina quaedam longa, producit, quorum capsa succedente pro-

<--- Page Split --->

longatur, postea autem indurantur semina, cortice forinsecus exsiccato : et tunc condensatur humor niger medullosus, et interius circa semina consistens. Crescunt autem in una capsa simul plus quam quadraginta semina simul. Melior autem est longa grossa multam habens humiditatem, et quæ est splendidior et pinguior. Est autem naturaliter æqualis in caliditate et frigiditate, et est humida, et operatur resolutionem et lenificationem.

Confert autem apostematibus calidis in visceribus, et in gutture quando fit ex ea gargarismus cum aqua solatri. Linitur etiam ex ea podagra et juncturæ dolentes : mundificat etiam hepar, et confert icteritiae et dolori hepatis. Est et ventris lenificativa, reducit choleram adustam et phlegma : eo quod solvit sine nocumento et mordicatione, adeo quod datur etiam prægnantibus et solvit eas.

India et Æthiopia sub Cancro, et habet interius ex parte concava pellem subtilem sicut telæ sunt aranearum. Et qui plus habet de his pelliculis sive telis, nobilior et melior est, ut dicit Avicenna, in colore hyacinthinus proprie. In substantia autem durus, communiubilis propter siccitatem ipsius. Calidus autem est, et contritus sive pulvis ejus subalbidus est declinans ad croceitatem : propter quod etiam quidam dixerunt esse palearem in colore. Sapor autem ejus aliquantulum vergens ad saporem cinnamomi, sed habet acuitatem majorem : et cum cassatur, de facili conteritur propter sui communiubilitatem. Habet etiam multos valde nodos, non tot quot centinodia, sed plus quam calamus arundinis habet apud nos.

Operationes autem suæ sunt, quod est subtiliativus, et est in ipso etiam pauca stipticitas cum acredine. In substantia autem quoad exterius sui est acritas terrestris, et quoad interius sui est acritas, sed est optimæ commixtionis : et licet accedat ad æqualitatem, tamen siccitas ejus major est quam ejus humiditas, et est substantiæ subtilis, sicut sunt fere omnes species aromaticæ, quæ sunt sicut piper et cinnamomum.

CAPUT XV.

Confert autem occultationi sanguinis morticii, qui niger apparet de sub pelle, resolvit etiam apostemata, et confert contritioni lacertorum, et abstergit visum : confert etiam apostemati hepatis et stomachi cum melle et semine apii, et est valens contra timorem melancholiæ, et ad alias multas operationes valet medicorum.

CALAMUSaromaticuscalamusvocaturproptercalamisimilitudinem . Aromaticusautemdiciturpropterodorisejusnimiamfragrantiam . Estautemingenerefruticisquoadhocquodmultasderadiceprodu - citvirgas : sedingenereestarundinisquoadconcavitatem . Nasciturautemin

ARUNDOautem nota est apud nos. Sed tamen quædam arundo magna, quædam arundo parva : et ex magna quidam baculi fiunt propter lenitatem : sed tamen cum frangitur, in multas partes dividitur acutas propter suam naturalem siccitatem : et ideo proverbium est, quod « qui innititur infideli socio, innititur baculo arundineo, » qui in gravibus non sustentat amicum, sed fractus casibus gravibus

<--- Page Split --->

efficitur conlidens amico sicut hostis. Utrumque tamen est vehementis infrigidationis. Sed cum aduritur, cinis ejus est calidus propter adhaerentiam ignis in eo. Est autem proprium hujus calami qui arundo vocatur, quod radices habet concavas, sicut stipites, et multo majores in quantitate quam sint stipites pullulantes ex ipsa : et est haec radix stiptica sine acuitate, et has virtutes habent etiam folia ipsius,

Cortex autem hujus calami et radix ejus multum conferunt alopitiae, et multum abstergunt sordes, et nitidam faciunt pellem. Radix autem ejus cum cepa silvestri extrahit ea quae infixa sunt carni. Folia autem hujus humida posita super herisipilam, conferunt et sedant torsionem nervorum. Lanugo autem quae est in candelis, si cadit in aurem, inducit surditatem : eo quod inviscatur in sorditie auris, et non egreditur. Provocat autem urinam et menstrua, et confert punctura scorpionis, et mordicationi ejus, et hujusmodi plurimas habet operationes.

CAPUT XVI.

De colloquintida, et cubebis, et citionis simul.

COLLOQUINTIDA est arbor in calidis regionibus nascens. Sed circa quarum clima raro invenitur. Est autem et pomum ejusdem arboris colloquintida vocatum : et est in genere illo masculus, et feemina laxa. Habet autem dispositionem accedentem ad vitem silvestrem. Quae autem est colloquintida feemina in fructu, est laxa, ut diximus, et alba. Similiter autem competit magis ea quae est alba vehementis albedinis. Nigra vero mala est valde, et similiter illa quae est dura. Dum autem pomum ejus colligitur, invenitur fere habere dispositionem cepae, sed dispartitur sicut radix lilii fere : et non oportet ut extrahatur pulpa pomi ipsius ex ventre ejus. Signa autem maturitatis ejus sunt quando declinat ad citrinitatem, cum tamen non integre exspolietur viriditate. Si autem sit sic matura, tunc est valde nocens et mala. Quidam etiam Antiquorum dixerunt, quod est valde mala et nocens quando in arbore non est nisi unica, et dixerunt quod quando sumitur ad usum, oportet quod exspolietur cortice et semine. Masculus autem fructus hujus arboris est villosus, et ille est fortior quam feemina laxa : et

<--- Page Split --->

cum conteritur, oportet quod ad summum conteratur donec efficiatur minimum ejus insensibile omnino : nec est sistendum in contritione ipsius : pars enim minima ipsius cum invenerit humiditatem, statim intumescit, et fit magna, et adhaeret partibus stomachi, et involutioni intestinorum, et apostenat ea : et ideo oportet quod cum ad summum circa est, hydromelle infundatur, et deinde siccetur, et iterum conteratur. Rectificatur autem, et malitia ejus expellitur cum dragaganto. Est autem magis calida quam sicca, in sapore amarissima, vincens fellis amaritudinem.

Operationes autem ejus sunt incidere, et resolvere, et attrahere. Folia autem ejus virida abscindunt fluxum sanguinis. Et ideo putavit Alchindius quod esset frigida et humida : sed vehementer elongatus est a veritate. Fricata etiam colloquintida supra lepram et elephantiam confert. Folia autem ejus virida resolvunt apostemata, et maturant ea. Confert etiam dolori nervorum et juncturarum et sciatice frigide et podagre : purgat cerebrum : decocta radix ejus cum aceto colluit optime dentes, et sedat aliquando dolorem ipsorum, ex quacumque causa dolor proveniat. Hac autem radix confert hydropisi, et est mala frigido : educit phlegma grossum ex juncturis et membris, et solvit choleram, et confert colice humide et ventose valde. Supposita etiam a mulieribus interficit factum, et propter velocitatem sui exitus ex intestinis non timetur nocumentum quod timetur ex amaritudine ipsius. Contra morsum autem vipere et scorpionis valde est efficax medicamentum quando datur in potu radix ejus.

CUBEBE sunt grana fere sicut grana juniperi : unde granis juniperi commixta sophisticantur. Sunt autem, ut dicunt, fructus arboris sub Cancro nascentis, ub est locus superflue caliditatis, que contracta dicitur habere folia, et non magna esse in quantitate. Virtus autem cubebe

similis est rubea, verumtamen est subtilior. Dixerunt autem quidam in ipsa esse cum caliditate virtutem infrigidativam. Sed tamen verius est quod est calida et sicca, sed non excellenter.

Operationes autem ejus sunt, quod est aperitiva subtilis, ad acuitatem aliquantulum declinans, non tamen sicut cinnamomum. Est autem bonum ulceribus putridis in ore natis et gingivis. Rheuma autem capitis restringit, si teneatur in ore, donec virtus evaporet ad cerebrum. Si autem omnino in ore teneatur, vocem clarilicabit. Fortis autem est ad aperiendas oppilationes in hepate. Mundificat autem vias urinae et provocat arenas, et educit cum urina, et extrahit lapidem renum et vesicae, et alias plures in medicinis simplicibus facit operationes.

De CEBASO autem continuo hic non facimus mentionem vel tractatum : quia nota sunt omnibus : neque oportet nos in talibus occupari.

COCTANUS autem sive citonius arbor est apud nos quidem nota, sed virtus ejus non omnino cognoscitur a multis. Hae autem non alta multum efficitur, et nisi saepe fodiatur, arescit, aut poma sua efficiuntur ignobilia et parva et hirsuta. Folia autem ejus majora et longiora sunt foliis pyri : et substantia ligni ejus accedit ad dispositionem esculi. Poma autem si per cectilidones suspendantur in frigida regione, forte durabunt per annum et amplius.

Est autem hujus arboris genus duplex. Quædam enim vocantur pyra coctana vel citonica, et habent arborem magnam, sicut pyrus, et folia minora quam habeat communis coctanus, et figuram habent pyrorum, et calorem et saporem. citoniorum. Quædam autem sunt communia citonia, et hæc arborem habent minorem, et folia minora, et pomum non pyramidale sicut pyrum, sed potius globosum sphæricum. Flos autem utriusque generis est albus, complexio autem frigida et

<--- Page Split --->

sicca, et quando abluitur cinis ramorum et foliorum ejus, efficitur in operationibus tutiæ : et succus pomi ejus extractus acessit propter humiditatem aqueam quæ est in ipso. Pomum autem ejus melius deputatur usui quando assatur. Debet autem primo concavari, et ejici grana ipsius, et in concavitate debet poni mel purum, et decorticari debet cortex ejus, et corpus ejus lini ri lino, et sic poni in cineres calidos et ignitos.

Operatione autem stipticum est valde confortans. Et similiter flos ejus est stipticus, et oleum ipsius : tamen id quod in genere illo est dulce, minus est stipticum : et prohibet pomum hoc comestum cursum superfluitatum ad viscera. Multitudo tamen comestionis ejus inducit dolorem nervorum. Semen etiam ejus confert asperitati gutturis, et mucilago seminis ejus humectat cannam, post comestum confert vomitui et ebrietati, et sedat sitim, præcipue si elixetur : et ideo sapientes utuntur ipso post vinum multum sumptum. Fit autem ex eo syrupus qui confortat appetitum mortuum et dejectum. Si autem decortiratur, et in aqua ponatur, et sit aqua pluviæ, et diu permaneat in ea, aqua efficitur vinosa, et datur infirmis desiderantibus vinum : præcipue si steterit in vasc picato per tempus. Dicitur autem quod ante cibum stringit ventrem, et forte facit colicam : post cibum autem laxat per accidens. Sed vehementius laxat quod ex eo elixatum est cum melle. Stringit etiam menstrua mulierum, et alias plurimas in medicinis simplicibus facit operationes.

CAPUT XVII.

De tilia, et dumo, et dragaganto simul.

Tilia est arbor nota et communis, quæ hoc habet proprium inter omnia genera arborum quæ sunt apud nos, quod duo genera habet foliorum. Unum autem commune, quod et figuræ communis est. Alterum autem quod diffunditur in longitudine coctilidonis sui floris et sui fructus, et hoc est tenue valde non habens figuram folii, sed est longum quasi longitudine coctilidonis, et aliquantulum post medium sui aut in fine suo erigitur ab eo coctilidon floris et fructus. Causa autem est, quod flos ejus et fructus habet suum aereum cum plurimo aquæ subtilis : et ideo diffunditur aqueum suum in folium exeunte ab ipso aereo. Flos autem tilia plurimum habet mellis et cera : et ideo apes multum insident flori ejus : et est mel suum melius quam mella collecta ex aliis floribus, et magis aromaticum : et umbra sua est convenientior quam unibrae aliarum arborum, et fructus ejus et grana quæ facit ad quantitatem ciceris. Et sunt evanida in quibus raro est virtus pullulativa. Reliqua autem quæ conveniunt tilia, sunt nota.

Dumus autem species est spina, qua multum inspissatur in ramusculis, et est

<--- Page Split --->

spina brevis de natura veprium existens : et in hoc differt a rubo : quia rubus longe serpit, sicut hedera, præter hoc quod non habet ancas, sed spinas, et involutione propria se tenet ad ligna quibus conjungitur.

Dragagantumautemestgummaar - borisexOrienteveniensversusMeri - d i e m , etestfrigidumdeclinansadsicci - tatem : exquibusqualitatibuspluressuntejusususinmedicinis . Aliaauteminci - pientiaalitterapinhocoperenonopor - tetdici .

spirat odorem bonum propter optime suum digestum humidum.

Est autem calida secundum naturam et sicca. Cum autem fricatur in aqua, sicut plures lapides in aqua fricantur, fit subtilitativa et abstersiva : et hæc lotura abstergit pannum oculi et albuginem ipsius. Ponitur enim in collyriis oculorum propter multam convenientiam ipsius. Dixit etiam Philosophus nomine Aleuri, quod frangit lapidem in renibus, et quod resolvit inflationem ventris. In aqua autem posita diutissime durat, præcipue illa quæ est tota nigra. Hæc enim præstantior est ad omnes operationes. Qui autem student incantationi et physicis ligaturis, dicunt quod ebenus nigra cunis alligatur, ut infantem phantasmata non erreant.

CAPUT XVIII.

De ebeno, et hedera simul.

EEENUSestarbornigra , quæcircater - tiumnasciturclima . InIndiaenimna - scitur , sedestlineashabensalbasinser - t a s . QuæautemnasciturinÆthiopiasubCancro , estnigerrimatota . Estau - temlignicompactissimi , cujustactusetconsertioestsicutcornu : corticemta - menhabetlevem : cujuscausaest , quodnonexsudatadsuperliciemejusterreumnisiparvum , etresiduumestaqueumquodsevitcorticem . Inaquaenimmer - giturproptervictoriamterreiipsius , etconsertionemsuarumpartium , etprop - terclausuramsuorumpororumnonar - d e t : sedpositaetrasasupercarbones ,

HEDERA est arbor nota et communis semper virens, serpens super ea quibus conjungitur, carens flore et fructu propter frigiditatem ipsius: nec nascitur nisi in locis frigidis, ita quod multum convalescat. Habet etiam radices per totum lignum suum, et per omnes ramusculos ipsius, quibus stringitur ad ea quibus conjungitur, et sugit ea, et exsicact: quia tamen undique trahit nutrimentum, cito convalescit et augmentatur. Est autem fetidi odoris et saporis: hædis autem et capris specialiter tribuere dicitur lactis abundantiam. Et propter hoc, ut dicunt, hedera vocatur.

<--- Page Split --->

fiet, generabit malum sanguinem, cujus evaporatio valde in pediculos facile convertitur.

Gemmae autem ficus magnam habent convenientiam in operationibus suis. Melior autem est ficus alba, et post hanc melior est rubea, et inferior est nigra, et convenientior esui est ea qua est multum matura. Immatura est enim frigida, et matura calida et humida : et qua carica vocatur, est calida et sicca. Est autem ficus nutribilior caeteris fructibus, et operatur glutationem et incisionem et subtilationem, et has operationes magis operatur ficus silvestris. Succus autem foliorum ejus vehementis abstersionis et calefactionis, et ipsa quidem est lenificationi ultima, et expellit ad cutem superfluitates, et ideo facit fudare, et in acceptione sedat caliditatem superfluam. Dicit etiam Avicenna, quod carica facit hoc licet sit non ita efficax sicut recens. Lac etiam ficus coagulat sanguinis liquefactionem et lactis, et liquefacit congelatum.

Ficus autem a fæcunditate sic vocata est, arbor media quantitatis, et ob hoc non multum extollit se in altum : quia multum ponit in semine et fructu. Folium autem ejus est latum et spissum propter multitudinem et grossitiem sui humoris : fructum autem profert sine flore, cujus causam jam diximus in ante habitis. Continue autem producit fructum sicut morus : sed morus citius cessat producere quam ficus propter suam frigiditatem : et citius corrumpuntur fructus mori quam ficus, eo quod immaturi sunt et aquei et frigidi.

Ficus autem calida est et humida : sed viscosam et grossam habet humiditatem : et ideo comesta multum generat pediculos, eo quod superfluitates de profundo extrahit ad superficiem, in cujus poris pediculi generantur : ex quo etiam contingit, quod sudorem provocat multum comesta ficus, et distendit rugas senum implendo pellem exterius superfluitate : calore tamen suo etiam emundat apostemata, et ulcera trahens de profundo quando cataplasmatur super ea : ex grossitie autem generat malum chymum comesta. Et ideo præcipitur cum nuce manducari, ut ex illa subtilietur : quod si non

Adhuc autem ficus quaefuerit humidior, eo est velocioris nutrimenti et penetrationis in stomacho et in corpore. Nutrimentum vero ficus licet non sit adeo bonum et robustum, sicut et nutrimentum carnis, et granorum frumenti sive panis : est tamen melius et robustius quam aliquod nutrimentum aliquorum fructuum.

Adhuc autem virtus quaest in ramis ejus, antequam frondescant in vere, est propinqua virtuti lactis ejus.

Adhuc autem aqua cineris ejus datur in potu ad coagulationem lactis in ventre, et in hac intentione est propinqua aquae cineris quercus quaediem operatur, sed non est tanta virtutis. Vinum autem quod exprimitur de ficubus, est subtile et mali humoris. Ramus autem fici tanta est subtiliationis, quod quando caro coquitur cum eis, dissolvitur.

Sunt autem quaedam ficus in quarto climate, quae vocantur ficus phomis, in quibus est tanta virtus attractiva, quod

<--- Page Split --->

attrahunt ex profundo corporis, et resolvunt quod attractum est. Ficus autem immatura linita super discolorationem et verrucas et morpheas, rectificat colorem : et idem iste effectus est etiam foliorum ipsius. Quod autem fructus ipse velocis expulsionis et generativus pediculorum est, est propter corruptionem sui humidi : dicitur enim conveniens esse nutrimentum animalium aliorum ab homine.

Est autem generativa pinguedinis, sed facile resolvitur pinguedo generata. Cataplasmata autem cum farina hordei maturat carbunculos et herisipilam, et apostematibus duris confert : immatura tamen ponitur super morpheam : sicca tamen nocet apostematibus hepatis et splenis propter dulcedinem ipsius. Succus foliorum ejus exulcerat pellem : confert tam sicca quam humida epilepsiae. Mirabilis autem juvamenti est in eo qui abstinet. In illo enim aperit vias cibi, praecipue mixta cum nuce. Succus autem foliorum aperit orificia venarum ani quae hemorroidae vocantur. Lac autem ficus valet contra puncturam scorpionis : et immatura habens folia recentia ponitur super morsum rabidi canis, et confert : et multas alias in medicinis habet hujusmodi operationes.

ticem habet amarissimum, et fructum dulcissimum, et in fructu habet granula multa quae suqunt omnia de cortice exterioris fructus, qui valde spissus est, et suqunt per coctilidones carnosos humidos, sicut superius diximus. Et carnes coctilidonum sunt melius quod est in ficu. In locis autem frigidis ficus pauci est lactis et spissi, et in locis calidis est plus de lacte in ipsa. Dicunt autem qui magicis student, quod tauri ferocissimi ficulneis alligati, citius mansuescunt. Certum autem est, quod silvestres ficus expansae sub hortensibus, faciunt eas magis feraces in fructu. Adhuc autem plantae ficus in locis humidis hebetiorem habent saporem quam in locis siccis et altis : eo quod humidum ejus grossum excedens quantitatem in loco humido, compleri non potest per calorem naturalem ipsius.

CAPUT XX.

Est autem in hoc genere arborum, quae ficus fata ua vocatur, et celsa Latine dicitur, quae in cortice et ligni colore et figura foliorum ficui similis esse videtur : sed procerior est multo quam ficus, et sine fructu invenitur : quia enim caret fructu, ideo plus crescit substantia ipsius. Sterilitas autem ejus est propter frigus complexionale ipsius : propter quod etiam in superioribus terris convalescit, in quibus parit ficus. Lignum autem utriusque est intus magnae medulla in ramusculis, et rara substantiae, et frangibile plusquam scissibile, et corticis valde plani et lenis sicut arbor quae tremula vocatur. Quorum causae facile sciuntur ex prius determinatis in hac scientia.

Est autem mirabile de ficu, quod cor-

De fago, et filice, et fraxino simul.

Fagus autem est arbor apud nos valde nota, et est stricti corticis et spissi, procera multum et patula in ramis, crescens ex tunicis ligneis aereae substantiae : propter quod etiam multum cremabilis est : et quia humidum ejus est dulce, facile corruptibile, ideo multi generantur vermes in ea quae teredines vocan-

<--- Page Split --->

tur, et de facili putrescit : propter quod ad aedificia non multum valet, licet sit multum dolabilis. Folia autem ipsius sunt tenuia, dulcis humidi : propter quod etiam pulmenta fiunt ex eis quando sunt recentia. Fructus autem est in thecis hispidis sicut fructus castaneæ, et est fructus non adeo solidæ substantiæ sicut glans : et ideo comestus ab animalibus non generat solidam carnem sicut glans et castanea. Sed lignum ejus est melius ad ignem lignis omnibus arborum notarum, et facit solidum carbonem diu durantem propter ligni ipsius terrestreitatem et bonam et subtilem commixtionem. Cum autem in se revolvi cogitur ignis ejus, convertitur in cinerem quo utuntur tinctores : et ille valet quando fit ex ligno quod fere computruit : et hoc ideo est, quia illud siccius est intra, et exterior ejus humiditas cito removetur ab ipso per virtutem ignis, et ideo civis ille siccior efficitur et acutior, et facit magis penetrare colores in ea quæ colorantur.

Filexautem a quibusdam vocatur arbor quam Antiqui vocant miricam, cujus cortex exterior est viscosa et lucida fit humiditate : et ideo albus est, et liber proprie vocatur. Est autem arbor sterilis non nisi in locis sterilibus nascens, alta valde, et multorum minutissimorum ramusculorum in ea dependentium : propter quod scopæ fiunt de ramis ejus. Est autem viscosæ sive unctuosæ et fetidæ humiditatis : propter quod non facile scinditur, sed potius flexibiles habet ramos, juncturas, et ligamenta : et quando cortex ejus distillatur, egreditur unguentum fœtidum ex ipsa, quo utuntur hi qui plaustra vehunt ad unguenta axium et modiolorum in rotis : et hoc convenit ei propter malitiam nutrimenti ipsius. Folium autem ejus tenue est et parvum in genere aliarum arborum, sed figuræ communis, hoc est, sicut circulus qui in anteriori parte est a centro ad punctum extractus.

Fraxinusestarbormagnæaltitudinis , mediicorticisinterplanumestasperum , etnonestmultumspissuscortexipsius , etmultafoliaproducitexunostipitevelramofoliali : etinhocconvenitetiamcumnuce , exquaetiamprogrediturunusramusculusviridisetmollis , e x c u - jusutraquepartepluraproceduntfolia , sedtenuiorasunt , etstrictiorasuntfoliafraxinaquamnucis , etfereassimilanturfoliissalicisinfigura : sedsuntdurioraintactu , etincoloremagisalbidamha - bentviriditatem . Fructusautemfraxiniinhocconvenitcumbotro , quiamultaproducitexunodependentia , quodestinfructuejussicutracemusinbotro : seddifferunt , quodgranafraxinisuntinthe - cislatisparumperetvaldetenuibus , etgranulaquæsuntinthecisillis , videnturesseevanida , etnonperficientiainfru - ctumetgenerationem .

Lignum autem hujus arboris est valde solidum, præcipue cum aridum efficitur, ita quod sudes ex ipsa facti, aliquando penetrant arma et alia ligna sicut ferrum : et fiunt ex ipso ligno haste lancearum propter fortitudinem et duritiem et directionem ipsius. Crescit autem ex tunicis ligneis, ita quod inter tunicam et tunicam est quædam substantia rara, et tamen valde dura : et in hoc differt a ligno tilie, quod totum est rarum et molle. In corpore autem lignum ipsum non est multum album, sed quasi cinereitatem habens quamdam : sed in colore corticis multum assimilatur cortici tremulæ. Horum autem omnium causæ præhabitæ facillime sunt ex superius determinatis.

<--- Page Split --->

lepticus ipsum odorat, reviviscit a casu, et surgit. Confert etiam dolori molaris. Subito autem confert dolori dentis corrosi. Quod autem expertum est, hoc est, quod provocat menstrua fortiter, et educit fetum de matrice quando supponitur, et confert praefocationi matricis multum bibitum cum vino, et removet difficultatem urinae. Mirabiliter autem odor ejus fugat omnia animalia venenosa, ita quod cum aliquis liniat se galbano, non appropriant ei venenosa : et si aliquo casu nisi cito recedant, moriuntur. Multum enim valde resistit venenis. Odor autem ejus delectabilis est valde homini consueto bonis odoribus : sed purgatoribus lacrymarum, et consueto malis odoribus displicet valde aliquando.

De galbano, et gutta, et caeteris in communi.

GALBANUM autem est arbor si frutex arbor vocetur, cujus gutta et galbanum vocatur. Habet autem lignum fructicis et folium strictum, nec nascitur nisi in calidis locis, primi vel secundi vel tertii climatis.

Gumma autem ejus duplex est. Una enim est spumosa, et levis ponderis, et vehementioris albedinis : et altera est spissioris substantiae, gravior, et nigrior, vel minus alba, et haec majoris est virtutis quam prima. Est autem prima silvestris, ut dicitur, secunda domestica. Aliquando autem per incisionem corporis educitur, et tunc minus valet quam quando solis ardore ebullit. Est autem calida et exsiccativa, et odor ejus fortis et bonus, ita quod incensum optimum inde componitur.

Operatur autem in corporibus quibus applicatur, resolutionem et lenitionem et carnimationem ventositatum. Sed corrumpit carnem hominis quando linitur super eam : calefacit etiam et inflammat et attrahit et resolvit et eradicat lentigines quae erumpunt in pelle, confert lassitudini et spasmo lacertorum, et valet contra epilepsiam, ita quod quando epi-

Generaliter autem omnis GUTTA quae est gumma vel lacryma arboris vocatur, invenitur triplicis coloris. Alba videlicet, et citrina, et subcitrina : raro autem rubea vel nigra : et in genere quidem melior est alba : et omnes species guttarum sunt calidae,et operationes habent stipticas et conglutinativas et exsiccativas.

Gummi tamen quod vocatur Achaize, circa Corinthum, est fortius caeteris, et ideo ponitur cum tyriaca, et sunt gumma lenitivae pectoris, et expulsivae superfluitatum pulmonis. Et ideo clarificant vocem et confortant stomachum. Id tamen quod vocatur gummi Arabicum stillans de quadam arbore Arabica, est calidum et humidum et album quando est nobile, et habet virtutem laxandi et humectandi et leniendi et conglutinandi, et colatio ejus in aqua donec viscosum fiat, removetlinguae asperitatem. Gummae autem omnes et guttae virtutes suas habent ab arboribus ex quibus stillant, et ex ardore solis cum fervore ebulliunt : et hoc facile est experiri per antecedentia. Hi autem qui curiosius talia sunt rimati, dicunt guttam esse idem quod laudanum, et non esse aliquid planta vel arboris, sed potius esse de genere .arboris, sicut mel, et manna, et id quod vocatur terenibain: sicut enim mel fit ex

<--- Page Split --->

vapore digesto per operationem stellarum, et postea cadit super spicas et lapides et arbores, sic etiam alii vapores digesti transeunt in diversas species, et aliquando appropriantur his super quæ cadunt, sicut terenibain quod cadit ultra Euphraten juxta Babyloniam versus Meridiem, et sic fit laudanum, q uod vocatus gutta in Meridionalibus locis, et cadit super plantam quæ vocatur casus, a casu ejus super eam : et lambunt ipsum capræ et hirc i : et extrahitur de barbis eorum. Sed tunc admiscetur ei arena et pulvis, et ideo melius est purum per se inventum : hoc enim est pingue citrinum et lucidum, dans bonum odorem. Hoc autem est humiditatum viscosarum maturativum capitis, et sedativum doloris aliquantulum, et facit nasci capillos : non autem convenit quod dicunt quidam ipsum esse gummi.

CAPUT XXII.

De galanga, gariofilo, et granato.

GALANGAM ferunt esse arborem non altam, sed potius se habet ad modum fruticis, cujus radices sunt dura rubea : hæc enim meliora sunt quam nigra, quæ et ponderosa sunt in suo genere, sunt magis valentia : quinquennio durat virtus ejus. Est autem galanga calida et sicca, et habet lignum quasi sit involu-

tum et nodosum, in operatione autem subtile resolutivum. Confert etiam bonum odorem ori, et confert stomacho faciens sibi bonam digestionem : confert etiam colicae, et dolori renum, et provocat coitum, et alias multas in medicinis habet operationes. Est autem involutio ligni ejus radicis plurimum similis involutioni cyparis : sed radix cyparis est alba : et ideo quidam errantes cyparim putant esse galangam.

GARIOFILORUM arbor q u æ crescit ininsula Indiæ , u t dicit Avicenna , e t dicitquod e s t sicut i d q u o d vocatur sambucus .E s t autem i n h a c arbore masculus e t f æ - m i n a , e t fructus e j u s q u i masculus e s t ,e s t sicut nucleus olivæ , s e d e s t longior etnigrior , e t i n nigredinem etiam vincitsambucum . Arbor autem eadem etiamhabet gummam . Gariofilus autem meliorest , sicut nucleus siccus , q u i e s t i n o s s i - b u s olivarum , e t e s t niger suavis , e t boniodoris . Calidus autem e s t e t siccus , etfacit redolere caput hominis quando a p - plicatur e i . Abstergit etiam visum , etconfert panno oculi : confortat stoma - c h u m e t hepar , e t confert vomitui etnau - s e æ .

Figura autem ejusdem est sicut clavi, qui ex parte capitis est rotundus, et in alia parte non simpliciter acutus, et quasi compressus in parvam latitudinem : et quando bonus est compressus inter ungues, resudat naturale humidum. Est autem odoris acuti valde et similiter saporis. Cum autem perit et exsiccatur post decennium, quia per tantum tempus reservari possunt in loco qui temperatus est inter humidum et siccum, teruntur boni et optimi gariofili in pulverem, et commiscentur cum aceto fortissimo, et mali ligati in panno per spatium unius noctis vel duarum immerguntur, et tunc imbibunt sibi saporem bonorum, ita quod vix discerni possunt. Sed non durant tales nisi ad triginta dies. Quod autem dicitur a quibusdam imperitis, quod gariofili crescunt in septimo climate, omnino

<--- Page Split --->

falsum est : hoc enim quod vocant gariofilos, est herba quæ vocatur ungula equi, et apud vulgum vocatur herba leporis, cujus radix declinat ad saporem gariofilorum, sed est hebetior ejus : et seminis sui figura quæ est in foliculis dependens ab herba ipsa quamdam exprimit gariofilorum figuram : sed neque in colore convenit cum eis, neque etiam in sapore. Hæc igitur est natura et proprietas gariofilorum.

cum stipticitate. Balaustiae autem ipsius faciunt cohærere vulnera ex caliditate ipsarum. Omnes autem species ejus parum nutriunt, sed conferunt bonum nutrimentum. Acetosum etiam exasperat pectus, et dulce lenit ipsum. Confert etiam totum granatum tremori cordis, et abstergit os stomachi, et multas alias habet operationes in medicinis, de quibus non est præsentis speculationis intendere.

GRANATUM quod vocatur malum punicum, est arbor nota in omnibus climatibus usque ad septimum. Est autem arbor non multum procera, et habens folia dura communis figurae, sed sunt strictiora pyri foliis et mali, accedentia ad figuram foliorum olivae, sed sunt magis tenuia et magis dura et magis nitida. Habet florem rubeum sicut rosa, et ille vocatur balaustia, sed non expandit totum florem in superficiem unam sicut rosa, sed manet concavus, sicut campana, et in illa concavitate formatur pomum ipsius. Excellens autem frigus non sustinet : et ideo licet aliquando floreat in septimo climate, tamen numquam producit fructum ad maturitatem in ipso. Est autem pomum duplex dulce et acetosum, et sunt poma ista ejusdem figurae et coloris. Color enim est citrinus, et figura sphærica. Et conveniunt ambo poma in hoc quod sunt multorum granorum : propter quod etiam granata vocantur. Sugunt autem hæc grana de cortice, et de quadam substantia quæ est in medio corticis, et est de colore et corticis natura : et habent distinctionem : quia multitudo quæ sugit de una parte corticis, distinguitur per telam a multitudine quæ sugit de ejus corticis alia parte.

Est autem dulce naturaliter calidum et humidum : et acetosum est frigidum et siccum : acetosi etiam operationes sunt, quod reprimit choleram, et prohibet cursum superfluitatum ad viscera : hoc autem proprie facit vinum ejus. In omnibus autem speciebus ejus est abstersio

CAPUT XXIII.

De natura et proprietate juniperi.

JUNIPERUS cum cypresso multam similitudinem habet : propter quod etiam cypressus silvestris vocatur. Est autem arbor in Occidentalbius magis convalescens, et aliquando in tantum excrescit, ut dicit Avicenna, et accipiuntur ex ea ædificia domus. Convenit autem cum frutice in hoc quod ex una radice plurimos stipites emittit, sed ex illis stipitibus producit ramos multos, et multum dilatatur super terram. Spinas autem virides habet pro foliis, et exeunt per totum circuitum ramorum ejus, sicut in abiete et pinea, et extenduntur in corticem, sicut in cypresso, et virent hieme et æstate : et habet lignum in colore et odore et curvabilitate multum conveniens cum ligno cypressi. Grana autem habet pro fructu

<--- Page Split --->

nigra et producit ex eis, et producit ea nuda non in pomo aliquo nec in thecis crescentia : et in hoc differt a cypresso et abiete et pinea.

Dicitur autem in medicinis simplicibus, quod declinat ad caliditatem et siccitatem, et praecipue semina ejus. Operatur autem subtilationem et calefactionem et carninationem. In fructu tamen ejus aliquid est stipticitatis, sed non est stipticitas aliqua in aliis partibus arboris illius. Dicitur etiam quod confert attractioni lacertorum : et ideo est, quod lassi dormiunt libenter in umbra ejus. Mundificat et aperit oppilationes in membris nutrimenti. Bibita autem confert doloribus stomachi, et inflationi ejusdem, et valet contra praefocationem matricis. Suffumigatio autem ex qualibet parte hujus arboris facta, vermes expellit venenosos. Conceptum autem diutissime dicitur tenere ignem, ita quod carbones ejus bene coorperti cineribus ejus dicuntur retinere ignem per annum. Semen autem ejus in figura et colore est sicut cubebae, sed est amarum valde : et ideo etiam falsarii deceptores permiscent eam cum cubebis.

CAPUT XXIV.

De lauro, et lentisco, et liquiritia.

LAURUS arbor est satis nota, habens folia sicut folia myrti, nisi quod sunt latiora et longiora habentia multos angulos in circuitu. Habet autem fructum qui vocatur bacca lauri, qui est in quantitate sicut avellana parva, sed testam non habet : et tunc dividitur nucleus in duo media sicut glans, et in utroque est virtus sementina. Dicitur autem laurus quasi laudus, quod laude digni antiquitus ramis hujus arboris coronabantur, D autem mutata est in R litteram, sicut et auricula dicitur pro audicula, et meridies pro medidies.

Grana autem et folia boni odoris, sunt et boni saporis. Et virtus ejus fere est in foliis et fructu ejus. Est autem arbor calida et sicca, et praecipue in granis : quia grana sunt calidiora quam folia ipsius : et oleum quod exprimitur ex ipsis, calidius est quam oleum nucum, et calefacti et exsiccat totum quod est in arbore ista. Oleum autem confert morpheae, si liniatur super ipsum cum vino. Confert etiam ejus oleum doloribus nervorum, et resolvit lassitudinem : confert etiam doloribus aurium, et removet surditatem frigidam, mollificat stomachum, et provocat vomitum, et confert multum unctio olei ejus

<--- Page Split --->

puncturae apis et vespae, et alias multas facit operationes.

LENTISCUS est arbor non multum differens in figura foliorum ab aliis, et dicitur lentiscus, eo quod lentam habet cuspidem. Habet fructum qui resudat oleum, et habet gummam qua vocatur nomine eodem, et est boni odoris quasi esset in virtute ladani, et ideo ingreditur in odoramentis multorum. Calida autem est arbor et sicca, et operatur abstergendo et resolvendo et attrahendo ex profundo corporis : et in ipsa est virtus contrungendi ventrem.

LIQUIRITIA est frutex, et radix ejus est dulcis valde et temperata, et si declinat ad aliquid, tunc est calida et humida : habet folia fere sicut fraxinus. Operatio : succus ejus lenit cannam et clarificat vocem, et sedat sitim ex humido suo.

CAPUT XXV.

etiam mollioris corticis, et latioris folii et mollioris, et fructus rotundioris, et levioris et laxioris carnis est fructus ejus quam pyri in genere suo, quasi proprietates feminae sint in malo, et proprietates masculi sint in pyro. Et quia omnes fructus arborum sunt aut laxe carnis, aut solidae, ideo dii cœelestes in nuptiis mythologiae in secundis mensis non nisi mala vel pyra esse determinaverunt.

Est autem haec arbor in genere suo fructifera, ferens fructus quasi omnis saporis, et valde diversae quantitatis : sed in figura conveniunt omnes et dispositionibus supra inductis. Et quia qualitas ejus et calor insufficiens est, ideo fructum suum non usque ad maturitatem perfectam deducit : et ideo inflativa sunt mala, et de facili putrescunt in corporibus comedentium, et indigestiones faciunt, et malum sanguinem corruptum. Dantur autem quibusdam in principio tum ad provocandum appetitum, tum quia de facili exeunt a comedentibus propter multum humidum quod est in eis. Meliora sunt assata quam elixata. Succus autem inde expressus bullit sicut mustum, et aliquando convertitur in acetum. Sed vinum sumptum de silvestribus acidis, et parvis malis, delectabilius efficitur ad bibendum, et efficitur ex ipso nobilius et melius acetum quam ex domesticis qua delectabilem habent saporem.

De malo in genere suo.

MALUS GRÆCO nomine sic vocatur, eo quod ponum ejus sit rotundum. Est autem nomen generis arborum multarum convenientium in dispositione ligni et figura foliorum, et dispositione aliqua fructuum : omnis enim malus minus solidi ligni est quam pyrus in genere suo, et

Pomum autem ipsum quod malum vocatur, constat ex quinque substantiis. Quarum prima est substantia sui corticis, qua est terrestris aliquid habens humidi viscosi. Secunda autem est substantia sua carnis, qua habet humiditatem aqueam et aeream : et terreum suum molle est et laxum. Tertia autem est substantia lignea, qua est theca exterior nucleorum, licet interior sit pomo, et distinguitur hoc per quinque cameras : et in qualibet illarum formantur nuclei plures. Adhaeret autem haec substantia, et compaginata est quandoque venis coctilidonis, et inferius quidem contrahitur ad punctum unum, et distenditur in coctilidonem. Su-

<--- Page Split --->

perius autem similiter contrahitur in unum,et colligitur ad buccam quae vocatur sedes floris. In modio autem dilatatur, et est unaquaeque quinque casarum, sicut duo trianguli unam habentes basim communem : quorum unus hypothemisam dirigit supra ad sedem floris, et alter inferius ad porum coctilidonis, ita quod cum omnes quinque trianguli componuntur, media linea in qua sibi applicantur, est una. Quarta autem substantia est corticis nucleorum. Et quinta est substantia nucleorum, quae vocatur farina nuclei : et in illa est virtus seminativa, et sunt nuclei pyramidales praeterquam basis pyramidis non est superficies plana, sed potius hemisphaerium quoddam compressum praetendit, sicut est in ante habitis libris determinatum.

Haec autem sufficiant de natura malorum : quoniam causae eorum jam supra determinatae sunt. Culturam autem eorum et incisionem determinabimus in libro sequenti.

CAPUT XXVI.

De mastice, mespilo, et myrrha, et myrto, et mirabolani, et moro, et muscata.

Mastix (teste Avicenna) arbor est, et gumma arboris illius etiam mastix vocatur. Arbor autem ipsa composita est ex terreitate plurima et aqueitate pauca, nec habet aliquem colorem vel figuram singularem in foliis vel ligno vel cortice, nisi quod cortex radicis ejus est rubeum mordens linguam sicut cubeba : et ideo ab Isidoro hic cortex macis vocatur, licet in veritate Isidorus propter similitudinem deceptus sit : eo quod macis est folium et flos, sive folium floris muscatae. Est autem mastix gumma duplex, albus videlicet et niger : et hoc gummi vocatur grana a quibusdam, eo quod in modum granorum dividitur. Est autem subtilior mastix olibano, et magis juvans quam olibanum. Melior autem in genere suo est albus magnus mundus, et rectificatur et depuratur per resolutionem : et tunc dimittitur in aceto per aliquot dies, et deinde exsiccatur. Calidus autem est et siccus, sed tamen minus quam olibanum. Arbor autem nec multum est frigida, neque multum calida. Sed gumma calidior est quam natura arboris propter calorem solis quo ebullit. Omnes autem partes gummi ejus sunt stipticae. Compositio au-

<--- Page Split --->

tem ejus est substantia aquea tepida, et substantia terrae. Radix autem ejus et cortices radicum habent virtutem acatiae quae est pomum spinae nigrae. Ex fructu autem hujus arboris fit oleum vehementis stipticitatis.

Niger autem mastix minorem habet stipticitatem et vehementiorem exsiccationem quam album : et ideo fortius resolvit quidquid est resolvendum. Subtilis autem est omnis substantia ejus : et ideo liquefacit et linit humores phlegmaticos, praecipue subtilem caliditatem. Est autem minoris acuitatis et spissitudinis quam reliquae gummae. Cum autem ponitur in conflationibus liquidis, et lavatur ex eo facies, confert decorem pulchritudinis. Masticatio etiam ipsius extrahit phlegma de capite, et mundificat ipsum. Collutio autem oris facta de mastice, confirmat gingivas, et confortat stomachum, et hepar, et provocat appetitum, et multas alias in medicinis simplicibus habet operationes.

Mespilusestarbornota , quænomineesculusalionominecorruptevocatur , ethabetfoliaferesicutcoctanus : corticemhabetasperum , etnonestarbormagnæproceritatis , sedpotiusparvæstaturæ : etquandoinsitiofiteissupertruncumal - teriusgeneris , autmali , autpyri , autetiamalicujusspinæ , tuncfructusejusmultumexcrescitinquantitate , etnonproducitossa : fructusenimejusinpro - priolignocrescensosseumhabetfru - c t u m , itaquodquatuorossainquolibetfructusunt . Lignumautemejusquæruntincantatores , utfaciantexeobaculospu - gilum : etdicuntadhocspecialitervale - r e . Estautemlignumdeclinansintusadrubedinem , etsubcorticeestsubalbidumpotiusfrangibilequamsitscissibile , c a l i - dumnaturaliteretsiccumconfortanssto - machum . Siautemdeficiuntmespilainaliquaregione , expertumestquodquan - doinseriturflagrumpersiciintruncospi - næmagnæquæestsimilisfagoinlignoetcortice , etvocaturetiamvulgariterspinæ

fagina, crescunt mespila majora et meliora quae visa sunt. In aliis autem natura hujus arboris est manifesta.

MYRRHAautem arbor est quasi altitudinis quinque cubitorum, spinosa et aculeata, durior juxta radicem quam reliquis altioribus partibus suis. In his enim humidum juvatum calore solis mollificat magis terreum ipsius, habet corticem levem, et folium quasi folium olivæ : sed est crispius et aculeatum sicut folium taxi, et aliquantulum jucundius quam sit folium olivæ. Sarmenta ejus ignibus injecta, vexant homines propter fumi amarititudinem, et forte inducunt morbos incurabiles : sed valet contra fumum illum odor storacis. Folia autem et flores hujus arboris a sole desiccati, habent constringendi efficaciam.

Gutta etiam hujus arboris myrrha vocatur, et aliquando declinat ad albedinem : et illa melior est, quam quae ad rubedinem vel ad nigredinem declinet : et aliquando est pura, et aliquando adulterata. Pura bona est, quae stillat ex arbore boni odoris, et non commixta ligno, quae sponte stillat, et non per ligni incisionem. Quae autem adulteratur, commiscetur quodam lacte cujusdam arboris pestifere, quae vocatur fereisius. Est autem calida et sicca aperitiva et resolutiva ventositatum, est etiam stiptica et multæ adhaerentiae et lenificans. Fumus autem incensi ejus convenit ad easdem operationes cum ipsa, sed est vehementioris exsiccationis et subtilis absque mordicatione, et convenit cum fumo olibani. Odor autem myrrhaæ accedit ad odorem aloe, et similiter ad saporem ipsius. Magnum enim habet juvamentum in medicinis, et ideo in efficacibus medicinis et magnis ponitur. In tantum autem prohibet putrefactionem, quod etiam mortuum corpus retinet et conservat ab alteratione et fœtore, præcipue si cum aloe misceatur. Extrahit etiam superfluitates crudas, et oris bonum odorem facit, et removet fœtorem ab ore. Mixta autem

<--- Page Split --->

cum alumine et vino linitur super ascellas et inguina, removet fœtorem ab eis. Clarificat etiam vocem propter suam abstersionem subtilem quam facit absque asperitate. Clisterizata autem cum aqua rutæ provocat menstrua, et hoc etiam facit cum aqua absynthii, aut aqua lupinorum : extrahit fœtus et vermes et ascarides ex sua amaritudine, et confirmat dentes, et alias plurimas nobiles facit operationes vel operatur effectus in corpore hominis. Sunt etiam qui dicunt myrrham et stactem idem in specie esse omnino.

MYRTUS frutex est in littore maris, super quod mare sæpe exundat abundans, in terris videlicet tam frigidis quam calidis : multum enim abundat in littore maris Oceani in fine septimi climatis versus Daciam. Est autem altitudinis duorum cubitorum vel trium, habens folia sicut vitex, sed sunt parum latiora et breviora. Lignum autem ejus a virore ad nigredinem declinat, et in aliis multum assimilatur viminibus salicum. Est autem calidum et etiam frigidum et siccum conservans ea quibus commiscetur sicut humulus. Grana quaedam habet quæ vocantur myrtilli, et valent contra vomitum et fluxum ventris. Est etiam aromaticus frutex iste et umbrosus, eo quod projicit multos ramusculos, et multa frondositate viret. Lædit autem caput et quasi inebriat odor ejus : et hoc facit magis sapor ipsius.

Dicitur autem myrtus quasi martus a mari, in cujus littore frequentius invenitur. Est autem in myrto secundum Avicennam substantia terrae, et substantia subtilis pauca : oleum autem ipsius habet in se omnia juvamenta ipsius : et stipticitas ipsius major est quam frigiditas ejus.

Operationes autem ejus sunt, quod retinet solutionem et sudorem et omnem fluxum sanguinis et omnem humidum ad membrum quodcunque. Et quando fit cum ea fricatio in balneo, confortatur corpus, et exsiccantur humiditates quæ sunt sub cute. Oleum autem ejus et succus et decoctio ipsius confortant radices capillo-

rum, et prohibent casum illorum, et prolongant eos et denigrant eos. Decoctio autem myrtillorum in butyro prohibet sudorem, et folia ejus sicca fœtorem prohibent inguinum et ascellarum : confortat etiam cor, et aufert tremorem cordis, et fructus ejus dulcis confert tussi, et retinet ventrem ejus qui utitur eo propter stipticitatem suam. Valet etiam contra morsus venenatorum, et alias plures habet operationes.

De MYRICA autem superius in tractatu de filice dictum est.

De natura autem arboris MIRABOLANORUM supra facta est mentio, qualiter variat saporem fructuum suorum. Est atitem arbor hæc rari ligni, communis folii, sed mirabolani sunt multiplices. Alii enim sunt mirabolani citrini immaturi, et alii sunt nigri Indi, et sunt illi qui ultimi sunt in maturitate, et sunt pinguiores omnibus aliis, et sunt alii qui dicuntur Kebuli, qui sunt majores omnium, et alii sunt qui vocantur synyi qui sunt minuti leviores. In genere autem primorum meliores sunt illi qui sunt vehementis citrinitatis declinantis ad viriditatem, graves et grossi et duri. Kebuli autem meliores sunt qui sunt grossiores et graviores, et submerguntur in aqua, et declinant ad rubedinem. Inter synyos autem meliores sunt qui habent rostrum. Fertur autem quod citrini calidiores sunt nigris : et dicitur quod Indi sunt minoris frigiditatis quam Kebuli.

Sunt autem omnes secundum naturam frigidi et sicci, et omnes exstinguunt choleram et conferunt ei, et quod omnes conferunt lepræ, conferunt etiam tremori cordis et tristitiæ : conferunt etiam dolori splenis, et nigri conferunt stomacho et digestioni ciborum, et alias multas habent operationes laudabiles.

MORUS autem est arbor nota procera medio modo inter arbores, et Græco quidem nomine sic vocatur propter sangui-

<--- Page Split --->

nis similitudinem quam habet fructus. Latine autem vocaretur rubus congrue, sicut et rubum vocamus vepres qui mora dulcia habent, et repunt super plantas alias sibi vicinas. Et illorum mororum sunt plurima genera quae nota sunt omnibus. Morus autem arbor folia habet magna, quae sunt cibus bombicum, quae sericum faciunt, et commutantur eis lactucae recentes et niventes loco foliorum mori : sed sericum non efficitur adeo bonum.

Est autem arbor non multum asperi corticis, sed solidi ligni et vitae longe, sine flore fructus suos afferens, tardius quidem aliis emittens eos, sed citius ad maturitatem producit morum post morum sicut ficus : et dulce quidem morum in omnibus habet fere effectus ficus, nisi quod est deterioris nutrimenti, et minoris et siccioris, et magis destruens sanguinem, et deterius stomacho : reliquas vero habet ficus dispositiones, sed est inferius in eis : et hoc est morum ruborum, de quo etiam fit potus qui moretum vocatur. Amarum autem declinat secundum naturam ad frigiditatem et humiditatem. Dulce vero calidum est et humidum.

Operationes autem mori sunt quod est stipticum infrigidativum : et cum decoquuntur folia mori cum foliis ficus nigrae et cum foliis vitis in aqua pluviae, et inde lavatur caput, denigrantur capilli. Folia autem eadem mori multum valent contra squinantiam. Si autem exprimatur succus foliorum ejus quod acetosum est, et misceatur cum decoctione radicis ejusdem mori, collutio ex illis facta valet denti doloroso : morum autem quod sallitum est et exsiccatum, retinet multum ventrem : et tamen lacryma arboris mori solvit, et in cortice ejus fit mundificatio et solutio. Cortex autem arboris mori tyriaca est contra jusquiamum et succus foliorum bibitus est medicina contra morsum serpentis et alia animalia.

MUSCATA est arbor pulcherrima in Insula Indiae folio similis lauro, et in figura

et colore, sed non est earumdem virtutum. Flos ejus a quibusdam macis dicitur. Fructus autem est nux muscata, quae testam valde debilem habet et nigram : et ipsa nux quando matura est intus, non cohaeret teste, sed soluta movetur intra eamdem : et nux ipsa quidem solida est habens carnem guttatam ex albis et subnigris ad ruborem declinantibus cutis. Est autem calida et sicca natura, multum conferens spiritualibus odorata, et alias multas in medicinis hahet operationes : de quibus in simplicibus medicinis habet determinari.

CAPUT XXVII.

De nuce et de aliis arboribus quae nuces habent, sicut corilus, nux quae vocatur Indica, et de nardi natura et spica ejusdem.

Nux a nocendo dicta est : eo quod umbra ejus fere omnibus nocet propter amaritudinem ipsius. Est autem arbor ejus procera valde et magna. Folia autem ejus sunt magna, et plura eorum oriuntur ex una linea longa ex arbore egrediente, et in hoc convenit cum fraxino et liquiritia. Linea autem illa est viridis durior et terrestrior quam folia, et minus habens terrestreitatis quam ramusculus. Haec autem arbor est de non florentibus arboribus : sed tamen ante emissionem folio-

<--- Page Split --->

rum emittit quædam purgamenta viridia longa raræ substantiæ. Nux autem ipsa ex quatuor componitur substantiis. Exterior enim quæ est carnosa et non dura multum terrestris, est multum amara, intra quam continetur testa quæ magis est terrestris et minus aquea quam exterior. Sub testa enim est pellis in qua nucleus involvitur, et in ipsa nucleus quasi per quartas divisus. Sed in medio cohærent partes, et super illud medium fabricatur quædam substantia acuta tendens sursum, et egreditur acumen ejus supra divisiones nuclei : et in ipso est virtus sementina nucis, et totum aliud præparatur in cibum plantæ. Naturaliter autem est calida et sicca : sed siccitas ejus minor est caliditate ipsius. Habet tamen in se humiditatem grossam : sed hæc deletur quando aliquanta fuerit : tunc enim humidum ejus aereum adunatur cum aquæ ipsius humiditate, et ex hoc subtiliatur humidum, et grossa ejus ventositas exspiravit jam per antiquitatem ipsius : et nux etiam tunc efficitur abstersiva. Durities autem ejus indicat malæ eam esse digestionis. Cum ficubus autem et ruta dicitur esse medicamen omnibus venenis.

Est autem nux multiplex. Corilus enim quæ est arbor nota, habet nucens quæ avellanæ dicuntur, et habet folium immediate egrediens de suo ligno et tenue : et in hoc differt a nuce, ut dictum est. Sed in hoc convenit, quod ante folia quædam purgamenta emittit : sed illa sunt duriora quam purgamenta nucis : et videtur omnium nucum esse proprium, quod multæ simul pullulant in culmo uno, sed plurimæ sunt in culmo magno nucis, ita quod aliquando numerum vicinarum excedunt. Avellanæ autem sunt usque ad octo vel novem inventæ aliquando. Est autem lignum avellanæ quod vocatur corilus, non adeo durum sicut lignum nucis, et est albius eo : et cortex ejus est nigrior eo, et non adæquatur ei in quantitate magnitudinis vel altitudinis : et est magis curvabile lignum

corili quam nucis, et curvatum redit melius in statum pristinum quam lignum nucis. Et ideo fiunt ex eo arcus ad sagittandum.

Terrestreitas autem avellanæ major est quam terrestreitas nucis, et est nutribilior quam nux, et magis solida, et minus unctuosa, et est tardioris digestionis. Naturaliter enim est calida et sicca, et magis est in ea de stipticitate quam in nuce, et est ventosa : generat enim ventositatem in inferiori ventre. Hippocrates autem dicit quod avellana in cerebro facit augmentum. Sunt etiam quidam æstimantes, quod avellana linita super verticem infantium habentium varios oculos, delet varietatem oculorum in eis.

Est autem adhuc Nux quæ vocatur Indica : et in illa melior est recens vehementis albedinis,et illa in se habet aquam, quæ cum invenitur in ea, signum est quod est antiqua : tamen testa ejus est nigra, et nucleus ejus involutus in tela sicut et nuclei aliarum nucum. Calida autem est et sicca : sed quæ viridis est in hoc genere, habet humiditatem superfluam, et est mali nutrimenti. sed est gravis stomacho, sed parum nocet, et auget coitum, et alias multas habet operationes.

Est autem adhuc nux pinea, et nux cypressi, de quibus contat satis per superius inducta.

Ea autem quæ a quibusdam nux henden vocatur, non est nux, sed terra quædam granosa ad modum ciceris. Sed quod oportet scire, est quod omnis fructus arboris habens in se os, et in osse nucleum, vocatur nux large loquendo : et de omnibus his non oportet hic dicere : quia alibi aut dicta sunt, aut dicentur.

Nardus (ut dicit Jorath) est frutex debilis. Avicenna autem dicit, quod est arbor valde, quæ facile evellitur, et habet folia breviora quam myrtus, et aliquantulum strictiora : nec florem habet (ut dicit Avicenna) sed spicam odoriferam

<--- Page Split --->

valde, quæ secundum Jorath sparsim colligitur in aristis ejus.

Habet autem virtutem stringendi sudorem et retinendi materias ne fluant : et ideo ponebatur in unguentis feminarum. Adhuc autem confortat cerebrum, et cor, et alias plurimas habet ex aromaticitate operationes bonas, inter quas est ista quæ confert epilepticis et cardiacis valde.

CAPUT XXVIII.

De natura olivæ, et proprietatibus ejus arboris quæ vocatur opponacum, et de natura oleandri.

OLIVA nota est, convalescit autem in aere temperato : propter quod non est inventa fructum facere in aliquo majoris latitudinis quam sextum clima : et si crescit in septimo climate et floret, tamen non est inventa fructificare, neque folia ejus sunt perfecta, neque flores citra sextum clima. Desiderat autem pinguem terram et planam, cujus nutrimentum non sit abstractum ab aliis plantis : eo quod ipsa oliva plurimo humido indigeat: et ideo quidquid plantatur juxta eam, macilentam facit eam. Terra autem in qua magis convalescit, est cujus colles et montes habent devexitates latas valde, non præcipites, sed paulatim declinantes. In his enim continue propter devexum stillat ad eam humor, et satis re-

tinetur circa radices ejus : eo quod locus non est præceps, sed latæ devexitatis. Debet autem diligenter custodiri ab excessu bestiarum ut radatur cortex ejus : quia tunc exsudaret humorem,et efficeretur sterilis et arida. Similiter autem nocet ei transitus quorumcumque : eo quod conculcata in transitu terra et indurata non permittit ad eam humorem sufficientem : quia si stercorizatur et foditur terra, melius erit.

Est autem oliva corticis cinerei fere sicut arbor quæ tremula vocatur. Lignum autem ejus non est solidum aut compactum multum, sed videtur esse sicut lignum mali crescens ex tunicis, et non ex medulla per radios. Est autem non alti neque magni stipitis, et ex stipite multos per circuitum ramos emittit frequenter, et ex ramis virgas plurimas ordinate habens nodos quosdam in loco emissionis radiorum : et in loco virgarum quasi semper emittit duo folia quæ purgamenta sunt aquei humoris in generatione ramulorum : et sic progreditur ut frequenter nisi impediat accidens, quod est inobedientia et confusio materiae : propter quod dicit Rabbi Moyses eam pullulare ad modum candelabri, quod brachia sua emittit de medio hastili : et cum hastile elevatur ex utraque parte, elevantur et brachia sua. Habet autem et folia multa quæ sunt spissa multa et viridia in una parte ad albedinem declinantia : et sunt in figura et colore similia foliis salicis, sed sunt spissiora. Habet etiam fructum qui exteriorem corticem habet terrestrem, et in ipso est caro pinguissima, quæ dicitur adeps olivæ, ex qua exprimitur oleum, in cujus medio habet os durissimum, et in illo nucleum pellicula tenui involutum, sicut involvuntur alii nuclei nucum : et est iste fructus primo viridis, et postea rufus subniger, et tandem niger efficitur quando oleum maturatum est. Similiter autem primo est durum, et paulatim mollificatur cum maturatur.

Dicunt autem quidam, arborem vocari

<--- Page Split --->

oleam, et fructum olivam, liquorem oleum, et os quod in ipso est vocari amuream. Hæc autem arbor habet etiam florem, et dum floret, spargit odorem suum longe aliis arboribus: et hic flos non est multorum foliorum sicut sunt flores aliarum arborum: sed ut frequenter habet duo folia, et est albus respersus quadam citrinitate. Virtutem autem sementinam habet multiplicem: a radice enim pullulat abscissa, et a trunco abscissis ramis. Adhuc autem etiam rami ejus convalescunt in terram infixi, aut insiti in trunco parvi rami ejus statim convalescunt. Pullulat autem etiam a nucleo suo amurce: sed melius convalescit a ramis infixis in terram vel insitis: propter quod etiam Virgilius miratus est ramum olivæ, qui fere siccus videbatur, pullulasse cum in terram fixus fuit. Non vult autem hoc lignum irrigari fontibus vel rivis, eo quod aqua illa gravis est, et cito fluit a radice deorsum: sed potius pluviis gaudet, in aqua vaporosa est, et statim fumat in radices ejus. Radices autem cum infigit in terram, juxta quamlibet furcationem radicum habet duo additamenta alba ad similitudinem foliorum, nisi quod sunt magis spissa, et magis pinguia, et illa adduntur radici, et deficiunt in substantiam ejus: et ideo versus imumvidentur folia, et versus sursum videntur radices.

Est autem oleum maturum absque dubio calidum et humidum temperate : quod autem ante maturitatem exprimitur, est frigidum : et ideo maturum est sanis bonum. Cum autem antiquatur, tunc fit stipticum, et tandem fœtidum, et tandem nocivum ad esum, licet valet ad multas operationes medicorum. Omnes autem olei species corpora confortant et alleviant motum, et sunt attractivæ. Dico autem species olei illius arboris sive sit oleum hortensis, sive silvestris oleæ, et sive sit maturæ olivæ, sive etiam aliquantulum ante maturitatem expressum, et nutrit quidem oleum sed parumper : sed multum condit cibum : sed est con-

trarium his quæ ex putredine nascuntur, sicut pediculis, et pulicibus, et muscis, et vespis, et apibus : hæc enim incidentia moriuntur. Folia autem olivarum silvestrium prohibent sudorem quando de eis unguntur corpora : et quando decoquuntur in aqua donec fiant sicut mel mollia et viscosa et dulcia, leniuntur super dentes corrosos, et evellunt eos. Oleum autem olivæ (de quo dictum est) omni die acceptum continue conservat capillos, et prohibet velocitatem cantiiei. Gumma autem istius arboris mordicat linguam, et præcipue silvestris oleæ : et illa provocat sanguinem matricis et ani, et extrahit fœtum. Cum autem cum oleo et aqua calida provocatur nausea et vomitus, rumpit virtutem veneni bibiti. Gumma autem olivarum silvestrium numeratur inter medicinas mortiferas. Est autem in hac arbore masculus et fœmina, sicut in ante habitis satis est declaratum.

Est etiam arbor secundum Avicennam quæ vocatur opponacum, quæ non elevatur a terra, et habet folia sicut ficus, sed sunt parva, et sunt vehementis viriditatis, sed incisas et divisas habent quasdam partes rubeas. Stipites autem ejus et rami sunt sicut cucumeris jacentia super terram, et super illa sunt pili quidam asperi pulverulenti, et super extremitates ejus nascitur germen ejus in modum coronæ, sicut etiam facit germen suum anhetum et fœniculum : et flos ejus est citrinus, et folia floris sunt boni odoris. Venæ autem hujus arboris sunt plurimæ, quæ omnes ramificantur a radice una : habent autem omnes grossum corticem qui gravis est odoris. Gumma etiam habet, sed extrahitur incisione radicis ejus, quando primo incipit crura sive ramos emittere : et quando fricatur, est quod exit coloris citrini, sicut est succus celidoniæ. Crus autem sive ramus quem emittit, est ad minus unius cubiti inter radicem et frondes : et super illud ramificant sicut folia fœniøuli, sed est debilior fœniculo : habet etiam in his aliquando

<--- Page Split --->

sicut folia camomillæ albæ : sed id quod apparet desuper in superficie, est sicut sit aureum. Est autem in radice sua album quoddam boni odoris mordificans linguam : et hoc est melius in ea. In fructu autem ejus melius est id quod est super crus ejus sub nervo medio ipsius. In gumma autem ejus melius est quod est valde amarum et intrinsecus album et extrinsecus croceum frangibile, et in aqua dissolubile : nigrum vero leve est adulteratum : est autem totum hujus arboris fere calidum et siccum.

In operatione autem est resolutiva ventositatum, lenificativa et abstersiva : habet autem virtutem magnam in diversis operationibus medicorum. Adhuc autem si ponantur ex eo duo aurei, hoc est, pondus duorum aureorum in duobus urceolis musti, clarificatur infra duos menses, et mustum illud confert valde hydropicis. Fructus autem ejus provocat urinam et menstrua, et cum absynthio bibitus interficit fœtum. Hoc autem maxime facit radix ejus : ipsa namque abortum facit, et supposita et bibita confert præfocationi matricis : valet etiam emplastrum ex eo cum pice contra morsum rabidi canis. Si autem cum aristologia bibatur et tyriaca, contra puncturas venenorosum et similiter operatur succus ejus. Est autem omnis operatio ejus propinqua ammoniaco.

OLEANDRUM autem est frutex, et dividitur in duo genera. Unum enim est in desertis domibus nascens, qui vocatur silvestris : cujus folia sunt sicut folia portulacæ,strictiora tamen aliquantulum, et thyrsi sunt longi expansi super terram, et apud folia ejus sunt spinæ. Fluvialis autem est alia species ejusdem fruticis, quæ nascitur in ripis fluxiorum, cujus thyrsi a terra elevantur, et spinæ ejus sunt occultæ, et folia ejus sicut folia salicis, et sicut folia amygdali, et est saporis valde amari : et superiora cruris, hoc est, malleorum sive stipitum ejus sunt grossiora in floribus cruris ejusdem, et

flos ejus sicut rosa rubea : et est bonus valde, et super ipsum egreditur quoddam simile pilis : et ejus fructus est apertus lanugine plenus. Est autem plantæ hæc calida et sicca, operatione autem sua resolvit valde, et ex decoctione sua sternuntur domus, et tunc interficit pulices et vermes terrenos, et flos ejus facit sternutationem : et pro certo hæc planta et ejus flos est venenum tam hominibus quam bestiis : et tamen quod admiratione dignum est, cum bibitur mixta cum vino et ruta decocta, liberat a venenis vermium venenosorum.

OLEASTER autem dicitur arbor infecunda, folia habens sicut folia olivæ, sed latiora sunt parum. Est autem arbor silvestris amara inculta, cui tamen si inferatur ramus, efficitur fructuosus. Gumma autem stillat ab eadem arbore, quæ est mordificativa sicut et cæteræ plures gummæ arborum.

OXYCNAhabet sententiam valde dubiam. Antiquorum enim sententia fuit, quod esset genus gummæ arboris, quæ eodem nomine vocatur, et nascitur in Æthiopia et terris vicinis illi : et hæc (ut quidam dicunt) gumma per successiones temporum mutatur in lapidem, qui est sicut unguis hominis : et ideo onycha sive ungula vocatur. Avicenna autem videtur dicere, quod onycha sive ungula dicitur, est de genere blaccæ Byzantiæ, hoc est, Constantinopolitanæ : et non est aliquid plantæ, sed testa ostreæ ad modum unguis humani polita, et optimi odoris, præcipue quando pulverizata projicitur in ignem. Dicit autem Dioscorides quod veniunt de mari Indiæ, et aliquando de mari Rubro. Quædam autem sunt Babylonicæ nigriores aliquantulum et parvæ, et sunt omnes boni odoris valde. Sunt autem naturaliter calidæ et siccæ omnes et subtiliativæ : et suffumigatio earum valet epilepticis.

<--- Page Split --->

enim unius virtutis non perficit, tum propter sexum qui in ea est distinctior quam in aliis plantis, tum etiam propter ligni debilitatem, quod totum est sicut sit ex spatulis compositum, et est rarum valde, habens enim stapulas in quas segregantur in fine rami ejus, qui sunt sicut gladioli folia, et ex quibus quando inciditur, videtur etiam substantia ligni ipsius composita esse. Sexum autem habet magis omnibus aliis plantis distinctum : quoniam palma masculus non facit umquam aliquem fructum. Sed plantatus masculus juxta feminam inclinat se ad eam, ita quod tangunt se rami maris et femina, et comprimit bifurcatio ramorum feminae ramos maris : et tunc erectae palmae recedunt a se invicem : et tunc femina quidem concipit non substantiam aliquam emissam a masculo, sed virtutem ipsius. Similiter autem et opera rusticorum hoc ostendunt, quando cum longe ab invicem sunt plantatae masculus et femina, abstrahunt ramos masculae et ponunt super feminam, et illa in furcis suis comprimit eos, et concipit ex eis. Cum autem stat femina fructu onusta, per ventum qui spiritum et humorem masculae palmae fert super fructus feminae, citius maturantur fructus feminae planta. Non autem est arbitrandum, quod ista impraegnatione et maturatione femina indigeat quando ex pluribus plantata convalescit : quia tunc proles masculos in virtute et substantia habet in se.

Nucleus autem palmae est intra substantiam carnosam, quae vocatur dactylus, eo quod habet figuram digiti. Digitus enim Graece δακτυλος vocatur : et haec caro boni nutrimenti est hominibus et animalibus, sed non est in ea aliquid germinis palmae, nisi quod in humido ejus maturatur germen suum, sicut et nuclei prunorum maturantur et nuclei malorum et pyrorum in humiditatibus carnium suarum. In carne autem ejus siliqua est, id quod vocatur os dactyli, habens porum apertum et longum in dorso suo, et in ventre suo habet divisionem longam

CAPUT XXIX.

De palma et ejus proprietatibus.

Palmaarbor est multa habens singularia inter omnes plantas. Quorum unum est, quod ex uno singulari nucleo vix umquam palma crescens convalescit, sed potius ex multis simul positis : et hoc ideo est, quia plantula quae ex uno oritur, adeo debilis est, quod truncum qui arborem portare possit, facere non potest: multae autem planta simul exorta, et propter compressionem sibi invicem continuatae, perficiunt truncum arboris illius.

Adhuc autem, sicut superius docuimus, nuclei et semina plantarum in diversis locis corporum suorum habent virtutem formativam et pullulativam : quaedam in circuitu, et quaedam in imo, et quaedam in medio, sicut superius satis dictum est. Nucleus autem palmae qui os dactylorum suorum vocatur, virtutem generandi et pullulandi habet quasi a dorso suo : et ibi est foramen strictum et aliquantulum longum, quod per germen suum egreditur : et est optima plantatio ejus, quod haec ossa in sacco lineo in sabulo ponuntur : et quantum fieri potest, foramen unius foramini alterius applicetur ut planta unius fortiter penetret plantam alterius : tunc vires multarum conjunctae perfectiorem faciunt arborem. Palma

<--- Page Split --->

per totum corpus suum descendentem, sicut est in grano tritici, in qua divisione continetur farina sua quae est materia germinis ejus. Est autem immixta ossi, quod cum inciditur os, non invenitur nucleus in ipso : propter quod et ipsa ossis sui substantia humidior et mollior est testis ossium aliarum plantarum, et quasi media inter substantiam nuclei et substantiam teste, sicut cartilago media est inter substantiam carnis et substantiam ossis in animalibus, vel ad substantiam unguium in eis, et sicut est etiam substantia rostri vel unguium in avibus, quae cum in humido aqueo in terra accipit mollificationem, efficitur mollis : et ex ipsa sugit germen palmae primam substantiam pullulationis suae.

Adhuc autem fructus dactylorum non per coctilidones dependent a ramis ejus, sed potius habent sedes quasdam, in quibus immediate super ramos consistunt : et quod mirabile videtur, in una siliqua profert fructus suos et ramulos, in quibus fructus sui consistunt, quae siliqua non in superiori parte aperitur, sicut fit in siliqua rosa et lilii et aliorum multorum florum, sed aperiuntur inferius ex parte rami, et cadunt postquam exierunt dactyli et ramus super quo sunt dactyli eo modo quo aperitur siliqua papaveris et porri et etiam vitis, licet hoc non percipiatur propter parvitatem siliquae vitis.

Sunt autem in universo sex substantiae in dactylo. Quarum una est cortex ipsius exterior rufus. Secunda autem est caro dactyli. Tertia est tela alba adhaerens carni dactyli in concavo suo. Quarta autem est tela alba quae adhaeret ossi dactyli in convexo sui. Quinta est substantia ossis de qua dictum est. Sexta est substantia germinis, quae est interius immixta ossi dactyli, et sugit germen ex osse per porum ossis : os autem sugit de carne dactyli per duas telas quae sunt circa os ipsum.

Amplius autem rami parvi interiores capsaë quibus insunt dactyli, sex sunt laterum fere semper, et tota substantia ra-

morum est angulosa : sicut enim diximus, in capsa simul profert ramulos et dactylos in ramulis illis : et sunt rami interiores capsis illis quam dactyli : quoniam sunt fundamenta dactylorum, et exagoni sunt, ideo quia omne rotundum æqualiter compressum a circumstantibus aliis rotundis, efficitur exagonum. Circulus enim unus æqualibus sibi circulis contingi non potest, nisi in sex punctis, sicut est videre in casulis apum, quæ omnes sunt exagonæ propter circumstantes casas se comprimentes. Diximus enim quod substantia palmae divisa est multum, et potius partes ligni videntur esse conglutinate quam continuaæ : et ex hoc contingit quod angulosi egrediuntur rami ejus.

Si quis autem objiciat, quod motus localis solius est animalis, et non planta : et ideo non est verum quod dictum est, quod masculus palma et fœmina incurventur ad invicem in conceptu, et ad situs et ad figuras suas redeant post conceptum, nec constringat bifurcatio ramorum fœminae ramos masculæ sibi incumbentes : videat miraculum hoc in virgis corili. Si enim parvula virga corili in duo recta dividitur per longum, et partes ab invicem separentur, movebuntur ad invicem, et se conjungent, non quidem per incantationem, sed absque omni incantatione per naturam qua utrumque attrahit alterum per spiritum qui egreditur ab utroque.

Habet autem palma lignum (sicut dictum est) valde rarum, et quod ex asseribus compositum, et in asseres in extremitate divisum, et non ex circularibus tunicis crescens : et ideo etiam est angulorum, et dilatatur in ramis palma et in spatulis suis valde : habens folia in ramis suis ex quibus quasi se vestit duplicibus complicans domesticum folii versus lignum rami ad intus arboris, et silvestre folii vertit ad extra. In supremo autem cacumine habet capsam, in qua est substantia mollis, quæ multum accedit ad substantiam dactyli, quæ a quibusdam

<--- Page Split --->

vocatur caseus palmæ, quæ cum absciditur, palma arescit.

Adhuc autem palma in climate calido ante hyemem maturat fructum suum, sed in frigido quod est sicut quintum et sextum, non maturat nisi post hyemem quandofructus in ea steterit principium veris aut aetatis sequentis anni : et tunc primum efficitur maturum. Circa sextum autem clima pullulat palma, sed non convalescit propter frigus hyemis.

Est autem (ut dicit Avicenna) id quod vocatur bdellium gumma palmae silvestris, et hoc est resolutivum valde et dissolvit apostemata. Folium autem palmae hoc habet, quod numquam fluit e palma, neque sensibiliter, neque insensibiliter. Pinus enim et laurus et hujusmodi arbores habent insensibilem fluxum foliorum, et aliae multae sensibilem : sed sola palma numquam emittit folia a se fluentia : propter quod victoribus et regibus palma datur ab his qui poemata scribunt.

CAPUT XXX.

De platano, populo, pino, et picea, et pistacia, et pomario Adæ, et pyro, et piperis arbore, et persici, et pruni, et arbore quæ PERIDIX vocatur.

P LATANUS autem est arbor magna quantitatis valde, et nota in habitationibus nostris. In partibus enim Germaniae et Sclavia magna fiunt ædificia de illis arboribus, et tabulae magna valde : propter quod nihil veritatis habent, qui dicunt eas esse arbores parvas in insulis Germaniae crescentes : quoniam nec Germania insula est, neque insulæ sunt in ipsa, neque platanus arbor parva est, sed magna quantitatis et alta sicut magna quercus.

Est autem arbor corticis cinerei et stipitis permaximi quando ad statum pervenerit : et altus est stipes ejus quando dilatatur in ramis, et crescit in radicibus multum profundatis, et opportune provenit in terra quae congesta est ex inundatione aquarum juxta aquas, et in terris aliquantulum humidioribus quam sint montes, aut communis elevatio terrarum : profundat autem multum in illa radices, et habet radices multas. Est etiam albi ligni valde, quod habet in se maculas adhuc communi ligno albiores : quae maculae decorum reddunt lignum. Folium autem ejus

<--- Page Split --->

fere in colore et figura est sicut pampinus vitis, sed magis tenue et magis leve quam ista : et est in quantitate pampini vitis quae vocatur vitis Selava.

Est autem hoc lignum habens nascentias quasdam aliquando in radicibus, aliquando autem in stipite, et aliquando in ramis majoribus : et ista nascentia habent transversos poros : et ideo in ipsis diversae sunt viae nutrimenti : et ex illis efficitur myrrha nobilissima, ex qua fiunt scyphi pulcherrimi, et alia quaedam utensilia. Ipsum autem lignum ædificiis est aptum et maxime illis quae figuras habent incisionis subtiles.

Relatum autem per operationes medicorum ad corpus hominis, habet virtutem lenificandi et humectandi et maturandi et mollificandi : non tamen ita deservit medicinae sicut optime convenit architecturae lignum istud.

Populusetiam arbor nota apud nos, quae ideo populus vocatur, quia cum abscinditur, ex radice ejus multitudo ad modum cujusdam nascentis renascitur. Hæc autem arbor calida est et humida aliquantulum, et crescit juxta aquas, et maxime in insulis aquarum fluentium, et maxime in insulis Danubii. Gemmæ foliorum ejus sunt aromatica : et fit ex eis unguentum quod populeon vocatur. Est autem folium ejus in una parte album, et in altera viride vehementis viriditatis. Et dicit Plinius, quod est alia species hujus arboris, cujus folia sunt fusca. Est autem corticis sicut cortex tremulaæ, et est arbor multum alta, albi ligni et non multum duri, et arbor sterilis, et, ut videtur, proprietates plures habens fecminaæ. Ferunt incantatores, quod succum foliorum bibens post fluxum suorum menstruorum, non concipiat, sed sterilis efficiatur.

non est adeo alta et magna : dilatat ramos, habens fere per omnia folia abietis. Habet autem pomum magnum ligneum, in cujus medio est linea lignea, ex qua per circuitum egredituntur ligna, quæ extra videntur quasi abscissa, inter quæ claudit nuces suas, sicut in ante habitis de cedro dictum est.

Piceadiciturquasipiscata , eoquodmultampicememittat : etestarbordegenereabietis , etutuntureoquidamGermanicorumprofacibusetluminari - b u s : etmaximeradixejuslucideardet : quoniamabipsapixnonevaporavit . Estauteminradicequasiperlucidaarborpropterhumoremmultumpicisquæestinea , etcumextrahiturpix , fitfornaxconcava , etopertoriumejusfitconve - xumdelimoterræ , etesttenueglutino - silimi , itaquodflammanonpenetratipsum , etcircaconvexumfornacisfitdeeodemlimoaliafornaxpercircuitumillius : etestdistantiainteriterioremetexterioremfortedimidiicubiti , itata - menquodlarinquoestignisquiestfundusfornacis , situnusutriusque , etsupponiturignisiniteriorem , etlignapiceætruncatainpartesparvasponuntursuperconvexuminteriorisetinconcavoexterioris : ettuncvirtutecalorisexsu - datpixexeis , etdistillatincanalemquiestinterduasfornaces , quipaulatimdeclivisestadanteriusfornacis , etibieffluitperforameninvasaadreceptio - nemejusformataetpræparata . Odorra - dicisejusodoremnardipistici , sivepis - catærepræsentat , etestcalidaetsicca .

Ferunt etiam de quadam arbore, quæ vocatur POMARIUS ADÆ, eo quod poma ejus morsum quemdam et vestigia dentium in pomo suo repræsentant, et est in Oriente ad Meridiem.

Pinusautemabacuminefoliorumsuo - rumsicvocataest , quodantiquitusetetiamnuncpinumestidquodacutum . Estautemarborincorticeetinlignomultumaccedensadabietisnaturam , nisiquod

Pyrusestarbornotavaldequasinomniterraconvalescens . Estautempro - fundæradicis , etmagnæquantitatis , c o r - ticisasperietfusci , etsolidiligni , e t e x

<--- Page Split --->

truncis concrescit, et declinat ad rubedinem in colore, et est rectorum pororum. Folium autem habet planius et durius quam malus, et aliquantulum strictius. Et cum est silvestris haec arbor et inculta, spinarum efficitur valde acutarum. Cum autem colitur, spinositatem amittit : eo quod spinae non sunt de natura ejus, sed ex malitia nutrimenti proveniunt : et haec arbor multas proprietates habet masculi respectu mali, sicut supra diximus. Flos autem ejus est albus ut frequenter, nihil ruboris habens : et in hoc differt a floribus mali qui sunt aliquid rubedinis habentes.

Fructus autem ejus est solidus magis quam fructus malorum, et componitur ex tot substantiis, ex quot componitur malum, cortice videlicet, et carne, et siliqua lignea tenui valde quae est theca nucleorum, et cortice nuclei, et farina ejus, florem suum habens supra fructum suum, sicut et malum : sed non est ita rotundus hic fructus sicut malum in genere suo, sed potius pyramidalia inveniuntur pyra, licet quaedam sint rotunda, et quaedam circularia : et quia sunt in genere suo solidiora quam mala, necesse est ipsa magis esse terrestria : et ideo sunt frigida et sicca. Quaecumque tamen ipsorum sunt subtilioris commixtionis et dulcioris saporis, sunt minus nociva cocta, et minus nocent quam cruda : et quae cocta sunt, magis valent assa quam elixa : eo quod magis sudaverunt superfluum humidum. Quaecumque autem cruda sunt quae diu jacuerunt, dummodo incorrupta sint, minus ventosa sunt quam recenter de arbore ablata.

quod cum cadit de arbore suo, destruitur : et hoc pyrum dicitur esse temperatum solum, in quo nullum est nocumentum. Omnino apud nos etiam ea pyra quae subtilioris sunt corticis et purioris substantiae et subtilius commixtae et dulcioris saporis et albioris carnis, aut ad croceitatem declinantis, sunt meliora : in omnibus autem pyris est aqueitas et terreitas : post cibum sumpta deprimunt, eo quod gravia et solida sunt.

Omnia autem genera pyrorum stiptica sunt valentia ad emplastra quibus materia detinentur, sicut super os stomachi posita retinent vomitum, et maxime cholericum, et emplastrata super inguen stringunt ventrem. Humor autem pyrorum quidem plurimus est, et minus nocens quam humor malorum. Silvestria autem exsiccata consolidant vulnera. Alba autem quae laudabiliora sunt, praeparant stomachum, et confortant eum, et abscidunt tussim, et sedant choleram : et ideo dantur assa infirmis : faciunt autem comesta frequentius evenire colicam, nisi hydromel bibatur post ipsa cum specciebus calidis, quae sunt sicut piper, et cinnamomum, et his similia. Cinis autem combustorum pyrorum quae vehementer sunt stiptica et valde tarde matura est medicina fungorum mordificantium. Et quando quilibet fungi coquuntur cum talibus pyris, minoratur ex eis nocumentum eorum. Qui autem magicis insudant, dicunt quod radix pyri, et praecipue stiptica et tarde maturi portata et ligata super mulierem, impedit conceptum : et similiter si mulier super se vel juxta habuerit pyra, difficulter pariet.

Narrat autem Avicenna de quodam genere pyri tertii climatis, quod etiam forte in quarto invenitur, quod senabind vocatur, et est magnae quantitatis, et vehementis rotunditatis, et subtilis corticis, et boni coloris, et est quasi parvum in visu, et est dispositum sicut ipsum esset aqua succhari coagulata et congelata, sed differt ab ea in spissitudine substantiae : est boni odoris valde, ita tenerum

PIPERIS ARBOR non est alta,sed est sicut arbor juniperi in ligno et in foliis, sicut dicunt. Nascitur autem sub Cancro et in locis quae minoris sunt latitudinis in primo climate, ubi est multa adustio solis. Et cum sit triplex piper, longum videlicet, et nigrum, et album. Dicit enim Galenus, quod longum fructus est arboris : et cum dividitur, sunt partes ejus album

<--- Page Split --->

et nigrum : quia non tostum aut sole aut clibano, est album quod plus retinuit humoris. Tostum enim fervore solis aut clibani est nigrum siccius, eo quod tostura extrahit humorem : et ideo hoc est calidius et siccius magis corrosivum et mortificativum, est tamen in ipso retractio et abstersio et resolutio, et calefacit nervos, et tamen est conveniens sanis. Album tamen magis confortat stomachum, et longum melius facit descendere cibum. Haec autem dicta sint secundum Galenum et Avicennam, cum sensui non concordant nisi istae species aliae sint apud eos et apud nos. Quod enim in nostris habitationibus vocamus piper, longum est rara substantiae, quasi per omnia sicut purgamentum corili, quod profert ante avellanas, sed est nigrum siccum habens saporem piperis, praeter hoc quod est adeo acutum, quod ante piper album vocamus, sunt nuces quadam sicut avellana, praeterquam quod habent testam albiorem et molliorem : et nucleus circa se non habet purgamentum quod habet nucleus avellanae : et nihil omnino habet de sapore piperis, sed est sapor ejus permixtus : dulcis enim est parum habens acuminis, quia acumen fractum est in humido ipsius, ita quod parum percipitur in lingua. Haec omnia non unius arboris videntur esse fructus.

Piper autem naturaliter provocat urinam, et ejicit fœtum de matrice : post coitum autem suppositum corrumpit semen cum fortitudine, et hoc facit etiam comestum, sed non tantum, et paucum ejus provocat urinam, et multum ejus solvit venerem, et consumit sperma, et inducit castitatem sicut agnus castus : et hoc facit nigrum : longum autem et album augent coitum propter suam superfluam humiditatem. Dicunt etiam, quod mala intus exenterata a theca nucleorum et decorticata et intus aspersa pulvere longi piperis, et sic assa, multum juvant digestionem. Alias autem quamplurimas habet in medicorum præparationibus mediciales operationes.

Narrant de quadam arbore qua Graece PEREDIXON vocatur, quod fructu ejus quoddam genus columba delectetur, et ramis, et umbra ejus protegatur a serpente volatili, quem ibicem Solinus appellat, qui columbam nec in umbra ejus nec in ramis accipere potest : cum tamen columbis multipliciter insidietur. Agitata autem columba a serpente fugit ad arborem vel ad umbram ejus, et salvatur : eo quod utrumque istorum serpens perhorrescit : sed hoc non est probatum satis per certum experimentum, sicut cætera qua hic scribuntur, sed in scripturis veterum invenitur.

Persicadicuntur , eoquodaPersidesuntallata , ubiprimitusapparuerunt .Estautemarbormagnæquantitatisradi - cisetcorticisetfoliiferesicutamygda - l u s , nisiquodfoliapersicisuntlongioraetlatiora , etarborminorisquantitatis .Lignumautemejusestrubicundiusquamlignumamygdali , etestmagistortuosorumpororum , etideononestmultumscissibileautfindibilelignum ,sedmagisfrangibileferesicutlignumes - c u l i , quæveronominemespilusdicitur .Inveniturautemflosejusrubeussicutflosamygdali : etfructusejushabetcar - nemmollemvaldefrigidamethumidametfacileputrescentem : propterquodmultiquidemsedmaliestnutrimenti ,quæsicomedaturpostaliumcibum , c o r - rumpituretuniversalitercorrumpitci - bumillum : etideodiuantecibumaliumcomedidebet : etdicuntquidamquodaugetcoitum , sedhocnonpotessesenisiincalidoetsiccocorpore . Intusautemtestamdurissimamhabettotamrugosam , inquaestnucleus , cujuspur - gamentumestcircaipsuminpellecitri - naetrubea , sicutestinnucleoamygdalietavellanæ : sednucleusejusestama - rushabensponticitatemquamdamsicutnucleusamygdaliamari , etestdivisusinduossicutetaliinucleietsicutglans .Aliosautemplurimosinsimplicimedici - nahabeteffectusetoperationes .

<--- Page Split --->

PRUNUSestarborquænonmultumra - dicesinprofundofigit , asperiquidemcorticis , sednonsicutpyrus , necetiamsicutamygdalus , quantitatismediocris , foliilati , sednonsicutmalusetpyrus , florisalbi . Fructumautemhabetextracarnosummollem , etintushabettestametnucleum . Fructusautemhicestcolo - rummultorumetmultarumquantita - t u m . Melioraenimsuntpalearemhaben - tiacoloremdeclinantemadcitrinitatem . Albaautemdeteriorasunt : magnaetiamparvissuntmeliora : viridiatamentar - dematurata , ethabentiauvæcarnosæsaporem , multumsuntdelectabilia , etplusaliishabentiastipticitatis : longaetiammeliorasuntbrevibus : quædamenimsuntmagna , etquædamrubea , etquædamalba , etquædamviridiaaliquidcitrinitatishabentia , quædamautemci - trina : siccioraetiammeliorasunthumi - d i s , sicutsuntdamascena : armentata - menomnibussuntmeliora . Omniaau - temsuntfrigidaethumidaplusetmi - n u s : antecibumsecundumGalenumsuntsumenda , etposteabibendaestaquamellis : quæautemsuntdulciora , exeissolvendoeducuntcholeram : humidata - menvehementiussolvuntquamsicca : eteorumsolutioestpropterviscositatemetlubricitatemeorum . Galenusenimdi - citDioscoridemerrassedicentem , quoddamascenastringuntventrem : quiasol - vuntipsum . Gummaautemipsorumestsubtiliativa , etincisiva , etglutinativa , etfrangitlapidemvesicæ , etaquapruno - rumprovocatmenstrua : etquosuntmi - n o r a , eominussolvunt . Cumautemexfoliisprunicolluituros , prohibeturflu - xusadutramquemandibulam , ethancetaliaspluresnobileshabetoperatio - n e s .

CAPUT XXXI.

De quercu et proprietatibus ejus.

QUERCUSestarbormagnavaldeetal - taetlatainramis , profundatainradici - busmultismagnis , aspericorticisquan - doantiquatur , sedlenemhabetinjuven - t u t e , latitudinemetmagnitudinemma - gnamhabetinramis . Foliumautemspissumetlatumetdurum , quandocon - valuit , etesttotumcircumpositumtrian - gulis , quorumbasessuntsuperfolium , etangulusinexteriori , etmultumadhæ - reteifolium , sedtamenfluit : exsicca - tumenimadhucfrequenteradhæretali - quando : estautemlignumejuscrescensextunicisrectis , etestrectorumporo - r u m , etdivisibileadlineam , etdolabile , benetenensfigurasmagnarumincisio - n u m : sedinhocvinciturabuxo . I n e x - terioritunicahabetalbedinem , etinin - terioribusdeclinatadruborem : inaquapositumprimumnatat , ettandemmer - giturpropterejusterrestreitatem , ettuncdenigratur : ethujuscausajamexante - habitisscitur .

Fructusautemejusglansvocatur , quæpercoctilidonempropriumramuloinquocrescit , nonconjungitur , sedpostsuperramusculosejusnascunturscyphu - liquidam , etinillispullulatglansipsa . Glansautemhabetextrasesiliquam

<--- Page Split --->

duram in qua continetur, quae quasi lignea est optime plana, columnalis figuræ, nisi quod superius ejus non est superficies plana, sed sicut hemisphærium habens punctum in medio quasi esset poli signum. Inferius autem est basis glandis, per quam sugit ex scyphulo suo : et illa etiam non directa est plana superficies, sed sicut hemisphærium aliquantulum in polo compressum, quod contingit locum nutrimenti nisi in puncto : et tunc non sufficiens posset trahere nutrimentum. Glans autem quae est in siliqua, habet circa se corticem non durum sed mollem, qui nascitur ex purgamento glandis, et in ipso est involuta glans p. r medium divisa, sicut si columna secetur superficie per sui longitudinem. In supremo autem sui germen suum habet, et quod subter est de farinali substantia, depuratum est in materiam et cibum germinis. Scyphus autem in quo sedet glans ipsa, est concavus bene formatus, quasi esset tornatilis intus : cujus fundus est aliquantulum planus, in quo glans sedens suxit nutrimentum, et exterius est scabiosus, habens superficiem asperam propter terrestreitatem ipsius, quae purgata est ex materia glandis : nec per coctilidonem sive pendiculum aliquod conjungitur ramo, sed immediate sedet super ipsam : et hoc fit ne nimis distet glans a ramo : quia si per longas vias sugeret, induraretur et infrigidaretur nutrimentum glandis, et non proficeret, præcipe cum arboris hujus succus sit valde terrestris.

In foliis autem quercus invenitur frequenter nascentia quædam rotunda sicut sphæra quæ galla vocatur, quæ si per tempus steterit, profert vermiculum : eo quod ex corruptione folii nascatur, qui quando bene obtinet modum gallæ, pronuntiant aeremantici quod futura erit hyems asperior. Quando autem est circa extremum gallæ, pronuntiant quod erit hyems levis. Similiter autem dicunt de verme qui eruca dicitur,et in telis quibusdam in ramulis quercus et aliarum ar-

borum involvit ova sua. Quando autem nidus ille erucæ est frequenter in altioribus cacuminibus arborum, prognosticant hyemem futuram esse levem et mollem : quando autem inferiora occupat quercus et aliarum arborum, dicunt futuram esse asperam et rigidam. Galla autem succum habet per se quidem purum quamdiu est viridis et humida : quando autem fricatur ad ferrum planum et mundum, statim convertitur ad naturam incaustri nigri valde : et hæc est causa, quia resolvit scabrositatem ferri, et ferrugo tunc commixta cum succo inducit nigredinem : et hujus signum est, quia nisi cito abstergatur ferrum a succo ejus, statim rubigine in loco contactus succi consumitur.

Est autem glans et tota quercus naturaliter frigida et sicca, et siccitas ejus est major quam frigiditas ejus : et in hoc differt a castanea : quoniam in illa est aliquid caliditatis, quod ostendit sua dulcedo. Folia autem glandis sunt vehementis stipticitatis et minoris exsiccationis. Convenit autem cum castanea glans, quod est utraque abstersiva et inflationem faciens in interiori alvo, et quod utraque confortat membra, et quod utraque boni nutrimenti præcipue porcis. Galenus enim dicit, quod tam glans quam castanea est boni nutrimenti et laudabilioris omnibus granis in arboribus crescentibus : sed castanea nutribilior est glande propter majorem dulcedinem. Nutrimentum tamen eorum est hominibus illaudabile, eo quod nimis est stipticum : sed si castenea cum zuccharo misecatur, fit boni nutrimenti : tardæ enim aliter sumpta erit digestionis, sed glans tardioris. Stipticitas autem major est in cortice interioris glandis, quam sit in ipsa glande. Folia etiam quercus pulverizata quando projiciuntur super plagas, faciunt eas cohærere. Tam glans autem quam castanea confert contra venena. Galla autem est frigida et humida : meliorem autem habent virtutem immaturæ et ponderosæ. Glandes autem molles

<--- Page Split --->

parvæ sunt virtutis : aduruntur autem super prunas, et pulvis colligitur : quia constrictio illius est vehemens, et prohibet cursum humiditatis : eo quod substantia earum est frigida terrae : aqua autem earum denigrat capillos : pulvis autem earum aufert carnem additam et verrucas. Conferunt etiam gallæ positain corrosione dentium, et alias medicorum multas conferunt operationes, quæ in simplicibus medicinis habent determinari.

CAPUT XXXII.

substantia etiam sua materialis terrenitas atra valde, eo quod ignis caloris loci et solis et naturalis egit superflue in eam. Est autem lignum molle rarum et valde stipticum propter terrenitatem quæ est in eo : operationes enim omnes complentur ex terrenitate sua ab inductis qualitatibus passa : tamen purum non coctum rarius et minus stipticum quam hoc quod est decoctum. Adulteratur enim aliquando quando decoquitur : et quod residet in fundo, servatur, et postea lignum venditur, ac si non esset coctum et purum sit : et dignoscitur hoc, quod coctum recedit a raritate et mollitie ligni naturalibus, et efficitur magis stipticum quam prius, et minus habet tinctusam croceam quam prius. Folia autem hujus ligni minorem habent virtutem, et sunt figuræ communis, sed stricta et acuta.

Confert autem stomacho et hepati debilibus, et extenuat splenem, et doloribus confert matricis, et fluxui sanguinis, et contra morsum venenatorum vermium, et alias plurimas apud medicos habet utilitates. Est autem veniens a climatibus, quæ sunt præcipue primum et secundum.

RHAMNUSautem est frutex habens sub se spinam albam multiplicem et recurvam in acumine, et folia ejus sunt latiora quam folia spinae quæ vocatur bedegar : sed crura fruticis sunt breviora, et nisi nitatur alicui se elevanti, frequenter jacet super terram. Fert autem poma quædam perlucida multum delectabilia quando sunt matura, et appetitum cibi provocantia. Hujus radix confricata ad aliquid durum, dicitur ex se ignem emittere : incantator enim dicit hoc genus ligni portatum schismata et rixas et odia suscitare.

REUBARBARUM e s t ( u t Avicenna dicit ) commixtum e x aqueitate e t aereitate : i n

R o s a estarborautfrutex c u m spinismultissicutetbedegar , cuietiamperom - niahabetfoliasimilia . Sedspinæ rosædebilioressunt , etfoliaejuslatioraquamfolia bedegar : illatamenquæfertrosasacerbasmultorum valde foliorum , procertoarborest , cujusstipesefficitursic - u t brachiumhominis , etestsinespinis : verumtamenramuliejusspinas habent , seddebilesetparvasvalde , etestarborvalderamosa : etsuntramiejusspissi , sedparvietlongisicutsurculirubi . C o r - texautemestplanussatissinescabrosi - t a t e , quamvishabeatspinas .

Flos autem ejus vocatur rosa, et est flos primum habens siliquam viridem quinque foliorum, quæ cum aperitur, egreditur rosa multorum foliorum, quando est hortensis, et maxime rosa alba,

<--- Page Split --->

quæ frequenter excedit numerum quinquaginta foliorum vel sexaginta. Sed tamen in campestri rosa non inveniuntur nisi quinque folia. In medio autem ejus respersio crocea stans in culmo uno simul : et cum perficitur pomum ejus, est sicut bedegar, nisi quod est rotundius illo, et habet in se grana testea lanuginosa, non distincta per cellulas, sed continentur intra carnem pomi sui, quæ mollis est quando est matura, et præcipue intus ex parte granorum : ab illa enim carne grana illa primo sugunt, et postea in spiritu humoris complentur ad maturitatem.

Hæc autem arbor habet hoc proprium, quod retinet poma sua per hyemem post casum suorum foliorum, et suus flos super pomum suum sicut in cucurbita et malo granato. Flos autem rosæ incipit primo a virore, et terminatur in ruborem : et in hoc differt a lilio et sambuco et quibusdam aliis, quæ incipiunt a virore, et terminantur in album colorem. Cum autem siliquæ compositæ ex quinque foliis, mirabile videtur in eis naturae studium : quia quodlibet foliorum ex una parte est barbatum pluribus barbis, ubi videlicet sub se cadit conjunctum sibi folium, et in illa parte est planum sine barbis ubi clauditur sub extremitate alterius pars barbata vicini sibi folii : et ita fit, quod cum sint quinque, quodlibet sit barbatum in una extremitate, et imberbe in alia, tamen quæ conclusa in se tenent folia rosæ, nec ipsa siliqua sit continua, sed (ut dictum est) ex quinque foliis composita, sub qualibet compaginatione duorum foliorum siliquæ subjicitur recte medium deorsum unius folii rosæ : et hic etiam ordo servatur in rosis et foliis quod a deorsum interioris folii porrigit directe ad ruinam exteriorem duorum foliorum : et ad ruinam interiorum foliorum objicitur dorsum folii exterioris ordinis : et hoc habet rosa commune cum aliis floribus, quorum siliquæ et flores ex multis ordinibus foliorum componuntur, sicut patet in flore parraginis, et herba-

quæ vocatur pes cornicis, et in multis aliis : et hoc facit natura ne humor aut aliud nocumentum exterius facile penetrare possit ad interius germinis. Si enim unum ordinem penetraverit, in alio inveniet resistentiam. Siliqua autem rosæ non cadit quidem cum foliis rosæ, sed cadit quando maturatur pomum ejus. Econtra autem in nespilo in quo siliqua floris remanet in anteriori pomi maturi.

Scias autem, quod rosa est virtutis compositæ ex substantia aquea et terrea : et in ipsa sunt acuitas saporis et stipticitas et amaritudo cum stipticitate et pauca dulcedine, et in aqueitate ejus est parum caliditatis, quæ est causa propter quam est dulcis et amara. In ipsa etiam est subtilitas quæ facit penetrare ipsius stipticitatem, et ideo aliquando facit corixam sive catarrhum. Amaritudo quidem in ipsa permanet quamdiu recens est : et cum siccatur, minoratur amaritudo ejus : et propterea illa quæ recens est, solvit quando bibitur in pondere quatuor unicarium. Quædam autem est quæ nominatur rosa fætida, et radix ejus est sicut piretrum adustum. Dicit enim Galenus quod rosa non est enormis frigiditatis. In operando vero ejus siccatio fortior est quam sua stipticitas, et est abstersiva, et sedat modum choleræ. Semen autem ejus est stipticum magis quam ipsa, et similiter pili qui sunt in granis. In tota autem substantia est confortatio membrorum interiorum, et plurimas alias facit operationes quas medicorum est determinare. Hermes autem Ægyptius tradidit, quod si rosa plantetur in terra commixta cum sanguine, et cum sanguine rigetur, egredientur rosæ ex ramis ejus ad lentum calorem ignis, præcipue si ligantur rami in vere per totum, ita quod conceptum humorem emittere non possit : et postea solvatur in hyeme ad temperatum solem in modico tempore profert multas rosas : et hoc expertum est in calidis terris : in aliis autem est inexpertum et incertum, quia forte congelabitur humor conceptus in ramis ejus, et tunc non emittit.

<--- Page Split --->

Cinis ejus eradicat verrucas, si cum aceto misceatur. Succus autem foliorum ejus ultima et efficax cura est contra saniem ex aure fluentem, et alias multas habet operationes. Magicis autem studentes, dieunt quod semen ejus in potu haustus, exstinguit libidinem, et fecminas facit infecundas.

De salice, et sambuco, sandalo, sechiu, sorbo, sparago, stacte, storace.

SALIX dicitur, eo quod cito salit in incrementum. Est autem arbor in locis humidis melius convalescens, radices non multum profunde figens, asperi corticis quando antiquatur : sed est lenis in juventute, ramorum multorum, qui cum praeciduntur ex ea, cito recrescunt. Folium habet longum et strictum, latius quam sit folium amygdali, et in caeteris ejus dispositionibus est nota. Est autem amari et abominabilis succi, qui in principio aestatis, circa solstitium exsudat spumose de ipsa in ramulis, ita quod stillat : et in medio spumae illius profert vermiculos volatiles ad modum gurgulionum formatos : nec habet fructum apud nos, nisi hic dicatur fructus ejus, quod quaedam lanugo resolvitur de ipsa circa autumnum, quam etiam ventus excutit de ipsa. Avicenna tamen loquitur de fructu salicis in simplici medicina.

Est autem frigida et humida. Folia autem ejus stiptica sunt sine mordicatione. Cinis autem ejus vehementer est stipticus. Gumma autem foliorum est vehementis abstersionis et subtiliationis. Folia autem sparsa in domibus aerem infrigidant et mitigant calores infirmorum.

SAMBUCUSautemestarbormedullosavalde , itaquodquasifistulæspeciesap - pareat , sedquandogrossaturtruncusejus , minoraturmedulla , etestleniscor - ticis : subcorticeexteriorihabetpellemmollemviridemvalde , ethæcsolvitven - t r e m , etpurgatpituitam , etprovocatvo - mitum : ethæcfaciuntfoliaetfructusejus . Estautemcalidaetsicca . Floremautemhabetadmodumcoronæforma - tumaromaticumconfortativumquandopulmentacumeocondiuntur . Foliumautemlatumadmotumcommuniumar - borum : etestunadearboribusquæci - tiusfrondescunt , ettardiusflorent . D i - cuntautem , quodrasuscortexinterior , simanusradentisabimosuperiusmotaradat , solvetsuperiuspervomitum : etsimanusradentisasuperioriinferiusmotaradat , solvetinferiusperanum : ethocsæpiusestexpertum . Ramificaturau - temhæcarborinordinatevaldeubivaldefueritmagna , itaquodradixnihilpossitnisiministrarestipiti : aliterenimsemperemittitstipitesmultos : ethiquandoqueinferius , etquandoquesuperiusemit - t u n t : etestlignumfrangibile , eoquodnonsitrectorumpororum , etnodosumefficiturquandoantiquatur : etcumra - musejusevulsusinterraplantatur , emittitradicesinifimaparte , sedin - tersuperficiemterræetimumejus , etinferiorparsquæestsubradicibusamis - sisstatimarescit : superiusautemimme - diatesublocoemissionisramoruminve - niturviride . Cæteraautemhujuslignipropriacuilibetsuntmanifesta .

SANDALUSestarborIndiæhabensli - gnumtriumcolorum . Quædamenimest

<--- Page Split --->

alba, et quædam rufa ad nigredinem tendens sicut sanguis, quædam autem est citrini ligni. Rufa autem sandalus quæritur ad tincturam pannorum. Est autem lignum frigidum et siccum. Galenus enim vult rubeam esse fortiorem. Sandalus enim prohibet attractionem, et maxime cum rubea confert tremori cordis, et accidenti in febre, et debilitati stomachi calidi, et linita et bibita : contra febres autem calidas confert proprie alba.

SECHIU arbor e s t , e t d e speciebus estalbæspinæ . E s t autem j a m dictum quæsunt spinæ a l b æ , quoniam i l l æ s u n t inmultis lignis . E s t autem h o c lignumdolabile e t planabile valde , e t nonpu - tribile , e o q u o d multum s i t , e t n o n facileinflammabile , e o q u o d n o n habeatunctuosam humiditatem sicut cætera l i - gnabilia , e t i d e o adolebatur templis d e o - r u m a b Antiquis .

Sorbus e s t arbormagna e t fructuosa , cinerei e t lenis a u t n o n multum asperi corticis , i n foliis sicut fraxinus f e r e , f r u - c t u m habens , q u i etiam sorbus vocatur , e t e s t ponticus vehementis ponticitatis c u m acedine : e t i d e o comedi n o n potest n i s i potsquam mollificatum fuerit a n t e putredinem , sicut n e c fructus mespilo - r u m . E s t autem fructus pyramidalis , s i c - u t pyrum solidum , e t terrestris rubeus contra solem , e t i n i l l a parte croceus quando e s t maturus , e t confortat stoma - c h u m , e t stringit ventrem .

SPARAGUS e s t arbor , a u t verius frutex habens grana quædam l o c o fructus , e t e s t calidus e j u s siccus , u t v u l t Avicenna : Galenus tamen dicit e s s e temperatum . Abstersivam autem habet virtutem e t aperitivam oppilationum , præcipue r e - n u m e t hepatis . Radix autem e t semen valent doloridentium . Expertum autem e s t , q u o d decoctio i n v i n o valet contra morsum rutelæ : e t sidecctio e j u s detur c a n i , interficiet e u m .

STACTEautemgummaessedicitureli - quatademyrrha : dicuntenimmyrrhamaliquantamstillarefortequandofervidosoliobjicitur , etlacrymamquæeffluit , stactendicuntvocari . Veriusautemest , quodarborquævocaturmyrrha , inqui - busdamterrisipsamdistillet : sicutenimtriticumnobilitaturexterra , itaetgum - mamyrrhænobilitatur . Cumigiturop - timedigestaest , gummaestejusetpuraquæstactevocatur , etestmeliorisodorisquammyrrha , etmeliuseffectummyr - rhæoperatur . Demyrrhaautemsuperiusestdeterminatum .

STORAXsimiliterestgumma , uttraduntveteres , quidicunteamflueredearboreOrientalietAustraliprimietsecundicli - matis , quæeodemnominevocatur , etquodestarboradmodummaligranatiincorticeetlignoetfolio . Posteriorumautemquidammagisexpertorumtradi - deruntstoracemgummaesseolivæÆthiopiæ : necemititeamnisiinterraillapropterabundantemcaloremhabi - tationisillius .

Duplex autem e s t storax . U n a quidem egreditur p e r s e u t gumma : e t a l i a extra - hitur e x cortice arboris decocto . E t p r i - m a e s t efficacior e t e s t citrina : e t quando antiquatur , declinat a d colorem aureum , e t vocatur h o c genus a Constantino c a - lamita , e t e s t siccum . I l l a autem q u æ e x - trahitur e x decoctione corticis arboris , e s t nigra humida , e t residet i n fundo d e - coctionis f æ x e j u s , e t h o c genus vocatur a Constantino sigia . I n utraque autem e s t caliditas e t siccitas , e t removent humidi - tates e x cerebro e t mundificant ipsum : capitis tamen dolorem inducunt . Constan - tinus autem dicit q u o d supposita calamita aperit vulvam conclusam , e t d u r e provo - c a t menstrua , inglutita i n modica q u a n - titate provocat egestionem .

<--- Page Split --->

autem arbor venenosa, præcipue in Calabria, ita quod umbra nocet dormienti sub ipsa, et apes interficit appropinquantes sibi. Cæterum de viscositate ipsius quam habet in interiori cortice ipsius, in præhabitis determinatum est. A quibusdam autem dicitur taxus, ab aliis autem daxus, sicut et dilia dicitur a quibusdam, et ab aliis tilia.

De tamarisco, tazo, terebintho, et tilia, et thure.

TAMARISCUS est lignum ad modum juniperi, nisi quod folia dicuntur latiora, et est declinans ad naturam fruticis : cum tamen arbor sit sicut et juniperus, et habet grana pro fructu sicut et juniperus : propter quod etiam quidam tamariscum juniperum esse crediderunt. Sed non est verum. Est autem arbor calida et sicca, habens stipticitatem et abstersionem et munidificationem : fructus tamen ejus vehementis stipticitatis quam aliquid aliud quod est in ipso, et est in eo aliquid subtilitatis : et fere habet virtutem gallæ viridis : quando autem decoctio ejus stillatur super caput, aut super vestes, interficit pediculos : et ejus fumus multum exsiccat ulcera et vulnera, et decoctio foliorum ejus cum vino confert dolori dentium: et quando colluitur os ex aqua decoctionis ejus, prohibet dentium corrosionem. Rami autem ejus decocti in aqua, et emplastrati supra splenem, valent contra dolorem ejus. Conferre etiam dicitur fructus ejus morsui rutelæ.

TAXUS est arbor magna, ex cujus semine gallinæ multum impinguantur. Est

TEREBINTHUS autem est arbor magna altior quam abies, et nascitur in montanis locis altis multum : et folia ejus sunt sicut folia pini, nisi quod sunt multo longiora, et rarissime invenitur nucleus in pomo ejus. Est autem in genere arboris mas et femina, et frequentissime sine fructu invenitur : et dicitur tunc masculina, et in imo finditur juxta radicem ante finem veris, et exit de ea liquor clarus valde, accedens ad colorem viriditatis, et habet in summitate sua ramos ordinatissime dispositos expandentes se in omnem partem, sed magis curti sunt quam rami pini et abietis. Distillat autem ab ea aliud gummi quod in exitu suo est aliquantulum molle, sed frigiditate aeris induratur postea, super omne gummi, et exit in magis alta parte arboris quam liquor, de quo primo fecimus mentionem, quæ dicitur terebenthina. Lignum autem ejus est album primo, sed post abscissionem rubescit. Crescit autem ex tunicis ligneis ordinate ascendentibus ad modum abietis. Non autem maturat fructus suos nisi in tertio anno : et tunc pullulat in fructibus novis, retinens fructus anni præcedentis semicompletos. Terebinthina autem vocatur lacryma ejus ab infimo educta, et hæc multos habet in medicinis effectus, de quibus hic dicere non oportet.

TILIA autem est arbor nota et communis, quæ hoc habet proprium inter omnia genera arborum quæ sunt apud nos, quod habet duo genera foliorum : unum quidem commune quod et figurae communis est, alterum autem quod diffun-

<--- Page Split --->

ditur in longitudine coctilidonis sui floris et sui fructus : et hoc est tenue valde, non habens figuram folii, sed est longum quasi secundum longitudinem coctilidonis, et aliquantulum post medium sui, et in fine suo erigitur ab eo coctilidon floris et fructus. Causa autem est, quod flos ejus et fructus habet aereum suum cum plurimo aquae subtilis : et ideo diffunditur aqueum suum in folium, exeunte ab ipso aereo. Flos autem tiliae multum habet mellis et cere : et ideo apes multum insident flori ejus, et est mel suum melius quam mella collecta ex aliis floribus, et magis aromaticum, et umbra sua convenientior quam umbre aliarum arborum : et fructus ejus et grana ejus quae facit ad quantitatem ciceris, et sunt evanida, in quibus raro est virtus pullulativa. Reliqua autem quae conveniunt tiliae, sunt nota.

alias præparatur medicorum operationes, de quibus non intendimus hic, nec est per singula dicendum. Est autem omnium eorum qui in necromantiae student scientia, quod dii qui invocantur per characteres et sigilla et sacrificia, faciliores se exhibent et exaudibiliores in oblatione thuris.

CAPUT XXXV.

De vite et ulmo et proprietatibus ejus.

Thus etiam est arbor et gumma. Arbor autem est procera et ramosa, tenuis corticis, folia habens media inter pyrum et amygdaliurn, aliquantulum rubentia, sicut etiam faciunt folia pyri silvestris frequenter. Hæc arbor rari ligni est, et imbibit humorem in vere et in principio æstatis, ita quod etiam pellis ejus impleta tendi videtur : propter quod in ortu Canis in diebus maximi æstus aperitur parum cortex, et tunc effluit lacryma spumosa, quae aeris circumstantis frigiditate induratur, et intus convertitur, et est aromatica : et thus est in juventute, antequam sit decrepitum, est album rotundum ad modum testiculi : et hoc vocatur masculinum thus. Impletur autem iterato in principio hyemis, et aperitur, sed non distillat tunc bonum thus, sed malum et fuscum vel nigrum, quod spuma et spiritus non in rotundum formant : sed aqueitas et grossities in latitudine quadam coagulant : et hoc vocatur feminimum, et non est comparabile priori.

Est autem stipticum restrictivum, et memoria confer glutitum, et ad multas

Virtis est arbor nota fere apud omnes. Est enim in trunco quidem debilis : propter quod ordinavit ei natura anchas quibus repat super alia ligna sibi vicina. Spatiosa autem est valde in ramis, ita quod amputari eam oportet omni anno : aliter enim totum suum poneret in ramis, et efficeretur sterilis. Radices autem habet longas in terra, et secundum proportionem suam magnas, per quas possit multum attrahere humorem : sed est figurae inordinata saepius curvata in parte, et saepius rectificata : curvitas tamen inest naturalis, ut melius et diutius in ea contineatur succus attractus, et melius digeratur. Rari autem ligni est, et hæc est una causa, quod quaerit latera montium, in quibus plantetur, ne in superficie planæ terrae posita, aut in cacuminibus montium, vento utique sufflante eam exsiccetur.

<--- Page Split --->

Est autem frondosa vitis, et est suum folium latum in tria divisum, sicut folia ficus et platani propter multum humorem ipsius : sed est magis tenue quam folium ficulneæ, quod humor ejus est tenuis aqueus, non viscosus. Hoc autem folium pampinus vocatur, et dat ei cooperturam a fulgore et sole, ex quibus multum læduntur uvæ ejus quando non proteguntur. Habet autem anchas in ramis quas eodem anno emittit, et his repit super plantas, et sustentacula sibi vicina, sicut cucurbita, et hedera quidem repit super sibi vicina, sed hoc non facit anchis, sed potius quibusdam aculeis per quos sugit, sicut in præcedentibus dictum est. Ancha autem est quædam pars vitis involuta sicut chorda, et in diversis locis ante emissa in extremitate videlicet chordæ, et in nodis, quam circa vicina sustentacula involvendo ponit vitis, et per eam se sursum tenet : et hæc pars plus habet de sapore vini quam alia pars, præter unam.

Habet autem vitis fructum qui botrus vocatur, et ad cujus compositionem tria conveniunt. Quorum primum est id quod vocatur racemus, et est viride quiddam ligno vitis mollius, super quod fundantur omnes uvæ quæ sunt in botro uno. Secundum autem est coctilidon uvæ : quia videlicet uva pendiculum habet, per quem racemo infigitur, et per quem sugit a racemo. Tertium autem est ipsum corpus uvæ, quod quatuor habet substantias, quarum prima est pellis uvæ, et secunda humor ejus, tertia est quædam terrestreitas ipsius permixta humori, quæ convertitur in fæcem post vini depurationem : et quarta est quædam grana seminaria quæ sunt in uva, et vocantur arilli, et illi sunt pontici, et aliquid acredinis habentes : et inter istas partes racemus plus habet de sapore vini quam folium sive pampinus, sed minus quam ancha. Pellis etiam terrestris et viscosa ponticum cum viscoso habet saporem, tamen plus habet quam racemus. Humor autem maxime habet : quia ille est vi-

num. Arilli autem nihil omnino habent de vini sapore, sed sunt amari : propter quod vinum quod de racemis et arillis et pelle extortum est nimia vi præli, malum est : et quod statim effluit, est bonum, quia in eo non est nisi sapor vini : in aliis autem sunt et aliorum sapores admixti.

Est autem vitis proprium, quod botrium semper ex opposito pampini emittit, et aliquando loco botri facit ancham : eo quod ancha est sicut botrus incompletus, ad quem cum natura deficit complendo, convertit ipsum ad usum manuum tenentium vitem onustam. Hujus autem causa est in superius habitis determinata.

Aliae autem arbores proferunt fructus suos, aut juxta ea, aut per distantiam aliquam ab ipsis, sicut cuilibet consideranti patet. Sed sola vitis profert ex opposito aut botri, aut ancha pampinum suum. Vitis autem differt ab omnibus aliis arboribus, quia omnis alia arbor in fructibus suis profert succum ejusdem coloris : vitis autem profert succum multorum colorum : eo quod in eadem vite botri et albi et rusi proferuntur quando in eadem vite diversæ naturae et coloris vites inseruntur. Secundum se etiam quædam vitis est selana, est quædam nobilis : et quædam album, et quædam rubeum profert vinum, quædam autem croceum, et secundum hoc est vinum multorum generum : plus autem aliquis succus in generibus aliarum arborum : tamen in hoc convenit cum aliis arboribus, quoniam profert ad naturam vitis insitæ vinum suum, et non ad naturam ejus cui fit insitio : sic enim et ramulus quercus insitus in ulmum, profert glandes, et ramulus pyri insitus in quercum, profert pyra : et sic est quasi de omnibus aliis arboribus. Vitis autem provectioris ætatis facit uvas meliores et melius vinum, sed facit uvas pauciores proportione suæ quantitatis quam juvenis. Juvenis autem est ad minus quæ septem habet annos. Econtra autem est in amyg-

<--- Page Split --->

dalo quæ provectior facit fructus plures et bonos, et in malo quæ provectior facit fructus pejores et pauciores. Vitis autem minoris ligni magis abundat in uvis : eo quod natura ponit in semine, et deficit in substantia, sicut et animalia parva plus abundant vel ponunt in semine : et hæc est causa, quod putantur vites : si enim sarmenta in ea dimitterentur, consumeretur virtus ejus infra duos vel tres annos, et postea sterilis efficeretur.

Adhuc autem virtus generandi in vite est in radice et stipite et flagellis ejus et in arillis, sed maxime in ramis flagellorum : quia ex arillis aut nihil nascitur, aut quod egreditur, vix convalescit in fortem vitem, cum visum est, quod ex seminatis arillis crevit multitudo vitium, sed lignum earum erat exiguum et debile valde.

Vitis etiam, sicut in praehabitis diximus, differt a multis aliis arboribus, quod non crescit ex tunicis ligneis, sed potius ex medio sui emittit ligneos radios albos ad exterius sui : differt autem a viticella secundum colorem et quantitatem uvarum viticellæ, quæ valde sunt igneæ et calidæ. A vite alba vero differt. Involvit enim vitis alba grana sua infra lanuginem, quæ super grana sua continuatur, et paulatim expandit post casum floris, qui flos sine siliquis egreditur, et post casum quarumdam spicarum floris vitis albæ quæ circumstat pulullationem lanuginis, tunc expanditur lanugo.

Dicunt autem quidam, quod vitis non facit florem, sed quod adhæret ei, est pulvis citrinus : et hoc est falsum : sed potius facit florem, qui primo est in siliqua quæ inferius aperitur, et cadit sicut in papavere : et flos ejus est citrinus habens parvulas quasdam emissiones linearum, quæ in superiori habent nodulos quosdam : et quia emissiones linearum globulos habentium in aliis floribus continentur intra folia floris, ideo quidam dicunt vitem flores non habere. Hoc autem non est verum : hujusmodi enim lineæ cadunt in formatione uvæ. In aliis

autem floribus non cadunt, sed retinentur ad spicas et ad semina et siliquas seminum. Tales autem lineæ stant in circuitu uvæ formatæ. Vix autem in aliqua arbore invenitur siliqua ab inferiori aperiri et cadere nisi in vite : sed in olere papaveris utriusque invenitur hoc : et vix invenitur flos in lignis globulosis sive exterioribus foliis nisi in vite, sed in quibusdam herbis invenitur : exteriora enim lata folia floris sine lineis interioribus non inveniuntur, sed linearum emissio invenitur sine exterioribus foliis floris, ut in vite in arbore, et forte in herba quæ dicitur blicus, ut quidam dicunt : quia hoc non sum ego expertus.

Vitis autem hoc habet, quod ad solis ortum expansa multum habet nocumentum, sed ad meridiem proficit. Cum autem pruina detecta fuerit, renovat folia, sed non fructus nisi raro et paucos. Fertur etiam, quod vitis apud Teres sunt tantæ magnitudinis ut multi homines vix ferunt botrum unum simul. De cultura autem vinearum posterius erit manifestum.

Est autem vitis calida et sicca, et valet medicinis cauterizantibus secundum Dioscoridem, præcipue autem vitis silvestris et montana.

Est autem multiplex vitis, sicut diximus. Silvestris autem et montana habet ramos valde longos similes ramis vitis domesticæ, sed folia habet sicut ova lupina quæ nos solatrum vocamus : sed sunt latiora, et flos ejus pilosus, et granum ejus est rotundum, et folia ejus comeduntur statim cum nascuntur. Habet etiam vitis lacrymam quæ abundat in ea multum cum putatur, ita quod vasa implentur ex ea et in sapore et calore fere sicut aqua : propter quod dixit Empedocles, quod de hac aqua in vite putrefacta generatur vinum, et quod vinum nihil aliud est quam aqua putrefacta in vite. Hæc autem aqua habet naturam gummorum in abstergendo et aliis operationibus. Sed lacryma vitis domesticæ debilior est in operationibus illis.

<--- Page Split --->

Habet autem omnis vitis corticem in longum divisibilem, sed non per transversum, sicut dividitur cortex cerasi et corili. Id vero quod remanet post expressionem uvarum, vocatur vinaceum, et valet cinis ille contra morsum vipere. Succus autem pampinorum est conveniens dysenteriae. Lacryma autem ejus habita cum vino, lapidem frangit. Cinis autem vinaceorum ponitur ad hæmorrhoidas et in ora ani : et fructus similiter bonus est ano, eo quod provocat et abstergit.

Uva autem est alba, et rufa, et nigra, sed delectabilior et laudabilior est alba, quando est dulcis et spissæ pellis in colore declinans ad croceitatem. Quæ enim habet tenuem pellem et latum et tenuem pampinum, est de vite fœminea, quæ apud vulgum vitis sclava vocatur.

Uva autem postquam collecta est, jacere debet duobus aut tribus diebus quousque resudet, et adunetur vapor ejus cum humido ipsius : statim enim est ventosa, et cortex frigidus et siccus suspenditur supra, donec cortex ejus detumescit : tunc enim evaporavit et est boni nutrimenti, et est confortans corpus, et nutrimentum ejus est simile nutrimento ficus, tamen minus nutrit quam ficus. Matura etiam uva minus nocet quam non matura. In eadem autem hora uva collecta movet ventrem, sed tamen omnis uva nocet vesicae. Uva autem passa amica est stomacho et hepati. Est autem uva passa uva siccata cum zuccharo vel melle aliquando.

Vinum autem in genere suo est calidum siccum : sed quo fuerit antiquius, eo est calidius et siccius. Inter liquores autem simplices convenientior potus est sanis hominibus, et inter ea quæ maxime nutriunt, est vinum rubeum dulce. Numquam enim efficitur perfecte dulce sicut rubeum. Quia autem est vaporativum, ideo est oppilativum viarum cerebri et inebriativum : et quia est calidum, ideo commiscet et confundit opera rationis et impedit regimen ejus. Et hæc est causa,

quod ebrii et amittunt linguam propter oppilationem et quia malas materias elevat in nervos et immobilitat eos : et ideo licet sit calidum, nocet multum paralyticis malas materias elevando in cerebrum et nervos : citius autem inebriat mixtum vinum quam non mixtum : quia mixtum subtiliatur ex mixtura, et tunc magis penetrat : humectatur etiam ex mixtura, et tunc magis vaporat et fumat, et ideo citius inebriat, sed non ita diu durat ebrietas, sicut ebrietas vini non mixti : eo quod calidum est, facit ad superiora ascendere sanguinem subtilem et spiritus, et dilatari facit ea ibi : et ideo lætificat cor hominis, et bonae spei facit hominem et audacem : et si bibatur in quantitate qua movet tantum et non oppilat vapore suo nimio, faciet ingeniosum et eloquentem : propter quod etiam Persæ modicum boni vini bibebant quando disserere volebant de aliquo. Alias et plurimas habet operationes quæ hic non sunt dicenda.

Acetum licet fiat ex vini corruptione quando evolant ignea partes vini, est tamen frigidum et humidum, vel forte verius secundum Avicennam, compositum ex frigiditate et humiditate : sed tam calida substantia ipsius quam frigida sunt valde subtiles : et ideo subtile est in actione : frigida tamen magis est dominans in ipso. Sicut autem non fit mortuum nisi ex vivo, ita non fit acetum nisi ex vino, et non fit regressus per alterationem aliquam ad vini naturam, sicut neque ex mortuo fit vivum. Quod autem diximus acetum esse frigidum, est de aceto communi. Si enim acedo fortis sit in eo, tunc erit calidius alio aceto : et cum decoquiter fortiter, minuitur aliquid de ejus frigiditate. Licet autem actu sit humidum, tamen effectum est multum siccum quando in eo est acredo et acetositas fortis, et est fortis exsiccationis et subtilationis et penetrationis, ita etiam quod ovum in ipso per tres dies positum penetrat et emollit, ita quod figuras ejus testa recipit, et convolutum prolongatur, ita quod per annulum trahi-

<--- Page Split --->

tur, et sic etiam resolvit ebur et alia ossa, et in hoc convenit cum urina, et præcipue cum urina puerorum masculorum : ex subtilitate autem habet exstinguere flammam Græci ignis 1 : quia dividit eum et obtinet partes ejus dividendo. Ex frigiditate autem habet, quod cum aqua fortiter mixtum sedat statim sitim æstuantis magis quam faceret aqua per se bibita : eo quod subtilis est substantia ejus frigida, et penetrat ad membra æstuantia, et interius exstinguit æstum eorum : et ex eadem natura habet virtutem ducendi operationes medicinarum sibi conjunctarum in profundum membrorum, et alias habet multas operationes nobiles. Confert autem cholericis, et nocet melancholicis. Adustioni autem ignis confert velocius quam res aliqua. Evaporatio autem aceti calidi propter suam subtilitatem confert surditati et difficultati audiendi, et acuit auditum, eo quod aperit vias ejus fortiter, confert contra venena, maxime acetum sumptum de uva agresti quæ lambrusca vocatur : hoc enim cum sale sumptum confert contra morsum rabidi canis, et ad alia multa utuntur eo medici et alchimici in operibus suis.

bet viis cum partibus suis. Sed istae qua dictae sunt, sufficiunt ad sciendum naturam ejus.

CAPUT XXXVI.

De Xilaloes.

XILOALOES est lignum aloes, sicut xilobalsamum est lignum balsami : et de hoc quidem ligno plura superius dicta sunt qua veteres tradiderunt. Hic autem ea qua tradunt Avicenna, Galenus et Constantinus, intendimus recitare.

Ulusautem est arbor magnæ quantitatis habens asperum corticem et scabrosum quando antiqua fuerit. Folium autem habet sicut populus, nisi quod in una parte album non est, et est tenue. Est autem lignum ejus sicut tremulaæ fere, et est arbor infecunda : nec ædificiis valet multum : sed vites aliquando repunt super eas. Per ulmum enim non læditur vitis, et similiter per caulem : sed si corilus plantetur juxta vitem, aduritur et exsiccatur radix vitis, et similiter per caulem : hæc enim duo comperta sunt adurere vites, sicut papaver adurit avenam, et linum et zizania adurit grana tritici. Plurimas autem operationes a dictis ha-

Dicit enim Avicenna quod multiplex est xilaloes, sed tamen tota illa multiplicitas mittitur de India. Quoddam enim fertur de medio regionis India, et hoc vocatur aluminidium a loco ubi nascitur et unde portatur. Aliud autem est quod vocatur absolute Indum, et hoc nascitur in montibus India, et a Constantino vacatur montanum, et hoc est melius quam aluminidium, eo quod non permittit generari pediculos, et meliorem odorem et majorem confert pannis. Quidam tamen nihil distinguunt inter primum et secundum quando bonum est utrumque, et non periit. Multa autem alia xilaloes sunt a diversis locis India a quibus ve-

<--- Page Split --->

niunt denominata, sicut alsemendum, et alchimachinum, et alsenasium, et athechilium, et alsebrium, et alcharitium, quod alio nomine vocatur alchasumirum, et hoc est valde bonum et dulcius aliis.

Constantinus autem dicit xilolaoes esse tribus modis. Unum enim dicit fieri in quadam regione Indiae, et hoc a loco vocatur comex, et hoc est caeteris laudabilius. Aliud est quod fit in insula maris Indiae quae vocatur Eymayx. Tertium autem fit in quadam regione ulterioris Indiae quae dicitur Savex.

Caeterum omne xilolaoes est duorum colorum altero coloratum. Quoddam enim est varium fuscum, et alterum nigrum, et hoc a quibusdam profertur vario. Omne enim xilolaoes est ramus vel pars ligni arboris quae aloes vocatur, et non habet operationem perfectam nisi prius sepeliatr in terra donec putrescat cortex ejus, et exterius ligni sui : donec enim xilolaoes remanet purum interius in quo est virtus.

Adhuc autem ponderosum mersum in aqua et resistens igni, est melius quam contrariarum dispositionum existens. Quod enim mergitur in aqua, exspiravit spiritum, et vitam, et parum valet. Est autem calidum et siccum, quod probatur ex operationibus suis : subtile enim est aperitivum oppilationum, et frangitivum ventositatum, et remotivum humiditatum superfluarum, et confortativum viscerum, et habet ex specie sua mitigare iram. Masticatum etiam confert odorem bonum, confortat nervos, et acquirit eisdem unctuositatem et viscositatem subtilem : confortat autem cerebrum valde, et confortat omnes sensus : habet etiam confortare et laetificare cor : confortat etiam hepar et stomachum removendo humiditatem putrefactam ab ipso : stringit autem ventrem et confert dysenteriae melancholice, et alias plurimas ex qualitatibus suis naturalibus habet operationes.

CAPUT XXXVII.

De Zuccharo.

Zuccharum est arundo nodosa et concava sicut arundo nostra communis, sed aliquantulum est major. Nascitur autem in humidis valde et profunde infusis locis, in quibus cum plantatur, conculcantur partes arundinis pedibus plantantium profunde in agrum.

Habet autem arundo haec in se humorem spissum dulcem valde, qui per decoctionem desiccatur ad modum salis : et hoc quod exsiccatum est, est zuccharum quod ad nos deportatur : sed non invenitur haec arundo in sexto climate et septimo. Est autem naturaliter calidum et humidum, quod dulcedo ejus indicat, sed antiquum declinat ad siccitatem aliquantulum.

In effectibus autem lenitivum est et abstersivum et lavativum : et quanto plus antiquatur, tanto plus fit subtilius. Lenit etiam pectus et removet asperitatem ipsius. Bonum est etiam stomacho in quo non est cholera : si enim sit cholera in stomacho, laedit, propterea quod ad choleram convertitur, et est aperitivum oppilationum, et provocat sitim aliquantulum : non enim provocat sitim sicut mel. Arundo autem zucchari facit vomitum aliquantulum.

<--- Page Split --->

Est autem quiddam simile zuccharo quod vocatur etiam zuccharum, et cadit in terra quæ vocatur Albusar de aere, et est species manantis et roris, et est sicut frusta salis, et est in ipso quædam ponticitas, et amaritudo, et est abstersivum et resolutivum, et duorum generum : quoniam quoddam est jamenum, quod est album : et quoddam est agitivum quod venit de meta, et hoc est nigrum, hoc est,

ad nigredinem declinans, et hoc non est alicujus plantæ : sed in multis est simile zuccharo : est enim abstersivum cum ponticitate quadam, et acuit visum, et juvat pulmonem : non autem facit sitim sicut reliquæ species zucchari, eo quod ejus dulcedo parva est, et alias multas habet proprietates.

Ex his autem et similibus plantarum naturales proprietates inveniuntur.

<--- Page Split --->